L. APVLEI - METAMORPHOSEON LIBER X

I

Die sequenti meus quidem dominus hortulanus quid egerit nescio, me tamen miles ille, qui propter eximiam impotentiam pulcherrime uapularat, ab illo praesepio nullo equidem contradicente diductum abducit atque a suo contubernio - hoc enim mihi uidebatur - sarcinis propriis onustum et prorsum exornatum armatumque militariter producit ad uiam. Nam et galeam nitore praedicantem et scutum gerebam longius relucens, sed etiam lanceam longissimo hastili conspicuam, quae scilicet non disciplinae tunc quidem causa, sed propter sarcinarum cumulo ad instar exercitus sedulo composuerat. Confecta campestri nec adeo difficili uia quandam ciuitatulam peruenimus nec in stabulo, sed in domo cuiusdam decurionis deuertimus. Statimque me commendato cuidam seruulo ipse ad praepositum suum, qui mille armatorum ducatum sustinebat, sollicite proficiscitur.

II

Post dies plusculos ibidem dissignatum scelestum ac nefarium facinus memini, sed ut uos etiam legatis, ad librum profero. Dominus aedium habebat iuuenem filium prope litteratum atque ob id consequenter pietate modestia praecipuum, quem tibi quoque prouenisse cuperes uel talem. Huius matre multo ante defuncta rursum matrimonium sibi reparauerat ductaque alia filium procreauerat alium, qui adaeque iam duodecimum annum aetatis supergressus erat. Sed nouerca forma magis quam moribus in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad extremum impulsa flagitium, oculos ad priuignum adiecit. Iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulam legere et a socco ad coturnum ascendere. Sed mulier illa, quamdiu primis elementis Cupido paruulus nutriebat, imbecillis adhuc eius uiribus facile ruborem tenuem deprimens silentio resistebat. At ubi completis igne uaesano totis praecordiis inmodice bacchatus Amor exaestuabat, saeuienti deo iam succubuit, et languore simulato uulnus animi metitur [in] corporis ualetudinem. Iam cetera salutis uultusque detrimenta et aegris et amantibus examussim conuenire nemo qui nesciat: pallor deformis, marcentes oculi, lassa genua, quies turbida et suspiritus cruciatus tarditate uehementior. Crederes et illam fluctuare tantum uaporibus febrium, nisi quod et flebat. Heus medicorum ignarae mentes, quid uenae pulsus, quid coloris intemperantia, quid fatigatus anhelitus et utrimquesecus iactatae crebiter laterum mutuae uicissitudines? Dii boni, quam facilis licet non artifici medico cuiuis tamen docto Veneriae cupidinis comprehensio, cum uideas aliquem sine corporis calore flagrantem!

III

Ergo igitur impatientia furoris altius agitata diutinum rupit silentium at ad se uocari praecipit filium - quod nomen in eo, si posset, ne ruboris admoneretur, libenter eraderet. Nec adulescens aegrae parentis moratus imperium, senili tristitie striatam gerens frontem, cubiculum petit, uxori patris matrique fratris utcumque debitum sistens obsequium. Sed illa cruciabili silentio diutissime fatigata et ut in quodam uado dubitationis haerens omne uerbum, quod praesenti sermoni putabat aptissimum, rursum improbans nutante etiam nunc pudore, unde potissimum caperet exordium, decunctatur. At iuuenis nihil etiam tunc sequius suspicatus summisso uultu rogat ultro praesentis causas aegritudinis. Tunc illa nacta solitudinis damnosam occasionem prorumpit in audaciam et ubertim adlacrimans laciniamque contegens faciem uoce trepida sic eum breuiter adfatur: "Causa omnis et origo praesentis doloris set etiam medela ipsa et salus unica mihi tute ipse es. Isti enim tui oculi per meos oculos ad intima delapsi praecordia meis medullis acerrimum commouent incendium. Ergo miserere tua causa pereuntis nec te religio patris omnino deterreat, cui morituram prorsus seruabis uxorem. Illius enim recognoscens imaginem in tua facie merito te diligo. Habes solitudinis plenam fiduciam, habes capax necessarii facinoris otium. Nam quod nemo nouit, paene non fit."

IV

Repentino malo perturbatus adulescens, quanquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen negationis intempestiua seueritate putauit exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum. Ergo prolixe pollicetur et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum uoluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu nouercae. Et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae grauitatis educatorem senem protinus refert. Nec quicquam diutina deliberatione tam salubre uisum quam fuga celeri procellam fortunae saeuientis euadere. Sed impatiens uel exiguae dilationis mulier ficta qualibet causa confestim marito miris persuadet artibus ad longissime dissitas festinare uillulas. Quo facto maturae spei uesania praeceps promissae libidinis flagitat uadimonium. Sed iuuenis, modo istud modo aliud causae faciens, exsecrabilem frustratur eius conspectum, quoad illa, nuntiorum uarietate pollicitationem sibi denegatam manifesto perspiciens, mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe deterius transtulisset odium. Et adsumpto statim nequissimo et ad omne facinus emancipato quodam dotali seruulo perfidiae suae consilia communicat; nec quicquam melius uidetur quam uita miserum priuare iuuenem. Ergo missus continuo furcifer uenenum praesentarium comparat idque uino diligenter dilutum insontis priuigni praeparat exitio.

V

Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens repertum uini poculum, in quo uenenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae continuo perduxit haustu. Atque ubi fratri suo paratam mortem ebibit, examinis terrae procumbit, ilicoque repentina pueri pernicie paedagogus commotus ululabili clamore matrem totamque ciet familiam. Iamque cognito casu noxiae potionis uarie quisque praesentium auctorem insimulabant extremi facinoris. Sed dira illa femina et malitiae nouercalis exemplar unicum non acerba filii morte, non parricidii conscientia, infortunio domus, non luctu mariti uel aerumna funeris commota cladem familiae in uindictae compendium traxit, missoque protinus cursore, qui uianti marito domus expugnationem nuntiaret, ac mox eodem ocius ab itinere regresso personata nimia temeritate insimulat priuigni ueneno filium suum interceptum. Et hoc quidem non adeo mentiebatur, quod iam destinatam iuueni mortem praeuenisset puer, sed fratrem iuniorem fingebat ideo priuigni scelere peremptum, quod eius probrosae libidini, qua se comprimere temptauerat, noluisset succumbere. Nec tam immanibus contenta mendacis addebat sibi quoque ob detectum flagitium eundem illum gladium comminari. Tunc infelix duplici filiorum morte percussum magnis aerumnarum procellis aestuat. Nam et iuniorem incoram sui funerari uidebat et alterum ob incestum parricidiumque capitis scilicet nimium mentitis lamentationibus ad extremum subolis impellebatur odium.

VI

Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerant explicatae, et statim ab ipso eius rogo senex infelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis trahensque cinere sordentem canitiem, foro se festinus immittit. Atque ibi tum fletu tum precibus genua etiam decurionum contingens nescius fraudium pessimae mulieris in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus: illum incestum paterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata nouercae caede sicarium. Tanta denique miseratione tantaque indignatione curiam sed et plebem maerens inflammauerat, ut remoto iudicandi taedio et accusationis manifestis probationibus et responsionis meditatis ambagibus cuncti conclamarint lapidibus obrutum publicum malum publice uindicari. Magistratus interim metu periculi proprii, ne de paruis indignationis elementis ad exitium disciplinae ciuitatisque seditio procederet, partim decuriones deprecari, partim populares compescere, ut rite et more maiorum iudicio reddito et utrimquesecus allegationibus examinatis ciuiliter sententia promeretur, nec ad instar barbaricae feritatis uel tyrannicae impotentiae damnaretur aliquis inauditus et in pace placida tam dirum saeculo proderetur exemplum.

VII

Placuit salubre consilium et ilico iussus praeco pronuntiat, patres in curiam conuenirent. Quibus protinus dignitatis iure consueta loca residentibus rursum praeconis uocatu primus accusator incendit. Tunc demum clamatus inducitur etiam reus, et exemplo legis Atticae Martiique iudicii causae patronis denuntiat praeco neque principia dicere neque miserationem commouere. Haec ad istum modum gesta compluribus mutuo sermocinantibus cognoui. Quibus autem uerbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud praesepium scire neque ad uos, quae ignoraui, possim enuntiare, sed quae plane comperi, ad istas litteras proferam. Simul enim finita est dicentium contentio, ueritatem criminum fidemque probationibus certis instructi nec suspicionibus tantam coniecturam permitti placuit, atque illum potissimum seruum, qui solus haec ita gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere. Nec tantillum cruciarius ille uel fortuna tam magni indicii uel confertae conspectu curiae uel certe noxia conscientia sua deterrimus, quae ipse finxerat, quasi uera adseuerare atque adserere incipit: quod se uocasset indignatus fastidio nouercae iuuenis, quod, ulciscens iniuriam, filiis eius mandauerit necem, quod promisisset grande silentii praemium, quod recusanti mortem sit comminatus, quod uenenum sua manu temperatum dantum fratri reddiderit, quod ac criminis probationem reseruatum poculum neclexisse (se) suspicatus sua postremum manu porrexit puero. Haec eximie nimis ad ueritatis imaginem uerberone illo simulata cum trepidatione proferente finitum est indicium.

VIII

Nec quisquam decurionum tam aequus remanserat iuueni, quin eum euidenter noxae compertum insui culleo pronuntiaret. Cum iam sententiae pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruentibus, ex more perpetuo in urnam aeream deberent coici, quo semel conditis calculis, iam cum rei fortuna transacto, nihil postea commutari licebat, sed mancipabatur potestas capitis in manum carnificis, unus e curia senior prae ceteris compertae fidi atque auctoritatis praecipuae medicus orificium urnae manu contegens, ne quis mitteret calculum tenere, haec ad ordinem pertulit: "Quod aetatis sum, uobis adprobatum me uixisse gaudeo, nec patiar falsis criminibus petito reo manifestum homicidium perpetrari nec uos, qui uire iurando adstrictis, inductos seruuli mendacio peierare. Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare. Ergo, ut res est, de me cognoscite.

IX

Furcifer iste, uenenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim conuenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis ueterno uehementer implicitus uitate se cruciatui subtrahere gestiret. At ego, perspiciens malum istum uerberonem blaterantem atque inconcinne causificantem certusque aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi; sed futurae quaestioni praecauens non statim pretium, quod offerebatur, accepi, aureorum nequam uel adulter reperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos anulo tuo praenota, donec altera die nummulario praesente comprobentur". Sic inductus signauit pecuniam, quam exinde, ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam adferre et en ecce perlatam coram exhibeo. Videat et suum sigillum recognoscat. Nam quem ad modum eius ueneri frater insimulari potest, quod iste comparauerit?"

X

Ingens exinde uerberonem corripit trepidatio et in uicem humani coloris succedit pallor infernus perque uniuersa membra frigidus sudor emanabat: tunc pedes incertis alternationibus commouere, modo hanc, modo illam capitis partem scalpere et ore semiclauso balbuttiens nescio quas afannas effutire, ut eum nemo prorsus a culpa uacuum merito crederet; sed reualescente rursus astutia constantissime negare et accersere mendacii non desinit medicum. Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari uideret, multiplicato studio uerberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi serui manibus anulum ferreum deprehensum cum signo sacculi conferunt, quae comparatio praecedentem roborauit suspicionem. Nec rota uel eculeus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mira praesumptione nullis uerberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.

XI

Tunc medicus: "Non patiar" inquit "hercules, non patiar uel contra fas de innocente isto iuuene supplicium uos sumere uel hunc ludificato nostro iudicio poenam noxii facinoris euadere. Dabo enim rei praesenti euidens argumentum. Nam cum uenenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret nec meae sectae crederem conuenire causas ulli praebere mortis nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, uerens ne, si daturum me negassem, intempestiua repulsa uiam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem uel postremum gladio uel quouis telo nefas inchoatum perficeret, dedi uenenum, sed somniferum, mandragoram illum grauedinis compertae famosum et morti simillimi soporis efficacem. Nec mirum desperatissimum istum latronem certum extremae poenae, quae more maiorum in eum competit, cruciatus istos ut leuiores facile tolerare. Sed si uere puer meis temperatam manibus sumpsit potionem, uiuit et quiescit et dormit et protinus marcido sopore discusso remeabit ad diem lucidam. Quod [siue peremtus est] si morte praeuentus est, quaeratis licet causas mortis eius alias."

XII

Ad istum modum seniore adorante placuit, et itur confestim magna cum festinatione ad illud sepulchrum quo corpus pueri depositum iacebat. Nemo de curia, de optimatibus nemo ac ne de ipso quidem populo quisquam, qui non illuc curiose confluxerit. Ecce pater, suis ipse manibus coperculo capuli remoto, commodum discusso mortifero sopore surgentem postliminio mortis deprehendit filium eumque complexum artissime, uerbis impar praesenti gaudio, producit ad populum. Atque ut erat adhuc feralibus amiculis instrictus atque obditus deportatur ad iudicium puer. Iamque liquido serui nequissimi atque mulieris nequioris patefactis sceleribus procedit in medium nuda ueritas et nouercae quidem perpetuum indicitur exsilium, seruus uero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium. Et illius quidem senis famosa atque fabulosa fortuna prouidentiae diuinae condignum accepit exitum, qui momento modico immo puncto exiguo post orbitatis periculum adulescentium duorum pater repente factus est.

XIII

At ego tunc temporis talibus fatorum fluctibus uolutabar. Miles ille, qui me nullo uendente comparauerat et sine pretio suum fecerat, tribuni sui praecepto debitum sustinens obsequium, litteras ad magnum scriptas principem Romam uersus perlaturus, uicinis me quibusdam duobus seruis fratribus undecim denariis uendidit. Hic erat diues admodum dominus. At illorum alter pistor dulciarius, qui panes et mellita concinnabat edulia, alter cocus, qui sapidissimis intrimentis sucuum pulmenta condita uapore mollibat. Vnico illi contubernio communem uitam sustinebant meque ad uasa illa compluria gestanda praestinarant, quae domini religiones plusculas pererrantis uariis usibus erant necessaria. Adsciscor itaque inter duos illos fratres tertius contubernalis, haud ullo tempore tam beniuolam fortunam expertus. Nam uespera post opiparas cenas eramque splendidissimo apparatus multas numero partes in cellulam suam mei solebant reportare domini: ille porcorum, pullorum, piscium et cuiusce modi pulmentorum largissima reliquias, hic panes, crustula, lucunculos, hamos, lacertulos et plura scitamenta mellita. Qui cum se refecturi clausa cellula balneas petissent, oblatis ego diuinitus dapibus adfatim saginabar. Nec enim tam stultus eram tamque uere asinus, ut dulcissimi illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.

XIV

Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae procedebat artificium, quippe adhuc timide et satis parce subripienti de tam multis pauciora nec illis fraudes ullas in asino suspicantibus. At ubi fiducia latenti pleniore capta partes opimas quasque deuorabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia, suspicio non exilis fratrum pupugit animos, et quanquam de me nihil etiam tum tale crederent, tamen cotidiani damni studiose uestigabant reum. Illi uero postremo etiam mutuo sese rapinae turpissimae criminabantur, iamque curam diligentiorem at acriorem custodelam et dinumerationem adhibebant partium. Tandem denique rupta uerecundia sic alter alterum compellat: "At istud iam neque aequum ac ne humanum quidem cotidie te partes electiores surripere atque iis diuenditis peculium latenter augere, de reliquis aequam uindicare diuisionem, Si tibi denique societas ista displicet, possumus omnia quidem cetera fratres manere, ab isto tamen nexu communionis discidere. Nam uidero in immensum damni procedentem querelam nutrire nobis immanem discordiam." Subicit aluis: "Laudo istam tuam mehercules et ipse constantiam, quod cotidie furatis clanculo partibus praeuenisti querimoniam, quam diutissime sustinens tacitus ingemescebam, ne uiderer rapinae sordidae meum fratrem arguere. Sed bene, quod utrimquesecus sermone prolato iacturae remedium quaeritur, ne silentio procedens simultas Eteocleas nobis contentiones pariat."

XV

His et similibus altercati conuiciis deierantur utrique nullam se prorsus fraudem, nullam denique subreptionem factitasse, sed plane debere cunctis artibus communis dispendii latronem inquiri; nam neque asinum, qui solus interesset, talibus cibis adfici posse, et tamen cotidie partis electiles comparere nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes inuolare muscas, ut olim Harpyiae fuere, quae diripiebant Phineias dapes. Interea liberalibus cenis inescatus et humanis adfatim cibis saginatus corpus obesa pinguitie compleueram, corium aruina suculenta molliueram, pilum liberali nitore nutriuerat. Sed iste corporis mei decor pudori peperit grande dedecus. Insolita namque tergoris uastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totis ad me dirigunt animos. Et hora consueta uelut balneas petituri clausis ex more foribus per quandam modicam cauernam rimantur me passim expositis epulis inhaerentem. Nec ulla cura iam damni sui habita mirati monstruosas asini delicias risu maximo dirumpuntur uocatoque uno et altero ac dein pluribus conseruis gulam. Tantum denique ac tam liberatis cachinnus cunctos inuaserat, ut ad aures quoque praetereuntis perueniret domini.

XVI

Sciscitatus denique, quid bonum rideret familia, cognito quod res erat, ipse quoque per idem prospiciens forarem delectatur eximie; ac dehinc risu ipse quoque latissimo adusque intestinorum dolorem redactum, iam patefacto cubiculo proxime consistens coram arbitratur. Nam et ego tandem ex aliqua parte mollius mihi renidentis fortunae contemplatum faciem, gaudio praesentium fiduciam mihi subministrante, nec tantillum commotus securus esitabam, quoad nouitate spectaculi laetus dominus aedium duci me iussit, immo uero suis etiam ipse manibus ad triclinium perduxit mensaque posita omne genus edulium solidorum et inlibata fercula iussit adponi. At ergo quanquam iam bellule suffarcinatus, gratiosum commendatioremque me tamen ei fare cupiens esurienter exhibitas escas adpetebam. Nam et quid potissimum abhorreret asino excogitantes scrupulose ad explorandam mansuetudinem id offerebant mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, pisces exotico iure perfusos. Interim conuiuium summo risu personabat. Quidam denique praesentes scurrula: "Date? inquit "sodali huic quippiam meri." Quod dictum dominus secutus: "Non adeo" respondit "absurde iocatus es, furcifer; ualde enim fleri potest, ut contubernalis noster poculum quoque mulsi libenter adpetat." Et "heus", ait " puer, lautum diligenter ecce illum aureum cantharum mulso contempera et offer parasito meo; simul, quod ei praebiberim, commoneto." Ingens exin oborta est epulonum exspectatio. Nec ulla tamen ego ratione conterritus, otiose ac satis genialiter contorta in modum linguae postrema labia grandissimum illum calicem uno haustum perduxi. Et clamor exsurgit consola uoce cunctorum salute me prosequentium.

XVII

Magno denique delibutus gaudio dominus, uocatis seruis suis, emptoribus meis, iubet quadruplum restitui pretium meque cuidam acceptissimo liberto suo et satis peculiato magnam praefatus diligentiam tradidit. Qui me satis humane satisque comiter nutriebat et, quo se patrono commendationem faceret, studiosissime uoluptates eius per meas argutias instruebat. Et primum me quidem mensam accumbere suffixo cubito, dein adluctari et etiam saltares sublatis primoribus pedibus perdocuit, quodque esset adprime mirabile, uerbis nutum commodare, ut quod nollem relato, quod uellem deiecto capite monstrarem, sitiensque pocillatore respecto, ciliis alterna coniuens, bibere flagitarem. Atque haec omnia perfacile oboediebam, quae nullo etiam monstrante scilicet facerem. Sed uerebar ne, si forte sine magistro humano ritu ederem pleraque, rati scaeuum praesagium portendere, uelet monstrum ostentumque me obtruncatum uulturiis opimum pabulum redderent. Iamque rumor publice crebruerat, quo conspectum atque famigerabilem meis miris artibus affeceram dominum: hic est, qui sodalem coniuamque possidet asinum luctantem, asinum saltantem, asinum uoces humanas intellegentem, sensum nutibus exprimentem.

XVIII

Sed prius est ut uobis, quod initio facere debueram, uel nunc saltem referam, uis iste uel unde fuerit: Thiasus - hoc enim nomine meus nuncupabatur dominus - oriundus patria Corintho, quod caput est totius Achaiae prouinciae, ut eius prosapia atque dignitas postulabat, gradatim permensis honoribus quinquennali magistratui fuerat destinatus, et ut splendori capessendorum responderet fascium, munus gladiatorum triduani spectaculi pollicitus latius munificentiam suam porrigebat. Denique gloriae publicae studio tunc Thessaliam etiam accesserat nobilissimas feras et famosos inde gladiatores comparaturus, iamque ex arbitrio dispositis coemptisque omnibus domuitionem parabat. Spretis luculentis illis suis uehiculis ac posthabitis decoris raedarum carpentis, quae partim contecta partim reuelata frustra nouissimis trahebantur consequiis, equis etiam Thessalicis et aliis iumentis Gallicanis, quibus generosa suboles perhibet pretiosa dignitatem, me phaleris aureis et fucatis ephippis et purpureis tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et tintinnabulis perargutis exornatum ipse residens amantissime nonnumquam commisit adfatur sermonibus atque inter alia pleraque summe se delectari profitebatur, quod haberet in me simul et conuiuam et uectorem.

XIX

At ubi partim terrestri partim maritimo itinere confecto Corinthum accessimus, magnae ciuium turbae confluebant, ut mihi uidebatur, non tantum Thiasi studentes honori quam mei conspectus cupientes. Nam tanta etiam ibidem de me fama peruaserat, ut non mediocri questui praeposito illo meo fuerim. Qui cum multos uideret nimio fauore lusus meos spectare gestientes, obserata fore atque singulis eorum sorsus admissis, stipes acceptans non paruas summulas diurnas corradere consuerat. Fuit in illo conuenticulo matrona quaedam pollens et opulens. Quae more ceterorum uisum meum mercata ac dehinc multiformibus ludicris delectata per admirationem adsiduam paulatim in admirabilem mei cupidinem incidit; nec ullam uaesanae libidini medelam capiens ad instar asinariae Pasiphaae complexus meos ardenter exspectabat, grandi denique praemio cum altore depecta est noctis unius concubitum; at ille nequaquam ‹anxius, ecquid› posset de me suaue prouenire, lucro suo tantum contentus, adnuit.

XX.

Iam demique cenati a triclinio domini decesseramus et iam dudum praestolantem cubiculo meo matronam offendimus. Dii boni, qualis ille quamque praeclarus apparatus! Quattuor eunuchi confestim puluillis compluribus uentose tumentibus pluma delicata terrestrem nobis cubitum praestruunt, sed et strangula ueste auro ac murice Tyrio depicta probe consternunt ac desuper breuibus admodum, sed satis copiosis puluillis aliis nimis modicis, quis maxillas et ceruices delicatae mulieres suffulcire consuerunt, superstruunt. Nec dominae uoluptates diutina sua praesentia morati, clauis foribus facessunt. At intus cerei praeclara micantes luce nocturnas nobis tenebras inalbabant.

XXI

Tunc ipsa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque, qua decoras deuinxerat papillas, lumen propter adsistens, de stagneo uasculo multo sese perungit oleo balsamino meque indidem largissime perfricat, sed multo tanta impensius (cura) etiam nares perfundit meas. Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent basiola uel meretricum poscinummia uel aduentorum negantinummia, sed pura atque sincera instruit et blandissimos adfatus: "Amo" et "Cupio" et "Te solum diligo" et "Sine te iam uiuere nequeo" et cetera, quis mulieres et alios inducunt et suas testantur adfectationes, capistroque me prehensum more, quo didiceram, reclinat facile, quippe cum nil noui nihilque difficile facturus mihi uiderer, praesertim post tantum temporis tam formosae mulieris cupiens amplexus obiturus; nam et uino pulcherrimo atque copioso memet madefeceram et ungento flagrantissimo prolubium libidinis suscitaram.

XXII

Sed angebar plane non exili metu reputans, quem ad modum tantis tamque magis cruribus possem delicatam matronam inscendere uel tam lucida tamque tenera et lacte ac melle confecta membra duris ungulis complecti labiasque modicas ambroseo rore purpurantes tam amplo ore tamque enormi et saxeis dentibus deformi sauiari, nouissime quo pacto, quanquam ex unguiculis perpruriscens, mulier tam uastum genitale suscipet: heu me, qui dirrupta nobili femina bestiis obiectus munus instructurus sim mei domini! Molles interdum uoculas et adsidua sauia et dulces gannitus commorsicantibus oculis iterabat illa, et in summa: "Teneo te" inquit "teneo, meum palumbulum, meum passerem" et cum dicto uanas fuisse cogitationes meas ineptumque monstrat metus. Artissime namque complexa totum me prorsus, sed totum recepit. Illa uero quotiens ei parcens nates recellebam, accendes toties nisu rabido et spinam prehendes meam adplicitiore nexu inhaerebat, ut hercules etiam deesse mihi aliquid ad supplendam eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem frustra delectatam putarem adultero mugiente. Iamque operosa et peruigili nocte transacta, uitata lucis conscientia facessit mulier condicto pari noctis futurae pretio.

XXIII

Nec grauate magister meus uoluptates ex eius arbitrio largiebatur partim mercedes amplissimas acceptando, raptim nouum spectaculum domino praeparando. Incunctanter ei denique libidinis nostrae totam detegit scaenam. At ille liberto magnifice munerato destinat me spectaculo publico. Et quoniam neque egregia illa uxor mea propter dignitatem neque prorsus ulla alis inueniri potuerat grandi praemio, quae mecum incoram publicans pudicitiam populi caueam frequentaret. Eius poenae talem cognoueram fabulam. Maritum habuit, cuius pater peregre proficiscens mandauit uxoris suae, matri eiusdem iuuenis - quod enim sarcina praegnationis oneratam eam relinquebat - ut, si sexus sequioris edidisset fetum, protinus quo esset editum necaretur. At illa, per absentiam mariti nata puella, insita matribus pietate praeuenta desciuit ab obsequio mariti eamque prodidit uicinis alumnandam, regressoque iam marito natam necatamque nuntiauit. Sed ubi flos aetatis nuptialem uirgini diem flagitabat nec ignaro marito dotare filiam pro natalibus quibat, quod solum potuit, filio suo tacitum secreto aperuit. Nam et oppido uerebatur ne quos casu, caloris iuuenalis impetu lapsus, nescius nesciam sororem incurreret. Sed pietatis spectatae iuuenis et matris obsequium et sororis officium religiose dispensat et arcanis domus uenerabilis silentii custodiae traditis, plebeiam facie tenus praetendes humanitatem, sic necessarium sanguinis sui munus adgreditur ut desolatam domus suae tutela receptaret ac mox artissimo multumque sibi dilecto contubernali, largius de proprio dotem, liberalissime traderet.

XXIV

Sed haec bene atque optime plenaque cum sanctimonia disposita feralem Fortunae nutum latere non potuerunt, cuius instinctu domum iuuenis protinus se direxit saeua Riualitas. Et illico haec eadem uxor eius, quae nunc bestiis propter haec ipsa fuerat addicta, coepit puellam uelut aemulam tori succubamque primo suspicari, dehinc detestari, dehinc crudelissimis laqueis mortis insidiari, Tali denique comminiscitur facinus. Anulo mariti surrepto rus profecta mittit quendam seruulum sibi quidem fidelem, sed de ipsa Fide pessime merentem, qui puellae nuntiaret quod eam iuuenis profectus ad uillulam uocarent ad sese, addito ut sola et sine ullo comite quam maturissime perueniret. Et ne qua forte nasceretur ueniendi cunctatio, tradit anulum marito subtractum, qui monstratus fidem uerbis adstipularetur. At illa mandatu fratris obsequens - hoc enim nomen sola sciebat - respecto etiam signo eius, quod offerebatur, nauiter, ut praeceptum fuerat, incomitata festinabat. Sed ubi fraudis extremae lapsa decipulo laqueos insidiarum accessit, tunc illa uxor egregia sororem mariti libidinosae furiae stimulis efferata primum quidem nudam flagris ultime uerberat, dehinc quod res erat, clamantem quodque frustra paelicatus indignatione bulliret fratrisque nomen saepius iterantem uelut mentitam atque cuncta fingentem titione candenti inter media femina detruso crudelissimae necauit.

XXV

Tunc acerbae mortis exciti nuntiis frater et maritus accurrunt uariisque lamentationibus defletam puellam tradunt sepulturae. Nec iuuenis sororis suae mortem tam miseram et qua minime par erat inlatam aequo quiuit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimi febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela uideretur esse necessaria. Sed uxor, quam iam pridem nomen uxoris cum fide perdiderat, medicum conuenit quendam notae perfidiae, qui iam multarum palmarum spectatus proeliis magna dexterae suae tropaea numerabat, eique protinus quinquaginta promittit sestertia, ut ille quidem momentarium uenenum uenderet, ipsa autem emeret mortem mariti sui. Quo compecto simulatur necessaria praecordiis leniendis biliue subtrahendae illa praenobilis potio, quam sacram doctiores nominant, sed in eius uicem subditur alia Proserpinae sacra Saluti. Iamque praesente familia et nonnullis amicis et adfinibus aegroto medicus poculum probe temperatum manu sua porrigebat.

XXVI

Sed audax illa mulier, ut simul et conscium sceleris amoliretur et quam desponderat pecuniam lucraretur, coram detento calice: "Non prius", inquit "medicorum optime, non prius carissimo mihi marito trades istam potionem quam de ea bonam partem hauseris ipse. Vnde enim scio an noxium in eam lateat uenenum? Quae res utique te tam prudentem tamque doctum uirum nequaquam offendet, si religiosa uxor circa salutem mariti sollicita necessariam adfero pietatem." Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi priuatus, antequam trepidatione aliqua uel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustauit ampliter. Quam quidem secutus adulescens etiam, sumpto calice, quod offerebatur hausit. Ad istum modum praesenti transacto negotio medicus quam celerrime domum remeabat, salutifera potione pestem praecedentis ueneni festinans extinguere. Nec eum obstinatione sacrilega, qua semel coeperat, truculenta mulier ungue latius a se discere passa est - "priusquam" inquit "digesta potione medicinae prouentus appareat" - sed aegre precibus et ostentationibus eius multum ac diu fatigata tandem abire concessit. Interdum perniciem caenam totis uisceribus furentem medullae penitus adtraxerant, multum denique saucius et grauedine somnulenta iam demersus domum peruadit aegerrime. Vixque enarratis cunctis ad uxorem mandato saltem promissam mercedem mortis geminatae deposceret, sic elisum uiolenter spectatissimus medicus effundit spiritum.

XXVII

Nec ille tamen iuuenis diutius uitam tenuerat, sed inter fictas mentitasque lacrimas uxoris pari casu mortis fuerat extinctus. Iamque eo sepulto, paucis interiectis diebus, quis feralia mortuis litantur obsequia, uxor medici pretium geminae mortis petens aderat. Sed mulier usquequaque sui similis, fidei supprimens faciem, praetendes imaginem, blandicule respondit et omnia prolixe adcumulateque pollicetur et statutum praemium sine mora se reddituram constituit, modo pauxillum de ea potione largiri sibi uellet ad incepti negotii persecutionem. Quid pluribus? Laqueis fraudium pessimarum uxor inducta medici facile consentit et, quo se gratiorem locupleti feminae faceret, properiter domo petitam totam prorsus ueneri pyxidem mulieri tradidit. Quae grandem scelerum nancta materiam longe lateque cruentas suas manus porrigit.

XXVIII

Habebat filiam paruulam de marito, quem nuper necauerat. Huic infantulae quod leges necessariam patris successionem deferrent, sustinebat aegerrime inhiansque toto filiae patrimonio inminebat et capiti. Ergo certa defunctorum liberorum matres sceleratas hereditates excipere, talem parentem praebuit, pro tempore et uxorem medici simul et suam filiam uenero eodem percutit. Sed paruulae quidem tenuem spiritum et delicata ac tenera praecordia conficit protinus uiris infestum, at uxor medici, dum noxiis ambagibus pulmones eius pererrat tempestas detestabilis potionis, primum suspicata, quod res erat, mox urgente spiritu iam certo certior contendit ad ipsam praesidis domum magnoque fidem eius protestata clamore et populi concitato tumultu, utpote tam immania detectura flagitia, efficit, statim sibi simul et domus et aures praesidis patefierent. Iamque ab ipso exordio crudelissimae mulieris cunctis atrocitatibus diligenter expositis, repente mentis nubilo turbine correpta semihiantes adhuc compressit labias et, attritu dentium longo stridore reddito, ante ipso praedis pedes examinis corruit. Nec ille uir, alioquin exercitus, tam multiforme facinus excetrae uenenatae dilatione languida passus marcescere confestim cubiculariis mulieris adtractis ui tormentorum ueritatem eruit atque illam, minus quidem quam merebatur, sed quod dignus cruciatus alius excogitari non poterat, certe bestiis obiciendam pronuntiauit.

XXIX

Talis mulieris publicitus matrimonium confarreaturus ingentique angore oppido suspensus exspectabam diem muneris, saepius quidem mortem mihimet uolens consciscere, priusquam scelerosae mulieris contagio macularer uel infamia publici spectaculi depudescerem. Sed priuatus humana manu, priuatus digitis, ungula rutunda atque mutila gladium stringere nequaquam poteram. Plane tenui specula solabar clades ultimas, quod uer in ipso ortu iam gemmulis floridis cuncta depingeret et iam purpureo nitore praeta uestiret et commodum dirrupto spineo tegmine spirantes cinnameos odores promicarent rosae, quae me priori meo Lucio redderent. Dies ecce numeri destinatus aderat. Ad conseptum caueae prosequente populo pompatico fauore deducor. Ad dum ludicris scaenicorum choreis primitiae spectaculi dedicantur, tantisper ante portam constitutus pabulum laetissimi graminis, quod in ipso germinabat aditu, libens adfectabam, subinde curiosos oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo reficiens. Nam puelli puellaeque uirenti florentes aetatula, forma conspicui ueste nitidi, incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi pyrricam dispositis ordinationibus decoros ambitus inerrabant nunc in orbem rotatum flexuosi, nunc in obliquam seriem conexi et in quadratum patorem cuneati et in cateruae discidium separati. Ad ubi discursus reciproci multinodas ambages tubae terminalis cantus explicuit, aulaeo subductu et complicitis siparis scaena disponitur.

XXX

Erat mons ligneus, ad instar incliti montis illius, quem uates Homerus Idaeum cecinit, sublimi instructus fabrica, consitus uirectis et uiuis arboribus, summo cacumine, de manibus fabri fonti manante, fluuialis aquas eliquans. Capellae pauculae tondebant herbulas et in modum Paridis, Phrygii pastoris, barbaricis amiculis umeris defluentibus, pulchre indusiatus simulabat magisterium. Adest luculentus puer nudus, nisi quod ephebica chlamida sinistrum tegebat umerum, flauis crinibus usquequaque conspicuus, et inter conas eius aureae pinnulae colligatione simili sociatae prominebant; quem [caduceum] et uirgula Mercurium indicabat, Is saltatorie procurrens malumque bracteis inauratum dextra gerens (adulescentis), qui Paris uidebatur, porrigit, qui mandaret Iuppiter nutu significans, et protinus gradum scitule referens et conspectu facessit. Insequitur puella uultu honesta in deae Iunonis speciem similis: nam et caput stringebat diadema candida, ferebat et sceptrum. Inrupit alia, quam putares Mineruam, caput contecta fulgenti galea - et oleaginea corona tegebatur ipsa galea - clypeum attollens et hastam quatiens et qualis illa, cum pugnat.

XXXI

Super has introcessit alia, uisendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus, cum fuit uirgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem. Quam quidem laciniam curiosulus uentus satis amanter nunc lasciuiens reflabat, ut dimota pateret flos aetatulae, nunc luxurians aspirabat, ut adhaerens pressule membrorum uoluptatem graphice liniaret. Ipse autem color deae diuersus in speciem, corpus candidum, quod caleo demeat, amictus caerulus, quod mari remeat. Iam singulas uirgines, quae deae putabantur, (sui tutabantur) comites, Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides ouatae stellarum apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scaenici pueri. Haec puella uarios modulos Iastia concinente tibia procedens quieta et inadfectata gesticulatione nutibus honesti pastori pollicetur, si sibi praemium decoris addixisset, sese regnum totius Asiae tributuram. At illam quam cultus armorum Mineruam fecerat duo pueri muniebant, proeliaris deae comites armigeri, Terror et Metus, nudis insultantes gladiis. At pone tergum tibice Dorium canebat bellicosum et permiscens bombis grauibus tinnitus acutos in modum tubae saltationis agilis uigorem suscitabat. Haec inquieto capite et oculis in aspectum minacibus citato et intorto genere gesticulationis alacer demonstrabat Paridi, si sibi formae uictoriam tradidisset, fortem tropaeisque bellorum inclitum suis adminiculis futurum.

XXXII

Venus ecce cum magno fauore caueae in ipso meditullio scaenae, circumfuso populo laetissimorum, dulce subridens constitit amoene: illos teretes et lacteos puellos diceres tu Cupidines ueros de caelo uel mari commodum inuolasse; nam et pinnulis et sagittulis et habitu cetero formae praeclare congruebant et uelut nuptialis apulas obiturae dominae coruscis praelucebant facibus. Et influunt innuptarum puellarum decorae subole, hinc Gratiae gratissimae, inde Horae pulcherrimae, quae iaculis foris serti et soluti deam suam propitiantes scitissimum construxerant chorum, dominae uoluptatum ueris coma blandientes. Iam tibiae multiforabiles cantus Lydios dulciter consonant. Quibus spectatorum pectora suae mulcentibus, longe suauior Venus placide commoueri cunctantique lente uestigio et leniter fluctuante spinula et sensim adnutante capite coepit incedere mollique tibiarum sono delicatis respondere gestibus et nunc mite coniuentibus nunc acre comminantibus gestire pupulis et nonnumquam saltare solis oculis. haec ut primum ante iudicis conspectum facta est, nisu brachiorum polliceri uidebatur, si fuisset deabus ceteris antelata, daturam se nuptam Paridi forma praecipuam suique consimilem. Tunc animo uolenti Phrygius iuuenis malum, quod tenebat, aureum uelut uictoriae calculum puellae tradidit.

XXXIII

Quid ergo miramini, uilissima capita, immo forensia pecora, immo uero togati uulturii, si totis nunc iudices sententias suas pretio nundinantur, cum rerum exordio inter deos et homines agitatum indicium corruperit gratia et originalem sententiam magni Iouis consiliis electus iudex rusticanus et opilio lucro libidinis uendiderit cum totis etiam suae stirpis exitio? Sic hercules et aliud sequensque iudicium inter inclito Achiuorum duces celebratum, [uel] eum falsis insimulationibus eruditione doctrinaque praepollens Palamedes proditionis damnatur, uirtute Martia praepotenti praefertur Vlixes modicus Aiaci maximo. Quale autem et illud iudicium apud legiferos Athenienses catos illos et omnis scientiae magistros? Nonne diuinae prudentiae senex, quem sapientia praetulit cunctis mortalibus deus Delphicus, fraude et inuidia nequissimae factionis circumuentus uelut corruptor adulescentiae, quam frenis cohercebat, herbae pestilentis suco noxio peremptus est relinquens ciuibus ignominiae perpetuae maculam, cum nunc etiam egregii philosophi sectam eius sanctissimam praeoptent et summo beatitudinis studio iurent in ipsius nomen? Sed nequis indignationis meae reprehendat impetum secum sic reputans: "Ecce nunc patiemur philosophantem nobis asinum?", rursus, unde decessi, reuertar ad fabulam.

XXXIV

Postquam finitum est illud Paridis iudicium, Iuno quidem cum Minerua tristes et iratis similes e scaena redeunt, indignationem repulsae gestibus professae, Venus uero gaudens et hilaris laetitiam suam saltando toto cum choro professa est. Tunc de summo montis cacumine per quandam latentem fistulam in excelsum prorumpit uino crocus diluta sparsique deflens pascentis circa capellas odoro perpluit imbre, donec in meliorem maculatae speciem canitiem propriam luteo colore mutarent. Iamque tota suae fraglante cauea montem illum ligneum terrae uorago decepit. Ecce quidam miles per mediam plateam dirigit cursum petiturus iam populo postulante illam de puplico carcere mulierem, quam dixi propter multiforme scelus bestis esse damnatam meisque praeclaris nuptiis destinatam. Et iam torus genialis scilicet noster futurus accuratissime disternebatur lectus Indica testudine perlucidus, plumea congerie tumidis, ueste serica floribus. At ego praeter pudorem obeundi publice concubitus, praeter contagium scelerae pollutaeque feminae, metu iam mortis maxime cruciabar sic ipse mecum reputans, quod in amplexus Venerio scilicet nobis cohaerentibus, quaecumque ad exitium mulieris bestia fuisset immissa, non adeo uel prudentia sollers uel artificio docta uel absistentia frugi posset prouenire, ut adiacentem lateri meo laceraret mulierem, mihi uero quasi indemnato et innoxio parceret.

XXXV

Ergo igitur non de pudore iam, sed de salute ipsa sollicitus, dum magister meus lectulos probe coaptando districtus inseruit et tota familia partim ministerio uenationis occupata partim uoluptario spectaculo adtonita meis cogitationibus liberum tribuebatur arbitrium, nec magnoque quisquam custodiendum tam mansuetum putabat asinum, paulatim furtiuum pedem proferens portam, quae proxima est, potitus iam cursu memet celerrimo proripio Cenchreas peruado, quod oppidum audit quidem nobilissimae coloniae Corinthiensium, adluitur autem Aegaeo et Saronico mari. Inibi portus etiam tutissimum nauium receptaculum magno frequentatur populo. Vitatis ergo turbulis et electo secreto litore prope ipsa fluctuum aspergines in quodam mollissimo harenae gremio lassum corpus porrectus refouero. Nam et ultimam diei metam curriculum solis deflexerat et uespertinae me quieti traditum dulcis somnus oppresserat.