[C. IVLII CAESARIS] BELLVM HISPANIENSE

I.

Pharnace superato, Africa recepta, qui ex his proeliis superfuissent cum ad adulescentem Cn. Pompeium profugissent, cum Bacares appulisset et ulterioris Hispaniae potitus esset, dum Caesar muneribus dandis in Italia detinetur, magnas copias coegerunt. Caesar is autem copiae nil profecerunt. Quo facilius praesidia contra compararet, Pompeius in fidem uniuscuiusque ciuitatis confugere coepit. Ita partim precibus partim ui bene magna comparata manu prouinciam uastare. Quibus in rebus nonnullae ciuitates sua sponte auxilia mittebant, item nonnullae portas contra cludebant. Ex quibus siqua oppida ui ceperat, cum aliquis ex ea ciuitate optime de Cn. Pompeio meritus ciuis esset, propter pecuniae magnitudinem aliqua ei inferebatur causa, ut eo de medio sublato ex eius pecunia latronum largitio fieret. Ita pacis commoda hoste †hortato† maiores augebantur copiae. Hoc crebris nuntiis in Italiam missis ciuitates contrarie Pompeio auxilia sibi depostulabant.

II.

C. Caesar dictator tertio, designatus dictator quarto multis †iter ante rebus confectis,† cum celeri festinatione ad bellum conficiendum in Hispaniam cum uenisset, legatique Cordubenses qui a Cn. Pompeio discessissent, Caesari obuiam uenissent, a quibus nuntiabatur nocturno tempore oppidum Cordubam capi posse, quod necopinantibus aduersariis eius prouinciae potitus esset, simulque quod tabellariis qui a Cn. Pompeio dispositi omnibus locis essent qui certiorem Cn. Pompeium de Caesaris aduentu facerent ... multa praeterea uerisimilia proponebant. Quibus rebus adductus, quos legatos ante exercitui praefecerat Q. Pedium et Q. Fabium Maximum de suo aduentu facit certiores, utque sibi equitatus qui ex prouincia fuisset praesidio esset. Ad quos celerius quam ipsi opinati sunt, appropinquauit neque ut ipse uoluit equitatum sibi praesidio habuit.

III.

Erat idem temporis Sex. Pompeius frater qui cum praesidio Cordubam tenebat, quod eius prouinciae caput esse existimabatur. Ipse autem Cn. Pompeius adulescens Vliam oppidum oppugnabat et fere iam aliquot mensibus ibi detinebatur. Quo ex oppido cognito Caesaris aduentu legati clam praesidia Cn. Pompei Caesarem cum adissent, petere coeperunt uti sibi primo quoque tempore subsidium mitteret. Caesar eam ciuitatem omni tempore optime de populo Romano meritam esse cum memoria teneret, celeriter sex cohortes secunda uigilia iubet proficisci, pari equites numero. Quibus praefecit hominem eius prouinciae notum et non parum scientem L. Vibium Paieciamecum. Qui cum ad Cn. Pompei praesidia uenisset, incidit id temporis ut tempestate aduersa uehementique uento adflictaretur, aditusque uis tempestatis ita obscurabat ut uix proxumum agnoscere posset. Cuius incommodum summam utilitatem ipsis praebebat. Ita cum ad eum locum uenerunt, iubet binos equites conscendere, et recta per aduersariorum praesidia ad oppidum contendunt. Mediisque eorum praesidiis cum essent, unus ex nostris respondit ut sileat uerbum facere; nam id temporis conari ad murum accedere ut oppidum capiant. Et partim tempestate impediti uigiles non poterant diligentiam praestare, partim illo responso deterrebantur. Cum ad portam adpropinquassent, signo dato ab oppidanis sunt recepti. Et pedites [equites clamore facto] dispositis partim ibi remanserunt, equites clamore facto eruptionem in aduersariorum castra fecerunt. Sic in illo facto cum inscientibus accidisset, existimant [prope] magna pars hominum qui in his castris fuissent, se prope captos esse.

IV.

Hoc misso ad Vliam praesidio Caesar, ut Pompeium ab ea oppugnatione deduceret, ad Cordubam contendit exque itinere loricatos uiros fortis cum equitatu ante praemisit. Qui simul in conspectum oppidi se dederunt, cum equis recipiuntur, hoc a Cordubensibus nequaquam poterat animaduerti. Adpropinquantibus ex oppido bene magna multitudo ad equitatum concidendum cum exissent, loricati, ut supra scripsimus, ex equis descenderunt et magnum proelium fecerunt, sic uti ex infinita hominum multitudine pauci in oppidum se reciperent. Hoc timore adductus Sex. Pompeius litteras fratri misit ut celeriter sibi subsidio ueniret, ne prius Caesar Cordubam caperet quam ipse illo uenisset. Itaque Cn. Pompeius Vlia prope capta litteris fratris excitus cum copiis ad Cordubam iter facere coepit.

V.

Caesar cum ad flumen Baetim uenisset neque propter altitudinem fluminis transire posset, lapidibus plenos corbes demisit; insuper posuit trabes. Ita ponte facto copias ad castra tripertito transduxit. Tenebat aduersum oppidum e regione pontis, ut supra scripsimus, tripertito. Hoc cum Pompeius cum suis copiis uenisset, ex aduerso pari ratione castra ponit. Caesar ut eum ab oppido commeatuque excluderet, brachium ad pontem ducere coepit. Pari idem condicione Pompeius. Hic inter duces duos fit contentio uter prius pontem occuparet. Ex qua contentione cotidiana minuta proelia fiebant, ut modo hi, nonnumquam illi superiores discederent. Quae res cum ad maiorem contentionem uenisset, ab utrisque comminus pugna inita dum cupidius locum student tenere, propter pontem coagulabant, fluminis ripas adpropinquantes coangustati praecipitabantur. Hic alternis non solum morti mortem aggerabant, sed tumulos tumulis exaequabant. Ita diebus compluribus cupiebat Caesar, siqua condicione posset, aduersarios in aequum locum deducere et primo quoque tempore de bello decernere. Id cum animaduerteret aduersarios minime uelle ...

VI.

Quos quoniam ab Vlia retraxerat, ut in aequum deduceret, copiis flumine traductis noctu iubet ignes fieri magnos. Ita firmissimum eius praesidium Ateguam proficiscitur. Id cum Pompeius ex perfugis rescisset, cum die facultatem liberam sequendi nactus inter montes et angustias carra complura mulosque onustos retraxit et ad Cordubam se recepit. Caesar munitionibus Ateguam oppugnare it brachia circumducere coepit. Cuius re Pompeio cum nuntius esset adlatus, eo die proficiscitur. Cuius in aduentum praesidii causa Caesar cum plura castella occupasset, partim ubi equitatum, partim pedestris copias in stationes, in excubitus disponeret, ut castris praesidio esse possent, hic in aduentu Pompei incidit ut matutino tempore nebula esset crassissima. Ita illa obscuratione cum aliquot cohortibus et equitum turmis circumcludunt Caesaris equites et concidunt sic ut uix in ea caede pauci effugerent.

VII.

Insequenti nocte castra sua incendit Pompeius et trans flumen Salsum per conualles castra inter duo oppida Ateguam et Vcubim in monte constituit. Caesar in munitionibus ceterisque quae ad oppidum opus fuerunt, aggerem uineasque agere instituit. Haec loca sunt montuosa et natura impedita ad rem militarem; quae planitie diuiduntur Salso flumine, proxime tamen Ateguam ut flumen sit. Circiter passus duo milia ex ea regione oppidi in montibus castra habuit posita Pompeius in conspectu utrorumque oppidorum neque suis ausus est subuenire. Aquilas et signa habuit XIII legionum. Sed ex quibus aliquid firmamenti se existimabat habere, duae fuerunt, uernacula et secunda quae a Trebonio transfugerant, una facta ex colonis qui fuerunt in his regionibus, quarta fuit Afraniana, ex Africa quam secum adduxerat. Reliquae ex fugitiuis auxiliaribusque consistebant. Nam de leui armatura et equitatu longe et uirtute et numero nostri erant superiores.

VIII.

Accedebat hoc ut longius duceret bellum Pompeius, quod loca sunt edita et ad castrorum munitiones non parum idonea. Nam fere totius ulterioris Hispaniae regio propter terrae fecunditatem inopem difficilemque habet oppugnationem et non minus copiosam aquationem. Hic etiam propter barbarorum crebras excursiones omnia loca quae sunt ab oppidis remota, turribus et munitionibus retinentur, sicut in Africa; rudere, non tegulis teguntur. Simulque in his habent speculas et propter altitudinem late longeque prospiciunt. Item oppidorum magna pars eius prouinciae montibus fere munita et natura excellentibus locis est constituta, ut simul aditus ascensusque habeat difficiles. Ita ab oppugnationibus natura loci distinentur ut ciuitates Hispaniae non facile ab hoste capiantur. Id quod in hoc contigit bello. Nam cum inter Ateguam et Vcubim, quae oppida supra sunt scripta, Pompeius ut habuit castra constituta in conspectu duorum oppidorum, ab suis castris circiter milia passuum IIII grumus est excellens natura qui appellatur Castra Postumiana. Ibi praesidii causa castellum Caesar habuit constitutum.

IX.

Quod Pompeius quod eodem iugo tegebatur loci natura et remotum erat a castris Caesaris, animaduertebat loci difficultatem et quia flumine Salso intercludebatur, non esse commissurum Caesarem ut in tanta loci difficultate ad subsidium mittendum se mitteret. Ita fretus opinione tertia uigilia profectus castellum oppugnare coepit [ut laborantibus succurreret nostri]. Cum adpropinquassent, clamore repentino telorumque multitudine iactus facere coeperunt, uti magnam partem hominum uulneribus adficerent. Quo facto cum ex castello repugnare coepissent maioribusque castris Caesaris nuntius esset adlatus, cum III legionibus est profectus, ut laborantibus succurreret nostris. Et cum ad eos adpropinquasset, fuga perterriti multi sunt interfecti, complures capti, in quibus duo centuriones. Multi praeterea armis exuti fugerunt, quorum scuta sunt relata LXXX.

X.

Insequenti luce Arguetius ex Italia cum equitatu uenit. Is signa Saguntinorum rettulit quinque quae ab oppidanis cepit. Suo loco praeteritum est quod equites ex Italia cum Asprenate ad Caesarem uenissent. Ea nocte Pompeius castra sua incendit et ad Cordubam uersus iter facere coepit. Rex nomine Indo qui cum equitatu suas copias adduxerat, dum cupidius agmen aduersariorum insequitur, a uernaculis legionariis exceptus est et interfectus.

XI.

Postero die equites nostri longius ad Cordubam uersus prosecuti sunt eos qui commeatus ad castra Pompei ex oppido portabant. Ex his capti L cum iumentis ad nostra adducti sunt castra. Eo die Q. Marcius, tribunus militum qui fuisset Pompei, ad nos transfugit, et noctis tertia uigilia in oppido acerrime pugnatum est, ignemque multum miserunt, sic ut omne genus telorum consumeretur quibus ignis per iactus solitus est mitti. Hoc praeterito tempore C. Fundanius eques Romanus ex castris aduersariorum ad nos transfugit.

XII.

Postero die ex legione uernacula milites sunt capti ab equitibus nostris duo qui dixerunt se seruos esse. Cum uenirent, cogniti sunt a militibus qui antea cum Fabio et Pedio fuerant ... et a Trebonio transfugerant. Eis ad ignoscendum nulla facultas est data et a militibus nostris interfecti sunt. Idem temporis capti tabellarii qui a Corduba ad Pompeium missi erant perperamque ad nostra castra peruenerant, praecisis manibus missi sunt facti. Pari consuetudine uigilia secunda ex oppido ignem multum telorumque multitudine iactando bene magnum tempus consumpserunt compluresque uulneribus adfecerunt. Praeterito noctis tempore eruptionem ad legionem VI fecerunt, cum in opere nostri distenti essent, acriterque pugnare coeperunt. Quorum uis repressa a nostris, etsi oppidani superiore loco defendebantur. †Hi cum eruptionem facere coepissent, tamen uirtute militum nostrorum qui etsi inferiore loco premebantur, tamen repulsi aduersarii bene multis uulneribus adfecti in oppidum se contulerunt†.

XIII.

Postero die Pompeius ex castris suis brachium coepit ad flumen Salsum; et cum nostri equites pauci in statione fuissent a pluribus reperti, de statione sunt deiecti et occisi tres. Eo die A. Valgius senatoris filius, cuius frater in castris Pompei fuisset, omnibus suis rebus relictis equum conscendit et fugit. Speculator de legione II Pompeiana captus a militibus et interfectus. Idemque temporis glans missa est inscripta: quo die ad oppidum capiundum accederent, se scutum esse positurum. Qua spe nonnulli dum sine periculo murum ascendere et oppido potiri posse se sperant, postero die ad murum opus facere coeperunt, et bene magna prioris muri parte deiecta in oppidum intrauerunt. Quo facto ab oppidanis acsi suarum partium essent, conseruati ... missos facere loricatos qui praesidii causa praepositi oppido a Pompeio essent orabant. Quibus respondit Caesar se condiciones dare, non accipere consueuisse. Qui cum in oppidum reuertissent, relato responso clamore sublato, omni genere telorum misso pugnare pro muro toto coeperunt. Propter quod fere magna pars hominum qui in castris nostris essent, non dubitarunt quia eruptionem eo die essent facturi. Ita corona circumdata pugnatum est aliquamdiu uehementissime, simulque balista missa a nostris turrem deiecit, qua aduersariorum qui in ea turre fuerant, quinque deiecti sunt et puer qui balistam solitus erat obseruare.

XIV.

Eius praeteriti temporis Pompeius trans flumen Salsum castellum constituit neque a nostris prohibitus falsaque illa opinione gloriatus est quod prope in nostris partibus locum tenuisset. Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum leui armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum leui armatura inter turmas aduersariorum protriti. Hoc in conspectu utrorumque castrorum gerebatur, et maiore Pompeiani exultabant gloria quod ... longiusque cedentibus nostris prosequi coepissent. Qui cum aliquo loco a nostris recepti essent, ut consuessent, †ex simili† uirtute clamore facto, auersati sunt proelium facere.

XV.

Fere apud exercitus haec est equestris proelii consuetudo: cum eques ad dimicandum dimisso equo cum pedite congreditur, nequaquam par habetur. Id quod accidit in hoc proelio. Cum pedites leui armatura electi ad pugnam equitibus nostris necopinantibus uenissent, idque in proelio animaduersum esset, complures ex equis descenderunt. Ita exiguo tempore eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a uallo fecerint. In quo proelio aduersariorum ceciderunt CXXIII, compluresque armis exuti, multi uulneribus adfecti in castra sunt redacti. Nostri ceciderunt III, saucii XII pedites et equites V. - Eius diei insequenti tempore pristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est. Cum bene magnam multitudinem telorum ignemque nostris defendentibus iniecissent, nefandum crudelissimumque facinus sunt adgressi in conspectuque nostro hospites qui in oppido erant, iugulare et de muro praecipites mittere coeperunt, sicuti apud barbaros, quos post hominum memoriam numquam est factum.

XVI.

Huius diei extremo tempore a Pompeianis clam nostros ad oppidum tabellarius est missus, ut ea nocte turres aggeremque incenderent et tertia uigilia eruptionem facerent. Ita igne telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem noctis consumpsissent, portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt, copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt uirgulta crates ad fossas complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas, praeterea argentum uestimenta, ut dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad praesidia Pompei se reciperent. Nam quod existimabat eos posse conata efficere, nocte tota ultra stabat flumen Salsum in acie. Quod factum licet necopinantibus nostris esset gestum, tamen uirtute freti repulsos multisque uulneribus adfectos oppido represserunt, praedam armaque eorum sunt potiti uiuosque aliquos ceperunt; qui postero die sunt interfecti. Eodemque tempore transfuga nuntiauit ex oppido Iunium qui in cuniculo fuisset, iugulatione oppidanorum facta clamasse facinus se nefandum et scelus fecisse; nam eos nihil meruisse quare tali poena adficerentur, qui eos ad aras et focos suos recepissent, eosque hospitium scelere contaminasse; multa praeterea dixisse; qua oratione deterritos amplius iugulationem non fecisse.

XVII.

Ita postero die Tullius legatus cum Catone Lusitano uenit et apud Caesarem uerba fecit: "utinam quidem di inmortales fecissent ut tuus potius miles quam Cn. Pompei factus essem et hanc uirtutis constantiam in tua uictoria, non in illius calamitate praestarem! Cuius funestae laudes quoniam ad hanc fortunam reciderunt ut ciues Romani indigentes praesidii simus, et propter patriae luctuosam perniciem dedimur hostium numero qui neque in illius prospera acie primam fortunam neque in aduersa secundam obtinuimus, uictoriam, qui legionum tot impetus sustentantes, nocturnis diurnisque operibus gladiorum ictus telorumque missus exceptantes, relicti et deserti a Pompeio, tua uirtute superati salutem a tua clementia deposcimus petimusque ut uitam nobis concedas". Quibus Caesar respondit: "qualem gentibus me praestiti, similem in ciuium deditione praestabo".

XVIII.

Remissis legatis, cum ad portam uenissent, constitit Tib. Tullius, et cum introeuntem Catonem insecutus non esset, reuertit ad portam et hominem adprehendit. Quod Tiberius cum fieri animaduertit, simul pugionem eduxit et manum eius incidit. Ita refugerunt ad Caesarem. Eodemque tempore signifer de legione prima transfugit, et innotuit quo die equestre proelium factum esset, suo signo perisse homines XXXV, neque licere castris Cn. Pompei nuntiare neque dicere perisse quemquam. Seruos cuius dominus in Caesaris castris fuisset - uxorem et filios in oppido reliquerat, - dominum iugulauit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei castra discessit et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Caesar, quae in oppido ad defendendum compararentur. Ita litteris acceptis cum in oppidum reuertisset, qui mittere glandem inscriptam solebat... Insequenti tempore duo Lusitani fratres transfuge - nuntiaruntque Pompeium contionem habuisse: quoniam oppido subsidio non posset uenire, noctu ex aduersariorum conspectu se deducerent ad mare uersum; unum respondisse, ut potius ad dimicandum descenderent quam signum fugae ostenderent; eum qui ita locutus esset iugulatum. Eodem tempori tabellarii eius deprehensi qui ad oppidum ueniebant. Quorum litteras Caesar oppidanis obiecit et qui uitam sibi peteret, iussit turrem ligneam oppidanorum incendere; id si fecisset, ei se promisit omnia concessurum. Quod difficile erat factu ut eam turrem sine periculo quis incenderet. Ita fine diei turrem ligneam cum propius accessisset, ab oppidanis est occisus. Eadem nocte transfuga nuntiauit Pompeium et Labienum de iugulatione oppidanorum indignatos esse.

XIX.

Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea quae nostra fuisset, ab imo uitium fecit usque ad tabulatum secundum et tertium. Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod uentum oppidani secundum habuerunt. Insequenti luce materfamilias de muro se deiecit et ad nos transsiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut una transfugerent ad Caesarem, illam oppressam et iugulatam. Hoc praeterea tempore tabellae de muro sunt deiectae in quibus scriptum est inuentum: "L. Munatius Caesari. Si mihi uitam tribues, quoniam ab Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi praestiti, tali uirtute et constantia futurum me in te esse praestabo". Eodem tempore oppidani legati qui antea exierant, Caesarem adierunt: si sibi uitam concederet, sese insequenti luce oppidum esse dedituros. Quibus respondit se Caesarem esse fidemque praestaturum. Ita ante diem XI Kalendas Martias oppido potitus imperator est appellatus.

XX.

Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem oppidi factam esse scisset, castra mouit Vcubim uersus et circum ea loca castella disposuit et munitionibus se continere coepit. Caesar mouit et propius castra castris contulit. Eodem tempore mane loricatus unus ex legione uernacula ad nos transfugit et nuntiauit Pompeium oppidanos Vcubenses conuocasse eisque ita imperauisse ut diligentia adhibita perquirerent qui essent suarum partium itemque aduersariorum uictoriae fautores. Hoc praeterito tempore in oppido quod fuit captum, seruus est prensus in cuniculo quem supra demonstrauimus dominum iugulasse; is uiuus est conbustus. Idemque temporis centuriones loricati VIII ad Caesarem transfugerunt ex legione uernacula, et equites nostri cum aduersariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt leui armatura. Ea nocte speculatores prensi serui III et unus ex legione uernacula. Serui sunt in crucem sublati, militi ceruices abscisae.

XXI.

Postero die equites cum leui armatura ex aduersariorum castris ad nos transfugerunt. Et eo tempore circiter XL equites ad aquatores nostros excucurrerunt, nonnullos interfecerunt, item alios uiuos abduxerunt; e quibus capti sunt equites VIII. Insequenti die Pompeius securi percussit homines LXXIIII qui dicebantur esse fautores Caesaris uictoriae, reliquos uersum oppidum iussit deduci. Ex quibus effugerunt CXX et ad Caesarem uenerunt.

XXII.

Hoc praeterito tempore qui in oppido Ategua Bursauonenses capti sunt, legati profecti sunt cum nostris, uti rem gestam Bursauonensibus referrent; quid sperarent de Cn. Pompeio, cum uiderent hospites iugulari; praeterea multa scelera ab iis fieri qui praesidii causa ab iis reciperentur. Qui ad oppidum cum uenissent, nostri qui fuissent equites Romani et senatores, non sunt ausi introire in oppidum, praeterquam qui eius ciuitatis fuissent. Quorum responsis ultro citroque acceptis et redditis cum ad nostros se reciperent qui extra oppidum fuissent illi praesidio insecuti ex Bursauone legatos iugularunt. Duo reliqui ex eis fugerunt et Caesari rem gestam detulerunt ... et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt. Qui cum certum conperissent, legatorum responsa ita esse gesta quemadmodum illi rettulissent, ab oppidanis concursu facto, eum qui legatos iugulasset, lapidare et ei manus intentare coeperunt: illius opera se perisse. Ita uix periculo liberatus petiit ab oppidanis ut ei liceret legatum ad Caesarem proficisci: illi se satis facturum. Potestate data cum inde esset profectus, praesidio comparato, cum bene magnam manum fecisset et nocturno tempore per fallaciam in oppidum esset receptus, iugulationem magnam facit principibusque qui sibi contrarii fuissent interfectis oppidum in suam potestatem recepit. Hoc praeterito tempore serui transfugae nuntiauerunt oppidanorum bona uendere edictumque ne cui extra uallum liceret exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum, metu conterritos conplures profugere Baeturiam; neque sibi ullam spem uictoriae propositam habere, et siqui ex nostris †transfugerent, in leuem armaturam conici eumque† non amplius XVII accipere.

XXIII.

Insequenti tempore Caesar castris castra contulit et brachium ad flumen Salsum ducere coepit. Hic dum in opere nostri distenti essent, complures ex superiori loco aduersariorum decucurrerunt nec detinentibus nostros multis telis iniectis conplures uulneribus adfecere. Hic tum, ut ait Ennius, nostri "cessere parumper". Itaque praeter consuetudinem cum a nostris animaduersum esset cedere, centuriones ex legione V flumen transgressi duo restituerunt aciem, acriterque eximia uirtute plures cum agerent, ex superiore loco multitudine telorum alter eorum concidit. Ita cum eius compar proelium facere coepisset, cum undique se circumueniri animum aduertisset, integer regressus pedem offendit. †Huius concidentis temporis ad uiri fortis insignia cum conplures aduersariorum concursum facerent, equites nostri transgressi inferiori loco aduersarios ad uallum agere coeperunt. Ita cupidius dum intra praesidia illorum student caedem facere, a turmis et leui armatura sunt interclusi. Quorum nisi summa uirtus fuisset, uiui capti essent. Nam et munitione praesidii ita coangustabantur, ut eques spatio intercluso uix se defendere posset. Ex utroque genere pugnae conplures sunt uulneribus adfecti, in quis etiam Clodius Arquitius. Inter quos ita comminus est pugnatum ut ex nostris praeter duos centuriones sit nemo desideratus gloria se efferentes.

XXIV.

Postero die ad Soricariam utrorumque conuenere copiae. Nostri brachia ducere coeperunt. Pompeius cum animaduerteret castello se excludi Aspauia, quod est ab Vcubi milia passuum V, hac res necessario deuocabat ut ad dimicandum descenderet. Neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo ... excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire. Quo de facto cum utrorumque copiae tumulum excellentem petissent, prohibiti a nostris sunt deiecti planitie. Quae res secundum nostris efficiebat proelium. Vndique cedentibus aduersariis non parum magna in caede uersabantur. Quibus mons, non uirtus saluti fuit. Quo subsidio paulum modo restiterunt, sic ut nisi aduesperasset, a paucioribus nostris omni auxilio priuati essent. Nam ceciderunt ex leui armatura CCCXXIIII, ex legionariis CXXXVIII, praeterquam quorum arma et spolia sunt ablata. Ita pridie duorum centurionum interitio hac aduersariorum poena est litata.

XXV.

Insequenti die pari consuetudine cum ad eundem locum eius praesidium uenisset, pristino illo suo utebantur instituto; nam praeter equites nullo loco aequo se committere audebant. Cum nostri in opere essent, equitum copiae concursus facere coeperunt, simulque uociferantibus legionariis, cum locum efflagitarent ex consuetudine insequendi, existimare posses paratissimos esse ad dimicandum. Nostri ex humili conualle bene longe sunt egressi et planitie in aequiori loco constiterunt. Illi tamen procul dubio ad congrediendum in aequum locum non sunt ausi descendere praeter unum Antistium Turpionem. Qui fidens uiribus ex aduersariis sibi parem esse neminem agitare coepit. Hic, ut fertur Achillis Memnonisque congressus, Q. Pompeius Niger eques Romanus Italicensis ex acie nostra ad congrediendum progressus. Quoniam ferocitas Antistii omnium mentes conuerterat ab opere ad spectandum, acies sunt dispositae. Nam inter bellatores principesque dubia erat posita uictoria, ut prope uideretur finem bellandi duorum dirimere pugna. Ita auidi cupidique suarum quisque ex partium uirorum fautorumque uoluntate habebatur. Quorum uirtute alacri, cum ad dimicandum in planitiem se contulissent, laudis insignia scutorumque praefulgens opus caelatum ... quorum certamine pugna esset [prope] profecto dirempta, nisi propter equitum concessum, ut supra demonstrauimus... leuem armaturam praesidii causa non longe ab opere [castra] constituit. Vt, nostri equites in receptu dum ad castra redeunt, aduersarii cupidius sunt insecuti, uniuersi clamore facto impetum dederunt. Ita metu perterriti, cum in fuga essent multis amissis in castra se recipiunt.

XXVI.

Caesar ob uirtutem turmae Cassianae donauit milia XIII et praefecto torques aureos V et leui armaturae milia XII. Hoc die A. Baebius et C. Flauius et A. Trebellius equites Romani Hastenses argento prope tecti [equites] ad Caesarem transfugerunt. Qui nuntiauerunt equites Romanos coniurasse omnis qui in castris Pompei essent, ut transitionem facerent; serui indicio omnes in custodiam esse coniectos; e quibus occasione capta se transfugisse. Item hoc die litterae sunt deprensae quas mittebat Vrsaonem Cn. Pompeius: "S. V. G. E. V. Etsi prout nostra felicitas, ex sententia aduersarios propulsos ... qui si aequo loco sui potestatem facerent, celerius quam uostra opinio fert, bellum confecissem. Sed exercitum tironem non audent in campum deducere nostrisque adhuc freti praesidiis bellum ducunt. Nam singulas ciuitates circumsederunt ut inde sibi commeatus capiant. Quare et ciuitates nostrarum partium conseruabo et bellum primo quoque tempore conficiam. Cohortes ... in animo habeo ad uos mittere. Profecto nostro commeatu priuati necessario ad dimicandum descendent".

XXVII.

Insequenti tempore cum nostri in opere distenti essent, equites in oliueto dum lignantur, interfecti sunt aliquot. Serui transfugerunt qui nuntiauerunt a. d. III Non. Mart. proelium ad Soricariam quod factum est, ex eo tempore metum esse magnum et Attium Varum circum castella praeesse. Eo die Pompeius castra mouit et contra Spalim in oliueto constituit. Caesar priusquam eodem est profectus, luna hora circiter sexta uisa est. Ita castris motis Vcubim Pompeius praesidium quod reliquit, iussit incendere, ut deusto oppido in castra maiora se reciperent. Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit. Pompeius oppidum quod contra sua praesidia portas clausisset incendit. Milesque qui fratrem suum in castris iugulasset, interceptus est a nostris et fusti percussus. Hinc itinere facto in campum Mundensem cum esset uentum, castra contra Pompeium constituit.

XXVIII.

Sequentique die cum iter facere Caesar cum copiis uellet, renuntiatum est a speculatoribus Pompeium de tertia uigilia in acie stetisse. Hoc nuntio adlato uexillum proposuit. Idcirco enim copias eduxerat quod Vrsaonensium ciuitati qui sui fuissent fautores, antea litteras miserat Caesarem nolle in conuallem descendere, quod maiorem partem exercitus tironem haberet. Hae litterae uehementer confirmabant mentes oppidanorum. Ita hac opinione fretus tuto se facere posse existimabat. Etenim et natura loci defendebantur et ipsius oppido munitione ubi castra habuit constituta. Namque ut superius demonstrauimus, loca excellentia tumulis contineri, interim media planitie diuidi. Id quod eo incidit tempore.

XXIX.

Planities inter utraque castra intercedebat circiter milia passuum V, ut auxilia Pompei duabus defenderentur rebus, oppido et excelsi loci natura. Hinc derigens proxima planities aequabatur. Cuius decursum antecedebat riuus qui ad eorum accessum summam efficiebat loci iniquitatem. Nam palustri et uoraginoso solo currens erat ad dextrum. Id quod Caesar cum aciem derectam uidisset, non habuit dubium quin media planitie in aequum ad dimicandum aduersarii procederent. Hoc erat in omnium conspectu. Huc accedebat ut locus illa planitie † aequitate ornaretur, et diei solisque serenitate † ut mirificum, ut optandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad proelium committendum. Nostri laetari, nonnulli etiam timere, quod in eum locum res fortunaeque omnium deducerentur ut quicquid post horam casus tribuisset, in dubio poneretur. Itaque nostri ad dimicandum procedunt, id quod aduersarios existimabamus esse facturos. Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum aduersarii constituebant. Itaque nostri procedunt. Interdum aequitas loci aduersarios efflagitabat ut tali contenderent condicione ad uictoriam. Neque tamen illi a sua consuetudine discedebant, ut aut ab excelso loco aut oppido discederent. Nostri pede presso propius riuum cum adpropinquassent, aduersarii patrocinari loco iniquo non desinunt.

XXX.

Erat acies XIII aquilis constituta, quae lateribus equitatu tegebatur, cum leui armatura milibus sex; praeterea auxiliares accedebant prope alterum tantum. Nostra praesidia LXXX cohortibus, octo milibus equitum. Ita cum in extrema planitie iniquum in locum nostri adpropinquassent, paratus hostis erat superior, ut transeundum superius iter uehementer esset periculosum. Quod cum a Caesare esset animaduersum, nequid temere culpa secus admitteretur, eum locum definire coepit. Quod cum hominum auribus esset obiectum, moleste et acerbe accipiebant se inpediri quominus proelium conficere possent. Haec mora aduersarios alacriores efficiebat: Caesaris copias timore inpediri ad committendum proelium. Ita se efferentes iniquo loco sui potestatem faciebant, ut magno tamen periculo accessus eorum haberetur. Hic decumani suum locum, cornum dextrum, tenebant, sinistrum III et V, itemque cetera auxilia et equitatus.

XXXI.

Proelium clamore facto committitur. Hic etsi uirtute nostri antecedebant, aduersarii loco superiore se defendebant acerrime, et uehemens fiebat ab utrisque clamor telorumque missu concursus, sic ut nostri prope diffiderent uictoriae. Congressus enim et clamor, quibus rebus maxime hostis conterretur, in conlatu pari erat condicione. Ita ex utroque genere cum parem uirtutem ad bellandum contulissent, pilorum missu fixa cumulatur et concidit aduersariorum multitudo. Dextrum ut demonstrauimus decumanos cornum tenuisse. Qui etsi erant pauci, tamen propter uirtutem magno aduersarios timore eorum opera adficiebant, quod a suo loco hostes uehementer premere coeperunt, ut ad subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio aduersariorum traduci coepta sit ad dextrum. Quae simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum premere coepit, ita uti eximia uirtute proelium facere possent ut locus in aciem ad subsidium ueniundi non daretur. Ita cum clamor esset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, inperitorum mentes timore praepediebat. Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma, aduersariosque uehementissime pugnantes nostri agere coeperunt. Quibus oppidum fuit subsidio. Ita ipsis Liberalibus fusi fugatique non superfuissent, nisi in eum locum confugissent, ex quo erant egressi. In quo proelio ceciderunt milia hominum circiter XXX et siquid amplius, praeterea Labienus, Attius Varus, quibus occisis utrisque funus est factum, itemque equites Romani partim ex urbe, partim ex prouincia ad milia III. Nostri desiderati ad hominum mille partim peditum, partim equitum, saucii ad D. Aduersariorum aquilae sunt ablatae XIII et signa ... et fasces ... praeterea capti ... ; hos habuit hostium numero.

XXXII.

.. euaserunt ex fuga hac qui oppidum Mundam sibi constituissent praesidium, nostrique cogebantur necessario eos circumuallare. Ex hostium armis ... pro caespite cadauera conlocabantur, scuta et pila pro uallo. Insuper occisorum in gladiorum mucronibus capita hominum ordinata ad oppidum conuersa. Vniuersa hostium timorem ... uirtutisque insignia proposita uiderent, et uallo circumcluderentur aduersarii. Ita †Galli tragulis iaculisque oppidum quod uallo facto ex hostium cadaueribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt. - Ex hoc proelio Valerius adulescens Cordubam cum paucis equitibus fugit, Sex. Pompeio qui Cordubae fuisset, rem gestam refert. Cognito hoc negotio, quos equites secum habuit, quod pecuniae secum habuit eis distribuit et oppidanis dixit se de pace ad Caesarem proficisci et secunda uigilia ab oppido discessit. Cn. Pompeius cum equitibus paucis nonnullisque peditibus ad nauale praesidium Carteiam contendit, quod oppidum abest ab Corduba milia passuum CLXX. Quo cum ad octauum militarium uenisset, P. Caucilius qui castris antea Pompei praepositus esset, eius uerbis nuntium mittit, eum minus belle habere, ut mitterent lecticam qua in oppidum deferri posset. Litteris missis Pompeius Carteiam defertur. Qui illarum partium fautores essent, conueniunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt clanculum uenisse, ut ab eo quae uellent de bello requirerent. Cum frequentia conuenisset, de lectica Pompeius in eorum fidem confugit.

XXXIII.

Caesar ex proelio Munda munitione circumdata Cordubam uenit. Qui ex caede eo refugerunt, pontem occuparunt. Cum eo uentum esset, conuiciare coeperunt, nos ex proelio paucos superesse; quo fugeremus? Ita pugnare coeperunt de ponte. Caesar flumen traiecit et castra posuit. Scapula, totius seditionis, familiae ac libertinorum caput, ex proelio Cordubam cum uenisset, familiam et libertos conuocauit, pyram sibi exstruxit, cenam adferri quam optimam imperauit, item optimis insternendum uestimentis; pecuniam et argentum in praesentia familiae donauit. Ipse de tempore cenare, resinam et nardum identidem, sibi infundit. Ita nouissimo tempore seruum iussit et libertum qui fuisset eius concubinus, alterum se iugulare, alterum pyram incendere.

XXXIV.

Oppidani autem, simul Caesar castra contra ad oppidum posuit, discordare coeperunt, usque eo ut clamor in castra nostra perueniret, rixa orta fere inter Caesarianos et inter Pompeianos. Erant hic legiones, quae ex perfugis conscriptae, partim oppidanorum serui qui erant a Pompeio Sexto manumissi. Qui in Caesaris aduentum descendere coeperunt. Legio XIII oppidum defendere coepit, nostri cum iam depugnarent, turres ex parte et murum occuparunt. Denuo legatos ad Caesarem mittunt ut sibi legiones subsidio intromitteret. Hoc cum animaduerterent homines fugitiui, oppidum incendere coeperunt. Qui superati a nostris sunt interfecti hominum milia XXII, praeterquam extra murum qui perierunt. Ita Caesar oppido potitus. Dum hic detinetur, ex proelio quos circummunitos superius demonstrauimus, eruptionem fecerunt et bene multi interfecti; in oppidum sunt redacti.

XXXV.

Caesar Hispalim cum contendisset, legati deprecatum uenerunt. Ita cum ad oppidum esset uentum, Caninium cum praesidio legatum intromittit, ipse castra ad oppidum ponit. Erat bene magna manus intra Pompeianarum partium quae praesidium receptum indignaretur clam quendam Philonem, illum qui Pompeianarum partium fuisset defensor acerrimus. Is tota Lusitania notissimus erat. Hic clam praesidia Lusitaniam proficiscitur et Caecilium Nigrum hominem barbarum ad Lennium conuenit, qui bene magnam manum Lusitanorum haberet. Rursus Hispalim oppidum denuo noctu per murum recipitur. Praesidium, uigiles iugulant, portas praecludunt, de integro pugnare coeperunt.

XXXVI.

Dum haec geruntur, legati Carteienses renuntiauerunt quod Pompeium in potestatem haberent. Quod ante Caesari portas praeclusissent, illo beneficio suum maleficium existimabant se lucrificare. Lusitani Hispali pugnare nullo tempore desistebant. Quod Caesar cum animum aduerteret, si oppidum capere contenderet, timuit ne homines perditi incenderent et moenia delerent. Ita consilio habito noctu patitur Lusitanos eruptionem facere; id quod consulto non existimabant fieri. Ita erumpendo nauis quae ad Bactim flumen fuissent, incendunt. Nostri duc incendio detinentur, illi profugiunt et ab equitibus conciduntur. Quo facto oppido recuperato Hastam iter facere coepit. Ex qua ciuitate legati ad deditionem uenerunt. Mundenses qui ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsederentur, bene multi deditionem faciunt, et cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent. Hac re cognita insequenti nocte uigilia tertia tessera data extra uallum omnes sunt concisi.

XXXVII.

Carteienses, dum Caesar in itinere reliqua oppida oppugnat, propter Pompeium dissentire coeperunt. Pars erat quae legatos ad Caesarem miserat, pars erat quae Pompeianarum partium fautores essent. Seditione concitata portas occupant. Caedes fit magna; saucius Pompeius naues uiginti occupat longas et profugit. Didius qui ad Gadis classi praefuisset [ad quem] simul nuntius adlatus est, confestim sequi coepit. Partim pedibus et equitatu ad persequendum celeriter iter faciebant, item confestim consequentes. Quarto die nauigationis quod imparati a Carteia profecti sine aqua fuissent, ad terram adplicant. Dum aquantur, Didius classe accurrit, nauis incendit, nonnullas capit.

XXXVIII.

Pompeius cum paucis profugit et locum quendam munitum natura occupat. Equites et cohortes quae ad persequendum missi essent, speculatoribus ante missis certiores fiunt, diem et noctem iter faciunt. Pompeius umero et sinistro crure uehementer erat saucius. Hoc accedebat ut etiam talum intorsisset; quae res maxime inpediebat. Ita lectica ad turrem cum esset ablatus in ea ferebatur. Lusitanus more militari cum Caesaris praesidio fuisset conspectus, celeriter equitatu cohortibusque circumcluditur. Erat accessus loci difficultas. Nam idcirco [propter suo praesidio fuisset conspectus celeriter ad] munitum locum natura ceperat sibi Pompeius, quamuis magna multitudine adducta ut pauci homines ex superiore loco defindere possent. Subeunt in aduentu nostri depellunturque telis. Quibus cedentibus cupidius insequebantur aduersarii et confestim tardabant ab accessu. Hoc saepius facto animum aduertebatur nostro magno id fieri periculo. Opere circummunire instituit. Pari autem ex celeri festinatione circummunitiones iugo derigunt, ut aequo pede cum aduersariis congredi possent. A quibus cum animaduersum esset, fuga sibi praesidium capiunt.

XXXIX.

Pompeius, ut supra demonstrauimus, saucius et intorto talo idcirco tardabatur ad fugiendum, itemque propter loci difficultatem neque equo neque uehiculo saluti suae praesidium parare poterat. Caedes a nostris undique administrabatur. Exclusus a munitione amissisque auxiliis ad conuallem exesumque locum in speluncam Pompeius se occultare coepit, ut a nostris non facile inueniretur nisi captiuorum indicio. Ita ibi interficitur. Cum Caesar Gadibus fuisset Hispalim pridie Idus Apriles caput adlatum et populo datum est in conspectum.

XL.

Interfecto Cn. Pompeio adulescente Didius quem supra demonstrauimus, illa affectus laetitia proximo se recepit castello nonnullasque naues ad reficiendum subduxit et quoduis essent ... ... brachium ex utrisque partibus ... Lusitani qui ex pugna superfuerunt, ad signum se receperunt et bene magna manu comparata ad Didium se reportant. Huic etsi non aberat diligentia ad naues tuendas, tamen nonnumquam e castello propter eorum crebras excursiones eliciebatur et prope cotidianis pugnis cum Lusitanis confligebat. Tum illi insidias ponunt et tripertito signa distribuunt. Erant parati qui naues incenderent, incensisque qui subsidium repellerent; hi sic dispositi erant ut a nullo conspici possent. Reliqui in conspectu omnium ad pugnam contendunt. Ita cum ex castello Didius ad propellendum processisset cum copiis, signum a Lusitanis tollitur, naues incenduntur, simulque qui in castello ad pugnam processerant, eodem signo fugientes latrones dum persequuntur, a tergo insidiae clamore sublato circumueniunt. Didius magna cum uirtute cum compluribus interficitur. Nonnullique ea pugna scaphas quae ad litus fuerant occupant, item complures nando ad naues quae in salo fuerunt, se recipiunt, ancoris sublatis pelagus remis petere coeperunt. Quae res eorum uitae fuit subsidio. Lusitani praeda potiuntur. Caesar Gadibus rursus ad Hispalim recurrit.

XLI.

Fabius Maximus quem ad Mundam praesidium oppugnandum reliquerat, operibus adsiduis diurnis et nocturnis circumsedit. Interclusi inter se decernere; facta bene magna ... ... faciunt. Nostri ad oppidum recuperandum occasionem non praetermittunt et reliquos uiuos capiunt, XIIII milia. Vrsaonem proficiscuntur. Quod oppidum magna munitione continebatur, sic ut ipse locus non solum opere, sed etiam natura adiutus ad oppugnandum hostem impediret. Hoc accedebat ut aqua praeterquam in ipso oppido unam circumcirca nusquam reperiretur propius milia passuum VIII. Quae res magno erat adiumento oppidanis. Tum praeterea accedebat ut aggerem ... materiesque unde soliti sunt turris agi, propius milia passuum VI non reperiebatur. Hoc Pompeius ut oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit. Ita necessario deducebantur nostri, ut a Munda quod proxime ceperant, materiem illo deportarent.

XLII.

Dum haec ad Mundam geruntur et Vrsaonem, Caesar ad Hispalim cum Gadibus se recepisset, insequenti die contione aduocata: initio quaesturae suae eam prouinciam ex omnibus prouinciis peculiarem sibi constituisse et quae potuisset eo tempore beneficia largitum esse. Insequente praetura ampliato honore uectigalia quae Metellus inposuisset, a senatu petisse et eius pecuniae prouinciam liberasse simulque patrocinio suscepto multis legationibus ab se in senatum inductis simul publicis priuatisque causis multorum inimicitiis susceptis defendisse. Suo item consulatu absentem quae potuisset commoda prouinciae tribuisse. Eorum omnium commodorum et immemores et ingratos in se et in populum Romanum hoc bello et praeterito tempore cognosse. "Vos iure gentium et ciuiumque Romanorum institutis cognitis more barbarorum populi Romani magistratibus sacrosanctis manus semel et saepius attulistis et luce clara Cassium in medio foro nefarie interficere uoluistis. Vos ita pacem semper odistis ut nullo tempore legiones desitae populi Romani in hac prouincia haberi. Apud uos beneficia pro maleficiis et maleficia pro beneficiis habentur. Ita neque in otio concordiam neque in bello uirtutem ullo tempore retinere potuistis. Priuatus ex fuga Cn. Pompeius adulescens a uobis receptus fasces imperiumque sibi arripuit, multis interfectis ciuibus auxilia contra populum Romanum conparauit, agros prouinciamque uestro impulsu depopulauit. In quo uos uictores exstabatis? An me deleto non animum aduertebatis decem habere legiones populum Romanum quae non solum uobis obsistere, sed etiam caelum diruere possent? Quarum laudibus est uirtute...