1. Sulpicius Seuerus Chron. II. 30. 3. Iudaei obsidione clausi, quia nulla neque pacis neque deditionis copia dabatur, ad extremum fame interibant, passimque uiae oppleri cadaueribus coepere, uicto iam officio humandi: quin omnia nefanda esca super ausi ne humanis quidem corporibus pepercerunt, nisi quae eiusmodi alimentis tabes praeripuerat.
2. Sulpicius Seuerus Chron. II. 30. 6. Fertur Titus adhibito consilio prius deliberasse an templum tanti operis euerteret. Etenim nonnullis uidebatur aedem sacratam ultra omnia mortalia inlustrem non oportere deleri, quae seruata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem crudelitatis notam praeberet. At contra alii et Titus ipse euertendum in primis templum censebant quo plenius Iudaeorum et Christianorum religio tolleretur: quippe has religiones, licet contrarias sibi, isdem tamen ab auctoribus profectas; Christianos ex Iudaeis extitisse: radice sublata stirpem facile perituram.
3. Orosius VII. 9. 7. Sescenta milia Iudaeorum eo bello interfecta Cornelius et Suetonius referunt.
4. Orosius VII. 3. 7. Deinde, ut uerbis Cornelii Taciti loquar, sene Augusto Ianus patefactus, dum apud extremos terrarum terminos nouae gentes saepe ex usu et aliquando cum damno quaeruntur, usque ad Vespasiani durauit imperium. Hucusque Cornelius.
5. Orosius VII. 19. 4. Gordianus ... Iani portas aperuit: quas utrum post Vespasianum et Titum aliquis clauserit, neminem scripsisse memini, cum tamen eas ab ipso Vespasiano post annum apertas Cornelius Tacitus prodat.
6. Orosius VII. 10. 4. Nam quanta fuerint Diurpanei, Dacorum regis, cum Fusco duce proelia quantaeque Romanorum clades, longo textu euoluerem, nisi Cornelius Tacitus, qui hanc historiam diligentissime contexuit, de reticendo interfectorum numero et Sallustium Crispum et alios auctores quam plurimos sanxisse et se ipsum idem potissimum elegisse dixisset.
7. Orosius VII. 34. 5. Theodosius ... maximas illas Scythicas gentis formidatasque cunctis maioribus, Alexandro quoque illi Magno, sicut Pompeius Corneliusque testati sunt, euitatis ..., hoc est Alanos Hunos et Gothos, incunctanter adgressus magnis multisque proeliis uicit.
8. Seruii Comment. in Verg. Aen. III. 399. Hi uero (Locri), qui iuxta Delphos colunt, Ozolae nuncupantur ... qui autem Libyam delati sunt, Nasamones appellantur, ut Cornelius Tacitus refert, oriundi a Naryciis etc.