AMMIANI MARCELLINI - RES GESTAE A FINE CORNELII TACITI - LIBER XVIII

I

1. Haec per orbis uarias partes uno eodemque anno sunt gesta. at in Galliis cum in meliore statu res essent et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent uocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus apud Parisios hibernans sequestratis interim sollicitudinibus bellicis haut minore cura prouinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter obseruans, nequem tributorum sarcina praegrauaret, neue potentia praesumeret aliena, aut hi uersarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, uel iudicum quisquam ab aequitate deuiaret inpune. 2. idque ea re leui labore correxit quod ipse iurgia dirimens, ubi causarum cogebat magnitudo uel personarum, erat indeclinabilis iustorum iniustorumque distinctor. 3. et licet multa sint eius laudanda in huius modi controuersiis, unum tamen sufficiet poni, ad cuius similitudinem acta uel dicta sunt. 4. Numerium Narbonensis paulo ante rectorem accusatum ut furem inusitato censorio uigore pro tribunali palam admissis uolentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus uehementer eum inpugnans documentorum inopia percitus exclamauit "ecquis, florentissime Caesar, nocens esse poterit usquam si negare sufficiet?" contra quem Iulianus prudenter motus ex tempore "ecquis" ait "innocens esse poterit si accusasse sufficiet?". et haec quidem et huius modi multa ciuilia.

II

1. Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret hostiles et ausuros inmania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua ui, qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso terras eorum inuaderet repentinus, seditque tandem multa et uaria cogitanti, id temptare quod utile probauit euentus. 2. Hariobaudem uacantem tribunum fidei fortitudinisque notae nullo conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad conlimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commouenda, scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus. 3. quo fidenter ad haec patranda digresso ipse anni tempore oportuno ad expeditionem undique milite conuocato profectus id inter potissima mature duxit implendum, ut ante proeliorum feruorem ciuitates multo ante excisas introiret receptasque conmuniret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi possit annona a Brittannis sueta transferri. et utrumque perfectum est spe omnium citius. 4. nam et horrea ueloci opere surrexerunt alimentorumque in isdem satias condita, et ciuitates occupatae sunt septem: Castra Herculis, Quadriburgium, Tricensimae, Nouesium, Bonna, Antennacum et Bingio, ubi laeto quodam euentu etiam Florentius praefectus apparuit subito partem militum ducens et commeatuum perferens copiam sufficientem usibus longis. 5. Post haec inpetrata restabat adigente necessitatum articulo receptarum urbium moenia reparari nullo etiam tum interturbante, idque claris indiciis apparet ea tempestate utilitati publicae metu barbaros oboedisse, rectoris amore Romanos. 6. reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis et auxiliarii milites semper munia spernentes huius modi ad obsequendi sedulitatem Iuliani blanditiis deflexi quinquagenarias longioresque materias uexere ceruicibus ingrauate et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt. 7. Quae dum diligenti maturantur effectu, Hariobaudes exploratis omnibus rediit docuitque conperta. post cuius aduentum incitatis uiribus omnes uenere Mogontiacum, ubi Florentio et Lupicino, Seueri successore, destinate certantibus per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur firmissime Caesar adserens pacatorum terras non debere calcari ne, ut saepe contigit, per inciuilitatem militis occurrentia uastitantis abrupte foedera frangerentur. 8. Alamanni tamen omnes, quos petebat exercitus, confine, periculum cogitantes Suomarium regem amicum nobis ex pactione praeterita monuerunt minaciter ut a transitu Romanos arceret. eius enim pagi Rheni ripis ulterioribus adhaerebant. quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbara multitudo uenit prope Magontiacum prohibitura viribus magnis exercitum ne transmitteret flumen. 9. gemina itaque ratione uisum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorum terrae corrumperentur, neue renitente pugnacissima plebe pons cum multorum discrimine iungeretur, iri in locum ad conpaginandum pontem aptissimum. 10. quod hostes sollertissime contemplati per contrarias ripas leniter incedentes ubi nostros figere tentoria procul cernebant, ipsi quoque noctes agebant exsomnes custodientes peruigili studio ne transitus temptaretur. 11, uerum cum nostri locum aduentarent prouisum, uallo fossaque quieuere circumdati et adscito Lupicino in consilium Caesar certis imperauit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expeditos, quid agi, quoue iri deberet penitus ignorantes. 12. et collecti nocte prouecta inpositique omnes, quos lusoriae naues quadraginta quae tunc aderant solae ceperunt, decurrere iubentur per flumen adeo taciti ut etiam remi suspenderentur ne barbaros sonitus excitaret undarum, atque mentis agilitate et corporum, dum hostes nostrorum ignes obseruant, aduersas perrumpere limitis ripas. 13. Dum haec celerantur, Hortarius, rex nobis antea foederatus, non nouaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales et regulos ad conuiuium conrogatos retinuit epulis ad usque uigiliam tertiam gentili more extentis, quos discedentes inde casu nostri ex inprouiso adorti nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos, lixas uero uel seruos, qui eos pedibus sequebantur, nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas, occiderunt. 14. Cognito denique Romanorum transitu, qui tunc perque expeditiones praeteritas ibi leuamen sumere laborum opimabantur, ubi hostem contingeret inueniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem, ne strueretur, studio seruabant intento, metu exhorrescentes diffuse uertuntur in pedes: et indomito furore sedato necessitudines opesque suas transferre longius festinabant. statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato sollicitarum gentium opinione praeuenta uisus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta 15. ubi uero terras infestorum etiam tum tetigit regum, urens omnia rapinisque per medium rebellium solum grassabatur intrepidus. Postque saepimenta fragilium penatium inflammata et obtruncatam hominum multitudinem uisosque cadentes multos aliosque supplicantes cum uentum fuisset ad regionem cui Capellatii uel Palas nomen est, ubi terminales lapides Alamannorum et Burgundiorum confinia distinguebant, castra sunt posita ea propter ut Macrianus et Hariobaudus germani fratres et reges susciperentur inpauidi, qui propinquare sibi perniciem sentientes uenerant pacem anxiis animis precaturi. 16. post quos statim rex quoque Vadomarius uenit, cuius erat domicilium contra Rauracos, scriptisque Constanti principis, quibus commendatus est artius, allegatis leniter susceptus est, ut decebat, olim ab Augusto in clientelam rei Romanae susceptus. 17, et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa stupebat armorumque varium decus, uisa tunc primitus, proque suis orabat. Vadomarius uero nostris coalitus utpote uicinus limiti mirabatur quidem apparatum ambitiosi procinctus sed uidisse se talia saepe ab adulescentia meminerat prima 18. libratis denique diu consiliis concordi adsensione cunctorum Macriano quidem et Hariobaudo pax est adtributa, Vadomario uero, qui suam locaturus securitatem in tuto et legationis nomine precator uenerat pro Vrio et Vrsicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans interim responderi non poterat ne, ut sunt fluxioris fidei barbari, post abitum recreati nostrorum parum adquiescerent per alios inpetratis. 19. sed cum ipsi quoque missis legatis post messes incensas et habitacula captosque plures et interfectos ita supplicarent, tamquam ipsi haec deliquissent in nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. inter quas id festinatum est maxime, ut captiuos restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.

III

1. Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbo nouarum exoritur rerum a primordiis leuibus ad luctus et lamenta progressus. in domo Barbationis pedestris militiae tunc rectoris examen apes fecere perspicuum, superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti discrimen magnum portendi responsum est, coniectura uidelicet tali, quod hae uolucres post conpositas sedes opesque congestas fumo pelluntur et turbulento sonitu cymbalorum. 2. huic uxor erat Assyria nomine nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto et multiplici metu suspenso ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa uanitate muliebri, ancilla adscita notarum perita, quam a patrimonio Siluani possederat, ad maritum scripsit intempestiue uelut flens obtestans, ne post obitum Constanti propinquantem in imperium ipse ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tunc reginae decore corporis inter multas feminas excellentis. 3. quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis ancilla, quae domina dictante perscripserat, reuersis omnibus e procinctu exemplum ferens ad Arbetionem noctis prima quiete confugit auideque suscepta chartulam prodidit. 4. hocque indicio ille confisus ut erat ad criminandum aptissimus principi detulit atque ex usu nec mora ulla negotio tributa nec quiete Barbatio epistulam suscepisse confessus et mulier scripsisse documento conuicta non leui ceruicibus interiere praecisis. 5. hisque punitis quaestiones longe serpebant uexatique multi nocentes sunt et innocentes. inter quos etiam Valentinus ex primicerio protectorum tribunus ut conscius inter conplures alios tortus aliquotiens superuixit, penitus quid erat gestum ignorans. ideoque ad iniuriae periculique conpensationem ducis in Illyrico meruit potestatem. 6. Erat autem idem Barbatio subagrestis adrogantisque propositi, ea re multis exosus quo et, dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus et post eius excessum nobilioris militiae fastu elatus in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat crebroque detestantibus bonis sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeua, 7. ignorans profecto uetus Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenem sectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens ei saepe mandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur uitae potestatem et necis in acie linguae portantem. 8. ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia quorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum. 9. linquentes orientem anseres ob calorem plagamque petentes occiduam cum montem penetrare coeperint Taurum aquilis abundantem, timentes fortissimas uolucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat uel necessitas extrema clangorem, isdemque collibus agiliore uolatu transcursis proiciunt calculos atque ita securius pergunt.

IV

1. Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur inpensa, orientis fortuna periculorum terribiles tubas inflabat. rex enim Persidis ferarum gentium, quas placarat, adiumentis accinctus augendique regni cupiditate supra homines flagrans arma uiresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens et praesciones omnes consulens de futuris, hisque satis collectis peruadere cuncta prima uerni temperie cogitabat. 2. Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent omnesque suspensos aduentantium calamitatum conplicaret magna formido, comitatensis fabrica eandem incudem - ut dicitur - diu noctuque tundendo ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Vrsicinum uelut uultus Gorgonei toruitatem, haec saepe taliaque replicans quod interempto Siluano quasi penuria meliorum ad tuendas partes eoas denuo missus altius anhelabat. 3. hac autem adsentandi nimia foeditate mercari conplures nitebantur Eusebi fauorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem - si uere dici debeat - multa Constantius potuit, ante dicti magistri equitum salutem acriter inpugnantis ratione bifaria, quod omnium solus nec opis eius egebat ut ceteri, et domo sua non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat. 4. qui ut coluber copia uirus exuberans natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria uitae secretioris gracilitate uocis semper puerilis et blandae apud principis aures nimium patulas existimationem uiri fortis inuidia graui pulsarent. et breui iussa fecerunt. 5. horum et similium taedio iuuat ueterem laudare Domitianum, qui licet patris fratrisque dissimilis memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit, tamen receptissima inclaruit lege qua minaciter interdixerat ne intra terminos iuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum, quod ni contigisset, quis eorum ferret examina, quorum raritas difficile toleratur? 6. actum est tamen cautius ne, ut fingebat, rursus accitus idem Vrsicinus metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem. 7. Haec operientibus illis et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud Samosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus repente noui motus rumoribus densis audiuntur et certis. quod docebit orationis progrediens textus.

V

1. Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor Mesopotamiae ducis, tunc protector, exercitatus et prudens perque omnes illas notissimus terras, auiditate quorundam nexus ingentibus damnis cum iurgando contra potentes se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam qui spectabant negotium inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexit se in blanditias molliores confessusque debitum per conludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus inmania rimabatur tectius rei publicae membra totius et utriusque linguae litteras sciens circa ratiocinia uersabatur, qui uel quarum uirium milites ubi agant uel procinctus tempore quo sint uenturi describens, itidem armorum et commeatuum copiae aliaque usui bello futura an abunde suppetant indefessa sciscitatione percontans. 2. et cum totius orientis didicisset interna, uirorum stipendiique parte maxima per Illyricum distributa, ubi distinebatur ex negotiis seriis imperator, adlapsuro iam praestituto die soluendae pecuniae, quam per syngrapham debere se confiteri ui metuque conpulsus est, cum omnibus se prospiceret undique periculis opprimendum, largitionum comite ad alterius gratiam infestius perurgente, fugam ad Persas cum coniuge liberis et omni uinculo caritatum ingenti molimine conabatur. 3. atque ut lateret stationarios milites, fundum in Hiaspide, qui locus Tigridis fluentis adluitur, pretio non magno mercatur. hocque commento cum nullus causam ueniendi ad extremas Romani limitis partes iam possessorem cum plurimis auderet exigere, per familiares fidos peritosque nandi occultis saepe conloquiis cum Tamsapore habitis, qui tractus omnes aduersos ducis potestate tunc tuebatur, et antea cognitus misso a Persicis castris auxilio uirorum pernicium, lembis inpositus cum omni penatium dulcedine nocte concubia transfretat, re contraria, specie Zopyri illius simi]is Babylonii proditoris. 4. Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis Palatina cohors palinodiam in exitium concinens nostrum inuenit tandem amplam nocendi fortissimo uiro, auctore et incitatore coetu spadonum, qui feri et acidi semper carentesque necessitudinibus ceteris diuitias solas ut filiolas iucundissimas amplectuntur. 5. stetitque sententia ut Sabinianus uietus quidem senex et bene nummatus sed inbellis et ignauus et ab impetranda magisterii dignitate per obscuritatem adhuc longe discretus praeficiendus eois partibus mitteretur, Vrsicinus uero curaturus pedestrem militiam et successurus Barbationi ad comitatum reuerteretur, quo praesens rerum nouarum auidus concitor, ut iactabant, a grauibus inimicis et metuendis incesseretur. 6. Dum haec in castris Constantii quasi per lustra aguntur et scaenam et diribitores uenundatae subito potestatis pretium per potiores diffunditant domos, Antoninus ad regis hiberna perductus auenter suscipitur et apicis nobilitatus auctoritate - quo honore participantur mensae regales et meritorum apud Persas ad suadendum ferendasque sententias in contionibus ora panduntur - non contis nec remulco ut aiunt, id est non flexiloquis ambagibus uel obscuris, sed uelificatione plena in rem publicam ferebatur eundemque incitans regem ut quondam Maharbal lentitudinis increpans Hannibalem, posse eum uincere sed uictoria uti nescire adsidue praedicabat. 7. educatus enim in medio ut rerum omnium gnarus auditorum nanctus uigiles sensus et aurium delenimenta captantes nec laudantium sed secundum Homericos Phaeacas cum silentio admirantium iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post bellorum adsiduos casus et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis quasi dirimente quodam medio fetiali Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse uictores, quos armipotentia fretos successibusque magnificis ita dilatasse decuerat rem et maxime eo tempore quo diuturnis bellorum ciuilium motibus sanguis utrimque Romani roboris fundebatur. 8. His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more ueterum consultatur, regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suam fidenter promittens.

VI

1. Sub isdem fere diebus Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus et Ciliciae fines ingressus decessori suo principis litteras dedit hortantis, ut ad comitatum dignitate adficiendus superiore citius properaret, eo necessitatum articulo quo etiam, si apud Thulen moraretur Vrsicinus, acciri eum magnitudo rerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae ueteris et longo usu bellandi artis Persicae scientissimum. 2. quo rumore prouinciis percitis ordines ciuitatum et populi decretis et adclamationibus densis iniecta manu detinebant penes se publicum defensorem, memores, quod relictus ad sui tutelam cum inerti et umbratili milite nihil amiserat per decennium, simul metuentes saluti quod tempore dubio, remoto illo aduenisse hominem compererant inertissimum. 3. credimus - neque enim dubium est - per aerios tramites famam praepetem uolitare, cuius indicio haec gesta pandente, consiliorum apud Persas summo proponebatur: et multis ultro citroque deliberatis placuit Antonino suadente ut Vrsicino procul amoto despectoque nouello duce, posthabitis ciuitatum perniciosis obsidiis perrumperetur Euphrates ireturque prorsus, ut occupari possint prouinciae fama celeritate praeuenta, omnibus ante bellis, nisi temporibus Gallieni, intactae paceque longissima locupletes, cuius rei prosperante deo ductorem commodissimum fore spondebat. 4. laudato firmatoque concordi omnium uoluntate consilio conuersisque uniuersis ad ea quae erant citius congerenda, commeatus milites arma ceteraque instrumenta, quae poscebat procinctus aduentans, perpetua hieme parabantur. 5. Nos interea paulisper cis Taurum morati ex imperio ad partes Italiae festinantes prope flumen uenimus Hebrum ex Odrysarum montibus decurrentem ibique principis scripta suscepimus iubentia omni causatione posthabita reuerti Mesopotamiam sine apparitione ulla expeditionem curaturi periculosam, ad alium omni potestate translata. 6. quod ideo per molestos formatores imperii struebatur ut, si Persae frustra habiti redissent ad sua, ducis noui uirtuti facinus adsignaretur egregium; si fortuna sequior ingruisset, Vrsicinus reus proditor rei publicae deferretur. 7. agitati ita sine rationibus, diu cunctati reuersique fastidii plenum Sabinianum inuenimus hominem mediocris staturae et parui angustique animi uix sine turpi metu sufficientem ad leuem conuiuii nedum proelii strepitum perferendum. 8. Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes feruere constanti adseueratioue perfugis concinentibus adfirmabant, oscitante homunculo Nisibin propere uenimus utilia paraturi, me dissimulantes obsidium Persae ciuitati superuenirent incautae. 9. dumque intra muros maturanda perurgerentur, fumus micantesque ignes adsidue a Tigride per Castra Maurorum et Sisara et conlimitia reliqua ad usque ciuitatem continui perlucebant solito crebriores, erupisse hostium uastatorias manus superato flumine permonstrantes. 10. qua causa ne occuparentur itinera, celeri cursu praegressi cum ad secundum lapidem uenissemus, liberali forma puerum torquatum, ut coniectabamus octennem, in aggeris medio uidimus heiulantem, ingenui cuiusdam filium, ut aiebat; quem mater dum inminentium hostium terrore percita fugeret, inpeditior trepidando reliquerat solum. hunc dum imperatu ducis miserati commotique inpositum equo prae me ferens ad ciuitatem reduco, circumuallato murorum ambitu praedatores latius uagabantur. 11. et quia me obsidionales aerumnae terrebant, intra semiclausam posticam exposito puero nostrorum agmen agilitate uolucri repetebam exanimis, nec multum afuit quin caperer. 12. nam cum Abdigildum quendam tribunum fugientem cum calone ala sequeretur hostilis, lapsoque per fugam domino seruum deprehensum, cum ego rapido ictu transirem, interrogassent quisnam prouectus sit iudex, audissentque Vrsicinum paulo ante urbem ingressum montem Izalam petere: occiso indice in unum quaesiti conplures nos inrequietis cursibus sectabantur. 13. quos cum iumenti agilitate praegressus apud Amudin munimentum infirmum dispersis per pabulum equis recubantes nostros securius inuenissem, porrecto extentius brachio et summitatibus sagi contortis elatius adesse hostes signo solito demonstrabam isdemque iunctus impetu communi ferebar equo iam fatiscente. 14. terrebat autem nos plenilunium noctis et planities supina camporum, nulla, si occupasset artior casus, latibula praebere sufficiens, ubi nec arbores nec frutecta nec quicquam praeter herbas humiles uisebatur. 15. excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade et circumligata, ne rueret, iumentum solum, quod eam uehebat, solutum sine rectore laeuorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti Persae credentes eum tenerent potissimum cursum; quod nisi fuisset praeuisum, circumuenti et capti sub dicionem uenissemus hostilem. 16. Hoc extracti periculo cum ad nemorosum quendam locum uineis arbustisque pomiferis consitum Meiacarire nomine uenissemus, cui fontes dedere uocabulum gelidi, lapsis accolis omnibus solum in remoto secessu latentem inuenimus militem, qui oblatus duci et locutus uaria prae timore ideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, pandit rerum integram fidem docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma uindictam quondam commissi facinoris timens ad Persas abierat profugus, exindeque morum probitate spectata sortita coniuge liberisque susceptis speculatorem se missum ad nostra, saepe ueros nuntios reportasse. at nunc se a Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui cateruas ductauerant praedatorum, ad eos redire, quae didicerat, perlaturum. Post haec, adiectis quae agi in parte diuersa norat, occiditur. 17. Proinde curarum crescente sollicitudine inde passibus citis Amidam pro temporis copia uenimus ciuitatem postea secutis cladibus inclytam. quo reuersis exploratoribus nostris in uaginae internis notarum figuris membranam repperimus scriptam a Procopio ad nos perferri mandatam - quem legatum ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi - haec consulto obscurius indicantem, ne captis baiulis sensuque intellecto scriptorum excitaretur materia funestissima. 18. "Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis rex longaeuus non contentus Hellesponto, iunctis Granici et Rhyndaci pontibus Asiam cum numerosis populis peruasurus adueniet, suopte ingenio inritabilis et asperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani Principis successore; actum et conclamatum est ni cauerit Graecia". 19. Qui textus significabat Persarum regem transitis fluminibus Anzaba et Tigride, Antonino hortante dominium orientis adfectare totius. his ob perplexitatem nimiam aegerrime lectis consilium suscipitur prudens. 20. Erat eo tempore Satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestati Persarum, Iouinianus nomine appellatus in solo Romano adulescens, nobiscum occulte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus et dulcedine liberalium studiorum inlectus remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat. 21. ad hunc missus ego cum centurione quodam fidissimo exploratius noscendi gratia, quae gerebantur, per auios montes angustiasque praecipites ueni. uisusque et agnitus comiterque susceptus causam praesentiae meae uni illi confessus adiuncto taciturno aliquo locorum perito mittor ad praecelsas rupes exinde longe distantes, unde nisi oculorum deficeret acies, ad quinquagesimum usque lapidem quoduis etiam minutissimum apparebat. 22. ibi morati integrum biduum, cum sol tertius adfulsisset, cernebamus terrarum omnes ambitus subiectos, quos horizontas appellamus, agminibus oppletos innumeris et antegressum regem uestis claritudine rutilantem. quem iuxta laeuus incedebat Grumbates Chionitarum rex nouus aetate quidem media rugosisque membris sed mente quadam grandifica multisque uictoriarum insignibus nobilis; dextra rex Albanorum pari loco atque honore sublimis; post duces uarii auctoritate et potestatibus eminentes, quos ordinum omnium multitudo sequebatur ex uicinarum gentium roboribus lecta, ad tolerandam rerum asperitatem diuturnis casibus erudita. 23. Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum et agminatim intra consaepta exercitus recensitos Graecia fabulosa narrabis? cum nos cauti uel, ut uerius dixerim, timidi nihil exaggeremus praeter ea quae fidei testimonia neque incerta monstrarunt.

VII

1. Postquam reges Nineue Adiabenae ingenti ciuitate transmissa, in medio pontis Anzabae hostiis caesis, extisque prosperantibus transiere laetissimi, coniectantes nos residuam plebem omnem aegre penetrare post triduum posse, citius exinde ad satrapen reuersi quieuimus hospitalibus officiis recreati. 2. unde per loca itidem deserta et sola magno necessitatis ducente solacio celerius quam potuit sperari reuersi confirmauimus animos haesitantium, unum e naualibus pontem transisse reges absque ulla circumitione perdoctos. 3. extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum Mesopotamiae ducem rectoremque prouinciae tunc Euphronium, conpulsuri agrestes cum familiis et pecoribus uniuersis ad tutiora transire et agiliter deseri Carras oppidum inualidis circumdatum muris, super his campos omnes incendi, ne pabulorum suppeteret copia. 4. et imperatis sine mora conpletis, iniecto igni furentis elementi uis maxima frumenta omnia, cum iam stipula flauenti turgerent, herbasque pubentes ita contorruit, ut ad usque Euphraten ab ipsis marginibus Tigridis nihil uiride cerneretur. tunc exustae sunt ferae conplures maximeque leones per ea loca saeuientes inmaniter, consumi uel caecari sueti paulatim hoc modo. 5. inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta leones uagantur innumeri, clementia hiemis ibi mollissimae semper innocui. at ubi solis radiis exarserit tempus, in regionibus aestu ambustis uapore sideris et magnitudine culicum agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia. et quoniam oculos quasi umida et lucentia membra eaedem appetunt uolucres palpebrarum libramentis mordicus insidentes, idem leones cruciati diutius aut fluminibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, inmanius efferascunt: quod ni fieret, uniuersus oriens huius modi bestiis abundaret. 6. Dum campi cremantur, ut dictum est, tribuni cum protectoribus missi citerioris ripae Euphratis castella et praeacutis sudibus omnique praesidiorum genere conmunibant, tormenta, qua non erat uoraginosum, locis oportunis aptantes. 7. Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta periculorum communium lectissimus moderator belli interneciui, per Edessena sepulchra quasi fundata cum mortuis pace nihil formidans, more uitae remissioris fluxius agens militari pyrrica sonantibus modulis pro histrionicis gestibus in silentio summo delectabatur ominoso sane et incepto et loco, cum haec et huius modi factu dictuque tristia [futuros praenuntiant motus] uitare optimum quemque debere saeculi progressione discamus. 8. interea reges Nisibi prostratione uili transmissa, incendiis arida nutrimentorum uarietate crescentibus, fugitantes inopiam pabuli sub montium pedibus per ualles gramineas incedebant. 9. cumque Bebasen uillam uenissent, unde ad Constantinam usque oppidum, quod centesimo lapide disparatur, arescunt omnia siti perpetua, nisi quod in puteis aqua reperitur exilis, quid agerent diu cunctati iamque suorum duritiae fiducia transituri, exploratore fido docente cognoscunt Euphratem niuibus tabefactis inflatum late fusis gurgitibus euagari, ideoque uado nequaquam posse transiri. IO. conuertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum omnium rerum usu regionum feracium et consideratione ea qua rectus pergeret hostis adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur sese ductante, ubi tenuis fluuius prope originem et angustus nullisque adhuc aquis aduenis adulescens facile penetrari poterit ut uadosus. 11. his auditis laudatoque suasore et iusso ducere qua norat, agmina cuncta ab instituto itinere conuersa praeuium sequebantur.

VIII

1. Quo certis speculationibus cognito nos disposuimus properare Samosatam ut superato exinde flumine pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis hostiles impetus, si iuuisset fors ulla, repelleremus. 2. sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum. namque duarum turmarum equites circiter septingenti ad subsidium Mesopotamiae recens ex Illyrico missi enerues et timidi praesidium per eos traductus agentes nocturnasque pauentes insidias ab aggeribus publicis uesperi, quando custodiri magis omnes tramites conueniret, longius discedebant. 3. hocque obseruato eos uino oppressos et somno uiginti milia fere Persarum Tamsapore et Nohodare ductantibus nullo prospiciente transgressa post tumulos celsos uicinos Amidae occultabantur armata. 4. Moxque, ut dictum est, cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore praestricti hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod ad proelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere cum essent iam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numero praeualente metu indubitatae mortis cautum existimantes. 5. denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum temere procursantes et urgente utraque parte Antoninus ambitiose praegrediens agmina, ab Vrsicino agnitus et obiurgatorio sonu uocis increpitus proditorque et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summo ferebat honoris insigne, desiluit equo curuatisque membris, humum uultu paene contingens salutauit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam. 6. et "ignosce mihi" inquit "amplissime comes, necessitate, non uoluntate ad haec, quae noui scelesta, prolapso: egere me praecipitem iniqui flagitatores, ut nosti, quorum auaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna propugnans miseriis meis potuit refragari". simul haec dicens e medio prospectu abscessit non auersus, sed dum euanesceret uerecunde retrogradiens et pectus ostentans. 7. Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui tenebant editiora collis, exclamant aliam cataphractorum multitudinem equitum pone uisam celeritate quam maxima propinquare. 8. atque ut in rebus solent adflictis, ambigentes cuinam deberet aut posset occurri, trudente pondere plebis immensae passim, qua cuique proximum uidebatur, diffundimur uniuersi, dumque se quisque expedire discrimine magno conatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur. 9. itaque spreta iam uiuendi cupiditate fortiter decernentes ad ripas pellimur Tigridis alte excisas. unde quidam praecipites pulsi implicantibus armis haeserunt ubi uadosus est amnis, alii lacunarum hausti uertigine uorabantur, non nulli cum hoste congressi uario euentu certabant, quidam cuneorum densitate perterriti petebant proximos Tauri montis excessus. 10. inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole circumdatus cum Aiadalthe tribuno caloneque uno equi celeritate ereptus abscessit. 11. Mihi dum auius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit femur sagitta confixus, quam dum auellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, ciuitatem petebam anhelo cursu rependo ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae ad calles artandas aedificatae densius constringebant. 12. hic mixti cum Persis eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, ad usque ortum alterius solis immobiles stetimus ita conferti, ut caesorum cadauera multitudine fulta reperire ruendi spatium nusquam possent, utque miles ante me quidam discriminato capite, quod in aequas partes ictus gladii fiderat ualidissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret. 13. et licet multiplicia tela per tormentorum omnia genera uolarent e propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque per posticam ingressus refertam inueni confluente ex finitimis uirili et muliebri sexu. nam et casu illis ipsis diebus in suburbanis peregrina commercia circumacto anno solita celebrare multitudo conuenarum augebat agrestium. 14. interea sonitu uario cuncta miscentur partim amissos gementibus, aliis cum exitio sauciis, multis caritates diuersas, quas prae angustiis uidere non poterant, inuocantibus.

IX

1. Hanc ciuitatem olim perquam breuem Caesar etiam tum Constantius, ut accolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolim oppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibi conditorio muralium tormentorum fecit hostibus formidatam suoque nomine uoluit appellari. 2. et a latere quidem australi geniculato Tigridis meatu subluitur propius emergentis; qua euri opponitur flatibus, Mesopotamiae plana despectat; unde aquiloni obnoxia est, Nymphaeo amni uicina, uerticibus Taurinis umbratur gentes Transtigritanas dirimentibus et Armeniam; spiranti zephyro contrauersa Gumathenam contingit regionem uberem et cultu iuxta fecundam, in qua uicus est Abarne nomine sospitalium aquarum lauacris calentibus notus. in ipso autem Amidae meditullio sub arce fons diues exundat potabilis quidem, sed uaporatis aestibus non numquam faetens. 3. cuius oppidi praesidio erat semper quinta Parthica legio destinata cum indigenarum turma non contemnenda. sed tunc ingruentem Persarum multitudinem sex legiones raptim percursis itineribus antegressae muris adstitere firmissimis. Magnentiaci et Decentiaci quos post consummatos ciuiles procinctus, ut fallaces et turbidos ad orientem uenire compulit imperator, ubi nihil praeter bella timetur externa, et Tricensimani Decimanique Fortenses et Superuentores atque Praeuentores cum Aeliano iam Comite, quos tirones tum etiam nouellos hortante memorato adhuc protectore erupisse a Singara Persasque fusos in somnum rettulimus trucidasse complures. 4. aderat comitum quoque sagittariorum pars maior, equestres uidelicet turmae ita cognominatae, ubi merent omnes ingenui barbari, armorum uiriumque firmitudine inter alios eminentes.

X

1. Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, rex cum populo suo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus, ut monuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha ut transiturus Amidam, cum prope castella Romana uenisset, quorum unum Reman, alterum Busan appellatur, perfugarum indicio didicit multorum opes illuc translatas seruari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque est ibi cum suppellectili pretiosa inueniri feminam pulchram cum filia paruula Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in municipali ordine genere, fama, potentiaque circumspecti. 2. auiditate itaque rapiendi aliena festinans petit inpetu fidenti castella, unde subita animi consternatione defensores armorum uarietate praestricti se cunctosque prodidere qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestim claues obtulere portarum, patefactisque aditibus quicquid ibi congestum erat eruitur et productae sunt adtonitae metu mulieres et infantes matribus implicati, graues aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti. 3. cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii conperisset, uim in se metuentem prope uenire permisit intrepidam et uisam opertamque ad usque labra ipsa atro uelamine, certiore iam spe mariti recipiendi et pudoris inuiolati mansuri benignius confirmauit. audiens enim coniugem miro eius amore flagrare, hoc praemio Nisibenam proditionem mercari se posse arbitrabatur. 4. inuentas tamen alias quoque uirgines Christiano ritu cultui diuino sacratas custodiri intactas et religioni seruire solito more nullo uetante praecepit, lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes, quos antehac diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto uenirent exemplis recentibus docti humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.