SENECAE MAIORIS - CONTROVERSIARVM LIBER V

I

LAQVEVS INCISVS

Inscripti maleficii sit actio. Quidam naufragio facto, amissis tribus liberis et uxore incendio domus, suspendit se. Praecidit illi quidam ex praetereuntibus laqueum. A liberato reus fit malefici. Tres, inquit, liberos perdidi. Vtinam et illos seruare potuissem! Viue; mutantur uices felicitatis humanae: proscriptus aliquando proscripsit. Victi fugiunt, proscripti latent, naufragi natant. Amisi, inquit, uxorem, liberos, patrimonium. Tu putabas te ea condicione accepisse, ne perderes? Ludit de suis Fortuna muneribus et quae dedit aufert, quae abstulit reddit, nec umquam tutius est illam experiri quam cum locum iniuriae non habet. Cn. Pompeius in Pharsalia uictus acie uixit: maius tu tuum putas esse naufragium? Crassus uixit: et non priuatas perdiderat, sed publicas opes. Omnia tibi fortuna abstulit, sed spem reliquit. Tolle spem hominibus, nemo uictus retemptabit arma, nemo infeliciter experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus uiuet. Spes est ultimum aduersarum rerum solacium. Vt uiueres, natasti. Miseritus sum nec in te amplius quam periculum cogitaui; non attendi incendium, non orbitatem, aut, si attendi, memineram te post illa uixisse. Non uisus est mihi moriendi animum habere: elegerat locum in quo interpellari posset.

PARS ALTERA.

Tot ille fundorum dominus aliena arbore suspendo laqueum. De fortuna nihil queror: mori permittit. "Nunc" inquit "morere." Iniuria est ut qui meo arbitrio debui tuo moriar. Amisi uxorem, liberos, patrimonium; fortuna mihi nihil praeter laqueum reliquit, iste nec laqueum. Sumpsi instrumenta mortis solitudinem et laqueum, alterum aptum morituro, alterum misero. Quisquis interuenis, si amicus es, defle, si inimicus es, specta. Cum a me iste accusetur, grauiorem de me quam de reo ferte sententiam: ego ut moriar, iste ne prohibeat. Ne haec narrarem mori uolui. Praecidit remedium meum. Si qua est fides, non enataui, sed eiectus sum. Nihil iam timebam nisi uiuere. Domus meae fata claudo, nullo miserior quam quod ultimus morior. Cui me uitae reseruas? Vt aedificem? aspice incendium. Vt nauigem? aspice naufragium. Vt educem? aspice sepulchrum. In tam calamitosa domo feliciores fuistis, uxor et liberi: uobis mori contigit.

II

GENER INIMICI DIVITIS

Pauper, cum haberet filium et diuitem inimicum filiam habentem, peregre profectus est. Rumor fuit de morte eius. Filius cum diuite in gratiam rediit et eius filiam duxit. Reuersus pater cogit illum uxorem repudiare; nolentem abdicat. Nemo quicquam facile credit quo credito dolendum sit. Ego diu non credidi de nuptiis tuis. Desertor patris, inimici cliens, uxoris mancipium, non fleuisti patrem, non quaesisti; sic inimico placuisti. Rumor, inquit, fuerat te decessisse. Mirabar si talem uxorem uiuo patre habere potuisses. Non quaeris ubi perierim? Mors mea tibi debet esse suspecta: inimicum habeo. Quis alius hanc famam potuit inmittere nisi qui me uiuo filiam conlocare non poterat? Non times ne inter ipsas nuptias tuas patris ossa referantur? Tot serui secuntur, tot liberti, tot clientes, ut quidquid dixerit rumor sit. Fabricius aurum a Pyrrho accipere noluit; beatior fuit ille animo quam ille regno. Plures insidias in itinere fugi, et factum diues quod faciendum mandauerat credidit.

PARS ALTERA.

Vanum gloriae genus odium diuitiarum. Mortales esse inimicitiae debent. Scipio Gracchi inimicus et tamen postea socer. Cuius uitio inimicitiae contractae sint apparet: ille amat filium tuum, tu nec tuum.

EXTRA.

Saenianus rem stultissimam dixit: diues me semper contempsit, numquam nisi pro mortuo habuit. Vt aliquid et ipse simile Saeniano dicam, post hanc sententiam semper Saenianum pro mortuo habui.

III

FRATRES PANCRATIASTAE

Male tractationis sit actio. Quidam duos filios pancratiastas instituit; eduxit ad Olympia. Cum conpositi essent ut simul pugnarent, accessit ad pugnantes pater et ait abdicaturum se si quis perdiderit. Conmmortui sunt iuuenes et decreti his diuinis honores. Reus fit pater malae tractationis ab uxore. Tertius sine sorte pugnasti et utrumque uicisti. Stetit cruentus pater; iam perierant et adhuc minabatur. Moriuntur non alter ab altero sed uterque a patre. Misera mater odisse non potest qui filium suum occidit. Iuuenes inuicti, nisi habuissent patrem. Pii iuuenes nec parricidium patri negare potuistis. Vincere propter parricidium nolunt, uinci propter abdicationem. "Abdico eum qui uictus erit." Demens, meliorem abdicaturus es. Inuoco Iouem, cuius Olympia parricidiis polluta sunt.

PARS ALTERA.

Non facturus dixi et, si facturus, pro gloria dixi. Non debeo in inuidia solus esse, cum luctus communis sit. Omnes aiebant fratres conlusuros. Minatus sum non ut filiis metum inponerem sed ut populo satis facerem.

IV

DAMNATVS PARRICIDII ALLIGANS FRATREM

Qui falsum testimonium dixerit uinciatur apud eum in quem dixerit. Ex duobus filiis profectus est cum uno pater; adulescens solus rediit. Accusatus est a fratre parricidii et damnatus. Diebus festis intercedentibus poena ex lege dilata est; rediit pater. Accusauit damnatus fratrem falsi testimonii et obtinuit et uinxit. Cogit pater ut uinctum soluat; nolentem abdicat. Falsum, inquit, in fratrem testimonium dixit. Si uis graue illius crimen facere, te exorabilem praesta. Crudelis in fratrem miraris si in te parricidium creditum est? Ergo duos filios habere non possum? Adulescens, iam potes et parricidium facere. Alligatus est alter filius quia non reuertebar, alter quia redii. Numquam solues fratrem? Si talis es, nihil testis mentitus est: parricida es. Non impio in te sed in patrem pio animo dixit: suspectum habuit quod reliqueras patrem. Inter catenas filii mei iaceo, eodem clausus ergastulo. Ingrate, testem tuum simul alligasti.

PARS ALTERA.

Meo periculo solutus, meo alligatus. Vix solui poterat si testimonium falsum pro fratre dixisset. Parricidium de patre finxit, de fratre commisit. Venisse patrem mihi carnifex nuntiauit. Parricida sum, sicut obicitur, si huic leuiter irascor. Miraris si eum fratrem alligare possum qui me potuit occidere? Ingrata erat ipsa poenae meae dilatio: expectare grauius uidebatur quam pati; imaginabar mihi culleum, serpentis, profundum.

V

DOMVS CVM ARBORE EXVSTA

Qui sciens damnum dederit, quadruplum soluat, qui inscius, simplum. Diues pauperem uicinum rogauit ut sibi arborem uenderet quam sibi dicebat obstare. Pauper negauit; diues incendit platanum, cum qua et domus arsit. Pro arbore pollicetur quadruplum, pro domo simplum. Excitatus flammarum sono, uicinorum primo fidem imploraui. Arbor ramis excurrentibus totam domum texerat. "Non potest exorari; incendatur." Est hoc inpotentiae, sine fine concupiscere, sine modo irasci. "Non potest expugnari precibus; expellatur ignibus." Nihil inter te et pauperem interest, si iure agamus. Liceat et pauperem gaudere prospectu. Vos possidetis agros, urbium fines, urbesque domibus impletis; intra aedificia uestra undas ac nemora conprehenditis. Nihil lautius occurrit oculis tuis quam ruinae meae. Domum perdidi, qui carere ne arbuscula quidem poteram. Deliciis tuis, diues, ardebimus? Oculis uoluptas incendio quaeritur et prospectus ignibus relaxatur. "Prospectui obstabat." Quid? inambulantibus nobis non obstant seruorum cateruae? excitati in immensam altitudinem parietes lucem non impediunt? infinitis porrectae spatiis ambulationes et urbium solo aedificatae domus non nos prope a publico excludunt? Sub hac arbuscula imaginabar diuitum siluas. Quantum perdidi quem fatetur iratus inimicus plus perdidisse quam uoluit! Non iniquum postulo: eius damno desinat incendium cuius consilio coepit. Scilicet ut domus ad caelum omne conuersae brumales aestus habeant, aestiua frigora, et non suis uicibus intra istorum penates agatur annus, ut sint in summis culminibus mentita nemora et nauigabilium piscinarum freta, arata quondam populis rura singulorum nunc ergastulorum sunt latiusque uilici quam reges imperant. Maria proiectis molibus submouentur. Nesciebas quanta sit potentia ignium, quam inreuocabilis, quemadmodum totas absumat urbes, quam leuibus initiis oriantur incendia? Etiamsi partem damni dare noluisti, si tamen uoluisti partem, in totum, quasi prudens dederis, tenendus es; ex toto enim noluisse debet qui inprudentia defenditur. Si fatereris te scientem ianuam incendisse, si unum tignum, puto, tota domus intellegeretur ex parte; nec enim quisquam omnia incendit, sed unam aliquam rem, ex qua surgat in omnia se sparsurus ignis. Atqui pars domus est arbor quae in domo est.

PARS ALTERA.

Pestilentem mihi faciebat domum arbor: caelum omne per quod salubris spiritus uenire posset obduxerat. Rogaui pauperem et dixi: nihil tibi nocet arbor recisa, mihi plurimum non recisa. Quid ad te illi rami pertinent qui extra domum sunt? Quasdam partes domus meae radices premebant; iam etiam quosdam parietes mouerant. Scitis quanta uis sit arborum; muros discutiunt.

VI

RAPTVS IN VESTE MVLIEBRI

Inpudicus contione prohibeatur. Adulescens speciosus sponsionem fecit muliebri ueste se exiturum in publicum. Processit; raptus est ab adulescentibus decem. Accusauit illos de ui et damnauit. Contione prohibitus a magistratu reum facit magistratum iniuriarum. Muliebrem uestem sumpsit, capillos in feminae habitum conposuit, oculos puellari lenocinio circumdedit, colorauit genas. Non creditis? at qui non crediderant, uicti sunt sponsione. Et hoc de sponsione forsitan uenerit, ut auderet inpudicus contionari. Date illi uestem puellarem, date noctem: rapietur. Sic illum uestis sumpta decuit ut uideretur non tunc primum sumpsisse. Facta totius adulescentiae remitto, una nocte contentus sum: sic imitatus est puellam ut raptorem inueniret. Numquid cecidi? numquid carmen famosum conposui, aut, ut proprium genus iniuriae tuae dicam, numquid te rapui? Apud patres nostros, qui forensia stipendia auspicabantur nefas putabatur brachium toga exserere. Quam longe ab his moribus aberant qui tam uerecunde etiam uirtute utebantur! Constat hunc stupratum, cum damnati sint qui rapuerunt.

PARS ALTERA.

Constat semper grauem, semper serium fuisse; sed hoc iocis adulescentium factum est. Ceterum tam nota erat uerecundia eius ut nemo iam sine sponsione crediderit.

VII

NON RECEPTI AB IMPERATORE

Nocte in bello portas aperire ne liceat. Imperator in bello summam habeat potestatem. Trecenti ab hoste captiui ad portas nocte uenerunt, imperator non aperuit; ante portas occisi sunt. Imperator post uictoriam reus est laesae rei publicae. Non putaui meos: nouerant legem. Cur, inquit, trecenti perierunt? Immo cur ne perirent capti sunt? Hos ego interdiu non recepissem nisi uictores, noctu ne uictores quidem. Procedens postridie in proelium pugnaturis ostendi trecentos, in quibus nihil laudari potest praeter fugam, nihil desiderari praeter numerum. Fugiunt ut leges relinquant, reuertuntur ut tollant. Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum seruorum desideraret auxilia, captiuorum contempsit, et credidit eos libertatem magis tueri posse qui numquam habuissent quam qui perdidissent. Nocte quomodo hostem ciuemque distinguam? quam mihi das notam ut arma cognoscam? Credo in insidiis hostes fuisse, ut exclusos occiderent, sequerentur admissos.

PARS ALTERA.

Infestus trecentis fuit; iniquo conlocauit loco; hoc ne argui posset non recepit. Capti sunt fortissimi duces, Regulus, Crassus. Haec postrema rogantium uox erat: mitte arma; certe lex non uetat.

VIII

TYRANNVS POST ABOLITIONEM CANDIDATVS

Conpetitori liceat in conpetitorem dicere. Tyrannus dominationem sub abolitione deposuit ut si quis obiecisset tyrannidem capite puniretur. Petit magistratum; conpetitor contradicit. Candidatus anno meo spondeo: nulla rapietur, nullus occidetur, nullum spoliabitur templum. Cur honores tamdiu non gesserit narret. Per communem deprecor libertatem, moriar: obicietur tibi quod occideris ciuem. Vult aliquo imperio, aliqua potestate distingui, homo magnae nobilitatis, magnae gratiae, ingentis pecuniae. Siciliae fuisse dicitur dominus qui inclusos aeneis tauris homines subiectis urebat ignibus, ut mugitum ederent, uerba non possent. O hominem in sua crudelitate fastidiosum, qui, cum uellet torquere, tamen nolebat audire!

PARS ALTERA.

Quidquid egi, quidquid gessi, rei publicae causa feci. Peto ne mihi lex pro me lata noceat, neu quid noceat quia non obicitur quod non noceret obiectum.