I
Meliore fato fideque partium Flauianarum duces consilia belli tractabant. [2] Poetouionem in hiberna tertiae decimae legionis conuenerant. [3] Illic agitauere placeretne obstrui Pannoniae Alpes, donec a tergo uires uniuersae consurgerent, an ire comminus et certare pro Italia constantius foret. [4] Quibus opperiri auxilia et trahere bellum uidebatur, Germanicarum legionum uim famamque extollebant, et aduenisse mox cum Vitellio Britannici exercitus robora: ipsis nec numerum parem pulsarum nuper legionum, et quamquam atrociter loquerentur, minorem esse apud uictos animum. [5] Sed insessis interim Alpibus uenturum cum copiis Orientis Mucianum; superesse Vespasiano mare, classis, studia prouinciarum, per quas uelut alterius belli molem cieret. Ita salubri mora nouas uiris adfore, ex praesentibus nihil periturum.
II
Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit. [2] Plus socordiae quam fiduciae accessisse uictoribus; neque enim in procinctu et castris habitos: per omnia Italiae municipia desides, tantum hospitibus metuendos, quanto ferocius ante se egerint, tanto cupidius insolitas uoluptates hausisse. [3] Circo quoque ac theatris et amoenitate urbis emollitos aut ualetudinibus fessos: sed addito spatio rediturum et his robur meditatione belli; nec procul Germaniam, unde uires; Britanniam freto dirimi, iuxta Gallias Hispaniasque, utrimque uiros equos tributa, ipsamque Italiam et opes urbis; ac si inferre arma ultro uelint, duas classis uacuumque Illyricum mare. [4] Quid tum claustra montium profutura? Quid tractum in aestatem aliam bellum? Vnde interim pecuniam et commeatus? Quin potius eo ipso uterentur quod Pannonicae legiones deceptae magis quam uictae resurgere in ultionem properent, Moesici exercitus integras uiris attulerint. [5] Si numerus militum potius quam legionum putetur, plus hinc roboris, nihil libidinum; et profuisse disciplinae ipsum pudorem: equites uero ne tum quidem uictos, sed quamquam rebus aduersis disiectam Vitellii aciem. [6] "Duae tunc Pannonicae ac Moesicae alae perrupere hostem: nunc sedecim alarum coniuncta signa pulsu sonituque et nube ipsa operient ac superfundent oblitos proeliorum equites equosque. [7] Nisi quis retinet, idem suasor auctorque consilii ero. [8] Vos, quibus fortuna in integro est, legiones continete: mihi expeditae cohortes sufficient. [9] Iam reseratam Italiam, impulsas Vitellii res audietis. [10] Iuuabit sequi et uestigiis uincentis insistere."
III
Haec ac talia flagrans oculis, truci uoce, quo latius audiretur (etenim se centuriones et quidam militum consilio miscuerant), ita effudit ut cautos quoque ac prouidos permoueret, uulgus et ceteri unum uirum ducemque, spreta aliorum segnitia, laudibus ferrent. [2] Hanc sui famam ea statim contione commouerat, qua recitatis Vespasiani epistulis non ut plerique incerta disseruit, huc illuc tracturus interpretatione, prout conduxisset: aperte descendisse in causam uidebatur, eoque grauior militibus erat culpae uel gloriae socius.
IV
Proxima Cornelii Fusci procuratoris auctoritas. [2] Is quoque inclementer in Vitellium inuehi solitus nihil spei sibi inter aduersa reliquerat. [3] Tampius Flauianus, natura ac senecta cunctator, suspiciones militum inritabat, tamquam adfinitatis cum Vitellio meminisset; idemque, quod coeptante legionum motu profugus, dein sponte remeauerat, perfidiae locum quaesisse credebatur. [4] Nam Flauianum, omissa Pannonia ingressum Italiam et discrimini exemptum, rerum nouarum cupido legati nomen resumere et misceri ciuilibus armis impulerat, suadente Cornelio Fusco, non quia industria Flauiani egebat, sed ut consulare nomen surgentibus cum maxime partibus honesta specie praetenderetur.
V
Ceterum ut transmittere in Italiam impune et usui foret, scriptum Aponio Saturnino, cum exercitu Moesico celeraret. [2] Ac ne inermes prouinciae barbaris nationibus exponerentur, principes Sarmatarum Iazugum, penes quos ciuitatis regimen, in commilitium adsciti. [3] Plebem quoque et uim equitum, qua sola ualent, offerebant: remissum id munus, ne inter discordias externa molirentur aut maiore ex diuerso mercede ius fasque exuerent. [4] Trahuntur in partis Sido atque Italicus reges Sueborum, quis uetus obsequium erga Romanos et gens fidei commissae patientior. [5] Posita in latus auxilia, infesta Raetia, cui Porcius Septiminus procurator erat, incorruptae erga Vitellium fidei. [6] Igitur Sextilius Felix cum ala Auriana et octo cohortibus ac Noricorum iuuentute ad occupandam ripam Aeni fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, missus. [7] Nec his aut illis proelium temptantibus, fortuna partium alibi transacta.
VI
Antonio uexillarios e cohortibus et partem equitum ad inuadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia res addiderant. [2] Idem secretis apud Neronem sermonibus ferebatur Corbulonis uirtutes criminatus; unde infami gratia primum pilum adepto laeta ad praesens male parta mox in perniciem uertere. [3] Sed Primus ac Varus occupata Aquileia per proxima quaeque et Opitergii et Altini laetis animis accipiuntur. [4] Relictum Altini praesidium aduersus classis Rauennatis conatus, nondum defectione eius audita. [5] Inde Patauium et Ateste partibus adiunxere. [6] Illic cognitum tris Vitellianas cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum Alieni ponte iuncto consedisse. [7] Placuit occasio inuadendi incuriosos; nam id quoque nuntiabatur. [8] Luce prima inermos plerosque oppressere. [9] Praedictum ut paucis interfectis ceteros pauore ad mutandam fidem cogerent. [10] Et fuere qui se statim dederent: plures abrupto ponte instanti hosti uiam abstulerunt. [11] Principia belli secundum Flauianos data.
VII
Vulgata uictoria legiones septima Galbiana, tertia decima Gemina cum Vedio Aquila legato Patauium alacres ueniunt. [2] Ibi pauci dies ad requiem sumpti, et Minicius Iustus praefectus castrorum legionis septimae, quia adductius quam ciuili bello imperitabat, subtractus militum irae ad Vespasianum missus est. [3] Desiderata diu res interpretatione gloriaque in maius accipitur, postquam Galbae imagines discordia temporum subuersas in omnibus municipiis recoli iussit Antonius, decorum pro causa ratus, si placere Galbae principatus et partes reuirescere crederentur.
VIII
Quaesitum inde quae sedes bello legeretur. [2] Verona potior uisa, patentibus circum campis ad pugnam equestrem, qua praeualebant: simul coloniam copiis ualidam auferre Vitellio in rem famamque uidebatur. [3] Possessa ipso transitu Vicetia; quod per se paruum (etenim modicae municipio uires) magni momenti locum obtinuit reputantibus illic Caecinam genitum et patriam hostium duci ereptam. [4] In Veronensibus pretium fuit: exemplo opibusque partis iuuere; et interiectus exercitus Raetiam Iuliasque Alpis, [ac] ne peruium illa Germanicis exercitibus foret, obsaepserat. [5] Quae ignara Vespasiano aut uetita: quippe Aquileiae sisti bellum exspectarique Mucianum iubebat, adiciebatque imperio consilium, quando Aegyptus, claustra annonae, uectigalia opulentissimarum prouinciarum obtinerentur, posse Vitellii exercitum egestate stipendii frumentique ad deditionem subigi. [6] Eadem Mucianus crebris epistulis monebat, incruentam et sine luctu uictoriam et alia huiusce modi praetexendo, sed gloriae auidus atque omne belli decus sibi retinens. [7] Ceterum ex distantibus terrarum spatiis consilia post res adferebantur.
IX
Igitur repentino incursu Antonius stationes hostium inrupit; temptatisque leui proelio animis ex aequo discessum. [2] Mox Caecina inter Hostiliam, uicum Veronensium, et paludes Tartari fluminis castra permuniit, tutus loco, cum terga flumine, latera obiectu paludis tegerentur. [3] Quod si adfuisset fides, aut opprimi uniuersis Vitellianorum uiribus duae legiones, nondum coniuncto Moesico exercitu, potuere, aut retro actae deserta Italia turpem fugam consciuissent. Sed Caecina per uarias moras prima hostibus prodidit tempora belli, dum quos armis pellere promptum erat, epistulis increpat, donec per nuntios pacta perfidiae firmaret. [4] Interim Aponius Saturninus cum legione septima Claudiana aduenit. Legioni tribunus Vipstanus Messala praeerat, claris maioribus, egregius ipse et qui solus ad id bellum artis bonas attulisset. [5] Has ad copias nequaquam Vitellianis paris (quippe tres adhuc legiones erant) misit epistulas Caecina, temeritatem uicta arma tractantium incusans. [6] Simul uirtus Germanici exercitus laudibus attollebatur, Vitellii modica et uulgari mentione, nulla in Vespasianum contumelia: nihil prorsus quod aut corrumperet hostem aut terreret. [7] Flauianarum partium duces omissa prioris fortunae defensione pro Vespasiano magnifice, pro causa fidenter, de exercitu securi, in Vitellium ut inimici praesumpsere, facta tribunis centurionibusque retinendi quae Vitellius indulsisset spe; atque ipsum Caecinam non obscure ad transitionem hortabantur. [8] Recitatae pro contione epistulae addidere fiduciam, quod submisse Caecina, uelut offendere Vespasianum timens, ipsorum duces contemptim tamquam insultantes Vitellio scripsissent.
X
Aduentu deinde duarum legionum, e quibus tertiam Dillius Aponianus, octauam Numisius Lupus ducebant, ostentare uiris et militari uallo Veronam circumdare placuit. [2] Forte Galbianae legioni in aduersa fronte ualli opus cesserat, et uisi procul sociorum equites uanam formidinem ut hostes fecere. [3] Rapiuntur arma metu proditionis. [4] Ira militum in Tampium Flauianum incubuit, nullo criminis argumento, sed iam pridem inuisus turbine quodam ad exitium poscebatur: propinquum Vitellii, proditorem Othonis, interceptorem donatiui clamitabant. [5] Nec defensioni locus, quamquam supplicis manus tenderet, humi plerumque stratus, lacera ueste, pectus atque ora singultu quatiens. [6] Id ipsum apud infensos incitamentum erat, tamquam nimius pauor conscientiam argueret. [7] Obturbabatur militum uocibus Aponius, cum loqui coeptaret; fremitu et clamore ceteros aspernantur. [8] Vni Antonio apertae militum aures; namque et facundia aderat mulcendique uulgum artes et auctoritas. [9] Vbi crudescere seditio et a conuiciis ac probris ad tela et manus transibant, inici catenas Flauiano iubet. [10] Sensit ludibrium miles, disiectisque qui tribunal tuebantur extrema uis parabatur. [11] Opposuit sinum Antonius stricto ferro, aut militum se manibus aut suis moriturum obtestans, ut quemque notum et aliquo militari decore insignem aspexerat, ad ferendam opem nomine ciens. [12] Mox conuersus ad signa et bellorum deos, hostium potius exercitibus illum furorem, illam discordiam inicerent orabat, donec fatisceret seditio et extremo iam die sua quisque in tentoria dilaberentur. [13] Profectus eadem nocte Flauianus obuiis Vespasiani litteris discrimini exemptus est.
XI
Legiones uelut tabe infectae Aponium Saturninum Moesici exercitus legatum eo atrocius adgrediuntur, quod non, ut prius, labore et opere fessae, sed medio diei exarserant, uulgatis epistulis, quas Saturninus ad Vitellium scripsisse credebatur. [2] Vt olim uirtutis modestiaeque, tunc procacitatis et petulantiae certamen erat, ne minus uiolenter Aponium quam Flauianum ad supplicium deposcerent. [3] Quippe Moesicae legiones adiutam a se Pannonicorum ultionem referentes, et Pannonici, uelut absoluerentur aliorum seditione, iterare culpam gaudebant. [4] In hortos, in quibus deuertebatur Saturninus, pergunt. [5] Nec tam Primus et Aponianus et Messala, quamquam omni modo nisi, eripuere Saturninum quam obscuritas latebrarum, quibus occulebatur, uacantium forte balnearum fornacibus abditus. [6] Mox omissis lictoribus Patauium concessit. [7] Digressu consularium uni Antonio uis ac potestas in utrumque exercitum fuit, cedentibus collegis et obuersis militum studiis. [8] Nec deerant qui crederent utramque seditionem fraude Antonii coeptam, ut solus bello frueretur.
XII
Ne in Vitellii quidem partibus quietae mentes: exitiosiore discordia non suspicionibus uulgi, sed perfidia ducum turbabantur. [2] Lucilius Bassus classis Rauennatis praefectus ambiguos militum animos, quod magna pars Dalmatae Pannoniique erant, quae prouinciae Vespasiano tenebantur, partibus eius adgregauerat. [3] Nox proditioni electa, ut ceteris ignaris soli in principia defectores coirent. [4] Bassus pudore seu metu, quisnam exitus foret, intra domum opperiebatur. [5] Trierarchi magno tumultu Vitellii imagines inuadunt; et paucis resistentium obtruncatis ceterum uulgus rerum nouarum studio in Vespasianum inclinabat. [6] Tum progressus Lucilius auctorem se palam praebet. [7] Classis Cornelium Fuscum praefectum sibi destinat, qui propere adcucurrit. [8] Bassus honorata custodia Liburnicis nauibus Atriam peruectus a praefecto alae Vibennio Rufino, praesidium illic agitante, uincitur, sed exsoluta statim uincula interuentu Hormi Caesaris liberti: is quoque inter duces habebatur.
XIII
At Caecina, defectione classis uulgata, primores centurionum et paucos militum, ceteris per militiae munera dispersis, secretum castrorum, adfectans in principia uocat. [2] Ibi Vespasiani uirtutem uirisque partium extollit: transfugisse classem, in arto commeatum, aduersas Gallias Hispaniasque, nihil in urbe fidum; atque omnia de Vitellio in deterius. [3] Mox incipientibus qui conscii aderant, ceteros re noua attonitos in uerba Vespasiani adigit; simul Vitellii imagines dereptae et missi qui Antonio nuntiarent. [4] Sed ubi totis castris in fama proditio, recurrens in principia miles praescriptum Vespasiani nomen, proiectas Vitellii effigies aspexit, uastum primo silentium, mox cuncta simul erumpunt. [5] Huc cecidisse Germanici exercitus gloriam ut sine proelio, sine uulnere uinctas manus et capta traderent arma? quas enim ex diuerso legiones? nempe uictas; et abesse unicum Othoniani exercitus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen isdem illis campis fuderint strauerintque. [6] Vt tot armatorum milia, uelut grex uenalium, exuli Antonio donum darentur? Octo nimirum legiones unius classis accessionem fore. [7] Id Basso, id Caecinae uisum, postquam domos hortos opes principi abstulerint, etiam militem auferre. [8] Integros incruentosque, Flauianis quoque partibus uilis, quid dicturos reposcentibus aut prospera aut aduersa?
XIV
Haec singuli, haec uniuersi, ut quemque dolor impulerat, uociferantes, initio a quinta legione orto, repositis Vitellii imaginibus uincla Caecinae iniciunt; Fabium Fabullum quintae legionis legatum et Cassium Longum praefectum castrorum duces deligunt; forte oblatos trium Liburnicarum milites, ignaros et insontis, trucidant; relictis castris, abrupto ponte Hostiliam rursus, inde Cremonam pergunt, ut legionibus primae Italicae et unietuicensimae Rapaci iungerentur, quas Caecina ad obtinendam Cremonam cum parte equitum praemiserat.
XV
Vbi haec comperta Antonio, discordis animis, discretos uiribus hostium exercitus adgredi statuit, antequam ducibus auctoritas, militi obsequium et iunctis legionibus fiducia rediret. [2] Namque Fabium Valentem profectum ab urbe adceleraturumque cognita Caecinae proditione coniectabat; et fidus Vitellio Fabius nec militiae ignarus. [3] Simul ingens Germanorum uis per Raetiam timebatur. [4] Et Britannia Galliaque et Hispania auxilia Vitellius acciuerat, immensam belli luem, ni Antonius id ipsum metuens festinato proelio uictoriam praecepisset. [5] Vniuerso cum exercitu secundis a Verona castris Bedriacum uenit. [6] Postero die legionibus ad muniendum retentis, auxiliares cohortes in Cremonensem agrum missae ut specie parandarum copiarum ciuili praeda miles imbueretur: ipse cum quattuor milibus equitum ad octauum a Bedriaco progressus quo licentius popularentur. [7] Exploratores, ut mos est, longius curabant.
XVI
Quinta ferme hora diei erat, cum citus eques aduentare hostis, praegredi paucos, motum fremitumque late audiri nuntiauit. [2] Dum Antonius quidnam agendum consultat, auiditate nauandae operae Arrius Varus cum promptissimis equitum prorupit impulitque Vitellianos modica caede; nam plurium adcursu uersa fortuna, et acerrimus quisque sequentium fugae ultimus erat. [3] Nec sponte Antonii properatum, et fore quae acciderant rebatur. [4] Hortatus suos ut magno animo capesserent pugnam, diductis in latera turmis uacuum medio relinquit iter quo Varum equitesque eius reciperet; iussae armari legiones: datum per agros signum ut, qua cuique proximum, omissa praeda proelio occurreret. [5] Pauidus interim Varus turbae suorum miscetur intulitque formidinem. [6] Pulsi cum sauciis integri suomet ipsi metu et angustiis uiarum conflictabantur.
XVII
Nullum in illa trepidatione Antonius constantis ducis aut fortis militis officium omisit. [2] Occursare pauentibus, retinere cedentis, ubi plurimus labor, unde aliqua spes, consilio manu uoce insignis hosti, conspicuus suis. [3] Eo postremo ardoris prouectus est ut uexillarium fugientem hasta transuerberaret; mox raptum uexillum in hostem uertit. [4] Quo pudore haud plures quam centum equites restitere: iuuit locus, artiore illic uia et fracto interfluentis riui ponte, qui incerto alueo et praecipitibus ripis fugam impediebat. [5] Ea necessitas seu fortuna lapsas iam partis restituit. [6] Firmati inter se densis ordinibus excipiunt Vitellianos temere effusos, atque illi consternantur. [7] Antonius instare perculsis, sternere obuios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma equosque abripere. [8] Et exciti prospero clamore, qui modo per agros fuga palabantur, uictoriae se miscebant.
XVIII
Ad quartum a Cremona lapidem fulsere legionum signa Rapacis atque Italicae, laeto inter initia equitum suorum proelio illuc usque prouecta. [2] Sed ubi fortuna contra fuit, non laxare ordines, non recipere turbatos, non obuiam ire ultroque adgredi hostem tantum per spatium cursu et pugnando fessum. [3] † Forte uicti † haud perinde rebus prosperis ducem desiderauerant atque in aduersis deesse intellegebant. [4] Nutantem aciem uictor equitatus incursat; et Vipstanus Messala tribunus cum Moesicis auxiliaribus adsequitur, quos multi e legionariis quamquam raptim ductos aequabant: ita mixtus pedes equesque rupere legionum agmen. [5] Et propinqua Cremonensium moenia quanto plus spei ad effugium minorem ad resistendum animum dabant. [6] Nec Antonius ultra institit, memor laboris ac uulnerum, quibus tam anceps proelii fortuna, quamuis prospero fine, equites equosque adflictauerat.
XIX
Inumbrante uespera uniuersum Flauiani exercitus robur aduenit. [2] Vtque cumulos super et recentia caede uestigia incessere, quasi debellatum foret, pergere Cremonam et uictos in deditionem accipere aut expugnare deposcunt. [3] Haec in medio, pulchra dictu: illa sibi quisque, posse coloniam plano sitam impetu capi. [4] Idem audaciae per tenebras inrumpentibus et maiorem rapiendi licentiam. [5] Quod si lucem opperiantur, iam pacem, iam preces, et pro labore ac uulneribus clementiam et gloriam, inania, laturos, sed opes Cremonensium in sinu praefectorum legatorumque fore. [6] Expugnatae urbis praedam ad militem, deditae ad duces pertinere. [7] Spernuntur centuriones tribunique, ac ne uox cuiusquam audiatur, quatiunt arma, rupturi imperium ni ducantur.
XX
Tum Antonius inserens se manipulis, ubi aspectu et auctoritate silentium fecerat, non se decus neque pretium eripere tam bene meritis adfirmabat, sed diuisa inter exercitum ducesque munia: militibus cupidinem pugnandi conuenire, duces prouidendo, consultando, cunctatione saepius quam temeritate prodesse. [2] Vt pro uirili portione armis ac manu uictoriam iuuerit, ratione et consilio, propriis ducis artibus, profuturum; neque enim ambigua esse quae occurrant, noctem et ignotae situm urbis, intus hostis et cuncta insidiis opportuna. [3] Non si pateant portae, nisi explorato, nisi die intrandum. [4] An obpugnationem inchoaturos adempto omni prospectu, quis aequus locus, quanta altitudo moenium, tormentisne et telis an operibus et uineis adgredienda urbs foret? [5] Mox conuersus ad singulos, num securis dolabrasque et cetera expugnandis urbibus secum attulissent, rogitabat. [6] Et cum abnuerent, "gladiisne" inquit "et pilis perfringere ac subruere muros ullae manus possunt? [7] Si aggerem struere, si pluteis cratibusue protegi necesse fuerit, ut uulgus improuidum inriti stabimus, altitudinem turrium et aliena munimenta mirantes? [8] Quin potius mora noctis unius, aduectis tormentis machinisque, uim uictoriamque nobiscum ferimus?" [9] Simul lixas calonesque cum recentissimis equitum Bedriacum mittit, copias ceteraque usui adlaturos.
XXI
Id uero aegre tolerante milite prope seditionem uentum, cum progressi equites sub ipsa moenia uagos e Cremonensibus corripiunt, quorum indicio noscitur sex Vitellianas legiones omnemque exercitum, qui Hostiliae egerat, eo ipso die triginta milia passuum emensum, comperta suorum clade in proelium accingi ac iam adfore. [2] Is terror obstructas mentis consiliis ducis aperuit. [3] Sistere tertiam decimam legionem in ipso uiae Postumiae aggere iubet, cui iuncta a laeuo septima Galbiana patenti campo stetit, dein septima Claudiana, agresti fossa (ita locus erat) praemunita; dextro octaua per apertum limitem, mox tertia densis arbustis intersepta. [4] Hic aquilarum signorumque ordo: milites mixti per tenebras, ut fors tulerat; praetorianum uexillum proximum tertianis, cohortes auxiliorum in cornibus, latera ac terga equite circumdata; Sido atque Italicus Suebi cum delectis popularium primori in acie uersabantur.
XXII
At Vitellianus exercitus, cui adquiescere Cremonae et reciperatis cibo somnoque uiribus confectum algore atque inedia hostem postera die profligare ac proruere ratio fuit, indigus rectoris, inops consilii, tertia ferme noctis hora paratis iam dispositisque Flauianis impingitur. [2] Ordinem agminis disiecti per iram ac tenebras adseuerare non ausim, quamquam alii tradiderint quartam Macedonicam dextrum suorum cornu, quintam et quintam decimam cum uexillis nonae secundaeque et uicensimae Britannicarum legionum mediam aciem, sextadecimanos duoetuicensimanosque et primanos laeuum cornu complesse. [3] Rapaces atque Italici omnibus se manipulis miscuerant; eques auxiliaque sibi ipsi locum legere. [4] Proelium tota nocte uarium, anceps, atrox, his, rursus illis exitiabile. [5] Nihil animus aut manus, ne oculi quidem prouisu iuuabant. [6] Eadem utraque acie arma, crebris interrogationibus notum pugnae signum, permixta uexilla, ut quisque globus capta ex hostibus huc uel illuc raptabat. [7] Vrgebatur maxime septima legio, nuper a Galba conscripta. [8] Occisi sex primorum ordinum centuriones, abrepta quaedam signa: ipsam aquilam Atilius Verus primi pili centurio multa cum hostium strage et ad extremum moriens seruauerat.
XXIII
Sustinuit labentem aciem Antonius accitis praetorianis. [2] Qui ubi excepere pugnam, pellunt hostem, dein pelluntur. [3] Namque Vitelliani tormenta in aggerem uiae contulerant ut tela uacuo atque aperto excuterentur, dispersa primo et arbustis sine hostium noxa inlisa. [4] Magnitudine eximia quintae decimae legionis ballista ingentibus saxis hostilem aciem proruebat. [5] Lateque cladem intulisset ni duo milites praeclarum facinus ausi, arreptis e strage scutis ignorati, uincla ac libramenta tormentorum abscidissent. [6] Statim confossi sunt eoque intercidere nomina: de facto haud ambigitur. [7] Neutro inclinauerat fortuna donec adulta nocte luna surgens ostenderet acies falleretque. [8] Sed Flauianis aequior a tergo; hinc maiores equorum uirorumque umbrae, et falso, ut in corpora, ictu tela hostium citra cadebant: Vitelliani aduerso lumine conlucentes uelut ex occulto iaculantibus incauti offerebantur.
XXIV
Igitur Antonius, ubi noscere suos noscique poterat, alios pudore et probris, multos laude et hortatu, omnis spe promissisque accendens, cur resumpsissent arma, Pannonicas legiones interrogabat: illos esse campos, in quibus abolere labem prioris ignominiae, ubi reciperare gloriam possent. [2] Tum ad Moesicos conuersus principes auctoresque belli ciebat: frustra minis et uerbis prouocatos Vitellianos, si manus eorum oculosque non tolerent. [3] Haec, ut quosque accesserat; plura ad tertianos, ueterum recentiumque admonens, ut sub M. Antonio Parthos, sub Corbulone Armenios, nuper Sarmatas pepulissent. [4] Mox infensus praetorianis "uos" inquit, "nisi uincitis, pagani, quis alius imperator, quae castra alia excipient? [5] Illic signa armaque uestra sunt, et mors uictis; nam ignominiam consumpsistis." [6] Vndique clamor, et orientem solem (ita in Syria mos est) tertiani salutauere.
XXV
Vagus inde an consilio ducis subditus rumor, aduenisse Mucianum, exercitus in uicem salutasse. [2] Gradum inferunt quasi recentibus auxiliis aucti, rariore iam Vitellianorum acie, ut quos nullo rectore suus quemque impetus uel pauor contraheret diduceretue. [3] Postquam impulsos sensit Antonius, denso agmine obturbabat. [4] Laxati ordines abrumpuntur, nec restitui quiuere impedientibus uehiculis tormentisque. [5] Per limitem uiae sparguntur festinatione consectandi uictores. [6] Eo notabilior caedes fuit, quia filius patrem interfecit. Rem nominaque auctore Vipstano Messala tradam. [7] Iulius Mansuetus ex Hispania, Rapaci legioni additus, impubem filium domi liquerat. [8] Is mox adultus, inter septimanos a Galba conscriptus, oblatum forte patrem et uulnere stratum dum semianimem scrutatur, agnitus agnoscensque et exsanguem amplexus, uoce flebili precabatur placatos patris manis, neue se ut parricidam auersarentur: publicum id facinus; et unum militem quotam ciuilium armorum partem? [9] Simul attollere corpus, aperire humum, supremo erga parentem officio fungi. [10] Aduertere proximi, deinde plures: hinc per omnem aciem miraculum et questus et saeuissimi belli exsecratio. [11] Nec eo segnius propinquos adfinis fratres trucidant spoliant factum esse scelus loquuntur faciuntque.
XXVI
Vt Cremonam uenere, nouum immensumque opus occurrit. [2] Othoniano bello Germanicus miles moenibus Cremonensium castra sua, castris uallum circumiecerat eaque munimenta rursus auxerat. [3] Quorum aspectu haesere uictores, incertis ducibus quid iuberent. [4] Incipere obpugnationem fesso per diem noctemque exercitu arduum et nullo iuxta subsidio anceps: sin Bedriacum redirent, intolerandus tam longi itineris labor, et uictoria ad inritum reuoluebatur: munire castra, id quoque propinquis hostibus formidolosum, ne dispersos et opus molientis subita eruptione turbarent. [5] Quae super cuncta terrebat ipsorum miles periculi quam morae patientior: quippe ingrata quae tuta, ex temeritate spes; omnisque caedes et uulnera et sanguis auiditate praedae pensabantur.
XXVII
Huc inclinauit Antonius cingique uallum corona iussit. [2] Primo sagittis saxisque eminus certabant, maiore Flauianorum pernicie, in quos tela desuper librabantur; mox uallum portasque legionibus attribuit, ut discretus labor fortis ignauosque distingueret atque ipsa contentione decoris accenderentur. [3] Proxima Bedriacensi uiae tertiani septimanique sumpsere, dexteriora ualli octaua ac septima Claudiana; tertiadecimanos ad Brixianam portam impetus tulit. [4] Paulum inde morae, dum ex proximis agris ligones dolabras et alii falcis scalasque conuectant: tum elatis super capita scutis densa testudine succedunt. [5] Romanae utrimque artes: pondera saxorum Vitelliani prouoluunt, disiectam fluitantemque testudinem lanceis contisque scrutantur, donec soluta compage scutorum exsanguis aut laceros prosternerent multa cum strage. [6] Incesserat cunctatio, ni duces fesso militi et uelut inritas exhortationes abnuenti Cremonam monstrassent.
XXVIII
Hormine id ingenium, ut Messala tradit, an potior auctor sit C. Plinius, qui Antonium incusat, haud facile discreuerim, nisi quod neque Antonius neque Hormus a fama uitaque sua quamuis pessimo flagitio degenerauere. [2] Non iam sanguis neque uulnera morabantur quin subruerent uallum quaterentque portas, innixi umeris et super iteratam testudinem scandentes prensarent hostium tela brachiaque. [3] Integri cum sauciis, semineces cum exspirantibus uoluuntur, uaria pereuntium forma et omni imagine mortium.
XXIX
Acerrimum tertiae septimaeque legionum certamen; et dux Antonius cum delectis auxiliaribus eodem incubuerat. [2] Obstinatos inter se cum sustinere Vitelliani nequirent et superiacta tela testudine laberentur, ipsam postremo ballistam in subeuntis propulere, quae ut ad praesens disiecit obruitque quos inciderat, ita pinnas ac summa ualli ruina sua traxit; simul iuncta turris ictibus saxorum cessit, qua septimani dum nituntur cuneis, tertianus securibus gladiisque portam perfregit. [3] Primum inrupisse C. Volusium tertiae legionis militem inter omnis auctores constat. [4] Is in uallum egressus, deturbatis qui restiterant, conspicuus manu ac uoce capta castra conclamauit; ceteri trepidis iam Vitellianis seque e uallo praecipitantibus perrupere. [5] Completur caede quantum inter castra murosque uacui fuit.
XXX
Ac rursus noua laborum facies: ardua urbis moenia, saxeae turres, ferrati portarum obices, uibrans tela miles, frequens obstrictusque Vitellianis partibus Cremonensis populus, magna pars Italiae stato in eosdem dies mercatu congregata, quod defensoribus auxilium ob multitudinem, obpugnantibus incitamentum ob praedam erat. [2] Rapi ignis Antonius inferrique amoenissimis extra urbem aedificiis iubet, si damno rerum suarum Cremonenses ad mutandam fidem traherentur. [3] Propinqua muris tecta et altitudinem moenium egressa fortissimo quoque militum complet; illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.
XXXI
Iam legiones in testudinem glomerabantur, et alii tela saxaque incutiebant, cum languescere paulatim Vitellianorum animi. [2] Vt quis ordine anteibat, cedere fortunae, ne Cremona quoque excisa nulla ultra uenia omnisque ira uictoris non in uulgus inops, sed in tribunos centurionesque, ubi pretium caedis erat, reuerteretur. [3] Gregarius miles futuri socors et ignobilitate tutior perstabat: uagi per uias, in domibus. Abditi pacem ne tum quidem orabant, cum bellum posuissent. [4] Primores castrorum nomen atque imagines Vitellii amoliuntur; catenas Caecinae (nam etiam tunc uinctus erat) exsoluunt orantque ut causae suae deprecator adsistat. [5] Aspernantem tumentemque lacrimis fatigant, extremum malorum, tot fortissimi uiri proditoris opem inuocantes; mox uelamenta et infulas pro muris ostentant. [6] Cum Antonius inhiberi tela iussisset, signa aquilasque extulere; maestum inermium agmen deiectis in terram oculis sequebatur. [7] Circumstiterant uictores et primo ingerebant probra, intentabant ictus: mox, ut praeberi ora contumeliis et posita omni ferocia cuncta uicti patiebantur, subit recordatio illos esse qui nuper Bedriaci uictoriae temperassent. [8] Sed ubi Caecina praetexta lictoribusque insignis, dimota turba, consul incessit, exarsere uictores: superbiam saeuitiamque (adeo inuisa scelera sunt), etiam perfidiam obiectabant. [9] Obstitit Antonius datisque defensoribus ad Vespasianum dimisit.
XXXII
Plebs interim Cremonensium inter armatos conflictabatur; nec procul caede aberant, cum precibus ducum mitigatus est miles. [2] Et uocatos ad contionem Antonius adloquitur, magnifice uictores, uictos clementer, de Cremona in neutrum. [3] Exercitus praeter insitam praedandi cupidinem uetere odio ad excidium Cremonensium incubuit. [4] Iuuisse partis Vitellianas Othonis quoque bello credebantur; mox tertiadecimanos ad exstruendum amphitheatrum relictos, ut sunt procacia urbanae plebis ingenia, petulantibus iurgiis inluserant. [5] Auxit inuidiam editum illic a Caecina gladiatorum spectaculum eademque rursus belli sedes et praebiti in acie Vitellianis cibi, caesae quaedam feminae studio partium ad proelium progressae; tempus quoque mercatus ditem alioqui coloniam maiore opum specie complebat. [6] Ceteri duces in obscuro: Antonium fortuna famaque omnium oculis exposuerat. [7] Is balineas abluendo cruori propere petit. [8] Excepta uox est, cum teporem incusaret, statim futurum ut incalescerent: uernile dictum omnem inuidiam in eum uertit, tamquam signum incendendae Cremonae dedisset, quae iam flagrabat.
XXXIII
Quadraginta armatorum milia inrupere, calonum lixarumque amplior numerus et in libidinem ac saeuitiam corruptior. [2] Non dignitas, non aetas protegebat quo minus stupra caedibus, caedes stupris miscerentur. [3] Grandaeuos senes, exacta aetate feminas, uilis ad praedam, in ludibrium trahebant: ubi adulta uirgo aut quis forma conspicuus incidisset, ui manibusque rapientium diuulsus ipsos postremo direptores in mutuam perniciem agebat. [4] Dum pecuniam uel grauia auro templorum dona sibi quisque trahunt, maiore aliorum ui truncabantur. [5] Quidam obuia aspernati uerberibus tormentisque dominorum abdita scrutari, defossa eruere: faces in manibus, quas, ubi praedam egesserant, in uacuas domos et inania templa per lasciuiam iaculabantur; utque exercitu uario linguis moribus, cui ciues socii externi interessent, diuersae cupidines et aliud cuique fas nec quicquam inlicitum. [6] Per quadriduum Cremona suffecit. [7] Cum omnia sacra profanaque in igne considerent, solum Mefitis templum stetit ante moenia, loco seu numine defensum.
XXXIV
Hic exitus Cremonae anno ducentesimo octogesimo sexto a primordio sui. [2] Condita erat Ti. Sempronio P. Cornelio consulibus, ingruente in Italiam Annibale, propugnaculum aduersus Gallos trans Padum agentis et si qua alia uis per Alpis rueret. [3] Igitur numero colonorum, opportunitate fluminum, ubere agri, adnexu conubiisque gentium adoleuit floruitque, bellis externis intacta, ciuilibus infelix. [4] Antonius pudore flagitii, crebrescente inuidia, edixit ne quis Cremonensem captiuum detineret. [5] Inritamque praedam militibus effecerat consensus Italiae, emptionem talium mancipiorum aspernantis: occidi coepere; quod ubi enotuit, a propinquis adfinibusque occulte redemptabantur. [6] Mox rediit Cremonam reliquus populus: reposita fora templaque magnificentia municipum; et Vespasianus hortabatur.
XXXV
Ceterum adsidere sepultae urbis ruinis noxia tabo humus haud diu permisit. [2] Ad tertium lapidem progressi uagos pauentisque Vitellianos, sua quemque apud signa, componunt; et uictae legiones, ne manente adhuc ciuili bello ambigue agerent, per Illyricum dispersae. [3] In Britanniam inde et Hispanias nuntios famamque, in Galliam Iulium Calenum tribunum, in Germaniam Alpinium Montanum praefectum cohortis, quod hic Treuir, Calenus Aeduus, uterque Vitelliani fuerant, ostentui misere. [4] Simul transitus Alpium praesidiis occupati, suspecta Germania, tamquam in auxilium Vitellii accingeretur.
XXXVI
At Vitellius profecto Caecina, cum Fabium Valentem paucis post diebus ad bellum impulisset, curis luxum obtendebat: non parare arma, non adloquio exercitioque militem firmare, non in ore uulgi agere, sed umbraculis hortorum abditus, ut ignaua animalia, quibus si cibum suggeras, iacent torpentque, praeterita instantia futura pari obliuione dimiserat. [2] Atque illum in nemore Aricino desidem et marcentem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Rauennatis perculit; nec multo post de Caecina adfertur mixtus gaudio dolor et desciuisse et ab exercitu uinctum. [3] Plus apud socordem animum laetitia quam cura ualuit. [4] Multa cum exsultatione in urbem reuectus frequenti contione pietatem militum laudibus cumulat; Publilium Sabinum praetorii praefectum ob amicitiam Caecinae uinciri iubet, substituto in locum eius Alfeno Varo.
XXXVII
Mox senatum composita in magnificentiam oratione adlocutus, exquisitis patrum adulationibus attollitur. [2] Initium atrocis in Caecinam sententiae a L. Vitellio factum; dein ceteri composita indignatione, quod consul rem publicam, dux imperatorem, tantis opibus tot honoribus cumulatus amicum prodidisset, uelut pro Vitellio conquerentes, suum dolorem proferebant. [3] Nulla in oratione cuiusquam erga Flauianos duces obtrectatio: errorem imprudentiamque exercituum culpantes, Vespasiani nomen suspensi et uitabundi circumibant, nec defuit qui unum consulatus diem (is enim in locum Caecinae supererat) magno cum inrisu tribuentis accipientisque eblandiretur. [4] Pridie kalendas Nouembris Rosius Regulus iniit eiurauitque. [5] Adnotabant periti numquam antea non abrogato magistratu neque lege lata alium suffectum; nam consul uno die et ante fuerat Caninius Rebilus C. Caesare dictatore, cum belli ciuilis praemia festinarentur.
XXXVIII
Nota per eos dies Iunii Blaesi mors et famosa fuit, de qua sic accepimus. [2] Graui corporis morbo aeger Vitellius Seruilianis hortis turrim uicino sitam conlucere per noctem crebris luminibus animaduertit. [3] Sciscitanti causam apud Caecinam Tuscum epulari multos, praecipuum honore Iunium Blaesum nuntiatur; cetera in maius, de apparatu et solutis in lasciuiam animis. [4] Nec defuere qui ipsum Tuscum et alios, sed criminosius Blaesum incusarent, quod aegro principe laetos dies ageret. [5] Vbi asperatum Vitellium et posse Blaesum peruerti satis patuit iis qui principum offensas acriter speculantur, datae L. Vitellio delationis partes. [6] Ille infensus Blaeso aemulatione praua, quod eum omni dedecore maculosum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, filium eius sinu complexus et genibus accidens. [7] Causam confusionis quaerenti, non se proprio metu nec sui anxium, sed pro fratre, pro liberis fratris preces lacrimasque attulisse. [8] Frustra Vespasianum timeri, quem tot Germanicae legiones, tot prouinciae uirtute ac fide, tantum denique terrarum ac maris immensis spatiis arceat: in urbe ac sinu cauendum hostem, Iunios Antoniosque auos iactantem, qui se stirpe imperatoria comem ac magnificum militibus ostentet. [9] Versas illuc omnium mentis, dum Vitellius amicorum inimicorumque neglegens fouet aemulum principis labores e conuiuio prospectantem. [10] Reddendam pro intempestiua laetitia maestam et funebrem noctem, qua sciat et sentiat uiuere Vitellium et imperare et, si quid fato accidat, filium habere.
XXXIX
Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi mors maturam perniciem, palam iussa atrocem inuidiam ferret, placuit ueneno grassari; addidit facinori fidem notabili gaudio, Blaesum uisendo. [2] Quin et audita est saeuissima Vitellii uox qua se (ipsa enim uerba referam) pauisse oculos spectata inimici morte iactauit. [3] Blaeso super claritatem natalium et elegantiam morum fidei obstinatio fuit. [4] Integris quoque rebus a Caecina et primoribus partium iam Vitellium aspernantibus ambitus abnuere perseuerauit. [5] Sanctus, inturbidus, nullius repentini honoris, adeo non principatus adpetens, parum effugerat ne dignus crederetur.
XL
Fabius interim Valens multo ac molli concubinarum spadonumque agmine segnius quam ad bellum incedens, proditam a Lucilio Basso Rauennatem classem pernicibus nuntiis accepit. [2] Et si coeptum iter properasset, nutantem Caecinam praeuenire aut ante discrimen pugnae adsequi legiones potuisset; nec deerant qui monerent ut cum fidissimis per occultos tramites uitata Rauenna Hostiliam Cremonamue pergeret. [3] Aliis placebat accitis ex urbe praetoriis cohortibus ualida manu perrumpere: ipse inutili cunctatione agendi tempora consultando consumpsit; mox utrumque consilium aspernatus, quod inter ancipitia deterrimum est, dum media sequitur, nec ausus est satis nec prouidit.
XLI
Missis ad Vitellium litteris auxilium postulat. [2] Venere tres cohortes cum ala Britannica, neque ad fallendum aptus numerus neque ad penetrandum. [3] Sed Valens ne in tanto quidem discrimine infamia caruit, quo minus rapere inlicitas uoluptates adulteriisque ac stupris polluere hospitum domus crederetur: aderant uis et pecunia et ruentis fortunae nouissima libido. [4] Aduentu demum peditum equitumque prauitas consilii patuit, quia nec uadere per hostis tam parua manu poterat, etiam si fidissima foret, nec integram fidem attulerant; pudor tamen et praesentis ducis reuerentia morabatur, haud diuturna uincla apud pauidos periculorum et dedecoris securos. [5] Eo metu cohortis Ariminum praemittit, alam tueri terga iubet: ipse paucis, quos aduersa non mutauerant, comitantibus flexit in Vmbriam atque inde Etruriam, ubi cognito pugnae Cremonensis euentu non ignauum et, si prouenisset, atrox consilium iniit, ut arreptis nauibus in quamcumque partem Narbonensis prouinciae egressus Gallias et exercitus et Germaniae gentis nouumque bellum cieret.
XLII
Digresso Valente trepidos, qui Ariminum tenebant, Cornelius Fuscus, admoto exercitu et missis per proxima litorum Liburnicis, terra marique circumuenit: occupantur plana Vmbriae et qua Picenus ager Hadria adluitur, omnisque Italia inter Vespasianum ac Vitellium Appennini iugis diuidebatur; [2] Fabius Valens e sinu Pisano segnitia maris aut aduersante uento portum Herculis Monoeci depellitur. [3] Haud procul inde agebat Marius Maturus Alpium maritimarum procurator, fidus Vitellio, cuius sacramentum cunctis circa hostilibus nondum exuerat. [4] Is Valentem comiter exceptum, ne Galliam Narbonensem temere ingrederetur, monendo terruit; simul ceterorum fides metu infracta.
XLIII
Namque circumiectas ciuitates procurator Valerius Paulinus, strenuus militiae et Vespasiano ante fortunam amicus, in uerba eius adegerat; concitisque omnibus, qui exauctorati a Vitellio bellum sponte sumebant, Foroiuliensem coloniam, claustra maris, praesidio tuebatur, eo grauior auctor, quod Paulino patria Forum Iulii et honos apud praetorianos, quorum quondam tribunus fuerat, ipsique pagani fauore municipali et futurae potentiae spe iuuare partis adnitebantur. [2] Quae ut paratu firma et aucta rumore apud uarios Vitellianorum animos increbruere, Fabius Valens cum quattuor speculatoribus et tribus amicis, totidem centurionibus, ad nauis regreditur; Maturo ceterisque remanere et in uerba Vespasiani adigi uolentibus fuit. [3] Ceterum ut mare tutius Valenti quam litora aut urbes, ita futuri ambiguus et magis quid uitaret quam cui fideret certus, aduersa tempestate Stoechadas Massiliensium insulas adfertur. [4] Ibi eum missae a Paulino Liburnicae oppressere.
XLIV
Capto Valente cuncta ad uictoris opes conuersa, initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto, quae memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac sextam traxit. [2] Nec Galliae cunctabantur. [3] Et Britanniam inditus erga Vespasianum fauor, quod illic secundae legioni a Claudio praepositus et bello clarus egerat, non sine motu adiunxit ceterarum, in quibus plerique centuriones ac milites a Vitellio prouecti expertum iam principem anxii mutabant.
XLV
Ea discordia et crebris belli ciuilis rumoribus Britanni sustulere animos auctore Venutio, qui super insitam ferociam et Romani nominis odium propriis in Cartimanduam reginam stimulis accendebatur. [2] Cartimandua Brigantibus imperitabat, pollens nobilitate; et auxerat potentiam, postquam capto per dolum rege Carataco instruxisse triumphum Claudii Caesaris uidebatur. [3] Inde opes et rerum secundarum luxus: spreto Venutio (is fuit maritus) armigerum eius Vellocatum in matrimonium regnumque accepit. [4] Concussa statim flagitio domus: pro marito studia ciuitatis, pro adultero libido reginae et saeuitia. [5] Igitur Venutius accitis auxiliis, simul ipsorum Brigantum defectione in extremum discrimen Cartimanduam adduxit. [6] Tum petita a Romanis praesidia. Et cohortes alaeque nostrae uariis proeliis, exemere tamen periculo reginam; regnum Venutio, bellum nobis relictum.
XLVI
Turbata per eosdem dies Germania, et socordia ducum, seditione legionum, externa ui, perfidia sociali prope adflicta Romana res. [2] Id bellum cum causis et euentibus (etenim longius prouectum est) mox memorabimus. [3] Mota et Dacorum gens numquam fida, tunc sine metu, abducto e Moesia exercitu. [4] Sed prima rerum quieti speculabantur: ubi flagrare Italiam bello, cuncta in uicem hostilia accepere, expugnatis cohortium alarumque hibernis utraque Danuuii ripa potiebantur. [5] Iamque castra legionum excindere parabant, ni Mucianus sextam legionem opposuisset, Cremonensis uictoriae gnarus, ac ne externa moles utrimque ingrueret, si Dacus Germanusque diuersi inrupissent. [6] Adfuit, ut saepe alias, fortuna populi Romani, quae Mucianum uirisque Orientis illuc tulit, et quod Cremonae interim transegimus. [7] Fonteius Agrippa ex Asia (pro consule eam prouinciam annuo imperio tenuerat) Moesiae praepositus est, additis copiis e Vitelliano exercitu, quem spargi per prouincias et externo bello inligari pars consilii pacisque erat.
XLVII
Nec ceterae nationes silebant. [2] Subita per Pontum arma barbarum mancipium, regiae quondam classis praefectus, mouerat. [3] Is fuit Anicetus Polemonis libertus, praepotens olim, et postquam regnum in formam prouinciae uerterat, mutationis impatiens. [4] Igitur Vitellii nomine adscitis gentibus, quae Pontum accolunt, corrupto in spem rapinarum egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor, Trapezuntem uetusta fama ciuitatem, a Graecis in extremo Ponticae orae conditam, subitus inrupit. [5] Caesa ibi cohors, regium auxilium olim; mox donati ciuitate Romana signa armaque in nostrum modum, desidiam licentiamque Graecorum retinebant. [6] Classi quoque faces intulit, uacuo mari eludens, quia lectissimas Liburnicarum omnemque militem Mucianus Byzantium adegerat: quin et barbari contemptim uagabantur, fabricatis repente nauibus. [7] Camaras uocant, artis lateribus latam aluum sine uinculo aeris aut ferri conexam; et tumido mari, prout fluctus attollitur, summa nauium tabulis augent, donec in modum tecti claudantur. [8] Sic inter undas uoluuntur, pari utrimque prora et mutabili remigio, quando hinc uel illinc, adpellere indiscretum et innoxium est.
XLVIII
Aduertit ea res Vespasiani animum ut uexillarios e legionibus ducemque Virdium Geminum spectatae militiae deligeret. [2] Ille incompositum et praedae cupidine uagum hostem adortus coegit in nauis; effectisque raptim Liburnicis adsequitur Anicetum in ostio fluminis Chobi, tutum sub Sedochezorum regis auxilio, quem pecunia donisque ad societatem perpulerat. [3] Ac primo rex minis armisque supplicern tueri: postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur, fluxa, ut est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas tradidit, belloque seruili finis impositus. [4] Laetum ea uictoria Vespasianum, cunctis super uota fluentibus, Cremonensis proelii nuntius in Aegypto adsequitur. [5] Eo properantius Alexandriam pergit, ut fractos Vitellii exercitus urbemque externae opis indigam fame urgeret. [6] Namque et Africam, eodem latere sitam, terra marique inuadere parabat, clausis annonae subsidiis inopiam ac discordiam hosti facturus.
XLIX
Dum hac totius orbis nutatione fortuna imperii transit, Primus Antonius nequaquam pari innocentia post Cremonam agebat, satis factum bello ratus et cetera ex facili, seu felicitas in tali ingenio auaritiam superbiam ceteraque occulta mala patefecit. [2] Vt captam Italiam persultare, ut suas legiones colere; omnibus dictis factisque uiam sibi ad potentiam struere. [3] Vtque licentia militem imbueret interfectorum centurionum ordines legionibus offerebat. [4] Eo suffragio turbidissimus quisque delecti; nec miles in arbitrio ducum, sed duces militari uiolentia trahebantur. [5] Quae seditiosa et corrumpendae disciplinae mox in praedam uertebat, nihil aduentantem Mucianum ueritus, quod exitiosius erat quam Vespasianum spreuisse.
L
Ceterum propinqua hieme et umentibus Pado campis expeditum agmen incedere. [2] Signa aquilaeque uictricium legionum, milites uulneribus aut aetate graues, plerique etiam integri Veronae relicti: sufficere cohortes alaeque et e legionibus lecti profligato iam bello uidebantur. [3] Vndecima legio sese adiunxerat, initio cunctata, sed prosperis rebus anxia quod defuisset; sex milia Dalmatarum, recens dilectus, comitabantur; ducebat Pompeius Siluanus consularis; uis consiliorum penes Annium Bassum legionis legatum. [4] Is Siluanum socordem bello et dies rerum uerbis terentem specie obsequii regebat ad omniaque quae agenda forent quieta cum industria aderat. [5] Ad has copias e classicis Rauennatibus, legionariam militiam poscentibus, optimus quisque adsciti: classem Dalmatae suppleuere. [6] Exercitus ducesque ad Fanum Fortunae iter sistunt, de summa rerum cunctantes, quod motas ex urbe praetorias cohortis audierant et teneri praesidiis Appenninum rebantur; et ipsos in regione bello attrita inopia et seditiosae militum uoces terrebant, clauarium (donatiui nomen est) flagitantium. [7] Nec pecuniam aut frumentum prouiderant, et festinatio atque auiditas praepediebant, dum quae accipi poterant rapiuntur.
LI
Celeberrimos auctores habeo tantam uictoribus aduersus fas nefasque inreuerentiam fuisse ut gregarius eques occisum a se proxima acie fratrem professus praemium a ducibus petierit. [2] Nec illis aut honorare eam caedem ius hominum aut ulcisci ratio belli permittebat. [3] Distulerant tamquam maiora meritum quam quae statim exsoluerentur; nec quidquam ultra traditur. [4] Ceterum et prioribus ciuium bellis par scelus inciderat. [5] Nam proelio, quo apud Ianiculum aduersus Cinnam pugnatum est, Pompeianus miles fratrem suum, dein cognito facinore se ipsum interfecit, ut Sisenna memorat: tanto acrior apud maiores, sicut uirtutibus gloria, ita flagitiis paenitentia fuit. [6] Sed haec aliaque ex uetere memoria petita, quotiens res locusque exempla recti aut solacia mali poscet, haud absurde memorabimus.
LII
Antonio ducibusque partium praemitti equites omnemque Vmbriam explorari placuit, si qua Appennini iuga clementius adirentur: acciri aquilas signaque et quidquid Veronae militum foret, Padumque et mare commeatibus compleri. [2] Erant inter duces qui necterent moras: quippe nimius iam Antonius, et certiora ex Muciano sperabantur. [3] Namque Mucianus tam celeri uictoria anxius et, ni praesens urbe potiretur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi utilitates disserens atque ita compositus ut ex euentu rerum aduersa abnueret uel prospera agnosceret. [4] Plotium Grypum, nuper a Vespasiano in senatorium ordinem adscitum ac legioni praepositum, ceterosque sibi fidos apertius monuit, hique omnes de festinatione Primi ac Vari sinistre et Muciano uolentia rescripsere. [5] Quibus epistulis Vespasiano missis effecerat ut non pro spe Antonii consilia factaque eius aestimarentur.
LIII
Aegre id pati Antonius et culpam in Mucianum conferre, cuius criminationibus euiluissent pericula sua; nec sermonibus temperabat, immodicus lingua et obsequii insolens. [2] Litteras ad Vespasianum composuit iactantius quam ad principem, nec sine occulta in Mucianum insectatione: se Pannonicas legiones in arma egisse; suis stimulis excitos Moesiae duces, sua constantia perruptas Alpis, occupatam Italiam, intersepta Germanorum Raetorumque auxilia. [3] Quod discordis dispersasque Vitellii legiones equestri procella, mox peditum ui per diem noctemque fudisset, id pulcherrimum et sui operis. [4] Casum Cremonae bello imputandum: maiore damno, plurium urbium excidiis ueteres ciuium discordias rei publicae stetisse. [5] Non se nuntiis neque epistulis, sed manu et armis imperatori suo militare; neque officere gloriae eorum qui Daciam interim composuerint: illis Moesiae pacem, sibi salutem securitatemque Italiae cordi fuisse; suis exhortationibus Gallias Hispaniasque, ualidissimam terrarum partem, ad Vespasianum conuersas. [6] Sed cecidisse in inritum labores si praemia periculorum soli adsequantur qui periculis non adfuerint. [7] Nec fefellere ea Mucianum; inde graues simultates, quas Antonius simplicius, Mucianus callide eoque implacabilius nutriebat.
LIV
At Vitellius fractis apud Cremonam rebus nuntios cladis occultans stulta dissimulatione remedia potius malorum quam mala differebat. [2] Quippe confitenti consultantique supererant spes uiresque: cum e contrario laeta omnia fingeret, falsis ingrauescebat. [3] Mirum apud ipsum de bello silentium; prohibiti per ciuitatem sermones, eoque plures ac, si liceret, uere narraturi, quia uetabantur, atrociora uulgauerant. [4] Nec duces hostium augendae famae deerant, captos Vitellii exploratores circumductosque, ut robora uictoris exercitus noscerent, remittendo; quos omnis Vitellius secreto percontatus interfici iussit. [5] Notabili constantia centurio Iulius Agrestis post multos sermones, quibus Vitellium ad uirtutem frustra accendebat, perpulit ut ad uiris hostium spectandas quaeque apud Cremonam acta forent ipse mitteretur. [6] Nec exploratione occulta fallere Antonium temptauit, sed mandata imperatoris suumque animum professus, ut cuncta uiseret postulat. Missi qui locum proelii, Cremonae uestigia, captas legiones ostenderent. [7] Agrestis ad Vitellium remeauit abnuentique uera esse quae adferret, atque ultro corruptum arguenti "quando quidem" inquit "magno documento opus est, nec alius iam tibi aut uitae aut mortis meae usus, dabo cui credas." [8] Atque ita digressus uoluntaria morte dicta firmauit. [9] Quidam iussu Vitellii interfectum, de fide constantiaque eadem tradidere.
LV
Vitellius ut e somno excitus Iulium Priscum et Alfenum Varum cum quattuordecim praetoriis cohortibus et omnibus equitum alis obsidere Appenninum iubet; secuta e classicis legio. [2] Tot milia armatorum, lecta equis uirisque, si dux alius foret, inferendo quoque bello satis pollebant. [3] Ceterae cohortes ad tuendam urbem L. Vitellio fratri datae: ipse nihil e solito luxu remittens et diffidentia properus festinare comitia, quibus consules in multos annos destinabat; foedera sociis, Latium externis dilargiri; his tributa dimittere, alios immunitatibus iuuare; denique nulla in posterum cura lacerare imperium. [4] Sed uulgus ad magnitudinem beneficiorum hiabat, stultissimus quisque pecuniis mercabatur, apud sapientis cassa habebantur quae neque dari neque accipi salua re publica poterant. [5] Tandem flagitante exercitu, qui Meuaniam insederat, magno senatorum agmine, quorum multos ambitione, pluris formidine trahebat, in castra uenit, incertus animi et infidis consiliis obnoxius.
LVI
Contionanti - prodigiosum dictu - tantum foedarum uolucrum superuolitauit ut nube atra diem obtenderent. [2] Accessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto sacrificii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus. [3] Sed praecipuum ipse Vitellius ostentum erat, ignarus militiae, improuidus consilii, quis ordo agminis, quae cura explorandi, quantus urgendo trahendoue bello modus, alios rogitans et ad omnis nuntios uultu quoque et incessu trepidus, dein temulentus. [4] Postremo taedio castrorum et audita defectione Misenensis classis Romam reuertit, recentissimum quodque uulnus pauens, summi discriminis incuriosus. [5] Nam cum transgredi Appenninum integro exercitus sui robore et fessos hieme atque inopia hostis adgredi in aperto foret, dum dispergit uiris, acerrimum militem et usque in extrema obstinatum trucidandum capiendumque tradidit, peritissimis centurionum dissentientibus et, si consulerentur, uera dicturis. [6] Arcuere eos intimi amicorum Vitellii, ita formatis principis auribus ut aspera quae utilia, nec quidquam nisi iucundum et laesurum acciperet.
LVII
Sed classem Misenensem (tantum ciuilibus discordiis etiam singulorum audacia ualet) Claudius Fauentinus centurio per ignominiam a Galba dimissus ad defectionem traxit, fictis Vespasiani epistulis pretium proditionis ostentans. [2] Praeerat classi Claudius Apollinaris, neque fidei constans neque strenuus in perfidia; et Apinius Tiro praetura functus ac tum forte Minturnis agens ducem se defectoribus obtulit. [3] A quibus municipia coloniaeque impulsae, praecipuo Puteolanorum in Vespasianum studio, contra Capua Vitellio fida, municipalem aemulationem bellis ciuilibus miscebant. [4] Vitellius Claudium Iulianum (is nuper classem Misenensem molli imperio rexerat) permulcendis militum animis delegit; data in auxilium urbana cohors et gladiatores, quibus Iulianus praeerat. [5] Vt conlata utrimque castra, haud magna cunctatione Iuliano in partis Vespasiani transgresso, Tarracinam occupauere, moenibus situque magis quam ipsorum ingenio tutam.
LVIII
Quae ubi Vitellio cognita, parte copiarum Narniae cum praefectis praetorii relicta L. Vitellium fratrem cum sex cohortibus et quingentis equitibus ingruenti per Campaniam bello opposuit. [2] Ipse aeger animi studiis militum et clamoribus populi arma poscentis refouebatur, dum uulgus ignauum et nihil ultra uerba ausurum falsa specie exercitum et legiones appellat. [3] Hortantibus libertis (nam amicorum eius quanto quis clarior, minus fidus) uocari tribus iubet, dantis nomina sacramento adigit. [4] Superfluente multitudine curam dilectus in consules partitur; seruorum numerum et pondus argenti senatoribus indicit. [5] Equites Romani obtulere operam pecuniasque, etiam libertinis idem munus utro flagitantibus. [6] Ea simulatio officii a metu profecta uerterat in fauorem; ac plerique haud proinde Vitellium quam casum locumque principatus miserabantur. [7] Nec deerat ipse uultu uoce lacrimis misericordiam elicere, largus promissis, et quae natura trepidantium est, immodicus. [8] Quin et Caesarem se dici uoluit, aspernatus antea, sed tunc superstitione nominis, et quia in metu consilia prudentium et uulgi rumor iuxta audiuntur. [9] Ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis ualida spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae non dabantur remisit.
LIX
Vt terrorem Italiae possessa Meuania ac uelut renatum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium erga Flauianas partis studium tam pauidus Vitellii discessus addidit. [2] Erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Campania praeuenisset, ut in nouo obsequio, ad cuncta belli munia acres erant. [3] Sed foeda hieme per transitum Appennini conflictatus exercitus, et uix quieto agmine niues eluctantibus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium retro fortuna uertisset, quae Flauianis ducibus non minus saepe quam ratio adfuit. [4] Obuium illic Petilium Cerialem habuere, agresti cultu et notitia locorum custodias Vitellii elapsum. [5] Propinqua adfinitas Ceriali cum Vespasiano, nec ipse inglorius militiae, eoque inter duces adsumptus est. [6] Flauio quoque Sabino ac Domitiano patuisse effugium multi tradidere; et missi ab Antonio nuntii per uarias fallendi artis penetrabant, locum ac praesidium monstrantes. [7] Sabinus inhabilem labori et audaciae ualetudinem causabatur: Domitiano aderat animus, sed custodes a Vitellio additi, quamquam se socios fugae promitterent, tamquam insidiantes timebantur. [8] Atque ipse Vitellius respectu suarum necessitudinum nihil in Domitianum atrox parabat.
LX
Duces partium ut Carsulas uenere, paucos ad requiem dies sumunt, donec aquilae signaque legionum adsequerentur. [2] Et locus ipse castrorum placebat, late prospectans, tuto copiarum adgestu, florentissimis pone tergum municipiis; simul conloquia cum Vitellianis decem milium spatio distantibus et proditio sperabatur. [3] Aegre id pati miles et uictoriam malle quam pacem; ne suas quidem legiones opperiebantur, ut praedae quam periculorum socias. [4] Vocatos ad contionem Antonius docuit esse adhuc Vitellio uiris, ambiguas, si deliberarent, acris, si desperassent. [5] Initia bellorum ciuilium fortunae permittenda: uictoriam consiliis et ratione perfici. [6] Iam Misenensem classem et pulcherrimam Campaniae oram desciuisse, nec plus e toto terrarum orbe reliquum Vitellio quam quod inter Tarracinam Narniamque iaceat. [7] Satis gloriae proelio Cremonensi partum et exitio Cremonae nimium inuidiae: ne concupiscerent Romam capere potius quam seruare. [8] Maiora illis praemia et multo maximum decus, si incolumitatem senatui populoque Romano sine sanguine quaesissent. [9] His ac talibus mitigati animi.
LXI
Nec multo post legiones uenere. [2] Et terrore famaque aucti exercitus Vitellianae cohortes nutabant, nullo in bellum adhortante, multis ad transitionem, qui suas centurias turmasque tradere, donum uictori et sibi in posterum gratiam, certabant. [3] Per eos cognitum est Interamnam proximis campis praesidio quadringentorum equitum teneri. [4] Missus extemplo Varus cum expedita manu paucos repugnantium interfecit; plures abiectis armis ueniam petiuere. [5] Quidam in castra refugi cuncta formidine implebant, augendo rumoribus uirtutem copiasque hostium, quo amissi praesidii dedecus lenirent. [6] Nec ulla apud Vitellianos flagitii poena, et praemiis defectorum uersa fides ac reliquum perfidiae certamen. [7] Crebra transfugia tribunorum centurionumque; nam gregarius miles induruerat pro Vitellio, donec Priscus et Alfenus desertis castris ad Vitellium regressi pudore proditionis cunctos exsoluerent.
LXII
Isdem diebus Fabius Valens Vrbini in custodia interficitur. [2] Caput eius Vitellianis cohortibus ostentatum ne quam ultra spem fouerent; nam peruasisse in Germanias Valentem et ueteres illic nouosque exercitus ciere credebant: uisa caede in desperationem uersi. [3] Et Flauianus exercitus immane quantum aucto animo exitium Valentis ut finem belli accepit. [4] Natus erat Valens Anagniae equestri familia. [5] Procax moribus neque absurdus ingenio famam urbanitatis per lasciuiam petere. [6] Ludicro Iuuenalium sub Nerone uelut ex necessitate, mox sponte mimos actitauit, scite magis quam probe. [7] Legatus legionis et fouit Verginium et infamauit; Fonteium Capitonem corruptum, seu quia corrumpere nequiuerat, interfecit: Galbae proditor, Vitellio fidus et aliorum perfidia inlustratus.
LXIII
Abrupta undique spe Vitellianus miles transiturus in partis, id quoque non sine decore, sed sub signis uexillisque in subiectos Narniae campos descendere. [2] Flauianus exercitus, ut ad proelium intentus armatusque, densis circa uiam ordinibus adstiterat. [3] Accepti in medium Vitelliani, et circumdatos Primus Antonius clementer adloquitur: pars Narniae, pars Interamnae subsistere iussi. [4] Relictae simul e uictricibus legiones, neque quiescentibus graues et aduersus contumaciam ualidae. [5] Non omisere per eos dies Primus ac Varus crebris nuntiis salutem et pecuniam et secreta Campaniae offerre Vitellio, si positis armis seque ac liberos suos Vespasiano permisisset. [6] In eundem modum et Mucianus composuit epistulas; quibus plerumque fidere Vitellius ac de numero seruorum, electione litorum loqui. [7] Tanta torpedo inuaserat animum ut, si principem eum fuisse ceteri non meminissent, ipse obliuisceretur.
LXIV
At primores ciuitatis Flauium Sabinum praefectum urbis secretis sermonibus incitabant, uictoriae famaeque partem capesseret: esse illi proprium militem cohortium urbanarum, nec defuturas uigilum cohortis, seruitia ipsorum, fortunam partium, et omnia prona uictoribus: ne Antonio Varoque de gloria concederet. [2] Paucas Vitellio cohortis et maestis undique nuntiis trepidas; populi mobilem animum et, si ducem se praebuisset, easdem illas adulationes pro Vespasiano fore; ipsum Vitellium ne prosperis quidem parem, adeo ruentibus debilitatum. [3] Gratiam patrati belli penes eum qui urbem occupasset: id Sabino conuenire ut imperium fratri reseruaret, id Vespasiano ut ceteri post Sabinum haberentur.
LXV
Haudquaquam erecto animo eas uoces accipiebat, inualidus senecta; sed erant qui occultis suspicionibus incesserent, tamquam inuidia et aemulatione fortunam fratris moraretur. [2] Namque Flauius Sabinus aetate prior priuatis utriusque rebus auctoritate pecuniaque Vespasianum anteibat, et credebatur adfectam eius fidem parce iuuisse domo agrisque pignori acceptis; unde, quamquam manente in speciem concordia, offensarum operta metuebantur. [3] Melior interpretatio, mitem uirum abhorrere a sanguine et caedibus, eoque crebris cum Vitellio sermonibus de pace ponendisque per condicionem armis agitare. [4] Saepe domi congressi, postremo in aede Apollinis, ut fama fuit, pepigere. [5] Verba uocesque duos testis habebant, Cluuium Rufum et Silium Italicum: uultus procul uisentibus notabantur, Vitellii proiectus et degener, Sabinus non insultans et miseranti propior.
LXVI
Quod si tam facile suorum mentis flexisset Vitellius, quam ipse cesserat, incruentam urbem Vespasiani exercitus intrasset. [2] Ceterum ut quisque Vitellio fidus, ita pacem et condiciones abnuebant, discrimen ac dedecus ostentantes et fidem in libidine uictoris. [3] Nec tantam Vespasiano superbiam ut priuatum Vitellium pateretur, ne uictos quidem laturos: ita periculum ex misericordia. [4] Ipsum sane senem et prosperis aduersisque satiatum, sed quod nomen, quem statum filio eius Germanico fore? [5] Nunc pecuniam et familiam et beatos Campaniae sinus promitti: set ubi imperium Vespasianus inuaserit, non ipsi, non amicis eius, non denique exercitibus securitatem nisi extincto aemulo redituram. [6] Fabium illis Valentem, captiuum et casibus dubiis reseruatum, praegrauem fuisse, nedum Primus ac Fuscus et specimen partium Mucianus ullam in Vitellium nisi occidendi licentiam habeant. [7] Non a Caesare Pompeium, non ab Augusto Antonium incolumis relictos, nisi forte Vespasianus altiores spiritus gerat, Vitellii cliens, cum Vitellius collega Claudio foret. [8] Quin, ut censuram patris, ut tris consulatus, ut tot egregiae domus honores deceret, desperatione saltem in audaciam accingeretur. [9] Perstare militem, superesse studia populi; denique nihil atrocius euenturum quam in quod sponte ruant. [10] Moriendum uictis, moriendum deditis: id solum referre, nouissimum spiritum per ludibrium et contumelias effundant an per uirtutem.
LXVII
Surdae ad fortia consilia Vitellio aures: obruebatur animus miseratione curaque, ne pertinacibus armis minus placabilem uictorem relinqueret coniugi ac liberis. [2] Erat illi et fessa aetate parens; quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praeuenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam. [3] XV kalendas Ianuarias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Narniae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta circum familia; ferebatur lecticula paruulus filius uelut in funebrem pompam: uoces populi blandae et intempestiuae, miles minaci silentio.
LXVIII
Nec quisquam adeo rerum humanarum immemor quem non commoueret illa facies, Romanum principem et generis humani paulo ante dominum relicta fortunae suae sede per populum, per urbem exire de imperio. [2] Nihil tale uiderant, nihil audierant. [3] Repentina uis dictatorem Caesarem oppresserat, occultae Gaium insidiae, nox et ignotum rus fugam Neronis absconderant, Piso et Galba tamquam in acie cecidere: in sua contione Vitellius, inter suos milites, prospectantibus etiam feminis, pauca et praesenti maestitiae congruentia locutus - cedere se pacis et rei publicae causa, retinerent tantum memoriam sui fratremque et coniugem et innoxiam liberorum aetatem miserarentur -, simul filium protendens, modo singulis modo uniuersis commendans, postremo fletu praepediente adsistenti consuli (Caecilius Simplex erat) exsolutum a latere pugionem, uelut ius necis uitaeque ciuium, reddebat. [4] Aspernante consule, reclamantibus qui in contione adstiterant, ut in aede Concordiae positurus insignia imperii domumque fratris petiturus discessit. [5] Maior hic clamor obsistentium penatibus priuatis, in Palatium uocantium. [6] Interclusum aliud iter, idque solum quo in sacram uiam pergeret patebat: tum consilii inops in Palatium redit.
LXIX
Praeuenerat rumor eiurari ab eo imperium, scripseratque Flauius Sabinus cohortium tribunis ut militem cohiberent. [2] Igitur tamquam omnis res publica in Vespasiani sinum cecidisset, primores senatus et plerique equestris ordinis omnisque miles urbanus et uigiles domum Flauii Sabini compleuere. [3] Illuc de studiis uulgi et minis Germanicarum cohortium adfertur. [4] Longius iam progressus erat quam ut regredi posset; et suo quisque metu, ne disiectos eoque minus ualidos Vitelliani consectarentur, cunctantem in arma impellebant: sed quod in eius modi rebus accidit, consilium ab omnibus datum est, periculum pauci sumpsere. [5] Circa lacum Fundani descendentibus qui Sabinum comitabantur armatis occurrunt promptissimi Vitellianorum. [6] Modicum ibi proelium improuiso tumultu, sed prosperum Vitellianis fuit. [7] Sabinus re trepida, quod tutissimum e praesentibus, arcem Capitolii insedit mixto milite et quibusdam senatorum equitumque, quorum nomina tradere haud promptum est, quoniam uictore Vespasiano multi id meritum erga partis simulauere. [8] Subierunt obsidium etiam feminae, inter quas maxime insignis Verulana Gratilla, neque liberos neque propinquos sed bellum secuta. [9] Vitellianus miles socordi custodia clausos circumdedit; eoque concubia nocte suos liberos Sabinus et Domitianum fratris filium in Capitolium acciuit, misso per neglecta ad Flauianos duces nuntio qui circumsederi ipsos et, ni subueniretur, artas res nuntiaret. [10] Noctem adeo quietam egit ut digredi sine noxa potuerit: quippe miles Vitellii aduersus pericula ferox, laboribus et uigiliis parum intentus erat, et hibernus imber repente fusus oculos aurisque impediebat.
LXX
Luce prima Sabinus, antequam in uicem hostilia coeptarent, Cornelium Martialem e primipilaribus ad Vitellium misit cum mandatis et questu quod pacta turbarentur: simulationem prorsus et imaginem deponendi imperii fuisse ad decipiendos tot inlustris uiros. [2] Cur enim e rostris fratris domum, imminentem foro et inritandis hominum oculis, quam Auentinum et penatis uxoris petisset? [3] Ita priuato et omnem principatus speciem uitanti conuenisse. [4] Contra Vitellium in Palatium, in ipsam imperii arcem regressum; inde armatum agmen emissum, stratam innocentium caedibus celeberrimam urbis partem, ne Capitolio quidem abstineri. [5] Togatum nempe se et unum e senatoribus: dum inter Vespasianum ac Vitellium proeliis legionum, captiuitatibus urbium, deditionibus cohortium iudicatur, iam Hispaniis Germaniisque et Britannia desciscentibus, fratrem Vespasiani mansisse in fide, donec ultro ad condiciones uocaretur. …Pacem et concordiam uictis utilia, uictoribus tantum pulchra esse. [6] Si conuentionis paeniteat, non se, quem perfidia deceperit, ferro peteret, non filium Vespasiani uix puberem - quantum occisis uno sene et uno iuuene profici? -: Iret obuiam legionibus et de summa rerum illic certaret: cetera secundum euentum proelii cessura. [7] Trepidus ad haec Vitellius pauca purgandi sui causa respondit, culpam in militem conferens, cuius nimio ardori imparem esse modestiam suam; et monuit Martialem ut per secretam aedium partem occulte abiret, ne a militibus internuntius inuisae pacis interficeretur: [8] ipse neque iubendi neque uetandi potens non iam imperator sed tantum belli causa erat.
LXXI
Vixdum regresso in Capitolium Martiale furens miles aderat, nullo duce, sibi quisque auctor. [2] Cito agmine forum et imminentia foro templa praeteruecti erigunt aciem per aduersum collem usque ad primas Capitolinae arcis fores. [3] Erant antiquitus porticus in latere cliui dextrae subeuntibus, in quarum tectum egressi saxis tegulisque Vitellianos obruebant. [4] Neque illis manus nisi gladiis armatae, et arcessere tormenta aut missilia tela longum uidebatur: faces in prominentem porticum iecere et sequebantur ignem ambustasque Capitolii fores penetrassent, ni Sabinus reuulsas undique statuas, decora maiorum, in ipso aditu uice muri obiecisset. [5] Tum diuersos Capitolii aditus inuadunt iuxta lucum asyli et qua Tarpeia rupes centum gradibus aditur. [6] Improuisa utraque uis; propior atque acrior per asylum ingruebat. [7] Nec sisti poterant scandentes per coniuncta aedificia, quae ut in multa pace in altum edita solum Capitolii aequabant. [8] Hic ambigitur, ignem tectis obpugnatores iniecerint, an obsessi, quae crebrior fama, dum nitentis ac progressos depellunt. [9] Inde lapsus ignis in porticus adpositas aedibus; mox sustinentes fastigium aquilae uetere ligno traxerunt flammam alueruntque. [10] Sic Capitolium clausis foribus indefensum et indireptum conflagrauit.
LXXII
Id facinus post conditam urbem luctuosissimum foedissimumque rei publicae populi Romani accidit, nullo externo hoste, propitiis, si per mores nostros liceret, deis, sedem Iouis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii conditam, quam non Porsenna dedita urbe neque Galli capta temerare potuissent, furore principum excindi. [2] Arserat et ante Capitolium ciuili bello, sed fraude priuata: nunc palam obsessum, palam incensum, quibus armorum causis? Quo tantae cladis pretio stetit? Pro patria bellauimus? [3] Vouerat Tarquinius Priscus rex bello Sabino, ieceratque fundamenta spe magis futurae magnitudinis quam quo modicae adhuc populi Romani res sufficerent. [4] Mox Seruius Tullius sociorum studio, dein Tarquinius Superbus capta Suessa Pometia hostium spoliis exstruxere. [5] Sed gloria operis libertati reseruata: pulsis regibus Horatius Puluillus iterum consul dedicauit ea magnificentia quam immensae postea populi Romani opes ornarent potius quam augerent. [6] Isdem rursus uestigiis situm est, postquam interiecto quadringentorum quindecim annorum spatio L. Scipione C. Norbano consulibus flagrauerat. [7] Curam uictor Sulla suscepit, neque tamen dedicauit: hoc solum felicitati eius negatum. [8] Lutatii Catuli nomen inter tanta Caesarum opera usque ad Vitellium mansit. [9] Ea tunc aedes cremabatur.
LXXIII
Sed plus pauoris obsessis quam obsessoribus intulit. [2] Quippe Vitellianus miles neque astu neque constantia inter dubia indigebat: ex diuerso trepidi milites, dux segnis et uelut captus animi non lingua, non auribus competere, neque alienis consiliis regi neque sua expedire, huc illuc clamoribus hostium circumagi, quae iusserat uetare, quae uetuerat iubere: mox, quod in perditis rebus accidit, omnes praecipere, nemo exsequi; postremo abiectis armis fugam et fallendi artis circumspectabant. [3] Inrumpunt Vitelliani et cuncta sanguine ferro flammisque miscent. [4] Pauci militarium uirorum, inter quos maxime insignes Cornelius Martialis, Aemilius Pacensis, Casperius Niger, Didius Scaeua, pugnam ausi obtruncantur. [5] Flauium Sabinum inermem neque fugam coeptantem circumsistunt, et Quintium Atticum consulem, umbra honoris et suamet uanitate monstratum, quod edicta in populum pro Vespasiano magnifica, probrosa aduersus Vitellium iecerat. [6] Ceteri per uarios casus elapsi, quidam seruili habitu, alii fide clientium contecti et inter sarcinas abditi. [7] Fuere qui excepto Vitellianorum signo, quo inter se noscebantur, ultro rogitantes respondentesue audaciam pro latebra haberent.
LXXIV
Domitianus prima inruptione apud aedituum occultatus, sollertia liberti lineo amictu turbae sacricolarum immixtus ignoratusque, apud Cornelium Primum paternum clientem iuxta Velabrum delituit. [2] Ac potiente rerum patre, disiecto aeditui contubernio, modicum sacellum Ioui Conseruatori aramque posuit casus suos in marmore expressam; mox imperium adeptus Ioui Custodi templum ingens seque in sinu dei sacrauit. [3] Sabinus et Atticus onerati catenis et ad Vitellium ducti nequaquam infesto sermone uultuque excipiuntur, frementibus qui ius caedis et praemia nauatae operae petebant. [4] Clamore a proximis orto sordida pars plebis supplicium Sabini exposcit, minas adulationesque miscet. [5] Stantem pro gradibus Palatii Vitellium et preces parantem peruicere ut absisteret: tum confossum laceratumque et absciso capite truncum corpus Sabini in Gemonias trahunt.
LXXV
Hic exitus uiri haud sane spernendi. [2] Quinque et triginta stipendia in re publica fecerat, domi militiaeque clarus. [3] Innocentiam iustitiamque eius non argueres; sermonis nimius erat: id unum septem annis quibus Moesiam, duodecim quibus praefecturam urbis obtinuit, calumniatus est rumor. [4] In fine uitae alii segnem, multi moderatum et ciuium sanguinis parcum credidere. [5] Quod inter omnis constiterit, ante principatum Vespasiani decus domus penes Sabinum erat. [6] Caedem eius laetam fuisse Muciano accepimus. [7] Ferebant plerique etiam paci consultum dirempta aemulatione inter duos, quorum alter se fratrem imperatoris, alter consortem imperii cogitaret. [8] Sed Vitellius consulis supplicium poscenti populo restitit, placatus ac uelut uicem reddens, quod interrogantibus quis Capitolium incendisset, se reum Atticus obtulerat eaque confessione, siue aptum tempori mendacium fuit, inuidiam crimenque agnouisse et a partibus Vitellii amolitus uidebatur.
LXXVI
Isdem diebus L. Vitellius positis apud Feroniam castris excidio Tarracinae imminebat, clausis illic gladiatoribus remigibusque, qui non egredi moenia neque periculum in aperto audebant. [2] Praeerat, ut supra memorauimus, Iulianus gladiatoribus, Apollinaris remigibus, lasciuia socordiaque gladiatorum magis quam ducum similes. [3] Non uigilias agere, non intuta moenium firmare: noctu dieque fluxi et amoena litorum personantes, in ministerium luxus dispersis militibus, de bello tantum inter conuiuia loquebantur. [4] Paucos ante dies discesserat Apinius Tiro donisque ac pecuniis acerbe per municipia conquirendis plus inuidiae quam uirium partibus addebat.
LXXVII
Interim ad L. Vitellium seruus Vergilii Capitonis perfugit pollicitusque, si praesidium acciperet, uacuam arcem traditurum, multa nocte cohortis expeditas summis montium iugis super caput hostium sistit: inde miles ad caedem magis quam ad pugnam decurrit. [2] Sternunt inermos aut arma capientis et quosdam somno excitos, cum tenebris, pauore, sonitu tubarum, clamore hostili turbarentur. [3] Pauci gladiatorum resistentes neque inulti cecidere: ceteri ad nauis ruebant, ubi cuncta pari formidine implicabantur, permixtis paganis, quos nullo discrimine Vitelliani trucidabant. [4] Sex Liburnicae inter primum tumultum euasere, in quis praefectus classis Apollinaris; reliquae in litore captae, aut nimio ruentium onere pressas mare hausit. [5] Iulianus ad L. Vitellium perductus et uerberibus foedatus in ore eius iugulatur. [6] Fuere qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae superbe saeueque egisset. [7] Ipse lauream gestae prospere rei ad fratrem misit, percontatus statim regredi se an perdomandae Campaniae insistere iuberet. [8] Quod salutare non modo partibus Vespasiani, sed rei publicae fuit. [9] Nam si recens uictoria miles et super insitam peruicaciam secundis ferox Romam contendisset, haud parua mole certatum nec sine exitio urbis foret. [10] Quippe L. Vitellio quamuis infami inerat industria, nec uirtutibus, ut boni, sed quo modo pessimus quisque, uitiis ualebat.
LXXVIII
Dum haec in partibus Vitellii geruntur, digressus Narnia Vespasiani exercitus festos Saturni dies Ocriculi per otium agitabat. [2] Causa tam prauae morae ut Mucianum opperirentur. [3] Nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii epistulas, quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis opes pretium proditionis offerebat. [4] Alii ficta haec et in gratiam Muciani composita; quidam omnium id ducum consilium fuisse, ostentare potius urbi bellum quam inferre, quando ualidissimae cohortes a Vitellio desciuissent, et abscisis omnibus praesidiis cessurus imperio uidebatur: sed cuncta festinatione, deinde ignauia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exercitibus expugnabilem aduersus tris cohortis tueri nequiuisset. [5] Haud facile quis uni adsignauerit culpam quae omnium fuit. [6] Nam et Mucianus ambiguis epistulis uictores morabatur, et Antonius praepostero obsequio, uel dum regerit inuidiam, crimen meruit; ceterique duces dum peractum bellum putant, finem eius insigniuere. [7] Ne Petilius quidem Cerialis, cum mille equitibus praemissus, ut transuersis itineribus per agrum Sabinum Salaria uia urbem introiret, satis maturauerat, donec obsessi Capitolii fama cunctos simul exciret.
LXXIX
Antonius per Flaminiam ad Saxa rubra multo iam noctis serum auxilium uenit. [2] Illic interfectum Sabinum, conflagrasse Capitolium, tremere urbem, maesta omnia accepit; plebem quoque et seruitia pro Vitellio armari nuntiabatur. [3] Et Petilio Ceriali equestre proelium aduersum fuerat; namque incautum et tamquam ad uictos ruentem Vitelliani, interiectus equiti pedes, excepere. [4] Pugnatum haud procul urbe inter aedificia hortosque et anfractus uiarum, quae gnara Vitellianis, incomperta hostibus metum fecerant. [5] Neque omnis eques concors, adiunctis quibusdam, qui nuper apud Narniam dediti fortunam partium speculabantur. [6] Capitur praefectus alae Iulius Flauianus; ceteri foeda fuga consternantur, non ultra Fidenas secutis uictoribus.
LXXX
Eo successu studia populi aucta; uulgus urbanum arma cepit. [2] Paucis scuta militaria, plures raptis quod cuique obuium telis signum pugnae exposcunt. [3] Agit grates Vitellius et ad tuendam urbem prorumpere iubet. [4] Mox uocato senatu deliguntur legati ad exercitus ut praetexto rei publicae concordiam pacemque suaderent. [5] Varia legatorum sors fuit. [6] Qui Petilio Ceriali occurrerant extremum discrimen adiere, aspernante milite condiciones pacis. [7] Vulneratur praetor Arulenus Rusticus: auxit inuidiam super uiolatum legati praetorisque nomen propria dignatio uiri. [8] Pulsantur comites, occiditur proximus lictor, dimouere turbam ausus: et ni dato a duce praesidio defensi forent, sacrum etiam inter exteras gentis legatorum ius ante ipsa patriae moenia ciuilis rabies usque in exitium temerasset. [9] Aequioribus animis accepti sunt qui ad Antonium uenerant, non quia modestior miles, sed duci plus auctoritatis.
LXXXI
Miscuerat se legatis Musonius Rufus equestris ordinis, studium philosophiae et placita Stoicorum aemulatus; coeptabatque permixtus manipulis, bona pacis ac belli discrimina disserens, armatos monere. [2] Id plerisque ludibrio, pluribus taedio: nec deerant qui propellerent proculcarentque, ni admonitu modestissimi cuiusque et aliis minitantibus omisisset intempestiuam sapientiam. [3] Obuiae fuere et uirgines Vestales cum epistulis Vitellii ad Antonium scriptis: eximi supremo certamini unum diem postulabat: si moram interiecissent, facilius omnia conuentura. [4] Virgines cum honore dimissae; Vitellio rescriptum Sabini caede et incendio Capitolii dirempta belli commercia.
LXXXII
Temptauit tamen Antonius uocatas ad contionem legiones mitigare, ut castris iuxta pontem Muluium positis postera die urbem ingrederentur. [2] Ratio cunctandi, ne asperatus proelio miles non populo, non senatui, ne templis quidem ac delubris deorum consuleret. [3] Sed omnem prolationem ut inimicam uictoriae suspectabant; simul fulgentia per collis uexilla, quamquam imbellis populus sequeretur, speciem hostilis exercitus fecerant. [4] Tripertito agmine pars, ut adstiterat, Flaminia uia, pars iuxta ripam Tiberis incessit; tertium agmen per Salariam Collinae portae propinquabat. [5] Plebs inuectis equitibus fusa; miles Vitellianus trinis et ipse praesidiis occurrit. [6] Proelia ante urbem multa et uaria, sed Flauianis consilio ducum praestantibus saepius prospera. [7] Ii tantum conflictati sunt qui in partem sinistram urbis ad Sallustianos hortos per angusta et lubrica uiarum flexerant. [8] Superstantes maceriis hortorum Vitelliani ad serum usque diem saxis pilisque subeuntis arcebant, donec ab equitibus, qui porta Collina inruperant, circumuenirentur. [9] Concurrere et in campo Martio infestae acies. [10] Pro Flauianis fortuna et parta totiens Victoria: Vitelliani desperatione sola ruebant, et quamquam pulsi, rursus in urbe congregabantur.
LXXXIII
Aderat pugnantibus spectator populus, utque in ludicro certamine, hos, rursus illos clamore et plausu fouebat. [2] Quotiens pars altera inclinasset, abditos in tabernis aut si quam in domum perfugerant, erui iugularique expostulantes parte maiore praedae potiebantur: nam milite ad sanguinem et caedis obuerso spolia in uulgus cedebant. [3] Saeua ac deformis urbe tota facies: alibi proelia et uulnera, alibi balineae popinaeque; simul cruor et strues corporum, iuxta scorta et scortis similes; quantum in luxurioso otio libidinum, quidquid in acerbissima captiuitate scelerum, prorsus ut eandem ciuitatem et furere crederes et lasciuire. [4] Conflixerant et ante armati exercitus in urbe, bis Lucio Sulla, semel Cinna uictoribus, nec tunc minus crudelitatis: nunc inhumana securitas et ne minimo quidem temporis uoluptates intermissae: uelut festis diebus id quoque gaudium accederet, exsultabant, fruebantur, nulla partium cura, malis publicis laeti.
LXXXIV
Plurimum molis in obpugnatione castrorum fuit, quae acerrimus quisque ut nouissimam spem retinebant. [2] Eo intentius uictores, praecipuo ueterum cohortium studio, cuncta ualidissimarum urbium excidiis reperta simul admouent, testudinem tormenta aggeres facesque, quidquid tot proeliis laboris ac periculi hausissent, opere illo consummari clamitantes. [3] Vrbem senatui ac populo Romano, templa dis reddita: proprium esse militis decus in castris: illam patriam, illos penatis. [4] Ni statim recipiantur, noctem in armis agendam. [5] Contra Vitelliani, quamquam numero fatoque dispares, inquietare uictoriam, morari pacem, domos arasque cruore foedare suprema uictis solacia amplectebantur. [6] Multi semianimes super turris et propugnacula moenium exspirauere: conuulsis portis reliquus globus obtulit se uictoribus, et cecidere omnes contrariis uulneribus, uersi in hostem: ea cura etiam morientibus decori exitus fuit. [7] Vitellius capta urbe per auersam Palatii partem Auentinum in domum uxoris sellula defertur, ut si diem latebra uitauisset, Tarracinam ad cohortis fratremque perfugeret. [8] Dein mobilitate ingenii et, quae natura pauoris est, cum omnia metuenti praesentia maxime displicerent, in Palatium regreditur uastum desertumque, dilapsis etiam infimis seruitiorum aut occursum eius declinantibus. [9] Terret solitudo et tacentes loci; temptat clausa, inhorrescit uacuis; fessusque misero errore et pudenda latebra semet occultans ab Iulio Placido tribuno cohortis protrahitur. [10] Vinctae pone tergum manus; laniata ueste, foedum spectaculum, ducebatur, multis increpantibus, nullo inlacrimante: deformitas exitus misericordiam abstulerat. [11] Obuius e Germanicis militibus Vitellium infesto ictu per iram, uel quo maturius ludibrio eximeret, an tribunum adpetierit, in incerto fuit: aurem tribuni amputauit ac statim confossus est.
LXXXV
Vitellium infestis mucronibus coactum modo erigere os et offerre contumeliis, nunc cadentis statuas suas, plerumque rostra aut Galbae occisi locum contueri, postremo ad Gemonias, ubi corpus Flauii Sabini iacuerat, propulere. [2] Vna uox non degeneris animi excepta, cum tribuno insultanti se tamen imperatorem eius fuisse respondit; ac deinde ingestis uulneribus concidit. [3] Et uulgus eadem prauitate insectabatur interfectum qua fouerat uiuentem.
LXXXVI
Patrem illi ... Luceriam. [2] Septimum et quinquagensimum aetatis annum explebat, consulatum, sacerdotia, nomen locumque inter primores nulla sua industria, sed cuncta patris claritudine adeptus. [3] Principatum ei detulere qui ipsum non nouerant: studia exercitus raro cuiquam bonis artibus quaesita perinde adfuere quam huic per ignauiam. [4] Inerat tamen simplicitas ac liberalitas, quae, ni adsit modus, in exitium uertuntur. [5] Amicitias dum magnitudine munerum, non constantia morum contineri putat, meruit magis quam habuit. [6] Rei publicae haud dubie intererat Vitellium uinci, sed imputare perfidiam non possunt qui Vitellium Vespasiano prodidere, cum a Galba desciuissent. [7] Praecipiti in occasum die ob pauorem magistratuum senatorumque, qui dilapsi ex urbe aut per domos clientium semet occultabant, uocari senatus non potuit. [8] Domitianum, postquam nihil hostile metuebatur, ad duces partium progressum et Caesarem consalutatum miles frequens utque erat in armis in paternos penatis deduxit.