I
Scr. in Arpinati VIII Kal. Dec. an. 46.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Vndecimo die postquam a te discesseram hoc litterularum exaraui egrediens e uilla ante lucem, atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem: V Kal. igitur ad constitutum. Atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum Atticae possem currere! Quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque Piliae. Et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me si quid habebis. II. Cum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me uenit cum epistula tua tabellarius; qua lecta de Atticae febricula scilicet ualde dolui. Reliqua quae exspectabam ex tuis litteris cognoui omnia; sed quod scribis "igniculum matutinum γεροντικὸν", γεροντικότερον est memoriola uacillare. Ego enim IIII Kal. Axio dederam, tibi III, Quinto quo die uenissem, id est V Kal. Hoc igitur habebis, noui nihil. Quid ergo opus erat epistula? Quid cum coram sumus et garrimus quicquid in buccam? Est profecto. quiddam lesche, quae habet, etiam si nihil subest, conlocutione ipsa suauitatem.
II
Scr. Romae paulo ante XIII Kal. Mai. an. 46.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Hic rumores tantum: Murcum perisse naufragio, Asinium delatum uiuum in manus nauis delatas Vticam reflatu hoc, Pompeium non comparere nec in Balearibus omnino fuisse, ut Paciaecus adfirmat. Sed auctor nullius rei quisquam. II. Habes quae, dum tu abes, locuti sint. Ludi interea Praeneste. Ibi Hirtius et isti omnes. Et quidem ludi dies VIII. Quae cenae, quae deliciae! Res interea fortasse transacta est. O miros homines! At Balbus aedificat; ti gar auto melei; Verum si quaeris, homini non recta sed uoluptaria quaerenti nonne bebiotai? Tu interea dormis. Iam explicandum est problema, si quid acturus es. Si quaeris quid putem, ego fructum puto. Sed quid multa? Iam te uidebo et quidem, ut spero, de uia recta ad me. Simul enim et diem Tyrannioni constituemus et si quid aliud.
III
Scr. in Tusculano mense Mai. uel Iun., ut uidetur, an. 46.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Vnum te puto minus blandum esse quam me aut, si uterque nostrum est aliquando aduersus aliquem, inter nos certe numquam sumus. Audi igitur me hoc agoeteutos, dicentem. Ne uiuam, mi Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi ceteroqui sum libenter, sed μακάρων νῆσοι tanti sunt ut sine te sim totos dies. Qua re obduretur hoc triduum, ut te quoque ponam in eodem pathei; quod ita est profecto. Sed uelim scire hodiene statim de auctione, et quo die uenias. Ego me interea cum libellis; ac moleste fero Vennoni historiam me non habere. II. Sed tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a Caesare, tris habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo, etsi praeter ipsam turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere), aut delegationem a mancipe annua die (quis erit cui credam, aut quando iste Metonis annus ueniet?), aut Vettieni condicione semissem. Skepsai igitur. Ac uereor ne iste iam auctionem nullam faciat, sed ludis factis Atypo subsidio currat, ne talis uir alogethei. Sed melesei. Tu Atticam, quaeso, cura, et ei salutem et Piliae, Tulliae quoque uerbis, plurimam.
IV
Scr. in Tusculano paulo post ep. III, ut uidetur, an. 46.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. O gratas tuas mihi iucundasque litteras! Quid quaeris? restitutus est mihi dies festus. Angebar enim quod Tiro enereuthesteron te sibi esse uisum dixerat. Addam igitur, ut censes, unum diem. II. Sed de Catone, problema Archimedeion est. Non adsequor ut scribam quod tui conuiuae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni uoluntate consiliisque quae de re publica habuit recedam psilosque uelim grauitatem constantiamque eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum ἄκουσμα sit. Sed uere laudari ire uir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae nunc sunt et futura uiderit et ne fierent contenderit et facta ne uideret uitam reliquerit. Horum quid est quod Aledio probare possimus? Sed cura, obsecro, ut ualeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad conualescendum adhibe prudentiam.
V
Scr. in Tusculano in. mense Quint., ut uidetur, an. 46
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Quintus pater quartum uel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio, ut cernat duplici dedecore cumulatam domum. Addo etiam Philotimum tertium. O stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem eranon a te! Fac non ad dipsosan krenen sed ad Peirenen eum uenisse aut "ampneuma semnon Alpheiou", ten krenen, ut scribis, hauriret, in tantis suis praesertim angustiis. II. Poi tauta ara aposkepsei! Sed ipse uiderit. Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua.
VA
Scr. in Tusculano prid. Kal. Iun. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
De Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil noui. Noscenda autem est natura, non facultas modo. De Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis. Etsi quod magis placeat, ego quantum aspicio, non facile inueneris. Cum Mustela, quem ad modum scribis, cum uenerit Crispus. Ad Auium scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret. Tibi enim sane adsentior et istuc nimium diu duci et omnia nunc undique contrahenda. Te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me ueniendi. Sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis uerum etiam quod uidere uideor quo modo agas. Neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota.
VB
Scr. in Tusculano III aut II Id. Iun. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Tubulum praetorem uideo L. Metello Q. Maximo consulibus. Nunc uelim P. Scaeuola, pontifex maximus, quibus consulibus tribunus pl. Equidem puto proximis, Caepione et Pompeio; praetor enim L. Furio Sex. Atilio. Dabis igitur tribunatum et, si poteris, Tubulus quo crimine. Et uide, quaeso, L. Libo, ille qui de Ser. Galba, Censorinone et Manilio an T. Quintio M. Acilio consulibus tribunus pl. fuerit. Conturbat enim me †epitome Bruti Fanniana. In Bruti epitoma Fannianorum scripsi† quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium qui scripsit historiam generum esse scripseram Laeli. Sed tu me geometrikos refelleras, te autem nunc Brutus et Fannius. Ego tamen de bono auctore Hortensio sic acceperam ut apud Brutum est. Hunc igitur locum expedies.
VC
Ser. in Tusculano prid. Id. Iun. an. 46.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Ego misi Tironem Dolabellae obuiam. Is ad me Idibus reuertetur. Te exspectabo postridie. De Tullia mea tibi antiquissimum esse uideo idque ita ut sit te uehementer rogo. Ergo ei in integro omnia; sic enim scribis. Mihi etsi Kalendae uitandae fuerunt Nicasionumque archetypa fugienda conficiendaeque tabulae, nihil tamen tanti ut a te abessem fuit. Cum Romae essem et te iam iamque uisurum me putarem, cotidie tamen horae quibus exspectabam longae uidebantur. Scis me minime esse blandum; itaque minus aliquanto dico quam sentio.
VI
Scr. in Tusculano mense interc. post. an. 46.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. De Caelio uide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. Ego ista non noui. Sed certe in collubo est detrimenti satis. Huc aurum si accedit - sed quid loquor? Tu uidebis. Habes Hegesiae genus, quod Varro laudat. II. Venio ad Tyrannionem. Ain tu? uerum hoc fuit? sine me? At ego quotiens! cum essem otiosus, sine te tamen nolui? Quo modo ergo hoc lues? Vno scilicet, si mihi librum miseris; quod ut facias etiam atque etiam rogo. Etsi me non magis ipse liber delectabit quam tua admiratio delectauit. Amo enim ita panta phileidemona teque istam tam tenuem theorian tam ualde admiratum esse gaudeo. Etsi tui quidem sunt eius modi omnia. Scire enim uis; quo uno animus alitur. Sed, quaeso, quid ex ista acuta et graui refertur ad telos? Sed longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem fortasse aliquo negotio. Et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem unctumque repetemus. Sed ad prima redeo. Librum, si me amas, mitte. Tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te.
VIA
Scr. in Tusculano mense interc. post. an. 46.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. "Chremes, tantumne ab re tua est oti tibi," ut etiam Oratorem legas? Macte uirtute! Mihi quidem gratum, et erit gratius si non modo in tuis libris sed etiam in aliorum per librarios tuos "Aristophanem" reposueris pro "Eupoli." II. Caesar autem mihi inridere uisus est "quaeso" illud tuum, quod erat et eupines et urbanum. Ita porro te sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo tam diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut uolumus.
VII
Scr. in Tusculano mense interc. post. an. 46.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi, breuiter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius quidem cogitationis initium tu mihi attulisti. Locutus sum cum eo liberalissime; quod ex ipso uelim, si modo tibi erit commodum, sciscitere. Sed quid differo? Exposui te ad me detulisse et quid uellet et quid requireret. Velle Hispaniam, requirere liberalitatem. De liberalitate dixi, quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio. De Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me uereri uituperationem. Non satis esse si haec arma reliquissemus? etiam contraria? Deinde fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia uinceretur. Vel nimia malim liberalitate uti mea quam sua libertate. Sed tamen permisi; tibi enim intellexeram non nimis displicere. Ego etiam atque etiam cogitabo teque ut idem facias rogo. Magna res; et simplex est manere, illud anceps. Verum uidebimus. II. De Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit. Sin ille tardius, ego tamen triduo, et, quod praeterii, Dolabella etiam mecum.
VIII
Scr. in Tusculano mense interc. post. an. 46.
CICERO ATTICO SALVTEM.
De Cicerone multis res placet. Comes est idoneus. Sed de prima pensione ante uideamus. Adest enim dies, et ille currit. Scribe, quaeso, quid referat Celer egisse Caesarem cum candidatis, utrum ipse in Fenicularium an in Martium campum cogitet. Et scire sane uelim numquid necesse sit comitiis esse Romae. Nam et Piliae satis faciendum est et utique Atticae.
IX
Scr. Asturae VI Kal. Sext. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Ne ego essem hic libenter atque id cotidie magis, ni esset ea causa quam tibi superioribus litteris scripsi. Nihil hac solitudine iucundius, nisi paulum interpellasset Amyntae filius. O aperantologias andous! Cetera noli putare amabiliora fieri posse uilla, litore, prospectu maris, tum his rebus omnibus. Sed neque haec digna longioribus litteris nec erat quid scriberem, et somnus urgebat.
X
Scr. Asturae V Kal. Sext. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Male me hercule de Athamante. Tuus autem dolor humanus is quidem, sed magno opere moderandus. Consolationum autem multae uiae sed illa rectissima: impetret ratio quod dies impetratura est. Alexim uero curemus, imaginem Tironis, quem aegrum Romam remisi, et, si quid habet collis epidemion, ad me cum Tisameno transferamus. Tota domus superior uacat, ut scis. Hoc puto ualde ad rem pertinere.
XI
Scr. in Tusculano mense interc. post. an. 46.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Male de Seio. Sed omnia humana tolerabilia ducenda. Ipsi enim quid sumus aut quam diu haec curaturi sumus? Ea uideamus quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo, quid agamus de senatu. Et ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit Postumiam Sulpici domum ad se uenisse. De Pompei Magni filia tibi rescripsi me nihil hoc tempore cogitare; alteram uero iram quam tu scribis, puto, nosti: nihil uidi foedius. Sed adsum. Coram igitur. Obsignata epistula accepi tuas. Atticae hilaritatem libenter audio. Commotiunculis sympascho.
XII
Scr. Asturae XVII kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. De dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est delegandi. Quoquo modo confice. Turpe est rem impeditam iacere. Insula Arpinas habere potest germanam apotheosin, sed uereor ne minorem timen habere uideatur ektopismos. Est igitur animus in hortis; quos tamen inspiciam cum uenero. II. De Epicuro, ut uoles; etsi metharmosomai in posterum genus hoc personarum. Incredibile est quam ea quidam requirant. Ad antiquos igitur; anemeseton gar. Nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem - sed nescio quo modo tamen exspecto. Qua re siue habes quid siue nil habes, scribe tamen aliquid teque cura.
XIII
Scr. Asturae Non. Mart. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Commouet me Attica; etsi adsentior Cratero. Bruti litterae scriptae et prudenter et amice multas mihi tamen lacrimas attulerunt. Me haec solitudo minus stimulat quam ista celebritas. Te unum desidero; sed litteris non difficilius utor quam si domi essem. Ardor tamen ille idem urget et manet, non me hercule indulgente me sed tamen repugnante. II. Quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua contentione nec Balbo et Oppio; quibus quidem ille receperat mihique etiam iusserat nuntiari se molestum omnino non futurum. Sed cura ut excuser morbi causa in dies singulos. Laenas hoc receperat. Prende C. Septimium, L. Statilium. Denique nemo negabit se iuraturum quem rogaris. Quod si erit durius, ueniam et ipse perpetuum morbum iurabo. Cum enim mihi carendum sit conuiuiis, malo id lege uideri facere quam dolore. Cocceium uelim appelles. Quod enim dixerat non facit. Ego autem uolo aliquod emere latibulum et perfugium doloris mei.
XIV
Scr. Asturae VIII Id. Mart. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. De me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie litteras. Nihil esse negoti arbitror. Quemcumque appellaris, nemo negabit. Sed Septimium uide et Laenatem et Statilium; tribus enim opus est. Sed mihi Laenas totum receperat. II. Quod scribis a Iunio te appellatum, omnino Cornificius locuples est; sed tamen scire uelim quando dicar spopondisse, et pro patre anne pro filio. Neque eo minus, ut scribis, procuratores Cornifici et Appuleium praediatorem uidebis. III. Quod me ab hoc maerore recreari uis, facis ut omnia; sed me mihi non defuisse tu testis es. Nihil enim de maerore minuendo scriptum ab ullo est quod ego non domi tuae legerim. Sed omnem consolationem uincit dolor. Quin etiam feci, quod profecto ante me nemo, ut ipse me per litteras consolarer. Quem librum ad te mittam, si descripserint librarii. Adfirmo tibi nullam consolationem esse talem. Totos dies scribo, non quo proficiam quid sed tantisper impedior - non equidem satis (uis enim urget), - sed relaxor tamen, omniaque nitor non ad animum sed ad uultum queam, reficiendum, idque faciens interdum mihi peccare uideor, interdum peccaturus esse nisi faciam. Solitudo aliquid adiuuat, sed multo plus proficeret si tu tamen interesses. Quae mihi una causa est hinc discedendi; nam pro malis recte habebat. Quamquam id ipsum doleo. Non enim iam in me idem esse poteris. Perierunt illa quae amabas. IV. De Bruti ad me litteris scripsi ad te antea. Prudenter scriptae, sed nihil quod me adiuuaret. Quod ad te scripsit id uellem, ut ipse adesset. Certe aliquid, quoniam me tam ualde amat, adiuuaret. Quod si quid scies, scribas ad me uelim, maxime autem Pansa quando. De Attica doleo, credo tamen Cratero. Piliam angi ueta. Satis est me maerere pro omnibus.
XV
Scr. Asturae VII Id. Mart. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser uidebis. In hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in siluam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante uesperum. Secundum te nihil est mihi amicius solitudine. In ea mihi omnis sermo est cum litteris. Eum tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus. Bruto, ut suades, rescribam. Eas litteras cras habebis. Cum erit cui des, dabis.
XVI
Scr. Asturae VI Id. Mart. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Te tuis negotiis relictis nolo ad me uenire; ego potius accedam, si diutius impediere. Etsi ne discessissem quidem e conspectu tuo, nisi me plane nihil ulla res adiuuaret. Quod si esset aliquod leuamen, id esset in te uno, et cum primum ab aliquo poterit esse, a te erit. Nunc tamen ipsum sine te esse non possum. Sed nec tuae domi probabatur nec meae poteram nec, si propius essem uspiam, tecum tamen essem. Idem enim te impediret quo minus mecum esses, quod nunc etiam impedit. Mihi nihil adhuc aptius fuit hac solitudine; quam uereor ne Philippus tollat. Heri enim uesperi uenerat. Me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.
XVII
Scr. Asturae IV Id. Mart. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Marcianus ad me scripsit me excusatum esse apud Appuleium a Laterensi, Nasone, Laenate, Torquato, Strabone. Iis uelim meo nomine reddendas litteras cures gratum mihi eos fecisse. Quod pro Cornificio me abhinc amplius annis XXV spopondisse dicit Flauius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, tamen uelim des operam ut inuestiges ex consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum Cornificio. Potest tamen fieri, sed scire certum uelim), et appelles procuratores, si tibi uidetur. Quamquam quid ad me? Verum tamen - Pansae profectionem scribes cum scies. Atticam saluere iube et eam cura, obsecro, diligenter. Piliae salutem.
XVIII
Scr. Asturae V Id. Mart. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Dum recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad te admonendum; quod uelim mihi ignoscas, cuicuimodi est. Etenim habeo non nullos ex iis quos nunc lectito auctores qui dicant fieri id oportere quod saepe tecum egi et quod a te approbari uolo: de fano illo dico, de quo tantum quantum me amas uelim cogites. Equidem neque de genere dubito (placet enim mihi Cluati) neque de re (statutum est enim), de loco non numquam. Velim igitur cogites. Ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit, profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et Graecorum et Latinorum. Quae res forsitan sit refricatura uulnus meum. Sed iam quasi uoto quodam et promisso me teneri puto, longumque illud tempus cum non ero magis me mouet quam hoc exiguum, quod mihi tamen nimium longum uidetur. Habeo enim nihil temptatis rebus omnibus in quo acquiescam. Nam dum illud tractabam de quo ad te ante scripsi, quasi fouebam dolores meos; nunc omnia respuo, nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem; nam, quod eram ueritus, non obturbauit Philippus. Nam ut heri me salutauit, statim Romam profectus est. II. Epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te. Curabis cum tua perferendam. Eius tamen misi ad te exemplum, ut, si minus placeret, ne mitteres. III. .......................... IV. Tibi ad me uenire, ut ostendis, uide ne non sit facile. Est enim longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine magno dolore dimittam. Sed omnia ut uoles. Ego enim quicquid feceris id cum recte tum etiam mea causa factum putabo.
XVIIIA
Scr. Asturae III Id. Mart. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Heri cum ex aliorum litteris cognossem de Antoni aduentu, admiratus sum nihil esse in tuis. Sed erant pridie fortasse scriptae quam datae. Neque ista quidem curo; sed tamen opinor propter praedes suos accucurrisse. II. Quod scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui, primum tibi persuade me istaec non curare neque esse quicquam aut paruae curae aut nouae loci. Sed tamen quid simile? Illa eos non adhibuit quos existimauit quaesituros nisi scissent quid esset. Num id etiam mihi periculi fuit? Sed tamen faciat illa quod ego. Dabo meum testamentum legendum cui uoluerit; intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de nepote quam fecerim. Nam quod non aduocaui ad obsignandum, primum mihi non uenit in mentem, deinde ea re non uenit, quia nihil attinuit. Tute scis, si modo meministi, me tibi tum dixisse ut de tuis aliquos adduceres. Quid enim opus erat multis? Equidem domesticos iusseram. Tum tibi placuit ut mitterem ad Silium. Inde est natum ut ad Publilium. Sed necesse neutrum fuit. Hoc tu tractabis ut tibi uidebitur.
XIX
Scr. Asturae prid. Id. Mart. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Est hic quidem locus amoenus et in mari ipso, qui et Antio et Circeis aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni mutatione dominorum, quae innumerabiles fieri possunt in infinita posteritate, si modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. Equidem iam nihil egeo uectigalibus et paruo contentus esse possum. Cogito interdum trans Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime; nihil enim uideo quod tam celebre esse possit. Sed quos, coram uidebimus, ita tamen ut hac aestate fanum absolutum sit. Tu tamen cum Apella Chio confice de columnis. II. De Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quae de iudicatu meo. De sponsu, si quid perspexeris; et tamen quid procuratores Cornifici dicant uelim scire, ita ut in ea re te, cum tam occupatus sis, non multum operae uelim ponere. De Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse ne perturbarer. Illis egi gratias. Te tamen, ut iam ante ad te scripsi, scire uolo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam uno perturbatum iri. III. Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad me de Bruti aduentu quid exspectes, id est quos ad dies. Id, si scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere. IV. Quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium. Vides et officium agi meum quoddam, cui tu es conscius, et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. Me quidem id multo magis mouet quod mihi est et sanctius et antiquius, praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.
XX
Scr. Asturae Id. Mart. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Nondum uideris perspicere quam me nec Antonius commouerit nec quicquam iam eius modi possit commouere. De Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie. Quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam grauiter dolere, possumne magis quam quod totos dies consumo in litteris? Quod etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa facio, tamen si mihi minus proficio, simulationi certe facio satis. II. Minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas quas ad te pridie dederam. Exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam de Terentia. Velim me facias certiorem proximis litteris Cn. Caepio, Seruiliae Claudi pater, uiuone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia uiuone C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo. Pertinent ad eum librum quem de luctu minuendo scripsimus.
XXI
Scr. Asturae XVI Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Legi Bruti epistulam eamque tibi remisi, sane non prudenter rescriptam ad ea quae requisieras. Sed ipse uiderit. Quamquam illud turpiter ignorat: Catonem primum sententiam putat de animaduersione dixisse, quam omnes ante dixerant praeter Caesarem, et, cum ipsius Caesaris tam seuera fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, Seruili, Lucunorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Vulcati, Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, M. Glabrionis, etiam Silani, Murenae, designatorum consulum. Cur ergo in sententiam Catonis? Quia uerbis luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. Me autem hic laudat quod rettulerim, non quod patefecerim, cohortatus sim, quod denique ante quam consulerem ipse iudicauerim. Quae omnia quia Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est facta discessio. Hic autem se etiam tribuere multum mi putat quod scripserit "optimum consulem." Quis enim ieiunius dixit inimicus? Ad cetera uero tibi quem ad modum rescripsit! Tantum rogat de senatus consulto ut corrigas. Hoc quidem fecisset, etiam si a librario admonitus esset. Sed haec iterum ipse uiderit. II. De hortis, quoniam probas, effice aliquid. Rationes meas nosti. Si uero etiam a Faberio aliquid recedit, nihil negoti est. Sed etiam sine eo posse uideor contendere. Venales certe sunt Drusi, fortasse et Lamiani et Cassiani. Sed coram. III. De Terentia non possum commodius scribere quam tu scribis. Officium sit nobis antiquissimum. Si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei paenitere. IV. Ouiae Lolli curanda sunt HS C. Negat Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio. Vellem tibi dixisset. Si enim res est ut mihi scripsit parata nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit. Id cognoscas et conficias uelim. V. Quod me in forum uocas, eo uocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam. Quid enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis quos animo aequo uidere non possum? Quod autem a me homines postulare scribis *** aut aliquatenus eos mihi concedere, iam pridem scito esse cum unum te pluris quam omnis illos putem. Ne me quidem contemno meoque iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum. Neque tamen progredior longius quam mihi doctissimi homines concedunt; quorum scripta omnia quaecumque sunt in eam sententiam non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit. Ab his me remediis noli in istam turbam uocare, ne recidam.
XXII
Scr. Asturae XV Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. De Terentia quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam. Ista enim sunt ipsa uulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu. Moderare igitur, quaeso, ut potes. Neque enim a te plus quam potes postulo. II. Potes autem quid ueri sit perspicere tu unus. De Rutilia quoniam uideris dubitare, scribes ad me cum scies, sed quam primum, et num Clodia D. Bruto consulari, filio suo, mortuo uixerit. Id de Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de M. Cotta aut de Syro aut de Satyro. III. De hortis etiam atque etiam te rogo. Omnibus meis eorumque quos scio mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. Sunt etiam quae uendere facile possim. Sed ut non uendam eique usuram pendam a quo emero non plus annum, possum adsequi quod uolo, si tu me adiuuas. Paratissimi sunt Drusi; cupit enim uendere. Proximos puto Lamiae; sed abest. Tu tamen, si quid potes, odorare. Ne Silius quidem quicquam utitur, et is usuris facillime sustentabitur. Habe tuum negotium, nec quid res mea familiaris postulet, quam ego non curo, sed quid uelim et cur uelim existima.
XXIII
Scr. Asturae XIV Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Putaram te aliquid noui, quod eius modi fuerat initium litterarum, quamuis non curarem quid in Hispania fieret, tamen te scripturum; sed uidelicet meis litteris respondisti, ut de foro et de curia. Sed domus est, ut ais, forum. Quid ipsa domo mihi opus est carenti foro? Occidimus, occidimus, Attice, iam pridem nos quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus. Itaque solitudines sequor, et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu quidem. Atque etiam illa causa est non ueniendi. Meministi quid ex te Aledius quaesierit. Qui etiam nunc molesti sunt, quid existimas, si uenero? II. De Terentia ita cura ut scribis, meque hac ad maximas aegritudines accessione non maxima libera. Et ut scias me ita dolere ut non iaceam: quibus consulibus Carneades et ea legatio Romam uenerit scriptum est in tuo annali. Haec nunc quaero, quae causa fuerit - de Oropo, opinor, sed certum nescio; et, si ita est, quae controuersiae. Praeterea, qui eo tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis, qui etiam Athenis politikoi fuerint inlustres. Quae te etiam ex Apollodori puto posse inuenire. III. De Attica molestum, sed quoniam leuiter, recte esse confido. De Gamala dubium non mihi erat. Vnde enim tam felix Ligus pater? Nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant quae uolo, leuari non possum? De Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram et, ut opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti bene emitur quod necesse est. Mihi, quoquo modo tu existimas (scio enim ego ipse quid de me existimem), leuatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti. Ad Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. Si nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam satis. Id uelim cogites. Nec tamen ista pretia hortorum pertimueris. Nec mihi argento iam nec ueste opus est nec quibus quondam amoenis locis; hoc opus est. Video etiam is a quibus adiuuari possim. Sed loquere cum Silio; nihil enim est melius. Mandaui etiam Siccae. Rescripsit constitutum se cum eo habere. Scribet igitur ad me quid egerit, et tu uidebis.
XXIV
Scr. Asturae XIII Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Bene facit †asyllius† qui transegerit. Neque enim ei deesse uolebam et quid possem timebam. De Ouia confice, ut scribis. De Cicerone tempus esse iam uidetur; sed quaero, quod illi opus erit, Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad modum et quando placeat uelim consideres. Publilius iturusne sit in Africam et quando ex Aledio scire poteris. II. Quaeras et ad me scribas uelim. Et ut ad meas ineptias redeam, uelim me certiorem facias P. Crassus, Venuleiae filius, uiuone P. Crasso consulari, patre suo, mortuus sit, ut ego meminisse uideor, an postea. Item quaero de Regillo, Lepidi filio, rectene meminerim patre uiuo mortuum. Cispiana explicabis itemque Preciana. De Attica optime. Et ei salutem dices et Piliae.
XXV
Scr. Asturae XII kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Scripsit ad me diligenter Sicca de Silio, seque ad te rem detulisse; quod tu idem scribis. Mihi et res et condicio placet, sed ita ut numerato malim quam aestimatione. Voluptarias enim possessiones nolet Silius; uectigalibus autem ut his possum esse contentus quae habeo, sic uix minoribus. Vnde ergo numerato? HS DC milia exprimes ab Hermogene, cum praesertim necesse erit; et domi uideo esse HS DC milia. Reliquae pecuniae uel usuram Silio pendemus, dum a Faberio uel aliquo qui Faberio debet repraesentabimus. Erit etiam aliquid alicunde. II. Sed totam rem tu gubernabis. Drusianis uero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati. Mihi crede, una me causa mouet, in qua scio me tetuphosthai. Sed, ut facis, obsequere huic errori meo. Nam quod scribis "engerama", actum iam de isto est; alia magis quaero.
XXVI
Scr. Asturae XI Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Sicca, ut scribit, etiam si nihil confecerit cum Silio, tamen se scribit X kal. esse uenturum. Tuis occupationibus ignosco, eaeque mihi sunt notae. De uoluntate tua ut simul simus, uel studio potius et cupiditate, non dubito. II. De Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis uellem mecum illum habere. Sed mihi solitudo et recessus prouincia est. Quod quia facile ferebat Sicca, eo magis illum desidero. Praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem uictus. Cur ego illi molestus esse uelim, cum mihi ille iucundus esse non possit? Voluntas tamen eius mihi grata est. Vnam rem ad me scripsisti de qua decreui nihil tibi rescribere. Spero enim me a te impetrasse ut priuares me ista molestia. Piliae et Atticae salutem.
XXVII
Scr. Asturae X Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. De Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae quod negas te nosse, ultra Silianam uillam est, quam puto tibi notam esse, uillula sordida et ualde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero. Sequor celebritatem. Sed si perficitur de hortis Sili, hoc est, si perficis (est enim totum positum in te), nihil est scilicet quod de Cotta cogitemus. II. De Cicerone, ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tempore. Nummorum quantum opus erit ut permutetur tu uidebis. Ex Aledio quod scribas si quid inueneris, scribes. Et ego ex tuis animaduerto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus: eadem cotidie, quae iam iamque ipsa contrita sunt. Tamen facere non possum quin cotidie ad te mittam ut tuas accipiam. III. De Bruto tamen, si quid habebis. Sciri enim iam puto ubi Pansam exspectet. Si, ut consuetudo est, in prima prouincia, circiter Kalendas adfuturus uidetur. Vellem tardius; ualde enim urbem fugio multas ob causas. Itaque id ipsum dubito an excusationem aliquam ad illum parem; quod quidem uideo facile esse. Sed habemus satis temporis ad cogitandum. Piliae, Atticae salutem.
XXVIII
Scr. Asturae IX Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. De Silio nilo plura cognoui ex praesente Sicca quam ex litteris eius. Scripserat enim diligenter. Si igitur tu illum conueneris, scribes ad me si quid uidebitur. De quo putas ad me missum esse, sit missum necne nescio; dictum quidem mihi certe nihil est. Tu igitur, ut coepisti; et si quid ita conficies, quod quidem non arbitror fieri posse, ut illi probetur, Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis. Eius aliquid interest uideri illius causa uoluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni aestimo. II. Quod me ad meam consuetudinem reuocas, fuit meum quidem iam pridem rem publicam lugere, quod faciebam, sed mitius; erat enim ubi acquiescerem. Nunc plane non ego uictum nec uitam illam colere possum, nec in ea re quid aliis uideatur mihi puto curandum; mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo. Quod me ipse per litteras consolatus sum, non paenitet me quantum profecerim. Maerorem minui, dolorem nec potui nec, si possem, uellem. III. De Triario bene interpretaris uoluntatem meam. Tu uero nihil nisi ut illi uolent. Amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo. De Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam accipere uolet eamque ei solui ut nunc soluitur, certe nihil est commodius. Sin autem ita actum est ut ipsa mancipia abduceret, non mihi uidetur esse aequum (rogas enim me ut tibi scribam quid mihi uideatur; nolo enim negoti Quintum fratrem quicquam habere); quod uideor mihi intellexisse tibi uideri idem. Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis Aledium dicere, nauigaturus uidetur. Mihi autem dixerat per Siciliam. Vtrum et quando uelim scire. Et uelim aliquando, cum erit tuum commodum, Lentulum puerum uisas eique de mancipiis quae tibi uidebitur attribuas. Piliae, Atticae salutem.
XXIX
Scr. Asturae VIII Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Silius, ut scribis, hodie. Cras igitur eum uel potius cum poteris; scribes, si quid erit cum uideris. Nec ego Brutum uito nec tamen ab eo leuationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem. Quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum et, ut nunc est, mansurae uidentur. II. De hortis, quaeso, explica. Caput illud est quod scis. Sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum nec a uobis abesse. Huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius. Et de hac re quid tui consili sit: mihi persuasum est, et eo magis quod idem tibi intellexi uideri, me ab Oppio et Balbo ualde diligi. †Si† cum iis communices quanto opere et qua re uelim hortos; sed id ita posse, si expediatur illud Faberianum; sintne igitur auctores futuri. Si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt adducito; totum enim illud desperatum. Denique intelleges ecquid inclinent ad hoc meum consilium adiuuandum. Si quid erit, magnum est adiumentum; si minus, quacumque ratione contendamus. Vel tu illud engerama, quem ad modum scripsisti, uel entaphion putato. De illo Ostiensi nihil est cogitandum. Si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse), Damasippi experiendum est.
XXX
Scr. Asturae VI Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Quaero quid ad te scribam, sed nihil est: eadem cotidie. Quod Lentulum inuisis ualde gratum. Pueros attribue ei quot et quos uidebitur. De Sili uoluntate uendendi et de eo, quanti, tu uereri uideris, primum ne nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed tibi adsentior. Qua re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. Quod †salas† te cum Clodio loqui uult, potes id mea uoluntate facere commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium. II. De mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. Cum Ouia, quaeso, uide ut conficiatur. Quoniam, ut scribis, nox erat, in hodierna epistula plura exspecto.
XXXI
Scr. Asturae IV Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. Equidem magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta uidetur (habet enim qualem uult), ais te putare, si addiderimus aliud, a quo refugit cum ab ipso id fuerit destinatum, uenditurum. II. Quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi. Accessi numquam; Coponianam uillam et ueterem et non magnam noui, siluam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. Sed mihi utriuis istorum tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. Possim autem adsequi necne tu uelim cogites. Si enim Faberianum uenderem, explicare uel repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur ut uenderet. Si uenalis non haberet, transirem ad Drusum uel tanti quanti Egnatius illum uelle tibi dixit. Magno etiam adiumento nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. At tu concede mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat et tamen ita seruio cupiditati et dolori meo ut a te regi uelim.
XXXII
Scr. Asturae V Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Egnatius mihi scripsit. Is si quid tecum locutus erit (commodissime enim per eum agi potest! ad me scribes, et id agendum puto. Nam cum Silio non uideo confici posse. Piliae et Atticae salutem. II. Haec ad te mea manu. Vide, quaeso, quid agendum sit. Publilia ad me scripsit matrem suam, cum Publilio (locutam et mecum ut) loqueretur ad me cum illo uenturam et se una, ego paterer. Orat multis et supplicibus uerbis ut liceat et ut sibi rescribam. Res quam molesta sit uides. Rescripsi me etiam grauius esse adfectum quam tum cum illi dixissem me solum esse uelle; qua re nolle me hoc tempore eam ad me uenire. Putabam si nihil rescripsissem illam cum matre uenturam; nunc non puto. Apparebat enim illas litteras non esse ipsius. Illud autem quod fore uideo ipsum uolo uitare ne illi ad me ueniant, et una est uitatio ut ego euolem. Nollem, sed necesse est. Te hoc nunc rogo ut explores ad quam diem hic ita possim esse ut ne opprimar. Ages, ut scribis, temperate. III. Ciceroni uelim hoc proponas, ita tamen, si tibi non iniquum uidebitur, ut sumptus huius peregrinationis, quibus, si Romae esset domumque conduceret, quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes Argileti et Auentini, et cum ei proposueris, ipse uelim reliqua moderere quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus sit. Praestabo nec Bibulum nec Acidinum nec Messallam, quos Athenis futuros audio, maiores sumptus facturos quam quod ex eis mercedibus recipietur. Itaque uelim uideas primum conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem soluant, et quid uiatici, quid instrumenti satis sit. Iumento certe Athenis nihil opus sit. Quibus autem in uia utatur domi sunt plura quam opus erat, quod etiam tu animaduertis.
XXXIII
Scr. Asturae VII Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Ego, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit quem tu putas nec Drusus facilem se praebuerit, Damasippum uelim adgrediare. Is, opinor, ita partis fecit in ripa nescio quotenorum iugerum ut certa pretia constitueret; quae mihi nota non sunt. Scribes ad me igitur quicquid egeris. II. Vehementer me sollicitat Atticae nostrae ualetudo, ut uerear etiam ne quae culpa sit. Sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari uetat. Cura igitur, plura enim non possum.
XXXIV
Scr. Asturae III Kal. Apr. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Ego hic uel sine Sicca (Tironi enim melius est) facillime possem esse, ut in malis, sed, cum scribas uidendum mihi esse ne opprimar, ex quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putaui esse commodius me istuc uenire; quod idem uideo tibi placere. Cras igitur in Siccae suburbano. Inde, quem ad modum suades, puto me in Ficulensi fore. II. Quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse uenio, coram uidebimus. Tuam quidem et in agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique dandis in ipsis litteris quas mittis beneuolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice diligo. III. Tu tamen si quid cum Silio, uel illo ipso die quo ad Siccam uenturus ero, certiorem me uelim facias, et maxime cuius loci detractionem fieri uelit. Quod enim scribis "extremi," uide ne is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum. Hirti epistulam tibi misi et recentem et beneuole scriptam.
XXXV
Scr. Asturam ex praedio Attici iter faciens Kal. aut VI Non. Mai. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Ante quam a te proxime discessi, numquam mihi uenit in mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse. Quod non magno opere moueret, nisi nescio quo modo, alogos fortasse, nollem illud uno nomine nisi fani appellari. Quod si uolumus, uereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco. Hoc quale sit, quaeso, considera. Nam etsi tui consili. Itaque te uehementer etiam atque etiam rogo, magis quam a me uis aut pateris te rogari, ut hanc cogitationem toto pectore amplectare.
XXXVI
Scr. Asturae V Non. Mai. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Fanum fieri uolo, neque hoc mihi dissuaderi potest. Sepulcri similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo quam ut maxime adsequar apotheosin. Quod poteram, si in ipsa uira facerem; sed, ut saepe commutationes dominorum reformido. In agro ubicumque fecero, mihi uideor adsequi posse ut posteritas habeat religionem. Hae meae tibi ineptiae (fateor enim› ferendae sunt; nam habeo ne me quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam te. Sin tibi res, si locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte. Si quid in mentem ueniet quo modo eam effugere possimus, utemur. II. Ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum quod in Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi. Cogitanti enim mihi nihil tam uidetur potuisse facere rustice. Et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, uelim cohortere et exacuas Cluatium. Nam etiam si alio loco placebit, illius nobis opera consilioque utendum puto. Tu ad uillam fortasse cras.
XXXVII
Scr. Asturae IV Non. Mai. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. A te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die Piliam et Atticam plane belle se habere. Quod mihi Bruti litteras, gratum. Ad me quoque misit; quae litterae mihi redditae sunt tertio decimo die. Eam ipsam ad te epistulam misi et ad eam exemplum mearum litterarum. II. De fano, si nihil mihi hortorum inuenis, qui quidem tibi inueniendi sunt si me tanti facis quanti certe facis, ualde probo rationem tuam de Tusculano. Quamuis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen, nisi magnae curae tibi esset ut ego consequerer id quod magno opere uellem, numquam ea res tibi tam belle in mentem uenire potuisset. Sed nescio quo pacto celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. Maxima est in Scapulae celebritas, propinquitas praeterea urbis, ne totum diem in uilla. Qua re ante quam discedis, Othonem, si Romae est, conuenias peruelim. Si nihil erit, etsi tu meam stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar ut stomachere. Drusus enim certe uendere uult. Si ergo aliud deerit, non mea erit culpa si emero. Qua in re ne labar, quaeso, prouide. Prouidendi autem una ratio est si quid de Scapulanis possumus. Et uelim me certiorem facias quam diu in suburbano sis futurus. III. Apud Terentiam tam gratia opus est nobis tua quam auctoritate. Sed facies ut uidebitur. Scio enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere esse quam mihi.
XXXVIIA
Scr. Asturae III Non. Mai. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. Nihil praeterea noui. Litteras Narbone dedit XIIII kal. Mai. Tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. Scribes igitur si quid erit certius. Quod me a maestitia auocas, multum leuaris si locum fano dederis. Multa mihi eis apotheosin in mentem ueniunt, sed loco ualde opus est. Qua re etiam Othonem uide.
XXXVIII
Scr. Asturae prid. Non. Mai. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo nequam, qui tuum commodum non exspectaret, cum ob eam unam causam missus esset. Nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano. At ego hic scribendo dies totos nihil equidem leuor, sed tamen aberro. II. Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. Quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime. Ferrem grauiter si nouae aegrimoniae locus esset. Sed tamen ecquid impurius? O hominem cauendum! "Quamquam mihi quidem - sed tenendus dolor est. Tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid si uacabis.
XXXVIIIA
Scr. Asturae Non. Mai. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Quod putas oportere peruideri iam animi mei firmitatem grauiusque quosdam scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si qui me fractum esse animo et debilitatum putant sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si modo homines sint, existiment me, siue ita leuatus sim ut animum uacuum ad res difficilis scribendas adferam, reprehendendum non esse, siue hanc aberrationem a dolore delegerim quae maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam oportere. II. Sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adiuuandum, tu effice id quod uideo te non minus quam me laborare. Hoc mihi debere uideor neque leuari posse nisi soluero aut uidero me posse soluere, id est locum qualem uolo inuenero. Heredes Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse, partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est scilicet emptori loci; sin uenibunt, quid fieri possit uidebimus. Nam ille locus Publicianus qui est Treboni et Cusini erat ad me adlatus. Sed scis aream esse. Nullo pacto probo. Clodiae sane placent, sed non puto esse uenalis. De Drusi hortis, quamuis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi quid inueneris. Aedificatio me non mouet. Nihil enim aliud aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero. Kyros b' mihi sic placuit ut cetera Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi.
XXXIX
Scr. Asturae VIII Id. Mai. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Tabellarius ad me cum sine litteris tuis uenisset, existimaui tibi eam causam non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa ad quae rescripsi hac epistula. Exspectaram tamen aliquid de litteris Asini Pollionis. Sed nimium ex meo otio tuum specto. Quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere, nisi eris ualde otiosus. II. De tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut erant olim, cum tamen breuioribus diebus cotidie respondebant tempori tabellarii. At erat aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. Nunc, nisi Otho exstitisset, quid scriberemus non erat; et id ipsum dilatum est. Tamen adleuor cum, loquor tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego. Sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid noui exstiterit.
XL
Scr. Asturae VII Id. Mai. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Qualis futura sit Caesaris uituperatio contra laudationem meam perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit; in quo conligit uitia Catonis, sed cum maximis laudibus meis. Itaque misi librum ad Muscam ut tuis librariis daret. Volo enim eum diuulgari, quoque facilius fiat imperabis tuis. II. Symbouleutikon saepe conor. Nihil reperio, et quidem mecum habeo et Aristotelous et Theopompou pros Alexandron. Sed quid simile? Illi et quae ipsis honesta essent scribebant et grata Alexandro. Ecquid tu eius modi reperis? Mihi quidem nihil in mentem uenit. Quod scribis te uereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur, ego quid homines aut reprehendant aut postulent nescio. Ne doleam? Qui potest? Ne iaceam? Quis umquam minus? Dum tua me domus leuabat, quis a me exclusus? quis uenit qui offenderet? Asturam sum a te profectus. Legere isti laeti qui me reprehendunt tam multa non possunt quam ego scripsi. Quam bene, nihil ad rem; sed genus scribendi id fuit quod nemo abiecto animo facere posset. Triginta dies in horto fui. Quis aut congressum meum aut facilitatem sermonis desiderauit? Nunc ipsum ea lego, ea scribo ut hi qui mecum sunt difficilius otium ferant quam ego laborem. III. Si quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia frequentiam illam non facile ferrem. Ibi sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat quotannis hoc tempus consumere solebat. Cum Romam uenero, nec uultu nec oratione reprehendar. Hilaritatem illam qua hanc tristitiam temporum condiebamus in perpetuum amisi, constantia et firmitas nec animi nec orationis requiretur. IV. De hortis Scapulanis hoc uidetur effici posse, aliud tua gratia, aliud nostra, ut praeconi subiciantur. Id nisi fit, excludemur. Sin ad tabulam uenimus, uincemus facultates Othonis nostra cupiditate. Nam quod ad me de Lentulo scribis, non est in eo. Faberiana modo res certa sit tuque enitare, quod facis, quod uolumus consequemur. V. Quod quaeris quam diu hic: paucos dies. Sed certum non habeo. Simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam diu in suburbano sis futurus. Quo die ego ad te haec misi, de Pilia et Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et nuntiantur.
XLI
Scr. Asturae V Id. Mai. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Nihil erat quod scriberem. Scire tamen uolebam ubi esses; si abes aut afuturus es, quando rediturus esses. Facies igitur certiorem, Et quod tu scire uolebas ego quando ex hoc loco, postridie Idus Lanuui constitui manere, inde postridie in Tusculano aut Romae. Vtrum sim facturus eo ipso die scies. II. Scis quam sit philaition symphora, minime in te quidem, sed tamen auide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit sed fieri uidero (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), incursabit in te dolor meus, non iure ille quidem sed tamen feres hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti. Omnis tuas consolationes unam hanc in rem uelim conferas. III. Si quaeris quid optem, primum Scapulae, deinde Clodiae, postea, si Silius nolet, Drusus aget iniuste, Cusini et Treboni. Puto tertium esse dominum, Rebilum fuisse certe scio. Sin autem tibi Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar. Hoc quidem utique perficies, si me leuari uis, quem iam etiam grauius accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et uictus fortasse uitio meo - sed tamen si me leuari uis, haec est summa leuatio uel, si uerum scire uis, una. IV. Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi proplasma uidetur eius uituperationis quam Caesar scripsit de Catone, facies me quid tibi uisum sit, si tibi erit commodum, certiorem. Redeo ad fanum. Nisi hac aestate absolutum erit quam uides integram restare, scelere me liberatum non putabo.
XLII
Scr. Asturae VI Id. Mai. an 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Nullum a te desideraui diem litterarum; uidebam enim quae scribis, et tamen suspicabar uel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes; a. d. VI Id. uero et abesse te putabam et plane uidebam nihil te habere. Ego tamen ad te fere cotidie mittam; malo enim frustra quam te non habere cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere. Itaque accepi VI Id. litteras tuas inanis. Quid enim habebas quod scriberes? Mi tamen illud quicquid erat non molestum fuit, ut nihil aliud, scire me noui te nihil habere. Scripsisti tamen nescio quid de Clodia. Vbi ergo ea est aut quando uentura? Placet mihi res sic ut secundum Othonem nihil magis. II. Sed neque hanc uendituram puto (delectatur enim et copiosa est) et illud alterum quam sit difficile te non fugit. Sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus. III. Ego me hinc postridie Id. exiturum puto sed aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum. Cum certum sciero, scribam ad te.
XLIII
Scr. Asturae IV Id. Mai. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Venerat mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis faceres. Putabam enim commodius te idem istuc domi agere posse interpellatione sublata. II. Ego postridie Idus, ut scripsi ad te ante, Lanuui manere constitui, inde aut Romae aut in Tusculano; scies ante utrum. Quod scribis scire te mihi illam rem fore leuamento, bene facis; quin id esse mihi crede perinde ut existimare tu non potes. Res indicat quanto opere id cupiam, cum tibi audeam confiteri quem id non ita ualde probare arbitrer. Sed ferendus tibi in hoc meus error. Ferendus? immo uero etiam adiuuandus. III. De Othone diffido, fortasse quia cupio. Sed tamen maior etiam res est quam facultates nostrae, praesertim aduersario et cupido et locuplete et herede. Proximum est ut uelim Clodiae. Sed si ista minus confici possunt, effice quiduis. Ego me maiore religione quam quisquam fuit ullius uoti obstrictum puto. Videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini. Sed, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano, ne aestas effluat; quod certe non est committendum.
XLIV
Scr. Asturae III Id. Mai. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Et Hirtium aliquid ad te sσυμπαθῶς de me scripsisse facile patior (fecit enim humane) et te eius epistulam ad me non misisse multo facilius; tu enim etiam humanius. Illius librum quem ad me misit de Catone propterea uolo diuulgari a tuis ut ex istorum uituperatione sit illius maior laudatio. II. Quod per Mustelam agis, habes hominem ualde idoneum meique sane studiosum iam inde a Pontiano. Perfice igitur aliquid. Quid autem aliud nisi ut aditus sit emptori? quod per quemuis heredem potest effici. Sed Mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. Mihi uero et locum quem opto ad id quod uolumus dederis et praeterea engerama. Nam illa Sili et Drusi non satis οἰκοδεσποτικὰ mihi uidentur. Quid enim? sedere totos dies in uilla? Ista igitur malim, primum Othonis, deinde Clodiae. Si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano. III. Quod domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te uacuum redde nobis. Ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus Lanuui, deinde postridie in Tusculano. Contudi enim animum et fortasse uici, si modo permansero. Scies igitur fortasse cras, summum perendie. Sed quid est, quaeso? Philotimus nec Carteiae Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium Patauinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum. Solet omnino esse Fauoniaster. Sed tamen, si quid habes. Volo etiam de naufragio Caniniano scire quid sit. IV. Ego hic duo magna syntagmata absolui; nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. Tu mihi, etiam si nihil erit quod scribas, quod fore ita uideo, tamen id ipsum scribas uelim te nihil habuisse quod scriberes, dum modo ne his uerbis.
XLV
Scr. in Tusculano XVI kal. Iun. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. De Attica optime. Akedia tua me mouet, etsi scribis nihil esse. In Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te ipsum non numquam uidebo; nam ceteroqui anektotera erant Asturae †nec† haec quae refricant hic me magis angunt; etsi tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. II. De Caesare uicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris. Eum synnaon Quirino malo quam Saluti. Tu uero peruulga Hirtium. Id enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium amici nostri probaretur, hypothesis uituperandi Catonis inrideretur.
XLVI
Scr. Asturae Id. Mai. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Vincam, opinor, animum et Lanuuio pergam in Tusculanum. Aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut nescio quid intersit utrum illuc nunc ueniam an ad decem annos. Neque enim ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes. "Quid ergo?" inquies, "nihil litterae?" In hac quidem re uereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior. Exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est. II. Tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. Vel binae enim poterunt litterae. Occurram etiam si necesse erit. Ergo id quidem ut poteris.
XLVII
Scr. Lanuui XVII Kal. Iun. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. De Mustela, ut scribis, etsi magnum opus est. Eo magis delabor ad Clodiam. Quamquam in utroque Faberianum nomen explorandum est. De quo nihil nocuerit si aliquid cum Balbo eris locutus, et quidem, ut res est, emere nos uelle nec posse sine isto nomine nec audere re incerta. II. Sed quando Clodia Romae futura est et quanti rem aestimas? Eo prorsus specto, non quin illud malim, sed et magna res est et difficile certamen cum cupido, cum locuplete, cum herede. Etsi de cupiditate nemini concedam; ceteris rebus inferiores sumus. Sed haec coram.
XLVIII
Scr. Lanuui XVI Kal. Iun. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
III. Hirti librum, ut facis, diuulga. De Philotimo idem et ego arbitrabar. Domum tuam pluris uideo futuram uicino Caesare. Tabellarium meum hodie exspectamus. Nos de Pilia et Attica certiores faciet. Domi te libenter esse facile credo. Sed uelim scire quid tibi restet aut iamne confeceris. Ego te in Tusculano exspecto eoque magis quod Tironi statim te uenturum scripsisti et addidisti te putare opus esse.
XLIX
Scr. in Tusculano XIV Kal. Iun. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Sentiebam omnino quantum mihi praesens prodesses, sed multo magis post discessum tuum sentio. Quam ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te totus aut tu ad me quod licebit. II. Heri non multo post quam tu a me discessisti, puto quidam urbani ut uidebantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario C. f. C. n. multis uerbis: agere mecum per cognationem quae mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam L. Crassi, aui sui, ut se defenderem, causamque suam mihi perscripsit. Rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam Caesaris, propinqui eius, omnis potestas esset, uiri optimi et hominis liberalissimi; me tamen ei fauturum. O tempora! fore cum dubitet Curtius consulatum petere! Sed haec hactenus. III. De Tirone mihi curae est. Sed iam sciam quid agat. Heri enim misi qui uideret; cui etiam ad te litteras dedi. Epistulam ad Ciceronem tibi misi. Horti quam in diem proscripti sint uelim ad me scribas.
L
Scr. in Tusculano XV Kal. Iun. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Vt me leuarat tuus aduentus sic discessus adflixit. Qua re cum poteris, id est cum Sexti auctioni operam dederis, reuises nos. Vel unus dies mihi erit utilis, quid dicam gratus? Ipse Romam uenirem ut una essemus, si satis consilium quadam de re haberem.
LI
Scr. in Tusculano XIII Kal. Iun. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. Tironem habeo citius quam uerebar. Venit etiam Nicias, et Valerium hodie audiebam esse uenturum. Quamuis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses. Sed exspecto te, a Peducaeo utique; tu autem significas aliquid etiam ante. Verum id quidem ut poteris. De Vergilio, ut scribis. Hoc tamen uelim scire, quando auctio. Epistulam ad Caesarem mitti uideo tibi placere. Quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit, et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi ciuis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes politikoi praecipiunt. Sed scito ita nobis esse uisum ut isti ante legerent. Tu igitur id curabis. Sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. Id autem utrum illi sentiant anne simulent tu intelleges. Mihi simulatio pro repudiatione fuerit. Touto de melosei. II. De Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narrauit: debere non esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere: "Hoc metuere, alterum in metu non ponere." Sed et haec et multa alia coram. Sustinenda tamen, si tibi uidebitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metione et de Faberio sciamus.
LII
Scr. in Tusculano XII Kal. Iun. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
I. L. Tullium Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est. Ab eius sororis uiro litteras accepi Montanum Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS XXV milia; de ea re nescio quid te a Montano rogatum. Sane uelim, siue Plancus est rogandus siue qua re potes illum iuuare, iuues. Pertinet ad nostrum officium. Si res tibi forte notior est quam mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me uelim ut quid rei sit et quid rogandum sciam. II. De epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. De Silio non ita sane laboro. Tu mi aut Scapulanos aut Clodianos efficias necesse est. Sed nescio quid uideris dubitare de Clodia; utrum quando ueniat an sintne uenales? Sed quid est quod audio Spintherem fecisse diuortium? III. De lingua Latina securi es animi. Dices †qui alia quae scribis†. Apographa sunt, minore labore fiunt; uerba tantum adfero quibus abundo.
LIII
Scr. in Tusculano XI Kal. Iun. an. 45.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Ego, etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia tecum loqui uideor. Hic nobiscum sunt Nicias et Valerius. Hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. Erunt fortasse [alteras notasse] alterae postmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient quas ego non interpello. Misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum. Eas in eundem fasciculum uelim addas, nisi forte iam dedisti.