CVRTII RVFI - HISTORIAE ALEXANDRI MAGNI - LIBER III

FRAGMENTA HISTORIARVM

1. Lactant. Inst. Diu. 7, 15: Seneca Romanae urbis tempora distribuit in aetates; primam enim dixit infantiam sub rege Romulo fuisse, a quo et genita et quasi educata sit Roma, deinde pueritiam sub ceteris regibus, a quibus et aucta sit et disciplinis pluribus institutisque formata. At uero Tarquinio regnante, cum iam quasi adulta esse coepisset, seruitium non tulisse, et reiecto superbae dominationis iugo maluisse legibus obtemperare quam regibus, cumque esset adulescentia eius fine Punici belli terminata, tum denique confirmatis uiribus coepisse iuuenescere. Sublata enim Carthagine, quae diu aemula imperii fuit, manus suas in totum orbem terra marique porrexit, donec regibus cunctis et nationibus imperio subiugatis, cum iam bellorum materia deficeret, uiribus suis male uteretur, quibus se ipsa confecit. Haec fuit prima eius senectus, cum bellis lacerata ciuilibus atque intestino malo pressa rursus ad regimen singularis imperii recidit quasi ad alteram infantiam reuoluta. Amissa enim libertate, quam Bruto duce et auctore defenderat, ita consenuit tamquam sustentare se ipsa non ualeret nisi adminiculo regentium uteretur.

2. Suet. Tib. 73: Seneca eum scribit intellecta defectione exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus aptasse digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem subitoque uocatis ministris ac nemine respondente consurrexisse nec procul a lectulo deficientibus uiribus concidisse.

HISTORIARVM - LIBER III

I

Inter haec Alexander, ad conducendum ex Peloponneso militem Cleandro cum pecunia misso, Lyciae Pamphyliaeque rebus conpositis ad urbem Celaenas exercitum admouit. Media illa tempestate moenia interfluebat Marsyas amnis, fabulosis Graecorum carminibus inclitus. Fons eius ex summo montis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu aquarum cadit; inde diffusus circumiectos rigat campos liquidus et suas dumtaxat undas trahens. Itaque color eius placido mari similis locum poetarum mendacio fecit: quippe traditum est nymphas amore amnis retentas in illa rupe considere. Ceterum, quamdiu intra muros fluit, nomen suum retinet; at, cum extra munimenta se euoluit, maiore ui ac mole agentem undas Lycum appellant. Alexander quidem urbem destitutam a suis intrat, arcem uero, in quam confugerant, oppugnare adortus caduceatorem praemisit, qui denuntiaret, ni dederent, ipsos ultima esse passuros. Illi caduceatorem in turrem et situ et opere multum editam perductum, quanta esset altitudo intueri iubent, ac nuntiare Alexandro non eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri: se sciret inexpugnabiles esse, ad ultimum pro fide morituros. Ceterum, ut circumsederi arcem, et omnia sibi in dies artiora esse uiderunt, sexaginta dierum indutias pacti, ut, nisi intra eos auxilium Dareus ipse misisset, dederent urbem, postquam nihil inde praesidii mittebatur, ad praestitutam diem permisere se regi. Superueniunt deinde legati Atheniensium, petentes ut capti apud Granicum amnem redderentur sibi. Ille non hos modo, sed etiam ceteros Graecos restitui suis iussurum respondit finito Persico bello. Ceterum Dareo imminens, quem nondum Euphratem superasse cognouerat, undique omnes copias contrahit totis uiribus tanti belli discrimen aditurus. Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus, pluribus uicis quam urbibus frequens; tunc habebat nobilem quondam Midae regiam. Gordium nomen est urbi, quam Sangarius amnis praeterfluit pari interuallo Pontico et Cilicio mari distantem. Inter haec maria angustissimum Asiae spatium esse conperimus, utroque in artas fauces conpellente terram. Quae quia continenti adhaeret, sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem insulae praebet, ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae nunc diuidit maria committeret. Alexander, urbe in dicionem suam redacta, Iouis templum intrat. Vehiculum quo Gordium, Midae patrem, uectum esse constabat, aspexit, cultu haud sane a uilioribus uulgatisque usu abhorrens. Notabile erat iugum adstrictum conpluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus. Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile uinculum soluisset, cupido incessit animo sortis eius explendae. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa explicatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia, quippe series uinculorum ita adstricta, ut unde nexus inciperet quoue se conderet nec ratione nec uisu perspici posset; soluere adgressus iniecerat curam ei ne in omen uerteretur irritum inceptum. Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis: "Nihil", inquit, "interest quomodo soluantur", gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem uel elusit uel impleuit. Cum deinde Dareum, ubicumque esset, occupare statuisset, ut a tergo tuta relinqueret, Amphoterum classi ad oram Hellesponti, copiis autem praefecit Hegelochum, Lesbum et Chium Coumque praesidiis hostium liberaturos. His talenta ad belli usum quingenta attributa, ad Antipatrum et eos, qui Graecas urbes tuebantur, DC missa, ex foedere naues sociis imperatae quae Hellesponto praesiderent. Nondum enim Memnonem uita excessisse cognouerat, in quem omnes intenderat curas, satis gnarus cuncta in expedito fore, si nihil ab eo moueretur. Iamque ad urbem Ancyram uentum erat, ubi numero copiarum inito Paphlagoniam intrat; huic iuncti erant Heneti, unde quidam Venetos trahere originem credunt. Omnis haec regio paruit regi, datisque obsidibus tributum, quod ne Persis quidem tulissent, pendere ne cogerentur inpetrauerunt. Calas huic regioni praepositus est; ipse, adsumptis qui ex Macedonia nuper aduenerant, Cappadociam petiit.

II

At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus quam par erat motus omissa omni alia spe statuit ipse decernere: quippe quae per duces suos acta erant, cuncta damnabat, ratus pluribus curam, omnibus afuisse fortunam. Igitur castris ad Babylona positis, quo maiore animo capesserent bellum, uniuersas uires in conspectum dedit, et, circumdato uallo quod decem milium armatorum multitudinem caperet, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit. Orto sole ad noctem agmina, sicut discripta erant, intrauere uallum; inde emissa occupauerant Mesopotamiae campos, equitum peditumque propemodum innumerabilis turba, maiorem quam pro numero speciem ferens. Persarum erant centum milia, in quis eques XXX milia inplebat, Medi decem equitum, quinquaginta peditum habebant. Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipennibus leuibusque scutis cetrae maxime speciem reddentibus: peditum decem milia equitatum pari armatu sequebantur; Armenii quadraginta miserant peditum, additis septem milibus equitum. Hyrcani egregiorum equitum, ut inter illas gentes, sex milia expleuerant, additis equitibus militatura idem uicies quadraginta milia peditum armati erant; pluribus haerebant ferro praefixae hastae, quidam lignum igni durauerant; hos quoque duo milia equitum ex eadem gente comitata sunt. A Caspio mari octo milium pedester exercitus uenerat, ducenti equites. Cum iis erant ignobiles aliae gentes: duo milia peditum, equitum duplicem parauerant numerum. His copiis triginta milia Graecorum mercede conducta, egregiae iuuentutis, adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam ipsi gentium nomina, festinatio prohibebat acciri. Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit. Cuius tum uniuersae aspectu admodum laetus, purpuratis solita uanitate spem eius inflantibus, conuersus ad Charidemum Atheniensem belli peritum et ob exilium infestum Alexandro, - quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus, - percontari coepit satisne ei uideretur instructus ad obterendum hostem. At ille et suae sortis et regiae superbiae oblitus: "Verum", inquit, "et tu forsitan audire nolis, et ego, nisi nunc dixero, alias nequiquam confitebor. Hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis excita sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia, quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere non possunt. Sed Macedonum acies, torua sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora uirorum tegit. Ipsi phalangem uocant, peditum stabile agmen. Vir uiro, armis arma conserta sunt; ad nutum monentis intenti, sequi signa, ordines seruare didicerunt; quod imperatur, omnes exaudiunt. Obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam, non duces magis quam milites callent. Ac ne auri argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina paupertate magistra stetit: fatigatis humus cubiculo est; cibus, quem occupati parant, satiat; tempora somni artiora quam noctis sunt. Iam Thessali equites et Acarnanes Aetolique, inuicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur! Pari robore opus est: in illa terra quae hos genuit auxilia quaerenda sunt; argentum istud atque aurum ad conducendum militem mitte." Erat Dareo mite ac tractabile ingenium, nisi etiam naturam plerumque fortuna corrumperet. Itaque, ueritatis inpatiens, hospitem ac supplicem, tunc cum maxime utilia suadentem, abstrahi iussit ad capitale supplicium. Ille ne tum quidem libertatis oblitus: "Habeo", inquit, "paratum mortis meae ultorem: expetet poenas mei consilii spreti is ipse, contra quem tibi suasi. Tu quidem, licentia regni tam subito mutatus, documentum eris posteris homines, cum se permisere fortunae, etiam naturam dediscere." Haec uociferantem, quibus imperatum erat, iugulant. Sera deinde paenitentia subiit regem, ac uera dixisse confessus sepeliri eum iussit.

III

Thimodes erat, Mentoris filius, inpiger iuuenis, cui praeceptum est a rege, ut omnes peregrinos milites in quis plurimum habebat spei a Pharnabazo acciperet, opera eorum usurus in bello; ipsi Pharnabazo tradit imperium, quod ante Memnoni dederat. Anxium de instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, siue illas aegritudo, siue diuinatio animi praesagientis accersit. Castra Alexandri magno ignis fulgore conlucere ei uisa sunt, et paulo post Alexander adduci ad ipsum in eo uestis habitu, quo ipse fuisset, equo deinde per Babylona uectus, subito cum ipso equo oculis esse subductus. Ad haec uates uaria interpretatione curam distrinxerant. Alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum, deposita regia ueste, in persico et uulgari habitu perductum ad se uidisset; quidam non: augurabantur quippe inlustria Macedonum castra uisa fulgorem Alexandro portendere: quod uel regnum Asiae occupaturus esset, haud ambiguae rei, quoniam in eodem habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex. Vetera quoque omina, ut fere solet, sollicitudo reuocauerat. Recensebant enim Dareum in principio imperii uaginam acinacis persicam iussisse mutari in eam forman, qua Graeci uterentur, protinusque Chaldaeos interpretatos imperium Persarum ad eos transiturum quorum arma esset imitatus. Ceterum ipse et uatum responso, quod edebatur in uulgus, et specie, quae per somnum oblata erat, admodum laetus castra ad Euphraten mouere iubet. Patrio more Persarum traditum est orto sole demum procedere. Die iam inlustri, signum e tabernaculo regis bucina dabatur: super tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago solis crystallo inclusa fulgebat. Ordo autem agminis erat talis. Ignis, quem ipsi sacrum et aeternum uocabant, argenteis altaribus praeferebatur. Magi proximi patrium carmen canebant. Magos trecenti et sexaginta quinque iuuenes sequebantur pumiceis amiculis uelati, diebus totius anni pares numero: quippe Persis quoque in totidem dies discriptus est annus. Currum deinde Ioui sacratum albentes uehebant equi: hos eximiae magnitudinis equus, quem Solis appellabant, sequebatur; aureae uirgae et albae uestes regentes equos adornabant. Haud procul erant uehicula decem multo auro argentoque caelata. Sequebatur haec equitatus duodecim gentium, uariis armis et moribus. Proximi ibant quos Persae Immortales uocant, ad decem milia. Cultos opulentiae barbarae non alios magis honestabat: illi aureos torques, illi uestem auro distinctam habebant, manicatasque tunicas gemmis etiam adornatas. Exiguo interuallo, quos cognatos regis appellant, decem et quinque milia hominum. Haec uero turba muliebriter propemodum culta luxu magis quam decoris armis conspicua erat. Doryphorae uocabantur proximum his agmen, soliti uestem excipere regalem; hi currum regis anteibant, quo ipse eminens uehebatur. Vtrumque currus latus deorum simulacra ex auro argentoque expressa decorabant; distinguebant internitentes gemmae iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia, quorum alterum Nini, alterum Beli. Inter haec aquilam auream pennas extendenti similem sacrauerant. Cultus regis inter omnia luxuria notabatur; purpureae tunicae medium album intextum erat, pallam auro distinctam aurei accipitres, uelut rostris inter se concurrerent, adornabant; ex zona aurea muliebriter cincta acinacem suspenderat, cui ex gemma uagina erat. Cidarim Persae uocabant regium capitis insigne; hoc caerulea fascia albo distincta circumibat. Currum decem milia hastatorum sequebantur; hastas argento exornatas, spicula auro praefixa gestabant. Dextra laeuaque regem ducenti ferme nobilissimi propinquorum comitabantur. Horum agmen claudebatur triginta milibus peditum, quos equi regis CCCC sequebantur. Interuallo deinde unius stadii matrem Darei Sisigambim currus uehebat, et in alio erat coniux. Turba feminarum reginas comitantium equis uectabatur. Quindecim deinde, quas armamaxas appellabant, sequebantur. In his erant liberi regis, et quae educabant eos, spadonumque grex haud sane illis gentibus uilis. Tum regiae pelices trecentae et sexaginta uehebantur, et ipsae regali cultu ornatuque. Post quas pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli uehebant, praesidio sagittariorum prosequente. Propinquorum amicorumque coniuges huic agmini proximae lixarumque et calonum greges uehebantur. Vltimi erant cum suis quisque ducibus, qui cogerent agmen, leuiter armati. Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar facies erat, equis uirisque non auro, non discolori ueste, sed ferro atque aere fulgentibus. Agmen et stare paratum et sequi, nec turba, nec sarcinis praegraue, intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum; et castris locus, et exercitui commeatus suppetebant. Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus, tantae multitudinis rex, loci in quo pugnauit angustiis redactus est ad paucitatem, quam in hoste contempserat.

IV

Interea Alexander, Abistamene Cappadociae praeposito, Ciliciam petens cum omnibus copiis regionem, quae castra Cyri appellatur, peruenerat. Statiua illic habuerat Cyrus, cum aduersum Croesum in Lydiam duceret. Aberat ea regio quinquaginta stadia ab aditu quo Ciliciam intramus: Pylas incolae dicunt artissimas fauces, munimenta, quae manu ponimus, naturali situ imitante. Igitur Arsames, qui Ciliciae praeerat, reputans quid initio belli Memno suasisset, quondam salubre consilium sero exsequi statuit: igni ferroque Ciliciam uastat, ut hosti solitudinem faciat; quidquid usui potes esse, corrumpit, sterile ac nudum solum, quod tueri nequibat, relicturus. Sed longe utilius fuit angustias aditus, qui Ciliciam aperit, ualido occupare praesidio, iugumque opportune itineri imminens obtinere, unde inultus subeuntem aut prohibere aut opprimere hostem potuisset. Nunc paucis, qui callibus praesiderent, relictis retro ipse concessit, populator terrae quam a populationibus uindicare debebat. Ergo, qui relicti erant, proditos se rati, nec conspectum quidem hostis sustinere ualuerunt, cum uel pauciores locum obtinere potuissent. Namque perpetuo iugo montis asperi ac praerupti Cilicia includitur; quod, cum a mari adsurgat, uelut sinu quodam flexuque curuatum rursus altero cornu in diuersum litus excurrit. Per hoc dorsum, qua maxime introrsus mari cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum uno Cilicia intranda est. Campestris eadem, qua uergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus riuis: Pyramus et Cydnus, incliti amnes fluunt. Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis: quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alueum turbent. Itaque incorruptus idemque frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare euadit. Multa in ea regione monumenta uulgata carminibus uetustas exederat: monstrabantur urbium sedes, Lyrnesi et Thebes, Typhonis quoque specus et Corycium nemus, ubi crocum gignitur ceteraque in quibus nihil praeter famam durauerat. Alexander fauces iugi, quae Pylae appellantur, intrauit. Contemplatus locorum situm non alias magis dicitur admiratus esse felicitatem suam; obrui potuisse uel saxis confitebatur, si fuissent qui subeuntes propellerent. Iter uix quaternos capiebat armatos; dorsum montis imminebat uiae, non angustae modo, sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus riuis, qui ex radicibus montium manant. Thracas tamen leuiter armatos praecedere iusserat scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum quoque manus occupauerat iugum; intentos arcus habebant moniti non inter ipsos inire sed proelium. Hoc modo agmen peruenit ad urbem Tarson, cui tum maxime Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis inuaderet. At ille, Parmenione ad inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam Barbaros aduentu suorum fugatos esse cognouit, urbem a se conseruatam intrat.

V

Mediam Cydnus amnis, de quo paulo ante dictum est, interfluit; et tunc aestas erat, cuius calor non aliam magis quam Ciliciae oram uapore solis accendit, et diei feruidissimum tempus esse coeperat. Puluere simul ac sudore perfusum regem inuitauit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret; itaque, ueste deposita, in conspectu agminis, - decorum quoque futurum ratus, si ostendisset suis leui ac parabili cultu corporis se esse contentum, - descendit in flumen. Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt; pallor deinde suffusus est, et totum propemodum corpus uitalis calor liquit. Exspiranti similem ministri manu excipiunt, nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt. Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat. Flentes querebantur in tanto impetu cursuque rerum omnis aetatis ac memoriae clarissimum regem non in acie saltem, non ab hoste deiectum, sed abluentem aqua corpus ereptum esse et extinctum: "instare Dareum, uictorem antequam uidisset hostem; sibi easdem terras, quas uictoria peragrassent, repetendas: omnia aut ipsos, aut hostes populatos. Per uastas solitudines, etiam si nemo insequi uelit, euntes fame atque inopia debellari posse. Quem signum daturum fugientibus? quem ausurum Alexandro succedere? Iam ut ad Hellespontum fuga penetrarent, classem, qua transeant, quem praeparaturum?" Rursus in ipsum regem misericordia uersa, illum florem iuuentae illam uim animi, eundem regem et commilitonem diuelli a se et abrumpi inmemores sui querebantur. Inter haec liberius meare spiritus coeperat, adleuabatque rex oculos, et paulatim redeunte animo circumstantes amicos agnouerat; laxataque uis morbi ob hoc solum uidebatur, quia magnitudinem mali sentiebat. Animi autem aegritudo corpus urgebat: quippe Dareum quinto die in Cilicia fore nuntiabatur. Vinctum ergo se tradi, et tantam uictoriam eripi sibi e manibus obscuraque et ignobili morte in tabernaculo extingui se querebatur. Admissisque amicis pariter ac medicis: "In quo me", inquit, "articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis. Strepitum hostilium armorum exaudire mihi uideor et, qui ultro intuli bellum, iam prouocor. Dareus ergo cum tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit? sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari licet. Lenta remedia et segnes medicos non exspectant tempora mea: uel mori strenue quam tarde conualescere mihi melius est. Proinde, si quid opis, si quid artis in medicis est, sciant me non tam mortis quam belli remedium quaerere." Ingentem omnibus incusserat curam tam praeceps temeritas eius. Ergo pro se quisque precari coepere ne festinatione periculum augeret, sed esset in potestate medentium: "inexperta remedia haud iniuria ipsis esse suspecta, cum ad perniciem eius etiam a latere ipsius pecunia sollicitaret hostis." Quippe Dareus mille talenta interfectori Alexandri daturum se pronuntiari iusserat. Itaque ne ausurum quidem quemquam arbitrabantur experiri remedium, quod propter nouitatem posset esse suspectum.

VI

Erat inter nobiles medicos ex Macedonia regem secutus Philippus, natione Acarnan, fidus admodum regi: puero comes et custos salutis datus, non ut regem modo, sed etiam ut alumnum eximia caritate diligebat. Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre tantamque uim morbi potione medicata leuaturum esse promisit. Nulli promissum eius placebat praeter ipsum, cuius periculo pollicebatur. Omnia quippe facilius quam moram perpeti poterat: arma et acies in oculis erant, et uictoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset, id ipsum, quod post diem tertium medicamentum sumpturus esset, - ita enim medicus praedixerat, - aegre ferens. Inter haec a Parmenione fidissimo purpuratorum litteras accipit, quibus ei denuntiabat ne salutem suam Philippo committeret: mille talentis a Dareo et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum. Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat: "Bibere perseuerem, ut si uenenum datum fuerit, ne inmerito quidem, quidquid acciderit, euenisse uideatur? damnem medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est alieno me mori scelere, quam metu nostro." Diu animo in diuersa uersato, nulli quid scriptum esset enuntiat epistulamque sigillo anuli sui impresso puluino, cui incubabat, subiecit. Inter has cogitationes biduo absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum poculo, in quo medicamentum diluerat, intrauit. Quo uiso, Alexander leuato corpore in cubili epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens accipit poculum et haurit interritus; tum epistulam Philippum legere iubet, nec a uultu legentis mouit oculos ratus aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere. Ille epistula perlecta plus indignationis quam pauoris ostendit, proiectisque amiculo et litteris ante lectum: "Rex", inquit, "semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc uere, arbitror, sacro et uenerabili ore tuo trahitur. Crimen parricidii, quod mihi obiectum est, tua salus diluet: seruatus a me uitam mihi dederis. Oro quaesoque, omisso metu patere medicamentum concipi uenis; laxa paulisper animum, quem intempestiua sollicitudine amici sane fideles sed moleste seduli, turbant." Non securum modo haec uox, sed etiam laetum regem ac plenum bonae spei fecit. Itaque: "Si di", inquit, "Philippe, tibi permisissent quo maxime modo uelles animum experiri meum, alio profecto uoluisses, sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem. Hac epistula accepta, tamen quod dilueras bibi; et nunc crede me non minus pro tua fide, quam pro mea salute esse sollicitum." Haec elocutus, dextram Philippo offert. Ceterum tanta uis medicamenti fuit, ut, quae secuta sunt, criminationem Parmenionis adiuuerint. Interclusus spiritus arte meabat. Nec Philippus quicquam inexpertum omisit. Ille fomenta corpori admouit, ille torpentem nunc cibi, nunc uini odore excitauit. Atque, ut primum mentis compotem esse sensit, modo matris sororumque, modo tantae uictoriae adpropinquantis admonere non destitit. Vt uero medicamentum se diffudit in uenas et sensim toto corpore salubritas percipi potui, primo animus uigorem suum, deinde corpus quoque exspectatione maturius recuperauit: quippe post tertium diem quam in hoc statu fuerat, in conspectum militum uenit. Nec audius ipsum regem quam Philippum intuebatur exercitus: pro se quisque dextram eius amplexi grates habebant, uelut praesenti deo. Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga reges suos uenerationem, quantum huius utique regis uel admirationi dediti ei fuerint, uel caritate flagrauerint. Iam primum nihil sine diuina ope adgredi uidebatur; nam, cum praesto esset ubique fortuna, temeritas in gloriam cesserat. Aetas quoque, uix tantis matura rebus sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabat; et, quae leuiora haberi solent, plerumque militari gratiora uulgo sunt, exercitatio corporis inter ipsos, cultus habitusque paulum a priuato abhorrens, militaris uigor: quis ille uel ingenii dotibus, uel animi artibus, ut pariter carus ac uerendus esset, effecerat.

VII

At Dareus, nuntio de aduersa ualetudine accepto, celeritate quantam capere tam graue agmen poterat ad Euphraten contendit, iunctoque eo pontibus quinque tamen diebus traiecit exercitum Ciliciam occupare festinans. Iamque Alexander uiribus corporis receptis ad urbem Solos peruenerat: cuius potitus ducentis talentis multae nomine exactis arci praesidium militum imposuit. Vota deinde pro salute suscepta per ludum atque otium reddens ostendit quanta fiducia Barbaros sperneret: quippe Aesculapio et Mineruae ludos celebrauit. Spectanti nuntius laetus adfertur Halicarnaso, Persas acie a suis esse superatos, Myndios quoque et Caunios et pleraque tractus eius suae facta dicionis. Igitur edito spectaculo ludicro castrisque motis et Pyramo amne ponte iuncto ad urbem Mallum peruenit; inde alteris castris ad oppidum Castabalum. Ibi Parmenio regi occurrit; praemiserat ad explorandum iter saltus per quem ad urbem Isson nomine penetrandum erat. Atque ille angustiis eius occupatis et praesidio modico relicto Isson quoque desertam a Barbaris ceperat. Inde progressus, deturbatis qui interiora montium obsidebant, praesidiis cuncta firmauit, occupatoque itinere, sicut paulo ante dictum est, idem et auctor et nuntius uenit. Isson deinde rex copias admouit; ubi consilio habito utrumne ultra progrediendum foret, an ibi opperiundi essent noui milites quos ex Macedonia aduentare constabat, Parmenio non alium locum proelio aptiorem esse censebat: "quippe illic utriusque regis copias numero futuras pares, cum angustiae multitudinem non caperent: planitiem ipsis camposque esse uitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent. Timere ne non uirtute hostium, sed lassitudine sua uincerentur. Persas recentes subinde successuros, si laxius stare potuissent." Facile ratio tam salubris consilii accepta est. Itaque inter angustias saltus hostem opperiri statuit. Erat in exercitu regis Sisenes Perses. Quondam a praetore Aegypti missus ad Philippum donisque et omni honore cultus exsilium patria sede mutauerat; secutus deinde in Asiam Alexandrum, inter fideles socios habebatur. Huic epistulam Cretensis miles, obsignatam anulo cuius signum haud sane notum erat, tradidit. Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam hortabaturque Sisenem, ut dignum aliquid nobilitate atque moribus ederet: magno id ei apud regem honori fore. Has litteras Sisenes, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe deferre temptauit; sed, cum tot curis apparatuque belli regem uideret urgueri, aptius subinde tempus exspectans suspicionem initi scelesti consilii praebuit. Namque epistula, priusquam ei redderetur, in manus Alexandri peruenerat, lectamque eam et ignoti anuli sigillo inpresso Siseni dari iusserat ad aestimandam fidem Barbari. Qui quia per conplures dies non adierat regem, scelesto consilio eam uisus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occisus.

VIII

Iamque Graeci milites, quos Thimodes a Pharnabazo acceperat, praecipua spes et propemodum unica, ad Dareum peruenerant. Hi magnopere suadebant, ut retro abiret spatiososque Mesopotiae campos repeteret: si id consilium damnaret, at ille diuideret saltem innumerabiles copias, neu sub unum fortunae ictum totas uires regni cadere pateretur. Minus hoc regi quam purpuratis eius displicebat: "ancipitem fidem et mercede uenalem; proditionem imminere, et diuidi non ob aliud copias uelle quam ut ipsi, in diuersa digressi, si quid commissum esset, traderent Alexandro: nihil tutius fore quam circumdatos eos exercitu toto obrui telis, documentum non inultae perfidiae futuros." At Dareus, ut erat sanctus et mitis, se uero tantum facinus negat esse facturum, ut suam secutos fidem, suos milites iubeat trucidari: "quem deinde amplius nationum exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine inbuisset manus? Neminem stolidum consilium capite luere debere; defuturos enim qui suaderent, si suasisse periculosum esset. Denique ipsos cotidie ad se aduocari in consilium uariasque sententias dicere, nec tamen melioris fidei haberi qui prudentius suaserit." Itaque Graecis nuntiare iubet ipsum quidem beneuolentiae illorum gratias agere: "ceterum si retro ire pergat, haud dubie regnum hostibus traditurum; fama bella stare, et eum qui recedat fugere credi. Trahendi uero belli uix ullam esse rationem. Tantae enim multitudini, utique cum iam hiems instaret, in regione uasta et inuicem a suis atque hoste uexata non suffectura alimenta. Ne diuidi quidem copias pose seruato more maiorum qui uniuersas uires discrimini bellorum semper obtulerint. Et, hercule, terribilem antea regem et absentia sua ad uanam fiduciam elatum, postquam aduentare se senserit, cautum pro temerario factum delituisse inter angustias saltus ritu ignobilium ferarum, quae strepitu praetereuntium audito siluarum latebris se occulerent. Iam etiam ualetudinis simulatione frustrari suos milites. Sed non amplius ipsum esse passurum detrectare certamen: in illo specu, in quem pauidi recessissent, oppressurum esse cunctantes." Haec magnificentius iactata quam uerius. Ceterum, pecunia omni rerumque pretiosissimis Damascum Syriae cum modico praesidio militum missis, reliquas copias in Ciliciam duxit insequentibus more patrio agmen coniuge et matre. Virgines quoque cum paruo filio comitabantur patrem. Forte eadem nocte et Alexander ad fauces, quibus Syria aditur, et Dareus ad eum locum, quem Amanicas Pylas uocant, peruenit. Nec dubitauere Persae quin Isso relicta, quam ceperant, Macedones fugerent; nam etiam saucii quidam et inualidi, qui agmen non poterant persequi, excepti erant. Quos omnis instinctu purpuratorum barbara feritate saeuientium praecisis adustisque manibus circumduci, ut copias suas noscerent, satisque omnibus spectatis nuntiare quae uidissent regi suo iussit. Motis ergo castris superat Pinarum amnem, in tergis, ut credebat, fugientium haesurus. At illi, quorum amputauerat manus, ad castra Macedonum penetrant Dareum, quanto maximo cursu posset, sequi nuntiantes. Vix fides habebatur; itaque speculatores maritimas regiones praemissos explorare iubet, ipse adesset, an praefectorum aliquis speciem praebuisset uniuersi uenientis exercitus. Sed cum speculatores reuerterentur, procul ingens multitudo conspecta est. Ignes deinde totis campis conlucere coeperunt, omniaque uelut continenti incendio ardere uisa, cum incondita multitudo maxime propter iumenta laxius tenderet. Itaque eo ipso loco metari suos castra iusserat, laetus, quod omni expetierat uoto, in illis potissimum angustiis decernendum fore. Ceterum, ut solet fieri cum ultimi discriminis tempus aduentat, in sollicitudinem uersa fiducia est. Illam ipsam fortunam, qua adspirante res tam prospere gesserat, uerebatur, nec iniuria, ex his quae tribuisset sibi, quam mutabilis esset reputabat: unam superesse noctem, quae tanti discriminis moraretur euentum. Rursus occurrebat maiora periculis praemia et, sicut dubium esset an uinceret, ita illud utique certum esse, honeste et cum magna laude moriturum. Itaque corpora milites curare iussit ac deinde tertia uigilia instructos et armatos esse. Ipse in iugum editi montis escendit, multisque conlucentibus facibus patrio more sacrificium dis praesidibus loci fecit. Iamque tertium, sicut praeceptum erat, signum tuba miles acceperat, itineri simul paratus ac proelio, strenueque iussi procedere oriente luce peruenerunt ad angustias, quas occupare decreuerant. Dareum XXX inde stadia abesse praemissi indicabant. Tunc consistere agmen iubet, armisque ipse sumptis aciem ordinat. Dareo aduentum hostium pauidi agrestes nuntiauerunt uix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes sequebatur. Ergo non mediocris omnium animos capiebat formido, - quippe itineri quam proelio aptiores erant, - raptimque arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurrentium suosque ad arma uocantium maiorem metum incussit. Alii in iugum montis euaserant, ut hostium agmen inde prospicerent; equos plerique frenabant. Discors exercitus nec ad unum intentus imperium uario tumultu cuncta turbauerat. Dareus initio iugum montis cum parte copiarum occupare statuit, et a fronte et a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum eius cornu tegebatur, alios obiecturus, ut undique urgueret. Praeter haec, uiginti milia praemissa cum sagittariorum manu Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat, transire et obicere sese Macedonum copiis iusserat; si id praestare non possent, retrocedere in montes et occulte circumire ultimos hostium. Ceterum destinata salubriter omni ratione potentior fortuna discussit: quippe alii prae metu imperium exsequi non audebant, alii frustra exsequebantur, quia, ubi partes labant, summa turbatur.

IX

Acies autem hoc modo stetit. Nabarzanes equitatu dextrum cornu tuebatur additis funditorum sagittariorumque uiginti fere milibus. In eodem Thimodes erat, Graecis peditibus mercede conductis triginta milibus praepositus. Hoc erat haud dubium robur exercitus, par Macedonicae phalangi acies. In laeuo cornu Aristomedes Thessalus XX milia barbarorum peditum habebat. In subsidiis pugnacissimas locauerat gentes. Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum tria milia delectorum equitum, adsueta corporis custodia, et pedestris acies, quadraginta milia, sequebantur; Hyrcani deinde Medique equites, his proximi ceterarum gentium, ultra eos dextra laeuaque dispositi. Hoc agmen, sicut dictum est, instructum VI milia iaculatorum funditorumque antecedebant. Quidquid in aliis angustiis adiri poterat inpleuerant copiae, cornuaque hinc a iugo, illinc a mari stabant: uxorem matremque regis et alium feminarum gregem in medium agmen acceperant. Alexander phalangem, qua nihil apud Macedonas ualidius erat, in fronte constituit. Dextrum cornu Nicanor, Parmenionis filius, tuebatur: huic proximi stabant Coenos et Perdiccas et Meleager et Ptolomaeus et Amyntas, sui quisque agminis duces. In laeuo, quod a mare pertinebat, Craterus et Parmenio erant, sed Craterus Parmenioni parere iussus. Equites ab utroque cornu locati: dextrum Macedones Thessalis adiunctis, laeuum Peloponnesii tuebantur. Ante hanc aciem posuerat funditorum manum sagittariis admixtis. Thraces quoque et Cretenses ante agmen ibant, et ipsi leuiter armati. At his, qui praemissi a Dareo iugum montis insederant, Agrianos opposuit ex Graecia nuper aduectos. Parmenioni autem praeceperat, ut, quantum posset, agmen ad mare extenderet, quo longius abesset acies montibus, quos occupauerant Barbari. At illi neque obstare uenientibus nec circumire praetergressos ausi funditorum maxime aspectu territi profugerant, eaque res Alexandro tutum agminis latus, quod ne superne incesseretur timuerat, praestitit. XXX et duo armatorum ordines ibant: neque enim latius extendi aciem patiebantur angustiae. Paulatim deinde et laxare se sinus montium et maius spatium aperire coeperant, ita ut non pedes solum ordine incedere, sed etiam lateribus circumfundi posset equitatus.

X

Iam in conspectu, sed extra teli iactum utraque acies erat, cum priores Persae inconditum et trucem sustulere clamorem. Redditur et a Macedonibus, maior exercitus numero, iugis montium uastisque saltibus repercussus: quippe semper circumiecta nemora petraeque, quantamcumque accepere uocem, multiplicato sono referunt. Alexander ante prima signa ibat identidem manu suos inhibens, ne suspensi acrius ob nimiam festinationem concitato spiritu capesserent proelium. Cumque agmini obequitaret, uaria oratione, ut cuiusque animis aptum erat, milites adloquebatur. Macedones, tot bellorum in Europa uictores, ad subigendam Asiam atque ultima Orientis non ipsius magis quam suo ductu profecti inueteratae uirtutis admonebantur: illos terrarum orbis liberatores emensosque olim Herculis et Liberi patris terminos non Persis modo, sed etiam omnibus gentibus inposituros iugum; Macedonum prouincias Bactra et Indos fore; minima esse, quae nunc intuerentur, sed omnia uictoria aperiri. Non in praeruptis petris Illyriorum et Thraciae saxis sterilem laborem fore: spolia totius Orientis offerri. Vix gladio futurum opus: totam aciem suo pauore fluctuantem umbonibus posse propelli. Victor ad haec Atheniensium Philippus pater inuocabatur; domitaeque nuper Boeotiae et urbis in ea nobilissimae ad solum dirutae species repraesentabatur animis. Iam Granicum amnem, iam tot urbes aut expugnatas aut in fidem acceptas, omniaque quae post tergum erant, strata et pedibus ipsorum subiecta memorabat. Cum adierat Graecos, admonebat ab his gentibus inlata Graeciae bella, Darei prius, deinde Xerxis insolentia aquam ipsos terramque poscentium, ut neque fontium haustum nec solitos cibos relinquerent deditae: bis templa ruinis et ignibus esse deleta, urbes eorum expugnatas, foedera diuini humanique iuris uiolata referebat. Illyrios uero et Thracas, rapto uiuere adsuetos, aciem hostium auro purpuraque fulgentem intueri iubebat, praedam non arma gestantem: irent, et inbellibus feminis aurum uiri eriperent; aspera montium suorum iuga nudasque calles et perpetuo rigentes gelu ditibus Persarum campis agrisque mutarent.

XI

Iam ad teli iactum peruenerant, cum Persarum equites ferociter in laeuum cornu hostium inuecti sunt: quippe Dareus equestri proelio decernere optabat, phalangem Macedonici exercitus robur esse coniectans. Quod ubi Macedo conspexit, duabus alis equitum ad iugum montis iussis subsistere ceteros in medium belli discrimen strenue transfert. Subductis deinde ex acie Thessalis equitibus, praefectum eorum occulte circumire tergum suorum iubet Parmenionique coniungi et, quod is imperasset, inpigre exsequi. Iamque immissi in medium Persarum undique circumfusi egregie tuebantur se, sed conferti et quasi cohaerentes tela uibrare non poterant: simul erant emissa, in eosdem concurrentia inplicabantur, leuique et uano ictu pauca in hostem, plura in humum innoxia cadebant. Ergo, comminus pugnam coacti conserere gladios inpigre stringunt. Tum uero multum sanguinis fusum est: duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis arma pulsarent, mucrones in ora dirigerent. Non timido, non ignauo cessare tum licuit; collato pede, quasi singuli inter se dimicarent, in eodem uestigio stabant, donec uincendo locum sibi facerent. Tum demum ergo promouebant gradum, cum hostem prostrauerant. At illos nouus excipiebat aduersarius fatigatos, nec uulnerati, ut alias solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a fronte, a tergo sui urgerent. Alexander non ducis magis quam militis munia exsequebatur, opimum decus caeso rege expetens; quippe Dareus curru sublimis eminebat, et suis ad se tuendum et hostibus ad incessendum ingens incitamentum. Ergo frater eius Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites, quibus praeerat, ante ipsum currum regis obiecit. Armis et robore corporis multum super ceteros eminens, animo uero et pietate in paucissimis, illo utique proelio clarus alios inprouide instantes prostrauit, alios in fugam auertit. At Macedones circa regem erant mutua adhortatione firmati: cum ipso in equitum agmen inrumpunt. Tum uero similis ruinae strages erat. Circa currum Darei iacebant nobilissimi duces ante oculos regis egregia morte defuncti, omnes in ora proni, sicut dimicantes procubuerant, aduerso corpore uulneribus acceptis. Inter hos Atizyes et Rheomithres et Sabaces praetor Aegypti, magnorum exercituum praefecti, noscitabantur: circa eos cumulata erat peditum equitumque obscurior turba. Macedonum quoque non quidem multi, sed promptissimi tamen caesi sunt: inter quos Alexandri dextrum femur leuiter mucrone perstrictum est. Iamque qui Dareum uehebant equi, confossi hastis et dolore efferati, iugum quatere et regem curru excutere coeperant, cum ille ueritus ne uiuus ueniret in hostium potestatem desilit et in equum, qui ad hoc ipsum sequebatur, inponitur insignibus quoque imperii, ne fugam proderent, indecore abiectis. Tum uero ceteri dissipantur metu et, qua cuique ad fugam patebat uia, erumpunt arma iacientes quae paulo ante ad tutelam corporum sumpserant: adeo pauor etiam auxilia formidat. Instabat fugientibus eques a Parmenione missus, et forte in illud cornu omnes fuga abstulerat. At in dextro Persae Thessalos equites uehementer urgebant, iamque una ala ipso inpetu proculcata erat, cum Thessali strenue circumactis equis dilapsi rursus in proelium redeunt sparsosque et incompositos uictoriae fiducia Barbaros ingenti caede prosternunt. Equi pariter equitesque Persarum, serie lamnarum graue agmen, ob id genus pugnae, quod celeritate maxime constat, aegre moliebantur, quippe in circumagendis equis suis Thessali inulti eos occupauerant. Hac tam prospera pugna nuntiata Alexander non ante ausus persequi barbaros utrimque iam uictor instare fugientibus coepit. Haud amplius regem quam mille equites sequebantur, cum ingens multitudo hostium cederet: sed quis aut in uictoria aut in fuga copias numerat? Agebantur ergo a tam paucis pecorum modo, et idem metus, qui cogebat fugere, fugientes morabatur. At Graeci qui in Darei partibus steterant, Amynta duce, - praetor hic Alexandri fuerat, tunc transfuga, - abrupti a ceteris haud sane fugientibus similes euaserant. Barbari longe diuersam fugam intenderunt; alii, qua rectum iter in Persidem ducebat, quidam circuitu rupes saltusque montium occultos petiuere, pauci castra Darei. Sed iam illa quoque uictor intrauerat, omni quidem opulentia ditia. Ingens auri argentique pondus, non belli, sed luxuriae apparatum, diripuerant milites; cumque plus raperent, quam capere possent, passim strata erant itinera uilioribus sarcinis, quas in conparatione meliorum auaritia contempserat. Iamque ad feminas peruentum erat, quibus, quo cariora ornamenta sunt, uiolentius detrahebantur. Ne corporibus quidem uis ac libido parcebat. Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat, castra repleuerant, nec ulla facies mali deerat, cum per omnes ordines aetatesque uictoris crudelitas ac licentia uagaretur. Tunc uero inpotentis fortunae species conspici potui, cum ii, qui tum Dareo tabernaculum exornauerant omni luxu et opulentia instructum, eadem illa Alexandro, quasi ueteri domino, reseruabant. Namque id solum intactum omiserant milites, ita tradito more ut uictorem uicti regis tabernaculo exciperent. Sed omnium oculos animosque in semet conuerterant captiuae mater coniuxque Darei: illa non maiestate solum sed etiam aetate uenerabilis, haec formae pulchritudine nec illa quidem sorte corruptae; receperat in sinum filium nondum sextum annum aetatis egressum, in spem tantae fortunae, quantam pater eius paulo ante amiserat, genitum. At in gremio anus auiae iacebant adultae uirgines duae non suo tantum, sed etiam illius maerore confectae. Ingens circa eam nobilium feminarum turba constiterat laceratis crinibus abscissaque ueste, pristini decoris inmemores, reginas dominasque ueris quondam, tunc alienis nominibus, inuocantes. Illae suae calamitatis oblitae in utro cornu Dareus stetisset, quae fortuna discriminis fuisset, requirebant: negabant se captas, si uiueret rex. Sed illum equos subinde mutantem longius fuga abstulerat. In acie autem caesa sunt Persarum peditum C milia, decem equitum; at a parte Alexandri ad quattuor et quingenti saucii fuere, ex peditibus XXX omnino et duo desiderati sunt, equitum centum quinquaginta interfecti: tantulo inpendio ingens uictoria stetit!

XII

Rex, qui diu Dareum persequendo fatigabatur, postquam et nox adpetebat et consequendi spes non erat, in castra paulo ante a suis capta peruenit. Inuitari deinde amicos, quibus maxime adsueuerat, iussit, quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse conuiuio, cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit. Cohors quoque, quae excubabat ad tabernaculum regis, uerita ne maioris motus principium esset, armare se coeperat. Causa subiti pauoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captiuis nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant. Vnus namque e captiuis spadonibus, qui forte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod Dareus, sicut paulo ante dictum est, ne cultu proderetur abiecerat, in manibus eius qui repertum ferebat agnouit, ratusque interfecto detractum esse falsum nuntium mortis eius attulerat. Hoc mulierum errore conperto Alexander fortunae Darei et pietati earum inlacrimasse fertur. Ac primo Mithrenem, qui Sardis tradiderat, peritum linguae persicae, ire ad consolandas eas iusserat; ueritus deinde ne proditor captiuarum iram doloremque renouaret, Leonnatum ex purpuratis suis misit, iussum indicare falso lamentari eas uiuum. Ille cum paucis armigeris in tabernaculum in quo captiuae erant peruenit, missumque se a rege nuntiare iubet. At hi, qui in uestibulo erant, ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis in tabernaculum currunt, uociferantes adesse supremam horam missosque qui occiderent captas. Itaque, ut quae nec prohibere possent nec admittere auderent, nullo responso dato tacitae opperiebantur uictoris arbitrium. Leonnatus exspectato diu qui se intromitteret, postquam nemo producere audebat, relictis in uestibulo satellitibus intrat in tabernaculum. Ea ipsa res turbauerat feminas, quod inrupisse non admissus uidebatur. Itaque mater et coniunx prouolutae ad pedes orare coeperunt ut, priusquam interficerentur, Darei corpus ipsis patrio more sepelire permitteret: functas supremi in regem officio inpigre se esse morituras. Leonnatus et uiuere Dareum et ipsas non incolumes modo, sed etiam apparatu pristinae fortunae reginas fore. Tum Darei demum mater adleuari se passa est. Alexander postero die cum cura sepultis militibus, quorum corpora inuenerat, Persarum quoque nobilissimis eundem honorem haberi iubet, matrique Darei permittit quos uellet patrio more sepeliret. Illa paucos arta propinquitate coniunctos pro habitu praesentis fortunae humari iussit, apparatum funerum, quo Persae suprema officia celebraret, inuidiosum fore existimans, cum uictores haud pretiose cremarentur. Iamque iustis defunctorum corporibus solutis praemittit ad captiuas, qui nuntiarent ipsum uenire, inhibitaque comitantium turba tabernaculum cum Hephaestione intrat. Is longe omnium amicorum carissimus erat regi, cum ipso pariter eductus, secretorum omnium arbiter; libertatis quoque in admonendo eo non alius ius maius habebat, quod tamen ita usurpabat ut magis a rege permissum quam uindicatum ab eo uideretur: et sicut aetate par erat regi, ita corporis habitu praestabat. Ergo reginae illum esse regem ratae suo more ueneratae sunt. Inde ex captiuis spadonibus quis Alexander esset monstrantibus, Sisigambis aduoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea uisi regis excusans; quam manu adleuans rex: "Non errasti", inquit, "mater: nam et hic Alexander est". Equidem hac continentia animi si ad ultimum uitae perseuerare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam uisus est esse, cum Liberi patris imitaretur triumphum ab Hellesponto usque ad Oceanum omnes gentes uictoria emensus. Sic uicisset profecto superbiam atque iram, mala inuicta, sic abstinuisset inter epulas caedibus amicorum, egregiosque bello uiros et tot gentium secum domitores indicta causa ueritus esset occidere. Sed nondum fortuna se animo eius superfuderat: itaque orientem tam moderate et prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit. Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et clementia uincerentur. Virgines reginas excellentis formae tam sancte habuit, quam si eodem quo ipse parente genitae forent; coniugem eiusdem, quam nulla aetatis suae pulchritudine corporis uicit, adeo ipse non uiolauit, ut summam adhibuerit curam, ne quis captiuo corpori inluderet: omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captiuis praeter fiduciam defuit. Itaque Sisigambis: "Rex", inquit, "mereris ut ea precemur tibi, quae Dareo nostro quondam precatae sumus; et, ut uideo, dignus es, qui tantum regem non felicitate solum, sed etiam aequitate superaueris. Tu quidem matrem me et reginam uocas, sed ego me tuam famulam esse confiteor. Et praeteritae fortunae fastigium capio et praesentis iugum pati possum: tua interest, quantum in nos licuerit si id potius clementia quam saeuitia uis esse testatum." Rex bonum animum habere eas iussit. Darei filium collo suo admouit, atque nihil ille conspectu tum primum a se uisi conterritus ceruicem eius manibus amplectitur. Motus ergo rex constantia pueri Hephaestionem intuens "Quam uellem", inquit, "Dareus aliquid ex hac indole hausisset!" Tum tabernaculo egressus. Tribus aris in ripa Pinari amnis Ioui atque Herculi Mineruaeque sacratis Syriam petit, Damascum ubi regis gaza erat Parmenione praemisso.

XIII

Atque cum praecessisse et Darei satrapam conperisset, ueritus ne paucitas suorum sperneretur accersere maiorem manum statuit. Sed forte in exploratores ab eo praemissos incidit natione Mardus, qui ad Parmeniona perductus litteras ad Alexandrum a praefecto Damasci missas tradit ei; nec dubitare eum, quin omnem regiam supellectilem cum pecunia traderet, adiecit. Parmenio adseruari eo iusso litteras aperit, in quis erat scriptum, ut mature Alexander aliquem ex ducibus suis mitteret cum manu exigua cui traderet quaecumque rex penes ipsum reliquisset. Itaque Mardum datis comitibus ad proditorem remittit. Ille e manibus custodientium lapsus Damascum ante lucem intrat. Turbauerat ea res Parmenionis animum insidias timentis, et ignotum iter sine duce non audebat ingredi. Felicitati tamen regis sui confisus agrestes, qui duces itineris essent, excipi iussit: quibus celeriter repertis quarto die ad urbem peruenit, iam metuente praefecto ne sibi fides habita non esset. Igitur, quasi parum munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam, - gazam Persae uocant, - cum pretiosissimis rerum efferri iubet, fugam simulans, re uera ut praedam hosti offerret. Multa milia uirorum feminarumque excedentem oppido sequebantur, omnibus miserabilis turba praeter eum, cuius fidei commissa erat. Quippe, quo maior proditionis merces foret, obicere hosti parabat gratiorem omni pecunia praedam, nobiles uiros, praetorum Darei coniuges liberosque, praeter hos urbium graecarum legatos, quos Dareus uelut in arce tutissima in proditoris reliquerat manibus. Gangabas Persae uocant humeris onera portantes: ii cum tolerare non possent, - quippe et procella subito niuem effuderat et humus rigebat gelu tum adstricta, - uestes, quas cum pecunia portabant, auro et purpura insignes induunt, nullo prohibere auso, cum fortuna regis etiam humillimis in ipsum licentiam faceret. Praebuere ergo Parmenioni non spernendi agminis speciem. Qui intentiore cura suos quasi ad iustum proelium paucis adhortatus equis calcaria iubet subdere et acri impetu in hostem inuehi. At illi, qui sub oneribus erant, omissis per metum capessunt fugam; armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem metu arma iactare ac nota deuerticula petere coeperunt. Praefectus, quasi et ipse conterritus, simulans cuncta pauore conpleuerat. Iacebant totis campis opes regia: illa pecunia stipendio ingenti militum praeparata, ille cultus tot nobilium uirorum, tot inlustrium feminarum, aurea uasa, aurei freni, tabernacula regali magnificentia ornata, uehicula quoque a suis destituta, ingentis opulentiae plena: facies etiam praedantibus tristis, si qua res auaritiam moraretur. Quippe tot annorum incredibili et fidem excedente fortuna cumulata, tunc alia stirpibus lacerata, alia in caenum demersa eruebantur: non sufficiebant praedantium manus praedae. Iamque etiam ad eos, qui primi fugerant, uentum erat. Feminae pleraeque paruos trahentes liberos ibant; inter quas tres fuere uirgines, Ochi, qui ante Dareum regnauerat, filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutatione detractae, sed tum sortem earum crudelius adgrauante fortuna. In eodem grege uxor quoque eiusdem Ochi fuit Oxathrisque, - frater hic erat Darei, - filia et coniunx Artabazi principis purpuratorum, filiusque cui Ilioneo fuit nomen. Pharnabazi quoque, cui summum imperium maritimae orae rex dederat, uxor cum filio excepta est, Mentoris filiae tres ac nobilissimi ducis Memnonis coniunx et filius, - uixque ulla domus purpurati afuit tantae cladi, - Lacedaemonii et Athenienses societatis fide uiolata Persas secuti: Aristogiton et Dropides et Iphicrates, inter Athenienses genere famaque longe clarissimi, Lacedaemonii Pasippus et Onomastorides cum Onomante et Callicratide, hi quoque domi nobiles. Summa pecuniae signatae fuit talentorum II milia et sescenta, facti argenti pondus quingenta aequabat: praeterea XXX milia hominum cum VII milibus iumentorum dorso onera portantium capta sunt. Ceterum tantae fortunae proditorem dei ultores celeriter debita poena persecuti sunt. Namque unus e consciis eius, credo, regis uicem etiam in illa sorte reueritus, interfecti proditoris caput ad Dareum tulit, opportunum solacium prodito; quippe et ultus inimicum erat, et nondum in omnium animis memoriam maiestatis suae exoleuisse cernebat.