C. PLINII SECVNDI - NATVRALIS HISTORIA - LIBER XVIII

I. Sequitur natura frugum hortorumque ac florum quaeque alia praeter arbores aut frutices benigna tellure proueniunt, uel per se tantum herbarum inmensa contemplatione, si quis aestimet uarietatem, numerum, flores, odores coloresque et sucos ac uires earum, quas salutis aut uoluptatis hominum gratia gignit. Qua in parte primum omnium patrocinari terrae et adesse cunctorum parenti iuuat, quamquam inter initia operis defensae. Quoniam tamen ipsa materia accedit intus ad reputationem eiusdem parientis et noxia, nostris eam criminibus urguemus nostramque culpam illi inputamus. Genuit uenena, sed quis inuenit illa praeter hominem? Cauere ac refugere alitibus ferisque satis est. Atque cum arbore exacuant limentque cornua elephanti et uri, saxo rhinocerotes, utroque apri dentium sicas, sciantque ad nocendum praeparare se animalia, quod tamen eorum excepto homine tela sua uenenis tinguit? Nos et sagittas unguimus ac ferro ipsi nocentius aliquid damus, nos et flumina inficimus et rerum naturae elementa, ipsum quoque quo uiuitur in perniciem uertimus. Neque est ut putemus ignorari ea ab animalibus; quae praepararent contra serpentium dimicationes, quae post proelium ad medendum excogitarent, indicauimus. Nec ab ullo praeter hominem ueneno pugnatur alieno. Fateamur ergo culpam ne iis quidem quae nascuntur contenti; etenim quanto plura eorum genera humana manu fiunt! Quid? Non et hominis quidem ut uenena nascuntur? Atra ceu serpentium lingua uibrat tabesque animi contacta adurit culpantium omnia ac dirarum alitum modo tenebris quoque suis et ipsarum noctium quieti inuidentium gemitu, quae sola uox eorum est, ut inauspicatarum animantium uice obuii quoque uetent agere aut prodesse uitae. Nec ullum aliud abominati spiritus praemium nouere quam odisse omnia. Verum et in hoc eadem naturae maiestas: quanto plures bonos genuit ut fruges! Quanto fertilior in his quae iuuant aluntque! Quorum aestimatione et gaudio nos quoque, relictis exustioni suae istis hominum rubis, pergemus excolere uitam, eoque constantius quo operae nobis maior quam famae gratia expetitur. Quippe sermo circa rura est agrestisque usus, sed quibus uita stet honosque apud priscos maximus fuerit.

II. Aruorum sacerdotes Romulus in primis instituit seque duodecimum fratrem appellauit inter illos Acca Larentia nutrice sua genitos, spicea corona, quae uitta alba colligaretur, sacerdotio ei pro religiosissimo insigni data; quae prima apud Romanos fuit corona, honosque is non nisi uita finitur et exules etiam captosque comitatur. Bina tunc iugera p. R. satis erant, nullique maiorem modum adtribuit, quo seruorum paulo ante principis Neronis contento huius spatii uiridiariis? Piscinas iuuat maiores habere, gratumque si non aliquem culinas. Numa instituit deos fruge colere et mola salsa supplicare atque, ut auctor est Hemina, far torrere, quoniam tostum cibo salubrius esset; id uno modo consecutus, statuendo non esse purum ad rem diuinam nisi tostum. Is et Fornacalia instituit farris torrendi ferias et aeque religiosas Terminis agrorum. Hos enim deos tum maxime nouerant, Seiamque a serendo, Segestam a segetibus appellabant, quarum simulacra in circo uidemus - tertiam ex his nominare sub tecto religio est - ac ne degustabant quidem nouas fruges aut uina, antequam sacerdotes primitias libassent.

III. Iugerum uocabatur quod uno iugo boum in die exarari posset; actus, in quo boues agerentur cum aratro uno impetu iusto. Hic erat CXX pedum, duplicatusque in longitudinem iugerum faciebat. Dona amplissima imperatorum ac fortium ciuium quantum quis uno die plurimum circumarauisset, item quartarii farris aut heminae, conferente populo. Cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui pilum pistrinis inuenerat, Pisonis a pisendo, iam Fabiorum, Lentulorum, Ciceronum, ut quisque aliquod optime genus sereret. Iuniorum in familia Bubulcum nominarunt, qui bubus optime utebatur. Quin et in sacris nihil religiosius confarreationis uinculo erat, nouaeque nuptae farreum praeferebant. Agrum male colere censorium probrum iudicabatur, atque, ut refert Cato, cum uirum laudantes bonum agricolam bonumque colonum dixissent, amplissime laudasse existimabantur. Hinc et locupletes dicebant loci, hoc est agri, plenos. Pecunia ipsa a pecore appellabatur. Etiam nunc in tabulis censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum uectigal fuerat. Multatio quoque non nisi ouium boumque inpendio dicebatur, nec omittenda priscarum legum beniuolentia: cautum quippe est ne bouem prius quam ouem nominaret qui indiceret multam. Ludos boum causa celebrantes Bubetios uocabant. Seruius rex ouium boumque effigie primum aes signauit. Frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pauisse ac secuisse puberi XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari iubebant grauius quam in homicidio conuictum, inpubem praetoris arbitratu uerberari noxiamue duplionemue decerni. Iam distinctio honosque ciuitatis ipsius non aliunde erat. Rusticae tribus laudatissimae eorum qui rura haberent, urbanae uero, in quas transferri ignominia esset, desidiae probro. Itaque quattuor solae erant, a partibus urbis in quis habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina. Nundinis urbem reuisitabant et ideo comitia nundinis habere non licebat, ne plebes rustica auocaretur. Quies somnusque in stramentis erat. Gloriam denique ipsam a farris honore adoriam appellabant. Equidem ipsa etiam uerba priscae significationis admiror. Ita enim est in commentariis pontificum: "Augurio canario agendo dies constituantur, priusquam frumenta uaginis exeant et antequam in uaginas perueniant".

IV. Ergo his moribus non modo sufficiebant fruges, nulla prouinciarum pascente Italiam, uerum etiam annonae uilitas incredibilis erat. Manius Marcius aedilis plebis primum frumentum populo in modios assibus datauit. L. Minucius Augurinus, qui Spurium Maelium coarguerat, farris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undecimus plebei tribunus, qua de causa statua ei extra portam Trigeminam a populo stipe conlata statuta est. Seius in aedilitate assibus populo frumentum praestitit, quam ob causam et ei statuae in Capitolio ac Palatio dicatae sunt, ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est. Quo uerum anno Mater deum aduecta Romam est, maiorem ea aestate messem quam antecedentibus annis decem factam esse tradunt. M. Varro auctor est, cum L. Metellus in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis farris modios fuisse, item uini congios ficique siccae pondo XXX, olei pondo X, camis pondo XII. Nec e latifundiis singulorum contingebat arcentium uicinos, quippe etiam lege Stolonis Licini incluso modo quingentorum iugerum et ipso sua lege damnato, cum substituta filii persona amplius possideret. Luxuriantis iam rei p. fuit ista mensura. Mani quidem Curi post triumphos inmensumque terrarum adiectum imperio nota contio est: perniciosum intellegi ciuem, cui septem iugera non essent satis. Haec autem mensura plebei post exactos reges adsignata est. Quaenam ergo tantae ubertatis causa erat? Ipsorum tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est credere, gaudente terra uomere laureato et triumphali aratore, siue illi eadem cura semina tractabant qua bella, eademque diligentia arua disponebant qua castra, siue honestis manibus omnia laetius proueniunt, quoniam et curiosius fiunt. Serentem inuenerunt dati honores Serranum, unde cognomen. Aranti quattuor sua iugera in Vaticano, quae prata Quintia appellantur, Cincinnato uiator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo plenoque nuntius morarum: "Vela corpus, inquit, ut perferam senatus populique Romani mandata". Tales tum etiam uiatores erant, quod ipsum nomen inditum est subinde ex agris senatum ducesque arcessentibus. At nunc eadem illa uincti pedes, damnatae manus inscriptique uultus exercent, non tam surda tellure, quae parens appellatur colique dicitur, ipso honore his absumpto, ut non inuita ea et indignata credatur id fieri. Sed nos miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse quae fuerint imperatorum!

V. Igitur de cultura agri praecipere principale fuit etiam apud exteros siquidem et reges fecere, Hiero, Philometor, Attalus, Archelaus, et duces, Xenophon et Poenus etiam Mago, cui quidem tantum honorem senatus noster habuit Carthagine capta ut, cum regulis Africae bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta uolumina censeret in Latinam linguam transferenda, cum iam M. Cato praecepta condidisset, peritisque Punicae dandum negotium, in quo praecessit omnis uir clarissimae familiae D. Silanus. Sapientiae uero auctores et carminibus excellentes quique alii illustres uiri conposuissent, quos sequemur, praetexuimus hoc in uolumine, non in grege nominando M. Varrone, qui LXXXI uitae annum agens de ea re prodendum putauit. Apud Romanos multo serior uitium cultura esse coepit, primoque, ut necesse erat, arua tantum coluere, quorum a nobis nunc ratio tractabitur, non uolgari modo, uerum, ut adhuc fecimus, et uetustis et postea inuentis omni cura perquisitis causaque rerum et ratione simul eruta. Dicemus et sidera siderumque ipsorum terrestria signa dabimus indubitata, quandoquidem qui adhuc diligentius ea tractauere, quibusuis potius quam agricolis scripsisse possunt uideri.

VI. Ac primum omnium oraculis maiore ex parte agemus quae non in alio uitae genere plura certioraue sunt. Cur enim non uideantur oracula, a certissimo die maximeque ueridico usu profecta? Principium autem a Catone sumemus: "Fortissimi uiri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur minimeque male cogitantes. - Praedium ne cupide emas. In re rustica operae ne parcas, in agro emendo minime". Quod male emptum est, semper paenitet. Agrum paraturos ante omnia intueri oportet "aquam, uiam, uicinum". Singula magnas interpretationes habent nec dubias. Cato in conterminis hoc amplius aestimari iubet, quo pacto niteant. "In bona" enim, inquit, "regione bene nitent". Atilius Regulus ille Punico bello bis consul aiebat neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum neque effetis saluberrimum. Salubritas loci non semper incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pestilentibus durant. Praeterea sunt quaedam partibus anni salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno salubre. Malus est ager cum quo dominus luctatur. Cato inter prima spectari iubet ut solum sua uirtute ualeat qua dictum est positione, ut operariorum copia prope sit oppidumque ualidum, ut nauigiorum euectus uel itinerum, ut bene aedificatus et cultus. In quo falli plerosque uideo; segnitiem enim prioris domini pro emptore esse arbitrantur. Nihil est damnosius deserto agro. Itaque Cato, de bono domino melius emi, nec temere contemnendam alienam disciplinam, agroque ut homini, quamuis quaestuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum superesse. Ille in agro quaestuosissimam iudicat uitem, non frustra, quoniam ante omnia de inpensae ratione cauit; proxime hortos riguos, nec id falso, si sub oppido sint; et prata antiqui parata dixere idemque Cato interrogatus quis esset certissimus quaestus, respondit: "Si bene pascas"; qui proximus: "Si sat bene". Summa omnium in hoc spectando fuit, ut fructus is maxime probaretur qui quam minimo inpendio constaturus esset. Hoc ex locorum occasione aliter alibi decernitur. Eodemque pertinet, quod agricolam uendacem esse oportere dixit, fundum in adulescentia conserendum sine cunctatione, aedificandum non nisi consito agro, tunc quoque cunctanter, optimumque est, ut uolgo dixere, aliena insania frui, sed ita ut uillarum tutela non sit oneri. Eum tamen qui bene habitet saepius uentitare in agrum, frontemque domini plus prodesse quam occipitium non mentiuntur.

VII. Modus hic probatur, ut neque fundus uillam quaerat neque uilla fundum, non, ut fecerunt iuxta diuersis eadem aetate exemplis L. Lucullus et Q. Scaeuola, cum uilla Scaeuolae fructus non caperet, uillam Luculli ager, quo in genere censoria castigatio erat minus arare quam uerrere. Nec hoc sine arte quadam est. Nouissimus uillam in Misenensi posuit C. Marius VII cos., sed peritia castra metandi, sic ut conparatos ei ceteros etiam Sulla Felix caecos fuisse diceret. Conuenit neque iuxta paludes ponendam esse neque aduerso amne, quamquam Homerus omnino e flumine semper antelucanas auras insalubres uerissime tradidit. Spectare in aestiuosis locis septentriones debet, meridiem in frigidis, in temperatis exortum aequinoctialem. Agri ipsius bonitas quibus argumentis iudicanda sit, quamquam de terrae genere optimo disserentes abunde dixisse possumus uideri, etiamnum tamen traditas notas subsignabimus Catonis maxime uerbis: "Ebulum uel prunus siluestris uel rubus, bulbus minutus, trifolium, herba pratensis, quercus, siluestris pirus, malus frumentari soli notae, item nigra terra et cinerei coloris. Omnis creta coquet, nisi permacra, sabulumque, nisi id etiam pertenue est, et multo campestribus magis quam cliuosis respondent eadem". Modum agri in primis seruandum antiqui putauere, quippe ita censebant satius esse minus serere et melius arare; qua in sententia et Vergilium fuisse uideo. Verumque confitentibus latifundia perdidere Italiam, iam uero et prouincias - sex domini semissem Africae possidebant, cum interfecit eos Nero princeps - non fraudando magnitudine hac quoque sua Cn. Pompeio, qui numquam agrum mercatus est conterminum. Agro empto domum uendendam inclementer atque non ex utilitate publici status Mago censuit, hoc exordio praecepta pandere ingressus, ut tamen appareat adsiduitatem desideratam ab eo. Dehinc peritia uilicorum in cura habenda est, multaque de his Cato praecepit. Nobis satis sit dixisse quam proximum domino corde esse debere et tamen sibimet ipsi non uideri. Coli rura ergastulis pessimum est, et quidquid agitur a desperantibus. Temerarium uideatur unam uocem antiquorum posuisse, et fortassis incredibile, ni penitus aestimetur, "nihil minus expedire quam agrum optime colere". L. Tarius Rufus infima natalium humilitate consulatum militari industria meritus, antiquae alias parsimoniae, circiter M HS liberalitate diui Augusti congestum usque ad detractationem heredis exhausit agros in Piceno coemendo colendoque in gloriam. Internicionem ergo famemque censemus? Immo, Hercules, modum iudicem rerum omnium utilissimum. Bene colere necessarium est, optime damnosum. Praeterquam subole, suo colono aut pascendis alioqui colente domino, aliquas messes colligere non expedit, si conputetur inpendium operae, nec temere oliuam, nec quasdam terras diligenter colere, sicut in Sicilia tradunt, itaque decipi aduenas.

VIII. Quonam igitur modo utilissime colentur agri? Ex oraculo scilicet: "malis bonis". Sed defendi aequum est abauos, qui praeceptis suis prospexere uitae. Namque cum dicerent "malis", intellegere uoluere uilissimos. Summum prouidentiae illorum fuit ut quam minimum esset inpendii. Praecipiebant enim ista qui triumphales denas argenti fibras in supellectile crimini dabant, qui mortuo uilico relinquere uictorias et reuerti in rura sua postulabant, quorum heredia colenda suscipiebat res p., exercitusque ducebant senatu illis uilicante. Inde illa reliqua oracula: "Nequam agricolam esse, quisquis emeret quod praestare ei fundus posset; malum patrem familias, quisquis interdiu faceret quod noctu posset nisi in tempestate caeli; peiorem qui profestis diebus ageret quod feriatis deberet; pessimum, qui sereno die sub tecto potius operaretur quam in agro". Nequeo mihi temperare quo minus unum exemplum antiquitatis adferam, ex quo intellegi possit apud populum etiam de culturis agendi morem fuisse qualiterque defendi soliti sint illi uiri. C. Furius Cresimus e seruitute liberatus, cum in paruo admodum agello largiores multo fructus perciperet quam ex amplissimis uicinitas, in inuidia erat magna, ceu fruges alienas perliceret ueneficiis. Quamobrem ab Spurio Albino aedile curuli die dicta metuens damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit et adduxit familiam ualidam atque, ut ait Piso, bene curatam ac uestitam, ferramenta egregie facta, graues ligones, uomeres ponderosos, boues saturos. Postea dixit: "Veneficia mea, Quirites, haec sunt, nec possum uobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas uigiliasque et sudores". Omnium sententiis absolutus itaque est. Profecto opera, non inpensa, cultura constat, et ideo maiores fertilissimum in agro oculum domini esse dixerunt. Reliqua praecepta reddentur suis locis, quae propria generum singulorum erunt. Interim communia, quae succurrunt, non omittemus, et in primis Catonis humanissimum utilissimumque: "Id agendum, ut diligant te uicini". Causas reddit ille, nos existimamus nulli esse dubias. - Inter prima idem cauet ne familiae male sit. - Nihil sero faciendum in agricultura omnes censent, iterumque suo quaeque tempore facienda, et tertio praecepto praetermissa frustra reuocari. - De terra cariosa exsecratio Catonis abunde indicata est. Quamquam praedicere non cessat is: "Quidquid per asellum fieri potest, uilissime constat". - Filex biennio moritur, si frondem agere non patiaris. Id efficacissime contingit germinantis ramis baculo decussis: sucus enim ex ipsa defluens necat radices. Aiunt et circa solstitium auolsas non renasci nec harundine sectas aut exaratas uomeri harundine inposita. Similiter et harundinem exarari filice uomeri inposita praecipiunt. - Iuncosus ager uerti pala debet aut in saxoso bidentibus. Frutecta igni optime tolluntur. Vmidiorem agrum fossis concidi atque siccari utilissimum est, fossas autem cretosis locis apertas relinqui, in solutiore terra saepibus firmari ne procidant aut supinis lateribus procumbere; quasdam obcaecari et in alias dirigi maiores patentioresque et, si sit occasio, silice uel glarea sterni, ora autem earum binis utrimque lapidibus statuminari et alio superintegi. Siluae exstirpandae rationem Democritus prodidit, lupini flore in suco cicutae uno die macerato sparsisque radicibus.

IX. Et quoniam praeparatus est ager, nunc indicabitur natura frugum. Sunt autem duo prima earum genera: frumenta, ut triticum, hordeum, et legumina, ut faba, cicer. Differentia notior quam ut indicari deceat.

X. Frumenti ipsius totidem genera per tempora satu diuisa: hiberna, quae circa Vergiliarum occasum sata terra per hiemen nutriuntur, ut triticum, hordeum; aestiua, quae aestate ante Vergiliarum exortum seruntur, ut milium, panicum, sesama, horminum, irio, Italiae dumtaxat ritu. Alioquin in Graecia et in Asia omnia a Vergiliarum occasu seruntur, quaedam autem utroque tempore in Italia, ex his quaedam et tertio ueris. Aliqui uerna milium, panicum, lentem, cicer, alicam appellant, sementiua autem triticum, hordeum, fabam, rapam. Et in tritici genere pars aliqua pabuli est quadripedum causa sati, ut farrago, et in leguminibus, ut uicia; at commune quadripedum hominumque usui lupinum. Legumina omnia singulas habent radices praeter fabam, easque surculosas, quia non in multa diuiduntur, altissimas autem cicer. Frumenta multis radicantur fibris sine ramis. Erumpit a primo satu hordeum die septimo, legumen quarto uel, cum tardissime, septimo, faba a XV ad XX, legumina in Aegypto tertio die. Ex hordeo alterum caput grani in radicem exit, alterum in herbam, quae et prior floret. Radicem crassior pars grani fundit, tenuior florem, ceteris seminibus eadem pars et radicem et florem. Frumenta hieme in herba sunt, uerno tempore fastigantur in stipulam quae sunt hiberni generis, at milium et panicum in culmum geniculatum et concauum, sesama uero in ferulaceum. Omnium satiuorum fructus aut spicis continetur, ut tritici, hordei, muniturque uallo aristarum contra aues et paruas quadripedes, aut includitur siliquis, ut leguminum, aut uasculis, ut sesamae ac papaueris. Milium et panicum tantum pro indiuiso et paruis auibus expositum est. Indefensa quippe membranis continentur. Panicum a paniculis dictum, cacumine languide nutante, paulatim extenuato culmo paene in surculum, praedensis aceruatur granis, cum longissima pedali phoba. Milio comae granum complexae fimbriato capillo curuantur. Sunt et panico genera mammosa, e pano paruis racemata paniculis, et cacumine gemino; quin et colore distinguntur candido, nigro, rufo, etiam purpureo. Panis multifariam et e milio fit, e panico rarus; sed nullum ponderosius frumentum est aut quod coquendo magis crescat. LX pondo panis e modio reducunt modiumque pultis ex tribus sextariis madidis. Milium intra hos X annos ex India in Italiam inuectum est nigrum colore, amplum grano, harundineum culmo. Adolescit ad pedes altitudine VII, praegrandibus comis - phobas uocant - omnium frugum fertilissimum. Ex uno grano sextarii terni gignuntur. Seri debet in umidis. Frumenta quaedam in tertio genu spicam incipiunt concipere, quaedam in quarto, sed etiamnum occultam. Genicula autem sunt tritico quaterna, farri sena, hordeo octona. Sed non ante supra dictum geniculorum numerum conceptus est spicae, qui ut spem sui fecit, quattuor aut quinque tardissime diebus florere incipiunt totidemque aut paulo pluribus deflorescunt, hordea uero, cum tardissime, septem. Varro quater nouenis diebus fruges absolui tradit et mense nono meti. Fabae in folia exeunt ac deinde caulis emittunt nullis distinctos internodiis. Reliqua legumina surculosa sunt. Ex his ramosa cicer, eruum, lens. Quorundam caules sparguntur in terram, si non habeant adminiculum: ut pisa scandunt, si habuere, aut deteriora fiunt. Leguminum unicaulis faba sola, unus et lupino, sed ceteris ramosus praetenui surculo, omnibus uero fistulosus. Folium quaedam ab radice mittunt, quaedam a cacumine. Frumentum et hordeum utrumque et quidquid in stipula est in cacumine unum folium habet - sed hordeo scabra sunt, ceteris leuia - multiplicia contra faba, cicer, pisum. Frumentis folium harundinaceum, fabae rotunda et magnae leguminum parti, longiora eruiliae et piso, passiolis uenosa, sesamae et irioni sanguinea. Cadunt folia lupino tantum et papaueri. Legumina diutius florent, et ex his eruum ac cicer, sed diutissime faba XL diebus, non autem singuli scapi tamdiu, quoniam alio desinente alius incipit, nec tota seges, sicut frumenti, pariter. Siliquantur uero omnia diuersis diebus et ab ima primum parte, paulatim flore subeunte. Frumenta cum defloruere, crassescunt maturanturque, cum plurimum, diebus XL, item faba, paucissimis cicer. Id enim a sementi diebus XL perficitur. Milium et panicum et sesama et omnia aestiua XL diebus maturantur a flore? magna terrae caelique differentia. In Aegypto enim hordeum sexto a satu mense, frumenta septumo metuntur, in Hellade VII hordeum, in Peloponneso octauo, et frumenta etiamnum tardius. Grana in stipula crinito textu spicantur. In faba leguminibusque alternis lateribus siliquantur. Fortiora contra hiemes frumenta, legumina in cibo. Tunicae frumento plures. Hordeum maxime nudum et arinca, sed praecipue auena. Calamus altior frumento quam hordeo, arista mordacior hordeo. In area exteruntur triticum et siligo et hordeum. Sic et seruntur pura, qualiter moluntur, quia tosta non sunt. E diuerso far, milium, panicum purgari nisi tosta non possunt. Itaque haec cum suis folliculis seruntur cruda. Et far in uaginulis suis seruant ad satus atque non torrent.

XI. Leuissimum ex his hordeum raro excedit XV libras et faba XXII. Ponderosius far magisque etiamnum triticum. Far in Aegypto ex olyra conficitur. Tertium genus spicae hoc ibi est. Galliae quoque suum genus farris dedere, quod illic bracem uocant, apud nos scandalam, nitidissimi grani. Et alia differentia, quod fere quaternis libris plus reddit panis quam far aliud. Populum Romanum farre tantum e frumento CCC annis usum Verrius tradit.

XII. Tritici genera plura, quae fecere gentes. Italico nullum equidem comparauerim candore ac pondere, quo maxime decernitur. Montanis modo comparetur Italiae agris externum, in quo principatum tenuit Boeotia, dein Sicilia, mox Africa. Tertium pondus erat Thracio, Syrio, deinde et Aegyptio, athletarum tum decreto, quorum capacitas iumentis similis quem diximus ordinem fecerat. Graecia et Ponticum laudauit, quod in Italiam non peruenit. Ex omni autem genere grani praetulit dracontian et strangian et Selinusium argumento crassissimi calami. Itaque pingui solo haec genera adsignabat. Leuissimum et maxime inane speudian, tenuissimi calami, in umidis seri iubebat, quoniam multo egeret alimento. Hae fuere sententiae Alexandro Magno regnante, cum clarissima fuit Graecia atque in toto orbe terrarum potentissima, ita tamen ut ante mortem eius annis fere CXLV Sophocles poeta in fabula Triptolemo frumentum Italicum ante cuncta laudauerit, ad uerbum tralata sententia: "Et fortunatam Italiam frumento canere candido". Quae laus peculiaris hodieque Italico; est quo magis admiror posteros Graecorum nullam mentionem huius fecisse frumenti. Nunc ex his generibus quae Romam inuehuntur, leuissimum est Gallicum atque Chersoneso aduectum, quippe non excedunt modii uicenas libras, si quis granum ipsum ponderet. Sardum adicit selibras, Alexandrinum et trientes - hoc et Siculi pondus - Baeticum totam libram addit, Africum et dodrantes. In transpadana Italia scio uicenas quinas libras farris modios pendere, circa Clusium et senas. Lex certa naturae ut in quocumque genere pani militari tertia portio ad grani pondus accedat, sicut optumum frumentum esse quod in subactum congium aquae capiat. Quibusdam generibus per se pondus, sicut Baliarico: modio tritici panis p. XXXV reddit; quibusdam binis mixtis, ut Cyprio et Alexandrino XX prope libras non excedentibus. Cyprium fuscum est panemque nigrum facit, itaque miscetur Alexandrinum candidum, redeuntque XXV pondo. Thebaicum libram adicit. Marina aqua subigi, quod plerique in maritimis locis faciunt occasione lucrandi salis, inutilissimum. Non alia de causa opportuniora morbis corpora existunt. Galliae et Hispaniae, frumento in potum resoluto quibus diximus generibus, spuma ita concreta pro fermento utuntur, qua de causa leuior illis quam ceteris panis est. Differentia est et calami crassior quippe melioris est generis. Plurimis tunicis Thracium triticum uestitur ob nimia frigora illi plagae exquisitum. Eadem causa et trimestre inuenit, detinentibus terras niuibus, quod tertio fere a satu mense et in reliquo orbe metitur. Totis hoc Alpibus notum, et hiemalibus prouinciis nullum hoc frumento laetius, unicalamum praeterea nec usquam capax, seriturque non nisi tenui terra. Est et bimestre circa Thraciae Aenum, quod XL die, quo satum est, maturescit, mirumque nulli frumento plus esse ponderis et furfuribus carere. Vtitur eo et Sicilia et Achaia, montuosis utraque partibus, Euboea quoque circa Carystum. In tantum fallitur Columella, qui ne trimestri quidem proprium genus existimauerit esse, cum sit antiquissimum. Graeci setanion uocant. Tradunt in Bactris grana tantae magnitudinis fieri ut singula spicas nostras aequent.

XIII. Primum ex omnibus frumentis seritur hordeum. Dabimus et dies serendo cuique generi natura singulorum exposita. Hordeum Indis satiuum et siluestre, ex quo panis apud eos praecipuus et alica. Maxime quidem oryza gaudent, ex qua tisanam conficiunt, quam reliqui mortales ex hordeo. Oryzae folia carnosa, porro similia sed latiora, altitudo cubitalis, flos purpureus, radix geminae rotunditatis.

XIV. Antiquissimum in cibis hordeum, sicut Atheniensium ritu Menandro auctore apparet et gladiatorum cognomine, qui hordearii uocabantur. Polentam quoque Graeci non aliunde praeferunt. Pluribus fit haec modis. Graeci perfusum aqua hordeum siccant nocte una ac postero die frigunt, dein molis frangunt. Sunt qui uehementius tostum rursus exigua aqua adspergant et siccent, priusquam molant. Alii uero uirentibus spicis decussum hordeum recens purgant madidumque in pila tundunt atque in corbibus eluunt ac siccatum sole rursus tundunt et purgatum molunt. Quocumque autem genere praeparato, uicenis hordei libris ternas seminis lini et coriandri selibram salisque acetabulum, torrentes omnia ante, miscent in mola. Qui diutius uolunt seruare, cum polline ac furfuribus suis condunt nouis fictilibus. Italia sine perfusione tostum in subtilem farinam molit, isdem additis atque etiam milio.

XV. Panem ex hordeo antiquis usitatum uita damnauit, quadripedumque fere cibus est, cum tisanae inde usus ualidissimus saluberrimusque tanto opere probetur. Vnum laudibus eius uolumen dicauit Hippocrates e clarissimis medicinae scientia. Tisanae bonitas praecipua Vticensi. In Aegypto uero est quae fiat ex hordeo cui sunt bini anguli. In Baetica et Africa genus ex quo fiat hordei glabrum appellat Turranius. Idem olyran et oryzan eandem esse existimat. Tisanae conficiendae uolgata ratio est.

XVI. Simili modo e tritici semine tragum fit, in Campania dumtaxat et Aegypto.

XVII. Amylum uero ex omni tritico ac siligine, sed optimum e trimestri. Inuentio eius Chio insulae debetur; et hodie laudatissimum inde est, appellatum ab eo quod sine mola fiat. Proximum trimestri quod e minime ponderoso tritico. Madescit dulci aqua in ligneis uasis, ita ut integatur quinquies in die mutata; melius si et noctu, ita ut misceatur pariter. Emollitum priusquam acescat, linteo aut sportis saccatum tegulae infunditur inlitae fermento, atque ita in sole densatur. Post Chium maxime laudatur Creticum, mox Aegyptium; probatur autem leuore et leuitate atque ut recens sit; iam et Catoni dictum apud nos.

XVIII. Hordei farina et ad medendum utuntur, mirumque in usu iumentorum ignibus durato ac postea molito offisque humana manu demissis in aluum maiores esse uires torosque corporis fieri. Spicae quaedam binos ordines habent, quaedam plures usque ad senos. Grano ipsi aliquot differentiae: longius leuiusque aut breuius aut rotundius, candidius nigriusque uel cui purpura est, optimo ad polentam. Contra tempestates candido maxima infirmitas. Hordeum frugum omnium mollissimum est. Seri non uolt nisi in sicca et soluta terra ac nisi laeta. Palea ex optimis, stramento uero nunum conparatur. Hordeum ex omni frumento minime calamitosum, quia ante tollitur quam triticum occupet rubigo; itaque sapientes agricolae triticum cibariis tantum serunt, hordeum sacculo seri dicunt. Propterea celerrime redit, fertilissimumque quod in Hispaniae Carthagine Aprili mense collectum est. Hoc seritur eodem mense in Celtiberia, eodemque anno bis nascitur. Rapitur omne a prima statim maturitate festinantius quam cetera. Fragili enim stipula et tenuissima palea granum continetur. Meliorem etiam polentam fieri tradunt, si non excocta maturitate tollatur.

XIX. Frumenti genera non eadem ubique nec, ubi eadem sunt, isdem nominibus. Volgatissima ex his atque potentissima far, quod adoreum ueteres appellauere, siligo, triticum. Haec plurimis terris communia. Arinca Galliarum propria, copiosa et Italiae est, [in] Aegypto autem ac Syriae Ciliciaeque et Asiae ac Graeciae peculiares zea, olyra, tiphe. Aegyptus similaginem conficit e tritico suo nequaquam Italicae parem. Qui zea utuntur non habent far. Est et haec Italiae, in Campania maxime, semenque appellatur. Hoc habet nomen res praeclara, ut mox docebimus, propter quam Homerus zeidoros aroura dixit, non, ut aliqui arbitrantur, quoniam uitam donaret. Amylum quoque ex ea fit priore crassius; haec sola differentia est. Ex omni genere durissimum far et contra hiemes firmissimum. Patitur frigidissimos locos et minus subactos uel aestiuosos sitientesque. Primus antiquo is Latio cibus, magno argumento in adoriae donis, sicuti diximus. Pulte autem, non pane, uixisse longo tempore Romanos manifestum, quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et Ennius, antiquissimus uates, obsidionis famem exprimens offam eripuisse plorantibus liberis patres commemorat. Et hodie sacra prisca atque natalium pulte fitilla conficiuntur, uideturque tam puls ignota Graeciae fuisse quam Italiae polenta.

XX. Tritici semine auidius nullum est nec quod plus alimenti trahat. Siliginem proprie dixerim tritici delicias candore siue uirtute siue pondere. Conueniens umidis tractibus, quales Italiae sunt et Galliae Comatae, sed trans Alpes in Allobrogum tantum Remorumque agro pertinax, in ceteris ibi partibus biennio in triticum transit. Remedium, ut grauissima quaeque grana eius serantur. E siligine lautissimus panis pistrinarumque opera laudatissima. Praecellit in Italia, si Campana Pisis natae misceatur. Rufior illa, at Pisana candidior ponderosiorque cretacea. Iustum est e grano Campanae, quam uocant castratam, e modio redire sextarios IV siliginis uel e gregali sine castratura sextarios V, praeterea floris semodium et cibarii, quod secundarium uocant, sextarios IV, furfuris sextarios totidem, e Pisana autem siliginis sextarios V, cetera paria sunt. Clusina Arretinaque etiamnum sextarios siliginis adiciunt, in reliquis pares. Si uero pollinem facere libeat, XVI pondo panis redeunt et cibarii tria furfurumque semodius. Molae discrimine hoc constat. Nam quae sicca moluntur, plus farinae reddunt, quae salsa aqua sparsa, candidiorem medullam, uerum plus retinent in furfure. Farinam a farre dictam nomine ipso apparet. Siligineae farinae modius Gallicae XX libras panis reddit, Italicae duabus tribusue amplius in artopticio pane. Nam furnaceis binas adiciunt libras in quocumque genere. Similago e tritico fit, laudatissima ex Africo. Iustum est e modiis redire semodios et pollinis sextarios V - ita appellant in tritico quod florem in siligine; hoc aerariae officinae chartariaeque utuntur - praeterea secundarii sextarios IV furfurumque tantundem, panis uero e modio similaginis p. XXII, e floris modio p. XVI. Pretium huic annona media in modios farinae XL asses, similagini octonis assibus amplius, siligini castratae duplum. Est et alia distinctio semel pollinatam XVII p. panis reddere, bis XVIII, ter XIX cum triente et secundarii panis quinas selibras, totidem cibarii et furfurum sextarios VI. Siligo numquam maturescit pariter, nec ulla segetum minus dilationem patitur propter teneritatem, iis quae maturuere protinus granum dimittentibus. Sed minus quam cetera frumenta in stipula periclitatur, quoniam semper rectam habet spicam nec rorem continet, qui robiginem faciat. Ex arinca dulcissimus panis. Ipsa spissior quam far, et maior spica, eadem et ponderosior. Raro modius grani non XVI libras implet. Exteritur in Graecia difficulter, ob id iumentis dari ab Homero dicta. Haec enim est quam olyram uocat. Eadem in Aegypto facilis fertilisque. Far sine arista est, item siligo, excepta quae Laconica appellatur. Adiciuntur his genera bromos et tragos, externa omnia, ab oriente inuectae oryzae similia. Tiphe et ipsa eiusdem est generis, ex qua fit in nostro orbe oryza. Apud Graecos est et zea, traduntque eam ac tiphen, cum sint degeneres, redire ad frumentum, si pistae serantur, nec protinus, sed tertio anno.

XXI. Tritico nihil est fertilius. Hoc ei natura tribuit, quoniam eo maxime alebat hominem, utpote cum e modio, si sit aptum solum, quale in Byzacio Africae campo, centeni quinquageni modii reddantur. Misit ex eo loco diuo Augusto procurator eius ex uno grano, uix credibile dictu, CCCC paucis minus germina, exstantque de ea re epistulae. Misit et Neroni similiter CCCLX stipulas ex uno grano. Cum centesimo quidem et Leontini Siciliae campi fundunt aliique et tota Baetica et in primis Aegyptus. Fertilissima tritici genera ramosum aut quod centigranium uocant. Inuentus est iam et scapus unus centum fabis onustus.

XXII. Aestiua frumenta diximus sesamam, milium, panicum. Sesama ab Indis uenit. Ex ea et oleum faciunt; colos eius candidus. Huic simile est in Asia Graeciaque erysimum, idemque erat, nisi pinguius esset, quod apud nos uocant irionem, medicaminibus adnumerandum potius quam frugibus. Eiusdem naturae et horminum Graecis dictum, sed cumino simile; seritur cum sesama. Hac et irione nullum animal uescitur uirentibus.

XXIII. Pistura non omnium facilis, quippe Etruria spicam farris tosti pisente pilo praeferrato, fistula serrata et stella intus denticulata, ut, si intenti pisant, concidantur grana ferrumque frangatur. Maior pars Italiae nudo utitur pilo, rotis etiam, quas aqua uerset, obiter et mola. De ipsa ratione pisendi Magonis proponemus sententiam: triticum ante perfundi aqua multa iubet, postea eualli, dein sole siccatum pilo repeti, simili modo hordeum. Huius sextarios XX spargi II sextariis aquae. Lentem torreri prius, dein cum furfuribus leuiter pisi aut addito in sextarios XX lateris crudi frusto et harenae semodio. Eruiliam iisdem modis, quibus lentem. Sesamam in calida maceratam exporrigi, dein confricari et frigida mergi, ut paleae fluctuentur, iterumque exporrigi in sole super lintea, quod nisi festinato peragatur, lurido colore mucescere. Et ipsa autem quae eualluntur uariam pistrinarum rationem habent. Acus uocatur, cum per se pisitur spica tantum, aurificum ad usus, si uero in area teritur cum stipula, palea, in maiore terrarum parte ad pabula iumentorum. Mili et panici et sesamae purgamenta adpludam uocant et alibi aliis nominibus.

XXIV. Milio Campania praecipue gaudet pultemque candidam ex eo facit. Fit et panis praedulcis. Sarmatarum quoque gentes hac maxime pulte aluntur et cruda etiam farina, equino lacte uel sanguine e cruris uenis admixto. Aethiopes non aliam frugem quam mili hordeique nouere.

XXV. Panico et Galliae quidem, praecipue Aquitania utitur, sed et circumpadana Italia addita faba, sine qua ... Ponticae gentes nullum panico praeferunt cibum. - Cetera aestiua frumenta riguis magis etiam quam imbribus gaudent, milium et panicum aquis minime, quoniam in folia exeunt. Vetant ea inter uites arboresue frugiferas seri, terram emaciari hoc satu existimantes.

XXVI. Mili praecipuus ad fermenta usus e musto subacti in annuum tempus. Simile fit e tritici ipsius furfuribus minutis et optimis e musto albo triduo maturato subactis, ac sole siccatis. Inde pastillos in pane faciendo dilutos cum similagine seminis feruefaciunt atque ita farinae miscent, sic optimum panem fieri arbitrantes. Graeci in binos semodios farinae satis esse bessem fermenti constituere. Et haec quidem genera uindemiis tantum fiunt; quo libeat uero tempore ex aqua hordeoque bilibres offae feruenti foco uel fictili patina torrentur cinere et carbone, usque dum rubeant. Postea operiuntur in uasis, donec acescant. Hinc fermentum diluitur. Cum fieret autem panis hordeacius, erui aut cicerculae farina ipse fermentabatur; iustum erat II librae in V semodios. Nunc fermentum fit ex ipsa farina quae subigitur priusquam addatur sal, ad pultis modum decocta et relicta, donec acescat. Vulgo uero nec sufferuefaciunt, sed tantum pridie adseruata materia utuntur, palamque est naturam acore fermentari, sicut eualidiora esse corpora, quae fermentato pane alantur, quippe cum apud ueteres ponderosissimo cuique tritico praecipua salubritas perhibita sit.

XXVII. Panis ipsius uaria genera persequi superuacuum uidetur, alias ab opsoniis appellati, ut ostrearii, alias a deliciis, ut artolagani, alias a festinatione, ut streptici, nec non a coquendi ratione, ut furnacei uel artopticii aut in clibanis cocti, non pridem etiam e Parthis inuecto quem aquaticum uocant, quoniam aqua trahitur ad tenuem et spongiosam inanitatem, alii Parthicum. Summa laus siliginis bonitate et cribri tenuitate constat. Quidam ex ouis aut lacte subigunt, butyro uero gentes etiam pacatae, ad operis pistorii genera transeunte cura. Durat sua Piceno in panis inuentione gratia ex alicae materia. Eum nouem diebus maceratum decumo ad speciem tractae subigunt uuae passae suco, postea in furnis ollis inditum? quae rumpantur ibi, torrent. Neque est ex eo cibus nisi madefacto quod fit lacte maxime mulso.

XXVIII. Pistores Romae non fuere ad Persicum usque bellum annis ab urbe condita super DLXXX. Ipsi panem faciebant Quirites, mulierumque id opus maxime erat, sicut etiam nunc in plurimis gentium. Artoptas iam Plautus appellat in fabula, quam Aululariam inscripsit, magna ob id concertatione eruditorum, an is uersus poetae sit illius, certumque fit Atei Capitonis sententia cocos tum panem lautioribus coquere solitos, pistoresque tantum eos, qui far pisebant, nominatos. Nec cocos uero habebant in seruitiis, eosque ex macello conducebant. Cribrorum genera Galliae saetis equorum inuenere, Hispaniae lino excussoria et pollinaria, Aegyptus papyro atque iunco.

XXIX. Sed inter prima dicatur et alicae ratio praestantissimae saluberrimaeque, quae palma frugum indubitata Italiae contingit. Fit sine dubio et in Aegypto, sed admodum spernenda, in Italia uero pluribus locis, sicut Veronensi Pisanoque agro, in Campania tamen laudatissima. Campus est subiacens montibus nimbosis, totus quidem quadraginta milia p. planitie. Terra eius, ut protinus soli natura dicatur, puluerea summa, inferior bibula et pumicis uice fistulosa quoque. Montium culpa in bonum cedit. Crebros enim imbres percolat atque transmittit, nec dilui aut madere uoluit propter felicitatem culturae, eadem acceptum umorem nullis fontibus reddit, sed temperate concoquens intra se uice suci continet. Seritur toto anno, panico semel, bis farre. Et tamen uere segetes, quae interquieuere, fundunt rosam odoratiorem satiua. Adeo terra non cessat parere, unde uolgo dictum plus apud Campanos unguenti quam apud ceteros olei fieri. Quantum autem uniuersas terras campus antecedit, tantum ipsum pars eius quae Leboriae uocantur, quem Phlegraeum Graeci appellant. Finiuntur Leboriae uia ab utroque latere consulari, quae a Puteolis et quae a Cumis Capuam ducit. Alica fit e zea, quam semen appellauimus. Tunditur granum eius in pila lignea, ne lapidis duritia conterat, mobili, ut notum est, pilo, uinctorum poenali opera. Primori inest pyxis ferrea. Excussis inde tunicis iterum isdem armamentis nudata conciditur medulla. Ita fiunt alicae tria genera: minimum ac secundarium, grandissimum uero aphaerema appellant. Nondum habent candorem suum, quo praecellunt iam tamen Alexandrinae praeferuntur. Postea, mirum dictu, admiscetur creta, quae transit in corpus coloremque et teneritatem affert. Inuenitur haec inter Puteolos et Neapolim in colle Leucogaeo appellato, exstatque diui Augusti decretum, quo annua ducena milia Neapolitanis pro eo numerari iussit e fisco suo, coloniam deducens Capuam, adiecitque causam adferendi, quoniam negassent Campani alicam confici sine eo metallo posse. In eodem reperitur et sulpur, emicantque fontes Araxi oculorum claritati et uolnerum medicinae dentiumque firmitati. Alica adulterina fit maxime quidem e zea quae in Africa degenerat. Latiores eius spicae nigrioresque et breui stipula. Pisunt cum harena et sic quoque difficulter deterunt utriculos, fitque dimidia nudi mensura, posteaque gypsi pars quarta inspargitur atque, ut cohaesit, farinario cribro subcernunt. Quae in eo remansit excepticia appellatur et grandissima est. Rursus quae transit artiore cernitur et secundaria uocatur, item cribraria, quae simili modo in tertio remansit cribro angustissimo et tantum harenas transmittente. Alia ratio ubique adulterandi: ex tritico candidissima et grandissima eligunt grana ac semicocta in ollis postea arefaciunt sole ad initium rursusque leuiter adspersa molis frangunt. Ex zea pulchrius quam e tritico fit granum, quamuis id alicae uitium sit. Candorem autem ei pro creta lactis incocti mixtura confert.

XXX. Sequitur leguminum natura, inter quae maxime honos fabae, quippe ex qua temptatus sit etiam panis. Lomentum appellatur farina ea, adgrauaturque pondus illa et omni legumine, iam uero et pabulo, in pane uenali. Fabae multiplex usus omnium quadripedum generi, praecipue homini. Frumento etiam miscetur apud plerasque gentes, et maxime panico solida ac delicatius fracta. Quin et prisco ritu fabata suae religionis diis in sacro est, praeualens pulmentari cibo et hebetare sensus existimata, insomnia quoque facere, ob haec Pythagoricae sententiae damnata, ut alii tradidere, quoniam mortuorum animae sint in ea, qua de causa parentando utique adsumitur. Varro et ob haec flaminem ea non uesci tradit et quoniam in flore eius litterae lugubres reperiantur. In eadem peculiaris religio, namque fabam utique ex frugibus referre mos est auspici causa, quae ideo referiua appellatur. Et auctionibus adhibere eam lucrosum putant. Sola certe frugum etiam exesa repletur crescente luna. Aqua marina aliaue salsa non percoquitur. Seritur ante Vergiliarum occasum leguminum prima, ut antecedat hiemem. Vergilius eam per uer seri iubet circumpadanae Italiae ritu, sed maior pars malunt fabalia maturae sationis quam trimestrem fructum. Eius namque siliquae caulesque gratissimo sunt pabulo pecori. Aquas in flore maxime concupiscit, cum uero defloruit, exiguas desiderat. Solum, in quo sata est, laetificat stercoris uice. Ideo circa Macedoniam Thessaliamque, cum florere coepit, uertunt arua. Nascitur et sua sponte plerisque in locis, sicut septentrionalis oceani insulis, quas ob id nostri Fabarias appellant, item in Mauretania siluestris passim, sed praedura et quae percoqui non possit. Nascitur et in Aegypto spinoso caule, qua de causa crocodili oculis timentes refugiunt. Longitudo scapo quattuor cubitorum est amplissima, crassitudo digiti; ni genicula abessent, molli calamo similis, caput papaueri, colore roseo, in eo fabae non supra tricenas; folia ampla, fractus ipse amarus et odore, sed radix perquam grata incolarum cibis, cruda et omnino decocta, harundinum radicibus similis. Nascitur et in Syria Ciliciaque et in Toronae Chalcidices lacu.

XXXI. Ex leguminibus autumno uereue seruntur lens et in Graecia pisum. Lens amat solum tenue magis quam pingue, caelum utique siccum. Duo genera eius Aegypto, alterum rotundius nigriusque, alterum sua figura, unde uario usu tralatum est in lenticulas nomen. Inuenio apud auctores aequanimitatem fieri uescentibus ea. Pisum in apricis seri debet frigorum inpatientissimum. Ideo in Italia et in austeriore caelo non nisi uerno tempore terra facili, soluta.

XXXII. Ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. Differentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. Est enim arietino capiti simile, unde ita appellatur, album nigrumque; est et columbinum, quod alii Venerium appellant, candidum, rotundum, leue, arietino minus, quod religio peruigiliis adhibet. Est et cicercula minuti ciceris, inaequalis, angulosi, ueluti pisum, dulcissimum autem id quod eruo simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam quod album.

XXXIII. Siliquae rotundae ciceri, ceteris leguminum longae et ad figuram seminis latae, piso cylindratae. Passiolorum cum ipsis manduntur granis. Serere eos qua uelis terra licet ab idibus Octobr. in kal. Nouembris. Legumina, cum maturescere coeperunt, rapienda sunt, quoniam cito exiliunt latentque, cum decidere, sicut et lupinum.

XXXIV. Quamquam prius de rapis dixisse conueniat, - in transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius Graeci, et ipsi tamen inter hortensia - si iustus ordo fiat, a frumento protinus aut certe faba dicendis, quando alius usus praestantior ab his non est. Ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec in nouissimis satiant ruris alitum quoque genera, magisque si decoquantur aqua. Quadripedes et fronde eorum gaudent, et homini non minore rapiciorum suis horis gratia quam cymarum, flauidorum quoque et in horreis enecatorum uel maiore quam uirentium. Ipsa uero durant et in sua terra seruata et postea passa paene ad alium prouentum, famemque sentiri prohibent. A uino atque messe tertius hic Transpadanis fructus. Terram non morose legit, paene ubi nihil aliud seri possit. Nebulis et pruinis ac frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; uidi XL libras excedentia. In cibis quidem nostris pluribus modis commendantur, durantque ad alia sinapis acrimonia domita, etiam coloribus picta praeter suum sex aliis, purpureo quoque. Neque aliud in cibis tingui decet. Genera eorum Graeci duo prima fecere, masculinum femininumque, et ea serendi modo ex eodem semine: densiore enim satu masculescere, item in terra difficili. Semen praestantius quo subtilius. Species uero omnium tres. Aut enim in latitudinem fundi, aut in rotunditatem globari. Tertiam speciem siluestrem appellauere, in longitudinem radice procurrente, raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri, qui circa messem exceptus oculos purget medeaturque caligini, admixto lacte mulierum. Frigore dulciora fieri existimantur et grandiora. Tepore in folia exeunt. Palma in Nursino agro nascentibus - taxatio in libras sesterti singuli et in penuria bini - proxima in Algido natis.

XXXV. Napi uero Amiterni, quorum eadem fere natura, gaudent aeque frigidis. Seruntur et ante Kalendas Martias, in iugero sextarii IIII. Diligentiores quinto sulco napum seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa laetiora fieri, si cum palea seminentur. Serere nudum uolunt precantem sibi et uicinis serere se. Satus utrique generi iustus inter duorum numinum dies festos, Neptuni atque Volcani, feruntque subtili obseruatione, quota luna praecedente hieme nix prima ceciderit, si totidem luminum die intra praedictum temporis spatium serantur, mire prouenire. Seruntur et uere in calidis atque umidis.

XXXVI. Lupino usus proximus, cum sit et homini et quadripedum generi ungulas habenti communis. Remedium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre tollatur. Nec ullius quae serantur natura adsensu caeli terraeque mirabilior est. Primum omnium cotidie cum sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demonstrat. Ter praeterea floret. Terram amat terraque operiri non uult. Et unum hoc seritur non arato. Quaerit maxime sabulosa et sicca atque etiam harenosa. Coli utique non uult. Tellurem adeo amat ut, quamuis frutectoso solo coiectum inter folia uepresque, ad terram tamen radice perueniat. Pinguescere hoc satu arua uineasque diximus; itaque adeo non eget fimo, ut optimi uicem repraesentet, nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi quidem gratia opus sit adferre: protinus seritur ex aruo ac ne spargi qui- dem postulat decidens sponte. Primumque omnium seritur, nouissimum tollitur, utrumque Septembri fere mense, quia, si non antecessit hiemem, frigoribus obnoxium est. Inpune praeterea iacet, uel derelictum etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus animalibus amaritudine sua tutum; plerumque tamen leui sulco integunt. Ex densiore terra rubricam maxime amat. Ad hanc alendam post tertium florem uerti debet, in sabulo post secundum. Cretosa tantum limosaque odit et in his non prouenit. Maceratum calida aqua homini quoque in cibo est. Nam bouem unum modii singuli satiant ualidumque praestant, quando etiam inpositum puerorum uentribus pro remedio est. Condi in fumo maxime conuenit, quoniam in umido uermiculi umbilicum eius in sterilitatem castrant. Si depastum sit in fronde, inarari protinus solum opus est.

XXXVII. Et uicia pinguescunt arua, nec ipsa agricolis operosa. Vno sulco sata non saritur, non stercoratur nec aliud quam deoccatur. Sationis eius tria tempora: circa occasum Arcturi, ut Decembri mense pascat. Tum optime seritur in semen. Aeque namque fert depasta. Secunda satio mense Ianuario est, nouissima Martio, tum ad frondem utilissima. Siccitatem ex omnibus quae seruntur maxime amat. Non aspernatur etiam umbrosa. Ex semine eius, si lecta matura est, palea ceteris praefertur. Vitibus praeripit sucum, languescuntque, si in arbusto seratur.

XXXVIII. Nec erui operosa cura est. Hoc amplius quam uicia runcatur, et ipsum medicaminis uim optinens, quippe cum diuom Augustum curatum epistulis ipsius memoria exstet. Sufficiunt singulis boum iugis modi quini sati. Martio mense satum noxium esse bubus aiunt, item autumno grauedinosum, innoxium autem fieri primo uere persatum.

XXXIX. Et silicia, hoc est fenum Graecum, scariphatione seritur, non altiore quattuor digitorum sulco, quantoque peius tractatur, tanto prouenit melius. Rarum dictu esse aliquid cui prosit neglegentia. Id autem quod secale ac farrago appellatur occari tantum desiderat.

XL. Secale Taurini sub Alpibus asiam uocant, deterrimum, sed tantum ad arcendam famem, fecunda, sed gracili stipula, nigritia triste, pondere praecipuum. Admiscetur huic far, ut mitiget amaritudinem eius, et tamen sic quoque ingratissimum uentri est. Nascitur qualicumque solo cum centesimo grano, ipsumque pro laetamine est.

XLI. Farrago ex recrementis farris praedensa seritur, admixta aliquando et uicia. Eadem in Africa fit ex hordeo. Omnia haec pabularia, degeneransque ex leguminibus quae uocatur cracca, in tantum columbis grata ut pastas ea negent fugitiuas illius loci fieri.

XLII. Apud antiquos erat pabuli genus, quod Cato ocinum uocat, quo sistebant aluom bubus. Id erat e pabuli segete uiride desectum, antequam gelaret. Sura Mamilius aliter id interpretatur et tradit fabae modios X, uiciae II, tantundem eruiliae in iugero autumno misceri et seri solitos, melius et auena Graeca, cui non cadit semen, admixta. Hoc uocitatum ocinum boumque causa seri solitum. Varro appellatum a celeritate proueniendi e Graeco, quod okeos dicunt.

XLIII. Medica externa etiam Graeciae est, ut a Medis aduecta per bella Persarum quae Darius intulit, sed uel in primis dicenda; tanta dos ei, cum ex uno satu amplius quam tricenis annis duret. Similis est trifolio caule foliisque, geniculata. Quidquid in caule adsurgit, folia contrahuntur. Vnum de ea et cytiso uolumen Amphilochus condidit. Solum in quo seratur elapidatum purgatumque subigitur autumno, mox aratum et occatum integitur crate iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo addito. Poscit autem siccum sucosumque uel riguum. Ita praeparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia. Opus est densitate seminis omnia occupari internascentesque herbas excludi. Id praestant in iugera modi III. Cauendum ne adurat sol, terraque protinus integi debet. Si sit umidum solum herbosumue, uincitur et desciscit in pratum. Ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. Secatur incipiens florere et quotiens refloruit. Id sexies euenit per annos, cum minimum, quater. In semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. Verno sariri debet liberarique ceteris herbis ad trimatum marris ad solum radi. Ita reliquae herbae intereunt sine ipsius damno propter altitudinem radicum. Si euicerint herbae, remedium unicum in aratro, saepius uertendo, donec omnes aliae radices intereant. Dari non ad satietatem debet, ne deplere sanguinem necesse sit. Et uiridis utilior est. Arescit surculose ac postremo in puluerem inutilem extenuatur. De cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, adfatim diximus inter frutices. Et nunc frugum omnium natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque dicatur.

XLIV. Primum omnium frumenti uitium auena est, et hordeum in eam degenerat sic ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum Germaniae populi serant eam neque alia pulte uiuant. Soli maxime caelique umore hoc euenit uitium. Sequentem causam habet inbecillitas seminis, si diutius retentum est terra, priusquam erumpat. Eadem ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. Prima autem statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice esse causam. Est et aliud ex uicino auenae uitium, cum amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in spica euanescit quodam abortu. Venti autem tribus temporibus nocent frumento et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere uel maturescere incipientibus. Tum enim exinaniunt grana, prioribus causis nasci prohibent. Nocet et sol creber ex nube. Nascuntur et uermiculi in radice, cum sementem imbribus secutis inclusit repentinus calor umorem. Gignuntur et in grano, cum spica e pluuiis calore inferuescit. Est et cantharis dictus scarabaeus paruus, frumenta erodens. Omnia ea animalia cum cibo deficiunt. Oleum, pix, adips contraria seminibus, cauendumque ne contacta his serantur. Imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento et hordeo nocet, leguminibus innocuus praeterquam ciceri. Maturescentia frumenta imbre laeduntur et hordeum magis. Nascitur et herba alba, panico similis, occupans arua, pecori quoque mortifera. Nam lolium et tribulos et carduos lappasque non magis quam rubos inter frugum morbos potius quam inter ipsius terrae pestes numerauerim. Caeleste frugum uinearumque malum nullo minus noxium est robigo. Frequentissima haec in roscido tractu conuallibusque ac perflatum non habentibus; e diuerso carent ea uentosa et excelsa. Inter uitia segetum et luxuria est, cum oneratae fertilitate procumbunt. Commune autem omnium satorum uitium uricae, etiam ciceris, cum salsilaginem eius abluendo imber dulcius id facit. Est herba, quae cicer enecat et eruum circumligando se; uocatur orobanche. Tritico simili modo aera, hordeo festuca quae uocatur aegilops, lenti herba securiclata, quam Graeci a similitudine pelecinum uocant; et hae conplexu necant. Circa Philippos ateramum nominant in pingui solo herbam qua faba necatur, teramum qua in macro, cum udam quidam uentus adflauit. Aerae granum minimum est in cortice aculeato. Cum est in pane, celerrime uertigines facit, aiuntque in Asia et Graecia balneatores, cum uelint turbam pellere, carbonibus id semen inicere. Nascitur et phalangion in eruo, bestiola aranei generis, si hiems aquosa sit. Limaces nascuntur in uicia, et aliquando e terra cocleae minutae, mirum in modum erodentes eam. Et morbi quidem fere hi sunt.

XLV. Remedia eorum, quaecumque pertinent ad herbas, in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. Quae uero in semine et circa radicem consistunt praecedente cura cauentur. Vino ante semina perfusa minus aegrotare existimant. Vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam; sic etiam grandescere promittit. Quidam uero, si triduo ante satum urina et aqua maceretur, praecipue adolescere putant; ter quidem saritam modium fractae e modio solidae reddere. Reliqua semina, cupressi foliis tusis si misceantur, non esse uermiculis obnoxia, nec si interlunio serantur. Multi ad milii remedia rubetam noctu aruo circumferri iubent, priusquam sariatur, defodique in medio inclusam fictili. Ita nec passerem nec uermes nocere, sed eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri. Quin et armo talpae contacta semina uberiora esse. Democritus suco herbae quae appellatur aizoum, in tegulis nascens, et ab aliis aesum, Latine uero sedum aut digitillum, medicata seri iubet omnia semina. Vulgo uero, si dulcedo noceat et uermes radicibus inhaereant, remedium est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire; si in articulum seges ire coeperit, runcare, ne herbae uincant. Pestem a milio atque panico, sturnorum passerumue agmina, scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla auis intret. Mures abiguntur cinere mustelae uel felis diluto et semine sparso uel decoctarum aqua. Sed redolet uirus animalium eorum etiam in pane. Ob id felle bubulo semina attingi utilius putant. Rubigo quidem, maxima segetum pestis, lauri ramis in aruo defixis transit in ea folia ex aruis. Luxuria segetum castigatur dente pecoris in herba dumtaxat, et depastae quidem uel saepius nullam in spica iniuriam sentiunt. Retonsarum etiam semel omnino certum est granum longius fieri et inane cassumque ac satum non nasci. Babylone tamen bis secant, tertium depascunt; alioquin folia tantum fierent. Sic quoque cum quinquagesimo fenore messes reddit eximia fertilitas soli, diligentioribus uerum cum centesimo. Neque est cura difficilis quam diutissime aqua rigandi, ut praepinguis et densa ubertas diluatur. Limum autem non inuehunt Euphrates Tigrisque sic ut in Aegypto Nilus, nec terra ipsa herbas gignit. Vbertas tamen tanta est ut sequente anno sponte restibilis fiat seges inpressis uestigio seminibus. Quae tanta soli differentia admonet terrae genera in fruges discribere.

XLVI. Igitur Catonis haec sententia est: in agro crasso et laeto frumentum seri, si uero nebulosus sit idem, raphanos, milium, panicum. In frigido, aquoso prius serendum, postea in calido, in solo autem rubricoso uel pullo uel harenoso, si non sit aquosum, lupinum; in creta et rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non herboso nec umbroso triticum; in solo ualido fabam; uiciam uero quam minime aquoso herbidoque; siliginem et triticum in loco aperto, edito, qui sole quam diutissime torreatur; lentem in rudecto et rubricoso, qui non sit herbidus; hordeum in nouali et in aruo quod restibile possit fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possis et cuius crassitudo sit restibilis. Subtilis et illa sententia: serenda ea in tenuiore terra quae non multo indigent suco, ut cytisus et, cicere excepto, legumina quae uelluntur e terra, non subsecantur - unde et legumina appellata, quia ita leguntur - in pingui autem quae cibi sunt maioris, ut olus, triticum, siligo, finum. Sic ergo tenue solum hordeo dabitur - minus enim alimenti radix poscit - laetior terra densiorque tritico. In loco umidiore far adoreum potius quam triticum seretur, temperato et triticum et hordeum. Colles robustius, sed minus reddunt triticum. Far, siligo et cretosum et uliginosum solum patiuntur. Et frugibus ostentum semel, quod equidem inuenerim, accidit P. Aelio Cn. Cornelio coss., quo anno superatus est Hannibal. In arboribus enim tum nata produntur frumenta.

XLVII. Et quoniam de frugum terraeque generibus abunde diximus, nunc de arandi ratione dicemus, ante omnia Aegypti facilitate conmemorata. Nilus ibi coloni uice fungens euagari incipit, ut diximus, a solstitio et noua luna, ac primo lente, dein uehementius, quamdiu in Leone sol est. Mox pigrescit in Virginem transgresso atque in Libra residit. Si XII cubita non excessit, fames certa est, nec minus si XVI exsuperauit. Tanto enim tardius decedit quanto abundantius creuit, et sementem arcet. Vulgo credebatur a decessu eius serere solitos, mox sues inpellere uestigiis semina deprimentes in madido solo, et credo antiquitus factitatum, nunc quoque non multo grauiore opera; sed tamen inarari certum est abiecta prius semina in limo degressi amnis. Hoc fit Nouembri mense incipiente, postea pauci runcant - botanismon uocant - reliqua pars non nisi cum falce arua uisit paulo ante Kal. Apriles. Peragitatur autem messis mense Maio, stipula numquam cubitali, quippe sabulum subest granumque limo tantum continetur. Excellentius Thebaidis regioni frumentum, quoniam palustris Aegyptus. Similis ratio, sed felicitas maior Babyloniae Seleuciae, Euphrate atque Tigri restagnantibus, quoniam rigandi modus ibi manu temperatur. Syria quoque tenui sulco arat, cum multifariam in Italia octoni boues ad singulos uomeres anhelent. In omni quidem parte culturae, sed in hac maxime ualet oraculum illud: "Quid quaeque regio patiatur".

XLVIII. Vomerum plura genera: culter uocatur inflexus praedensam, priusquam proscindatur, terram secans futurisque sulcis uestigia praescribens incisuris, quas resupinus in arando mordeat uomer. Alterum genus est uolgare rostrati uectis. Tertium in solo facili, nec toto porrectum dentali, sed exigua cuspide in rostro. Latior haec quarto generi et acutior in mucronem fastigata eodemque gladio scindens solum et acie laterum radices herbarum secans. Non pridem inuentum in Raetia Galliae ut duas adderent tali rotulas, quod genus uocant plaumorati. Cuspis effigiem palae habet. Serunt ita non nisi culta terra et fere noua. Latitudo uomeris caespites uersat. Semen protinus iniciunt cratesque dentatas supertrahunt. Nec sarienda sunt hoc modo sata, sed protelis binis ternisque sic arant. Vno boum iugo censeri anno facilis soli quadragena iugera, difficilis tricena iustum est.

XLIX. In arando magnopere seruandum est Catonis oraculum: "Quid est bene agrum colere? - Bene arare. - Quid secundum? - Arare. - Quid tertium? - Stercorare. - Sulco uario ne ares. Tempestiue ares". Tepidioribus locis a bruma proscindi arua oportet, frigidioribus ab aequinoctio uerno, et maturius sicca regione quam umida, maturius densa terra quam soluta, pingui quam macra. Vbi siccae et graues aestates, terra cretosa aut gracilis, utilius inter solstitium et autumni aequinoctium aratur; ubi leues aestus? frequentes imbres, pingue herbosumque solum, ibi mediis caloribus. Altum et graue solum etiam hieme moueri placet, tenue ualde et aridum paulo ante sationem. Sunt et huic suae leges: lutosam terram ne tangito. Vi omni arato. Prius quam ares proscindito. Hoc utilitatem habet, quod inuerso caespite herbarum radices necantur. Quidam utique ab aequinoctio uerno proscindi uolunt. - Quod uere semel aratum est, a temporis argumento ueruactum uocatur. Hoc in nouali aeque necessarium est. Nouale est quod alternis annis seritur. - Araturos boues quam artissime iungi oportet, ut capitibus sublatis arent: sic minime colla contundunt; si inter arbores uitesque aretur, fiscellis capistrari, ne germinum tenera praecerpant; securiculam in stiua pendere, qua intercidantur radices: hoc melius quam conuelli aratro bouesque luctari; in arando uersum peragi nec strigare in actu spiritus. Iustum est proscindi sulco dodrantali iugerum uno die, iterari sesquiiugerum, si sit facilitas soli; si minus, proscindi semissem, iterari assem, quando et animalium labori natura leges statuit. Omne aruum rectis sulcis, mox et obliquis subigi debet. In collibus trauerso tantum monte aratur, sed modo in superiora modo in inferiora rostrante uomere, tantumque est laboris homini ut etiam boum uice fungatur. Certe sine hoc animali montanae gentes sarculis arant. Arator nisi incuruus praeuaricatur. Inde tralatum hoc crimen in forum. Ibi utique caueatur, ubi inuentum est. Purget uomerem subinde stimulus cuspidatus rallo. Scamna inter duos sulcos cruda ne relinquantur, glaebae ne exultent. Male aratur aruom quod satis frugibus occandum est. Id demum recte subactum erit, ubi non intellegetur utro uomer ierit. In usu est et collicias interponere, si ita locus poscat, ampliore sulco, quae in fossas aquam educant. Aratione per trauersum iterata, occatio sequitur, ubi res poscit, crate uel rastro, et sato semine iteratio, haec quoque, ubi consuetudo patitur, crate contenta uel tabula aratro adnexa - quod uocant lirare - operiente semina operianturque primum appellata deliratio est. Quarto seri sulco Vergilius existimatur uoluisse, cum dixit optimam esse segetem quae bis soles, bis frigora sensisset. Spissius solum, sicut plerumque in Italia, quinto sulco seri melius est, in Tuscis uero nono. At fabam et uiciam non proscisso serere sine damno conpendium operae est. Non omittemus unam etiamnum arandi rationem in transpadana Italia bellorum iniuria excogitatam. Salassi cum subiectos Alpibus depopularentur agros, panicum miliumque iam excrescens temptauere. Postquam respuebat natura, inararunt. At illae messes multiplicatae docuere quod nunc uocant artrare, id est aratrare, ut credo, tunc dictum. Hoc fit uel incipiente culmo, cum iam is [ad] bina ternaue emiserit folia. Nec recens subtrahemus exemplum in Treuerico agro tertio ante hunc annum conpertum. Nam cum hieme praegelida captae segetes essent, reseuerunt etiam campos mense Martio uberrimasque messes habuerunt. Nunc reliqua cultura tradetur per genera frugum.

L. Siliginem, far, triticum, semen, hordeum occato, sarito, runcato quibus dictum erit diebus. Singulae operae cuique generi in iugero sufficient. Sarculatio induratam hiberno rigore soli tristitiam laxat temporibus uernis nouosque soles admittit. Qui sariet, caueat ne frumenti radices subfodiat. Triticum, semen, hordeum, fabam bis sarire melius. Runcatio, cum seges in articulo est, euolsis inutilibus herbis, frugum radices uindicat segetemque discernit a caespite. Leguminum cicer eadem quae far desiderat. Faba runcari non gestit. Quoniam euincit herbas lupinum, occatur tantum. Milium et panicum occatur et saritur, non iteratur, non runcatur. Silicia et phasioli occantur tantum. Sunt genera terrae, quorum ubertas pectinari segetem in herba cogat - cratis et hoc genus dentatae stilis ferreis - eademque nihilominus et depascuntur. Quae depasta sunt, sarculo iterum excitari necessarium. At in Bactris, Africa, Cyrenis omnia haec superuacua fecit indulgentia caeli, et a semente non nisi messibus in arua redeunt, quia siccitas coercet herbas, fruges nocturno tantum rore nutriens. Vergilius alternis cessare arua suadet - si patiantur ruris spatia, utilissimum procul dubio est - quod si neget condicio, far serendum, unde lupinum aut uicia aut faba sublata sint et quae terram faciunt laetiorem. Inprimisque et hoc notandum, quaedam propter alia seri obiter, si parum prouenirent, priore diximus uolumine, ne eadem saepius dicantur; plurimum enim refert soli cuiusque ratio.

LI. Ciuitas Africae in mediis harenis petentibus Syrtis Leptimque Magnam uocatur Tacape, felici super omne miraculum riguo solo. Ternis fere milibus passuum in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed et certis horarum spatiis dispensatur inter incolas. Palmae ibi praegrandi subditur olea, huic ficus, fico punica, illi uitis, sub uite seritur frumentum, mox legumen, deinde olus, omnia eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur. Quaterna cubita eius soli in quadratum, nec ut a porrectis metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis denariis uenundantur. Super omnia est bifera uite bis anno uindemiare. Et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas, pereant luxuria singuli fructus. Nunc uero toto anno metitur aliquid, constatque fertilitati non occurrere homines. Aquarum quoque differentia magna riguis. Est in Narbonensi prouincia nobilis fons Orgae nomine. In eo herbae nascuntur in tantum expetitae bubus, ut mersis capitibus totis eas quaerant. Sed illas in aqua nascentes certum est non nisi imbribus ali. Ergo suam quisque terram aquamque nouerit.

LII. Si fuerit illa terra quam appellauimus teneram, poterit sublato hordeo seri milium, eo condito rapa, his sublatis hordeum rursus uel triticum, sicut in Campania, satisque talis terra aratur, cum saritur. Alius ordo ut, ubi adoreum fuerit, cesset quattuor mensibus hibernis et uernam fabam recipiat ita ut ante hiemalem ne cesset. Nimis pinguis alternari potest. Ita fit ut frumento sublato legumen tertio seratur. Gracilior et in annum tertium cesset. Frumentum seri quidam uetant nisi in ea quae proximo anno quieuerit.

LIII. Maximam huius loci partem stercorationis optinet ratio, de qua et priore diximus uolumine. Hoc tantum enim in confesso est nisi stercorato seri non oportere, quamquam et huic leges sunt propriae. Milium, panicum, rapa, napos nisi in stercorato ne serito. Non stercorato frumentum potius quam hordeum serito. Item in noualibus, tametsi in illis fabam seri uolunt, eandem ubicumque quam recentissime stercorato solo. Autumno aliquid saturus Septembri mense fimum inaret post imbrem. Vtique si uerno erit saturus, per hiemem fimum disponat. Iustum est uehes XVIII iugero tribui, dispergere autem priusquam ares aut iacto semine; si haec omissa sit stercoratio, sequens est, priusquam sarias, auiarii puluere. Quod ut hanc quoque curam determinemus, iustum est singulas uehes fimi redire in singulas pecudes minores, in maiores denas. Nisi contingat hoc, male substrauisse pecori colonum appareat. Sunt qui optime stercorari putent sub diuo retibus inclusa pecorum mansione. Ager si non fuerit stercoratus, alget; si nimium stercoratus est, aduritur, satiusque est id saepe quam supra modum facere. Quo calidius solum est, eo minus addi stercoris ratio est.

LIV. Semen optimum anniculum, bimum deterius, trimum pessimum, ultra sterile; etenim omnium definita generatio est. Quod in ima area subsedit ad semen reseruandum est; id enim optimum, quoniam grauissimum, neque alio modo utilius discernitur. Quae spica interuallata semina habebit abicietur. Optimum granum quod rubet et dentibus fractum eundem habet colorem, deterius cui plus intus albi est. Certum terras alias plus seminis recipere, alias minus, religiosumque inde primum colonis augurium: cum auidius accipiat, esurire creditur et comesse semen. Sationem locis umidis celerius fieri ratio est, ne semen imbre putrescat; siccis serius, ut pluuiae sequantur nec diu iacens atque non concipiens euanescat; itemque festinata satione densum spargi semen, quia tarde concipiat, serotina rarum, quia densitate nimia necetur. Artis quoque cuiusdam est aequaliter spargere. Manus utique congruere debet cum gradu semperque cum dextro pede. Fit quoque quorundam occulta ratione, quod sors genialis atque fecunda est. Non transferendum est ex frigidis locis semen in calida, neque ex praecocibus in serotina nihilque in contrarium, ut praecepere quidam falsa diligentia.

LV. Serere in iugera temperato solo iustum est tritici aut siliginis modios VI farris aut seminis, quod frumenti genus ita appellamus, X, hordei VI, fabae quinta amplius quam tritici, uiciae XII, ciceris et cicerculae et pisi III, lupini X, lentis III - sed hanc cum fimo arido seri uolunt - erui VI, siliciae VI, passiolorum IIII, pabuli XX, milii, panici sextarios IIII, pingui solo plus, gracili minus. Est et alia distinctio: in denso aut cretoso aut uliginoso tritici aut siliginis modios VI, in soluta terra et sicca et laeta IIII. Macies enim soli, nisi rarum culmum habet, spicam minutam facit et inanem; pinguia arua ex uno semine fruticem numerosum fundunt densamque segetem ex raro semine emittunt. Ergo inter quattuor et sex modios pro natura soli quinta minus seri plusue praecipiunt; item in consito aut cliuoso ut in macro. Hoc pertinet oraculum illud magnopere custodiendum: Segetem ne defruges. Adiecit his Attius in Praxidico, ut sereretur, cum luna esset in Ariete, Geminis, Leone, Libra, Aquario; Zoroastres sole Scorpionis duodecim partes transgresso, cum luna esset in Tauro.

LVI. Sequitur huc dilata et maxima indigens cura de tempore fruges serendi quaestio magnaque ex parte rationi siderum conexa; quamobrem sententias omnium in primis ad id pertinentes exponemus. Hesiodus, qui princeps hominum de agricultura praecepit, unum tempus serendi tradit a Vergiliarum occasu. Scribebat enim in Boeotia Helladis, ubi ita seri diximus. Inter diligentissimos conuenit, ut in alitum quadripedumque genitura, esse quosdam ad conceptum impetus et terrae. Hos Graeci ita definiunt, cum sit calida et umida. Vergilius triticum et far a Vergiliarum occasu seri iubet, hordeum inter aequinoctium autumni et brumam, uiciam uero et passiolos et lentem Boote occidente. Quo fit ut horum siderum aliorumque exortus et occasus digerendi sint in suos dies. Sunt qui et ante Vergiliarum occasum seri iubeant, dumtaxat in arida terra calidisque prouinciis; custodiri enim semen, corrumpente umore, et a proximo imbre uno die erumpere; alii statim ab occasu Vergiliarum - sequi imbres a septimo fere die - aliqui in frigidis ab aequinoctio autumni, in calidis serius, ne ante hiemem luxurient. Inter omnes autem conuenit circa brumam serendum non esse, magno argumento, quoniam hiberna semina, cum ante brumam sata sint, septimo die erumpant; si post brumam, uix quadragesimo. Sunt qui properent atque ita pronuntient, festinatam sementem saepe decipere, serotinam semper. E contrario alii uel uere potius serendum quam malo autumno atque, ubi fuerit necesse, inter fauonium et uernum aequinoctium. Quidam omissa caelesti subtilitate temporibus definiunt: uere linum et auenam et papauer atque, uti nunc Transpadani seruant, usque in Quinquatrus, fabam, siliginem Nouembri mense, far Septembri extremo usque in idus Octobris, alii post hunc diem in kal. Nouembris. Ita his nulla naturae cura est, illis nimia, et ideo caeca subtilitas, cum res geratur inter rusticos litterarumque expertes, non modo siderum. Et confitendum est caelo maxime constare ea, quippe Vergilio iubente praedisci uentos ante omnia ac siderum mores, neque aliter quam nauigantibus seruari. Spes ardua, inmensa misceri posse caelestem diuinitatem inperitiae rusticae, sed temptanda tam grandi uitae emolumento. Prius tamen sideralis difficultas, quam sensere etiam periti, subicienda contemplationi est, quo deinde laetior mens discedat a caelo et facta sentiat quae futura praenosci non possint.

LVII. Primum omnium dierum ipsorum anni solisque motus prope inexplicabilis ratio est, ad CCCLXV adiciente anno intercalario diei noctisque quadrantes. Ita fit ut tradi non possint certa siderum tempora. Accedit confessa rerum obscuritas, nunc praecurrente nec paucis diebus tempestatum significatu, quod procheimathein Graeci uocant, nunc postueniente, quod epicheimathein, et plerumque alias citius, alias tardius caeli effectu ad terram deciduo: uolgo serenitate reddita confectum sidus audimus. Praeterea cum omnia haec statis sideribus caeloque adfixis constent, interueniunt motu stellarum grandines imbres et ipsi non leui effectu, ut docuimus, turbantque conceptae spei ordinem. Idque, ne nobis tantum putemus accidere, et reliqua fallit animalia sagaciora circa hoc, ut quo uita eorum constet, aestiuasque alites praeposteri aut praeproperi rigores necant, hibernas aestus. Ideo Vergilius errantium quoque siderum rationem ediscendam praecipit, admonens obseruandum frigidae Saturni stellae transitum. Sunt qui certissimum ueris indicium arbitrentur ob infirmitatem animalis papiliones. Id eo ipso anno, cum commentaremur haec, notatum est prouentum eorum ter repetito frigore extinctum aduenasque uolucres a. d. VI. kal. Febr. spem ueris adtulisse, mox saeuissima hieme conflictatas. Res anceps primum omnium a caelo peti legem, deinde eam argumentis esse quaerendam. Super omnia est mundi conuexitas terrarumque globi differentia, eodem sidere alio tempore aliis aperiente se gentibus, quo fit ut causa eius non isdem diebus ubique ualeat. Addidere difficultatem et auctores diuersis in locis obseruando, mox etiam in isdem diuersa prodendo. Tres autem fuere sectae, Chaldaea, Aegyptia, Graeca. His addidit quartam apud nos Caesar dictator annos ad solis cursum redigens singulos Sosigene perito scientiae eius adhibito; et ea ipsa ratio postea conperto errore correcta est ita ut duodecim annis continuis non intercalaretur, quia coeperat ad sidera annus morari, qui prius antecedebat. Et Sosigenes ipse trinis commentationibus, quamquam diligentior ceteris, non cessauit tamen addubitare ipse semet corrigendo. Auctores prodidere ea, quos praetexuimus uolumini huic, raro ullius sententia cum alio congruente. Minus hoc in reliquis mirum, quos diuersi excusauerint tractus. Eorum qui in eadem regione dissedere, unam discordiam ponemus exempli gratia: occasum matutinum Vergiliarum Hesiodus - nam huius quoque nomine exstat astrologia - tradidit fieri, cum aequinoctium autumni conficeretur, Thales XXV die ab aequinoctio, Anaximander XXIX, Euctemon XLIIII, Eudoxus XLVIII. Nos sequimur obseruationem Caesaris maxime; haec erit Italiae ratio. Dicemus autem et aliorum placita, quoniam non unius terrae, sed totius naturae interpretes sumus, non auctoribus positis - id enim uerbosum est - sed regionibus. Legentes tantum meminerint breuitatis gratia, cum Attica nominata fuerit, simul intellegere Cycladas insulas; cum Macedonia, Magnesiam, Threciam; cum Aegyptus, Phoenicen, Cyprum, Ciliciam; cum Boeotia, Locridem, Phocidem et finitimos semper tractus; cum Hellespontus, Chersonesum et continentia usque Atho montem; cum Ionia, Asiam et insulas Asiae; cum Peloponnesus, Achaiam et ad uesperam iacentes terras. Chaldaei Assyriam et Babyloniam demonstrabunt. Africam, Hispanias, Gallias sileri non erit mirum; nemo enim obseruauit in his, qui proderet siderum exortus. Non tamen difficili ratione dinoscentur in illis quoque terris digestione circulorum, quam in sexto uolumine fecimus, qua cognatio caeli non gentium modo, uerum urbium quoque singularum intellegitur. Ergo ex iis terris, quas nominauimus, sumpta conuexitate circuli pertinentis ad quas quisque quaeret terras, idem erunt siderum exortus per omnium circulorum pares umbras. Indicandum et illud, tempestates ipsas cardines suos habere quadrinis annis, et easdem non magna differentia reuerti ratione solis, octonis uero augeri easdem, centesima reuoluente se luna.

LVIII. Omnis autem ratio obseruata est tribus modis, exortu siderum occasuque et ipsorum temporum cardinibus. Exortus occasusque binis modis intelleguntur. Aut enim aduentu solis occultantur stellae et conspici desinunt aut eiusdem abscessu proferunt se, ut emersum hoc melius quam exortum consuetudo dixisset et illud occultationem potius quam occasum. Alio modo, quo die incipiunt apparere uel desinunt oriente sole aut occidente, matutini uespertiniue cognominati, prout alteruter eorum mane uel crepusculo contingit. Dodrantes horarum, cum minimum, interualla ea desiderant ante solis ortum uel post occasum, ut aspici possint. Praeterea bis quaedam exoriuntur et occidunt, omnisque sermo de iis est stellis, quas adhaerere caelo diximus.

LIX. Cardines temporum quadripertita anni distinctione constant per incrementa lucis. Augetur haec a bruma et aequatur noctibus uerno aequinoctio diebus XC horis tribus, dein superat noctes ad solstitium diebus XCIIII horis XII, ... usque ad aequinoctium autumni, et tum aequata die procedit ex eo ad brumam diebus LXXXVIII horis tribus. Horae nunc in omni accessione aequinoctiales, non cuiuscumque diei, significantur omnesque eae differentiae fiunt in octauis partibus signorum, bruma Capricorni a. d. VIII Kal. Ian. fere, aequinoctium uernum Arietis, solstitium Cancri, alterumque aequinoctium Librae, qui et ipsi dies raro non aliquos tempestatum significatus habent. Rursus hi cardines singulis etiamnum articulis temporum diuiduntur, per media omnes dierum spatia, quoniam inter solstitium et aequinoctium autumni Fidiculae occasus autumnum inchoat die XLVI, at ab aequinoctio eo ad brumam Vergiliarum matutinus occasus hiemem die XLIIII, inter brumam et aequinoctium die XLV flatus fauoni uernum tempus, ab aequinoctio uerno initium aestatis die XLVIII Vergiliarum exortus matutinus. Nos incipiemus a sementibus frumenti, hoc est Vergiliarum occasu matutino. Nec deinde paruorum siderum mentione concidenda ratio est et difficultas rerum augenda, cum sidus uehemens Orionis isdem diebus longo decidat spatio.

LX. Sementibus tempora plerique praesumunt et ab XI die autumnalis aequinoctii fruges serunt adueniente Coronae exortu continuis diebus certo prope imbrium promisso, Xenophon non antequam deus signum dederit. Hoc Cicero noster imbre fieri interpretatus est, cum sit uera ratio non prius serendi quam folia coeperint decidere. Hoc ipso Vergiliarum occasu fieri putant aliqui a. d. III idus Nouembris, ut diximus, seruantque id sidus etiam uestis institores, et est in caelo notatu facillimum. Ergo ex occasu eius de hieme augurantur quibus est cura insidiandi, negotiatoris auaritia. Nubilo occasu pluuiosam hiemem denuntiat, statimque augent lacernarum pretia; sereno asperam, et reliquarum uestium accendunt. Sed ille indocilis caeli agricola hoc signum habeat inter suos uepres humumque suam aspiciens: cum folia uiderit decidua. Sic iudicetur anni temperies, alibi tardius, alibi maturius. Ita enim sentitur ut caeli locique adficit natura, idque in hac ratione praecellit, quod eadem et in mundo publica est et unicuique loco peculiaris. Miretur hoc qui non meminerit ipso brumali die puleium in carnariis florere. Adeo nihil occultum esse natura uoluit. Et serendi igitur hoc dedit signum. Haec est uera interpretatio argumenta naturae secum adferens, quippe sic terram peti suadet promittitque quandam stercoris uicem et contra rigores terram satusque operiri a se nuntiat ac monet festinare.

LXI. Varro in fabae utique satu hanc obseruationem custodiri praecepit. Alii plena luna serendam, lentim uero a uicesima quinta ad tricesimam, uiciam quoque iisdem lunae diebus. Ita demum sine limacibus fore. Quidam pabuli causa sic iubent seri, seminis autem uere. Est et alia manifestior ratio mirabiliore naturae prouidentia, in qua Ciceronis sententiam ipsius uerbis subsignabimus: Iam uero semper uiridis semperque grauata lentiscus triplici solita est grandescere fetu ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi. Ex his unum hoc erit idem et lino ac papaueri serendo. Cato de papauere ita tradit: "Virgas et sarmenta, quae tibi usioni supererunt, in segete comburito. Vbi eas combusseris, ibi papauer serito". Siluestre in miro usu est melle decoctum ad faucium remedia, uisque somnifera etiam satiuo. Et hactenus de hiberna semente.

LXII. Verum ut pariter omnis culturae quoddam breuiarium peragatur, eodem tempore conueniet arbores stercorare, adcumulare item uineas - sufficit in iugerum opera - et, ubi patietur loci ratio, arbusta ac uineas putare, solum seminariis bipalio praeparare, incilia aperire, aquam de agro pellere, torcular lauare et recondere. A kal. Nouemb. gallinis oua supponere nolito, donec bruma conficiatur. In eum diem ternadena subicito aestate tota, hieme pauciora, non tamen infra nouena. Democritus talem futuram hiemem arbitratur qualis fuerit brumae dies et circa eum terni, item solstitio aestatem. Circa brumam plerisque bis septeni alcyonum fetura uentorum quiete molliunt caelum. Sed et in his et in aliis omnibus ex euentu significationum intellegi sidera debebunt, non ad dies utique praefinitos exspectari tempestatum uadimonia.

LXIII. Per brumam uitem ne colito. Vina tum defaecari uel etiam diffundi Hyginus suadet a confecta ea septimo die, utique si septima luna conpetat, cerasia circa brumam seri. Bubus glandem tum adspergi conuenit in iuga singula modios. Largior ualetudinem infestat, et quocumque tempore detur, si minus XXX diebus continuis data sit, narrant uerna scabie poenitere. Materiae caedendae tempus hoc dedimus. Reliqua opera nocturna maxime uigilia constent, cum sint noctes tanto ampliores, qualos, crates, fiscinas texere, faces incidere, ridicas praeparare interdiu XXX, palos LX et in lucubratione uespertina ridicas V, palos X, totidem antelucana.

LXIV. A bruma in fauonium Caesari nobilia sidera significant, III kal. lan. matutino Canis occidens, quo die Atticae et finitimis regionibus Aquila uesperi occidere traditur. Pridie nonas Ian. Caesari Delphinus matutino exoritur et postero die Fidicula, quo Aegypto Sagitta uesperi occidit. Item ad VI idus Ian. eiusdem Delphini uespertino occasu continui dies hiemant Italiae, et cum sol in Aquarium sentiatur transire, quod fere XVI kal. Feb. euenit. VIII Kal. stella Regia appellata Tuberoni in pectore Leonis occidit matutina, et pridie nonas Feb. Fidicula uespera. Huius temporis nouissimis diebus, ubicumque patietur caeli ratio, terram ad rosaria et uineae satum uertere bipalio oportet - iugero operae LXX sufficiunt - fossas purgare aut nouas facere, antelucanis ferramenta acuere, manubria aptare, dolia quassa sarcire, ouium tegimenta concinnare ipsarumque lanas scabendo purgare.

LXV. A fauonio in aequinoctium uernum Caesari significat, XIIII kal. Mart. triduum uarie, et VIII kal. hirundinis uisu et postero die Arcturi exortu uespertino, item III non. Mart. - Caesar Cancri exortu id fieri obseruauit, maior pars auctorum Vindemitoris emersu - VIII idus aquilonii Piscis exortu et postero die Orionis. In Attica miluum apparere seruatur. Caesar et idus Mart. ferales sibi notauit Scorpionis occasu, XV Kal. uero April. Italiae miluum ostendi, XII kal. Equum occidere matutino. Hoc interuallum temporis uegetissimum agricolis maximeque operosum est, in quo praecipue falluntur. Neque enim eo die uocantur ad munia, quo fauonius flare debeat, sed quo coeperit. Hoc acri intentione seruandum est; hoc illo mense signum deus habet obseruatione minime fallaci aut dubia, si quis adtendat. Vnde autem spiret is uentus quaque parte ueniat, diximus secundo uolumine et dicemus mox paulo operosius. Interim ab eo die, quisquis ille fuerit, quo flare coeperit - non utique VI id. Feb., sed siue ante, quando praeuernat, siue postea, quando posthiemat - innumera rusticos cura distringat et prima quaeque peragantur, quae differri nequeunt. Trimestria serantur, uites putentur qua diximus ratione, oleae curentur, poma serantur inseranturque, uineae pastinentur, seminaria digerantur, instaurentur alia, harundines, salices, genistae serantur caedanturque, serantur uero ulmi, populi, platani, uti dictum est. Tum et segetes conuenit purgare, sarire hibernas fruges maximeque far. Lex certa in eo, cum quattuor fibrarum esse coeperit, faba uero non antequam trium foliorum, tunc quoque leui sarculo purgare uerius quam fodere, florentem utique XV primis diebus non attingere. Hordeum nisi sicco ne sarito. Putationem aequinoctio peractam habeto. Vineae iugerum quaternae operae putant, alligant in arbusto singulae operae arbores XV. Eodem hoc tempore hortorum rosariorumque cura est, quae separatim proximis uoluminibus dicetur, eodem et topiarii. Tum optime scrobes fiunt. Terra in futurum proscinditur Vergilio maxime auctore, ut glaebas sol coquat. Vtilior sententia, quae non nisi temperatum solum medio uere arari iubet, quoniam in pingui statim sulcos occupent herbae, gracili insecuti aestus exsiccent omnemque sucum uenturis seminibus auferant. Talia autumno melius arari certum est. Cato uerna opera sic definit: "Scrobes fieri, seminaria ... propagari, in locis crassis et umidis ulmos, ficos, poma, oleas seri, prata stercorari luna sitiente; quae rigua non erunt, a flatu fauoni defendi purgari, herbas malas radicitus erui, ficos interpurgari, seminaria fieri et uetera sarciri: haec antequam uineam fodere incipias. Idemque: piro florente arare incipias macra harenosaque. Postea uti quaeque grauissima et aquosissima, ita postremo arato". Ergo haec aratio has habebit notas: lentisci primum fructum ostendentis ac piri florentis. Erit et tertia in bulborum satu scillae, item in coronamentorum narcissi, namque et haec ter florent primoque flore primam arationem ostendunt, medio secundam, tertio nouissimam, quando inter sese alia aliis notas praebent. Ac non in nouissimis cauetur ne fabis florentibus attingatur hedera; id enim noxium et exitiale ei est tempus. Quaedam uero et suas habent notas, sicuti ficus. Cum folia pauca in cacumine acetabuli modo germinent, tunc maxime serendas ficus.

LXVI. Aequinoctium uernum a. d. VIII Kal. April. peragi uidetur. Ab eo ad Vergiliarum exortum matutinum Caesari significant kal. April. III non. April. in Attica Vergiliae uesperi occultantur, eaedem postridie in Boeotia, Caesari autem et Chaldaeis nonis, Aegypto Orion et gladius eius incipiunt abscondi. Caesari VI idus significatur imber Librae occasu. XIIII Kal. Mai. Aegypto Suculae occidunt uesperi, sidus uehemens et terra marique turbidum. XVI Atticae, XV Caesari continuo quatriduo significat, Assyriae autem XII kal. Hoc est uolgo appellatum sidus Parilicium, quoniam XI Kal. Mai. urbis Romae natalis, quo fere serenitas redditur, claritatem obseruationi dedit, nimborum argumento Hyadas appellantibus Graecis eas stellas, quod nostri a similitudine cognominis Graeci propter sues inpositum arbitrantes, inperitia appellauere Suculas. Caesari et VIII kal. notatur dies. VII Kal. Aegypto Haedi exoriuntur, VI Boeotiae et Atticae Canis uesperi occultatur, Fidicula mane oritur. V kal. Assyriae Orion totus absconditur, IIII autem Canis. VI non. Mai. Caesari Suculae matutino exoriuntur et VIII id. Capella pluuialis, Aegypto autem eodem die Canis uesperi occultatur. Sic fere in VI id. Mai., qui est Vergiliarum exortus, decurrunt sidera. In hoc temporis interuallo XV diebus primis agricolae rapienda sunt quibus peragendis ante aequinoctium non suffecerit, dum sciat inde natam exprobrationem foedam putantium uites per imitationem cantus alitis temporariae, quam cuculum uocant. Dedecus habetur obprobriumque meritum, falcem ab illa uolucre in uite deprehendi, et ob id petulantiae sales etiam cum primo uere laudantur. Auspicio tamen detestabiles uidentur. Adeo minima quaeque in agro naturalibus trahuntur argumentis. Extremo autem hoc tempore panici miliique satio est. Iustum haec seri maturato hordeo. Atque etiam in eodem aruo signum illius maturitati et horum sationi commune lucentes uespere per arua cicindelae - ita appellant rustici stellantes uolatus, Graeci uero lampyridas - incredibili benignitate naturae.

LXVII. Iam Vergilias in caelo notabiles caterua fecerat; non tamen his contenta terrestres fecit alias ueluti uociferans: "Cur caelum intuearis, agricola? Cur sidera quaeras, rustice? Iam te breuiore somno fessum premunt noctes. Ecce tibi inter herbas tuas spargo peculiares stellas easque uespera et ab opere disiungenti ostendo ac, ne possis praeterire, miraculo sollicito. Videsne ut fulgor igni similis alarum conpressu tegatur secumque lucem habeat et nocte? Dedi tibi herbas horarum indices et, ut ne sole quidem oculos tuos a terra auoces, heliotropium ac lupinum circumaguntur cum illo. Cur etiamnum altius spectes ipsumque caelum scrutere? Habes ante pedes tuos ecce Vergilias". Incertis hae diebus proueniunt durantque, sed esse sideris huiusce partum eas certum est. Proinde quisquis aestiuos fructus ante illas seuerit, ipse frustrabitur sese. Hoc interuallo et apicula procedens fabam florere indicat, fabaque florescens eam euocat. Dabitur et aliud finiti frigoris indicium: cum germinare uideris morum, iniuriam postea frigoris timere nolito. Ergo opera: taleas oliuarum ponere ipsasque oleas interradere, rigare prata aequinoctii diebus primis, cum herba creuerit in festucam, arcere aquas, uineam pampinare - et huic lex sua: cum pampini quattuor digitos longitudine expleuerint; pampinat una opera iugerum - segetes iterare. Saritur diebus XX. Ab aequinoctio sartura nocere et uineae et segeti existimatur. Et oues lauandi hoc idem tempus est. A Vergiliarum exortu significant Caesari postridie Arcturi occasus matutinus, III id. Mai. Fidiculae exortus, XII kal. Iun. Capella uesperi occidens et in Attica Canis. XI kal. Caesari Orionis gladius occidere incipit, IIII non. Iun. Caesari et Assyriae Aquila uesperi oritur, VII id. Arcturus matutino occidit Italiae, IIII Delphinus uesperi exoritur. XVII Kal. Iul. gladius Orionis exoritur, quod in Aegypto post quatriduum. XI kal. eiusdem Orionis gladius Caesari occidere incipit. VIII Kal. uero Iul. longissimus dies totius anni et nox breuissima solstitium conficiunt. In hoc temporis interuallo uineae pampinantur, curatur ut uinea uetus semel fossa sit, bis nouella. Oues tondentur, lupinum stercorandi causa uertitur, terra proscinditur, uicia in pabulum secatur, faba metitur, dein cuditur. Prata circa kal. Iun. caeduntur, quorum facillima agricolis cura ac minimi inpendii haec de se postulat dici. Relinqui debent in laeto solo uel umido uel riguo, eaque aqua pluuia rigari aut publica. Vtilissimum, si malae herbae, arare, dein cratire, sarire, florem ex fenilibus atque e praesepibus feno dilapsum spargere, priusquam cratiantur, nec primo anno rigari, nec pasci ante secunda fenisicia, ne herbae uellantur obtrituque hebetentur. Senescunt prata restituique debent faba in is sata uel rapis uel milio, mox insequente anno frumento, rursusque in prata tertio relinqui, praeterea quotiens secta sint siciliri, hoc est quae fenisices praeterierunt secari. Est enim in primis inutile enasci herbas sementaturas. Herba optima in prato trifoli, proxima graminis, pessima nummuli siliquam etiam diram ferentis. Inuisa et equisaeti est, a similitudine equinae saetae. Secandi tempus, cum spica deflorescere coepit atque roborari. Secandum, antequam inarescat. Cato: "Fenum, inquit, ne sero seces: prius quam semen maturum sit". Quidam pridie rigant. Vbi non sunt rigua, noctibus roscidis secari melius. Quaedam partes Italiae post messem secant. Fuit hoc quoque maioris inpendii apud priores, Creticis tantum transmarinisque cotibus notis nec nisi oleo aciem falcis excitantibus; igitur cornu propter oleum ad crus ligato fenisex incedebat. Italia aquarias cotes dedit limae uice imperantes ferro, sed aquariae protinus uirent. Falcium ipsarum duo genera: Italicum breuius ac uel inter uepres quoque tractabile, Galliarum latifundia maioribus ... conpendia, quippe medias caedunt herbas breuioresque praetereunt. Italus fenisex dextra una manu secat. Iustum est una opera in die iugerum desecari, alligarique manipulos MCC quaterna pondo. Sectum uerti ad solem nec nisi siccum construi oportet. Ni fuerit obseruatum hoc diligenter, exhalare matutino nebulam quandam metas, mox sole accendi et conflagrare certum est. Rursus rigari desecta oportet, ut secetur autumnale fenum, quod uocant cordum. Interamnae in Vmbria quater anno secantur, etiam non rigua; rigua uero ter plerisque in locis, et postea in ipso pabulo non minus emolumenti est quam e feno. Armentorum ideo cura iumentorumque progeneratio suum cuique consilium dabit, optimo maxime quadrigarum quaestu.

LXVIII. Solstitium peragi in octaua parte Cancri et VIII kal. Iul. diximus. Magnus hic anni cardo, magna res mundi. In hoc usque a bruma crescunt dies [creuerunt sex mensibus], at sol ipse ad aquilonem scandens ac per ardua enisus ab ea meta incipit flecti ac degredi ad austrum, aucturus noctes aliis sex mensibus ablaturusque diei mensuram. Ex hoc deinde rapiendi conuehendique fructus alios atque alios tempus, et praeparandi se contra saeuam feramque hiemem, decebatque hoc discrimen indubitatis notis signasse naturam. Quam ob rem eas manibus ipsis agricolarum ingessit uertique iussit ipsa die folia et esse confecti sideris signum, nec siluestrium arborum remotarumque, ut in saltus deuios montesque eundum esset quaerentibus signa, non rursus urbanarum et quae topiario tantum coluntur, quamquam his et in uilla uisendis. Vertit oleae ante pedes satae, uertit tiliae ad mille usus petendae, uertit populi albae etiam uitibus nuptae. Adhuc parum est. "Vlmum, inquit, uite dotatam habes: et huius uertam. Pabulo folia eius stringis aut deputas: aspice et tenes sidus. Alia parte caelum respiciunt quam qua spectauere pridie. Salice omnia alligas, humillima arborum, ipse toto capite altior: et huius circumagam. Quid te rusticum quereris? Non stat per me quo minus caelum intellegas et caelestia scias. Dabo et auribus signum: palumbium utique exaudi gemitus. Transisse solstitium caueto putes, nisi cum incubantem uideris palumbem". Ab solstitio ad Fidiculae occasum VI kal. Iul. Caesari Orion exoritur, zona autem eius IIII non. Assyriae, Aegypto uero Procyon matutino aestuosus quod sidus apud Romanos non habet nomen, nisi Caniculam hanc uolumus intellegi, hoc est minorem canem, sane ut in astris pingitur, ad aestum magno opere pertinens, sicut paulo mox docebimus. IIII non. Chaldaeis Corona occidit matutino, Atticae Orion totus eo die exoritur. Prid. id. Iul. Aegyptiis Orion desinit exoriri, XVI kal. Aug. Assyriae Procyon exoritur, dein postridie fere ubique confessum inter omnes sidus indicans, quod Canis ortum uocamus, sole partem primam Leonis ingresso. Hoc fit post solstitium XXIII die. Sentiunt id maria, terrae, multae uero et ferae, ut suis locis diximus. Neque est minor ei ueneratio quam descriptis in deos stellis, accenditque solem et magnam aestus obtinet causam. XIII kal. Aegypto Aquila occidit matutino etesiarumque prodromi flatus incipiunt, quod Caesar X Kal. sentire Italiam existimauit. Aquila Atticae matutino occidit, III kal. Regia in pectore Leonis stella matutino Caesari emergit. VIII id. Aug. Arcturus medius occidit, III id. Fidicula occasu suo autumnum inchoat, ut is adnotauit, sed uera ratio id fieri inuenit VI id. easdem. In hoc temporis interuallo res summa uitium agitur decretorio uuis sidere illo, quod Caniculam appellauimus, unde carbunculare dicuntur ut quodam uredinis carbone exustae. Non conparantur huic malo grandines, procellae quaeque umquam annonae intulere caritatem. Agrorum quippe mala sunt illa, carbunculus autem regionum late patentium, non difficili remedio, nisi calumniari naturam rerum homines quam sibi prodesse mallent. Ferunt Democritum, qui primus intellexit ostenditque caeli cum terris societatem, spernentibus hanc curam eius opulentissimis ciuium, prouisa olei caritate futura ex Vergiliarum ortu qua diximus ratione ostendemusque iam planius, magna tum uilitate propter spem oliuae coemisse in toto tractu omne oleum, mirantibus qui paupertatem quietemque doctrinarum ei sciebant in primis cordi esse, atque ut apparuit causa et ingens diuitiarum cursus, restituisse mercedem anxiae et auidae dominorum poenitentiae, contentum ita probauisse opes sibi in facili, cum uellet, fore. Hoc postea Sextius e Romanis sapientiae adsectatoribus Athenis fecit eadem ratione. Tanta litterarum occasio est, quas equidem miscebo agrestibus negotiis quam potero dilucide atque perspicue. Plerique dixere rorem inustum sole acri frugibus robiginis causam esse et carbunculi uitibus, quod ex parte falsum arbitror omnemque uredinem frigore tantum constare, sole innoxio. Id manifestum fiet adtendentibus. Nam primum omnium non hoc euenire nisi noctibus et ante solis ardorem deprehenditur totumque lunari ratione constat, quoniam talis iniuria non fit nisi interlunio plenaue luna, hoc est praeualente. Vtroque enim habitu plena est, ut saepius diximus, sed interlunio omne lumen, quod a sole accepit, caelo regerens. Differentia utriusque habitus magna, sed manifesta. Namque interlunio aestate calidissima est, hieme gelida. E diuerso in plenilunio aestate frigidas facit noctes, hieme tepidas. Causa euidens, sed alia quam redditur a Fabiano Graecisque auctoribus. Aestate enim interlunio necesse est cum sole proximo nobis circulo currat, igne eius comminus recepto candens, eadem interlunio absit hieme, quoniam abscedit et sol; item in plenilunio aestiuo procul abeat aduersa soli, hieme autem ad nos per aestiuum circulum accedat. Ergo per se roscida quotiens alget, infinitum quantum tempore cadentes pruinas congelat.

LXIX. Ante omnia autem duo genera esse caelestis iniuriae meminisse debemus: unum quod tempestates uocamus, in quibus grandines, procellae ceteraque similia intelleguntur, quae cum acciderint, uis maior appellatur. Haec ab horridis sideribus exeunt, ut saepius diximus, ueluti Arcturo, Orione, Haedis. Alia sunt illa quae silente caelo serenisque noctibus fiunt, nullo sentiente nisi cum facta sunt. Publica haec et magnae differentiae a prioribus, aliis robiginem, aliis uredinem, aliis carbunculum appellantibus, omnibus uero sterilitatem. De his nunc dicemus a nullo ante nos prodita, priusque causas reddemus. Duae sunt praeter lunarem paucisque caeli locis constant. Namque Vergiliae priuatim attinent ad fructus, ut quarum exortu aestas incipiat, occasu hiems, semestri spatio intra se messes uindemiasque et omnium maturitatem conplexae. Est praeterea in caelo qui uocatur lacteus circulus, etiam uisu facilis - huius defluuio uelut ex ubere aliquo sata cuncta lactescunt - duorum siderum obseruatione, Aquilae in septentrionali parte et in austrina Caniculae, cuius mentionem suo loco fecimus. Ipse circulus fertur per Sagittarium atque Geminos, solis centro bis aequinoctialem circulum secans, commissuras eorum optinente hinc Aquila illinc Canicula. Ideo effectus utriusque ad omnes frugi- feras pertinent terras, quoniam in his tantum locis solis terraeque centra congruunt. Igitur horum siderum diebus si purus atque mitis aer genitalem illum lacteumque sucum transmisit in terras, laeta adolescunt sata; si luna qua dictum est ratione roscidum frigus aspersit, admixta amaritudo ut in lacte puerperium necat. Modus in terris huius iniuriae, quem fecit in quacumque conuexitate comitatus utriusque causae, et ideo non pariter in toto orbe sentitur, ut nec dies. Aquilam diximus in Italia exoriri a. d. XIII kal. Ian. nec patitur ratio naturae quicquam in satis ante eum diem spei esse certae. Si uero interlunium incidat, omnes hibernos fructus et praecoces laedi necesse est. Rudis fuit priscorum uita atque sine litteris. Non minus tamen ingeniosam fuisse in inis obseruationem apparebit quam nunc esse rationem. Tria namque tempora fructibus metuebant, propter quos instituerant ferias diesque festos, Robigalia, Floralia, Vinalia. Robigalia Numa constituit anno regni sui XI, quae nunc aguntur a. d. VII kal. Mai., quoniam tunc fere segetes robigo occupat. Hoc tempus Varro determinauit sole Tauri partem X obtinente, sicut tunc ferebat ratio. Sed uera causa est quod post dies undeuiginti ab aequinoctio uerno per id quatriduum uaria gentium obseruatione in IIII Kal. Mai. Canis occidit, sidus et per se uehemens et cui praeoccidere Caniculam necesse sit. Itaque idem Floralia IIII Kal. easdem instituerunt urbis anno DXVI ex oraculis Sibyllae, ut omnia bene deflorescerent. Hunc diem Varro determinat sole Tauri partem XIIII obtinente. Ergo si in hoc quatriduum inciderit plenilunium, fruges et omnia quae florebunt laedi necesse erit. Vinalia priora, quae ante hos dies sunt VIIII kal. Mai. degustandis uinis instituta, nihil ad fructus attinent, nec quae adhuc diximus ad uites oleasque, quoniam earum conceptus exortu Vergiliarum incipit a. d. VI id. Mai., ut docuimus. Aliud hoc quatriduum est, quod neque rore sordere uelim - exurit enim frigidum sidus Arcturi postridie occidens - et multo minus plenilunium incidere. IIII non. Iun. iterum Aquila exoritur uesperi, decretorio die florentibus oleis uitibusque, si plenilunium in eum incidat. Equidem et solstitium VIII kal. Iul. in simili causa duxerim et Canis ortum post dies a solstitio XXIII, sed interlunio accidente, quoniam uapore constat culpa acinique praecocuntur in callum. Rursus plenilunium nocet a. d. IIII non. Iul., cum Aegypto Canicula exoritur, uel certe XVI kal. Aug., cum Italiae, item XIII kal. Aug., cum Aquila occidit, usque in X kal. easdem. Extra has causas sunt Vinalia altera, quae aguntur a. d. XIIII kal. Sept. Varro ea Fidicula incipiente occidere mane determinat, quod uult initium autumni esse et hunc diem festum tempestatibus finiendis institutum. Nunc Fidiculam occidere a. d. VI id. Aug. seruatur. Intra haec constat caelestis sterilitas, neque negauerim posse ea permutari algentium locorum uel aestuantium natura. Sed a nobis rationem demonstratam esse satis est; reliqua obseruatione cuiusque constabunt. Alterutrum quidem fore in causa, hoc est plenilunium aut interlunium, non erit dubium. Et in hoc mirari benignitatem naturae succurrit: iam primum hanc iniuriam omnibus annis accidere non posse propter statos siderum cursus, nec nisi paucis noctibus anni, idque quando sit futurum facile nosci ac, ne per omnes menses timeretur, earum quoque lege diuisum: aestate interlunia praeterquam biduo secura esse, hieme plenilunia, nec nisi aestiuis breuissimisque noctibus metui, diebus non idem ualere; praeterea tam facile intellegi ut formica, minimum animal, interlunio quiescat, plenilunio etiam noctibus operetur; auem parram oriente sirio ipso die non apparere et donec occidat, e diuerso chlorionem prodire ipso die solstitii; neutrum uero lunae statum noxium esse, ne noctibus quidem nisi serenis et omni aura quiescente, quoniam neque in nube neque in flatu cadunt rores, sic quoque non sine remedio.

LXX. Sarmenta aut palearum aceruos et euulsas herbas fruticesque per uineas camposque, cum timebis, incendito: fumus medebitur. Hic e paleis et contra nebulas auxiliatur, ubi nebulae nocent. Quidam tres cancros uiuos cremari iubent in arbustis, ut carbunculus non noceat; alii siluri carnem leniter uri a uento, ut per totam uineam fumus dispergatur. Varro auctor est, si Fidiculae occasu, quod est initium autumni, uua picta consecretur inter uites, minus nocere tempestates. Archibius ad Antiochum Syriae regem scripsit, si fictili nouo obruatur rubeta rana in media segete, non esse noxias tempestates.

LXXI. Opera rustica huius interualli: terram iterare, arbores circumfodere aut, ubi aestuosa regio poscat, adcumulare - germinantia nisi in solo luxurioso fodienda non sunt - seminaria purgare sarculo, messem hordeaciam facere, aream in messem praeparare, Catonis sententia amurca temperatam, Vergili operosius. Maiore ex parte aequant tantum et fimo bubulo dilutiore inlinunt. Id satis ad pulueris remedium uidetur.

LXXII. Messis ipsius ratio uaria. Galliarum latifundis ualli praegrandes, dentibus in margine insertis, duabus rotis per segetem inpelluntur, iumento in contrarium iuncto; ita dereptae in uallum cadunt spicae. Stipulae alibi mediae falce praeciduntur, atque inter duas mergites spica destringitur. Alibi ab radice caeduntur, alibi cum radice uelluntur, quique id faciunt proscindi ab se obiter agrum interpretantur, cum extrahant sucum. Differentia haec: ubi stipula domos contegunt, quam longissimam seruant; ubi feni inopia, e stramento paleam quaerunt. Panici culmo non tegunt, milii culmum fere inurunt, hordei stipulam bubus gratissimam seruant. Panicum et milium singillatim pectine manuali legunt Galliae. Messis ipsa alibi tribulis in area, alibi equarum gressibus exteritur, alibi perticis flagellatur. Triticum quo serius metitur, copiosius inuenitur; quo celerius uero, hoc speciosius ac robustius. Lex aptissima: "Antequam granum indurescat et cum iam traxerit colorem"; oraculum uero: "Biduo celerius messem facere potius quam biduo serius". Siliginis et tritici eadem ratio in area horreoque. Far, quia difficulter excutitur, conuenit cum palea sua condi, et stipula tantum et aristis liberatur. Palea plures gentium pro feno utuntur. Melior ea, quo tenuior minutiorque et pulueri propior; ideo optima e milio, proxima ex hordeo, pessima ex tritico, praeterquam iumentis opere laborantibus. Culmum saxosis locis, cum inaruit, baculo frangunt substratui animalium. Si palea defecit, et culmus teritur. Ratio haec: maturius desectus, muria dura sparsus, dein siccatus in manipulos conuoluitur atque ita pro feno bubus datur. Sunt qui accendant in aruo et stipulas, magno Vergili praeconio. Summa autem eius ratio, ut herbarum semen exurant. Ritus diuersos magnitudo facit messium et caritas operarum.

LXXIII. Conexa est ratio frumenti seruandi. Horrea operose tripedali crassitudine parietis laterici exaedificari iubent aliqui, praeterea superne impleri nec adflatus admittere aut fenestras habere ullas; alii ab exortu tantum aestiuo aut septentrione, eaque sine calce construi, quoniam sit frumento inimicissima; nam quae de amurca praeciperentur indicauimus. Alibi contra suspendunt granaria lignea columnis et perflari undique malunt, atque etiam a fundo. Alii omnino pendente tabulato extenuari granum arbitrantur et, si tegulis subiaceat, conferuescere. Multi uentilare quoque uetant; curculionem enim non descendere infra quattuor digitos, nec amplius periclitari. Columella et fauonium uentum confecto frumento praedicit, quod miror equidem, siccissimum alioqui. Sunt qui rubeta rana in limine horrei pede e longioribus suspensa inuehere iubeant. Nobis referre plurimum tempestiuitas condendi uidebitur. Nam si parum tostum atque robustum collectum sit aut calidum conditum, uitia innasci necesse est. Diuturnitatis causae plures: aut in ipsius grani corio, cum est numerosius, ut milio, aut suci pinguedine, qui pro umore sufficit tantum, ut sesimae, aut amaritudine, ut lupino et cicerculis. In tritico maxime nascuntur animalia, quoniam spissitate sua concalescit et furfure crasso uestitur. Tenuior hordeo palea, exilis et legumini; ideo non generant. Faba crassioribus tunicis operitur; ob hoc efferuescit. Quidam ipsum triticum diuturnitatis gratia adspergunt amurca, mille modios quadrantali, alii Chalcidica aut Carica creta aut etiam absinthio. Est et Olynthi ac Cerinthi Euboeae terra, quae corrumpi non sinat. Nec fere condita in spica laeduntur, utilissime tamen seruantur in scrobibus, quos siros uocant, ut in Cappadocia ac Threcia et Hispania ... Africae. Ante omnia ut sicco solo fiant curatur, mox ut palea substernantur; praeterea cum spica sua conduntur. Ita frumenta si nullus spiritus penetret, certum est nihil maleficum nasci. Varro auctor est sic conditum triticum durare annis L, milium uero C, fabam et legumina in oleariis cadis oblita cinere longo tempore seruari. Idem fabam a Pyrrhi regis aetate in quodam specu Ambraciae usque ad piraticum Pompei Magni bellum durasse annis circiter CCXX. Ciceri tantum nullae bestiolae in horreis innascuntur. Sunt qui urceis cinere substratis et inlitis, acetum habentibus, leguminum aceruos superingerant, ita non nasci maleficia credentes, alii qui in salsamentariis cadis gypso inlinant, alii qui lentem aceto laserpiciato respergant siccatamque oleo unguant. Sed breuissima obseruatio, quod uitiis carere uelis, interlunio legere. Quare plurimum refert, condere quis malit an uendere. Crescente enim luna frumenta grandescunt.

LXXIV. Sequitur ex diuisione temporum autumnus a Fidiculae occasu ad aequinoctium ac deinde Vergiliarum occasum initiumque hiemis. In his interuallis significant prid. id. Aug. Atticae Equus oriens uespera, Aegypto et Caesari Delphinus occidens. XI kal. Sept. Caesari et Assyriae stella quae Vindemitor appellatur exoriri mane incipit uindemiae maturitatem promittens. Eius argumentum erunt acini colore mutati. Assyriae V kal. et Sagitta occidit et etesiae desinunt. Vindemitor Aegypto nonis exoritur, Atticae Arcturus matutino, et Sagitta occidit mane. V id. Sept. Caesari Capella oritur uesperi, Arcturus uero medius prid. id. uehementissimo significatu terra marique per dies quinque. Ratio eius haec traditur: si Delphino occidente imbres fuerint, non futuros per Arcturum. Signum orientis eius sideris seruetur hirundinum abitus; namque deprehensae intereunt. XVI kal. Oct. Aegypto spica quam tenet Virgo exoritur matutino etesiaeque desinunt. Hoc idem Caesari XIIII kal., XIII Assyriae significant, et XI kal. Caesari commissura Piscium occidens ipsumque aequinocti sidus VIII kal. Oct. Dein consentiunt, quod est rarum, Philippus, Callippus, Dositheus, Parmeniscus, Conon, Criton, Democritus, Eudoxus IIII kal. Oct. Capellam matutino exoriri et III Kal. Haedos. VI non. Oct. Atticae Corona exoritur mane, Asiae et Caesari V Heniochus occidit matutino. IV Caesari Corona exoriri incipit, et postridie occidunt Haedi uespere. VIII id. Oct. Caesari fulgens in Corona stella exoritur, et VI id. Vergiliae uesperi, idibus Corona tota. XVII kal. Nou. Suculae uesperi exoriuntur. Prid. Kal. Caesari Arcturus occidit et Suculae exoriuntur cum sole. IIII non. Arcturus occidit uesperi. V id. Nou. gladius Orionis occidere incipit. Dein III id. Vergiliae occidunt. In his temporum interuallis opera rustica: rapa, napos serere quibus diximus diebus. Volgus agreste rapa post ciconiae discessum male seri putat, nos omnino post Volcanalia, et praecocia cum panico, a Fidiculae autem occasu uiciam, passiolos, pabulum. Hoc silente luna seri iubent. Et frondis praeparandae tempus hoc est. Vnus frondator quattuor frondarias fiscinas complere in die iustum habet. Si decrescente luna praeparetur, non putrescit. Aridam colligi non oportet. Vindemiam antiqui numquam existimauere maturam ante aequinoctium; iam passim rapi cerno. Quamobrem et huius tempora notis argumentisque signentur. Leges ita se habent: uuam caldam ne legito, hoc est in nimia siccitate ac nisi imber interuenerit. Vuam rorulentam ne legito, hoc est si ros nocturnus fuerit nec prius quam sole discutiatur. Vindemiare incipito, cum ad palmitem pampinus procumbere coeperit aut cum exempto acino ex densitate interuallum non conpleri apparuerit ac iam non augeri acinos. Plurimum refert, si contingat crescente luna uindemiare. Pressura una culleos XX implere debet: hic est pes iustus. Ad totidem culleos et lacus XX iugeribus unum sufficit torculum. Premunt aliqui singulis, utilius binis, ut magna sit uastitas singulis. Longitudo in his refert, non crassitudo. Spatiosa melius premunt. Antiqui funibus uittisque loreis ea detrahebant et uectibus. Intra C annos inuenta Graecanica, mali rugis per cocleas ambulantibus, ab aliis adfixa arbori stela, ab aliis area lapidum adtollente se cum arbore, quod maxime probatur. Intra XXII hos annos inuentum paruis prelis et minore torculario aedificio, breuiore inalo in media derecto, tympana inposita uinaceis superne toto pondere urguere et super prela construere congeriem. Hoc et poma colligendi tempus, obseruato cum aliquod maturitate, non tempestate, deciderit; hoc et faeces exprimendi, hoc et defrutum coquendi silente luna noctu aut, si interdiu, plena, ceteris diebus aut ante exortum lunae aut post occasum, nec nouella uite aut palustri, nec nisi e matura uua. Si ligno contingatur uas, adustum et fumosum fieri putant. Iustum uindemiae tempus ab aequinoctio ad Vergiliarum occasum dies XLIIII. Ab eo die oraculum occurrit frigidum picari pro nihilo ducentium. Sed iam et Kal. Ian. defectu uasorum uindemiantes uidi piscinisque musta condi aut uina effundi priora, ut dubia reciperentur. Hoc non tam saepe prouentu nimio euenit quam segnitia aut auaritia insidiantium caritati. Ciuilis, aequi patrisfamilias modus est annona cuiusque anni uti. Id peraeque etiam lucrosissimum. Reliqua de uinis adfatim dicta sunt, item uindemia facta oliuam esse rapiendam et quae ad oleum pertinent quaeque a Vergiliarum occasu agi debent.

LXXV. His quae sunt necessaria adicientur de luna uentisque et praesagiis, ut sit tota sideralis ratio perfecta. Namque Vergilius etiam in numeros lunae digerenda quaedam putauit, Democriti secutus ostentationem; nos legum utilitas, quae in toto opere, in hac quoque mouet parte. Omnia quae caeduntur, carpuntur, tondentur, innocentius decrescente luna quam crescente fiunt. Stercus nisi decrescente luna ne tangito, maxime autem intermenstrua dimidiaque stercorato. Verres, iuuencos, arietes, haedos decrescente luna castrato. Oua luna noua supponito. Scrobes luna plena noctu facito. Arborum radices luna plena operito. Vmidis locis interlunio serito et circa interlunium quatriduo. Ventilari quoque frumenta ac legumina et condi circa extremam lunam iubent, seminaria, cum luna supra terram sit, fieri, calcari musta, cum luna sub terra, item materias caedi quaeque alia suis locis diximus. Neque est facilior obseruatio ac iam dicta nobis secundo uolumine, sed quod intellegere uel rustici possint: quotiens ab occidente sole cernetur prioribusque horis noctis lucebit, crescens erit et oculis dimidiata iudicabitur; cum uero occidente sole orietur ex aduerso, ita ut pariter aspiciantur, tum erit plenilunium. Quotiens ab ortu solis orietur prioribusque noctis horis detrahet lumen et in diurnas extendet, decrescens erit iterumque dimidia; in coitu uero, quod interlunium uocant, cum apparere desierit. Supra terras autem erit, quamdiu et sol, interlunio et prima toto die, secunda horae noctis unius dextante sicilico, ac deinde tertia et usque XV multiplicatis horarum isdem portionibus. XV tota supra terras noctu erit eademque sub terris toto die. XVI ad prime horae nocturnae dextantem sicilicum sub terra aget easdemque portiones horarum per singulos dies adiciet usque ad interlunium, et quantum primis partibus noctis detraxerit, quod sub terris agat, tantundem nouissimis ex die adiciet supra terram. Alternis autem mensibus XXX implebit numeros, alternis uero detrahet singulos. Haec erit ratio lunaris, uentorum paulo scrupulosior.

LXXVI. Obseruato solis ortu quocumque die libeat stantibus hora diei sexta, sic ut ortum eum a sinistro umero habeant, contra mediam faciem meridies et a uertice septentrio erit. Qui ita limes per agrum currit, cardo appellabitur. Circumagi deinde melius est, ut umbram suam quisque cernat; alioquin post hominem erit. Ergo permutatis lateribus, ut ortus illius diei ab dextro umero fiat, occasus a sinistro, tunc erit hora sexta, cum minima umbra contra medium fiet hominem. Per huius mediam longitudinem duci sarculo sulcum uel cinere liniam uerbi gratia pedum XX conueniat mediamque mensuram, hoc est in decumo pede, circumscribi circulo paruo, qui uocetur umbilicus. Quae pars fuerit a uertice umbrae, haec erit uenti septentrionis. Illo tibi, putator, arborum plagae ne spectent, neue arbusta uineaeue nisi in Africa, Cyrenis, Aegypto. Illinc flante ne arato, quaeque alia praecipiemus. Quae pars liniae fuerit a pedibus umbrae meridiem spectans, haec uentum austrum dabit, quem a Graecis notum diximus uocari. Illinc flatu ueniente materiam uinumque, agricola, ne tractes. Vmidus aut aestuosus Italiae est, Africae quidem incendia cum serenitate affert. In hunc Italiae palmites spectent, sed non plagae arborum uitiumue. Hic oleae timeatur Vergiliarum quatriduo, hunc caueat insitor calamis gemmisque inoculator. De ipsa regionis eius hora praemonuisse conueniat. Frondem medio die, arborator, ne caedito. Cum meridiem adesse senties, pastor, aestate contrahente se umbra, pecudes a sole in opaca cogito. Cum aestate pasces, in occidentem spectent ante meridiem, post meridiem in orientem; aliter noxium, sicut hieme et uere in rorulentum educere. Nec contra septentrionem paueris supra dictum: cluduntur ita lippiuntue ab adflatu et aluo cita pereunt. Qui feminas concipi uoles, in hunc uentum spectantes iniri cogito.

LXXVII. Diximus ut in media linia designaretur umbilicus. Per hunc medium transuersa currat alia. Haec erit ab exortu aequinoctiali ad occasum aequinoctialem, et limes, qui ita secabit agrum, decumanus uocabitur. Ducantur deinde aliae duae liniae in decussis obliquae, ita ut ab septentrionis dextra laeuaque ad austri dextram ac laeuam descendant. Omnes per eundem currant umbilicum, omnes inter se pares sint, omnium interualla paria. Quae ratio semel in quoque agro ineunda erit uel, si saepius libeat uti, e ligno facienda, regulis paribus in tympanum exiguum, sed circinatum, adactis. Ratione qua doceo occurrendum ingeniis quoque inperitorum est. Meridiem excuti placet, quoniam semper idem est, sol autem cotidie ex alio caeli momento quam pridie oritur, ne quis forte ad exortum capiendam putet liniam. Ita caeli exacta parte, quod fuerit liniae caput septentrioni proximum a parte exortiua solstitialem habebit exortum, hoc est longissimi diei, uentumque aquilonem, borean Graecis dictum. In hunc ponito arbores uitesque. Sed hoc flante ne arato, frugem ne serito, semen ne iacito. Praestringit enim atque praegelat hic radices arborum quas positurus adferes. Praedoctus esto: alia robustis prosunt, alia infantibus. - Nec sum oblitus in hac parte uentum Graecis poni quem caecian uocant. Sed idem Aristoteles, uir inmensae subtilitatis, qui id ipsum fecit, rationem conuexitatis mundi reddit, qua contrarius aquilo Africo flat. - Nec tamen eum toto anno in praedictis timeto agricola. Mollitur sidere aestate media mutatque nomen et etesias uocatur. Ergo cum frigidum senties, caueto; at quacumque aquilo praedicitur, tanto perniciosior septentrio est. In hunc Asiae, Graeciae, Hispaniae, maritimae Italiae, Campaniae, Apuliae arbusta uineaeque spectent. Qui mares concipi uoles, in hunc pascito, ut sic ineuntem ineat. Ex aduerso aquilonis ab occasu brumali Africus flabit, quem Graeci liba uocant. In hunc a coitu cum se pecus circumegerit, feminas conceptas esse scito. Tertia a septentrione linia, quam per latitudinem umbrae duximus et decumanam uocauimus, exortum habebit aequinoctialem uentumque subsolanum, Graecis aphelioten dictum. In hunc salubribus locis uillae uineaeque spectent. Ipse leniter pluuius tamen est, siccior fauonius, ex aduerso eius ab aequinoctiali occasu, zephyrus Graecis nominatus. In hunc spectare oliueta Cato iussit. Hic uer inchoat aperitque terras tenui frigore saluber, hic uites putandi frugesque curandi, arbores serendi, poma inserendi, oleas tractandi ius dabit adflatuque nutricium exercebit. Quarta a septentrione linia, eadem austro ab exortiua parte proxima, brumalem habebit exortum uentumque uolturnum, eurum Graecis dictum, sicciorem et ipsum tepidioremque. In hunc apiaria et uineae Italiae Galliarumque spectare debent. Ex aduerso uolturni flabit corus, ab occasu solstitiali et occasuro latere septentrionis, Graecis dictus argestes, ex frigidissimis et ipse, sicut omnes qui a septentrionis parte spirant. Hic et grandines infert, cauendus et ipse non secus ac septentrio. Volturnus si a serena caeli parte coeperit flare, non durabit in noctem, at subsolanus in maiorem partem noctis extenditur. Quisquis erit uentus, si feruidus sentietur, pluribus diebus permanebit. Aquilonem praenuntiat terra siccescens repente, austrum umescens rore occulto.

LXXVIII. Etenim praedicta uentorum ratione, ne saepius eadem dicantur, transire conuenit ad reliqua tempestatum praesagia, quoniam et hoc placuisse Vergilio magno opere uideo, siquidem in ipsa messe saepe concurrere proelia uentorum damnosa imperitis refert. Tradunt eundem Democritum metente fratre eius Damaso ardentissimo aestu orasse ut reliquae segeti parceret raperetque desecta sub tectum, paucis mox horis saeuo imbre uaticinatione adprobata. Quin immo et harundinem non nisi inpendente pluuia seri iubent et fruges insecuturo imbre. Quamobrem et haec breuiter attingimus, scrutati maxime pertinentia, primumque a sole capiemus praesagia. Purus oriens atque non feruens serenum diem nuntiat, at hibernam pallidus grandinem. Si et occidit pridie serenus et oritur, tanto certior fides serenitatis. Concauus oriens pluuias praedicit; idem uentos, cum ante exorientem eum nubes rubescunt; quod si et nigrae rubentibus interuenerint, et pluuias; cum occidentis aut orientis radii uidentur coire, pluuias. Si circa occidentem rubescunt nubes, serenitatem et futuri diei spondent. Si in exortu spargentur partim ad austrum, partim ad aquilonem, pura circa eum serenitas sit licet, pluuiam tamen uentosque significabunt; si in ortu aut in occasu contracti cernentur radii, imbrem. Si in occasu eius pluet aut radii nubem in se trahent, asperam in proximum diem tempestatem significabunt. Cum oriente radii non inlustres eminebunt, quamuis circumdatae nubes non sint, pluuiam portendent. Si ante exortum nubes globabuntur, hiemem asperam denuntiabunt; si ab ortu repellentur et ad occasum abibunt, serenitatem. Si nubes solem circumcludent, quanto minus luminis relinquent, tanto turbidior tempestas erit; si uero etiam duplex orbis fuerit, eo atrocior. Quod si in exortu aut in occasu fiet, ita ut rubescant nubes, maxima ostendetur tempestas. Si non ambibunt, sed incumbent, a quocumque uento fuerint, eum portendent; si a meridie, et imbrem. Si oriens cingetur orbe, ex qua parte is se ruperit, exspectetur uentus. Si totus defluxerit aequaliter, serenitatem dabit. Si in exortu longe radios per nubes porriget et medius erit inanis, pluuiam significabit; si ante ortum radii se ostendent, aquam et uentum; si circa occidentem candidus circulus erit, noctis lenem tempestatem; si nebula, uehementiorem; si candente sole, uentum; si ater circulus fuerit, ex qua regione is ruperit se, uentum magnum.

LXXIX. Proxima sint iure lunae praesagia. Quartam eam maxime obseruat Aegyptus. Si splendens exorta puro nitore fulsit, serenitatem; si rubicunda, uentos; si nigra, pluuias portendere creditur in XV. Cornua eius obtusa pluuiam, erecta et infesta uentos semper significant, quarta tamen maxime. Cornu eius septentrionale acuminatum atque rigidum illum praesagit uentum, inferius austrum, utraque recta noctem uentosam. Si quartam orbis rutilus cinget, et uentos et imbres praemonebit. Apud Varronem ita est: "Si quarto die luna erit directa, magnam tempestatem in mari praesagiet nisi si coronam circa se habebit et eam sinceram, quoniam illo modo non ante plenam lunam hiematurum ostendit. Si plenilunio per dimidium pura erit, dies serenos significabit; si rutila, uentos; nigrescens, imbres. Si caligo orbisue nubium incluserit, uentos, qua se ruperit; si gemini orbes cinxerint, maiorem tempestatem, et magis, si tres erunt aut nigri, interrupti atque distracti. Nascens luna si cornu superiore obatrato surget, pluuias decrescens dabit; si inferiore, ante plenilunium; si in media nigritia illa fuerit, imbrem in plenilunio. Si plena circa se habebit orbem, ex qua parte is maxime splendebit, ex ea uentum ostendet; si in ortu cornua crassiora fuerint, horridam tempestatem. Si ante quartam non apparuerit uento fauonio flante, hiemalis toto mense erit. Si XVI uehementius flammea apparuerit, asperas tempestates praesagiet". Sunt et ipsius lunae VIII articuli, quotiens in angulos solis incidat, plerisque inter eos tantum obseruantibus praesagia eius, hoc est III, VII, XI, XV, XVIIII, XXIII, XXVII et interlunium.

LXXX. Tertio loco stellarum obseruationem esse oportet. Discurrere hae uidentur interdum, uentique protinus sequuntur, in quorum parte ita praesagiere. Caelum cum aequaliter totum erit splendidum articulis temporum quos proposuimus, autumnum serenum praestabit et frigidum. Si uer et aestas non sine refrigerio aliquo transierint, autumnum serenum ac densum minusque uentosum facient. Autumni serenitas uentosam hiemem facit. Cum repente stellarum fulgor obscuratur et id neque nubilo nec caligine, pluuia aut graues denuntiantur tempestates. Si uolitare plures stellae uidebuntur, quo ferentur albescentes, uentos ex is partibus nuntiabunt aut si cursitabunt, certos; si id in pluribus partibus fiet, inconstantes uentos et undique; si stellarum errantium aliquam orbis incluserit, imbrem. Sunt in signo Cancri duae stellae paruae Aselli appellatae, exiguum inter illas spatium obtinente nubecula quam praesepia appellant. Haec cum caelo sereno apparere desiit, atrox hiems sequitur. Sin alteram earum, aquiloniam, caligo abstulit, auster saeuit; si austrinam, aquilo. Arcus cum sunt duplices, pluuias nuntiant, a pluuiis serenitatem non perinde certam; circulus nubis circa sidera aliqua pluuiam.

LXXXI. Cum aestate uehementius tonuit quam fulsit, uentos ex ea parte denuntiat, contra si minus tonuit, imbrem. Cum sereno caelo fulgetrae erunt et tonitrua, hiemabit, atrocissime autem, cum ex omnibus quattuor partibus caeli fulgurabit; cum ab aquilone tantum, in posterum diem aquam portendet; cum a septentrione, uentum eum. Cum ab austro uel coro aut fauonio nocte serena fulgurabit, uentum et imbrem ex isdem regionibus demonstrabit. Tonitrua matutina uentum significant, imbrem meridiana.

LXXXII. Nubes cum sereno in caelum ferentur, ex quacumque parte id fiet, uenti exspectentur. Si eodem loco globabuntur adpropinquanteque sole discutientur et hoc ab aquilone fiet, uentos; si ab austro, imbres portendent. Sole occidente si ex utraque parte eius caelum petent, tempestatem significabunt. Vehementius atrae ab oriente in noctem aquam minantur, ab occidente in posterum diem. Si nubes ut uellera lanae spargentur multae ab oriente aquam in triduum praesagient. Cum in cacuminibus montium nubes consident, hiemabit. Si cacumina pura fient, disserenabit. Nube grauida candicante, quod uocant tempestatem albam, grando imminebit. Caelo quamuis sereno nubecula quamuis parua flatum procellosum dabit.

LXXXIII. Nebulae montibus descendentes aut caelo cadentes uel in uallibus sidentes serenitatem promittent.

LXXXIV. Ab his terreni ignes proxime significant. Pallidi namque murmurantesque tempestatum nuntii sentiuntur, pluuiae iam in lucernis fungi. Si flexuose uolitet flamma, uentum; et lumina, cum ex sese flammas elidunt aut uix accenduntur; item cum in aeno pendente scintillae coaceruantur, uel cum tollentibus ollas carbo adhaerescit, aut cum contectus ignis e se fauillam discutit scintillamue emittit, uel cum cinis in foco concrescit et cum carbo uehementer perlucet.

LXXXV. Est et aquarum significatio: mare si tranquillum in portu cursitabit murmurabitue intra se, uentum praedicet; si id hieme, et imbrem; litora ripaeque si resonabunt tranquillo, asperam tempestatem, item maris ipsius tranquillo sonitus spumaeue dispersae aut aquae bullantes. Pulmones marini in pelago plurium dierum hiemem portendunt. Saepe et silentio intumescit inflatumque altius solito iam intra se esse uentos fatetur.

LXXXVI. Et quidam et montium sonitus nemorumque mugitus praedicunt et sine aura, quae sentiatur, folia ludentia, lanugo populi aut spinae uolitans aquisque plumae innatantes, atque etiam in campanis uenturam tempestatem praecedens suus fragor. Caeli quidem murmur non dubiam significationem habet.

LXXXVII. Praesagiunt et animalia: delphini tranquillo mari lasciuientes flatum ex qua uenient parte, item spargentes aquam; idem turbato tranquillitatem. Lolligo uolitans, conchae adhaerescentes, echini adfigentes sese aut harena saburrantes tempestatis signa sunt. Ranae quoque ultra solitum uocales et fulicae matutino clangore, item mergi anatesque pinnas rostro purgantes uentum, ceteraeque aquaticae aues concursantes, grues in mediterranea festinantes, mergi, gauiae maria aut stagna fugientes. Grues silentio per sublime uolantes serenitatem, sicut noctua in imbre garrula - at sereno tempestatem - coruique singultu quodam latrantes seque concutientes, si continuabunt; si uero carptim uocem resorbebunt, uentosum imbrem. Graculi sero a pabulo recedentes hiemem, et albae aues cum congregabuntur et cum terrestres uolucres contra aquam clangores dabunt perfundentesque sese, sed maxime cornix, hirundo tam iuxta aquam uolitans, ut pinna saepe percutiat, quaeque in arboribus habitant fugitantes in nidos suos, et anseres continuo clangore intempestiui, ardea in mediis harenis tristis.

LXXXVIII. Nec mirum aquaticas aut in totum uolueres praesagia aeris sentire. Pecora exultantia et indecora lasciuia ludentia easdem significationes habent, et boues caelum olfactantes seque lambentes contra pilum, turpesque porci alienos sibi manipulos feni lacerantes, segniterue et contra industriam suam apes absconditae, uel formicae concursantes aut oua progerentes, item uermes terreni erumpentes.

LXXXIX. Trifolium quoque inhorrescere et folia contra tempestatem subrigere certum est.

XC. Nec non et in cibis mensisque nostris uasa, quibus esculentum additur, sudorem repositoriis relinquentia diras tempestates praenuntiant.