VITRVVII POLLIONIS - DE ARCHITECTVRA - LIBER VII

PRAEFATIO - I

Maiores cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt, per commentariorum relationes cogitata tradere posteris, ut ea non interirent, sed singulis aetatibus crescentia uoluminibus edita gradatim peruenirent uetustatibus ad summam doctrinarum subtilitatem. Itaque non mediocres sed infinitae sunt his agendae gratiae, quod non inuidiose silentes praetermiserunt, sed omnium generum sensus conscriptionibus memoriae tradendos curauerunt.

PRAEFATIO - II

Eamque si non ita fecissent, non potuissemus scire, quae res in Troia fuissent gestae seu Croesus, Alexander, Darius ceterique reges quas res aut quibus rationibus gessissent, nec quid Thales, Democritus, Anaxagoras, Xenophanes reliquique physici sensissent de rerum natura, quasque Socrates, Platon, Aristoteles, Zenon, Epicurus aliique philosophi hominibus agendae uitae terminationes finissent, fuissent notae, nisi maiores praeceptorum conparationibus omnium memoriae ad posteritatem commentariis extulissent.

PRAEFATIO - III

Itaque quemadmodum his gratiae sunt agendae, contra, qui eorum scripta furantes pro suis praedicant, sunt uituperandi, quique non propriis cogitationibus scriptorum nituntur, sed inuidis moribus aliena uiolantes gloriantur, non modo sunt reprehendendi, sed etiam, quia impio more uixerunt, poena condemnandi. Nec tamen hae res non uindicatae curiosius ab antiquis esse memorantur. Quorum exitus iudiciorum qui fuerint, non est alienum, quemadmodum sint nobis traditi, explicare.

PRAEFATIO - IV

Reges Attalici magnis philologiae dulcedinibus inducti cum egregiam bibliothecam Pergami ad communem delectationem instituissent, tunc item Ptolomaeus infinito zelo cupiditatisque incitatus studio non minoribus industriis ad eundem modum contenderat Alexandriae comparare. Cum autem summa diligentia perfecisset, non putauit id satis esse, nisi propagationibus inseminando curaret augendam. Itaque Musis et Apollini ludos dedicauit et, quemadmodum athletarum, sic communium scriptorum uictoribus praemia et honores constituit.

PRAEFATIO - V

His ita institutis, cum ludi adessent, iudices litterati, qui ea probarent, erant legendi. Rex, cum iam sex ciuitatis lectos habuisset nec tam cito septumum idoneum inueniret, retulit ad eos, qui supra bibliothecam fuerunt, et quaesiit, si quem nouissent ad id expeditum. Tunc ei dixerunt esse quendam Aristophanen, qui summo studio summaque diligentia cotidie omnes libros ex ordine perlegeret. Itaque conuentu ludorum, cum secretae sedes iudicibus essent distributae, cum ceteris Aristophanes citatus, quemadmodum fuerat locus ei designatus, sedit.

PRAEFATIO - VI

Primo poetarum ordine ad certationem inducto cum recitarentur scripta, populus cunctus significando monebat iudices, quod probarent. Itaque cum ab singulis sententiae sunt rogatae, sex una dixerunt et, quem maxime animaduerterunt multitudini placuisse, ei primum praemium, insequenti secundum tribuerunt. Aristophanes uero, cum ab eo sententia rogaretur, eum primum renuntiari iussit, qui minime populo placuisset.

PRAEFATIO - VII

Cum autem rex et uniuersi uehementer indignarentur, surrexit et rogando impetrauit, ut paterentur se dicere. Itaque silentio facto docuit unum ex his eum esse poetam, ceteros aliena recitauisse; oportere autem iudicantes non furta sed scripta probare. Admirante populo et rege dubitante, fretus memoriae certis armariis infinita uolumina eduxit et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri. Itaque rex iussit cum his agi furti condemnatosque cum ignominia dimisit, Aristophanen uero amplissimis muneribus ornauit et supra bibliothecam constituit.

PRAEFATIO - VIII

Insequentibus annis a Macedonia Zoilus, qui adoptauit cognomen, ut Homeromastix uocitaretur, Alexandriam uenit suaque scripta contra Iliadem et Odyssean comparata regi recitauit. Ptolomaeus uero, cum animaduertisset poetarum parentem philologiaeque omnis ducem absentem uexari et, cuius ab cunctis gentibus scripta suspicerentur, ab eo uituperari, indignans nullum ei dedit responsum. Zoilus autem, cum diutius in regno fuisset, inopia pressum summisit ad regem postulans, ut aliquid sibi tribueretur.

PRAEFATIO - IX

Rex uero respondisse dicitur Homerum, qui ante annos mille decessisset aeuo perpetuo multa milia hominum pascere, item debere, qui meliore ingenio se profiterentur, non modo unum sed etiam plures alere posse. Et ad summam mors eius ut parricidii damnati uarie memoratur. Alii enim scripserunt a Philadelpho esse in crucem fixum, nonnulli Chii lapides esse coniectos, alii Zmyrnae uiuom in pyram coniectum. Quorum utrum ei acciderit, merenti digna constitit poena; non enim aliter uidetur promereri, qui citat eos, quorum responsum, quid senserint scribentes, non potest coram indicari.

PRAEFATIO - X

Ego uero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito nomine meo id profero corpus neque ullius cogitata uituperans institui ex eo me adprobare, sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum sollertiis ex aeuo conlatis abundantes alius alio genere copias praeparauerunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propria proposita traducentes facundiores et expeditiores habemus ad scribendum facultates talibusque confidentes auctoribus audemus institutiones nouas comparare.

PRAEFATIO - XI

Igitur tales ingressus eorum quia ad propositi mei rationes animaduerti praeparatos, inde sumendo progredi coepi. Namque primum Agatharchus Athenis Aeschylo docente tragoediam [ad] scaenam fecit et de ea commentarium reliquit. Ex eo moniti Democritus et Anaxagoras de eadem re scripserunt, quemadmodum oporteat ad aciem oculorum radiorumque extentionem certo loco centro constituto [ad] lineas ratione naturali respondere, uti de incerta re certae imagines aedificiorum in scaenarum picturis redderent speciem et, quae in directis planisque frontibus sint figurata, alia abscedentia, alia prominentia esse uideantur.

PRAEFATIO - XII

Postea Silenus de symmetriis doricorum edidit uolumen; de aede Iunonis, quae est Sami dorica, Theodorus; ionice Ephesi quae est Dianae, Chersiphron et Metagenes; de fano Mineruae, quod est Priene ionicum Pytheos; item de aede Mineruae, dorice quae est Athenis in arce, Ictinos et Carpion; Theodorus Phocaeus de tholo, qui est Delphis; Philo de aedium sacrarum symmetriis et de armamentario, quod fuerat Piraei portu; Hermogenes de aede Dianae, ionice quae est Magnesia pseudodipteros, et Liberi Patris Teo monopteros; item Arcesius de symmetriis corinthiis et ionico Trallibus Aesculapio, quod etiam ipse sua manu dicitur fecisse; de Mausoleo Satyrus et Pytheos.

PRAEFATIO - XIII

Quibus uero felicitas maximum summumque contulit munus; quorum enim artes aeua perpetuo nobilissimas laudes et sempiterno florentes habere iudicantur, et cogitatis egregias operas praestiterunt. Namque singuli frontibus singuli artifices sumpserunt certatim partes ad ornandum et probandum Leochares, Bryaxis, Scopas, Praxiteles, nonnulli etiam putant Timotheum, quorum artis eminens excellentia coegit ad septem spectaculorum eius operis peruenire famam.

PRAEFATIO - XIV

Praeterea minus nobiles multi praecepta symmetriarum conscripserunt, uti Nexaris, Theocydes, Demophilos, Pollis, Leonidas, Silanion, Melampus, Samacus, Euphranor. Non minus de machinationibus, ut Diades, Archytas, Archimedes, Ctesibios, Nymphodorus, Philo Byzantius, Diphilos, Democles, Charias, Polyidos, Pyrrhos, Agesistratos. Quorum ex commentariis, quae utilia esse his rebus animaduerti, collecta in unum coegi corpus, et ideo maxime, quod animaduerti in ea re ab Graecis uolumina plura edita, ab nostris oppido quam pauca. Fuficius enim mirum de his rebus primus instituit edere uolumen, item Terentius Varro de nouem disciplinis unum de architectura, P. Septimius duo.

PRAEFATIO - XV

Amplius uero in id genus scripturae adhuc nemo incubuisse uidetur, cum fuissent et antiqui ciues magni architecti, qui potuissent non minus eleganter scripta comparare. Namque Athenis Antistates et Callaeschros et antimachides et Porinos architecti Pisistrato aedem Ioui Olympio facienti fundamenta constituerunt, post mortem autem eius propter interpellationem reipublicae incepta reliquerunt. Itaque circiter annis quadringentis post Antiochus rex, cum in id opus inpensam esset pollicitus, cellae magnitudinem et columnarum circa dipteron conlocationem epistyliorumque et ceterorum ornamentorum ad symmetriam distributionem magna sollertia scientiaque summa ciuis Romanus Cossutius nobiliter est architectatus. Id autem opus non modo uolgo, sed etiam in paucis a magnificentia nominatur.

PRAEFATIO - XVI

Nam quattuor locis sunt aedium sacrarum marmoreis operibus ornatae dispositiones, [e quibus propriae de his nominationes clarissima fama nominantur] quorum excellentiae prudetesque cogitationum apparatus suspectus habent in deorum + sesemaneo. Primumque aedes Ephesi Dianae ionico genere ab Chersiphrone Gnosio et filio eius Metagene est instituta, quam postea Demetrius,ipsius Dianae seruos,et Paeonius Ephesius dicuntur perfecisse. Mileti Apollini item ionicis symmetriis idem Paeonius Daphnisque Milesius instituerunt. Eleusine Cereris et Proserpinae cellam inmani magnitudine Ictinos dorico more sine exterioribus columnis ad laxamentum usus sacrificiorum pertexit.

PRAEFATIO - XVII

Eam autem postea, cum Demetrius Phalereus Athenis rerum potiretur, Philo ante templum in fronte columnis constitutis prostylon fecit; ita aucto uestibulo laxamentum initiantibus operique summam adfecit auctoritatem. In asty uero [ad] Olympium amplo modulorum conparatu corinthiis symmetriis et proportionibus, uti supra scriptum est, architectandum Cossutius suscepisse memoratur, cuius commentarium nullum est inuentum. Nec tamen a Cossutio solum de his rebus scripta sunt desideranda sed etiam a G. Mucio, qui magna scientia confisus aedis Honoris et Virtutis Marianae cellae columnarumque et epistyliorum symmetrias legitimis artis institutis perfecit. Id uero si marmoreum fuisset, ut haberet, quemadmodum ab arte subtilitatem, sic ab magnificentia et inpensis auctoritatem, in primis et summis operibus nominaretur.

PRAEFATIO - XVIII

Cum ergo et antiqui nostri inueniantur non minus quam Graeci fuisse magni architecti et nostra memoria satis multi, et ex his pauci praecepta edidissent, non putaui silendum, sed disposite singuli uoluminibus de singulis exponeremus. Itaque, quoniam sexti uolumine priuatorum aedificiorum rationes perscripsi, in hoc, qui septimum tenet numerum, de expolitionibus, quibus rationibus et uenustatem et firmitatem habere possint, exponam.

I - I

Primumque incipiam de ruderatione, quae principia tenet expolitionum, uti curiosius summaque prouidentia solidationis ratio habeatur. Et si plano pede erit eruderandum, quaeratur, solum si sit perpetuo solidum, et ita exaequetur, et inducatur cum statumine rudus. Sin autem omnis aut ex parte congesticius locus fuerit, fistucationibus cum magna cura solidetur. In contignationibus uero diligenter est animaduertendum, ne qui paries, qui non exeat ad summum, sit exstructus sub pauimentum, sed potius relaxatus supra se pendentem habeat coaxationem. Cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in pauimentis necessario rimas.

I - II

Item danda est opera, ne commisceantur axes aesculini querco, quod quercei, simul umorem perceperunt, se torquentes rimas faciunt in pauimentis. Sin autem aesculus non erit et necessitas coegerit propter inopiam, querceis sic uidetur esse faciundum, ut secentur tenuiores; quo minus enim ualuerint, eo facilius clauis fixi continebuntur. Deinde in singulis tignis extremis partibus axis bini claui figantur, uti nulla ex parte possint se torquendo anguli excitare. Namque de cerro aut fago seu farno nullus ad uetustatem potest permanere. Coaxationibus factis, si erit, filex, si non, palea substernatur, uti materies ab calcis uitiis defendatur.

I - III

Tunc insuper statuminetur ne minore saxo, quam qui possit manum implere. Statuminationibus inductus: rudus si nouum erit, ad tres partes una calcis misceatur, si rediuiuum fuerit, quinque ad duum mixtiones habeant responsum. Deinde rudus inducatur et uectibus ligneis, decuriis inductis, crebriter pinsatione solidetur, et id non minus pinsum absolutum crassitudine sit dodrantis. Insuper ex testa nucleus inducitur mixtionem habens ad tres partes unam calcis, ne minore crassitudine pauimentum digitorum senum. Supra nucleum ad regulam et libellam exacta pauimenta struantur siue sectilia seu tesseris.

I - IV

Cum ea exstructa fuerint et fastigia sua exstructionem habuerint, ita fricentur, uti, si sectilia sint, nulli gradus in scutulis aut trigonis aut quadratis seu fauis exstent, sed coagmentorum conpositio planam habeat inter se directionem, si tesseris structum erit, ut eae omnes angulos habeant aequales; cum enim anguli non fuerint omnes aequaliter plani, non erit exacta, ut oportet, fricatura. Item testacea spicata tiburtina sunt diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas nec exstantes tumulos, sed extenta et ad regulam perfricata. Super fricaturam, leuigationibus et polituris cum fuerint perfecta, incernatur marmor, et supra loricae ex calce et harena inducantur.

I - V

Subdiu uero maxime idonea faciunda sunt pauimenta, quod contignationes umore crescentes aut siccitate decrescentes seu pandationibus sidentes mouendo se faciunt uitia pauimentis; praeterea gelicidia et pruinae non patiuntur integra permanere. Itaque si necessitas coegerit, ut minime uitiosa fiant, sic erit faciundum. Cum coaxatum fuerit, super altera coaxatio transuersa sternatur clauisque fixa duplicem praebeat contignationi loricationem. Deinde ruderi nouo tertia pars testae tunsae admisceatur, calcisque duae partes ad quinque mortarii mixtionibus praestent responsum.

I - VI

Statuminatione facta rudus inducatur, idque pistum absolutum ne minus pede sit crassum. Tunc autem nucleo inducto, uti s. s. est, pauimentum e tessera grandi circiter binum digitum caesa struatur fastigium habens in pedes denos digitos binos; quod si bene temperabitur et recte fricatum fuerit, ab omnibus uitiis erit tutum. Vti autem inter coagmenta materies ab gelicidiis ne laboret, fracibus quotannis ante hiemem saturetur; ita non patietur in se recipere gelicidii pruinam.

I - VII

Sin autem curiosius uidebitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales. Quibus iunctis impletur calx ex oleo subacta, confricenturque inter se coagmenta compressa. Ita calx, quae erit haerens in canalibus, durescendo contestateque solidescendo non patietur, aquam neque aliam rem per coagmenta transire. Cum ergo fuerit hoc ita perstratum, supra nucleus inducatur et uirgis caedendo subigatur. Supra autem siue ex tessera grandi siue ex spica testacea ‹pauimenta› struantur fastigiis, quibus est supra scriptum, et cum sic erunt facta, non cito uitiabuntur.

II - I

Cum a pauimentorum cura discessum fuerit, umc de albariis operibus est explicandum. Id autem erit recte, si glaebae calcis optimae ante multo tempore, quam opus fuerit, macerabuntur, uti, si qua glaeba parum fuerit in fornace cocta, in maceratione diuturna liquore deferuere coacta uno tenore concoquatur. Namque cum non penitus macerata sed recens sumitur, cum fuerit inducta habens latentes crudos calculos, pustulas emittit. Qui calculi, in opere uno tenore cum permacerantur, dissoluunt et dissipant tectorii politionem.

II - II

Cum autem habita erit ratio macerationis et id curiosius operi praeparatum erit, sumatur ascia et, quemadmodum materia dolatur, sic calx in lacu macerata ascietur. Si ad eam offenderint calculi, non erit temperata; cumque siccum et purum ferrum educetur, indicabit eam euanidam et siticulosam; cum uero pinguis fuerit et recte macerata, circa id ferramentum uti glutinum haerens omni ratione probabit se esse temperatam. Tunc autem machinis comparatis camerarum dispositiones in conclauibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata.

III - I

Cum ergo camerarum postulabitur ratio, sic erit faciunda. Asseres directi disponantur inter se ne plus spatium habentes pedes binos, et hi maxime cupressei, quod abiegnei ab carie et ab uetustate celeriter uitiantur. Hique asseres, cum ad formam circinationis fuerint distributi, catenis dispositis ad contignationes, siue tecta erunt, crebriter clauis ferreis fixi religentur. Eaeque catenae ex ea materia comparentur, cui nec caries nec uetustas nec umor possit nocere, id est e buxo, iunipero, olea, robore, cupresso ceterisque similibus praeter quercum, cum ea se torquendo rimas faciat quibus inest operibus.

III - II

Asseribus dispositis tum tomice ex sparto Hispanico, harundines Graecae tunsae ad eos, uti forma postulat, religentur. Item supra cameram materies ex calce et harena mixta subinde inducatur, ut, si quae stillae ea contignationibus aut tectis ceciderir, sustineantur. Sin autem harundinis graecae copia non erit, de paludibus tenues colligantur et mataxae tomice ad iustam longitudinem una crassitudine alligationibus temperentur, dum ne plus inter duos nodos alligationibus binos pedes distent, et hae ad asseres, uti supra scriptum est, tomice religentur cultellique lignei in eas configantur. Cetera omnia, uti supra scriptum est, expediantur.

III - III

Cameris dispositis et intextis imum caelum earum trullissetur, deinde harena dirigatur, postea autem creta aut marmore poliatur. Cum camerae politae fuerint, sub eas coronae sunt subiciendae; quam maxime tenues et subtiles oportere fieri uidebitur; cum enim grandes sunt, pondere deducuntur nec possunt se sustinere. In hisce minime gypsum debet admisceri, sed excreto marmore uno tenore perduci, uti ne praecipiendo non patiatur uno tenore opus inarescere Etiamque cauendae sunt in cameris priscorum dispositiones, quod earum planitiae coronarum graui pondere inpendentes sunt periculosae.

III - IV

Coronarum autem sunt figurae ‹aliae purae›, aliae caelatae. Conclauibus autem, ubi ignis aut plura lumina sunt ponenda, pura fieri debent, ut ea facilius extergeantur; in aestiuis et exhedras, ubi minime fumus est nec fuligo potest nocere, ibi caelatae sunt faciendae. Semper enim album opus propter superbiam candoris non modo ex propriis sed etiam alienis aedificiis concipit fumum.

III - V

Coronis explicatis parietes quam asperrime trullissentur, postea autem supra, trullissatione subarescente, deformentur directiones harenati, uti longitudines ad regulam et ad lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli ad normam respondentes exigantur; namque sic emendata tectoriorum in picturis erit species. Subarescente iterum et tertio inducatur; ita cum fundatior erit ex harenato directura, eo firmior erit ad uetustatem soliditas tectorii.

III - VI

Cum ab harena praeter trullissationem non minus tribus coriis fuerit deformatum, tunc e marmore graneo directiones sunt subigendae, dum ita materies temperetur, uti, cum subigatur, non haereat ad rutrum, sed purum ferrum e mortario liberetur. Grandi inducto et inarescente alterum corium mediocre dirigatur; id cum subactum fuerit et bene fricatum, subtilius inducatur. Ita cum tribus coriis harenae et item marmoris solidati parietes fuerint, neque rimas neque aliud uitium in se recipere poterunt.

III - VII

Sed et liaculorum subactionibus fundata soliditate marmorisque candore firmo leuigata, coloribus cum politionibus inductis nitidos expriment splendores. Colores autem, udo tectorio cum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus [et] euanida, ieiunitate coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, in quibuscumque membris est formata cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias uideatur habere qualitates.

III - VIII

Itaque tectoria, quae recte sunt facta, neque uetustatibus fiunt horrida neque, cum extergentur, remittunt colores, nisi si parum diligenter et in arido fuerint inducti. Cum ergo ita in parietibus tectoria facta fuerint, uti supra scriptum est, et firmitatem et splendorem et ad uetustatem permanentem uirtutem poterunt habere. Cum uero unum corium harenae et unum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius minus ualendo faciliter rumpitur nec splendorem politionibus propter inbecillitatem crassitudinis proprium obtinebit.

III - IX

Quemadmodum enim speculum argenteum tenui lamella ductum incertas et sine uiribus habet remissiones splendoris, quod autem e solida temperatura fuerit factum, recipiens in se firmis uiribus politionem fulgentes in aspectu certasque considerantibus imagines reddet, sic tectoria, quae ex tenui sunt ducta materia, non modo sunt rimosa, sed etiam celeriter euanescunt, quae autem fundata harenationis et marmoris soliditate sunt crassitudine spissa, cum sunt politionibus crebris subacta, non modo sunt nitentia, sed etiam imagines expressas aspicientibus ex eo opere remittunt.

III - X

Graecorum uero tectores non solum his rationibus utendo faciunt opera firma, sed etiam mortario conlocato, calce et harena ibi confusa, decuria hominum inducta ligneis uectibus pisant materiam, et ita ad certamen subacta tunc utuntur. Itaque ueteribus parietibus nonnu]li crustas excidentes pro abacis utuntur, ipsaque tectoria abacorum et speculorum diuisionibus circa se prominentes habent expressiones.

III - XI

Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transuersariis rimas fieri, ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, haec erit ratio. Cum paries totus ulto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clauis muscariis perpetuae figantur; deinde iterum luto inducto, si priores transuersariis harundinibus fixae sunt, secundae erectis figantur, et ita, uti supra scriptum est, harenatum et marmor et omne tectorium inducatur. Ita cannarum duplex in parietibus harundinibus transuersis fixa perpetuitas nec segmina nec rimam ullam fieri patietur.

IV - I

Quibus rationibus siccis locis tectoria oporteat fieri, dixi; nunc, quemadmodum umidis locis politiones expediantur, ut permanere possint sine uitiis, exponam. Et primum conclauibus, quae plano pede fuerint, in imo pauimento alte circiter pedibus tribus pro harenato testa trullissetur et dirigatur, uti eae partes tectoriorum ab umore ne uitientur. Sin autem aliqui paries perpetuos habuerit umores, paululum ab eo recedatur et struatur alter tenuis distans ab eo, quantum res patietur, et inter duos parietes canalis ducatur inferior, quam libramentum conclauis fuerit, habens nares ad locum patentem. Item, cum in altitudinem perstructus fuerit, relinquantur spiramenta; si enim non per nares umor et in imo et in summo habuerit exitus, non minus in noua structura se dissipabit. His perfectis paries testa trullissetur et dirigatur et tunc tectorio poliantur.

IV - II

Sin autem locus non patietur structuram fieri, canales fiant et nares exeant ad locum patentem. Deinde ex altera parte besalibus ‹laterculis› pilae substruantur, in quibus tegulae bipedales ex una parte supra marginem canalis inponantur, duarum tegularum anguli sedere possint, et ita a pariete eae distent, ut ne plus pateant palmum. Deinde insuper erectae hamatae tegulae ab imo ad summum ad parietem figantur, quarum interiores partes I curiosius picentur, ut ab se respuant liquorem; item in imo et in summo supra camaram habeant spiramenta.

IV - III

Tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, uti trullissationem testaceam non respuant; namque propter ieiunitatem quae est a fornacibus excocta non possunt recipere nec sustinere, nisi calx subiecta utrasque res inter se conglutinet et cogat coire. trullissatione inducta pro harenato testa dirigatur, et cetera omnia, uti supra scripta sunt in tectorii rationibus, perficiantur.

IV - IV

Ipsi autem ++ politionibus eorum ornatus proprios debent habere ad decoris rationes, uti et ex locis aptas et generum discriminibus non alienas habeant dignitates. Tricliniis hibernis non est utilis compositione nec melographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab ulminum crebris fuliginibus corrumpuntur. In his uero supra podia abaci ex atramento sunt subigendi et poliendi cuneis silaceis seu miniaceis interpositis; explicatae camerae pure politae. Etiam pauimentorum non erit displicens, si qui animaduertere uoluerit Graecorum [ad] hibernaculorum usum; minime sumptuosus est utilis apparatus.

IV - V

Foditur enim intra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binum, et solo festucato inducitur aut rudus aut testaceum pauimentum ita fastigatum, ut in canali habeat nares. Deinde congestis et spisse calcatis carbonibus inducitur e sabulone et calce et fauilla mixta materies crassitudine semipedali. Ad regulam et libellam summo libramento cote despumato redditur species nigri pauimenti. Ita conuiuiis eorum et, quod poculis et pytismatis effundetur, simul cadit siccescitque, quique uersantur ibi ministrantes, etsi nudis pedibus fuerint, non recipiunt frigus ab eius modi genere pauimenti.

V - I

Ceteris conclauibus, id est uernis, autumnalibus, aestiuis, etiam atriis et peristylis, constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes picturarum. Namque pictura imago fit eius, quod est seu potest esse, uti homines, aedificia, naues, reliquarumque rerum, e quibus finitis certisque corporibus figurata similitudine sumuntur exempla. Ex eo antiqui, qui initia expolitionibus instituerunt, imitati sunt primum crustarum marmorearum uarietates et conlocationes, deinde coronarum, siliculorum, cuneorum inter se uarias distributiones.

V - II

Postea ingressi sunt, ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti exhedris, propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragico more aut comico seu satyrico designarent, ambulationibus uero propter spatia longitudinis uarietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes; pinguntur enim portus, promunturia, litora, fulmina, fontes, euripi, fana, uici, montes, pecora, pastores ceteraque, quae sunt eorum similibus rationibus ab rerum natura procreata; nonnulli loci item signorum megalographiam habentes: deorum simulacra seu fabularum dispositas explicationes, non minus Troianas pugnas seu Vlixis errationes per topia.

V - III

Sed haec, quae ex ueris rebus exempla sumebantur, nunc iniquis moribus inprobantur. Nam pinguntur tectoriis monstra potius quam ex rebus finitis imagines certae: pro columnis enim struuntur calami striati, pro fastigiis appagineculi cum crispis foliis et uolutis, item candelabra aedicularum sustinentia figuras, supra fastigia eorum surgentes ex radicibus cum uolutis teneri flores habentes in se sine ratione sesentia sigilla, non minus coliculi dimidiata habentes sigilla alia humanis alia bestiarum capitibus.

V - IV

Haec autem nec sunt nec fieri possunt nec fuerunt. Quemadmodum enim potest calamus uere sustinere tectum aut candelabrum ornamenta fastigii, seu coliculus tam tenuis et mollis sustinere sedens sigillum, aut de radicibus et coliculis ex parte flors dimidiataque sigilla procreari? At haec falsa uidentes homines non reprehendunt sed delectantur, neque animaduertunt, si quid eorum fieri potest necne. Ergo ita noui mores coegerunt, uti inertiae mali iudices conuincerent artium uirtutes; iudiciis autem infirmis obscuratae mentes non ualent probare, quod potest esse cum auctoritate et ratione decoris. Neque enim picturae probari debent, quae non sunt similes ueritati, nec, si factae sunt elegantes ab arte, ideo de his statim debet "recte" iudicari, nisi argumentationes certas rationes habuerint sine offensionibus explicatas.

V - V

Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finisset scaenam in minusculo theatro, quod ekklesiasterion apud eos uocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes uersuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae ora stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcenium, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti uarius picturis fuerat ornatus, itaque cum aspectus eius scaena propter asperitatem eblandiretur omnium uisus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licynos mathematicus prodiit et ait:

V - VI

"Alabandis satis acutos ad omnes res ciuiles haberi, sed propter non magnum uitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes. Ita indecens inter locorum proprietas status signorum publice ciuitati uitium existimationis adiecit.Videamus item nunc ne a picturis scaena efficiat et nos Alabandis aut Abderitas. Qui enim uestrum domos supra tegularum tecta potest habere aut columnas seu fastigiorum explicationes? Haec enim supra contignationes ponuntur, non supra tegula tecta. Si ergo, quae non possunt in ueritate rationem habere facti in picturis probauerimus, accedimus et nos his ciuitatibus, quae propter haec uitia insipientes sunt iudicatae".

V - VII

Itaque Apaturius contra respondere non est ausus, sed sustulit scaenam et ad rationem ueritatis commutatam postea correctam adprobauit. Vtinam dii immortales fecissent, uti Licynos reuiuisceret et corrigeret hanc amentiam tectoriorumque errantia instituta! Sed qua re uincat ueritatem ratio falsa, non erit alienum exponere. Quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.

V - VIII

Quis enim antiquorum non uti medicamento minio parce uidetur usus esse? At nunc passim plerumque toti parietes inducuntur. Accedit huc chrysocolla, ostrum, armenium. Haec uero cum inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes colorum reddunt uisus, et ideo quod pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut a domino, non a redemptore, repraesententur. Quae commonefacere potui, ut ab errore discedatur in opere tectorio, satis exposui; nunc de apparitionibus, ut succurrere potuerit, dicam, et primum, quoniam de calce initio est dictum, nunc de marmore.

VI - I

Marmor non eodem genere omnibus regionibus procreatur, sed quibusdam locis glaebae ut salis micas perlucidas habentes nascuntur, quae contusae et molitae praestant operibus utilitatem. Quibus autem locis eae copiae non sunt, caementa marmorea, siue assulae dicuntur, quae marmorarii ex operibus deiciunt, contunduntur et moluntur, et subcretum in operibus utuntur. Aliis locis, ut inter Magnesiae et Ephesi fines, sunt loca, unde foditur ‹farina› parata, quam nec molere nec cernere opus est, sed sic est subtilis, quemadmodum si qua est manu contusa et subcreta. Colores uero alii sunt, qui per se certis locis procreantur et inde fodiuntur, nonnulli ex aliis rebus tractationibus aut mixtionum temperaturis compositi perficiuntur, uti praestent eandem in operibus utilitatem.

VII - I

Primum autem exponemus, quae per se nascentia fodiuntur, uti sil, quod graece ochra dicitur. Haec uero multis locis, ut etiam in Italia, inuenitur; sed quae fuerat optima, attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argentifodinae cum habuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inueniendum. Cum ibi uena forte inueniretur, nihilominus uti argentum persequebantur; itaque antiqui egregia copia silis ad politionem operum sunt usi.

VII - II

Item rubricae copiosae multis locis eximuntur, sed optimae paucis, uti Ponto Sinope, et Aegypto, in Hispania Balearibus, non minus etiam Lemno, cuius insulae uectigalia Atheniensibus senatus populusque Romanus concessit fruenda.

VII - III

Paraetonium uero ex ipsis locis, unde foditur, habet nomen. Eadem ratione melinum, quod eius metallum insula cycladi Melo dicitur esse.

VII - IV

Creta uiridis item pluribus locis nascitur, sed optima Zmyrnae hanc autem Graeci theodoteion uocant, quod Theodotus nomine fuerat, cuius in fundo id genus cretae primum est inuentum.

VII - V

Auripigmentum quod arsenikon graece dicitur, foditur Ponto. Sandaraca item pluribus locis, sed optima Ponto proxime flumen Hypanim habet metallum.

VIII - I

Ingrediar nunc minii rationes explicare. Id autem agris Ephesiorum Cilbianis primum esse memoratur inuentum. Cuius et res et ratio satis magnas habet admirationes. Foditur enim glaeba quae dicitur, antequam tractationibus ad minium perueniant, uena uti ferrum, magis subrufo colore, habens circa se rubrum puluerem. Cum id foditur, ex plagis ferramentorum crebras emittit lacrimas argenti uiui, quae a fossoribus statim colliguntur.

VIII - II

Hae glaebae, cum collectae sunt in officinam, propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis uapore fumus suscitatur, cum resedit in solum fumi, inuenitur esse argentum uiuum. Exemptis glaebis guttae eae, quae residebunt, propter breuitates non possunt colligi, sed in uas aquae conuerruntur et ibi inter se congruunt et una confunduntur.Id autem cum sint quattuor sextariorum mensurae, cum expenduntur, inuenientur esse pondo centum.

VIII - III

Cum in aliquo uase est confusum, si supra id lapideum centenarium pondus inponatur, natat in summo neque eum liquorem potest onere suo premere nec elidere nec dissipare. Centenario sublato si ibi auri scripulum ponatur, non natabit, sed ad imum per se deprimetur. Ita non amplitudine ponderis sed genere singularum rerum grauitatem esse non est negandum.

VIII - IV

Id autem multis rebus est ad usum expeditum. Neque enim argentum neque aes sine eo potest recte inaurari. Cumque in uestem intextum est aurum eaque uestis contrita propter uetustatem usum non habeat honestum, panni in fictilibus uasis inpositi supra ignem comburuntur. Is cinis coicitur in aquam, et additur eo argentum uiuum. Id autem omnes micas auri corripit in se et cogit secum coire. Aqua defusa cum id in pannum infunditur et ibi manibus premitur, argentum per panni raritates propter liquorem extra labitur, aurum compressione coactum intra purum inuenitur.

IX - I

Reuertar nunc ad minii temperaturam. Ipsae enim glaebae, cum sunt aridae, contunduntur pilis ferreis, et lotionibus et cocturis crebris relictis stercoribus efficiuntur, ut adueniant, colores. Cum ergo emissae sint ex minio per argenti uiui relictionem quas in se naturales habuerat uirtutes, efficitur tenera natura et uiribus inbecillis.

IX - II

Itaque cum est in expolitionibus conclauium tectis inductum, permanet sine uitiis suo colore; apertis uero, id est peristyliis aut exhedris aut ceteris eiusdem modi locis, quo sol et luna possit splendores et radios inmittere, cum ab his locus tangitur, uitiatur et amissa uirtute coloris denigratur. Itaque cum et alii multi tum etiam Faberius scriba, cum in Auentino uoluisset habere domum eleganter expolitam, peristyliis parietes omnes induxit minio, qui post dies XXX facti sunt inuenusto uarioque colore. Itaque primo locauit inducendos alios colores.

IX - III

At si qui subtilior fuerit et uoluerit expolitionem miniaceam suum colorem retinere, cum paries expolitus et aridus est, ceram punicam igni liquefactam paulo oleo temperatam saeta inducat; deinde postea carbonibus in ferreo uase compositis eam ceram a primo cum pariete calfaciundo sudare cogat fiatque, ut peraequetur; deinde tunc candela linteisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur [haec autem ganosis graece dicitur]:

IX - IV

ita obstans cerae punicae lorica non patitur nec lunae splendorem nec solis radios lambendo eripere ex his politionibus colorem. Quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinae, nunc traiectae sunt ideo Romam, quod id genus uenae postea est inuentum Hispaniae regionibus, ‹e› quibus metallis glaebae portantur et per publicanos Romae curantur. Eae autem officinae sunt inter aedem Florae et Quirini.

IX - V

Vitiatur minium admixta calce. Itaque si qui uelit experiri id sine uitio esse, sic erit faciendum. Ferrea lamna sumatur, eo minium inponatur, ad ignem conlocetur, donec lamna candescat. Cum e candore color mutatus fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igni, et sic refrigeratum si restituatur in pristinum colorem, sine uitio esse probabit; sin autem permanserit nigro colore, significabit se esse uitiatum.

IX - VI

Quae succurrere potuerunt mihi de minio, dixi. Chrysocolla adportatur a Macedonia; foditur autem ex is locis, qui sunt proximi aerariis metallis. Armenium et indicum nominibus ipsis indicatur, quibus in locis procreatur.

X - I

Ingrediar nunc ad ea, quae ex aliis generibus tractationum temperaturis commutata recipiunt colorum proprietates. Et primum exponam de atramento, cuius usus in operibus magnas habet necessitates, ut sint notae, quemadmodum praeparentur certis rationibus artificiorum, ad id temperaturae.

X - II

Namque aedificatur locus uti laconicum et expolitur marmore subtiliter et leuigatur. Ante id fit fornacula habens in laconicum nares, et eius praefurnium magna diligentia comprimitur, ne flamma extra dissipetur. In fornace resina conlocatur. Hanc autem ignis potestas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem et camerae curuaturam adhaerescit. Inde collecta partim componitur ex gummi subacta ad usum atramenti librarii, reliquum tectores glutinum admiscentes in parietibus utuntur.

X - III

Si autem hae copiae non fuerint paratae, ita necessitatibus erit administrandum, ne expectatione morae res retineatur. Sarmenta aut taedae schidiae comburantur; cum erunt carbones, extinguantur, deinde in mortario cum glutino terantur: ita erit atramentum tectoribus non inuenustum.

X - IV

Non minus si faex uini arefacta et cocta in fornace fuerit et ea contrita cum glutino in opere inducetur, super quam atramenti suauitatis efficiet colorem; et quo magis ex meliore uino parabitur, non modo atramenti, sed etiam indici colorem dabit imitari.

XI - I

Caeruli temperationes Alexandriae primum sunt inuentae, postea item Vestorius Puteolis instituit faciundum. Ratio autem eius, e quibus est inuenta, satis habet admirationis. Harena enim cum nitri flore conteritur adeo subtiliter, ut efficiatur quemadmodum farina; et aes cyprum limis crassis uti scobis facta mixta conspargitur, ut conglomeretur; deinde pilae manibus uersando efficiuntur et ita conligantur, ut increscant; aridae componuntur in urceo fictili, urcei in fornace: ita aes et ea harena ab ignis uehementia conferuescendo cum coaruerint, inter se dando et accipiendo sudores a proprietatibus discedunt suisque rebus per ignis uehementiam confectis caeruleo redigunt colore.

XI - II

Vsta uero, quae satis habet utilitatis in operibus tectoriis, sic temperatur. Glaeba silis boni coquitur, ut sit in igni candens; ea autem aceto extinguitur et efficitur purpureo colore.

XII - I

De cerussa aerugineque, quam nostri aerucam uocitant, non est alienum, quemadmodum comparetur, dicere. Rhodo enim doleis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis obturant, ne spiramentum obturatum emittatur. Post certum tempus aperientes inueniunt e massis plumbeis cerussam. Eadem ratione lamellas aereas conlocantes efficiunt aeruginem, quae aeruca appellatur.

XII - II

Cerussa uero, cum in fornace coquitur, mutato colore ad ignem [incendi] efficitur sandaraca - id autem incendio facto ex casu didicerunt homines - et ea multo meliorem usum praestat, quam quae de metallis per se nata foditur.

XIII - I

Incipiam nunc de ostro dicere, quod et carissimam et excellentissimam habet praeter hos colores aspectus suauitatem. Id autem excipitur e conchylio marino, e quo purpura inficitur, cuius non minores stat quam ceterarum ‹rerum› naturae considerantibus admirationes, quod habet non in omnibus locis, quibus nascitur, unius generis colorem, sed solis cursu naturaliter temperatur.

XIII - II

Itaque quod legitur Ponto et Gallia, quod hae regiones sunt proximae ad septentrionem,est atrum; progredientibus inter septentrionem et occidentem inuenitur liuidum; quod autem legitur ad aequinoctialem orientem et occidentem, inuenitur uiolaceo colore; quod uero meridianis regionibus excipitur, rubra procreatur potestate, et ideo hoc Rhodo etiam insula creatur ceterisque eius modi regionibus, quae proximae sunt solis cursui.

XIII - III

Ea conchylia, cum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti lacrima profluens, excussa in mortariis terendo comparatur. Et quod ex concharum marinarum testis eximitur, ideo ostrum est uocitatum. Id autem propter salsuginem cito fit siticulosum, nisi mel habeat circa fusum.

XIV - I

Fiunt eliorum purpurei colores infecta creta rubiae radice et hysgino, non minus et ex floribus alii colores. Itaque tectores, cum uolunt sil atticum imitari, uiolam aridam coicientes in uas cum aqua, conferuefaciunt ad ignem, deinde, cum est temperatum, coiciunt ‹in› linteum, et inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ea uiolis coloratam, et eo cretam infundentes et eam terentes efficiunt silis amici colorem.

XIV - II

Eadem ratione uaccinium temperantes et lactem miscentes purpuram faciunt elegantem. Item qui non possunt chrysocolla propter caritatem uti, herba, quae luteum appellatur, caeruleum inficiunt et utuntur uiridissimum colorem; haec autem infectiua appellatur. Item propter inopiam coloris indici cretam selinusiam aut anulariam uitro, quod Graeci isatin appellant, inficientes imitationem faciunt indici coloris.

XIV - III

Quibus rationibus et rebus ad dispositionem firmitatis quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habeant omnes colores in se potestates, ut mihi succurrere potuit, in hoc libro perscripsi. Itaque omnes aedificationum perfectiones, quam habere debeant opportunitatem ratiocinationis, septem uoluminibus sunt finitae; insequenti autem de aqua, si quibus locis non fuerit, quemadmodum inueniatur et qua ratione ducatur, quibusque rebus, si erit salubris et idonea, probetur, explicabo.