I
Confusius hesterno die est acta res, C. Pansa, quam postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi uisus es eos quibus cedere non soles sustinere. Nam cum senatus ea uirtus fuisset quae solet, et cum re uiderent omnes esse bellum quidamque id uerbum remouendum arbitrarentur, tua uoluntas in discessione fuit ad lenitatem propensior. Victa est igitur propter uerbi asperitatem te auctore nostra sententia: uicit L. Caesaris, amplissimi uiri, qui uerbi atrocitate dempta oratione fuit quam sententia lenior. Quamquam is quidem, ante quam sententiam diceret, propinquitatem excusauit. Idem fecerat me consule in sororis uiro quod hoc tempore in sororis filio fecit, ut et luctu sororis moueretur et saluti populi Romani prouideret. Atque ipse tamen Caesar praecepit uobis quodam modo, patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit, aliam sententiam se dicturum fuisse eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate impediretur. Ergo ille auunculus: num etiam uos auunculi qui illi estis adsensi? At in quo fuit controuersia? Belli nomen ponendum quidam in sententia non putabant: tumultum appellare malebant, ignari non modo rerum sed etiam uerborum: potest enim esse bellum ut tumultus non sit, tumultus autem esse sine bello non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. Itaque maiores nostri tumultum Italicum quod erat domesticus, tumultum Gallicum quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. Grauius autem tumultum esse quam bellum hinc intellegi potest quod bello uacationes ualent, tumultu non ualent. Ita fit, quem ad modum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non possit. Etenim cum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse: quo quid absurdius dici aut existimari potest? Sed nimis multa de uerbo: rem potius uideamus, patres conscripti, quam quidem intellego uerbo fieri interdum deteriorem solere.
II
Nolumus hoc bellum uideri. Quam igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus? quam ut milites fiant sine ui, sine multa, studio, uoluntate? quam ut pecunias in rem publicam polliceantur? Si enim belli nomen tolletur, municipiorum studia tollentur; consensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos languescimus, debilitetur necesse est. Sed quid plura? D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsidetur: ne hoc quidem bellum est? Gallia uastatur: quae pax potest esse certior? Illud uero quis potest bellum esse dicere? Consulem, fortissimum uirum, cum exercitu misimus, qui, cum esset infirmus ex graui diuturnoque morbo, nullam sibi putauit excusationem esse oportere, cum ad rei publicae praesidium uocaretur. C. quidem Caesar non exspectauit uestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis: bellum contra Antonium sua sponte suscepit. Decernendi enim tempus nondum erat: bellum autem gerendi tempus si praetermisisset, uidebat re publica oppressa nihil posse decerni. Ergo illi nunc et eorum exercitus in pace uersantur. Non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistit, designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia uerba nec bellica quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitauit: "Deieci praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium commissum; occisi aliquot." Quae pax potest esse maior? Dilectus tota Italia decreti sublatis uacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum esse dixit. Vtrum hoc bellum non est, an est tantum bellum quantum numquam fuit? Ceteris enim bellis maximeque ciuilibus contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum Sulpicio de iure legum quas per uim Sulla latas esse dicebat; Cinna cum Octauio de nouorum ciuium suffragiis; rursus cum Mario et Carbone Sulla ne dominarentur indigni et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae contentione natae sunt. De proximo bello ciuili non libet dicere: ignoro causam, detestor exitum.
III
Hoc bellum quintum ciuile geritur - atque omnia in nostram aetatem inciderunt - primum non modo non in dissensione et discordia ciuium sed in maxima consensione incredibilique concordia. Omnes idem uolunt, idem defendunt, idem sentiunt. Cum omnis dico, eos excipio quos nemo ciuitate dignos putat. Quae est igitur in medio belli causa posita? Nos deorum immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus: contra M. Antonius id molitur, id pugnat ut haec omnia perturbet, euertat, praedam rei publicae causam belli putet, fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis. In hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est quod ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim diuisurum se confirmat, deinde omnibus portis quo uelint deducturum. Omnes Cafones, omnes Saxae ceteraeque pestes quae sequuntur Antonium aedis sibi optimas, hortos, Tusculana, Albana definiunt. Atque etiam homines agrestes, si homines illi ac non pecudes potius, inani spe ad aquas usque et Puteolos peruehuntur. Ergo habet Antonius quod suis polliceatur. Quid nos? num quid tale habemus? Di meliora! id enim ipsum agimus ne quis posthac quicquam eius modi possit polliceri. Inuitus dico, sed dicendum est: hasta Caesaris, patres conscripti, multis improbis et spem adfert et audaciam. Viderunt enim ex mendicis fieri repente diuites: itaque semper hastam uidere cupiunt ei qui nostris bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius. Quid? Nos nostris exercitibus quid pollicemur? Multo meliora atque maiora. Scelerum enim promissio et eis qui exspectant perniciosa est et eis qui promittunt: nos libertatem nostris militibus, leges, iura, iudicia, imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur promissa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque inuisa, nec diuturna neque salutaria; nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis.
IV
Hic mihi etiam Q. Fufius, uir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda commemorat. Quasi uero, si laudanda pax esset, ego id aeque commode facere non possem. Semel enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum omnibus bonis utile est, tum praecipue mihi. Quem enim cursum industria mea tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse non possunt ciuili pace sublata. Sed quaeso, Calene, quid tu? Seruitutem pacem uocas? Maiores quidem nostri non modo ut liberi essent sed etiam ut imperarent, arma capiebant: tu arma abicienda censes ut seruiamus? Quae causa iustior est belli gerendi quam seruitutis depulsio? in qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posse, si uelit. Immo aliae causae iustae, haec necessaria est. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, quod te socium fore speras dominationis Antoni. In quo bis laberis; primum quod tuas rationes communibus interponis; deinde quod quicquam stabile aut iucundum in regno putas. Non, si tibi antea profuit, semper proderit. Quin etiam de illo homine queri solebas: quid te facturum de belua putas? Atque ais eum te esse qui semper pacem optaris, semper omnis ciuis uolueris saluos. Honesta oratio, sed ita si bonos et utilis et e re publica ciuis: sin eos qui natura ciues sunt, uoluntate hostes, saluos uelis, quid tandem intersit inter te et illos? Pater tuus quidem, quo utebar sene auctore adulescens, homo seuerus et prudens, primas omnium ciuium P. Nasicae qui Ti. Gracchum interfecit dare solebat: eius uirtute, consilio, magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur. Quid? nos a patribus num aliter accepimus? Ergo is tibi ciuis, si temporibus illis fuisses, non probaretur, quia non omnis saluos esse uoluisset. "Quod L. Opimius consul uerba fecit de re publica, de ea re ita censuerunt uti L. Opimius consul rem publicam defenderet." Senatus haec uerbis, Opimius armis. Num igitur eum, si tum esses, temerarium ciuem aut crudelem putares, aut Q. Metellum, cuius quattuor filii consulares, P. Lentulum, principem senatus, compluris alios summos uiros qui cum Opimio consule armati Gracchum in Auentinum persecuti sunt? quo in proelio Lentulus graue uolnus accepit, interfectus est Gracchus et M. Fuluius consularis, eiusque duo adulescentuli filii. Illi igitur uiri uituperandi: non enim omnis ciuis saluos esse uoluerunt.
V
Ad propiora ueniamus. C. Mario L. Valerio consulibus senatus rem publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus plebis, C. Glaucia praetor est interfectus. Omnes illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaeuolae, Crassi arma sumpserunt. Num aut consules illos aut clarissimos uiros uituperandos putas? Ego Catilinam perire uolui. Num tu qui omnis saluos uis Catilinam saluum esse uoluisti? Hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam. Ego nolo quemquam ciuem committere ut morte multandus sit; tu, etiam si commiserit, conseruandum putas. In corpore si quid eius modi est quod reliquo corpori noceat, id uri secarique patimur ut membrum aliquod potius quam totum corpus intereat. Sic in rei publicae corpore, ut totum saluum sit, quicquid est pestiferum amputetur. Dura uox! multo illa durior: "Salui sint improbi, scelerati, impii; deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica!" Vno in homine, Q. Fufi, fateor te uidisse plus quam me. Ego P. Clodium arbitrabar perniciosum ciuem, sceleratum, libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu contra sanctum, temperantem, innocentem, modestum, retinendum ciuem et optandum. In hoc uno te plurimum uidisse, me multum errasse concedo. Nam quod me tecum iracunde agere dixisti solere, non est ita. Vehementer me agere fateor, iracunde nego. Omnino irasci amicis non temere soleo, ne si merentur quidem. Itaque sine uerborum contumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. Parua est enim mihi tecum aut parua de re dissensio? ego huic faueo, tu illi? Immo uero ego D. Bruto faueo, tu M. Antonio: ego conseruari coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes.
VI
An hoc negare potes, qui omnis moras interponas quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius? Quo usque enim dices pacem uelle te? Res geritur; conductae uineae sunt; pugnatur acerrime. Qui intercurrerent, misimus tris principes ciuitatis. Hos contempsit, reiecit, repudiauit Antonius: tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni. Et quidem, quo melior senator uideatur, negat se illi amicum esse debere: cum suo magno esset beneficio, uenisse eum contra se. Videte quanta caritas sit patriae: cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. Ego te, cum in Massiliensis tam es acerbus, Q. Fufi, non animo aequo audio. Quo usque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem finem facit belli, per quem lata est urbs ea sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumpharunt. Quo quidem tempore populus Romanus ingemuit: quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius ciuitatis fidelissimae miserias nemo erat ciuis qui a se alienas arbitraretur. Caesar ipse qui illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius ciuitatis grauitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae remittebat: te nulla sua calamitate ciuitas satiare tam fidelis potest? Rursus iam me irasci fortasse dices. Ego autem sine iracundia dico omnia nec tamen sine dolore animi: neminem illi ciuitati inimicum esse arbitror qui amicus huic sit ciuitati. Excogitare quae tua ratio sit, Calene, non possum. Antea deterrere te ne popularis esses non poteramus: exorare nunc ut sis popularis non possumus. Satis multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. Credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo laturum amici.
VII
Venio ad reliquos consularis, quorum nemo est - iure hoc meo dico - quin mecum habeat aliquam coniunctionem gratiae, alii maximam, alii mediocrem, nemo nullam. Quam hesternus dies nobis, consularibus dico, turpis inluxit! Iterum legatos? Quasi ille faceret indutias? Ante os oculosque legatorum tormentis Mutinam uerberauit; opus ostendebat munitionemque legatis; ne punctum quidem temporis, cum legati adessent, oppugnatio respirauit. Ad hunc legatos? cur? an ut eorum reditu uehementius pertimescatis? Equidem cum ante legatos decerni non censuissem, hoc me tamen consolabar, cum illi ab Antonio contempti et reiecti reuertissent renuntiauissentque senatui non modo illum de Gallia non discessisse, uti censuissemus, sed ne a Mutina quidem recessisse, potestatem sibi D. Bruti conueniendi non fuisse, fore ut omnes inflammati odio, excitati dolore, armis, equis, uiris D. Bruto subueniremus. Nos etiam languidiores postea facti sumus quam M. Antoni non solum audaciam et scelus sed etiam insolentiam superbiamque perspeximus. Vtinam L. Caesar ualeret, Ser. Sulpicius uiueret: multo melius haec causa ageretur a tribus quam nunc agitur ab uno. Dolenter hoc dicam potius quam contumeliose. Deserti, deserti, inquam, sumus, patres conscripti, a principibus. Sed - saepe iam dixi - omnes in tanto periculo qui recte et fortiter sentient erunt consulares. Animum nobis adferre legati debuerunt: timorem attulerunt - quamquam mihi quidem nullum - quamuis de illo ad quem missi sunt bene existiment: a quo etiam mandata acceperunt.
VIII
Pro di immortales! ubi est ille mos uirtusque maiorum? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus esset et uerbis senatus denuntiasset ut ab Alexandrea discederet quam obsidebat, cum tempus ille differret, uirgula stantem circumscripsit dixitque se renuntiaturum senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa circumscriptione exisset. Praeclare: senatus enim faciem secum attulerat auctoritatemque rei publicae. Cui qui non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potius repudiandus. An ego ab eo mandata acciperem qui senatus mandata contemneret? aut ei cum senatu quicquam commune iudicarem qui imperatorem populi Romani senatu prohibente obsideret? At quae mandata! qua adrogantia, quo stupore, quo spiritu! Cur autem ea legatis nostris dabat, cum ad nos Cotylam mitteret, ornamentum atque arcem amicorum suorum, hominem aedilicium? si uero tum fuit aedilis cum eum iussu Antoni in conuiuio serui publici loris ceciderunt. At quam modesta mandata! Ferrei sumus, patres conscripti, qui quicquam huic negemus. "Vtramque prouinciam" inquit "remitto: exercitum depono: priuatus esse non recuso." Haec sunt enim uerba. Redire ad se uidetur. "Omnia obliuiscor, in gratiam redeo." Sed quid adiungit? "si legionibus meis sex, si equitibus, si cohorti praetoriae praedia agrumque dederitis." Eis etiam praemia postulat quibus ut ignoscatur si postulet, impudentissimus iudicetur. Addit praeterea ut, quos ipse cum Dolabella dederit agros, teneant ei quibus dati sint. Hic est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores nostri annonae perfugia ducebant.
IX
Cauet mimis, aleatoribus, lenonibus: Cafoni etiam et Saxae cauet quos centuriones pugnacis et lacertosos inter mimorum et mimarum greges conlocauit. Postulat praeterea ut chirographorum summa et commentariorum conlegaeque sui decreta maneant. Quid laborat ut habeat quod quisque mercatus est, si quod accepit habet qui uendidit? et ne tangantur rationes ad Opis: id est, ne septiens miliens recuperetur; ne fraudi sit VII uiris quod egissent. Nucula hoc, credo, admonuit: uerebatur fortasse ne amitteret tantas clientelas. Caueri etiam uolt eis qui secum sint quicquid contra leges commiserint. Mustelae et Tironi prospicit: de se nihil laborat. Quid enim commisit umquam? num aut pecuniam publicam attigit aut hominem occidit aut secum habuit armatos? Sed quid est quod de eis laboret? Postulat enim ne sua iudiciaria lex abrogetur. Quo impetrato quid est quod metuat? an ne suorum aliquis a Cyda, Lysiade, Curio condemnetur? Neque tamen nos urget mandatis pluribus; remittit aliquantum et relaxat. "Galliam" inquit "togatam remitto, comatam postulo" - otiosus uidelicet esse mauolt - "cum sex legionibus" inquit "eisque suppletis ex D. Bruti exercitu," non modo ex dilectu suo, tam diuque ut obtineat dum M. Brutus C. Cassius consules proue coss. prouincias obtinebunt. Huius comitiis C. frater - eius est enim annus - iam repulsam tulit. "Ipse autem ut quinquennium" inquit "obtineam." At istud uetat lex Caesaris, et tu acta Caesaris defendis.
X
Haec tu mandata, L. Piso, et tu, L. Philippe, principes ciuitatis, non dico animo ferre uerum auribus accipere potuistis? Sed, ut suspicor, terror erat quidam: nec uos ut legati apud illum fuistis nec ut consulares, nec uos uestram nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. Et tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non possem, non nimis irati reuertistis. Vobis M. Antonius nihil tribuit, clarissimis uiris, legatis populi Romani: nos quid non legato M. Antoni Cotylae concessimus? Cui portas huius urbis patere ius non erat, huic hoc templum patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die sententias uestras in codicillos et omnia uerba referebat, huic se etiam summis honoribus usi contra suam dignitatem uenditabant. O di immortales! Quam magnum est personam in re publica tueri principis! Quae non animis solum debet sed etiam oculis seruire ciuium. Domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. Quod autem est periculum? Nam si maximum in discrimen uenitur, aut libertas parata uictori est aut mors proposita uicto: quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. Turpis autem fuga mortis omni est morte peior. Nam illud quidem non adducor ut credam, esse quosdam qui inuideant alicuius constantiae, qui labori, qui perpetuam in re publica adiuuanda uoluntatem et senatui et populo Romano probari moleste ferant. Omnes id quidem facere debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed etiam nuper summa laus consularium, uigilare, adesse animo, semper aliquid pro re publica aut cogitare aut facere aut dicere. Ego, patres conscripti, Q. Scaeuolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita ualetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conueniendi potestatem sui: nec eum quisquam illo bello uidit in lecto, senexque et debilis primus ueniebat in curiam. Huius industriam maxime equidem uellem ut imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne alterius labori inuiderent.
XI
Etenim, patres conscripti, cum in spem libertatis sexennio post sumus ingressi diutiusque seruitutem perpessi quam captiui frugi et diligentes solent, quas uigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus? Equidem, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis ciuitas, statui tamen a uobis ceterisque ciuibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione rei publicae non differre uestitu. Non enim ita gerimus nos hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus uisurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita timidi sint ut omnem populi Romani beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica auersi ut se hosti fauere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisos facile patiantur, legatum Antoni subleuatum uelint. Hunc enim reditu ad Antonium prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. Quibus geram morem. Redeat ad imperatorem suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam reuertatur. Ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiam redierint, ueniam et impunitatem dandam puto. Quas ob res ita censeo: Eorum qui cum M. Antonio sunt, qui ab armis discesserint et aut ad C. Pansam aut ad A. Hirtium consules aut ad Decimum Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primas adierint, eis fraudi ne sit quod cum M. Antonio fuerint. Si quis eorum qui cum M. Antonio sunt fecerit quod honore praemioue dignum esse uideatur, uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter amboue, si eis uidebitur, de eius honore praemioue primo quoque die ad senatum referant. Si quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus esset praeter L. Varium, senatum existimaturum eum contra rem publicam fecisse.