T. LIVII PATAVINI AB VRBE CONDITA LIBER XLII

I

L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas consules cum omnium primum de prouinciis et exercitibus ad senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut nouas ambo, quibus eam prouinciam obtinerent, legiones binae singulis decretae - et socium Latini nominis dena milia peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scriberent et ducentos equites. Ad hoc mille et quingenti pedites Romani cum centum equitibus [CC] scribi iussi, cum quibus praetor, cui Sardinia obtigisset, in Corsicam transgressus bellum gereret; interim M. Atilius, uetus praetor, prouinciam obtineret Sardiniam. Praetores deinde prouincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluuius Saxula inter ciues et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam. Priusquam in prouincias magistratus proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem ad agrum publicum a priuato terminandum in Campaniam ire, cuius ingentem modum possidere priuatos paulatim proferendo fines constabat. Hic iratus Praenestinis, quod cum eo priuatus sacrificii in templo Fortunae faciundi causa profectus esset, nihil in se honorifice neque publice neque priuatim factum a Praenestinis esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Praeneste misit, ut sibi magistratus obuiam exirent, locum publice pararent, ubi deuerteretur, iumentaque, cum exiret inde, praesto essent. Ante hunc consulem nemo umquam sociis in ulla re oneri aut sumptui luit. Ideo magistratus mulis tabernaculisque et omni alio instrumento militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis. Priuata hospitia habebant; ea benigne comiterque colebant, domusque eorum Romae hospitibus patebant, apud quos ipsis deuerti mos esset. Legati, qui repente aliquo[d] mitterentur, singula iumenta per oppida, iter qua faciundum erat, imperabant; aliam inpensam socii in magistratus Romanos non faciebant. Ira consulis, etiamsi iusta, non tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut modestum aut timidum Praenestinorum ius[su], uelut probato exemplo, magistratibus fecit grauiorum in dies talis generis imperiorum.

II

Principio huius anni legati, qui in Aetoliam et Macedoniam missi erant, renuntiarunt sibi conueniendi regis Persei, cum alii abesse eum, alii aegrum esse, falso utrumque, fingerent, potestatem non factam. Facile tamen apparuisse sibi, [non] bellum parari, nec ultra ad arma ire dilaturum. Item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse. Cum bellum Macedonicum in exspectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit. Lanuui classis magnae species in caelo uisa dicebatur, et Priuerni lana pulla terra enata, et in Veienti apud Rementem lapidatum; Pomptinum omne uelut nubibus lucustarum coopertum esse; in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glebis pisces emersisse. Ob haec prodigia libri fatales inspecti, editumque ab decemuiris est, et [ex] quibus diis quibusque hostiis sacrificaretur, et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret. Alteraque, quae priore anno ualetudinis populi causa uota esset, ea uti fieret feriaeque essent. Ita sacrificatum supplicatumque est, ut decemuiri scriptum ediderant.

III

Eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta. Q. Fuluius Flaccus censor aedem Fortunae equestris, quam in Hispania praetor bello Celtiberico uouerat, faciebat enixo studio, ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset. Magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum quod aedificaretur. Naues paratae fuerunt, quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere. Postquam censor rediit, tegulae expositae de nauibus ad templum portabantur. Quamquam, unde essent, silebatur, non tamen celari potuit. Fremitus [eius] igitur in curia ortus est; ex omnibus partibus postulabatur, ut consules eam rem ad senatum referrent. Vt uero accersitus in curiam censor uenit, multo infestius singuli uniuersique praesentem lacerare: templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal uiolassent, uiolare parum habuisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset. Detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum. Ad id censorem moribus regendis creatum? Cui sarta tecta exigere sacris publicis et locare tuenda more maiorum traditum esset, eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium sacrarum uagari! Et quod, si in priuatis sociorum aedificiis faceret, indignum uideri posset, id eum templa deum immortalium demolientem facere, et obstringere religione populum Romanum ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique! Cum, priusquam referretur, appareret, quid sentirent patres, relatione facta in unam omnes sententiam ierunt, ut eae tegulae reportandae in templum locarentur piaculariaque Iunoni fierent. Quae ad religionem pertinebant, cum cura facta; tegulas relictas in area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem potuerit, redemptores nuntiarunt.

IV

Ex praetoribus, qui in prouincias ierant, N. Fabius Massiliae moritur, cum in citeriorem Hispaniam iret. Itaque cum id nuntiatum a Massiliensibus legatis esset, senatus decreuit, ut P. Furius et Cn. Seruilius, quibus succedebatur, inter se sortirentur, uter citeriorem Hispaniam prorogato imperio obtineret. Sors opportuna fuit, ut P. Furius idem, cuius ea prouincia fuerat, remaneret. Eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod bello captum erat, aliquantum uacaret, senatus consultum [sit] factum, ut is ager uiritim diuideretur. Decemuiros in eam rem ex senatus consulto creauit A. Atilius praetor urbanus M. Aemilium Lepidum, C. Cassium, T. Aebutium Parrum, C. Tremellium, P. Cornelium Cethegum, Q. Et L. Apuleios, M. Caecilium, C. Salonium, C. Munatium. Diuiserunt dena iugera in singulos, sociis nominis Latini terna. Per idem tempus, quo haec agebantur, legati ex Aetolia Romam uenerunt de discordiis seditionibusque* suis, et Thessali legati nuntiantes, quae in Macedonia gererentur.

V

Perseus bellum* iam uiuo patre cogitatum in animo uoluens omnis non gentis modo Graeciae, sed ciuitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat. Erant autem magnae partis hominum ad fauorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae ciuitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret, ut, quae sub dicione eius urbes essent, nullius liberae ciuitatis fortunam secum mutatam uellent. Contra Persea fama erat post patris mortem uxorem manu sua occidisse; Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id [et] quaesitum a Philippo ad supplicium, exulantem accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse. Intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant uolgo ciuitates tam pio erga propinquos, tam iusto in ciuis, tam munifico erga omnis homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem noui regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia non omnia obiecta esse Romanis uolebant. Erant autem non Aetoli modo in seditionibus propter ingentem uim aeris alieni, sed Thessali etiam; et contagione, uelut tabes, in Perrhaebiam quoque id peruaserat malum. Cum Thessalos in armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum ad eas res aspiciendas conponendasque senatus misit. Qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore grauatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus qui onerarant, leuasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit. Per eundem Appium eodemque modo conpositae in Perrhaebia res. Aetolorum causas M. Marcellus Delphis per idem tempus iisdem hostilibus actas animis, quos intestino gesserant bello, cognouit. Cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut leuare aut onerare uoluit; communiter ab utrisque petiit, abstinerent bello et obliuione praeteritorum discordias finirent. Huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est. Corinthus, [ut] ubi deponerentur obsides, conuenit.

VI

A Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Peloponnesum traiecit Aegium, quo Achaeis edixerat conuentum. Vbi conlaudata gente, quod constanter uetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne aduersus Persea odium Romanorum fecit; quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam uenit. Per idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in Macedonia aspicerent. Alexandriam iidem ad Ptolemaeum renouandae amicitiae causa proficisci iussi. Legati erant hi: C. Valerius, Cn. Lutatius Cereo, Q. Baebius Sulca, M. Cornelius Mammula, M. Caecilius Denter. Et ab Antiocho rege sub idem tempus legati uenerunt; quorum princeps Apollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusauit, quod stipendium serius quam ad diem praestaret; id se omne aduexisse, ne cuius nisi temporis gratia regi fieret. Donum praeterea afferre, uasa aurea quingentum pondo. Petere regem, ut, quae cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renouaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent imperanda; se in nullo usquam cessaturum officio. Ea merita in se senatus fuisse, cum Romae esset, eam comitatem iuuentutis, ut pro rege, non pro obside omnibus ordinibus fuerit. Legatis benigne responsum, et societatem renouare cum Antiocho, quae cum patre eius fuerat, A. Atilius praetor urbanus iussus. Quaestores urbani stipendium, uasa aurea censores acceperunt, eisque negotium datum est, ut ponerent ea, in quibus templis uideretur[que]; legato centum milium aeris munus missum et aedes liberae hospitio datae sumptusque decretus, donec in Italia esset. Legati, qui in Syria fuerant, renuntiauerant in maximo cum honore apud regem esse amicissimumque populo Romano.

VII

In prouinciis eo anno haec acta. C. Cicereius praetor in Corsica signis conlatis pugnauit; septem milia Corsorum caesa, capti amplius mille et septingenti. Vouerat in ea pugna praetor aedem Iunoni Monetae. Pax deinde data petentibus Corsis, et exacta cerae ducenta milia pondo. Ex Corsica subacta Cicereius in Sardiniam transmisit. Et in Liguribus in agro Statellati pugnatum ad oppidum Carystum. Eo se magnus exercitus Ligurum contulerat. Primo sub aduentum M. Popili consulis moenibus sese continebant; deinde, postquam oppidum oppugnaturum Romanum cernebant, progressi ante portas aciem struxerunt. Nec, consul, ut qui id ipsum oppugnatione comminanda quaesisset, moram certamini fecit. Pugnatum amplius tris horas est ita, ut neutro inclinaret spes. Quod ubi consul uidit nulla parte moueri Ligurum signa, imperat equitibus, ut equos conscendant ac tribus simul partibus in hostis, quanto maximo possent tumultu, incurrant. Pars magna equitum mediam traiecit aciem et ad terga pugnantium peruasit. Inde terror iniectus Liguribus; diuersi in omnes partes fugerunt, perpauci retro in oppidum, quia inde se maxime obiecerat eques. Et pugna tam peruicax multos absumpserat Ligurum, et in fuga passim caesi sunt. Decem milia hominum caesa traduntur, amplius septingenti [passim] capti, signa militaria relata octoginta duo. Nec incruenta uictoria fuit: amplius tria milia militum amissa, cum cedentibus neutris ex parte utraque primores, caderent.

VIII

Post hanc pugnam ex diuersa fuga in unum collecti Ligures, cum maiorem multo partem ciuium amissam quam superesse cernerent - nec enim plus decem milia hominum erant - dediderunt sese, nihil quidem illi pacti; sperauerant tamen, non atrocius quam superiores imperatores consulem in se saeuiturum. At ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum uendidit; litterasque senatui de rebus ab se gestis misit. Quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset - nam consul alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus aberat -, atrox res uisa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma aduersus Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro inferentis bellum, deditos in fidem populi Romani omni ultimae crudelitatis exemplo laceratos ac deletos esse, tot milia capitum innoxiorum, fidem inplorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessumo exemplo uenisse, et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani pacatos seruire. Quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius reciperari possit, reddantur curare; arma quoque reddi, eaque omnia primo quoque tempore fieri; nec ante consulem de prouincia decedere, quam deditos in sedem suam Ligures restituisset. Claram uictoriam uincendo pugnantis, non saeuiendo in adflictos fieri.

IX

Consul, qua ferocia animi usus erat in Liguribus, eandem ad non parendum senatui habuit. Legionibus extemplo Pisas in hibernacula missis iratus patribus, infestus praetori Romam redit; senatuque extemplo ad aedem Bellonae uocato, multis uerbis inuectus in praetorem, qui, cum ob rem bello bene gestam uti diis immortalibus honos haberetur referre ad senatum debuisset, aduersus se pro hostibus senatus consultum fecisset, quo uictoriam suam ad Ligures transferret dedique iis prope consulem praetor iuberet: itaque multam ei se dicere. A patribus postulare, ut senatus consultum in se factum tolli iuberent, supplicationemque, quam absente se ex litteris de bene gesta re publica missis decernere debuerint praesente se honoris deorum primum causa, deinde et sui aliquo tamen respectu decernerent. Nihilo lenioribus quam absens senatorum aliquot orationibus increpitus neutra impetrata re in prouinciam redit. Alter consul Postumius consumpta aestate in recognoscendis agris, ne uisa quidem prouincia sua, comitiorum causa Romam rediit. Consules C. Popilium Laenatem, P. Aelium Ligurem creauit. Praetores exinde facti C. Licinius Crassus, M. Iunius Pennus, Sp. Lucretius, Sp. Cluuius, Cn. Sicinius, C. Memmius iterum.

X

Eo anno lustrum conditum est: censores erant Q. Fuluius Flaccus, A. Postumius Albinus; Postumius condidit. Censa sunt ciuium Romanorum capita ducenta sexaginta nouem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in ciuitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis ciuitatibus censerentur. Concors et e re publica censura fuit. Omnis, quos senatu mouerunt quibusque equos ademerunt, aerarios fecerunt et tribu mouerunt; neque ab altero notatum alter probauit. Fuluius aedem Fortunae equestris, quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus uouerat, annis sex post, quam uouerat, dedicauit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit. L. Cornelius Lentulus, decemuir sacrorum, eo anno mortuus est. In locum eius suffectus A. Postumius Albinus. Lucustarum tantae nubes a mari repente in Apuliam inlatae sunt, ut examinibus suis agros late operirent. Ad quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius, praetor designatus, cum imperio in Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit. Principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit. Patres referri de Liguribus renouarique senatus consultum uolebant, et consul Aelius referebat. Popilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, prae se ferens, si quid decernerent, intercessurum. Collegam deterruit; patres eo Magis, utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant. Itaque cum de prouinciis ageretur et Macedonia iam inminente Persei bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt[ur]; Macedoniam decreturos negant, ni de M. Popilio referretur. Postulantibus deinde, ut nouos exercitus scribere aut supplementum ueteribus liceret, utrumque negatum est. Praetoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum, M. Iunio in citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem. C. Licinius Crassus urbanam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluuius Sardiniam. Consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in prouinciam abituros esse denuntiarunt, nec quicquam rei publicae acturos, praeterquam quod ad prouinciarum administrationem adtineret.

XI

Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum uenisse Romam Valerius Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus belli. Plurium annales, et quibus credidisse malis, ipsum Eumenem uenisse tradunt. Eumenes igitur, ut Romam uenit, exceptus cum tanto honore, quantum non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, existimabant deberi, a praetore in senatum est introductus. Causam ueniendi sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem uidendi deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset, supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum, ut Persei conatis obuiam iret. Orsus inde a Philippi consiliis necem Demetri filii rettulit, aduersantis Romano bello; Bastarnarum gentem excitam sedibus suis, quorum auxiliis fretus in Italiam transiret. Haec secum uolutantem in animo, oppressum fato, regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis. Itaque Persea hereditarium a patre relictum bellum et simul cum imperio traditum iamiam proximum alere ac fouere omnibus consiliis. Florere praeterea iuuentute, quam stirpem longa pax ediderit, florere opibus regni, florere etiam aetate. Quae cum corporis robore ac uiribus uigeat, animum esse inueteratum diutina arte atque usu belli. Iam inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis, non finitumis tantum adsuetum, missum a patre in expeditiones multas uariasque. Iam ex quo ipse accepisset regnum? multa, quae non ui, non dolo Philippus omnia expertus potuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse. Accessisse ad uires eam, quae longo tempore multis magnisque meritis pareretur, auctoritatem.

XII

Nam apud Graeciae atque Asiae ciuitates uereri maiestatem eius omnes. Nec pro quibus meritis, pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat, an, quod ipse uereatur dicere, inuidia aduersus Romanos fauorem illi conciliet. Inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate esse, Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed petitum ultro; sororem dedisse Prusiae precanti atque oranti; celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donisque innumerabilium legationum et uelut auspicibus nobilissumis populis deductas esse. Boeotorum gentem, captatam Philippo, numquam ad scribendum amicitiae foedus adduci potuisse; tribus nunc locis cum Perseo foedus incisum litteris esse, uno Thebis, altero ad Delium, augustissumo et celeberrumo in templo, tertio Delphis. In Achaico concilio uero, nisi discussa res per paucos Romanum imperium intentantis esset, eo rem prope adductam, ut aditus ei in Achaiam daretur. At hercule suos honores, cuius merita in eam gentem priuatim an publice sint maiora uix dici possit, partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter sublatos esse. Iam Aetolos quem ignorare in seditionibus suis non ab Romanis, sed a Perseo praesidium petisse? His eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos apparatus belli habere, [non] ut externis non egeat. Triginta milibus peditum, quinque milibus equitum in decem annos frumentum praeparasse, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit. Iam pecuniam tantam habere, ut decem milibus mercennariorum militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum, quod ex metallis regiis capiat, uectigal. Arma uel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse. Iuuentutem, ut iam Macedonia deficiat, uelut ex perenni fonte unde hauriat, Threciam subiectam esse.

XIII

Reliquom orationis adhortatio fuit. "Non ego haec" inquit "incertis iactata rumoribus et cupidius credita, quia uera esse de inimico crimina uolebam, adfero ad uos, patres conscripti, sed conperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a uobis subiecta oculis referrem; neque relicto regno meo, quod amplum et egregium uos fecistis, mare tantum traiecissem, ut uana ad uos adferendo fidem abrogarem mihi; cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae ciuitates in dies magis denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras, unde receptum ad paenitendum non haberent; cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae ui subigi non possent, fauore beniuolentia conplectentem; uidebam, quam inpar esset sors, cum ille uobis bellum pararet, uos ei securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere paene bellum uidebatur. Abrupolim, socium atque amicum uestrum, regno expulit; Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam uobis conperit, socium item atque amicum uestrum, interfecit; Euersam et Callicritum Thebanos, principes ciuitatis, quia liberius aduersus eum in concilio Boeotorum locuti fuerant delaturosque ad uos, quale agerentur, professi erant, tollendos curauit; auxilium Byzantiis aduersus foedus tulit; Dolopiae bellum intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu peruasit, ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret; confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe nouarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumatis opprimeret. Haec cum uobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam esse a uobis uideat, pro certo habet neminem sibi, antequam in Italiam traiecerit, armatum occursuram. Hoc quam uobis tutum aut honestum sit, uos uideritis: ego certe mihi turpe esse duxi prius Persea ad bellum inferendum, quam me sociam ad praedicendum, ut caueretis, uenire in Italiam. Functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut uos et uestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex uobis pendemus, consulatis?"

XIV

Haec oratio mouit patres conscriptos. Ceterum in praesentia nihil, praeterquam fuisse in curia regem, scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat. Bello denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque responsa essent, emanauere. Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est. Ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur; et exasperauit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat. Is uelle quidem et laborare dixit regem, ut purganti se nihil hostile dixisse aut fecisse fides habeatur: ceterum, si peruicacius causam belli quaeri uideat, forti animo defensurum se. Martem communem esse et euentum incertum belli. Omnibus ciuitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et propter aduentum eius, quem moturum aliquid rebantur, miserant pleraeque ciuitates alia in speciem praeferentis legatos. Et legatio Rhodiorum uenerat ac Satyrus princeps, haud dubius, quin Eumenes ciuitatis quoque suae crimina Persei criminibus iunxisset. Itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege locum in senatu quaerebat. Quod cum non contigisset, libertate intemperanti[us] inuectus in regem, quod Lyciorum gentem aduersus Rhodios concitasset grauiorque Asiae esset quam Antiochus fuisset, popularem quidem neque Asiae ingratam populis - nam eo quoque iam fauor Persei uenerat - orationem habuit, ceterum inuisam senatui inutilemque sibi et ciuitati suae. Eumeni uero conspiratio aduersus eum fauorem maiorem apud Romanos fecit. Ita omnes ei honores habiti donaque [cui]quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione.

XV

Legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi nondum quidem parantis bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos, ut facile appareret non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam uolebat, in flore uirium se credens esse. Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres adsuetos ministeriis talium facinorum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum. Satis constabat Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum. Praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant. Escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perueniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeua ad semitam paulum exstantem a fundamento, qua singuli transirent; dextra pars labe terrae in aliquantum altitudinis derupta erat. Post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea uelut e muro tela in praetereuntem conicerent. Primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen. Vbi ad eum locum uentum est, qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps, cum quo institutus regi sermo erat. Tum insidiatores exorti saxa duo ingentia deuoluunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus; sopitusque ex semita procidit in decliue, multis super prolapsum ialm saxis congestis. Et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem uidere, diffugiunt; Pantaleon contra inpauidus mansit ad protegendum regem.

XVI

Latrones, cum breui circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, uelut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu ut, cum unus non facile sequendo per inuia atque ardua moraretur fugam eorum, ne ex conprenso indicium emanaret, occiderint comitem. Ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac serui concurrerunt; tollentes sopitum uolnere ac nihil sentientem, uiuere tamen ex calore et spiritu remanente in praecordiis senserunt: uicturum exigua ac prope nulla spes erat. Quidam ex satellitibus secuti latronum uestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati peruenissent, re infecta redierunt. Adgressi facinus Macedones ut non inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt. Conpotem iam sui regem amici postero die deferunt ad nauem; inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum nauibus traductis, Aeginam traiciunt. Ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret. Attalus quoque celerius quam dignum concordia fraterna erat, credidit; nam et cum uxore fratris et praefecto arcis tamquam iam haud dubius regni heres est locutus. Quae postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et tacita habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperauit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret. Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est.

XVII

Sub idem tempus C. Valerius ex Graecia, quo legatus [qui] ad uisendum statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis [eius] ierat, rediit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat. Simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui talis indicii delator erat. Princeps Brundisi Rammius fuit; hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, praecipue regios, accipiebat. Ex eo notitia ei cum absente Perseo fuerat; litterisque spem amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profectus breui perfamiliaris haberi trahique magis, quam uellet, in arcanos sermones est coeptus. Promissis enim ingentibus praemiis petere institit ab eo rex, quoniam duces omnes legatique Romani hospitio eius uti adsuessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut uenenum dandum curaret. Cuius scire se conparationem plurimum difficultatis et periculi habere; pluribus consciis conparari; euentu praeterea incerto esse, ut aut satis efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem celandam dentur. Se daturum, quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi posset. Rammius ueritus, ne, si abnuisset, primus ipse ueneni experimentum esset, facturum pollicitus proficiscitur; nec Brundisium ante redire, quam conuento C. Valerio legato, qui circa Chalcidem esse dicebatur, uoluit. Ad eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul uenit. Introductus in curiam, quae acta erant, exposuit.

XVIII

Haec ad ea, quae ab Eumene delata erant, accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac ueneficiorum cernebant. Belli administratio ad nouos consules reiecta est; in praesentia tamen Cn. Sicinium praetorem, cuius inter ciues et peregrinos iurisdictio erat, scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul, cui prouincia Macedonia obuenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset. Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa ui parabat bellum. Legati eo ab Roma, gratulantes quod e tanto periculo euasisset, uenerunt. Cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, ceteris praetoribus iam in prouincias profectis, M. Iunius et Sp. Lucretius, quibus Hispaniae prouinciae obuenerant, fatigantes saepe idem petendo senatum, tandem peruicerunt, ut supplementum sibi ad exercitum daretur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones scribere, in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi. Hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus nouis portatum est.

XIX

Eodem anno, quia per recognitionem Postumi consulis magna pars agri Campani, quem priuati sine discrimine passim possederant, recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgauit, ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, ut in uacuo uagaretur cupiditas priuatorum. Cum in exspectatione senatus esset, bello etsi non indicto tamen iam decreto, qui regum suam, qui* Persei secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis puerum filium regis secum adducentes Romam uenerunt; quorum oratio fuit, regem educendum filium Romam misisse, ut iam inde a puero adsuesceret moribus Romanis hominibusque. Petere, ut eum non sub hospitum modo priuatorum custodia, sed publicae etiam curae ac uelut tutelae uellent esse. Ea legatio grata senatui fuit; decreuerunt, ut Cn. Sicinius praetor aedis instruendas locaret, ubi filius regis comitesque eius habitare regie possent. Et Threcum legatis, Maedis Coelaletisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et, quod petebant, datum est, et munera binum milium aeris [summae] in singulos missa. Hos utique populos, quod ab tergo Macedoniae Threcia esset, adsumptos in societatem gaudebant. Sed ut in Asia quoque et insulis explorata omnia essent, Ti. Claudium Neronem, M. Decimium legatos miserunt. Adire eos Cretam et Rhodum iusserunt, simul renouare amicitiam, simul speculari, num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent.

XX

In suspensa ciuitate ad exspectationem noui belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico priore posita ob uictoriam M. Aemili consulis, cui collega Ser. Fuluius fuit, tota ad imum fulmine discussa est. Ea res prodigii loco habita ad senatum relata est; patres et ad haruspices referri et decemuiros adire Ebros iusserunt. Decemuiri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, uictimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Mineruae promunturium renuntiarunt; ludos per decem dies Ioui optimo maximo primo quoque die faciendos. Ea omnia cum cura facta. Haruspices, in bonum uersurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset. Accesserunt, quae cumularent religiones animis: Saturniae nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluuisse; Calatiae asinum tripedem natum, et taurum cum quinque uaccis uno ictu fulminis exanimatos; Auximi terra pluuisse. Horum quoque prodigiorum causa res diuinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.

XXI

Consules ad id tempus in prouincias non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent, senatui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat. Aucta etiam inuidia est Popili litteris [eius], quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque Ligurum populi ad arma ierunt. Tum uero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum intulisset et pacatos ad rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in prouinciam, in senatu increpiti. Hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scylla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos, nisi in prouinciam exirent, denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt. Sanciebatur, ut, qui ex Statellis deditis in libertatem restitutus ante kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo malo is in seruitutem uenisset, ut iuratus senatus decerneret, qui eam rem quaereret animaduerteretque. Ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt. Priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio, praetori prioris anni, ad aedem Bellonae senatus datus est. Is expositis, quas in Corsica res gessisset, postulatoque frustra triumpho, in monte Albano, quod iam in morem uenerat, ut sine publica auctoritate fieret, triumphauit. Rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes sciuit iussitque. Ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione uellet. Patres ipsum eum quaerere iusserunt.

XXII

Tum demum consules in prouinciam profecti sunt exercitumque a M. Popilio acceperunt. Neque tamen M. Popilius reuerti Romam audebat, ne causam diceret aduerso senatu, infestiore populo, apud praetorem, qui de quaestione in se proposita senatum consuluisset. Huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt, ut, si non ante idus Nouembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret. Hoc tractus uinculo cum redisset, ingenti cum inuidia in senatum uenit. Ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus consultum factum est, ut, qui Ligurum post Q. Fuluium, L. Manlium consules hostes non fuissent, ut eos C. Licinius, Cn. Sicinius praetores in libertatem restituendos curarent, agrumque iis trans Padum consul C. Popilius daret. Multa milia hominum hoc senatus consulto restituta in libertatem, transductisque Padum ager est adsignatus. M. Popilius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit; tertio praetor, gratia consulis absentis et Popiliae familiae precibus uictus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die noui magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius, qui priuatus futurus esset. Ita rogatio de Liguribus arte fallaci elusa est.

XXIII

Legati Carthaginienses eo tempore Romae erant et Gulussa, filius Masinissae. Inter eos magnae contentiones in senatu fuere. Carthaginienses querebantur, praeter agrum, de quo ante legati ab Roma, qui in re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proxumo Masinissam ui atque armis possedisse: id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Carthaginienses foedere inligatos silere; prohiberi enim extra fines efferre arma; quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellant, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte uetentur cum sociis populi Romani bellum gerere. Sed iam ultra superbiam crudelitatemque et auaritiam eius pati* non posse Carthaginienses. Missos esse se, qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sinerent: ut uel ex aequo inter regem socium populumque Carthaginiensem, quid cuiusque esset, disceptarent; uel permitterent Carthaginiensibus, ut aduersus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello; uel ad extremum, si gratia plus quam ueritas apud eos ualeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masinissae uellent. Modestius certe daturos eos, et se scituros, quid dedissent; [quid] ipsum nullum praeterquam suae libidinis arbitrio finem facturum. Horum si nihil impetrarent et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animaduerterent in se. Tutam seruitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam ad iniurias Masinissae malle; perire denique semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. Sub haec dicta lacrimantes procubuerunt stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi inuidiam conciliauerunt.

XXIV

Interrogari Gulussam placuit, quid ad ea responderet, aut, si prius mallet expromere, super qua re* Romam uenisset. Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses, nec de qua re acturi essent, nec omnino ituros se Romam indicauerint. [Nec] in aede Aesculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde nihil emanasse, praeterquam legatos occultis cum mandatis Romam mitti. Eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum, ne quid communibus inimicis criminantibus se crederent, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent. His utrimque auditis senatus de postulatis Carthaginiensium consultus responderi ita iussit: Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses querantur, legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum ueniant. Se alia, quae possent, Masinissae honoris causa et fecisse et facturos esse; ius gratiae non dare. Agrum, qua cuiusque sit, possideri uelle, nec nouos statuere fines, sed ueteres obseruare in animo habere. Carthaginiensibus uictis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent. Ita regulus Carthaginiensesque dimissi. Munera ex instituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conseruata.

XXV

Sub idem tempus Cn. Seruilius Caepio, Ap. Claudius Cento, T. Annius Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt; qui iam sua sponte infestum Persei senatum insuper accenderunt, relatis ordine, quae uidissent quaeque audissent: uidisse se per omnes urbes Macedonum summa ui parari bellum. Cum ad regem peruenissent, per multos dies conueniendi eius potestatem non factam; postremo, cum desperato iam conloquio profecti essent, tum demum se ex itinere reuocatos et ad eum introductos esse. Suae orationis summam fuisse: foedus cum Philippo ictum esse, cum ipso eo post mortem patris renouatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma efferre, prohiberi socios populi Romani lacessere bello. Exposita deinde ab se ordine, quae ipsi nuper in senatu Eumenen uera omnia et conperta referentem audissent. Samothracae praeterea per multos dies occultum consilium cum legationibus ciuitatium Asiae regem habuisse. Pro his iniuriis satisfieri senatum aecum censere reddique sibi res sociisque suis, quas contra ius foederis habeat. Regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, auaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque, quod abi super alios legati uenirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aecum censerent; postremo multum ac diu uociferatum reuerti postero die iussisse: scriptum se responsum dare uelle. Tum ita sibi scriptum traditum esse: foedus cum patre ictum ad se nihil pertinere; id se renouari, non quia probaret, sed quia in noua possessione regni patienda omnia essent, passum. Nouom foedus si secum facere uellent, conuenire prius de condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex aequo foedus fieret, et se uisurum, quid sibi faciundum esset, et illos credere e re publica consulturos. Atque ita se proripuisse et summoueri e regia omnis coeptos. Tum se amicitiam et societatem renuntiasse. Qua uoce eum accensum restitisse atque uoce clara denuntiasse sibi, ut triduo regni sui decederent finibus. Ita se profectos; nec sibi aut manentibus aut abeuntibus quidquam hospitaliter aut benigne factum. Thessali deinde Aetolique legati auditi. Senatui, ut scirent quam primum, quibus ducibus usura res publica esset, litteras mitti consulibus placuit, ut, uter eorum posset, Romam ad magistratus creandos ueniret.

XXVI

Nihil magnopere, quod memorari adtineat, rei publicae eo anno consules gesserant. Magis e re publica uisum erat conprimi ac sedari exasperatos Ligures. Cum Macedonicum bellum exspectaretur, Gentium quoque, Illyriorum regem, suspectum Issaei legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo uiuere Macedonum atque Illyriorum regem; communi consilio parare Romanis bellum; et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos, ut, quid ageretur, scirent. Illyri uocati in senatum; qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique uenisse eos et super qua re uenissent. Haesitantibus in responso, ut curia excederent, dictum; responsum tamquam legatis, qui* ut adirent senatum non postulassent, dari non placuit; mittendosque ad regem legatos censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quererentur; senatum existumare non aecum eum facere, qui ab sociis suis non abstineret iniuriam. In hanc legationem missi A. Terentius Varro, C. Plaetorius, C. Cicereius. Ex Asia, qui circa socios reges missi erant, redierunt legati, qui rettulerunt Eumenen Aeginae, Antiochum in Syria, Ptolemaeum Alexandriae sese conuenisse. Omnes sollicitatos legationibus Persei, sed egregie in fide permanere pollicitosque omnia, quae populus Romanus imperasset, praestaturos. Et ciuitates socias adisse: ceteras satis fidas, Rhodios fluctuantis et inbutos Persei consiliis inuenisse. Venerant Rhodii legati ad purganda ea, quae uolgo iactari de ciuitate sciebant; ceterum senatum iis non prius dari, quam noui consules magistratum inissent, placuit.

XXVII

Belli apparatum non differendum censuerunt. C. Licinio praetori negotium datur, ut ex ueteribus quinqueremibus in naualibus Romae subductis, quae possent usui esse, reficeret pararetque naues quinquaginta. Si quid ad eum numerum explendum deesset, C. Memmio collegae in Siciliam scriberet, ut eas, quae in Sicilia naues essent, reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent. Socios nauales libertini ordinis in uiginti et quinque naues ex ciuibus Romanis C. Licinius praetor scribere iussus; in quinque et uiginti parem numerum Cn. Sicinius sociis imperaret; idem praetor peditum octo milia, quadringentos equites ab sociis Latini nominis exigeret. Hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedoniam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno praetor fuerat, deligitur. Cn. Sicinius praetor [qui] ut exercitum paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit, ut et legionem secundam, quae maxume ueterana in Liguribus erat, et ex sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet*. Hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius prouinciam Macedoniam obtinere, donec successor ueniret, iussus, prorogato in annum imperio. Ea omnia, quae senatus censuit, inpigre facta sunt. Duodequadraginta quinqueremes ex naualibus deductae; qui deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praepositus; duodecim ex Sicilia missae. Ad frumentum classi exercituique coemendum in Apuliam Calabriamque tres legati missi, Sex. Digitius, T. Iuuentius, M. Caecilius. Ad omnia praeparata Cn. Sicinius praetor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium uenit.

XXVIII

Exitu prope anni C. Popilius consul Romam rediit aliquanto serius, quam senatus censuerat, cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tantum bellum immineret, e re publica uisum erat. Itaque non secundis auribus patrum auditus est consul, cum in aede Bellonae de rebus in Liguribus gestis dissereret. Succlamationes frequentes erant interrogationesque, cur scelere fratris oppressos Ligures in libertatem non restituisset. Comitia consularia, in quam edicta erant diem, ante diem duodecimum Kal. Martias sunt habita. Creati consules P. Licinius Crassus, C. Cassius Longinus. Postero die praetores facti C. Sulpicius Galba, L. Furius Philus, L. Canuleius Diues, C. Lucretius Gallus, C. Caninius Rebilus, L. Villius Annalis. His praetoribus prouinciae decretae, duae iure Romae dicendo, Hispania et Sicilia et Sardinia, ut uni sors integra esset, quo sedatus censuisset. Consulibus designatis imperauit senatus, ut, qua die magistratum inissent, hostiis maioribus rite mactatis precarentur, ut, quod bellum populus Romanus in animo haberet gerere, ut id prosperum eueniret. Eodem die decreuit senatus, C. Popilius consul ludos per dies decem Ioui optumo maxumo fieri uoueret donaque circa omnia puluinaria dari, si res publica decem annos in eodem statu fuisset. Ita, ut censuerant, in Capitolio uouit consul ludos fieri donaque dari, quanta ex pecunia decresset senatus, cum centum et quinquaginta non minus adessent. Praeeunte uerba Lepido pontifice maxumo id uotum susceptum est. Eo anno sacerdotes publici mortui L. Aemilius Papus decemuir sacrorum et Q. Fuluius Flaccus pontifex, qui priore anno fuerat censor. Hic foeda morte periit. Ex duobus filiis eius, qui tum in Illyrico militabant, nuntiatum alterum decessisse, alterum graui et periculoso morbo aegrum esse. Obruit animum simul luctus metusque: mane ingressi cubiculum serui laqueo dependentem inuenere. Erat opinio post censuram minus conpotem fuisse sui; uolgo Iunonis Laciniae iram ob spoliatum templum alienasse mentem ferebant. Suffectus in Aemili locum decemuir M. Valerius Messalla; in Fului pontifex Cn. Domitius Ahenobarbus, oppido adulescens sacerdos, est lectus.

XXIX

P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges ciuitatesque, quae in Europa quaeque in Asia erant, conuerterant animos in curam Macedonici ac Romani belli. Eumenen cum uetus odium stimulabat, tum recens ira, quod scelere Persei prope ut uictuma mactatus Delphis esset. Prusias, Bithyniae rex, statuerat abstinere armis ut qui tum euentum exspectaret; nam neque Romanos posse aequom censere aduersus fratrem uxoris se arma ferre, et apud Persea uictorem ueniam per sororem impetrabilem fore. Ariarathes, Cappadocum rex, praeterquam quod Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se consociauerat consilia. Antiochus inminebat quidem Aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens; et ambigendo de Coele Syria causam belli se habiturum existumabat gesturumque id nullo impedimento occupatis Romanis in Macedonico bello; quod ad bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat. Ptolemaeus propter aetatem alieni etiam tum arbitrii erat; tutores et bellum aduersus Antiochum parabant, quo uindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum. Masinissa et frumento iuuabat Romanos et auxilia cum elephantis Misagenenque filium mittere ad bellum parabat. Consilia autem in omnem fortunam ita disposita habebat: si penes Romanos uictoria esset, sua quoque in eodem statu mansura esse, neque ultra quidquam mouendum; non enim passuros Romanos uim Carthaginiensibus adferri; si fractae essent opes Romanorum, quae tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore. Gentius, rex Illyriorum, fecerat potius, cur suspectus esset Romanis, quam satis statuerat, utram foueret partem, impetuque magis quam consilio his aut illis se adiuncturus uidebatur. Cotys Thrax, Odrysarum rex, iam dudum Macedonum partis erat.

XXX

Haec sententia regibus cum esset de bello, in liberis gentibus populisque plebs ubique omnis ferme, ut solet, deterioris erat, ad regem Macedonasque inclinata; principum diuersa cerneres studia. Pars ita in Romanos effusi erant, ut auctoritatem inmodico fauore corrumperent, pauci ex iis iustitia imperii Romani capti, plures ita, si praecipuam operam nauassent, potentes sese in ciuitatibus suis futuros rati. Pars altera regiae adulationis erat; quosdam aes alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu praecipites ad nouanda omnia agebat; quosdam uentosum ingenium, quia ad Persea magis aura popularis ierat. Tertia pars, optuma eadem et prudentissima, si utique optio domini potioris daretur, sub Romanis quam sub rege malebat esse; si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neutram partem uolebant potentiorem altera oppressa fieri, sed inlibatis potius uiribus utriusque partis pacem ex aequo manere; ita inter utrasque optimam condicionem ciuitatium fore, protegente altera semper inopem ab alterius iniuria. Haec sentientes certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant. Consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas [quo] acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt. Haruspices ita responderunt: si quid rei nouae inciperetur, id maturandum esse; uictoriam, triumphum, propagationem imperii portendi. Patres, quod bonum faustum felixque populo Romano esset, centuriatis comitiis primo quoque die ferre ad populum consules iusserunt, ut, quod Perseus, Philippi filius, Macedonum rex, aduersus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renouatum sociis populi Romani arma intulisset, agros uastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi aduersus populum Romanum consilia inisset, arma, milites, classem eius rei causa conparasset, ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. Haec rogatio ad populum lata est.

XXXI

Senatus consultum inde factum est, ut consules inter se prouincias Italiam et Macedoniam conpararent sortirenturue; cui Macedonia obuenisset, ut is regem Persea quique eius sectam secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello persequeretur. Legiones quattuor nouas scribi placuit, binas singulis consulibus. Id praecipui prouinciae Macedoniae datum, quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex uetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones. Et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim milia peditum, octingentos equites, praeter eos, quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret. Italiae satis uisa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites. Illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones militesque ueteres scriberet, quos uellet, consul usque ad quinquaginta annos. In tribunis militum nouatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset. Inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors fuisset, ut iret, quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit atque ibi recognoscere socios nauales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare[t] operam, ut duae partes ciuium Romanorum, tertia sociorum esset. Commeatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardiniaque subueherentur, praetoribus, qui eas prouincias sortiti essent, mandari placuit, ut alteras decumas Siculis Sardisque imperarent, [ut] quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur. Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Diues Hispaniam, C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem, L. Villius Annalis inter peregrinos; C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset, sors obuenit.

XXXII

Inter consules magis cauillatio quam magna contentio de prouincia fuit. Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec posse collegam saluo iure iurando secum sortiri. Praetorem eum, ne in prouinciam iret, in contione iurasse se stato loco statisque diebus sacrificia habere, quae absente se recte fieri non possent; quae non magis consule quam praetore absente recte fieri posse, si senatus non, quid uelit in consulatu, potius quam, quid in praetura iurauerit P. Licinius, animaduertendum esse censeat; se tamen futurum in senatus potestate. Consulti patres, cui consulatum populus Romanus non negasset, ei ab se prouinciam negari, superbum rati, sortiri consules iusserunt. P. Licinio Macedonia, C. Cassio Italia obuenit. Legiones inde sortiti sunt: prima et tertia ut in Macedoniam traicerentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent. Dilectum consules multo intentiore quam alias cura habebant. Licinius ueteres quoque scribebat milites centurionesque; et multi uoluntate nomina dabant, quia locupletes uidebant, qui priore Macedonico bello aut aduersus Antiochum in Asia stipendia fecerant. Cum tribuni militum, qui centuriones **, sed primum quemque citarent, tres et uiginti centuriones, qui primos pilos [de]duxerant, citati tribunos plebis appellarunt: duo ex collegio, M. Fuluius Nobilior et M. Claudius Marcellus, ad consules rem reiciebant: eorum cognitionem esse debere, quibus dilectus quibusque bellum mandatum esset; ceteri cognituros se, de quo appellati essent, aiebant et, si iniuria fieret, auxilium ciuibus laturos.

XXXIII

Ad subsellia tribunorum res agebatur; eo M. Popilius consularis, aduocatus centurionum, et centuriones et consul uenerunt. Consule inde postulante, ut in contione ea res ageretur, populus in contionem aduocatus. Pro centurionibus M. Popilius, qui biennio ante consul fuerat, ita uerba fecit: militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et adsiduis laboribus confecta habere; nihil recusare tamen, quo minus operam rei publicae dent. Id tantum deprecari, ne inferiores iis ordines, quam quos, cum militassent, habuissent, adtribuerentur. P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus Perseo iussisset, deinde, quo ueteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli, qui non maior annis quinquaginta esset, uacationem militiae esse. Deprecatus est deinde, ne in nouo bello, tam propinquo Italiae, aduersus regem potentissimum, aut tribunos militum dilectum habentis inpedirent, aut prohiberent consulem, quem cuique ordinem adsignari e re publica esset, eum adsignare. Si quid in ea re dubium esset, ad senatum reicerent.

XXXIV

Postquam consul, quae uoluerat, dixit, Sp. Ligustinus ex eo numero, qui tribunos plebis appellauerant, a consule et ab tribunis petiit, ut sibi paucis ad populum agere liceret. Permissu omnium ita locutus fertur: "Sp. Ligustinus [tribus] Crustumina ex Sabinis sum oriundus, Quirites. Pater mihi iugerum agri reliquit et paruom tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque ibi habito. Cum primum in aetatem ueni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil adtulit praeter libertatem pudicitiamque et cum his fecunditatem, quanta uel in diti domo satis esset. Sex filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae. Filii quattuor togas uirilis habent, duo praetextati sunt. Miles sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus. In eo exercitu, qui in Macedoniam est transportatus, biennium miles gregarius fui aduersus Philippum regem; tertio anno uirtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decumum ordinem hastatum adsignauit. Deuicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam reportati ac dimissi essemus, continuo miles uoluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus. Neminem omnium imperatorum, qui uiuant, acriorem uirtutis spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et alios duces longa militia experti sunt. Hic me imperator dignum iudicauit, cui primum hastatum prioris centuriae adsignaret. Tertio iterum uoluntarius miles factus sum in eum exercitum, qui aduersus Aetolos et Antiochum regem est missus. A M. Acilio mihi primus princeps prioris centuriae est adsignatus. Expulso rege Antiocho, subactis Aetolis reportati sumus in Italiam; et deinceps bis, quae annua merebant legiones, stipendia feci. Bis deinde in Hispania militaui, semel Q. Fuluio Flacco, iterum Ti. Sempronio Graccho praetore. A Flacco inter ceteros, quos uirtutis causa secum ex prouincia ad triumphum deducebat, deductus sum; a Ti. Graccho rogatus in prouinciam ii. Quater intra paucos annos primum pilum duxi; quater et tricies uirtutis causa donatus ab imperatoribus sum; sex ciuicas coronas accepi. Viginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo et maior annis sum quinquaginta. Quodsi mihi nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas uacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me[o] uobis dare, P. Licini, possem, aecum erat me dimitti. Sed haec pro causa mea dicta accipiatis uelim; ipse me, quoad quisquam, qui exercitus scribit, idoneum militem iudicabit, numquam sum excusaturus. Quo* ordine me dignum iudicent tribuni militum, ipsorum est potestatis; ne quis me uirtute in exercitu praestet, dabo operam; et semper ita fecisse me et imperatores mei et, qui una stipendia fecerunt, testes sunt. Vos quoque aecum est, commilitones, etsi appellatione uostrum usurpatis ius, cum adulescentes nihil aduersus magistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, nunc quoque in potestate consulum* ac senatus esse et omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis".

XXXV

Haec ubi dixit, conlaudatum multis uerbis P. Licinius consul ex contione in senatum duxit. Ibi quoque ei ex auctoritate senatus gratiae actae, tribunique militares in legione prima primum pilum uirtutis causa ei adsignarunt. Ceteri centuriones remissa appellatione ad dilectum oboedienter responderunt. Quo maturius in prouincias magistratus proficiscerentur, Latinae kalendis Iuniis fuere; eoque sollemni perfecto C. Lucretius praetor omnibus, quae ad classem opus erant, praemissis Brundisium est profectus. Praeter eos exercitus, quos consules conparabant, C. Sulpicio Galbae praetori negotium datum, ut quattuor legiones scriberet urbanas, iusto numero peditum equitumque, iisque quattuor tribunos militum ex senatu legeret, qui praeessent; sociis Latini nominis imperaret quindecim milia peditum, mille et ducentos equites; is exercitus uti paratus esset, quo senatus censuisset. P. Licinio consuli ad exercitum ciuilem socialemque petenti addita auxilia, Ligurum duo milia, Cretenses sagittarii - incertus numerus, quantum rogati [auxilia] Cretenses misissent -, Numidae item equites elephantique. In eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus, Q. Terentius Culleo, C. Aburius. In Cretam item legatos tres ire placuit, A. Postumium Albinum, C. Decimium, A. Licinium Neruam.

XXXVI

Per idem tempus legati ab rege Perseo uenerunt. Eos in oppidum intromitti non placuit, cum iam bellum regi eorum et Macedonibus et senatus decresset et populus iussisset. In aedem Bellonae in senatum introducti ita uerba fecerunt: mirari Persea regem, quid in Macedoniam exercitus transportati essent; si impetrari a senatu posset, ut ii reuocentur, regem de iniuriis, si quas sociis factas quererentur, arbitratu senatus satisfacturum esse. Sp. Caruilius, ad eam ipsam rem ex Graecia remissus ab Cn. Sicinio, in senatu erat. Is Perrhaebiam expugnatam armis, Thessaliae aliquot urbes captas, cetera, quae aut ageret aut pararet rex, cum argueret, respondere ad ea legati iussi. Postquam haesitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum esse, iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium breui cum exercitu futurum in Macedonia esse: ad eum, si satisfacere in animo esset, mitteret legatos. Romam quod praeterea mitteret, non esse; nemini enim eorum per Italiam ire liciturum. Ita dimissis P. Licinio consuli mandatum est, intra undecimum diem iuberet eos Italia excedere et Sp. Caruilium mitteret, qui, donec nauem conscendissent, custodiret. Haec Romae acta nondum profectis in prouinciam consulibus. Iam Cn. Sicinius, qui, priusquam magistratu abiret, Brundisium ad classem et ad exercitum praemissus erat, traiectis in Epirum quinque milibus peditum, trecentis equitibus, ad Nymphaeum in agro Apolloniati castra habebat. Inde tribunos cum duobus milibus militum ad occupanda Dassaretiorum et Illyriorum castella, ipsis accersentibus praesidia, ut tutiores a finitimorum impetu Macedonum essent, misit.

XXXVII

Paucis post diebus Q. Marcius et A. Atilius et P. Et Ser. Cornelii Lentuli et L. Decimius, legati in Graeciam missi, Corcyram peditum mille secum aduexerunt; ibi inter se et regiones, quas obirent, et milites diuiserunt. L. Decimius missus est ad Gentium, regem Illyriorum, quem, si aliquem respectum amicitiae cum populo Romano habere cerneret, retentare aut etiam ad belli societatem perlicere iussus. Lentuli in Cephallaniam missi, ut in Peloponnesum traicerent oramque maris in occidentem uersi ante hiemem circumirent. Marcio et Atilio Epirus, Aetolia, Thessalia circumeundae adsignantur; inde Boeotiam atque Euboeam aspicere iussi, tum in Peloponnesum traicere; ibi congressuros se cum Lentulis constituunt. Priusquam digrederentur a Corcyra, litterae a Perseo adlatae sunt, quibus quaerebat, quae causa Romanis aut in Graeciam traiciendi copias aut urbes occupandi esset. Cui rescribi non placuit, nuntio ipsius, qui litteras attulerat, dici praesidii causa ipsarum urbium Romanos facere. Lentuli circumeuntes Peloponnesi oppida, cum sine discrimine omnes ciuitates adhortarentur, ut, quo animo, qua fide adiuuissent Romanos Philippi primum, deinde Antiochi bello, eodem aduersus Persea iuuarent, fremitum in contionibus mouebant, Achaeis indignantibus eodem se loco esse, qui omnia a principiis Macedonici belli praestitissent Romanis et Macedonis Philippi bello hostes fuissent quo Messeni atque Elii qui pro Antiocho postea arma aduersus populum Romanum tulissent ac, nuper in Achaicum contributi concilium, uelut praemium belli se uictoribus Achaeis tradi quererentur.

XXXVIII

Marcius et Atilius ad Gitana, Epiri oppidum, decem milia a mari cum escenderent, concilio Epirotarum habito cum magno omnium adsensu auditi sunt; et quadringentos iuuentutis eorum in Orestas, ut praesidio essent liberatis ab [se] Macedonibus, miserunt. Inde in Aetoliam progressi ac paucos ibi morati dies, dum in praetoris mortui locum alius sufficeretur, [et] Lycisco praetore facto, quem Romanorum fauere rebus satis conpertum erat, transierunt in Thessaliam. Eo legati Acarnanes et Boeotorum exules uenerunt. Acarnanes nuntiare iussi, quae Philippi primum, Antiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis, aduersus populum Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem oblatam. Si male meriti clementiam populi Romani experti essent, bene merendo liberalitatem experirentur. Boeotis exprobratum societatem eos cum Perseo iunxisse [eos]. Cum culpam in Ismeniam, principem alterius partis, conferrent et quasdam ciuitates dissentientis in causam deductas, appariturum id esse Marcius respondit: singulis enim ciuitatibus de se ipsis consulendi potestatem facturos. Thessalorum Larisae fuit concilium. Ibi (et Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et legatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum essent. Hac mutua commemoratione meritorum accensi animi multitudinis ad omnia decernenda, quae Romani uellent. Secundum hoc concilium legati a Perseo rege uenerunt priuati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat. Ab huius necessitudinis commemoratione orsi petierunt legati, in conloquium ueniendi regi potestatem faceret. Marcius et se ita a patre suo accepisse dixit amicitiam hospitiumque cum Philippo fuisse, et minime immemorem necessitudinis eius legationem eam suscepisse. Conloquium, si satis commode ualeret, non fuisse se dilaturum; nunc, ubi primum posset, ad Peneum flumen, qua transitus ab Homolio Dium esset, praemissis, qui nuntiarent regi uenturos.

XXXIX

Et tum quidem ab Dio Perseus in interiora regni recepit se, leui aura spei obiecta, quod Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset; post dies paucos ad constitutum locum uenerunt. Magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante. Non minore agmine legati uenerunt et ab Larisa multis prosequentibus et legationibus ciuitatium, quae conuenerant Larisam et renuntiare domum certa, quae audissent, uolebant. Inerat cura insita mortalibus uidendi congredientis nobilem regem et populi principis terrarum omnium legatos. Vt in conspectu steterunt, dirimente amni, paulisper internuntiando cunctatio fuit, utri transgrederentur. Aliquid illi regiae maiestati, hi aliquid populi Romani nomini, cum praesertim Perseus petisset conloquium, existumabant deberi. Ioco etiam Marcius cunctantis mouit: "Minor" inquit "ad maiores et" - quod Philippo ipsi cognomen erat - "filius ad patrem transeat". Facile persuasum id regi est. Aliud deinde ambigebatur, cum quam multis transiret. Rex cum omni comitatu transire aecum censebat; legati uel cum tribus uenire iubebant uel, si tantum agmen traduceret, obsides dare, nihil fraudis fore in conloquio. Hippian et Pantauchum, quos et legatos miserat, principes amicorum, obsides dedit. Nec tam in pignus fidei obsides desiderati erant, quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis. Salutatio non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, positisque sedibus consederunt.

XL

Cum paulisper silentium fuisset, "exspectari nos" inquit Marcius "arbitror, ut respondeamus litteris tuis, quas Corcyram misisti, in quibus quaeris, quid ita legati cum militibus uenerimus et praesidia in singulas urbes dimittamus. Ad hanc interrogationem tuam et non respondere uereor, ne superbum sit, et uera respondere, ne nimis acerbum audienti tibi uideatur. Sed cum aut uerbis castigandus aut armis sit, qui foedus rumpit, sicut bellum aduersus te alii quam mihi mandatum malim, ita orationis acerbitatem aduersus hospitem, utcumque est, subibo, sicut medici, cum salutis causa tristiora remedia adhibent. Ex quo regnum adeptus es, unam rem te, quae facienda fuerit, senatus fecisse censet, quod legatos Romam ad renouandum foedus miseris, quod ipsum tamen tibi non fuisse renouandum iudicat potius quam, cum renouatum esset, uiolandum. Abrupolim, socium atque amicum populi Romani, regno expulisti; Arthetauri interfectores, ut caede, ne quid ultra dicam, te laetatum appareret, recepisti, qui [ut] omnium Illyriorum fidissimum Romanis regulum occiderant; per Thessaliam et Maliensem agrum cum exercitu contra foedus Delphos isti; Byzantiis item contra foedus misisti auxilia; cum Boeotis, sociis nostris, secretam tibi ipsi societatem, quam non licebat, iure iurando pepigisti; Thebanos legatos, Euersam et Callicritum, uenientis ad nos, quaerere malo, quis interfecerit, quam arguere. In Aetolia bellum intestinum et caedes principum per quos, nisi per tuos, factae uideri possunt? Dolopes a te ipso euastati sunt. Eumenes rex, ab Roma cum in regnum rediret, prope ut uictuma Delphis in sacrato loco ante aras mactatus, quem insimulet, piget referre. Quae hospes Brundisinus occulta facinora indicet, certum habeo et scripta tibi omnia ab Roma esse et legatos renuntiasse tuos. Haec ne dicerentur a me, uno modo uitare potuisti, non quaerendo quam ob causam exercitus in Macedoniam traicerentur aut praesidia in sociorum urbes mitteremus. Quaerenti tibi superbius tacuissemus, quam uera respondimus. Equidem pro paterno nostro hospitio faueo orationi tuae et opto, ut aliquid mihi materiae praebeas agendae tuae apud senatum causae".

XLI

Ad ea rex: "Bonam causam, si apud iudices aequos ageretur, apud eosdem et accusatores et iudices agam. Eorum autem, quae obiecta sunt mihi, partim ea sunt, quibus nescio an gloriari debeam, neque quae fateri erubescam, partim quae uerbo obiecta uerbo negare satis sit. Quid enim, si legibus uestris hodie reus sim, aut index Brundisinus aut Eumenes mihi obiciat, ut accusare potius uere quam conuiciari uideantur? Scilicet nec Eumenes, cum tam multis grauis publice ac priuatim sit, alium quam me inimicum habuit; neque ego potiorem quemquam ad ministeria facinorum quam Rammium, quem neque umquam ante uideram nec eram postea uisurus, inuenire potui. Et Thebanorum, quos naufragio perisse constat, et Arthetauri caedis mihi reddenda ratio est; in qua tamen nihil ultra obicitur, quam interfectores eius in regno exulasse meo. Cuius condicionis iniquitatem ita non sum recusaturus, si uos quoque accipitis, ut, quicumque exules in Italiam aut Romam se contulerunt, his facinorum, propter quae damnati sunt, auctores uos fuisse fateamini. Si hoc et uos recusabitis et omnes [et] aliae gentes, ego quoque inter ceteros ero. Et hercule, quid adtinet cuiquam exilium patere, si nusquam exuli futurus locus est? Ego tamen istos, ut primum in Macedonia esse admonitus a uobis conperi, requisitos abire ex regno iussi et in perpetuum interdixi finibus meis. Et haec quidem mihi tamquam causam dicenti reo obiecta sunt; illa tamquam regi et quae de foedere, quod mihi est uobiscum, disceptationem habeant. Nam si est in foedere ita scriptum, ut, ne si bellum quidem quis inferat, tueri me regnumque meum liceat, mihi fatendum est, quod me armis aduersus Abrupolim, socium populi Romani, defenderim, foedus uiolatum esse. Sin autem hoc et ex foedere licuit et iure gentium ita conparatum est, ut arma armis propulsentur, quid tandem me facere decuit, cum Abrupolis finis mei regni usque ad Amphipolim peruastasset, multa libera capita, magnam uim mancipiorum, multa milia pecorum abegisset? Quiescerem et paterer, donec Pellam et in regiam meam armatus peruenisset? At enim bello quidem iusto sum persecutus, sed uinci non oportuit eum, neque alia, quae uictis accidunt, pati; quorum casum cum ego subierim, qui sum armis lacessitus, quid potest queri sibi accidisse, qui causa belli fuit? Non sum eodem modo defensurus, Romani, quod Dolopas armis coercuerim; quia, etsi non merito eorum, iure feci meo, cum mei regni, meae dicionis essent, uestro decreto patri adtributi meo. Nec, si causa reddenda sit, non uobis nec foederatis, sed iis, qui ne in seruos quidem saeua atque iniusta imperia probant, plus aequo et bono saeuisse in eos uideri possum; quippe Euphranorem, praefectum a me inpositum, ita occiderunt, ut mors poenarum eius leuissima fuerit.

XLII

At cum processissem inde ad uisendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, sacrificandi causa, ut multo ante debita uota persoluerem, Delphos escendi. Et his, criminis augendi causa, cum exercitu me isse adicitur; scilicet, ut, quod nunc uos facere queror, urbes occuparem, alreibus inponerem praesidia. Vocate in concilium Graeciae ciuitates, per quas iter feci, queratur unusquilibet militis mei iniuriam; non recusabo, quin simulato sacrificio aliud petisse uidear. Aetolis et Byzantiis praesidia misimus et cum Boeotis amicitiam fecimus. Haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata, sed etiam excusata sunt saepe in senatu uestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, Q. Marci, paternum amicum et hospitem, habebam. Sed nondum Romam accusator Eumenes uenerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et inuisa efficeret et persuadere uobis conaretur non posse Graeciam in libertate esse et uestro munere frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset. Circumagetur hic orbis; erit mox, qui arguat nequiquam Antiochum ultra iuga Tauri emotum; grauiorem multo Asiae[que] quam Antiochus fuerit, Eumenen esse; conquiescere socios uestros non posse, quoad regia Pergami sit; eam arcem supra capita finitimarum ciuitatium impositam. Ego haec, Q. Marci et A. Atili, quae aut a uobis obiecta aut purgata a me sunt, talia esse scio, ut aures, ut animi audientium sint, nec tam referre, quid ego aut qua mente fecerim, quam, quomodo id uos factum accipiatis. Conscius mihi sum nihil me scientem deliquisse et, si quid fecerim inprudentia lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse. Nihil certe insanabile nec, quod bello et armis persequendum esse censeatis, commisi; aut frustra clementiae grauitatisque uestrae fama uolgata per gentes est, si talibus de causis, quae uix querella et expostulatione dignae sunt, arma capitis et regibus sociis bella infertis".

XLIII

Haec dicenti ei cum adsensum esset, Marcius auctor fuit mittendi Romam legatos; cum experienda omnia ad ultimum nec praetermittendam spem ullam censuisset rex, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter legatis esset. Ad id cum necessaria petitio indutiarum uideretur cuperetque Marcius neque aliud conloquio petisset, grauate et in magnam gratiam petentis concessit. Nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes uana pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa haberet et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset. Ab hoc conloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Boeotiam confestim profecti sunt. Ibi iam motus coeperat esse discedentibus a societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset. Primi a Chaeronia legati, deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, adfirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset, concilio; quos legati, nullo in praesentia responso dato, Chalcidem se sequi iusserunt. Thebis magna contentio orta erat ex alio certamine. Comitiis praetoris et Boeotarcharum uicta pars iniuriam persequens coacta multitudine decreuit [Thebis si] ne Boeotarchae urbibus reciperentur. Exules Thespias uniuersi concesserunt; inde - recepti enim sine cunctatione erant - Thebas iam mutatis animis reuocati decretum faciunt, ut duodecim, qui priuati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur. Nouus deinde praetor - Ismenias is erat, uir nobilis ac potens - capitalis poenae absentis eos decreto damnat. Chalcidem fugerant; inde ad Romanos Larisam profecti causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant; ex ea contentione ortum certamen. Vtriusque tamen partis legati ad Romanos uenerunt, et exules accusatoresque Ismeniae et Ismenias ipse.

XLIV

Chalcidem ut uentum est, aliarum ciuitatium principes, id quod maxume gratum erat Romanis, suo quique proprio decreto regiam societatem aspernati Romanis se adiungebant; Ismenias gentem Boeotorum in fidem Romanorum permitti aecum censebat. Inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit, quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur. Thebae quoque ipsae, quod Boeotiae caput est, in magno motu erant, aliis ad regem trahentibus ciuitatem, aliis ad Romanos; et turba Coronaeorum Haliartiorumque conuenerat ad defendendum decretum regiae societatis. Sed constantia principum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta esset uis et fortuna imperii Romani, uicta tandem multitudo et, ut tolleretur regia societas, decreuit et eos, qui auctores paciscendae amicitiae fuerant, ad satisfaciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum commendari ciuitatem iussit. Thebanos Marcius et Atilius laeti audierunt auctoresque et his et separatim singulis fuerunt ad renouandam amicitiam mittendi Romam legatos. Ante omnia exules restitui iusserunt et auctores regiae societatis decreto suo damnarunt. Ita, quod maxume uolebant, discusso Boeotico concilio in Peloponnesum proficiscuntur Ser. Cornelio Chalcidem accersito. Argis praebitum est iis concilium; ubi res *** aliud a gente Achaeorum petierunt, quam ut mille milites darent. Id praesidium ad Chalcidem tuendam, dum Romanus exercitus in Graeciam traiceretur, missum est. Marcius et Atilius peractis, quae agenda in Graecia erant, principio hiemis Romam redierunt.

XLV

Inde legatio sub idem tempus in Asiam et circum insulas missa. Tres erant legati, Ti. Claudius, Sp. Postumius, M. Iunius. Ii circumeuntes hortabantur socios ad suscipiendum aduersus Persea pro Romanis bellum; et, quo quaeque opulentior ciuitas erat, eo accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum auctoritatem erant. Rhodii maximi ad omnia momenti habebantur, quia non fouere tantum, sed adiuuare etiam uiribus suis bellum poterant, quadraginta nauibus auctore Hegesilocho praeparatis; qui cum in summo magistratu esset - prytanin ipsi uocant - multis orationibus peruicerat Rhodios, ut omissa, quam saepe uanam experti essent, regum fouendorum spe Romanam societatem, unam tum in terris uel uiribus uel fide stabilem, retinerent. Bellum imminere cum Perseo; desideraturos Romanos eundem naualem apparatum, quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello uidissent. Trepidaturos tum repente paranda classe, cum mittenda esset, nisi reficere naues, nisi instruere naualibus sociis coepissent. Id eo magis enixe faciundum esse, ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent. His incitati quadraginta nauium classem instructam ornatamque legatis Romanis aduenientibus, ut non exspectatam adhortationem esse appareret, ostenderunt. Et haec legatio magnum ad conciliandos animos ciuitatium Asiae momentum fuit. Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam rediit.

XLVI

Perseus, cum ab conloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit; et Byzantium et Rhodum et ad alias ciuitates litteras scripsit et legatis ferendas dedit. In litteris eadem sententia ad omnis erat, conlocutum se cum Romanorum legatis, quae audisset quaeque dixisset, ita disposita, ut superior fuisse in disceptatione uideri posset. Apud Rhodios legati adiecerunt confidere pacem futuram; auctoribus enim Marcio atque Atilio missos Romam legatos. Si pergerent Romani contra foedus mouere bellum, tum omni gratia, omni ope nitendum fore Rhodiis, ut reconcilient pacem; nihil deprecando proficiant, id agendum, ne omnium rerum ius ac potestas ad unum populum perueniat. Cum ceterorum id interesse, tum praecipue Rhodiorum, quo plus inter alias ciuitates dignitate atque opibus excellant; quae serua atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad Romanos respectus. Magis et litterae et uerba legatorum benigne sunt audita, quam momentum ad mutandos animos habuerunt; potentior esse partis melioris auctoritas coeperat. Responsum ex decreto est optare pacem Rhodios; si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod ueterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis. Ab Rhodo redeuntes Boeotiae quoque ciuitates, [et] Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, quibus expressum inuitis existimabatur, ut relicta regia societate Romanis adiungerentur. Thebani nihil moti sunt, [et] quamquam et damnatis principibus et restitutis exulibus succensebant Romanis. Coronaei et Haliartii, fauore quodam insito in reges, legatos in Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se aduersus inpotentem superbiam Thebanorum tueri possint. Cui legationi responsum ab rege est, praesidium se propter indutias cum Romanis factas mittere non posse; tamen ita suadere ab Thebanorum iniuriis, qua possent, ut se uindicarent, ne Romanis praeberent causam in se saeuiendi.

XLVII

Marcius et Atilius, Romam cum uenissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt, ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege. Adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca praeoccupari ante ab eo potuerint, quam exercitus in Graeciam traiceretur. Spatio autem indutiarum sumpto aecum bellum futurum: illum nihilo paratiorem, Romanos omnibus instructiores rebus coepturos bellum. Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse, ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent. Haec ut summa ratione acta magna pars senatus adprobabat; ueteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes. Non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam inprouisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam uera uirtute gloriarentur, bella maiores gessisse: indicere prius quam gerere solitos bella, denuntiare etiam interdum pugnam et locum finire, in quo dimicaturi essent. Eadem fide indicatum Pyrrho regi medicum uitae eius insidiantem; eadem Faliscis uinctum traditum proditorem liberorum; [regis] haec Romana esse, non uersutiarum Punicarum neque calliditatis Graecae, apud quos fallere hostem quam ui superare gloriosius fuerit. Interdum in praesens tempus plus profici dolo quam uirtute; sed eius demum animum in perpetuum uinci, cui confessio expressa sit se neque arte neque casu, sed conlatis comminus uiribus iusto ac pio esse bello superatum. Haec seniores, quibus noua ac nimis callida minus placebat sapientia; uicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam honesti cura erat, ut conprobaretur prior legatio Marci, et eodem rursus in Graeciam cum * quinqueremibus remitteretur iubereturque cetera, uti e re publica maxime uisum esset, agere. A. Quoque Atilium miserunt ad occupandam Larisam in Thessalia timentes, ne, si indutiarum dies exisset, Perseus praesidio eo misso caput Thessaliae in potestate haberet. Duo milia peditum Atilius ab Cn. Sicinio accersere ad eam rem agendam iussus. Et P. Lentulo, qui ex Achaia redierat, trecenti milites Italici generis dati, ut Thebis daret operam ut in potestate Boeotia esset.

XLVIII

His praeparatis, quamquam ad bellum consilia erant destinata, senatum tamen praeberi legatis placuit. Eadem fere, quae in conloquio ab rege dicta erant, relata ab legatis. Insidiarum Eumeni factarum crimen et maxima cura et minime tamen probabiliter - manifesta enim res erat - defensum; cetera deprecatio erat. Sed non eis animis audiebantur, qui aut doceri aut flecti possent. Denuntiatum, extemplo moenibus urbis Romae, Italia intra tricesimum diem excederent. P. Licinio deinde consuli, cui Macedonia prouincia obuenerat, denuntiatum, ut exercitui diem primam quamque diceret ad conueniendum. C. Lucretius praetor, cui classis prouincia erat, cum quadraginta quinqueremibus ab urbe profectus; nam ex refectis nauibus alias in alium usum retineri ad urbem placuit. Praemissus a praetore est frater M. Lucretius cum quinquereme una iussusque ab sociis ex foedere acceptis nauibus ad Cephallaniam classi occurrere. Ab Reginis triremi una sumpta, ab Locris duabus, ab Vritibus quattuor, praeter oram Italiae superuectus Calabriae extremum promunturium [in] Ionio mari Dyrrhachium traicit. Ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issaeorum, quinquaginta quattuor Genti regis lembos nanctus, simulans se credere eos in usum Romanorum conparatos esse, omnibus abductis die tertio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit. C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus, superato freto, die quinto in Cephallaniam transmisit. Ibi stetit classis, simul opperiens ut terrestres copiae traicerentur, simul ut onerariae ex agmine suo per altum dissipatae consequerentur.

XLIX

Per hos forte dies P. Licinius consul uotis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est. Semper quidem ea res cum magna dignitate ac maiestate geritur; praecipue conuertit oculos animosque, cum ad magnum nobilemque aut uirtute aut fortuna hostem euntem consulem prosecuntur. Contrahit enim non officii modo cura, sed etiam studium spectaculi, ut uideant ducem suum, cuius imperio consilioque summam rem publicam tuendam permiserunt. Subit deinde cogitatio animos, qui belli casus, quam incertus fortunae euentus communisque Mars belli sit; aduersa secundaque, quae[que] inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint, quae contra bona prudentia et uirtus attulerit. Quem scire mortalium, utrius mentis, utrius fortunae consulem ad bellum mittant? Triumphantemne mox cum exercitu uictore scandentem in Capitolium ad eosdem deos, a quibus proficiscatur, uisuri, an hostibus eam praebituri laetitiam sint? Persei autem regi, aduersus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, praebebat: tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli exspectatione celebrari nomen. Cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt. Duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres inlustres iuuenes, P. Lentulus et duo Manlii Acidini: alter M. Manli, alter L. Manli filius erat. Cum iis consul Brundisium ad exercitum profectus atque inde cum omnibus copiis transuectus ad Nymphaeum in Apolloniatium agro posuit castra.

L

Paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit. Ibi aliquamdiu diuersis sententiis certatum est. Erant, quibus uel stipendium pendendum, si iniungeretur, uel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique [ad] aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum uideretur, nec committendum, ut in aleam tanti casus se regnumque daret. Si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque adferre posse, quibus non amissa modo reciperare, sed timendus ultro iis esse, quos nunc timeret, posset. Ceterum multo maior pars ferocioris sententiae erat. Quidquid cessisset, cum eo simul Protinus cedendum esse adfirmabant. Neque enim Romanos pecunia aut agro egere, sed hoc scire, cum omnia humana, tum maxima quaeque et regna et imperia sub casibus multis esse. Carthaginiensium opes fregisse sese, et ceruicibus eorum praepotentem finitimum regem inposuisse; Antiochum progeniemque eius ultra iuga Tauri emotum, unum esse Macedoniae regnum, et regione propincum et quod [quia] sicubi populo Romano sua fortuna labet, antiquos animos regibus suis uideatur posse facere. Dum integrae res sint, statuere apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamue quam insulam petere ab Romanis, ubi priuatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus uindex fortunae dignitatisque suae, aut, ut uiro forti dignum sit, patiatur quodcumque casus belli tulerit, aut uictor liberet orbem terrarum ab imperio Romano. Non esse admirabilius Romanos Graecia pelli, quam Hannibalem Italia pulsum esse. Neque hercule uidere, qui conueniat, fratri adfectanti per iniuriam regnum summa ui restitisse, alienigenis bene parto eo cedere. Postremo ita de bello et pace quaeri, ut inter omnes conueniat, nec turpius quicquam esse quam sine certamine cessisse regno nec praeclarius [quic]quam pro dignitate ac maiestate omnem fortunam expertum esse.

LI

Pellae, in uetere regia Macedonum, hoc consilium erat. "Geramus ergo" inquit, "dis bene iuuantibus, quando ita uidetur, bellum litterisque circa praefectos dimissis, Citium - Macedoniae oppidum est - copias omnis contrahit. Ipse centum hostiis sacrificio regaliter Mineruae, quam uocant Alcidemon, facto cum purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est. Eo iam omnes Macedonum et externorum auxiliorum conuenerant copiae. Castra ante urbem ponit omnisque armatos in campo instruxit; summa omnium quadraginta tria milia armata fuere; quorum pars ferme dimidia phalangitae erant; Hippias Beroeaeus praeorat. Delecta deinde et uiribus et robore aetatis ex omni caetratorum numero duo milia erant: agema hanc ipsi legionem uocabant; praefectos habebat Leonnatum et Thrasippum Euiestas. Ceterorum caetratorum, trium ferme milium hominum, dux erat Antiphilus Edessaeus. Paeones et ex Parorea et Parastrymonia - sunt autem ea loca subiecta Thraciae - et Agrianes, admixtis etiam Threcibus incolis, trium milium ferme et ipsi expleuerant numerum. Armauerat contraxeratque eos Didas Paeon, qui adulescentem Demetrium occiderat. Et armatorum duo milia Gallorum erant; praefectus Asclepiodotus. Ab Heraclea ex Sintis, tria milia Threcum liberorum suum ducem habebant. Cretensium par ferme numerus suos duces sequebatur, Susum Phalasarnaeum et Syllum Gnosium. Et Leonides Lacedaemonius quingentis ex Graecia, mixto generi hominum, praeerat. Regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti concilio Achaeorum, litteris ad Persea deprensis. Aetolorum et Boeotorum, qui non explebant plus quam quingentorum omnes numerum, Lyco Achaeus praefectus erat. Ex his mixtis tot populorum, tot gentium auxiliis duodecim milia armatorum ferme efficiebantur. Equitum ex tota Macedonia contraxerat tria milia. Venerat eodem Cotys, Seuthis filius, rex gentis Odrysarum, cum mille delectis equitibus, pari ferme peditum numero. Ita summa totius exercitus triginta nouem milia peditum erant, quattuor equitum. Satis constabat, secundum eum exercitum, quem magnus Alexander in Asiam traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tantas fuisse.

LII

Sextus et uicesimus annus agebatur, ex quo petenti Philippo data pax erat; id omne tempus quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius magna pars matura militiae esset, et leuibus bellis Thracum accolarum, quae exercerent magis quam fatigarent, sub adsidua tamen militia fuerat. Et diu meditatum Philippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia ut instructa parataque essent, effecerat. Mota parumper acies, non iusto decursu tamen, ne stetisse tantum in armis uiderentur; armatosque, sicut erant, ad contionem uocauit. Ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, quorum maior Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem Alexandrum uocabant, naturalis erat. Cohortatus est milites ad bellum; iniurias populi Romani in patrem et se commemorauit: illum omnibus indignitatibus conpulsum ad rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum; ad se simul legatos, simul milites ad occupandas Graeciae urbes missos. Fallaci dein[de in] conloquio per speciem reconciliandae pacis extractam hiemem, ut tempus ad conparandum haberent; consulem nunc uenire cum duabus legionibus Romanis, quae singulae sena milia peditum, trecenos equites habeant, et pari ferme numero sociorum peditum equitumque. Eo ut accedant regum auxilia, Eumenis et Masinissae, non plus triginta septem milia peditum, duo equitum futura. Auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero, quantum genere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae, tot subacti atque durati bellis. "Auxilia Romanis Lydos et Phrygas et Numidas esse, sibi Thracas Gallosque, ferocissimas gentium. Arma illos habere ea, quae sibi quisque parauerit pauper miles, Macedonas prompta ex regio apparatu, per tot annos patris sui cura et inpensa facta. Commeatum illis cum procul, tum omnibus sub casibus maritimis fore; se et pecuniam et frumentum, praeter reditus metallorum, in decem annos seposuisse. Omnia, quae deorum indulgentia, quae regia cura praeparanda fuerint, plena cumulataque habere Macedonas; animos habendos esse, quos habuerint maiores eorum, qui Europa omni domita transgressi in Asiam incognitum famae aperuerint armis orbem terrarum nec ante uincere desierint, quam Rubro mari inclusis, quod uincerent, defuerit. At hercule nunc non de ultimis Indiae oris, sed de ipsius Macedoniae possessione certamen fortunam indixisse. Cum patre suo gerentis bellum Romanos speciosum Graeciae liberandae praetulisse titulum: nunc propalam Macedoniam in seruitutem petere, ne rex uicinus imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat. Haec enim tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, si absistere bello et facere imperata uelint.

LIII

Cum per omnem orationem satis frequenti adsensu succlamatum esset, tum uero ea uociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est, ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se parare; iam enim dici mouere castra ab Nymphaeo Romanos. Contione dimissa ad audiendas legationes ciuitatium Macedoniae se contulit. Venerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum. Omnibus gratiae actae, remissum omnibus; satis regios apparatus ad ea dictum sufficere. Vehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem uim praeparatam bellicumque aliud instrumentum ueherent. Profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim, quem uocant, lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluuium processit. Deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios uocant, descendit ad Azorum, Pythoum, Dolichen: Tripolim uocant incolentes. Haec tria oppida paulisper cunctati, quia obsides Larisaeis dederant, uicti tamen praesenti metu in deditionem concesserunt. Benigne his appellatis, haud dubius Perrhaebos quoque idem facturos, ** urbem, nihil cunctatis qui incolebant, primo aduentu recipit. Cyretias oppugnare coactus primo [etiam] die acri concursu ad portas armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.

LIV

Mylae, proximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt? sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt. Quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione ueniae ad tuendos sese acrius accendit. Itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs et defensa. Multitudo Macedonum ad subeundum in uicem proelium haud difficulter suppetebat; oppidanos, diem noctem eosdem tuentis moenia, non uulnera modo, sed etiam uigiliae et continens labor conficiebat. Quarto die cum et [cum] scalae undique ad muros erigerentur et porta ui maiore oppugnaretur, oppidani depulsa ui muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt; quae cum irae magis inconsultae quam uerae fiduciae uirium esset, pauci et fessi ab integris pulsi terga dederunt fugientesque per patentem portam hostes acceperunt. Ita capta urbs ac direpta est; libera quoque corpora, quae caedibus superfuerunt, uenum data. Diruto magna ex parte et incenso oppido profectus ad Phalannam castra mouit, inde postero die Gyrtonem peruenit. Quo cum T. Minucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, cum praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem oppugnatione praetergressus, Elatiam et Gonnum perculsis inopinato aduentu oppidanis recepit. Vtraque oppida in faucibus sunt, qua [et] Tempe adeuntur, magis Gonnus. Itaque et firmiore id praesidio tutum equitum peditumque, ad hoc fossa triplici ac uallo munitum reliquit. Ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi hostium aduentum statuit; simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto hostium agro. Namque Sycurium est sub radicibus Ossae montis. Is, qua in meridiem uergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque Magnesiam. Ad has opportunitates accedit summa salubritas et copia pluribus circumiectis fontibus perennium aquarum.

LV

Consul Romanus, per eosdem dies Thessaliam cum exercitu petens, iter expeditum primo per Epirum habuit; deinde, postquam in Athamaniam est transgressus, asperi ac prope inuii soli, cum ingenti difficultate paruis itineribus aegre Gomphos peruenit; cui si uexatis hominibus equisque tironem exercitum ducenti acie instructa et loco suo et tempore obstitisset rex, ne Romani quidem abnuunt magna sua cum clade fuisse pugnaturos. Postquam Gomphos sine certamine uentum est, praeter gaudium periculosi saltus superati, contemptus quoque hostium adeo ignorantium opportunitates suas accessit. Sacrificio rite perfecto consul et frumento dato militibus paucos ad requiem iumentorum hominumque moratus dies, cum audiret uagari Macedonas effusos per Thessaliam uastarique sociorum agros, satis iam refectum militem ad Larisam ducit. Inde cum tria milia ferme abesset, ad Tripolim - Scaeam uocant - super Peneum amnem posuit castra. Per idem tempus Eumenes ad Chalcidem nauibus accessit cum Attalo atque Athenaeo fratribus, Philetaero fratre relicto Pergami ad tutelam regni. Chalcide cum Attalo et quattuor milibus peditum, mille equitum ad consulem uenit; Chalcide relicta duo milia peditum, quibus Athenaeus [praetor] praepositus. Et * alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciae populis conuenerunt, quorum pleraque - adeo parua erant - in obliuionem adducta. Apolloniatae trecentos equites, centum pedites miserunt. Aetolorum alae unius instar, quantum ab tota gente equitum [erat] uenerat, et Thessalorum, quorum omnis equitatus speratus erat, non plus quam trecenti erant equites in castris Romanis. Achaei iuuentutis suae, Cretico maxime armatu, ad mille quingentos dederunt.

LVI

Sub idem tempus et C. Lucretius praetor, qui nauibus praeerat ad Cephallaniam, M. Lucretio fratre cum classe super Maleum Chalcidem iusso petere, ipse triremem conscendit, sinum Corinthium petens ad praeoccupandas in Boeotia res. Tardior ei nauigatio propter infirmitatem corporis fuit. M. Lucretius, Chalcidem adueniens, cum a P. Lentulo Haliartum oppugnari audisset, nuntium, praetoris uerbis qui abscedere eum inde iuberet, misit. Boeotorum iuuentute, quae pars cum Romanis stabat, eam rem adgressus legatus a moenibus abscessit. Haec soluta obsidio [cuius] locum alteri nouae obsidioni dedit; namque extemplo M. Lucretius cum exercitu nauali, decem milibus armatorum, ad hoc duobus milibus regionum, qui sub Athenaeo erant, Haliartum circumsedit; parantibusque iam oppugnare superuenit a Creusa praetor. Ad idem fere tempus et ab sociis naues Chalcidem conuenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes. Has praetor, quia nusquam erat maritumum bellum, remisit sociis. Et Q. Marcius Chalcidem nauibus uenit, Alope Phthiotica capta, Larisa, quae Cremaste dicitur, oppugnata. Cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, statiua haberet, frumento undique circa ex agris conuecto, ad uastandum Pheraorum agrum misit, ratus ad iuuandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse. Quos cum eo tumultu nihil motos animaduertisset, praedam quidem praeterquam hominum - pecora autem maxume omnis generis fuere - diuisit ad epulandum militibus.

LVII

Sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur. Regiis creuerant animi uastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant. Et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem. Consultantibus, quid agerent - aderant autem Eumenes et Attalus in consilio - trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. Consilio dimisso signum extemplo datur, ut arma capiant. Interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire. Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit; praegressus ipse cum equitibus ac leui armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt. Minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum - Cassignatus praeerat - et leuis armaturae centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses. Constitit rex, incertus, quantae hostium copiae essent. Duas inde ex agmine turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Threcum misit. Proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte noua auxilia subuenirent, incerta uictoria finitum est. Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus, dux Gallorum, cecidit. Et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit; postero die circa eandem horam in eundem locum rex copias admouit plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passum uia omnis sine aqua et plurimi pulueris erat; adfectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse apparebat. Cum Romani quiessent, stationibus etiam intra uallum reductis, regi quoque in castra redeunt. Hoc per aliquot dies fecerunt, sperantes fore ut Romani equites abeuntium nouissimum agmen adgrederentur; inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et leui armatura plus possent, conuersuros aciem.

LVIII

Postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem mouit rex et a quinque milibus passum communiuit. Inde luce prima in eodem, quo solebat, loco peditum acie instructa, equitatum omnem leuemque armaturam ad castra hostium ducit. Visus et plurium et propior solito puluis trepidationem in castris Romanis fecit. Et primo uix creditum nuntianti est, quia prioribus continuis diebus numquam ante horam quartam hostis apparuerat; tum solis ortus erat. Deinde ut plurium clamore et cursu a portis dubitatio exempta est. Tumultus ingens oboritur; tribuni praefectique et centuriones in praetorium, miles ad sua quisque tentoria discurrit. Minus quingentos passus a uallo instruxerat Perseus suos circa tumulum, quem Callinicum uocant. Laeuo cornu Cotys rex praeerat cum omnibus suae gentis; equitum ordines leuis armatura interposita distinguebat. In dextro cornu Macedones erant equites, intermixti turmis eorum Cretenses; huic armaturae Midon Beroeaeus, equitibus et summae partis eius Meno Antigonensis praeerat. Proximi cornibus constiterant regii equites, et, mixtum genus, delecta plurium gentium auxilia; Patrocles Antigonensis his et Paeoniae praefectus Didas erant praepositi. Medius omnium rex erat; circa eum agema quod uocant, equitumque sacrae alae. Ante se statuit funditores iaculatoresque: quadringentorum manus utraque numerum explebat; Ionem Thessalonicensem et Artemona Dolopem iis praefecit. Sic regii constiterant. Consul intra uallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum leui armatura emisit; pro uallo instructi sunt. Dextro cornu praepositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, uelitibus intermixtis; sinistro M. Valerius Laeuinus sociorum ex Graecis populis equites habebat; eiusdem gentis leuem armaturam, mediam autem aciem cum delectis equitibus extraordinariis tenebat Q. Mucius. Ducenti equites Galli ante signa horum instructi et de auxiliis Eumenis Cyrtiorum gentis trecenti. Thessali quadringenti equites paruo interuallo super laeuum cornu locati. Eumenes rex Attalusque cum omni manu sua ab tergo inter postremam aciem ac uallum steterunt.

LIX

In hunc modum maxime instructae acies, par ferme utrimque numerus equitum ac leuis armaturae, concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque, qui praecesserant, proelio orto. Primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, incurrerunt, ut usu belli et ingenio inpauida gens turbaretur. ** Thraces hastas petere pedites ** equorumque nunc succidere crura rumpiis, nunc illa suffodere. Perseus, in mediam inuectus aciem, Graecos primo impetu auertit; quibus fusis cum grauis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, qui a laeuo cornu breui spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maxumo usui fuit. Cedentes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eumenis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum minus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi multos fugientium obuios exceperunt. Nec regii, sparsi iam ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedentibus gradu manus conserere audebant. Cum uictor equestri proelio rex, paruo momento si adiuuissent, debellatum esse clamaret, opportune adhortanti superuenit phalanx, quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt. Fluctuante rege inter spem metumque tantae rei conandae Cretensis Euander, quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus erat, postquam agmen [im]peditum uenientium sub signis uidit, ad regem adcurrit et monere institit, ne elatus felicitate summam rerum temere in non necessariam aleam daret; si contentus bene re gesta quiesset eo die, uel pacis honestae condicionem habiturum uel plurimos belli socios, qui fortunam sequerentur, si bellare mallet. In hoc consilium pronior erat animus regis. Itaque conlaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.

LX

Cecidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo milia haud minus peditum; capti sescenti ferme [equites]. Ex regiis autem uiginti equites, quadraginta pedites interfecti. Postquam rediere in castra uictores, omnes quidem laeti, ante alios Thracum insolens laetitia eminebat; cum cantu enim rumpiis fixa capita hostium portantes redierunt. Apud Romanos non maestitia tantum ex male gesta re, sed pauor etiam erat, ne extemplo castra hostis adgrederetur. Eumenes consuli suadere, ut trans Peneum transferret castra, ut pro munimento amnem haberet, dum perculsi milites animos colligerent. Consul moueri flagitio timoris fatendi; uictus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communiuit. Rex postero die ad lacessendos proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animaduertit, fatebatur quidem peccatum, quod pridie non institisset uictis, sed aliquanto maiorem culpam esse, quod nocte foret cessatum; nam, ut neminem alium suorum moueret, leui armatura inmissa, trepidantium in transitu fluminis hostium deleri magna ex parte copias potuisse. Romanis quidem praesens pauor demptus erat, in tuto castra habentibus; damnum inter cetera praecipue famae mouebat. Et in consilio apud consulem pro se quisque in Aetolos conferebant causam: ab iis fugae terrorisque principium ortum; secutos pauorem Aetolorum et ceteros socios Graecorum populorum. Quinque principes Aetolorum, qui primi terga uertentes conspecti dicebantur, Romam missi. Thessali pro contione laudati, ducesque eorum etiam uirtutis causa donati.

LXI

Ad regem spolia caesorum hostium referebantur. [Dona] ex his aliis arma insignia, aliis equos, quibusdam captiuos dono dabat. Scuta erant supra mille quingenta; loricae thoracesque mille amplius summam explebant; galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus. Haec per se ampla laetaque multiplicata uerbis regis, quae ad contionem uocato exercitu habuit. Praeiudicatum euentum belli habetis. Meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo inuictos se esse gloriabantur, fudistis. Equites enim illis principes iuuentutis, equites seminarium senatus; inde lectos in patres consules, inde imperatores creant: horum spolia paulo ante diuisimus inter uos. Nec minorem de legionibus peditum uictoriam habetis, quae nocturna fuga uobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen conpleuerunt. Sed facilius nobis sequentibus uictos Peneum superare erit, quam illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra oppugnabimus, quae hodie cepissemus, ni fugissent; aut si acie decernere uolent, eundem pugnae pedestris euentum exspectate, qui equitum in certamine fuit". Et qui uicerant, alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audiuere, ex eo quod acciderat, spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedodum phalangis erant, sibi quoque et nauandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant. Contione dimissa, postero die profectus inde ad Mopselum posuit castra. Tumulus hic ante Tempe eminet et Larisa medius abest Gonnum eunti.

LXII

Romani non abscedentes ab ripa Penei transtulerunt in locum tutiorem castra. Eo Misagenes Numida uenit cum mille equitibus, pari peditum numero, ad hoc elephantis duobus et uiginti. Per eos dies consilium habenti regi de summa rerum, cum iam consedisset ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum consilium dare, ut secunda fortuna in condicionem honestae pacis uteretur potius, quam spe uana euectus in casum inreuocabilem se daret. Modum inponere secundis rebus nec nimis credere serenitati praesentis fortunae prudentis hominis et merito felicis esse. Mitteret ad consulem, qui foedus in easdem leges renouarent, quibus Philippus, pater eius, pacem ab T. Quinctio uictore accepisset. Neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna posse, neque spem firmiorem pacis perpetuae dari, quam quae perculsos aduerso proelio Romanos molliores factura sit ad paciscendum. Quodsi Romani tum quoque insita pertinacia aequa aspernarentur, deos hominesque et moderationis Persei et illorum peruicacis superbiae futuros testes. Numquam ab talibus consiliis abhorrebat regis animus. Itaque plurium adsensu ut conprobata est sententia, legati ad consulem missi; adhibito frequenti consilio auditi sunt. Pacem petiere, uectigal, quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes; urbibus, agris locisque, quibus Philippus cessisset, cessurum quam primum. Haec legati. Summotis his cum consultarent, Romana constantia uicit in consilio. Ita tum mos erat, in aduersis rebus uoltum secundae fortunae gerere, moderari animo[s] in secundis. Responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque uniuersa Macedonia statuendi ius. Haec cum renuntiassent legati, miraculo ignaris moris Romani pertinacia esse, et plerique uetare amplius mentionem pacis facere: ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant. Perseus hanc ipsam superbiam - quippe ex fiducia uirium esse - timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare. Postquam nihil ex eo, quod primo responderat, mutabat, desperata pace ad Sycurium, unde profectus erat, rediit, belli casum de integro temptaturus.

LXIII

Fama equestris pugnae uulgata per Graeciam nudauit uoluntates hominum. Non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam uim superbiamque regis experti, laeti eam famam accepere, non ob aliam causam quam prauo studio, quo etiam in certaminibus ludicris uulgus utitur, deteriori atque infirmiori fauendo. Eodem tempore in Boeotia summa ui Haliartum Lucretius praetor oppugnabat; et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intrauerant, neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam uiribus resistebant. Nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc saxis ingentibus, nunc libramento plumbi grauatum ad terram urguebant, et si qua declinare nequiuerant ictum, pro diruto muro nouum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, exstruebant. Cum operibus lentior oppugnatio esset, scalas per manipulos diuidi praetor iussit, ut corona undique moenia adgressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem ratus, quod, qua parte palus urbem cingit, nec adtinebat oppugnari nec poterat. Ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri fuerat, corruerat, duo milia militum delectorum admouit, ut eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu aduersus se oppidanorum facto, scalis uacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent. Haud segniter oppidani uim eius arcere parant. Nam super stratum ruinis locum fascibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus accensuros eam se saepem minabantur, ut, incendio intersaepti ab hoste, spatium ad obiciendum interiorem murum haberent. Quod inceptum eorum fors inpediit: nam tantus repente effusus est imber, ut nec accendi facile pateretur et extingueret accensa. Itaque et transitus per distracta fumantia uirgulta patuit, et in unius loci praesidium omnibus uersis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur. In primo tumultu captae urbis seniores inpubesque, quos casus obuios obtulit, passim caesi; armati in arcem confugerunt: et postero die, cum spei nihil superesset, deditione facta sub corona uenierunt. Fuerunt autem duo milia ferme et quingenti. Ornamenta urbis, statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae fuit, ad naues delatum: urbs diruta a fundamentis. Inde Thisbas ductus exercitus; quibus sine certamine receptis urbem tradidit exulibus et qui Romanorum partis erant: aduersae factionis hominum fautorumque regis ac Macedonum familias sub corona uendidit. His gestis in Boeotia ad mare ac naues rediit.

LXIV

Cum haec in Boeotia gererentur, Perseus ad Sycurium statiua dierum aliquot habuit. Vbi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum conuehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentis aceruos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae inlitos pice parari iubet; atque ita media nocte profectus, ut prima luce adgressus falleret. Nequiquam primae stationes oppressae: tumultu ac terrore suo ceteros excitauerunt, signumque datum est arma extemplo capiendi; simulque in uallo, ad portas miles instructus erat. At inconsultae oppugnationis castrorum pertaesus Perseus [et] extemplo circumegit aciem et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit; ipse cum equitatu et leui armatura substitit ad agmen cogendum, ratus, id quod accidit, insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis. Breue certamen leuis armaturae maxime cum procursatoribus fuit; equites peditesque sine tumultu in castra redierunt. Demessis circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra mouent. Ibi cum securi et propter longinquitatem et uiae inopis aquarum difficultatem, quae inter Sycurium et Crannona est, statiua haberent, repente prima luce in imminentibus tumulis equitatus regius cum leui armatura uisus ingentem tumultum fecit. Pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant; peditum agmen sub lucem reliquerant in proxuma planitie. Stetit paulisper Perseus in tumulis, elici posse ratus ad equestre certamen Romanos; qui postquam nihil mouebant, equitem mittit, qui pedites referre ad Sycurium signa iuberet; ipse mox insecutus. Romani equites modico interuallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos inuadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines seruantes uiderunt, et ipsi in castra redeunt.

LXV

Inde offensus longinquitate itineris rex ad Mopselum castra mouit; et Romani demessis Crannonis segetibus in Phalannaeum agrum transeunt. Ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim uagantis per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum, quantum adcelerare poterat, effuso agmine isset, inprouiso adgressus est Romanos. Iuncta uehicula, pleraque onusta, mille admodum capiuntur, sescenti ferme homines. Praedam custodiendam ducendamque in castra trecentis Cretensium dedit; ipse reuocato ab effusa caede equite et reliquis peditum ducit ad proximum praesidium, ratus haud magno certamine opprimi posse. L. Pompeius tribunus militum praeerat, qui perculsos milites repentino hostium aduentu in propinquum tumulum recepit, loci se praesidio, quia numero et uiribus impar erat, defensurus. Ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere. Ingens Romanos terror circumstabat; nam neque conferti propellere eos, qui in tumulum conitebantur, poterant et, ubi ordines procursando soluissent, patebant iaculis sagittisque. Maxime cestrosphendonis uulnerabantur. Hoc illo bello nouum genus teli inuentum est. Bipalme spiculum hastili semicubitali infixum erat crassitudine digiti; huic abiegnae breues pinnae tres, uelut sagittis solent, circumdabantur; funda media duo scutalia inparia habebat; cum maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum uelut glans emicabat. Cum et hoc et alio omni genere telorum pars uulnerata militum esset nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex, ut dederent se, fidem dare, praemia interdum polliceri. Nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes adfulsit. Nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsederi praesidium, motus periculo tot ciuium - nam octingenti ferme et omnes Romani erant - cum equitatu ac leui armatura - accesserant noua auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti - castris egreditur et tribunis militum imperat ut legionum signa sequantur. Ipse uelitibus ad firmanda leuium armorum auxilia adiectis ad tumulum praecedit. Consulis latera tegunt Eumenes et Attalus et Misagenes, regulus Numidarum.

LXVI

Cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma desperatione recreatus est animus. Perseus, cui primum omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium aduentum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit; quae et serius, quam res postulabat, et raptim acta, turbata cursu aduersus instructos et praeparatos erat aduentura. Consul anteueniens extemplo proelium conseruit. Primo resistere Macedones; deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, uiginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram uocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur. Ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. Phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captiuorum agmini oblata uehiculisque frumento onustis haesit. Ingens ibi uexatio partis utriusque fuit, nullo exspectante, dum utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus in praeceps inpedimenta - neque enim aliter uia aperiri poterat - iumentis, cum stimularentur, in turba saeuientibus. Vix ab incondito agmine captiuorum expedierant sese, cum regio agmini perculhsque equitibus occurrunt. Ibi uero clamor iubentium referre signa ruinae tum quoque prope similem trepidationem fecit, ut, si hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. Consul, recepto ex tumulo praesidio, contentus modico successu in castra copias reduxit. Sunt, qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint; octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum, regios duces; uiuos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta uiginti septem. Nec incruentam uictoriam fuisse; supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse; signa sinistrae alae quinque amissa.

LXVII

Hic dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies paucos ad Mopselum moratus sepulturae maxume militum amissorum cura, praesidio satis ualido ad Gonnum relicto, in Macedoniam reciperet copias. Timotheum quendam ex regiis praefectis cum modica manu relinquit ad Philam, iussum Magnetas ex propinquo temptare. Cum Pellam uenisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus. Eo fama adfertur, Autlesbim, regulum Thracum, et Corragum, Eumenis praefectum, in Cotyis fines impetum fecisse et regionem, Marenen quam uocant, cepisse. Itaque dimittendum Cotyn ad sua tuenda ratus, magnis proficiscentem donis prosequitur. Ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset. Consul, postquam profectum Persea audiuit, ad Gonnum castra mouet, si potiri oppido posset. Ante ipsa Tempe in faucibus situm Macedoniae claustra tutissima praebet et in Thessaliam opportunum Macedonibus decursum. Cum et loco et praesidio ualido inexpugnabilis urbs esset, abstitit incepto. In Perrhaebiam flexis itineribus Malloea primo impetu capta ac direpta, Tripoli aliaque Perrhaebia recepta, Larisam rediit. Inde Eumene atque Attalo domum remissis, Misageni Numidisque hiberna in proxumis Thessaliae urbibus distribuit et partem exercitus ita per totam Thessaliam diuisit, ut et hiberna commoda omnes haberent et praesidio urbibus essent. Q. Mucium legatum cum duobus milibus ad obtinendam Ambraciam misit. Graecarum ciuitatium socios omnes praeter Achaeos dimisit. Cum exercitus parte profectus in Achaiam Phthiotim, Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas uoluntate incolentium recepit. Ad Larisam deinde exercitum admouit. Vrbs deserta erat; in arcem omnis multitudo concesserat; eam oppugnare adgreditur. Primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant; a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo ueniunt. Dubitantem inde, utrum Demetrias prius adgredienda foret, ad in Boeotia aspiciendae res, Thebani uexantibus eos Coronaeis in Boeotiam arcessebant. Ad horum preces, quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.