I
Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem. Ego autem a patre ita eram deductus ad Scaeuolam sumpta uirili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem. Itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breuiter et commode dicta memoriae mandabam fierique studebam eius prudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaeuolam contuli, quem unum nostrae ciuitatis et ingenio et iustitia praestantissimum audeo dicere. Sed de hoc alias: nunc redeo ad augurem. Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui tum forte multis erat in ore. Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus pl. capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime uixerat, quanta esset hominum uel admiratio uel querela. Itaque tum Scaeuola, cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero, C. Fannio Marci filio, paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis sententias memoriae mandaui, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquentes, ne "inquam" et "inquit" saepius interponeretur, atque ut tamquam a praesentibus coram haberi sermo uideretur. Cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione tum nostra familiaritate uisa est. Itaque feci non inuitus ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla uidebatur aptior persona quae de illa aetate loqueretur, quam eius qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senectute praeter ceteros floruisset, sic cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laeli persona uisa est, quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaeuola. Genus autem hoc sermonum positum in hominum ueterum auctoritate et eorum illustrium plus nescio quo pacto uidetur habere grauitatis; itaque ipse mea legens sic adficior interdum, ut Catonem, non me loqui existumem. Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu uelim a me animum parumper auertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum ueniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur; respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces.
II
FANNIVS. Sunt ista, Laeli; nec enim melior uir fuit Africano quisquam nec clarior. Sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos. Vnum te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo M. Catoni; scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem; sed uterque alio quodam modo: Acilius, quia prudens esse in iure ciuili putabatur, Cato, quia multarum rerum usum habebat; multa eius et in senatu et in foro uel prouisa prudenter uel acta constanter uel responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis. Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, uerum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut uulgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in reliqua Graecia neminem (nam qui septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt in numero sapientium non habent), Athenis unum accepimus, et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum; hanc esse in te sapientiam existumant ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus uirtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaeuola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut adsolet, uenissemus, tu non adfuisti, qui diligentissime semper illum diem et illud munus solitus esses obire. SCAEVOLA. Quaerunt quidem, C. Laeli, multi, ut est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod animum aduerti, te dolorem, quem acceperis cum summi uiri tum amicissumi morte, ferre moderate nec potuisse non commoueri nec fuisse id humanitatis tuae; quod autem Nonis in collegio nostro non adfuisses, ualetudinem respondeo causae, non maestitiam fuisse. LAELIVS. Recte tu quidem, Scaeuola, et uere; nec enim ab isto officio, quod semper usurpaui, cum ualerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici. Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice; sed ut mihi uideris, non recte iudicas de Catone; aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut si quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam, mortem fili tulit! Memineram Paulum, uideram Galum, sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato uiro. Quam ob rem caue Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicauit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut iam cum utroque uestrum loquar, sic habetote.
III
Ego si Scipionis desiderio me moueri negem, quam id recte faciam uiderint sapientes; sed certe mentiar. Moueor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit. Sed non egeo medicina; me ipse consolor, et maxime illo solacio, quod eo errore careo quo amicorum decessu plerique angi solent. Nihil mali accidisse Scipioni puto; mihi accidit, si quid accidit; suis autem incommodis grauiter angi, non amicum, sed se ipsum amantis est. Cum illo uero quis neget actum esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare uellet, quid non adeptus est, quod homini fas esset optare? Qui summam spem ciuium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili uirtute superauit; qui consulatum petiuit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero; qui duabus urbibus euersis inimicissimis huic imperio non modo praesentia, uerum etiam futura bella deleuit. Quid dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos, iustitia in omnes? Nota sunt uobis. Quam autem ciuitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuuare potuisset? Senectus enim, quamuis non sit grauis, ut memini Catonem anno ante, quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam uiriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio. Quam ob rem uita quidem talis fuit uel fortuna uel gloria, ut nihil posset accedere; moriendi autem sensum celeritas abstulit. Quo de genere mortis difficile dictu est; quid homines suspicentur uidetis; hoc uere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in uita celeberrimos laetissimosque uiderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad uesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e uita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos uideatur deos potius quam ad inferos peruenisse.
IV
Neque enim adsentior iis, qui haec nuper disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte deleri; plus apud me antiquorum auctoritas ualet, uel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur; uel eorum qui in hac terra ferunt Magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt; uel eius qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, cui non tum hoc tum illud, uti plerisque, sed idem semper, animos hominum esse diuinos, iisque, cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere, optimoque et iustissimo cuique expeditissimum. Quod idem Scipioni uidebatur; qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures tuque etiam, Scaeuola, mecum uenisses, triduum disseruit de re publica; cuius disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per uisum ex Africano audisse dicebat. Id si ita est, ut optumi cuiusque animus in morte facillime euolet tamquam e custodia uinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni? Quocirca maerere hoc eius euentu uereor, ne inuidi magis quam amici sit. Sin autem illa ueriora, ut idem interitus sit animorum et corporum nec ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe nihil mali; sensu enim amisso fit idem, quasi natus non esset omnino; quem tamen esse natum et nos gaudemus et haec ciuitas, dum erit, laetabitur. Quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optume est, mecum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius exire de uita. Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate uixisse uidear, quia cum Scipione uixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de priuata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo est omnis uis amicitiae, uoluntatum studiorum sententiarum summa consensio. Itaque non tam ista me sapientiae, quam modo Fannius commemorauit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore; idque eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus saeculis uix tria aut quattuor nominantur paria amicorum; quo in genere sperare uideor Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritati fore. FANNIVS. Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris, spero item Scaeuolae, si quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris, quid sentias, qualem existumes, quae praecepta des. SCAEVOLA. Mihi uero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius anteuortit. Quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.
V
LAELIVS. Ego uero non grauarer, si mihi ipse confiderem: nam et praeclara res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum? aut quae est in me facultas? Doctorum est ista consuetudo, eaque Graecorum, ut iis ponatur de quo disputent quamuis subito; magnum opus est egetque exercitatione non parua. Quam ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab iis censeo petatis, qui ista profitentur; ego uos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conueniens ad res uel secundas uel aduersas. Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse. Neque id ad uiuum reseco, ut illi qui haec subtilius disserunt, fortasse uere, sed ad communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse uirum bonum nisi sapientem. Sic ita sane; sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus; nos autem ea quae sunt in usu uitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur, spectare debemus. Numquam ego dicam C. Fabricium, M. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientes nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientes. Quare sibi habeant sapientiae nomen et inuidiosum et obscurum, concedant ut uiri boni fuerint. Ne id quidem facient: negabunt id nisi sapienti posse concedi. Agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerua; qui ita se gerunt, ita uiuunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas liberalitas, nec sit in iis ulla cupiditas lubido audacia, sintque magna constantia, ut ii fuerunt modo quos nominaui, hos uiros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene uiuendi ducem. Sic enim mihi perspicere uideor, ita natos esse nos, ut inter omnes homines esset societas quaedam, maior autem, ut quisque proxume accederet. Itaque ciues potiores quam peregrini, propinqui quam alieni; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit; sed ea non satis habet firmitatis. Namque hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate beneuolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata enim beneuolentia, amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet. Quanta autem uis amicitiae sit, ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliauit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
VI
Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium diuinarum humanarumque rerum cum beneuolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio an, excepta sapientia, nihil melius homini sit a dis immortalibus datum. Diuitias alii praeponunt, bonam alii ualetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam uoluptates. Beluarum hoc quidem extremum; illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in uirtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem: sed haec ipsa uirtus amicitiam et gignit et continet, nec sine uirtute amicitia esse ullo pacto potest. Iam uirtutem ex consuetudine uitae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti, uerborum magnificentia metiamur uirosque bonos eos, qui habentur, numeremus, Paulos Catones Galos Scipiones Philos; his communis uita contenta est; eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur. Talis igitur inter uiros amicitia tantas opportunitates habet, quantas uix queo dicere. Principio qui potest esse "uita uitalis", ut ait Ennius, quae non in amici mutua beneuolentia conquiescit? Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? Qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet? Aduersas uero ferre difficile esset sine eo, qui illas grauius etiam quam tu ferret. Denique ceterae res, quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis: diuitiae ut utare, opes ut colare, honores ut laudere, uoluptates ut gaudeas, ualetudo ut dolore careas et muneribus fungare corporis; amicitia res plurimas continet; quoquo te uerteris, praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiua, numquam molesta est; itaque non aqua, non igni, ut aiunt, locis pluribus utimur quam amicitia. Neque ego nunc de uulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de uera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia et aduersas partiens communicansque leuiores.
VII
Cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum nec debilitari animos aut cadere patitur. Verum enim amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli ualent et, quod difficilius dictu est, mortui uiuunt; tantus eos honos memoria desiderium prosequitur amicorum. Ex quo illorum beata mors uidetur, horum uita laudabilis. Quod si exemeris ex rerum natura beneuolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. Id si minus intellegitur, quanta uis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque discordiis percipi potest. Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma ciuitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit euerti? Ex quo quantum boni sit in amicitia iudicari potest. Agrigentinum quidem doctum quendam uirum carminibus Graecis uaticinatum ferunt, quae in rerum natura totoque mundo constarent quaeque mouerentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam. Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant. Itaque, si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut adeundis aut communicandis, quis est, qui id non maximis efferat laudibus? Qui clamores tota cauea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuui noua fabula, cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseueraret! Stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in uera facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura uim suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent. Hactenus mihi uideor de amicitia quid sentirem potuisse dicere; si quae praeterea sunt (credo autem esse multa), ab iis, si uidebitur, qui ista disputant, quaeritote. FANNIVS. Nos autem a te potius; quamquam etiam ab istis saepe quaesiui et audiui, non inuitus equidem; sed aliud quoddam filum orationis tuae. SCAEVOLA. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum, adfuisses. Qualis tum patronus iustitiae fuit contra accuratam orationem Phili! FANNIVS. Facile id quidem fuit, iustitiam iustissimo uiro defendere. SCAEVOLA. Quid? amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide constantia iustitiaque seruatam maximam gloriam ceperit?
VIII
LAELIVS. Vim hoc quidem est adferre. Quid enim refert qua me ratione cogatis? Cogitis certe. Studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile est, tum ne aequum quidem obsistere. Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum uideri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio uicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. Amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad beneuolentiam coniungendam. Nam utilitates quidem etiam ab iis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et obseruantur temporis causa; in amicitia autem nihil fictum est, nihil simulatum et, quidquid est, id est uerum et uoluntarium. Quapropter a natura mihi uidetur potius quam ab indigentia orta amicitia, adplicatione magis animi cum quodam sensu amandi quam cogitatione, quantum illa res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animaduerti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab iis ita amantur, ut facile earum sensus appareat. Quod in homine multo est euidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentes, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest; deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et uirtutis perspicere uideamur. Nihil est enim uirtute amabilius, nihil quod magis alliciat ad diligendum, quippe cum propter uirtutem et probitatem etiam eos, quos numquam uidimus, quodam modo diligamus. Quis est qui C. Fabrici, M. Curi non cum caritate aliqua beneuola memoriam usurpet, quos numquam uiderit? Quis autem est qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non oderit? Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec ciuitas oderit.
IX
Quod si tanta uis probitatis est, ut eam uel in iis, quos numquam uidimus, uel, quod maius est, in hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moueantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, uirtutem et bonitatem perspicere uideantur? Quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta; quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis, admirabilis quaedam exardescit beneuolentiae magnitudo. Quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam uolunt. Quod si ita esset, ut quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus; quod longe secus est. Vt enim quisque sibi plurimum confidit, et ut quisque maxime uirtute et sapientia sic munitus est ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim? Africanus indigens mei? Minime hercule, ac ne ego quidem illius; sed ego admiratione quadam uirtutis eius, ille uicissim opinione fortasse non nulla, quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit beneuolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae. Vt enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam (neque enim beneficium feneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus), sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus. Ab his qui pecudum ritu ad uoluptatem omnia referunt longe dissentiunt, nec mirum: nihil enim altum, nihil magnificum ac diuinum suspicere possunt, qui suas omnes cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. Quam ob rem hos quidem ab hoc sermone remoueamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et beneuolentiae caritatem facta significatione probitatis. Quam qui appetiuerunt, applicant se et propius admouent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur et erit eius ortus a natura quam ab imbecillitate grauior et uerior. Nam si utilitas amicitias conglutinaret, eadem commutata dissolueret; sed quia natura mutari non potest, idcirco uerae amicitiae sempiternae sunt. Ortum quidem amicitiae uidetis, nisi quid ad haec forte uultis. FANNIVS. Tu uero perge, Laeli; pro hoc enim, qui minor est natu, meo iure respondeo. SCAEVOLA. Recte tu quidem. Quam ob rem audiamus.
X
LAELIVS. Audite uero, optumi uiri, ea quae saepissime inter me et Scipionem de amicitia disserebantur. Quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum uitae diem permanere. Nam uel ut non idem expediret, incidere saepe, uel ut de re publica non idem sentiretur; mutari etiam mores hominum saepe dicebat, alias aduersis rebus, alias aetate ingrauescente. Atque earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga ponerentur; sin autem ad adulescentiam perducti essent, dirimi tamen interdum contentione uel uxoriae condicionis uel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset. Quod si qui longius in amicitia prouecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent; pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse. Magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis, quod rectum non esset, postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam; quod qui recusarent, quamuis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab iis, quibus obsequi nollent. Illos autem, qui quiduis ab amico auderent postulare. postulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos. Eorum querela inueteratas non modi familiaritates exstingui solere, sed odia etiam gigni sempiterna. Haec ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis diceret sibi uideri.
XI
Quam ob rem id primum uideamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat. Numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt? num Vecellinum amici regnum adpetentem, num Maelium debuerunt iuuare? Ti. quidem Gracchum rem publicam uexantem a Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum uidebamus. At C. Blossius Cumanus, hospes familiae uestrae, Scaeuola, cum ad me, quod aderam Laenati et Rupilio consulibus in consilio, deprecatum uenissent, hanc, ut sibi ignoscerem, causam adferebat, quod tanti Ti. Gracchum fecisset, ut quidquid ille uellet, sibi faciendum putaret. Tum ego: "Etiamne si te in Capitolium faces ferre uellet?" "Numquam" inquit "uoluisset id quidem; sed si uoluisset, paruissem". Videtis, quam nefaria uox! Et hercule ita fecit uel plus etiam quam dixit; non enim paruit ille Ti. Gracchi temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem praebuit. Itaque hac amentia quaestione noua perterritus in Asiam profugit, ad hostes se contulit, poenas rei publicae graues iustasque persoluit. Nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa peccaueris; nam cum conciliatrix amicitiae uirtutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a uirtute defeceris. Quod si rectum statuerimus uel concedere amicis quidquid uelint, uel impetrare ab iis quidquid uelimus, perfecta quidem sapientia si simus nihil habeat res uiti. Sed loquimur de iis amicis qui ante oculos sunt, quos uidemus aut de quibus memoria accepimus, quos nouit uita communis; ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime qui ad sapientiam proxume accedunt. Videmus Papum Aemilium Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus), bis una consules, collegas in censura; tum et cum iis et inter se coniunctissimos fuisse M. Curium, Ti. Coruncanium memoriae proditum est. Igitur ne suspicari quidem possumus quemquam horum ab amico quippiam contendisse, quod contra fidem, contra ius iurandum, contra rem publicam esset. Nam hoc quidem in talibus uiris quid adtinet dicere, si contendisset, impetraturum non fuisse? cum illi sanctissimi uiri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere rogatum et rogare. At uero Ti. Gracchum sequebantur C. Carbo C. Cato et minime tum quidem C. frater, nunc idem acerrimus.
XII
Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes nec faciamus rogati. Turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Scaeuola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei publicae. Deflexit iam aliquantum de spatio curriculoque consuetudo maiorum. Ti. Gracchus regnum occupare conatus est, uel regnauit is quidem paucos menses. Num quid simile populus Romanus audierat aut uiderat? Hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effecerint sine lacrimis non queo dicere. Nam Carbonem, quoquo modo potuimus, propter recentem poenam Ti. Gracchi sustinuimus; de C. Gracchi autem tribunatu quid exspectem, non lubet augurari. Serpit enim in dies res, quae procliuis ad perniciem, cum semel coepit, labitur. Videtis in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia. Videre iam uideor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi. Plures enim discent quem ad modum haec fiant quam quem ad modum his resistatur. Quorsum haec? Quia sine sociis nemo quicquam tale conatur. Praecipiendum est igitur bonis, ut si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re peccantibus non discedant; improbis autem poena statuenda est, nec uero minor iis, qui secuti erunt alterum, quam iis, qui ipsi fuerint impietatis duces. Quis clarior in Graecia Themistocle, quis potentior? Qui cum imperator bello Persico seruitute Graeciam liberauisset propterque inuidiam in exilium expulsus esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre debuit; fecit idem quod uiginti annis ante apud nos fecerat Coriolanus. His adiutor contra patriam inuentus est nemo; itaque mortem sibi uterque consciuit. Quare talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni uindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum uel bellum patriae inferentem sequi; quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an aliquando futurum sit. Mihi autem non minori curae est qualis res publica post mortem meam futura, quam qualis hodie sit.
XIII
Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit, consilium uerum dare audeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum bene suadentium ualeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae pareatur. Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam (sed nihil est quod illi non persequantur argutiis): partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum, alienis nimis implicari molestum esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas uel adducas, cum uelis, uel remittas; caput enim esse ad beate uiuendum securitatem, qua frui non possit animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus. Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius (quem locum breuiter paulo ante perstrinxi), praesidi adiumentique causa, non beneuolentiae neque caritatis amicitias esse expetendas; itaque, ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque uirium, ita amicitias adpetere maxime; ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam uiri et inopes quam opulenti et calamitosi quam ii qui putentur beati. O praeclaram sapientiam! Solem enim e mundo tollere uidentur, qui amicitiam e uita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius habemus, nihil iucundius. Quae est enim ista securitas, specie quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda? Neque enim est consentaneum ullam honestam rem actionemue, ne sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere. Quod si curam fugimus, uirtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia lubidinem, ignauiam fortitudo; itaque uideas rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortes, flagitiosis modestos. Ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis. Quam ob rem, si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e uita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias? Quid enim interest motu animi sublato, non dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum aut quiduis generis eiusdem? Neque enim sunt isti audiendi, qui uirtutem duram et quasi ferream esse quandam uolunt; quae quidem est cum multis in rebus, tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur. Quam ob rem angor iste, qui pro amico saepe capiendus est, non tantum ualet ut tollat e uita amicitiam, non plus quam ut uirtutes, qua non nullas curas et molestias adferunt, repudientur.
XIV
Cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si qua significatio uirtutis eluceat, ad quam se similis animus adplicet et adiungat, id cum contigit, amor exoriatur necesse est. Quid enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut uestitu cultuque corporis, animo autem uirtute praedito, eo qui uel amare uel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari? Nihil est enim remuneratione beneuolentiae, nihil uicissitudine studiorum officiorumque iucundius. Quid? si illud etiam addimus, quod recte addi potest, nihil esse quod ad se rem ullam tam illiciat et tam trahat quam ad amicitiam similitudo, concedetur profecto uerum esse ut bonos boni diligant adsciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque natura; nihil est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura. Quam ob rem hoc quidem, Fanni et Scaeuola, constet, ut opinor, bonis inter bonos quasi necessariam beneuolentiam, qui est amicitiae fons a natura constitutus. Sed eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet. Non enim est inhumana uirtus neque inmanis neque superba, quae etiam populos uniuersos tueri iisque optume consulere soleat; quod non faceret profecto, si a caritate uulgi abhorreret. Atque etiam mihi quidem uidentur, qui utilitatum causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum amicitiae tollere. Non enim tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est profectum, tantumque abest ut amicitiae propter indigentiam colantur, ut ii qui opibus et copiis maximeque uirtute, in qua plurimum est praesidi, minime alterius indigeant, liberalissimi sint et beneficentissimi. Atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse amicis. Vbi enim studia nostra uiguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset? Non igitur utilitatem amicitia, sed utilitas amicitiam secuta est.
XV
Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro deorum fidem atque hominum, qui uelit ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia uiuere? Haec enim est tyrannorum uita nimirum, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis beneuolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae. Quis enim aut eum diligat, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet? Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit plerumque, ceciderunt, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt, tum exsulantem se intellexisse quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset. Quamquam miror, illa superbia et importunitate, si quemquam amicum habere potuit. Atque ut huius, quem dixi, mores ueros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fideles. Non enim solum ipsa Fortuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, quos complexa est; itaque efferuntur fere fastidio et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest. Atque hoc quidem uidere licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab iis ueteres amicitias, indulgeri nouis. Quid autem stultius quam, cum plurimum copiis facultatibus opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos uestem egregiam uasa pretiosa, amicos non parare, optumam et pulcherrimam uitae, ut ita dicam, supellectilem? Etenim cetera cum parant, cui parent nesciunt nec cuius causa laborent (eius enim est istorum quidque, qui uicit uiribus); amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiamsi illa maneant, quae sunt quasi dona Fortunae, tamen uita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda. Sed haec hactenus.
XVI
Constituendi autem sunt qui sint in amicitia fines et quasi termini diligendi. De quibus tres uideo sententias ferri, quarum nullam probo; unam ut eodem modo erga amicum adfecti simus, quo erga nosmet ipsos; alteram, ut nostra in amicos beneuolentia illorum erga nos beneuolentiae pariter aequaliterque respondeat; tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis. Harum trium sententiarum nulli prorsus adsentior. Nec enim illa prima uera est, ut quem ad modum in se quisque sit, sic in amicum sit animatus. Quam multa enim, quae nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum! precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem inuehi insectarique uehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime; multaeque res sunt, in quibus de suis commodis uiri boni multa detrahunt detrahique patiuntur, ut iis amici potius quam ipsi fruantur. Altera sententia est quae definit amicitiam paribus officiis ac uoluntatibus. Hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos uocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. Diuitior mihi et adfluentior uidetur esse uera amicitia nec obseruare restricte ne plus reddat quam acceperit; neque enim uerendum est ne quid excidat aut ne quid in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur. Tertius uero ille finis deterrumus, ut quanti quisque se ipse faciat, tanti fiat ab amicis. Saepe enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes amplificandae fortunae fractior. Non est igitur amici talem esse in eum qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet inducatque spem cogitationemque meliorem. Alius igitur finis uerae amicitiae constituendus est, si prius quid maxume reprehendere Scipio solitus sit dixero. Negabat ullam uocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius qui dixisset ita amare oportere, ut si aliquando esset osurus; nec uero se adduci posse ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam reuocantis esse sententiam. Quonam enim modo quisquam amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse? Quin etiam necesse erit cupere et optare ut quam saepissime peccet amicus, quo plures det sibi tamquam ansas ad reprehendendum; rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse erit angi dolere inuidere. Quare hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam ualet; illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum quem aliquando odisse possemus. Quin etiam, si minus felices in diligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.
XVII
His igitur finibus utendum arbitror, ut cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum consiliorum uoluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiamsi qua fortuna acciderit ut minus iustae amicorum uoluntates adiuuandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de uia sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae dari uenia possit. Nec uero neglegenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet beneuolentiam ciuium; quam blanditiis et adsentando colligere turpe est; uirtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est. Sed (saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia) querebatur quod omnibus in rebus homines diligentiores essent; capras et oues quot quisque haberet, dicere posse, amicos quot haberet, non posse dicere, et in illis quidem parandis adhibere curam, in amicis eligendis neglegentes esse nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos, qui ad amicitias essent idonei, iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi; cuius generis est magna penuria. Et iudicare difficile est sane nisi expertum; experiendum autem est in ipsa amicitia. Ita praecurrit amicitia iudicium tollitque experiendi potestatem. Est igitur prudentis sustinere ut currum, sic impetum beneuolentiae, +quo utamur+ quasi equis temptatis, sic amicitia aliqua ex parte periclitatis moribus amicorum. Quidam saepe in parua pecunia perspiciuntur quam sint leues, quidam autem, quos parua mouere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin uero erunt aliqui reperti, qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inueniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint? Imbecilla enim est natura ad contemnendam potentiam; quam etiamsi neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna causa sit neglecta amicitia. Itaque uerae amicitiae difficillime reperiuntur in iis qui in honoribus reque publica uersantur; ubi enim istum inuenias, qui honorem amici anteponat suo? Quid? haec ut omittam, quam graues, quam difficiles plerisque uidentur calamitatum societates! ad quas non est facile inuentu qui descendant. Quamquam Ennius recte: amicus certus in re incerta cernitur, tamen haec duo leuitatis et infirmitatis plerosque conuincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt. Qui igitur utraque in re grauem constantem stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene diuino.
XVIII
Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius, quam in amicitia quaerimus, fides; nihil est enim stabile quod infidum est. Simplicem praeterea et communem et consentientem, id est qui rebus iisdem moueatur, eligi par est. Quae omnia pertinent ad fidelitatem; neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque uero qui non isdem rebus mouetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis. Quae pertinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. Ita fit uerum illud quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse. Est enim boni uiri, quem eundem sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia: primum ne quid fictum sit neue simulatum; aperte enim uel odisse magis ingenui est quam fronte occultare sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico esse uiolatum. Accedat huc suauitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem et in omni re seueritas habet illa quidem grauitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque procliuior.
XIX
Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici noui, digni amicitia, ueteribus sint anteponendi, ut equis uetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine dubitatio! Non enim debent esse amicitiarum, sicut aliarum rerum, satietates; ueterrima quaeque, ut ea uina quae uetustatem ferunt, esse debet suauissima; uerumque illud est quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit. Nouitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, uetustas tamen loco suo conseruanda; maxima est enim uis uetustatis et consuetudinis. Quin in ipso equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est quin eo, quo consueuit, libentius utatur quam intractato et nouo; nec uero in hoc, quod est animal, sed in iis etiam, quae sunt inanima, consuetudo ualet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et siluestribus, in quibus diutius commorati sumus. Sed maximum est in amicitia parem esse inferiori. Saepe enim excellentiae quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis; Q. uero Maximum fratrem, egregium uirum omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnes per se esse ampliores uolebat. Quod faciendum imitandumque est omnibus, ut si quam praestantiam uirtutis ingeni fortunae consecuti sint, impertiant ea suis communicentque cum proximis, ut si parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliore uel animo uel fortuna, eorum augeant opes iisque honori sint et dignitati; ut in fabulis qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inuenti, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres multos anno esse duxerunt. Quod est multo profecto magis in ueris patribus certisque faciendum. Fructus enim ingeni et uirtutis omnisque praestantiae tum maxumus capitur, cum in proxumum quemque confertur.
XX
Vt igitur ii, qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari. Quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis si habere se putant quod officiose et amice et cum labore aliquo suo factum queant dicere. Odiosum sane genus hominum officia exprobrantium, quae meminisse debet is in quem collata sunt, non commemorare qui contulit. Quam ob rem, ut ii qui superiores sunt submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores se extollere. Sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt, cum ipsi se contemni putant; quod non fere contingit nisi iis, qui etiam contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo uerbis, sed etiam opere leuandi sunt. Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque adiuues, sustinere. Non enim neque tu possis, quamuis excellas, omnes tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit; quod si etiam possis quiduis deferre ad alterum, uidendum est tamen quid ille possit sustinere. Omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt, nec si qui ineunte aetate uenandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt; qui neglegendi quidem non sunt, sed alio quodam modo + est +. Aliter amicitiae stabiles permanere non possunt. Dispares enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia. Recte etiam praecipi potest in amicitiis ne intemperata quaedam beneuolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. Nec enim, ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere potuisset, si Lycomedem, apud quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedientem audire uoluisset. Et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire uult, eo quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus. Atque in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari.
XXI
Est etiam quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non numquam necessaria; iam enim a sapientium familiaritatibus ad uulgares amicitias oratio nostra delabitur. Erumpunt saepe uitia amicorum tum in ipsos amicos tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia. Tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audiui, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit. Sin autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam, ut paulo ante dixi, non de sapientium sed de communibus amicitiis), cauendum erit ne non solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae uideantur; nihil enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter uixeris. Ab amicitia Q. Pompei meo nomine se remouerat, ut scitis, Scipio; propter dissensionem autem, quae erat in re publica, alienatus est a collega nostro Metello; utrumque egit grauiter, auctoritate et offensione animi non acerba. Quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant; sin tale aliquid euenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse uideantur. Cauendum uero ne etiam in graues inimicitias conuertant se amicitiae; ex quibus iurgia maledicta contumeliae gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et hic honos ueteri amicitiae tribuendus, ut is culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam. Omnino omnium horum uitiorum atque incommodorum una cautio est atque una prouisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neue non dignos. Digni autem sunt amicitia quibus in ipsis inest causa cur diligantur. Rarum genus; et quidem omnia praeclara rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maxumum fructum esse capturos. Ita pulcherrima illa et maxume naturali carent amicitia per se et propter se expetita nec ipsi sibi exemplo sunt, haec uis amicitiae et qualis et quanta sit. Ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se sibi quisque carus est. Quod nisi idem in amicitiam transferetur, uerus amicus numquam reperietur: est enim is qui est tamquam alter idem. Quod si hoc apparet in bestiis, uolucribus nantibus agrestibus cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant (id enim pariter cum omni animante nascitur), deinde ut requirant atque adpetant ad quas se adplicent eiusdem generis animantes, idque faciunt cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani, quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat ut efficiat paene unum ex duobus.
XXII
Sed plerique peruerse, ne dicam impudenter, habere talem amicum uolunt quales ipsi esse non possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab iis desiderant. Par est autem primum ipsum esse uirum bonum, tum alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines beneuolentia coniuncti primum cupiditatibus iis, quibus ceteri seruiunt, imperabunt, deinde aequitate iustitiaque gaudebunt omniaque alter pro altero suscipiet, neque quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam uerebuntur; nam maxumum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit uerecundiam. Itaque in iis perniciosus est error, qui existumant lubidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam; uirtutum amicitia adiutrix a natura data est, non uitiorum comes, ut quoniam solitaria non posset uirtus ad ea, quae summa sunt, peruenire, coniuncta et consociata cum altera perueniret. Quae si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae bonum optumus beatissimusque comitatus. Haec est, inquam, societas in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda, honestas gloria tranquillitas animi atque iucunditas, ut et cum haec adsint beata uita sit et sine his esse non possit. Quod cum optumum maxumumque sit, si id uolumus adipisci, uirtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus; ea uero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum eos grauis aliquis casus experiri cogit. Quocirca (dicendum est enim saepius) cum iudicaris diligere oportet, non cum dilexeris iudicare. Sed cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis; praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus, quod uetamur uetere prouerbio. Nam implicati ultro et citro uel usu diuturno uel etiam officiis, repente in medio cursu amicitias, exorta aliqua offensione, disrumpimus.
XXIII
Quo etiam magis uituperanda est rei maxime necessariae tanta incuria. Vna est enim amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt; quamquam a multis uirtus ipsa contemnitur et uenditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi diuitias despiciunt, quos paruo contentos tenuis uictus cultusque delectat; honores uero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt ut nihil inanius, nihil esse leuius existiment! Itemque cetera, quae quibusdam admirabilia uidentur, permulti sunt qui pro nihilo putent; de amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii qui ad rem publicam se contulerunt, et ii qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ii qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ii qui se totos tradiderunt uoluptatibus, sine amicitia uitam esse nullam, si modo uelint aliqua ex parte liberaliter uiuere. Serpit enim nescio quo modo per omnium uitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam si quis asperitate ea est et inmanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit ut non anquirat aliquem, apud quem euomat uirus acerbitatis suae. Atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale posset contingere ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset ferreus, qui eam uitam ferre posset, cuique non auferret fructum uoluptatum omnium solitudo? Verum ergo illud est quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum nostros senes commemorare audiui ab aliis senibus auditum: "si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuauem illam admirationem ei fore; quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret habuisset". Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur; quod in amicissimo quoque dulcissimum est.
XXIV
Sed cum tot signis eadem natura declaret quid uelit anquirat desideret, tamen obsurdescimus nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus. Est enim uarius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum euitare, tum eleuare, tum ferre sapientis est; una illa subleuanda offensio est, ut et utilitas in amicitia et fides retineatur: nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi et haec accipienda amice, cum beneuole fiunt. Sed nescio quo modo uerum est quod in Andria familiaris meus dicit: Obsequium amicos, ueritas odium parit. Molesta ueritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est uenenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit; maxuma autem culpa in eo, qui et ueritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur. Omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat; in obsequio autem, quoniam Terentiano uerbo lubenter utimur, comitas adsit, adsentatio, uitiorum adiutrix, procul amoueatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est; aliter enim cum tyranno, aliter cum amico uiuitur. Cuius autem aures clausae ueritati sunt, ut ab amico uerum audire nequeat, huius salus desperanda est. Scitum est enim illud Catonis, ut multa: "melius de quibusdam acerbos inimicos mereri quam eos amicos, qui dulces uideantur; illos uerum saepe dicere, hos numquam". Atque illud absurdum, quod ii qui monentur, eam molestiam, quam debent capere, non capiunt, eam capiunt qua debent uacare; peccasse enim se non anguntur, obiurgari moleste ferunt; quod contra oportebat delicto dolere, correctione gaudere.
XXV
Vt igitur et monere et moneri proprium est uerae amicitiae, et alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem blanditiam adsentationem; quamuis enim multis nominibus est hoc uitium notandum leuium hominum atque fallacium ad uoluptatem loquentium omnia, nihil ad ueritatem. Cum autem omnium rerum simulatio uitiosa est (tollit enim iudicium ueri idque adulterat), tum amicitiae repugnat maxume; delet enim ueritatem, sine qua nomen amicitiae ualere non potest. Nam cum amicitiae suis sit in eo, ut unus quasi animus fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque semper, sed uarius commutabilis multiplex? Quid enim potest esse tam flexibile, tam deuium quam animus eius, qui ad alterius non modi sensum ac uoluntatem, sed etiam uultum atque nutum conuertitur? Negat quis, nego; ait, aio; postremo imperaui egomet mihi omnia adsentari, ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona; quod amici genus adhibere omnino leuitatis est. Multi autem Gnathonum similes cum sint loco fortuna fama superiores, horum est adsentatio molesta, cum ad uanitatem accessit auctoritas. Secerni autem blandus amicus a uero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque ueris. Contio, quae ex imperitissumis constat, tamen iudicare solet quid intersit inter popularem, id est adsentatorem et leuem ciuem, et inter constantem et seuerum et grauem. Quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in aures contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiundis! Dissuasimus nos; sed nihil de me; de Scipione dicam lubentius. Quanta illa, di immortales, fuit grauitas, quanta in oratione maiestas! ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. Sed adfuistis et est in manibus oratio. Itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est. Atque, ut ad me redeam, meministis, Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi uidebatur! Cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur; atque is primus instituit in forum uersus agere cum populo. Tamen illius uendibilem orationem religio deorum immortalium, nobis defendentibus, facile uincebat. Atque id actum est praetore me, quinquennio ante quam consul sum factus; ita re magis quam summa auctoritate causa illa defensa est.
XXVI
Quod si in scaena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen uerum ualet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota ueritate perpenditur? in qua nisi, ut dicitur, apertum pectus uideas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam uere fiat ignores. Quamquam ista adsentatio, quamuis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. Ita fit ut is adsentatoribus patefaciat aures suas maxime, qui ipse sibi adsentetur et se maxime ipse delectet. Omnino est amans sui uirtus; optume enim se ipsa nouit quamque amabilis sit intellegit. Ego autem non de uirtute nunc loquor, sed de uirtutis opinione; uirtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam uideri uolunt. Hos delectat adsentatio, his fictus ad ipsorum uoluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam uanam testimonium esse laudum suarum putant. Nulla est igitur haec amicitia, cum alter uerum audire non uult, alter ad mentiendum paratus est. Nec parasitorum in comoediis adsentatio faceta nobis uideretur, nisi essent milites gloriosi. Magnas uero agere gratias Thais mihi? Satis erat respondere: "magnas"; "ingentes", inquit. Semper auget adsentator id quod is, cuius ad uoluntatem dicitur, uult esse magnum. Quam ob rem quamquam blanda ista uanitas apud eos ualet, qui ipsi illam adlectant et inuitant, tamen etiam grauiores constantioresque admonendi sunt ut animaduertant, ne callida adsentatione capiantur. Aperte enim *** et adulantem nemo non uidet, nisi qui admodum est excors; callidus ille et occultus ne se insinuet studiose cauendum est; nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam aduersando saepe adsentetur et litigare se simulans blandiatur, atque ad extremum det manus uincique se patiatur, ut is qui illusus sit plus uidisse uideatur. Quid autem turpius quam illudi? Quod ut ne accidat magis cauendum est. Vt me hodie ante omnes comicos stultos senes uersaris atque ut lusseris lautissime. Haec enim etiam in fabulis stultissima persona est improuidorum et credulorum senum. Sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientium (de hac dico sapientia, quae uidetur in hominem cadere posse), ad leues amicitias defluxit oratio. Quam ob rem ad illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.
XXVII
Virtus, uirtus, inquam, C. Fanni et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conseruat. In ea est enim conuenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia; quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit agnouitque in alio, ad id se admouet uicissimque accipit illud quod in altero est; ex quo exardescit siue amor siue amicitia; utrumque enim ductum est ab amando; amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita; quae tamen ipsa efflorescit ex amicitia, etiamsi tu eam minus secutus sis. Hac nos adulescentes beneuolentia senes illos, L. Paulum M. Catonem C. Galum P. Nasicam Ti. Gracchum, Scipionis nostri socerum, dileximus, haec etiam magis elucet inter aequales, ut inter me et Scipionem L. Furium P. Rupilium Sp. Mummium. Vicissim autem senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in uestra, ut in Q. Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P. Rutili A. Vergini familiaritate delector. Quoniamque ita ratio comparata est uitae naturaeque nostrae ut alia ex alia aetas oriatur, maxume quidem optandum est ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum iisdem ad calcem, ut dicitur, peruenire. Sed quoniam res humanae fragiles caducaeque sunt, semper aliqui anquirendi sunt quos diligamus et a quibus diligamur; caritate enim beneuolentia sublata, omnis est e uita sublata iucunditas. Mihi quidem Scipio, quamquam est subito ereptus, uiuit tamen semperque uiuet; uirtutem enim amaui illius uiri, quae exstincta non est; nec mihi soli uersatur ante oculos, qui illam semper in manibus habui, sed etiam posteris erit clara et insignis. Nemo umquam animo aut spe maiora suscipiet, qui sibi non illius memoriam atque imaginem proponendam putet. Equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitia Scipionis possim comparare; in hac mihi de re publica consensus, in hac rerum priuatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit. Numquam illum ne minima quidem re offendi, quod quidem senserim, nihil audiui ex eo ipse quod nollem; una domus erat, idem uictus isque communis, neque solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque communes. Nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid atque discendi, in quibus remoti ab oculis populi omne otiosum tempus contriuimus? Quarum rerum recordatio et memoria si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi atque amantissimi uiri ferre nullo modo possem. Sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et si illis plane orbatus essem, magnum tamen adfert mihi aetas ipsa solacium. Diutius enim iam in hoc desiderio esse non possum. Omnia autem breuia tolerabilia esse debent, etiamsi magna sunt. Haec habui de amicitia quae dicerem. Vos autem hortor ut ita uirtutem locetis, sine qua amicitia esse non potest, ut, ea excepta, nihil amicitia praestabilius putetis.