HYGINI GRAMATICI (VEL GROMATICI?) - DE LIMITIBVS

Limites lege late patere debent secundum constitutionem, qui agros diuidi iusserint. Non quia modus ullus ex mensura limitibus adscribitur: solum lex obseruari debet. Maximus decimanus et cardo plus patere debent siue ped. XXX, siue ped. XV, siue ped. XII, siue quot uolet cuius auctoritate fit. Ceteri autem limites, qui subrunciui appellantur, patere debent ped. VIII. In maximo autem decimano ‹et cardine› lapidem ponis, et inscribis DECVMANVS MAXIMVS et CARDO MAXIMVS. Forma autem sic scribi debebit: DEXTRA DECVMANVM et SINISTRA, CI‹TR›A CARDINEM et VLTRA. Lapides ne minus duodrantales poni oportet, altos ped. III. Inscribi sic debent, ut dextra decumanum ‹K. K. I spectanti ad occidentem scriptura sursum uersus sit› D. D. I: quae pars ‹ad cardinem spectat K. K. I, sic› erit inscriptura sursum uersus, ut ad septentrionem spectanti sit K. K. I. [2] Similiter dextra decumanum ultra cardinem sic inscrib‹is›, ut D. D. I spectanti a‹d› occidente‹m› scriptura su‹r›sum uersus sit: quae pars ad cardinem spectat V. K. I, sic inscribi debet, ut inspectanti meridie‹m› scriptura sursum uersus si‹t VL›TRA CARDINEM PRIMVM. Sinistra autem [D] D. I K. K. I sic inscribi debe[n]t sursum uersus, ut ‹spectanti› orientem ‹sit› SINISTRA ‹D. I›: quae autem pars a‹d› cardinem ‹spectat›, sic inscribi debet, ut septentrionem spectan‹ti› sit [totum] sursum uersus inscriptum C. K. I. Vltra autem sic inscribi debet ut, quae pars ad decimanum spectat, spectanti o‹ri›entem sursum uersus si‹t› inscrip‹tum› S. D. I: quae pars a‹d› cardinem spectat, sic inscribi debet, ut meridie‹m› spectanti sit inscriptum ultra cardinem primum V. K. I. Quintum quemque limitem diligenter agi oportet, et praec‹i›dere mensura cardinem, ut quadraturae diligenter cludi possint. Lapidem autem in quintarios poni oportet, reliquos autem roboreos. Solet de hac re esse disputatio, ut, si inscribatur D. M. Et K. M., Ille qui a maximo proximus ‹est› dicatur inscribi oportere siue DEXTRA siue SINISTRA D. ‹V. K.› Siue PRIMVM siue SECVNDVM. Quaestio ergo haec est, utrum qui proximus maximo est secundus inscribi debeat an [ultra] primus. Vltra primum autem inscribi debet ideo, quod hic qui maximus dicitur et primus est. Ita idem capit hic. Qui ultra primum autem inscribitur, et secundu[s› est et no‹u›um ‹us›que ultra solum obseruare debet. [3] Sed quacumque parte inscribis, siue ultra siue citra, siue dextra siue sinistra, mensura territorii usque fieri debet secundum legem diui Augusti QVA FALX ET ARATER IERIT. In forma generatim enotari debebit LOCA CVLTA et INCVLTA, SILVAE. Mensura peracta sorte‹s› diuidi debent, et inscribi nomina per decurias [per homines denos], [s]e‹t› in forma[s] sec[t]ari denum hominum accepta‹e›, ut quo‹t› singuli accipere debent [decem] in unum coniungantur; et in sortem inscribi SORS PRIMA [I] D. D. I ET SECVND‹VM› ET III ET IIII ‹CITRA› CARDINEM ILLVM, quo usque mensura expleri decem hominum debebit, id est in quo‹t› centuriis; similiter [h]om‹ni›um decuriarum nomina in sortibus inscripta e‹sse›, qua parte quae aut quota sors modum habeat, utrum ultra et dextra, utrum sinistra et ultra, aut citra; deinde ex decuriis, antequam sortes tollant, singulorum nomina in pittaciis et in sorticulis. Et id‹eo› ipsi sortientur, ut sciant quis primo aut quoto cumque loco exeant. Igitur omnem sortem ponere debent, in qua totius pe‹rtic›ae modus adscriptus erit. Haec sortitio ideo necessaria est, nequis queri possit, se ante debuisse sortem tollere et [in] meliorem fortasse potuisse incidere agri modum, aut sit disceptatio, quis ante sortem tollere debeat, cum omnes in aequo sint.

‹DE CONDICIONIBVS AGRORVM›

Territorii [aeque] iuris controuersia agitatur, quotiens propter exigenda tributa de possessione litigatur, cum dicat una pars in sui eam fine territorii constituta‹m›, et altera e contrario similiter. Quae re‹s› [haec autem controuersia] territorialibus est finienda terminibus, nam inuenimus saepe in publicis instrumentis significanter inscripta territoria ita ut EX COLL‹ICVL›O QVI APPELLATVR ILLE, AD FLVMEN ILLVD, ET PER FLVMEN ILLVD AD RIVVM ILLVM aut VIAM ILLAM, ET PER VIAM ILLAM AD INFIMA MONTIS ILLIVS, QVI LOCVS APPELLATVR ILLE, ET INDE PER IVGVM MONTIS ILLIVS IN SVMM‹VM› ET PER SVMMVM MONTIS PER DIVERGIA AQVAE AD LOCVM QVI APPELLATVR ILLE, ET INDE DEORSVM VERSVS AD LOCVM ILLVM, ET INDE AD COMP‹I›TVM ILLIVS, ET INDE PER MONVMENTVM ILLIVS AD locum unde primum coepit scriptura esse. Quotiens qu‹i›d inter uicin‹os› extiteri[n]t qua‹estionis›, ab agrimensori‹bu›s prompt‹i›us hoc quaerendum. [2] P‹rim›um antiqui‹s› mens‹u›ris quemadmodum tenueri‹n›t aut teneant, ostendant uicinae possession‹e›s, quae sine lite possider‹i› uidentur, ut quaera[n]tur quo genere definitio uicinorum perseuera[n]t. E‹a›dem quasi m‹ag›istra sit eorum, quae [est] in quaestione[m] sunt: considerent, si cauis, si superciliis, cliuis, marginibus, ante missis arboribus, ita ut ipsa, uicinitas terminatur, ut et his quae in quaestionem ueniunt praestet exemplum. Sed si caua defecerit aut ‹supercilium, cliuus, ma›rgo, arbores ante missae, solent termini occurrere. Qui lapides qua[m] longior‹e›s sunt quam qu‹a› latior‹e›s, sequendi, hoc est aut si cursum dirigunt lineare‹m› aut si gamma faciunt ‹et› tran‹s›uersi opponuntur, ut quam longitudinem fecerint, hanc ut limitem sequantur. Sed ipsa positio terminorum pro regionibus inmutatur: aut Tiburtini usque ad finem ex ordine[m] de omni parte dolati (nam si superior pars tantum dolata est et inferior sub‹tus› inpolita derelicta, cippus [n]ominandus est monumentalis esse, non termina‹lis›) ‹aut› silices pro sua natura ponuntur igniferique [aut] lapides, [a]ut de Tiburtinis dictum est, per longitudinem. Iudicant‹i si› petrae naturales occurrunt, ipsae naturales petrae pro signis habentur: sed de ipsis excepta‹e› aut decus habent aut linea‹s›. [3] Sub terminis signa solent ‹esse›, quae sunt in imo posita, eaqu[a]e exquiri iube‹n›t, qu‹i› art‹e›s ed‹i›derunt. Ante missae uero arbores solent etiam plagatam antiquitus inflexuosam similem corticibus ostendere[m] cicatricem: licet hae terebris foratam etiam, torn‹a›t‹i›s intro missis, sicut scriptum a ueteribus, habere dicantur. Sunt etiam et coronae plerumque ‹e› uepribus qua‹e› limitibus seruiunt; quarum et initium considerari oportet et finem et, ut diximus, aliorum locorum similitudo uicinorum si ta‹libus› definitur. Solent etiam ‹arbor›es oliuarum, quotiens in utroque agro sunt uel utriusqu‹e› uicinae, ordines non habere ad unam lineam constitutos: ut cum sibi ‹non› consentiunt lineae, utriusque agri dominium sui iuris esse test‹en›tur. Sunt et ‹cae›surarum et culturae discrimina, quae cum discripseri‹n›t, non unius qualitat‹is› possessionem ostendunt sed diuidi omnia pollicentur. Diuergia aquarum etiam pro limitibus occurrunt. Saepe etiam euenit, ut in aliis possessionibus nec ad proxima coniunctis in medio alterius agro seu siluae seu pascuae seu uin‹e›ae oliueti castaneti aliquid occurrat; quo‹d› cum sui iuris aliquis uindicet, dire‹c›tum signis ‹de›fossis aut terminis sequitur inspector; [4] haec enim uetustas illi qu‹ae› ind‹a›g‹a›re‹t› iniunxit. N‹am› de qualitatibus, anti‹qui›tati‹bu›s, pos‹sess›ionibus, territori‹i›s, terminibus, signis et his similibus considerand[um est›, ab origine[m] quemadmodum tenuerint [coeperint]: deinde aliquid usque ad nostram aetatem d‹e›scenderit aut permaneat, op‹us est› exquiri. Qualitas in ha‹s› species diuiditur, ut extremitati‹bu›s concludentibus aut quadrata sit aut circa flexa aut c‹u›neata aut triangularis aut modo cur‹ui›s anfracta in flexu‹r›am, modo in ‹rectum› dirigentibus line‹is› porrecta, modo artiore[m] latitudine[m] longior, modo minore[m] ‹long›itudine[m] prolixior. Quorum plera[s]que mens‹u›ris conprehenduntur. Ex anti‹qui›tate[m] recipiunt hoc [est], ut et nominibus uetustis utantur, ut uectigalis ager uirginum Vestae, ‹et› aris templis sepulchris et his similibus. Qu‹in› etiam usu‹i› [hoc est inc‹e›p‹t›o et incrementis] artis ordinem naturalium rerum substituunt et geometricae exercitationi s‹u›bd‹u›c‹u›nt saepe; cred‹o›, ut uetustatem reserue‹n›t speciebus. Ali[a]qua quoque cum de agri qualitate[m] aut incurui aut angularis ‹ex›currunt et a[d] dire‹ctis› lineis discerpuntur, subsiciua appellantur, hoc est quae a subsecantibus lineis remanent, natura‹m› extremitatum seruanti‹a›. Quae cum uel‹ut› communis iuris aut publici essent, possessionibus uicinis tunc Domitianus imp. Pr‹o›fudit, hoc est ut ‹laciniis› ar‹ci›finalem uel occupatori‹a›m licentia‹m› tribueret. Arcifinal‹e›s agri dicuntur qui arcendo, hoc est prohibendo, uicinum nomen acceper‹un›t. Occupat‹o›ri‹i› uero ideo hoc [est] uocabulo utuntur, quod, uicini urbium populi seu possessores, cum adhuc nihil limitibus terminaretur, praesumptione certaminis cum de locis aduersum se repugnant‹e›s agerent, quo usque pulsi uel cedere‹n›t uel restitisse‹nt›, uictoriae terminus fieret, uictos aut praesidium collis aut riui interstitium aut fossae munimen resistere pateretur et hoc genere naturae aut cursus docti secu‹rae› perpetuitatem possessionis eff‹i›cer‹e›nt. Quaestorii autem dicuntur agri, quos populus Romanus deuictis pulsisque hostibus possedit, mandauitque quaestoribus ut eos uenderent. Quae centuriae nunc appellantur, id est plinthides, hoc est laterculi. Eosdem in quinquagenis iugeribus quadratos cluserunt limitibus, atque ita certum cuique modum uendiderunt. Quibus agris sunt condiciones uti p. R. ‹Praestituit›; quod etiam praestitutum obseruant. [5] Vetustas tamen longi temporis plerumque paene similem reddidit occupatorum agrorum condicionem: con‹s›ta‹t› e‹nim› n‹on› uniuersos paruisse legibus quas a uenditoribus suis acceperant. Vectigales autem agri sunt obligati, quidam r(ei) p(ublicae) p(opuli) R(omani), quidam coloniarum aut municipiorum aut ciuitatium aliquarum. Qui et ipsi plerique ad populum Romanum pertinentes ex hoste capti partitique ac diuisi sunt per centurias, ut adsignarentur militibus, quorum uitute capti erant, amplius quam destinatio modi quamue[ro] militum exigebat numerus: qui superfuerant agri, uectigalibus subiecti sunt, alii per annos ‹quinos›, alii uero mancipibus ementibus, id est conducentibus in annos centenos, plures uero finito illo tempore iterum uen‹e›unt locanturque ita ut uectigalibus est consuetudo. In quo tamen genere agrorum sunt aliquibus nominatim redditae possessiones, ‹qui› id habeant inscriptum [que] in formis, quantum cuique eorum restitutum sit. Hi agri qui redditi sunt, non obligantur uectigalibus, quoniam scilicet prioribus dominis redditi sunt. Mancipes autem, qui emerunt lege dicta ius uectigalis, ipsi per centurias locauerunt aut uendiderunt proximis quibusque possessoribus. In his igitur agris quaedam loca propter asperitatem aut sterilitatem non inuenerunt emptores. [6] Itaque in formis locorum talis adscriptio, id est IN MODVM CONPASCVAE, aliquando facta est, et TANTVM CONPASCVAE; quae pertinerent ad proximos quosque possessores, qui ad ea attingunt finibus suis. Quod[que] genus agrorum, id est conpascuorum, etiam nunc in adsignationibus quibusdam incidere potest. Virginum quoque Vestalium et sacerdotum quidam agri uectigalibus redditi sunt locatim. Quorum agrorum formae, ut comperi, plerumque habent quendam modum adscriptum: sed in his extremis lineis conprehensae sunt formae, sine ulla quidem norma rectoque angulo. Solent uero et hi agri accipere per singula lustra mancipem: sed et annua conductione solent locari. Diuisi et adsignati agri sunt qui ueteranis aliisue personis per centurias certo modo adscripto aut dati sunt aut redditi qui‹ue› ueteribus possessoribus redditi commutatique pro suis sunt. Hi agri leges accipiunt ab his qui ueteranos deducunt, et ita propriam obseruationem eorum lex data praestat. In his agris [sed] et subsiciua sunt; et aliquando compascua, sicut in his qui uectigalibus seruiunt, et in hoc genere sunt; quaedam autem uectigalia, quae intra perticam in eam regionem conprehensa sunt. Aut siquid superfuit quod non adsignaretur, reseruatum aut redditum re‹l›ocatum[q]ue est cuiquam coloniae. Hi autem quibus adsignati sunt, deducebantur intra centuriationem: et quae superfuerant subsiciua his concessa ‹sunt›, id est eorum rei publicae, ex quorum territorio sumpserant agros, ita ut in eos quos donauerant r. P. Agros, et in eos qui redditi erant ueteribus possessoribus, iuris dictio salua esset eis, ex quorum territorio sumpti erant agri. Ergo omnium coloniarum municipiorumque leges semper respiciendae erunt, itemque exquirendum nequid post legem datam aliquid, ut supra dixi, commentariis aut epistulis aut edictis adiectum est aut ablatum. Sed et haec meminerimus in legibus saepe inueniri, cum ager est centuriatus ex alieno territorio paratusque ut adsignaretur, inscriptum QVOS AGROS, QVAE LOCA QVAEVE AEDIFICIA, INTRA FINES puta ILLOS ET INTRA FLVMEN ILLVD, INTRA VIAM ILLAM, DEDERO ADSIGNAVERO, IN EIS AGRIS IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE ESTO COLONIAE ILLIVS, cuius ciuibus agri adsignabuntur. uolunt quidam sic interpretari, quidquid intra fines supra memoratos fuerit, id iuris dictioni[s] coloniae accedat. Quod non debet fieri. Neque enim ‹ac›ceptum aliud defendi potest iuris dictioni[s] coloniae, quam quod datum adsignatumque erit. Alioquin saepe et intra fines dictos et oppidum est aliqu‹o›d; quod ‹cum› in sua condicione remaneat, ‹e›i‹d›em est in id ipsum ius, quo‹i› ante fuit: ita illa interpretatione ‹oppi›dum ciuesque coloniae pariter adsignaret. [7] Sed nec fuisse‹t› necesse in legibus ita complecti QVOS AGROS, QVAE LOCA QVAEVE AEDIFICIA, si uniuersa regio, quae cancellata erat, coloniae iuris dictioni accederet: dixisset enim INTRA FINEM ILLVM ET FLVMEN ILLVD ET VIAM ILLAM IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE ESTO COLONIAE ILLIVS. Ita excipitur id quod non adsignatum est uocaturque subsiciuum. Ergo, ut saepius repetam, hoc ait, QVOS AGROS, QVAE LOCA QVAEVE AEDIFICIA DEDERO ADSIGNA VERO, IN EIS IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE ESTO [COLONORVM] COLONIAE ILLIVS, quo‹ius› ciuibus adsignati erunt agri. Item quidam putauerunt, quod iam supra quidem dixeram, sed iterum repetendum arbitror, ut eis agris, qui redditi sunt ueteribus possessoribus, iuris dictio esset coloniae eius, cuius ciues agros adsignatos accipiebant. Non autem uidetur; quoniam ‹ait›, ut dixi, in lege QVOS AGROS, QVAE LOCA QVAEVE AEDIFICIA DEDERO ADSIGNAVERO, IN EIS IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE ESTO, quo ueterani deducti sunt, quibus hi agri adsignati sunt. Ali‹o›qui‹n›, cum ceter‹o›s possessor‹e›s expelleret et pararet agros quos diuideret, quos domin‹o›s in possessionibus suis remanere passus est, eorum condicionem mutasse non uidetur: nam neque ciues coloniae accedere iussit. Hoc quoque aspiciendum erit, quod aliquibus locis inueni, u‹t› cum ex alieno territorio sumpsisse‹t› agros quos adsignaret, proprietatem [quidem] daret scilicet cui adsignabat, sed territorio, intra quod adsignabat, ius non auferret. [8] Sunt quoque quaedam diui Augusti edicta, quibus significa[n]t, quotiens ex alienis territoriis agros sumpsisset et adsignasset ueteranis, nihil aliud ad coloniae iuris dictionem ‹pertine›at quam quod ueteranis datum adsignatumque sit. Ita non semper quidquid centuriatum erit ad coloniam accedit, sed id tantum quod datum adsignatumque fuerit. Sunt nihilo minus quaedam municipia, quibus extra murum nulla sit iuris dictio. Fluminum autem modus in aliquibus regionibus intra centurias exceptus est, id est adscriptum FLVMINI TANTVM, quod alue‹u›s occuparet. Aliquibus uero regionibus non solum quod alueus occuparet, sed etiam agrorum aliquem modum flumini adscripsit, quoniam torrens uiolentior excedit frequenter circa alueum centurias. Illud uero obseruandum, quod semper auctores diuisionum sanxerunt, uti quaecumque loca sacra, sepulchra, delubra, aquae publicae a‹c› ui‹ci›nales, fontes fossaeque publicae uicinalesque essent, item siqua conpascua, quamuis agri diuiderentur, ex omnibus eiusdem condicionis essent cuius ante fuissent. Adiectumque ius, ut et limites, id est decumani et cardines, aperti populo essent. Et statuerunt decimanos et cardines maximos patentiores ceteris esse, quintarios autem et subrunciuos minime patentes, non minus tamen quam ‹qua› uehiculo iter agi possit. In quibusdam regionibus cum limites late patere iuberent, modus eorum limitum in adsignationem non uenit. [9] Saepe enim et uiarum publicarum per centurias modus exceptus est. Item sanxerunt, sicubi limites in aedificium aliquod inciderint, is cuius aedificium esset daret iter populo idoneum per agrum suum, quod semper esset peruium. In quorundam uero uillis, qua limites transeunt, ianuae sunt semper patentes praestantesque populo iter. Nuper ecce quidam euocatus Augusti, uir militaris disciplinae, professionis quoque nostrae capacissimus, cum in Pannonia[m] agros ueteranis ex uoluntate et liberalitate imperatoris Traiani Augusti Germanici adsignaret, in aere, id est in formis, non tantum modum quem adsignabat adscripsit aut notauit, sed et extrema linea unius cuiusque modum comprehendit: uti acta est mensura adsignationis, ita inscripsit longitudinis et latitudinis modum. Quo facto nullae inter ueteranos lites contentionesque ex his terris nasci potuerunt. Namque antiqui plurimum uidebantur praestitisse, quod extremis in finibus diuisionis non plenis centuriis modum formis adscripserunt. paret autem quantum hoc plus sit, quod, ut supra dixi, singularum adsignationum longitudinem inscripseri[n]t, subsiciuorumque[m] qu‹a›e in ceteris regionibus loca ab adsignatione discerni non possunt, ‹posse› effec‹er›it diligentia et labore suo. Vnde nulla quaestio est, quia, ut supra dixi, adsignatione‹m› extrema quoque linea demonstrauit. [10] Hoc quoque non praetermittam, quod plerisque locis inueni, ut modum agri non iugerum sed aliquo nomine appella‹re›nt, ut puta qu‹o› in Dalmatia uersus appellant. Idem uersus habet p. VIIIDCXL. Ita iugero sunt uersus numero III . Ego autem quotiens egeram mensura‹m›, ita renuntiabam, IVGERA TOT, VERSVS TOT; ut, si forte controuersia esset uersum habere pedes VIIIDCXL, in iugeribus tamen fides constaret. In prouincia quoque Narbonense uaria sunt uocabula: alii appellant libram, alii paralle‹l›am; in Spania centurias. Ita si[c], ut dixi, in consuetudine alicuius regionis inuenimus, [sicut] uidetur ita renuntiandum IVGERA TOT, VERSVS TOT, siue LIBRAE TOT, siue quod aliud uocabulum aliquo modo comprehensum fuerit. Ita cum iugera adscripta fuerint, licet peregrinis uocabulis possit ‹agi› aliquid, iugerum nobis ratio ‹s›ui fidem seruabit. Neque hoc praetermittam, quod in prouincia[m] Cyrenensium conperi. In qua agri sunt regii, id est illi quos Ptolomeus rex populo Romano reliquit; sunt plinthides, ‹id est› laterculi quadrati uti centuriae, per sena milia pedum limitibus inclusi, habentes singuli laterculi iugera numero CCL; lapides uero inscripti nomine diui Vespasiani sub clausula tali, OCCVPATI A PRIVATIS FINES: P. R. [P]RESTITVIT. [11] Praeterea pes eorum, qui Ptolomeicus appellatur, habet monetalem pedem et semunciam. Ita iug(eribus) CCL, quae eorum mensura inueniuntur, accedere debet pars [X]XXIIII, et ad effectum iterum pars XXIIII: et ‹erunt› uniuerso effectu monetali pede iug. CCCLVI. Hunc igitur modum quattuor limitibus mensura s. S. Inclusum uocamus medimna. Quo app[ell]aret medimn‹on› eorum mensura iuger‹um› habere ‹I›, monetali autem mensura I. Item dicitur in Germania in Tungris pes Drusianus, qui habet monetalem pedem et sescunciam. Ita ubicumque extra fines legesque Romanorum, id est, ut sollicitius p‹ro›feram, ubicumque extra Italiam aliquid agitatur, inquirendum et de hac ipsa condicione diligenter praemoneo, nequid sit quod praeterisse uideamur. Hae[c] sunt condiciones agrorum quas cognoscere potui.

‹DE GENERIBVS CONTROVERSIARVM›

Nunc de generibus controuersiarum perscribam, quae solent in quaestione‹m› deduci. [2] Sunt autem haec de alluuione atque ‹a›bl‹u›uione, de fine, de loco, de modo, de iure subsiciuorum, de iure territorii. [Item genera controuersiarum.] De alluuione obseruatio haec ‹es›t: [non] quod de occupatoriis age[re]tur agris, [sed] quidquid uis aquae abstulerit, repetitionem nemo habebit. Quae res necessitatem ripae muniendae iniungit, ita tamen ne alterius damno quicquam faciat qui ripam muniet. Si uero in diuisa et adsignata regione tractabitur, nihil amittet possessor, quoniam formis per centurias certus cuique modus adscriptus est. Circa Padum autem cum ageretur, quod flumen torrens et aliquando tam uiolentum decurrit, ut alueum mutet et multorum late agros trans ripam, ut ita dicam, transferat, saepe etiam insulas effici‹a›t, [ad] Cassius Longinus, prudentissimus uir, iuris auctor, hoc statuit, ut quidquid aqua lambis‹c›endo abstulerit, id possessor amittat, quoniam scilicet ripam suam sine alterius damno tueri debet; si uero maiore ui decurrens alueum mutasset, suum quisque modum agnosceret, quoniam non possessoris neglegentia sed tempestatis uiolentia abreptum apparet; [3] si uero insulam fecisset, a cuius agro fecisset, is possideret; aut si ex communi, quisque suum reciperet. Scio enim quibusdam regionibus, cum adsignarentur agri, adscriptum aliquid per centurias et flumini. Quod ipsum prouidit auctor diuidendorum agrorum, ut quotiens tempestas concitasset fluuium, quo[d] excedens [alpes] alueum per regionem uagaretur, sine iniuria cuiusquam deflueret; cum uero ripis suis curreret, proximus quisque uteretur modum flumini adscriptum. Nec erat iniquum, quoniam maiores imbres aliquando excedere aquam iubent ultra modum flumini adscriptum et proximos cuiusque uicini agros inundare. Di‹c›tos tamen agros, id est hunc omnem modum qui flumini per centurias ascriptus erat, res publica populi quorundam uendidit: in qua regione si de alluuione age[re]tur, magnae quaestiones er‹u›nt, ut secundum ‹a›es quidquid uenditum est restituatur emptori. In quaestori‹is› uectigalibus agris fere eadem obseruatio est quae et in adsignatis, quoniam secundum formas disputa[n]tur. [4] De fine si age[re]tur - quae res intra pedum quinque aut sex latitudine‹m› quaestion‹e›m hab[er]et quoniam hanc latitudinem uel iter culturas acc‹e›dentium occupat uel circumactus aratri; quod usu capi non potest: iter enim non, quia ad culturas perueniatur, capitur usu [id est quod in usu biennio fuit] - ‹finis enim multis documentis seruabitur, in quo intuendum›, utrum terminibus, aut arboribus notatis, aut fossis, aut uiis, aut riuis, aut iugis montium, aut diuergiis ‹a›quarum, aut, ut solet, uepribus, aut superciliis, aut rigoribus et saepe normalibus, aut, ut conperi aliquibus locis, inter arua marginibus quibusdam tamquam [puluini sunt ex glar‹e›a Tib[e›ris limites constituti] puluinis, saepe etiam limitibus. [Item petras notat‹a›s, quae in finibus sunt, pro terminis habebitis] his enim fere generibus solent fines obseruari. [in quo intuendum.] Si terminibus finem ui‹des› der‹igi›, quales sint termini, considerandum est. Solent plerique lapide‹i› esse. ‹A›t uide ‹e› quo lapide, quoniam qu‹i›que consuetudines fere per regiones suas habent. [5] Alii ponunt silice‹o›s, alii Tiburtinos, alii enchor‹i›os, alii peregrinos, alii autem politos et scriptos, alii aut robure‹o›s aut ex certa materia ligneos, quidam etiam hos quos sacrificales ‹uocant›. et obserua[n]t sua‹m› quaeque regio, ut dixi, consuetudinem, uti conueniat fides. Item solent etiam terminos scribere litteris singularibus. Quidam etiam numeros per ordinem scribunt, quidam et signa defodiunt pro terminis. Quidquid ergo fuerit [pro] loco termini et obserue[n]tur, custodiri debetur, ut ab uno ad unum derigatur; et si notae sunt, a nota ad notam: saepe enim plures et in uno r‹i›gore sunt. Quidquid fuerit et quem admodum cumque obseruari solit‹u›m fuerit, ita erit derigendum; quoniam, ut dixi, extrem‹u›s fin‹i›s intra quinque aut sex ‹pedes› quaestionem habet: nam intra ped‹u›m VI possessionem usu nemo capit; itinera saepe ad culturas peruenientibus tam latum locum occupant, aut in arat[r]is intra tot pedes aratrum circum arat. Si arboribus notatis fines obseruabuntur, uidendum quae partes arborum notatae sint. Notae enim in propriis arboribus a foris ponuntur, ut arbores liberas in parte s‹u›a nota relinquat. Si communes sunt arbores mediae, notantur utrimque, ‹u›t ‹notae› ad utrumque pertineant, et ut appareant esse communes. Et in hoc genere finitionis similiter dirigendum est. [6] Sunt et illae arbores aliquando loco finitionis, quae ante missae dicuntur. Et omnia genera quae insunt finition‹u›m (ut puta in uno agro esse omnia) persequenda erunt. Nam si fossa erit finalis, uidendum utrum unius aut utrius[que sit] partis, et si in extremo fine facta; itemque ‹uia› utrum publica aut uicinalis aut duum communis aut priuata alterius; item riuis si obseruabitur fin‹i›s, utrum naturalis sit riuus aut ex fossis arcessita aqua riuum fecerit, et utrum priuatus obseruari aut communis debeat; [si] iugis autem montium, quae ex eo nomine accipiuntur, quod continuatione ipsa iugantur; nam et his quae summis montibus excelsissima sunt diuergia aquarum, ex quo summo loco aqua in inferior[e›m partem diuergit; si uepribus, a[u]t quali‹bu›s, priu‹a›t‹i›s aut communibus; superciliis, quae loca sunt ex plano in breui cliuo d‹e›uex[a› intra pedes ‹al›titudinis XXX: alioquin iam collis est. [7] Quae obseruationem hanc habe‹n›t, ut ‹ex› eis superior possessor in planum usque descendat et sibi defendat omnem locum deuexum; si rigoribus, cuiusque rigores obseruantur, et a‹n› normal[e›s. quod saepe in agris adsignatis inueni[un]tur: et aliquando unus quisque rigor inter multos uicinos finem facit; si marginibus, quae res oculorum est, nequid malignitate exar‹e›tur, similiter nequid a uicinis a‹c›cersiri possit, [a]ut marginibus coepti finitique loci inueniri possint; si ‹limit›ibus, quod fuerit ex communibus, a medio, ex priuatis, ab extremis rigor obseruandus constituendusque. ‹Sed consuetudines usque› region‹um no›b‹i›s intuendae, nequid noui a nobis fieri uideatur: ita enim fides professioni[s] constabit, si maxime secundum morem regionis et nosmet quaestiones tractauerimus. De loco si agitur - quae res hanc habet quaestionem, ut nec ad formam nec ad ullum scripturae reuertatur exemplum, sed tantum 'hunc locum [nam] hinc dico esse', et alter ex contrario similiter. Quae res ex similitudine fere culturae comparationem accipit: si incultus erit, id est si silua, cuius sit aetatis; et si par caesurae aetas, nequid arbores, ut solent, relicta‹e›, quas ante missas uocant, et siluarum quoque aetates an sint pares. Et si uineae, similiter in comparatione: an ordines aequidistantes, an pari condicione, et an simili s‹int› genere uitium. Constabit tamen rem magis esse iuris quam nostri operis, quoniam saepe usu capiuntur loca quae in biennio possessa fuerint. Respiciendum erit tamen, quem admodum solemus uidere quibusdam regionibus particulas quasdam in mediis aliorum agris, nequis similis huic interueniat. Quod in agro diuiso accidere non potest, quoniam continuae possessiones et adsignantur et redduntur; et si forte incidit tale aliquid, commutatur locus pro loco, ut continua sit possessio. Ita, ut dixi, in adsignatis fieri non potest. Argumentum itaque prudentiae est quam professionis. Praeterea solent quidam complurium fundorum continuorum domini, ut fere fit, duos aut tres agros uni uillae contribuere et terminos qui finiebant singulos agros relinquere: desertisque uillis ceteris praeter ea‹m›, cui contributi sunt, uicini non contenti suis finibus tollunt terminos, quibus possessio ipsorum finitur, et eos, quibus inter fundos unius domini fines obserua‹n›tur, sibi defendunt. [8] Ita et haec respicienda erunt. Item quidam curant in extremis finibus fundorum suorum ponere per circuitum aliquod genus arborum, ut quidam pinos aut fraxinos, alii ulmos, alii cypressos, item alii soliti sunt relinquere qualecumque genus in extremo fine intacta‹s›, ex quibus neque frondem neque lignum neque ‹c›remium caedant. Ita et hoc obseruandum. Praeterea consuetudines finitionum inspecta‹e› cum fuer‹in›t, nouitas habet suspicionem. Vt puta si terminus finem faciet per alium tractum, quare subito ad aliud genus finitionis transeatur, aut ad fossam aut ad ueprem aut uiam aut genus quod appellamus supercilium aut arbores quae ante missae sunt, suspicio ‹est›. Si‹c› tamen constabit ‹fides› De modo quaestiones fere in agris diuisis et adsignatis nascuntur, item quaestoriis, [et] uectigalibus subiectis, quoniam scilicet in aere ‹et› in scriptura modus conprehensus est. Quod semper erit ad formam. Respiciendum et hoc, si duobus possessoribus conueniat aliquid ex modo illo, qui aere et in scriptura formae continetur, licet dominus aliquid uendidit. [9] Namque hoc comperi in Samnio, uti quos agros ueteranis diuus Vespasianus adsignauerat, eos iam ab ipsis quibus adsignati erant aliter possideri. Quidam enim emerunt aliqua loca, adieceruntque suis finibus et ipsum, uel uia finiente uel flumine uel aliquo[d]libet genere: sed nec uendentes ex acceptis suis aut ementes adicientesque ad acceptas suas certum modum taxauerunt, sed ut quisque modus aliqua, ut dixi, aut uia aut flumine aut aliquo genere finiri potuit, ita uendiderunt emeruntque. Ergo ad aes quomodo perueniri potest, s‹i› a‹d› possessiones, sicut dixi, duobus, inter quos controuersia est, conuenerit? In eis autem qui uectigalibus subiecti sunt, fere proximus quisque possessioni[s] suae iunxit. Ita e‹x› hoc genere agrorum magnae quaestiones emptionis s‹i›ue conductionis ad se pertinere probauerint, ut fere fit: nisi utra pars hoc faciat, pene‹s› possessor‹em› remanebit. solent uero modum quidam in locationibus agrorum comprehendere, atque ita cauere, FVNDVM ILLVM, IVGERA TOT, IN SINGVLIS IVGERIBVS TANTVM.

[10] Ita si in ea regione age[re]tur, ubi haec erit consuetudo, ad cautiones scilicet respiciendum erit. Inter quos disputabitur acta utriusque mensura: si nihil ad cautionem conueniat, id est neutrius possessio modum cautione comprehensum inpleat, magna erit rei confusio, quaerendumque n‹e›quid in uniuersa regione magis opinione quam mensura modum complecti soliti sint. Item quidam uendentes ementesque agros soliti sunt modum cautione[m] complecti; quod ipsum uidendum, ‹ne›quid, ut supra dixi, opinione, non mensura, modum taxent. De iure subsiciuorum subinde quaestiones mouentur. subsiciua autem ea dicuntur quae adsignari non potuerunt, id est, cum sit ager centuriatus, aliqu‹a› inculta loca quae in‹tra› centurias erant, non sunt adsignata. haec ergo subsiciua aliquando auctor diuisionis aut sibi reseruauit, aut [alicui, id est aut] aliquibus concessit aut r(ebus) p(ublicis) aut priuatis personis; quae subsiciua quidam uendiderunt, quidam uectigalibus certo tempore locant. Inspectis ergo perscrutatisque omnibus condicionibus inueniri poterit, quid sequi debeamus. Sed et illud memi‹ne›r‹i›mus. [11] Cum diuus Vespasianus subsiciua omnia, quae non uendidissent aut aliquibus personis concessa essent, sibi uindicasse[n]t, itemque diuus Titus a patre[m] coe[m]ptum hunc r[ed]itum teneret, Domitianus [imp.] Per totam Italiam subsiciua possidentibus donauit, edictoque hoc notum uniuersis fecit. Cuius edicti uerba, itemque constitution‹e›s qua‹s›dam aliorum principum itemque diui Neruae, in uno libello contulimus. De iure territoriorum paene omnem percunctationem tractauimus, cum de condicionibus generatim perscriber[e›mus. de quibus quid possimus aliud suadere, quam ut leges, ut supra dixeram, perlegamus, ‹et› ut interprete[n›tur secundum singula momenta? Vtrum suis condicionibus remaneant fines ab antiquis obserua‹ti›, an aliquid adiectum ‹a›ut ablatum sit; et quomodo obseruata sint territoria, aliquando summis monti‹um› iugis et diuergiis aquarum, aliquando limitibus p‹er›d‹u›ctis, aliquando ipsius diuisionis de‹re›ction‹e›. Ita, ut diximus, leges semper curiose perlegendae interpretandaeque erunt per singula uerba. Et [si] ita uim legum perscrutanda[ru]m suadeo, ac si[c], ut ita dixer‹i›m, per articulamenta membrorum pertemptari solent corpora. De uia e‹t› actu et itinere et ambitu et accessu et ruius et uallibus fossis fontibus saepe mouentur contentiones. quae omnes partes non nostra‹m› sed forens‹i›s officii, id es‹t› iuris ciuilis, operam exigunt: nos uero tunc e‹is› interuenimus, cum aut de‹r›igendum aliquid est quaestionibus aut, si forma aliqua aliquid notatum inuenitur, repetendum est.

CONSTITVTIO ‹LIMITVM›

Inter omnes mensurarum ritus siue actus eminentissima traditur limitum constitutio. Est enim illi origo caelestis et perpetua continuatio, cum quadam latitudine[m] recturae diuidentibus ratio tractabilis, formarum pulcher habitus, ipsorum etiam agrorum speciosa designatio. constituti enim limites non sine mundi ratione, quoniam decumani secundum solis decursum diriguntur, kardines a poli axe. Vnde primum haec ratio mensurae constituta ab Etruscorum haruspicum [uel auctorum habet, quorum artificium] disciplina; quod illi orbem terrarum in duas partes secundum solis cursum diuiserunt, dextram appellauerunt quae septentrioni subiacebat, sinistram quae ad meridianum terrae esset, ‹ab oriente ad› occasum, quod eo sol et luna spectaret; [2] alteram lineam duxerunt a meridiano in septentrionem, et a media ultra antica[m] citra postica[m] nominauerunt. Ex quo haec constitutio liminibus templorum adscribitur. Ab hoc exemplo antiqui mensuras agrorum normalibus longitudinibus incluserunt. Primum duos limites constituerunt: unum, qui ab oriente in occidentem dirigeret. Hunc appellauerunt duo[de]cimanum ideo, quod terram in duas partes diuidat et ab eo omnis ager nominetur. Alterum a meridiano ad septentrionem; quem kardinem nominauerunt a mundi kardine[m]. Duo[de]cimanum postea decimanum appellauerunt. Quare a decem potius quam a duobus? Sicut dipundium nunc dicimus duopondium, et quod dicebant antiqui duouiginti nunc dicimus uiginti, similiter duo[de]cimanus decimanus est factus. Reliquos limites fecerunt angustiores, et qui spectabant in orientem prorsos, qui ad meridianum, transuersos appellauerunt. Limites autem appellati a limo, id est antiquo uerbo transuersi: nam et limum cinctum ideo quod purpuram transuersam habeat, item limina ostiorum. [3] Postea et prorsos et transuersos limites appellauerunt a liminibus, quod per eos agrorum itinera seruentur. Postea apud quosdam nomina a loci natura acceperunt, et qui ad mare spectant maritimi appellantur, qui ad montem, montani. Omnis ergo huius [mensurae et] recturae longitudo rationaliter limes appellatur: nec interest quicquam, decimanum aut limitem dicamus. Decimanus autem primus maximus appellatur, item kardo: nam latitudine ceteros praecedunt. Alii limites sunt actuarii, atque alii linearii. Actuarius limes est, qui primus actus est, et ab eo quintus quisque; quem si numeres cum primo, erit sextus, quoniam quinque centurias sex limites cludunt. Reliqui medii limites linearii appellantur, in Italia subrunciui. Actuarii autem, extra maximos decimanum et kardinem, habent latitudinem ped. XII. Per hos iter populo sicut per uiam publicam debetur: id enim cautum est lege Sempronia et Cornelia et Iulia. Quidam ex his latiores sunt quam ped. XII, ut hi qui sunt per uiam publicam militarem acti: habent enim latitudinem uiae publicae. Linearii limites a quibusdam mensurae tantum disterminandae causa sunt constituti, et si finitimi interueniunt, latitudinem secundum legem Mamiliam accipiunt. In Italia etiam itineri publico seruiunt sub appellatione subrunciuorum: habent latitudinem ped. VIII. Hos conditores coloniarum fructus asportandi causa publicauerunt. Nam et possessiones pro aestimio ubertatis angustiores sunt adsignatae: ideoque limites omnes non solum mensurae sed et publici itineris causa latitudines acceperunt. Secundum antiquam consuetudinem limites diriguntur. Quare non omnis agrorum mensura in orientem potius quam in occidentem spectat. In orientem sicut aedes sacrae. Nam antiqui architecti in occidentem templa recte spectare scripserunt: postea placuit omnem religionem eo conuertere, ex qua parte caeli terra inluminatur. sic et limites in orientem constituuntur. [4] Multi ignorantes mundi rationem solem sunt secuti, hoc est ortum et occasum, quod is semel conprehendi ferramento non potest. Quid ergo? Posita auspicaliter groma, ipso forte conditore praesente, proximum uero ortum conprehenderunt, et in utramque partem limites emiserunt, quibus kardo in horam sextam non conuenerit. Et quidam, ne proximarum coloniarum limitibus ordinatos limites mitterent, relicta caeli ratione mensuram constituerunt, qua tantum modus centuriarum et limitum longitudo constaret. Quidam agri longitudinem secuti: et qua longior erat, fecerunt decimanum. quidam in totum conuerterunt, et fecerunt decimanum in meridianum et kardinem in orientem, sicut in agro Campano qui est circa Capuam. Modum autem centuriis quidam secundum agri amplitudinem dederunt; in Italia triumuiri iugerum quinquagenum, aliubi ducenum; Cremonae iugerum CCX; diuus Augustus in Veturia Emeritae iugerum CCCC, quibus diuisionibus decimani habent longitudinis actus XL, kardines actus XX, decimanus est in orientem. [5] Quibusdam deinde coloniis perticae fines, hoc est primae adsignationis, aliis limitibus, aliis praefecturae continentur. In Emeritensium finibus aliquae sunt praefecturae, quarum decimani aeque in orientem diriguntur, kardines in meridianum: sed in praefecturis Mullicensis et Turgaliensis regionis decimani habent actus XX, kardines actus XL. Nam et in alia praefectura aliter conuersi sunt limites, ut habeant in aeris inscriptionibus inter limitem nouum et ueterem iugera forte CXX: haec sunt alterius partis subsiciua. Hae deinde agrorum diuisiones lapidum inscriptionibus tam uariis continentur quam et limitum actibus. Alii uertices, alii latera, regionibus suis obsecundant‹es›, multi tantum decimani maximi et kardinis lapides inscripserunt, reliquos sine inscriptione ad parem posuerunt; quos ideo quod nulla significatione appareat, a quoto loco numerentur, mutos appellant diuus Augustus in adsignationibus suis numero limitum inscriptos lapides omnibus centuriarum angulis defigi iussit: [6] nam locatione operis huius non solum quod ad publicos limites pertineret iniunxit, uerum etiam inter acceptas ne roborei deessent termini cauit. Inscripserunt quidam uertices lapidum et limitum tantum numerum significauerunt; alii ipsarum centuriarum, sic quem ad modum qui in lateribus inscripserunt. Vel in uertice lapides sic inscripserunt, quem ad modum in decimano maximo et in kardine solet: sic et ulteriores secundum numer[or›um suorum postulationem inscripserunt. Voluerunt autem limites inscriptionibus claudi ita, ut cuius centuriae essent lapides intelligere[n]tur. Sic quoque haec inscriptio obscura est. Lapis autem in regione s. Et u. Hac ratione sic inscribitur [quemadmodum supra]; quarta enim illi lapidi portio clusaris uacat ab inscriptione; est ergo talis inscriptio s.D.V.K. In regione dextra et ultra ‹e›idem numeri sic inscribuntur. [Sic et] in regione sinistra et citra, in regione dextra et citra eidem numeri sic inscribuntur. Comparemus nunc omnes quattuor lapides in unum, et intueamur eorum quartas partes uacantes, quae in suis regionibus centurias litteris intra cludunt. Sic et in suo interuallo distantes centurias his inscriptionibus cludunt. Inspiciamus a maximo decimano et kardine [singulorum] lapidum inscriptiones. Latera autem lapidum recte inscribuntur, quoniam ampliores numeros capiunt; nam [in] uerticibus inscribi non facile [omnia] possunt. Inscribitur [enim] lateribus D. D. LXXXXVIII V.K. LXXV. Quae inscriptio si ratione ponatur, est optima; licet et quomodo cumque inscripta sit, perito mensori non latebit, quoniam certus est lapis, quo centuria cluditur. Multos limitum constitutiones in errorem deducunt, dum aut inscriptionem parum intellegunt aut aliter limites numerant. Volunt esse quidam decimanum alium primum, alium maximum: et cum exierunt a decimano maximo, peractis centuriae actibus primum limitem numerant qui est secundus. Deinde ad agrum de quo agitur cum perueniunt, nouam controuersiam inueniunt et de aliis quam de quibus agitur acceptis litigant, dum uolunt esse primos decimanos duos et duos kardines. [7] Hoc si esset, inter decimanum maximum et quem uolunt primum et centuria aliter appellaretur: forte diceretur 'inter decimanum maximum et primum'. Sed quoniam is ipse primus est qui et maximus, continuo a decimano maximo et kardine centuria inscribitur D.D.I V.K.I, et S.D.I V.K.I, et D.D.I K.K.I, et S.D.I K.K.I. Erit ergo nobis is primus qui et maximus. Sed et de limitibus quintariis quintum quemque quintarium uolunt. Porro autem inter quintum et quintarium interest aliquid: quintus est qui quinto loco numeratur, quintarius qui quinque centurias cludit. Hunc uolunt esse quintum, qui est sextus. Nam et legum lat‹i›onibus, quem admodum perlatum est, sic cauerunt, [ut] 'a decimano maximo quintus quisque spatio itineris ampliaretur'. Erat sane interpretatio legis huius ambigua, nisi eorum temporum formae sextum quemque limitem latiorem haberent significatione qua solent minores. [8] Tractemus nunc diligentius quid dixerint. A DECIMANO MAXIMO QVINTVM QVEMQVE LATIOREM. A decimano: quoniam decimanus erat, positi sunt deinde quinque limites, quorum nouissimus factus est latior; his quom decimanus accessit, sex fiunt. Eandem obseruationem et in reliqua limitum parte esse uoluerunt: quem ad modum a decimano maximo quinque limites ducebantur, quorum esset summus latior, sic et ab eo quintario, cui iam spatium definitum erat, quinque adiectis limitibus summo latitudinem suam seruari placuit. Quem ad modum ab antiquis acti sint limites, tractare coepimus: itaque persequi omnia non alienum iudico. Foeda est enim culpa neglegentiae, cum de constitutione disputemus, praeterire tot operum exemplaria. Finitis ergo ampliorum bellorum operibus, augendae rei publicae causa inlustres Romanorum uiri urbes constituerunt, quas aut uictoribus populi Romani ciuibus aut emeritis militibus adsignauerunt et ab agrorum noua dedicatione culturae colonias appellauerunt. [9] Victoribus autem adsignatae coloniae his qui temporis causa arma acceperant: non enim tantum militum incremento r(ei) p(ublicae) p(opulus) R(omanus) habuit; erat tunc praemium terra et pro emerito habebatur. Multis legionibus contigit bella feliciter transigere et ad laboriosam agri culturae requiem primo tirocinii gradu peruenire: nam cum signis et aquila et primis ordinibus ac tribunis deducebantur, modus agri pro portione officii dabatur. Ferunt quidam postea indictum modum belli, et expleta centesima hostium congressione ad colendarum deductos terrarum agros. Diuus Iulius, uir acerrimus et multarum gentium domitor, tam frequentibus bellis militem exercuit, ut dum uictorias numeraret, congressionum multitudinem obliuisceretur. Nam milites ultra stipendia emerita detinuit, recusantes deinde ueteranos dimisit, mox eosdem ipsos ueniam commilitii rogantes recepit, et post aliquot bella parta iam pace deduxit. [10] Aeque diuus Augustus [in] adsignata orbi terrarum pace exercitus, qui aut sub Antonio aut Lepido militauerant, pariter et suarum legionum milites colonos fecit, alios in Italia, alios in prouinciis: quibusdam deletis hostium ciuitatibus nouas urbes constituit, quosdam in ueteribus oppidis deduxit et colonos nominauit. Illas quoque urbes, quae deductae a regibus aut dictatoribus fuerant, quas bellorum ciuilium interuentus exhauserat, dato iterum coloniae nomine numero ciuium ampliauit, quasdam et finibus. Ideoque multis regionibus antiquae mensurae actus in diuersum nouis limitibus inciditur: nam tetrantum ueterum lapides adhuc parent. Sicut in Campania finibus Minturnensium; quorum noua adsignatio trans fluuium Lirem limitibus continetur: citra Lirem postea adsignatum per professiones ueterum possessorum, ubi iam opportunarum finium commutatione relictis primae adsignationis terminis more arcifinio possidetur. Multis ergo generibus limitum constitutiones inchoatae sunt. Quibusdam coloniis kardo maximus et decimanus non longe a ciuitate oriuntur. [11] Nam in proximo esse debe‹n›t, immo, si fieri potest, ex ipsa colonia inchoari: sed quo[nia]m uetusta municipia in ius coloniae transferuntur, stantibus iam muris et ceteris moenibus limites primos nisi a foris accipere non possunt. Multi facilitatem agri secuti: et ubi plurimum erant adsignaturi, ibi decimanum maximum et kardinem constituerunt. antiqui enim propter subita bellorum pericula non solum erant urbes contenti cingere muris, uerum etiam loca aspera et excelsa saxis eligebant, ubi illis maximum propugnaculum esset et ipsa loci natura. Haec uicina urbibus rupium multitudo limites accipere propter loci difficultatem non potuit, sed relicta est, ut aut siluas rei publicae praestaret, aut, si sterilis esset, uacaret. His urbibus, ut haberent coloniarum uastitatem, uicinarum ciuitatium fines sunt adtributi, et in optimo solo decimanus maximus et kardo constituti; sicut in Umbria finibus Spellatium. [12] Quibusdam coloniis decumanum maximum ita constituerunt, ut uiam consularem transeuntem per coloniam contineret; sicut in Campania coloniae Axurnati. Decimanus maximus per uiam Appiam obseruatur: fines qui culturam accipere potuerunt, et limites acceperunt: reliqua pars asperis rupibus continetur, terminata in extremitate more arcifinio per demonstrationes et per locorum uocabula. Quibusdam coloniis postea constitutis, sicut in Africa Admederae, decimanus maximus et kardo a ciuitate ori‹un›tur et per quattuor portas in more‹m› castrorum ut uiae amplissimae limitibus diriguntur. Haec est constituendorum limitum ratio pulcherrima. Nam colonia omnes quattuor perticae regiones continet et est colentibus uicina undique, incolis quoque iter ad forum ex omni parte aequale. Sic et in castris groma ponitur in tetrantem, qua uelut ad forum conueniatur. Hanc constituendorum limitum rationem seruare debebimus, si huic postulationi uel locorum natura suffragabit. saepe enim propter portum colonia ad mare ponitur. cuius fines aquam non possunt excedere, hoc est litore terminantur; et cum sit colonia ipsa in litore, fines a decimano maximo et kardine in omnes quattuor partes aequaliter accipere non potest. [13] Quaedam propter aquae commodum monti applicantur; quarum aeque decimanus maximus aut kardo relictis locis interciditur ita, si trans montem coloniae fines perducuntur. Multas colonias et ipsi montes finiunt; propter quod quattuor regionibus aequaliter pertica non potest diuidi, sed in alteram partem tota limitum rectura seruetur. Itaque si loci natura permittit, rationem seruare debemus: sin autem, proximum rationi; non quo minus aliquid de finibus fiat aut amissionis periculum habeat: si aliter egerimus, mensura sua uni cuique constabit, decimani suo nomine appellabuntur, tantundem kardines, fines terminis obligabuntur, nihil operi deerit nisi ratio, habebit tamen inter professores existimationem. Nam nec illis coloniis hoc nomine quicquam iniuriae factum est, quod kardines loco decimanorum obseruantur, decimani loco kardinum: omnis limitum co‹n›nexio rectis angulis continetur, extremitas mensuraliter obligata est, nihil res publica, nihil possessor de finibus queritur; [14] constat illis ratio mensurae, limitum ratio non constat, et potest dici mensura orbis alterius aut certe sinistra, hoc est inuersa. Cum ipsa kardinum appellatio a kardine mundi nominetur, quare ab oriente in occidentem dirigatur, nulla est ratio. Quid ergo? Licet exitum decimanus maximus non habeat oppositis montibus aut mari, habeat tamen rationem, et ab eo in eam partem qua defecerit aeque suo interuallo centuriae nominentur. Quaerenda est ergo huius rationis origo. Multi ita ut supra diximus solis ortum et occasum conprehenderunt, qui est omni tempore mobilis nec potest secundum cursum suum conprehendi, quoniam ortus et occasus signa a locorum natura uarie ostenduntur. Sic et limitum ordinatio hac ratione conprehensa semper altera alteri disconuenit. Hos qui ad limites constituendos hac ratione sunt usi, fefellit mundi magnitudo, qui [se] ortum et occasum peruidere crediderunt: aut forte scierunt errorem et neglexerunt, ei contenti tantum regioni ortum et occasum demetiri. [15] Immo contendisse feruntur ortum eum esse singulis regionibus, unde primum sol appareat, occasum, ubi nouissime desinat: hactenus dirigere mensuram laborauerunt. Quid quod nec illa ipsa regione solis conspectus recte potest deprehendi, nisi aequalibus ab ortu et occasu diastematibus ferramentum ponatur; quod in qua parte sit scire difficile est, quoniam in diuersis orbis terrarum partibus mensurae aguntur. Et illa ipsa regione, ‹si› sit illi forte ex altera parte campus per multa milia, mons ex altera et propior ferramento, necesse est ex illa parte apertiore sol longius conspiciatur, ex hac deinde, qua mons inminet, parere cito desinat. Et si kardo a monte non longe nascatur siue decimanus, quomodo potest cursus conprehendi recte, cum ferramento sol occiderit et trans montem sol adhuc luceat et eisdem ipsis adhuc campis in ulteriore parte resplendeat? Quaerendum est primum quae sit mundi magnitudo, quae ratio oriundi aut occidendi, quanta sit mundo terra. Aduocandum est nobis gnomonices summae ac diuinae artis elementum: explicari enim desiderium nostrum ad uerum nisi per umbrae momenta non potest. [16] Ortum enim aut occasum ne ab extrema quidem parte orbis terrarum peruidere quisquam potest, cum a sapientibus tradatur terram punctum esse caeli et infra solem amplo diastemate spiritum sumere. Nam et Archimeden, uirum praeclari ingenii et magnarum rerum inuentorem, ferunt scripsisse, quantum arenarum capere posset mundus, si repleretur. Credamus ergo illum diuinarum rerum magnitudinem ante oculos habuisse. Qua ratione, dicamus, tot saeculis unus mortalium hoc scire potuerit? Vnus propter hoc laborauit et per incrementa umbrarum deprehendit. Caeli autem punctum terram esse [certam] sic describunt, quod dicant a polo ad Saturni circulum interuallum esse quod Graeci hemitonion appellant; a Saturno deiude ad Iouem hemitonion; ab hoc deinde ad Martem tonon; a Marte deinde ad solem ter tantum esse quantum a polo ad Saturnum, hoc est trihemitonion; a sole deinde tantum esse ad Venerem, quantum a Saturno ad Iouem, hemitonion; a Venere deinde ad Mercurium hemitonion; a Mercurio deinde ad lunam tantundem, hemitonion; a luna ad terram tantum quantum a polo ad Iouem, tonon. Sic terram punctum caeli esse ostendunt: nam et ars musica per haec diastemata constare fertur. Solem autem ampliorem aliquot partibus quam terram describunt, et quod palam est ab eo inluminari diem, noctem esse in dimidium ipsius terrae obumbrationem. Polum ipsum quinque circulis diuidunt in sex partes. Sicut ait Vergilius: quinque tenent caelum zonae. Quarum una corusco semper sole rubens et torrida semper ab igni. Quam circum extremae dextra laeuaque trahuntur caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris. Has inter mediamque duae mortalibus aegris munere concessae diuum, et uia secta per ambas, obliquus qua se signorum uerteret ordo. Quinque ergo circulis haec nomina adsignant. Summum, frigidissimae partis finem, septentrionalem appellant; secundum ab eo solistitialem; ab hoc deinde qui medium polum diuidit, aequinoctialem, quod in eum sol diei et noctis horas aequet. [17] Ab hoc deinde qui est aequinoctiali proximus, brumalem appellant: nam et solistitiali est ordinatus. Septentrionali deinde se‹s›contrarium austrinalem appellant. Circulus autem zodiacus, cuius fines sol negatur excedere, ex circulo aequinoctiali ad brumalem per diagonum extenditur ita, ut meridianum circulum ex utraque parte medium secet. Per hunc sol, hoc est intra, ire fertur et orbem terrarum uiginti et quattuor horis circumire. Harum ferunt XXIIII horarum iunctarum semper unum esse interuallum: nam increscendi aut decrescendi inter ipsas horas alternam esse mutationem. Hoc ipsum per umbrarum motus ostenditur. Nam cum sol orbem medium conscendit, umbras omnium rerum in hoc nostro tetartemorio meridiano axi facit ordinatas. Ab hoc enim exemplo sescontrariae partis, quae uidetur eisdem horis inluminari, umbra describitur. Dubium fortasse esset de parallelo[n] nostri tetartemorii, si secundum zodiaci circuli cursum oceanus meridianus interueniret: [18] nam totius terrae quattuor partes mari diuiduntur, nec ultra hominibus quartae partis ire permittitur. Sed quoniam oceanus meridianus subiacet circulo meridiano, quem zodiacus medium secat, apparet, inter aequinoctialem et meridianum circulum a media terra quidquid est in oriente, ultra cursum solis esse, quam regionem quidam sescontrariae partis appellant; et quidquid a media terra in occidente inter brumalem et meridianum circulum subiaceat, nostrae esse partis, si solis cursum sequamur; quoniam omnibus terris in hac parte in occidentem spectantibus umbras in dextrum emittit, exceptis illis quae sunt ab Aegypti fine usque ad oceanum, qua finit circulus aequinoctialis. Has terras ferunt inhabitare Arabas Indos et alias gentes. Apud hos in occidentem spectantibus umbrae in sinistrum emittuntur; ex quo apparet eos ultra solis cursum positos. Sicut ait Lucanus: inuisum uobis, Arabes, uenistis in orbem, umbras mirati nemorum non ire sinistras. [19] Nam et Aegypto medio die umbra consumitur. Ex hoc ibidem mediam terrae partem esse conprehendimus. Optimum est ergo umbram hora sexta deprehendere et ab ea limites inchoare, ut sint semper meridiano ordinati: sequitur deinde ut et orientis occidentisque linea huic normaliter conueniat. Primum scribemus circulum in loco plano in terra, et in puncto eius sciotherum ponemus, cuius umbra et intra circulum aliquando intret: certius est enim quam orientis et occidentis deprehendere. adtendemus quem ad modum a primo solis ortu umbra cohibeatur. Deinde cum ad circuli lineam peruenerit, notabimus eum circumferentiae locum. Similiter exeuntem umbram e circulo adtendemus, et circumferentiam notabimus. Notatis ergo duabus circuli partibus intrantis umbrae et exeuntis loco, rectam lineam a signo ad signum circumferentiae ducemus, et mediam notabimus. Per quem locum recta linea exire debebit a puncto circuli. Per quam lineam kardinem dirigemus, et ab ea normaliter in rectum decimanos emittemus: et ex quacumque eius lineae parte normaliter interuerterimus, decimanum recte constituemus. [20] Est et alia ratio, qua tribus umbris conprehensis meridianum describamus. Loco plano gnomonem constituemus A B, et umbras eius qualescumque tres enotabimus CDE. Has umbras normaliter conprehendemus, quanta latitudine altera ab altera distent. Si ante meridiem constituemus, prima umbra erit longissima: si post meridiem, erit nouissima. Has deinde umbras pro portione ad multipedam in tabula describemus, et sic in terra seruabimus. Sit ergo gnomon AB, planitia B. Tollamus umbram maximam et in planitia notemus signo C: secundam similiter in planitia notemus signo D; sic et tertiam signo E; ut sint in basi pro portione longitudinis suae BE‹B›D‹B›C. Eiciamus hypotenusas ex C in A et ex D in A. Nunc puncto A et interuallo E circulum scribamus. Ordinatas deinde lineas basi, hoc est planitiae, eiciamus in cathetum ex praecisuris hypotenusarum et circumferentiae, ex F in G et ex I in K. Longissimam deinde lineam GF maximae umbrae inprimemus, et ab signo B notabimus GF; secundam lineam umbrae secundae, notabimus KI. Deinde ex signo F et I rectam lineam eiciemus; itemque ex CD, finibus umbrarum. Hae duae lineae altera alteram conpraecident signo T. Eiciemus deinde rectam lineam ex T et E; quae erit ortus et occasus. Ex hac in rectum rectam lineam eiciemus, hoc est normaliter: haec erit meridiano ordinata. Eisdem signis ‹t›et[rantem› ipsum constituemus, et intuebimur quattuor caeli partes, quibus limitum ordinatio hac ratione constituta omni tempore conuenit. Si locus, in quo colonia constituitur, cultus erit, ex ipsa ciuitate maximum decimanum et kardinem incipiemus, ita si colonia ab solo constituetur. Decimanum m(aximum) autem et kardinem optimi mensores agere debebunt, idem et quintarios ad singula claudere, ne quis error operi fiat, quod post amplum actum emendare sine rubore difficile est. Quod si aut ferramenti uitium aut conspiciendi fuerit, uana contemplatio in uno quintario statim paret et tolerabilem habet emendationem. Subrunciui minus erroris habent periculum. Hos tamen aeque diligenter agere oportet, ne quam et hi recorrigendi moram praestent. Multi perpetuos limites egerunt et in illa operis perseueratione peccauerunt, sicut in ueterum coloniarum finibus inuenimus, frequentius in prouinciis, ubi ferramento nisi ad interuersuram non utuntur. Lineam autem per metas extendemus, et per eam ad perpendiculum cultellabimus. Actuarios palos suo quemque numero inscriptos inter centenos uicenos pedes defigemus, ut ad partitionem acceptarum mensura acta appareat. Limitibus secundum suam legem latitudines dabimus, et aperiri in perpetuum cogemus. Plurimum enim agentibus praestat acti limitis perpetua rectura: ex hoc deuerti nisi per neglegentiam non potest. Cultis locis limitem sulcis optime seruabimus. Prensis tamen in conspectu longinquo signis limitem agemus. Si uero in propinquo sint duo signa quae ex recta linea normaliter conspici possint, ut excussis longitudinibus longiorem lineam ad breuioris longitudinem signo posito aequemus, ex quo ad interuersuram breuioris lineae rectam lineam iniungamus, quae sit duorum signorum conspectorum lineae ordinata, ferramento explicabimus. [21] Sit ergo forma conspectus ABCD. Nunc ex linea primum constituta, quae est inter B et D, conspiciamus signum quod est inter B et A. Prolato exiguum per rigorem ferramento normaliter paucas dictabimus metas ex signo E. Prolato iterum exiguum ferramento in signum F, signum conspiciemus ita ut rigorem ex E missum secet signum G, et quicumque numeri fuerint sic obseruabimus. Quomodo fuerit FE ad EG, si et FB tractabimus, erit longitudo conspectus inter B A. Eadem ratione et alteram partem conspiciemus. Quanto deinde longior fuerit, signo notabimus H, et ex hoc signo in B rectam lineam iniungemus, quae erit ordinata AC. Si limites post urbem constitutam inchoabimus, ex proximo decimanum maximum et kardinem incipiemus, eisque latitudinem secundum legem suam dabimus. Si propter locorum difficultatem prope urbem limites inchoari non poterint, tunc in ea regione, ubi adsignaturi erimus, decimanum maximum et kardinem [sic] constituemus sic, ut decimani ordinationem ortus et occasus teneant, kardines meridiani et septentrionis. Limitibus latitudines secundum legem et constitutionem diui Augusti debemus, decimano maximo pedes XL, kardini maximo pedes XX, actuariis [autem] limitibus omnibus decimanis [et] kardinibus pedes XII, subrunciuis pedes VIII. [Limitibus omnibus] in mediis tetrantibus lapides defigemus ex saxo silice aut molari aut ne deteriore, politos, in rotundum crassos pedem, in terram ne minus habeant pedes II, supra terram sesquipedem. Inscribendi nobis una sit ratio. Hanc itaque ex omni opere certissimam eligamus, et hac potissimum utamur. Decimano maximo et kardine maximo omnes lapides in frontibus inscribamus, reliquos in lateribus clusaribus. [22] Omnes enim centuriae singulos angulos habent clusares. Incipiamus ergo ponere lapides a decimano maximo et kardine, inscriptione qua debet: DECIMANVS MAXIMVS. KARDO MAXIMVS: DECIMANVS MAXIMVS. KARDO TOTVS.

Applicemus nunc singulas centurias maximo decimano siue kardini. Hae omnes quattuor ternos lapides iam positos habent: sequitur ut illis unus tantum clusaris angulus uacet, hoc est singuli; quibus debebit inscribi D.D.I V.K.I, et S.D.I V.K.I, et D.D.I K.K.I, et S.D.I K.K.I. Sic et in ceteris obseruare debebimus. his angulis lapides defigamus, quibus centuriarum appellationes [in] lateribus adscribemus ad terram deorsum uersus. S.D.I V.K.I in ea parte lapidis inscribemus quae erit s.D.I, aeque ultra ‹k.› Primum. [Quod quoniam in latitudinem exponi in hac planitia non potest, inscripturam lapidi adplicabimus, qua[m] in re ipsa lapis habere debebit.] Sic et D.D.I V.K.I; sic et S.D.I K.K.I. [23] Quoniam ab uno umbilico in quattuor partes omnis centuriarum ordo conponitur, ab unius primae centuriae incremento omnes inscriptiones singulis angulis cluduntur: quidquid enim ultra primum kardinem nominatur, perseuerat usque ad extremum finem ultra primum uocari. Sic et k(itra); similiter d(extra) aut s(inistra). Et cum d(ecumano) m(aximo) siue kardine[s] omnes lapides positi fuerint, per successionem singulis centuriis quartus lapis deerit, cui posito centuriae appellationem inscribere debemus. His deinde cum quartum lapidem posuerimus, sequenti loco centuriae quartus angulus tantum uacabit, quo numerus inscribatur ipsius. Ad summam omnes clusares angulos centuriarum lineis diagonalibus conprehendemus. sic et in toto opere exteriores anguli centurias cludunt ab inscriptione decimani maximi et kardinis maximi. Cum centurias omnes inscriptis lapidibus terminauerimus, illa quae rei publicae adsignabunt, quamuis limitibus haereant, priuata terminatione circumibimus, et in forma ita ut erit ostendemus, SILVAS siue PASCVA PVBLICA siue utrumque. Quatenus erit, inscriptione replebimus, ut et in forma loci latitudinem rarior litterarum dispositio demonstret. Harum siluarum extremitatem per omnes angulos terminabimus. Eadem ratione terminabimus fundos exceptos siue concessos, et in forma sicut loca publica inscriptionibus demonstrabimus. Concessos fundos aeque similiter ostendemus, ut FVNDVS SEIANVS CONCESSVS LVCIO MANILIO SEI. FILIO.

In adsignationibus enim diui Augusti diuersas habent condiciones fundi excepti et concessi. Excepti sunt fundi bene meritorum, ut in totum priuati iuris essent, nec ullam coloniae munificentiam deberent, et essent in solo populi Romani. Concessi sunt fundi ei quibus indultum est, cum possidere uni cuique plus quam edictum continebat non liceret. Quem ad modum ergo eorum ueterum possessorum relicta portio ad ius coloniae reuocatur, sic eorum quibus plus possidere permissum est: omnium enim fundos secundum reditus coemit et militi adsignauit. Inscribemus ergo concessos sic, ut in aere permaneant. [24] Aeque territorio siquid erit adsignatum, id ad ipsam urbem pertinebit nec uenire aut abalienari a publico licebit. id DATVM IN TVTELAM TERRITORIO adscribemus, sicut siluas et pascua publica. Quod ordini coloniae datum fuerit, adscribemus in forma SILVA ET PASCVA, ut puta SEMPRONIANA, ITA VT FVERVNT ADSIGNATA IVLIENSIBVS. Ex hoc apparebit haec ad ordinem pertinere. Aeque lucus aut loca sacra aut aedes quibus locis fuerint, mensura conprehendemus, et locorum uocabula inscribemus. Non exiguum uetustatis solet esse instrumentum, si locorum insignium mensurae et uocabula aeris inscriptionibus constent. Siqua regio in extremitate limites non acceperit, eum locum uacantem significabimus hac inscriptione: LOCVS EXTRA CLVSVS. Et extremitatem deinde terminis lapideis obligabimus, interposito ampliore spatio, et aris inscriptis conditoris nomine et coloniae finibus. Extra clusa regio ideo, quod ultra limites finitima linea cluditur. linea autem finitima si limitibus conprehensa non fuerit, optimum erit extremitatem ad ferramentum rectis angulis obligare et sic terminos ponere. Si fuerit mons asper et confragosus, per singulas petras finitimas notas inponemus et ubi potuerit inscriptiones: sic et in forma significabimus. [Praeterea in Sicilia, ubi montium altitudo et asperitas est.] [25] Nam in planis quamuis omnium centuriarum subsiciua lapidibus inscriptis conprehendantur, certis tamen locis aras lapideas ponere debebimus, quarum inscriptio ex uno latere perticae applicato finem coloniae demonstret, ex altero, qua foras erit, adfines. Vbi fines angulum facient, ternum angulorum aras ponemus. Sic et in locis montuosis. et has utraeque ciuitates constituant: adfines enim eisdem locis nomine imperatoris et finium earum inscriptione aras consecrare debebunt. Agro limitato accepturorum comparationem faciemus ad modum acceptarum, quatenus centuria capere possit aestimabimus, et in sortem mittemus. Solent enim culti agri ad pretium emeritorum aestimari. Si in illa pertica centurias ducenum iugerum fecerimus et accipientibus dabuntur iugera sexagena sena besses, unam centuriam tres [homines] accipere debebunt, in qua illis tres partes aequis frontibus de terminabimus. Omnium nomina sortibus inscripta in urnam mittemus, et prout exierint primam sortem centuriarum tollere debebunt. [26] Eodem exemplo et ceteri. Quod si illis conuenerit, ut conternati sortiri debeant, qui tres primam centuriarum sortem accipere debeant, conternationum factarum singula sortibus nomina inscribemus. Vt si conuenerit Lucio Titio Luci filio, Seio Titi filio, Agerio Auli filio, ueteranis legionis quintae Alaudae, ex eis unum sorti nomen inscribemus et quoto loco exierit notabimus. Si conternationem urna faciet, singulis sortibus singulorum nomina inscribemus, et a primo usque ad tertium qui exierit erit prima conternatio. Sic et ceterae. Has conternationes sublata sorte quidam tabulas appellauerunt, quoniam codicibus excipiebantur, et a prima cera primam tabulam appellauerunt peracta deinde conternationum sortitione omnes centurias sortibus per singulas inscribemus et in urnam mittemus: inde quae centuria primum exierit, ad primam conternationem pertinebit. Sit forte centuria D.D. XXXV V.K. XLVII: hanc ex prima tabula tres accipere debebunt. Quod in aeris libris sic inscribemus: TABVLA PRIMA.D.D. XXXV V.K.XLVII L. TERENTIO L. FILIO POL(LIA) IVGERA LXVI, G. NVMISIO G.F. STE(LLATINA) IVGERA XLVI, P. TARQVINIO CN. F. TER(ENTINA) IVGERA LXVI. Eodem exemplo et ceteras sortes. Adsignare agrum secundum legem diui Augusti eatenus debebimus, qua falx et arater exierit; nisi ex hoc conditor aliquid immutauerit. Primum adsignare agrum circa extremitatem oportet, ut a possessoribus uelut terminis fines optineantur; ex eo interiores perticae partes. Siqua compascua aut siluae fundis concessae fuerint, quo iure datae sint formis inscribemus. Multis coloniis inmanitas agri uicit adsignationem, et cum plus terrae quam datum erat superesset, proximis possessoribus datum est in commune nomine compascuorum. Haec in forma similiter conprehensa ostendemus. Haec amplius quam acceptas acceperunt, sed ut in commune haberent. Multis locis, quae in adsignatione sunt concessa, et ex his compascua fundi acceperunt. [27] Haec beneficio coloniae habent, in forma COMPASCVA PVBLICA IVLIENSIVM inscribi debent: nam et uectigal quamuis exiguum praestant. Subsiciuorum omnium librum facere [scire] debebimus, ut quando uoluerit imperator, sciat quot in eum locum homines deduci possint: aut si coloniae concessa fuerint, CONCESSA COLONIAE in aere inscribemus. Ita si rei publicae concessa fuerint, in aere SVBSECIVA CONCESSA ut IVLIENSIBVS inscribemus. Omnes aeris significationes et formis et tabulis aeris inscribemus, data adsignata, concessa, excepta, reddita commutata pro suo, reddita ueteri possessori, et quaecumque alia inscriptio singularum litterarum in usu fuerit, et in aere permaneat. Libros aeris et typum perticae totius lineis descriptum secundum suas determinationes adscriptis adfinibus tabulario Caesaris inferemus. Et siqua beneficio concessa aut adsignata coloniae fuerint, siue in proximo siue inter alias ciuitates, in libro beneficiorum adscribemus. Et quidquid aliud ad instrumentum mensorum pertinebit, non solum colonia sed et tabularium Caesaris manu conditoris subscriptum habere debebit. Agrum rudem prouincialem sic adsignabimus, quem ad modum supra diximus. Si uero municipium in coloniae ius transferetur, condicionem regionis excutiemus et secundum suam postulationem adsignabimus. Multis locis conditores uniuersum locum coemerunt, multis male meritos fundorum possessione priuauerunt. Vbi tamen aliquid concessum est et gratiae, in eius modi condicionibus interuenit C.V.P. ET REI PVBLICAE. Hunc agrum secundum datam legem aut si placebit secundum diui Augusti adsignabimus eatenus QVA FALX ET ARATER IERIT. Haec lex habet suam interpretationem. Quidam putant tantum cultum nominari: ut mihi uidetur, utile[m› ait agrum adsignare oportere. Hoc erit ne accipienti siluae uniuersus modus adsignetur aut pascui. Qui uero maiorem modum acceperit culti, optime secundum legem accipiet aliquid [et] siluae ad inplendum [acceptae] modum. Ita fiet ut alii sibi iunctas siluas accipiant, alii in montibus ultra quartum forte uicinum. Primum [ergo] agrum limitibus includemus, hoc est centuriabimus. deinde acceptas terminabimus: quicumque modus limitem excedit, commalliolari debet et sic in aere incidi. Sortes [autem] sic inscribes, ut si una accepta duas tres pluresue centurias continebit, has centurias et quantum ex accepta habeant in una sorte inscribemus. ut si dabitur LXVI‹› et per tres centurias separabitur, D.D.I K.K.I iugera VI, D.D.I K.K.II iugera XV, et D.D.II K.K.II iugera XLV, has una sors continere debebit. Sub hoc exemplo et cetera fient. Sortitos in agrum deducemus et fines assignabimus. Finibus assignatis et ceteris mensuris partitis formas et quaecumque ad mensuras pertinebunt ita ut supra dixi ‹a› conditore ordinata r(ei) p(ublicae) ‹in›feremus. Agrum arcifinium uectigalem ad mensuram sic redigere debemus, ut et recturis et quadam terminatione in perpetuum seruetur. [28] Multi huius modi agrum more colonico decimanis et kardinibus diuiserunt, hoc est per centurias, sicut in Pannonia: mihi [autem] uidetur huius soli mensura alia ratione agenda. Debet [enim aliquid] interesse inter [agrum] inmunem et uectigalem. Nam quem ad modum illis condicio diuersa est, mensurarum actus dissimilis esse debet. Nec tam anguste professio nostra concluditur, ut non etiam per singulas prouincias priuatas limitum obseruationes dirigere possit. Agri [autem] uectigales multas habent constitutiones. In quibusdam [prouinciis] fructus partem praestant certam, alii quintas alii septimas, alii pecuniam, et hoc per soli aestimationem. Certa [enim] pretia agris constituta sunt, ut in Pannonia arui primi, arui secundi, prati, siluae glandiferae, siluae uulgaris, pascuae. His omnibus agris uectigal est ad modum ubertatis per singula iugera constitutum. horum aestim[at]io nequa usurpatio per falsas professiones fiat, adhibenda est mensuris diligentia. Nam et in Phrygia et tota Asia ex huius modi causis tam frequenter disconuenit quam in Pannonia. Propter quod huius agri uectigalis mensuram a certis rigoribus conprehendere oportet ac singula terminis fundari. Quibusdam interuersuris lapides politos quadratos inscriptos lineatos defigere in eam partem qua res exiget oportebit. Omnium rigorum latitudines uelut limitum obseruabimus: interstitione limitari mensuras per strigas et scamna agemus. Sicut antiqui latitudines dabimus, decimano maximo et k. Pedes XX, eis limitibus transuersis, inter quos bina scamna et singulae strigae interueniunt, pedes duodenos, itemque prorsis limitibus, inter quos scamna quattuor et quattuor strigae cluduntur, pedes duodenos, reliquis rigoribus lineariis ped. Octonos. Omnem mensurae huius quadraturam dimidio longiorem siue latiorem facere debebimus: [29] et quod in latitudinem longius fuerit, scamnum est, quod in longitudinem, striga. Primum constituemus decimanum maximum et kardinem maximum, et ab his strigas et scamna cludemus. actuarios [autem] limites diligenter agemus, et in eis lapides inscriptos defigemus adiecto scamnorum numero. Primum a D. M. et K. incipiemus inscriptiones uelut in quintariis ponere. Primo lapidi inscribemus D M.K.M. Ab hoc deinde singulis actuariis limitibus similiter per ipsos inscribemus D.M. LIMES II, K.M. LIMES SECVNDVS. Hac significatione omnium quattuor regionum limites conprehendemus. his deinde quartis quadrarum angulis lapides eius generis ponemus sub hac inscriptione litteris singularibus D.D. V STRIGA PRIMA SCAMNO II. Et hoc in lateribus lapidum. In fronte autem regionis indicium D.D.V.K. Nunc quadrarum angulis lapides inscriptos inspiciamus. [30] Intra has strigas et scamna omnem agrum separabimus, cuius totam positionem ad uerum formatam inspiciemus, secundum quod rei praesentis formam describamus.