I. Metalla nunc ipsaeque opes et rerum pretia dicentur, tellurem intus exquirente cura multiplici modo, quippe alibi diuitiis foditur quaerente uita aurum, argentum, electrum, aes, alibi deliciis gemmas et parietum lignorumque pigmenta, alibi temeritati ferrum, auro etiam gratius inter bella caedesque. Persequimur omnes eius fibras uiuimusque super excauatam mirantes dehiscere aliquando aut intremescere illam, ceu uero non hoc indignatione sacrae parentis exprimi possit. Imus in uiscera et in sede manium opes quaerimus, tamquam parum benigna fertilique qua calcatur. Et inter haec minimum remediorum gratia scrutamur: quoto enim cuique fodiendi causa medicina est? Quamquam et hoc summa sui parte tribuit ut fruges, larga facilisque in omnibus quaecumque prosunt. Illa nos peremunt, illa nos ad inferos agunt, quae occultauit atque demersit, illa quae non nascuntur repente, ut mens ad inane euolans reputet, quae deinde futura sit finis omnibus saeculis exhauriendi eam, quo usque penetratura auaritia. Quam innocens, quam beata, immo uero etiam delicata esset uita, si nihil aliunde quam supra terras concupisceret, breuiterque, nisi quod secum est!
II. Eruitur aurum et chrysocolla iuxta, ut pretiosior uideatur, nomen ex auro custodiens. Parum enim erat unam uitae inuenisse pestem, nisi in pretio esset auri etiam sanies. Quaerebat argentum auaritia; boni consuluit interim inuenisse minium rubentisque terrae excogitauit usum. Heu prodiga ingenia, quot modis auximus pretia rerum! Accessit ars picturae, et aurum argentumque caelando carius fecimus. Didicit homo naturam prouocare. Auxere et artem uitiorum inritamenta; in poculis libidines caelare iuuit ac per obscenitates bibere. Abiecta deinde sunt haec ac sordere coepere, et auri argentique nimium fuit. Murrina ex eadem tellure et crystallina effodimus, quibus pretium faceret ipsa fragilitas. Hoc argumentum opum, haec uera luxuriae gloria existimata est, habere quod posset statim perire totum. Nec hoc fuit satis. Turba gemmarum potamus et zmaragdis teximus calices, ac temulentiae causa tenere Indiam iuuat. Et aurum iam accessio est.
III. Vtinamque posset e uita in totum abdicari [sacrum fame, ut celeberrimi auctores dixere], proscissum conuiciis ab optimis quibusque et ad perniciem uitae repertum, quanto feliciore aeuo, cum res ipsae permutabantur inter sese, sicut et Troianis temporibus factitatum Homero credi conuenit! Ita enim, ut opinor, commercia uictus gratia inuecta. Alios coriis boum, alios ferro captiuisque res emptitasse tradit. Quare, quamquam ipse iam mirator auri, pecore aestimationes rerum ita fecit, ut C boum arma aurea permutasse Glaucum diceret cum Diomedis armis VIIII boum. Ex qua consuetudine multa legum antiquarum pecore constat etiam Romae.
IV. Pessimum uitae scelus fecit qui primus induit digitis, nec hoc quis fecerit traditur. Nam de Prometheo omnia fabulosa arbitror, quamquam illi quoque ferreum anulum dedit antiquitas uinculumque id, non gestamen, intellegi uoluit. Midae quidem anulum, quo circumacto habentem nemo cerneret, quis non etiam fabulosiorem fateatur? Manus et prorsus sinistrae maximam auctoritatem conciliauere auro, non quidem Romanae, quarum in more ferrei erant et uirtutis bellicae insigne. De regibus Romanis non facile dixerim. Nullum habet Romuli in Capitolio statua nec praeter Numae Seruiique Tullii alia ac ne Lucii quidem Bruti. Hoc in Tarquiniis maxime miror, quorum e Graecia fuit origo, unde hic anulorum usus uenit, quamquam etiamnum Lacedaemone ferreo utuntur. Sed a Prisco Tarquinio omnium primo filum, cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea donatum constat, unde mos bullae durauit, ut eorum qui equo meruissent filii insigne id haberent, ceteri lorum; et ideo miror Tarquinii eius statuam sine anulo esse. Quamquam et de nomine ipso ambigi uideo. Graeci a digitis appellauere, apud nos prisci ungulum uocabant, postea et Graeci et nostri symbolum. Longo certe tempore ne senatum quidem Romanum habuisse aureos manifestum est, siquidem iis tantum, qui legati ad exteras gentes ituri essent, anuli publice dabantur, credo, quoniam ita exterorum honoratissimi intellegebantur. Neque aliis uti mos fuit quam qui ex ea causa publice accepissent, uolgoque sic triumphabant et, cum corona ex auro Etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito ferreus erat aeque triumphantis et serui fortasse coronam sustinentis. Sic triumphauit de Iugurtha C. Marius aureumque non ante tertium consulatum sumpsisse traditur. Ii quoque, qui ob legationem acceperant aureos, in publico tantum utebantur iis, intra domos uero ferreis, quo argumento etiam nunc sponsae muneris uice ferreus anulus mittitur,isque sine gemma. Equidem nec Iliacis temporibus ullos fuisse anulos uideo. Nusquam certe Homerus dicit, cum et codicillos missitatos epistularum gratia indicet et conditas arcis uestes ac uasa aurea argenteaque et eas colligatas nodi, non anuli, nota. Sortiri quoque contra prouocationes duces non anulis tradit, fabricae etiam deum fibulas et alia muliebris cultus, sicut inaures, in primordio factitasse, sine mentione anulorum. Et quisquis primus instituit, cunctanter id fecit: laeuis manibus latentibusque induit, cum, si honos securus fuisset, dextra fuerit ostentandus. Quodsi inpedimentum potuit in eo aliquod intellegi, etiam serioris usus argumentum esset: maius in laeua fuisset, qua scutum capitur. Est quidem apud eundem Homerum uirorum crinibus aurum inplexum; ideo nescio an prior usus feminis coeperit.
V. Romae ne fuit quidem aurum nisi admodum exiguum longo tempore. Certe cum a Gallis capta urbe pax emeretur, non plus quam mille pondo effici potuere. Nec ignoro MM pondo auri perisse Pompeii III consulatu e Capitolini Iouis solio a Camillo ibi condita, et ideo a plerisque existimari MM pondo collata. Sed quod accessit, ex Gallorum praeda fuit detractumque ab iis in parte captae urbis delubris. - Gallos cum auro pugnare solitos Torquatus indicio est. - Apparet ergo Gallorum templorumque tantundem nec amplius fuisse; quod quidem in augurio intellectum est, cum Capitolinus duplum reddidisset. Illud quoque obiter indicari conuenit - etiam de anulis sermonem repetiuimus -, aedituum custodiae eius conprehensum fracta in ore anuli gemma statim exspirasse et indicium ita extinctum. Ergo ut maxime MM tantum pondo, cum capta est Roma, anno CCCLXIIII fuere, cum iam capitum liberorum censa essent CLII milia DLXXIII. In eadem post annos CCCVII, quod ex Capitolinae aedis incendio ceterisque omnibus delubris C. Marius filius Praeneste detulerat, XIIII milia pondo, quae sub eo titulo in triumpho transtulit Sulla et argenti VI milia. Idem ex reliqua omni uictoria pridie transtulerat auri pondo XV milia, argenti p. CXV milia.
VI. Frequentior autem usus anulorum non ante Cn. Flauium Anni filium deprehenditur. Hic namque publicatis diebus fastis, quos populus a paucis principum cotidie petebat, tantam gratiam plebei adeptus est - libertino patre alioqui genitus et ipse scriba Appi Caeci, cuius hortatu exceperat eos dies consultando adsidue sagaci ingenio promulgaratque -, ut aedilis curulis crearetur cum Q. Anicio Praenestino, qui paucis ante annis hostis fuisset, praeteritis C. Poetelio et Domitio, quorum patres consules fuerant. Additum Flauio, ut simul et tribunus plebei esset, quo facto tanta indignatio exarsit, ut anulos abiectos in antiquissimis reperiatur annalibus. Fallit plerosque quod tum et equestrem ordinem id fecisse arbitrantur; etenim adiectum hoc quoque sed et phaleras positas propterque nomen equitum adiectum est; anulos quoque depositos a nobilitate in annales relatum est, non a senatu uniuerso. Hoc actum P. Sempronio L. Sulpicio cos. Flauius uouit aedem Concordiae, si populo reconciliasset ordines, et, cum ad id pecunia publice non decerneretur, ex multaticia faeneratoribus condemnatis aediculam aeream fecit in Graecostasi, quae tunc supra comitium erat, inciditque in tabella aerea factam eam aedem CCIIII annis post Capitolinam dedicatam. Id a. CCCCXXXXVIIII a condita urbe gestum est et primum anulorum uestigium exstat; promiscui autem usus alterum secundo Punico bello, neque enim aliter potuisset trimodia anulorum illa Carthaginem ab Hannibale mitti. Inter Caepionem quoque et Drusum ex anulo in auctione uenali inimicitiae coepere, unde origo socialis belli et exitia rerum. Ne tunc quidem omnes senatores habuere, utpote cum memoria auorum multi praetura quoque functi in ferreo consenuerint - sicut Calpurnium et Manilium, qui legatus C. Marii fuerit Iugurthino bello, Fenestella tradit, et multi L. Fufidium illum, ad quem Scaurus de uita sua scripsit -, in Quintiorum uero familia aurum ne feminas quidem habere mos fuerit, nullosque omnino maior pars gentium hominumque, etiam qui sub imperio nostro degunt, hodieque habeat. Non signat oriens aut Aegyptus etiam nunc litteris contenta solis. Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria uariauit gemmas addendo exquisiti fulgoris censuque opimo digitos onerando, sicut dicemus in gemmarum uolumine, mox et effigies uarias caelando, ut alibi ars, alibi materia esset in pretio. Alias dein gemmas uiolari nefas putauit ac, ne quis signandi causam in anulis esse intellegeret, solidas induit. Quasdam uero neque ab ea parte, qua digito occultantur, auro clusit aurumque millis lapillorum uilius fecit. Contra uero multi nullas admittunt gemmas auroque ipso signant. Id Claudii Caesaris principatu repertum. Nec non et seruitia iam ferrum auro cingunt - alia per sese mero auro decorant -, cuius licentiae origo nomine ipso in Samothrace id institutum declarat. Singulis primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis proximi. Sic in Numae et Serui Tullii statuis uidemus. Postea pollici proximo induere, etiam in deorum simulacris, dein iuuit et minimo dare. Galliae Britanniaeque medio dicuntur usae. Hic nunc solus excipitur, ceteri omnes onerantur, atque etiam priuatim articuli minoribus aliis. Sunt qui uni tantum minimo congerant, alii uero et huic tantum unum, quo signantem signent. Conditus ille, ut res rara et iniuria usus indigna, uelut e sacrario promitur, ut et unum in minimo digito habuisse pretiosioris in recondito supellectilis ostentatio est. Iam alii pondera eorum ostentant, aliis plures quam unum gestare labor est, alii bratteas infercire leuiore materia propter casum tutius gemmarum sollicitudini putant, alii sub gemmis uenena cludunt, sicut Demosthenes summus Graeciae orator, anulosque mortis gratia habent. Denique ut plurima opum scelera anulis fiunt. Quae fuit illa uita priscorum, qualis innocentia, in qua nihil signabatur! Nunc cibi quoque ac potus anulo uindicantur a rapina. Hoc profecere mancipiorum legiones, in domo turba externa ac iam seruorum quoque causa nomenclator adhibendus. Aliter apud antiquos singuli Marcipores Luciporesue dominorum gentiles omnem uictum in promiscuo habebant, nec ulla domi a domesticis custodia opus erat. Nunc rapiendae conparantur epulae pariterque qui rapiant eas, et claues quoque ipsas signasse non est satis. Grauatis somno aut morientibus anuli detrahuntur, maiorque uitae ratio circa hoc instrumentum esse coepit. Incertum a quo tempore; uidemur tamen posse in externis auctoritatem eius rei intellegere circa Polycraten Sami tyrannum, cui dilectus ille anulus in mare abiectus capto relatus est pisce, ipso circiter CCXXX urbis nostrae annum interfecto. Celebratior quidem usus cum faenore coepisse debet. Argumento est consuetudo uolgi, ad sponsiones etiamnum anulo exiliente, tracta ab eo tempore, quo nondum erat arra uelocior, ut plane adfirmare possimus nummos ante apud nos, mox anulos coepisse. De nummis paulo post dicetur.
VII. Anuli distinxere alterum ordinem a plebe, ut semel coeperant esse celebres, sicut tunica ab anulis senatum. Quamquam et hoc sero, uolgoque purpura latiore tunicae usos inuenimus etiam praecones, sicut patrem L. Aelii Stilonis Praeconini ob id cognominati. Sed anuli plane tertium ordinem mediumque plebei et patribus inseruere, ac quod antea militares equi nomen dederant, hoc nunc pecuniae indices tribuunt. Nec pridem id factum. Diuo Augusto decurias ordinante maior pars iudicum in ferreo anulo fuit iique non equites, sed iudices uocabantur. Equitum nomen subsistebat in turmis equorum publicorum. Iudicum quoque non nisi quattuor decuriae fuere primo, uixque singula milia in decuriis inuenta sunt, nondum prouinciis ad hoc munus admissis, seruatumque in hodiernum est, ne quis e nouis ciuibus in iis iudicaret. Decuriae quoque ipsae pluribus discretae nominibus fuere, tribunorum aeris et selectorum et iudicum. Praeter hos etiamnum nongenti uocabantur ex omnibus electi ad custodiendas suffragiorum cistas in comitiis. Et diuisus hic quoque ordo erat superba usurpatione nominum, cum alius se nongentum, alius selectum, alius tribunum appellaret.
VIII. Tiberii demum principatu nono anno in unitatem uenit equester ordo, anulorumque auctoritati forma constituta est C. Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos. anno urbis conditae DCCLXXV, quod miremur, futtili paene de causa, cum e. Sulpicius Galba, iuuenalem famam apud principem popinarum poenis aucupatus, questus esset in senatu, uolgo institores eius culpae defendi anulis. Hac de causa constitutum, ne cui ius esset nisi qui ingenuus ipse, patre, auo paterno HS CCCC milia census fuisset et lege Iulia theatrali in quattuordecim ordinibus sedisset. Postea gregatim insigne id adpeti coeptum. Propter haec discrimina Gaius princeps decuriam quintam adiecit, tantumque enatum est fastus ut, quae sub diuo Augusto impleri non potuerant, decuriae non capiant eum ordinem, passimque ad ornamenta ea etiam seruitute liberati transiliant, quod antea numquam erat factum, quoniam in ferreo anulo et equites iudicesque intellegebantur. Adeoque id promiscuum esse coepit, ut apud Claudium Caesarem in censura eius unus ex equitibus Flauius Proculus CCCC ex ea causa reos postularet. Ita dum separatur ordo ab ingenuis, communicatus est cum seruitiis. Iudicum autem appellatione separare eum ordinem primi omnium instituere Gracchi discordi popularitate in contumeliam senatus, mox debellata auctoritas nominis uario seditionum euentu circa publicanos substitit et aliquandiu tertiae sortis uiri publicani fuere. M. Cicero demum stabiliuit equestre nomen in consulatu suo Catilinariis rebus, ex eo ordine profectum se celebrans eiusque uires peculiari popularitate quaerens. Ab illo tempore plane hoc tertium corpus in re p. factum est, coepitque adici senatui populoque Romano et equester ordo. Qua de causa et nunc post populum scribitur, quia nouissime coeptus est adici.
IX. Equitum quidem etiam nomen ipsum saepe uariatum est, in iis quoque, qui id ab equitatu trahebant. Celeres sub Romulo regibusque sunt appellati, deinde flexuntes, postea trossuli, cum oppidum in Tuscis citra Volsinios p. VIIII milia sine ullo peditum adiumento cepissent, eius uocabuli, idque durauit ultra C. Gracchum. Iunius certe, qui ab amicitia eius Gracchanus appellatus est, scriptum reliquit his uerbis: Quod ad equestrem ordinem attinet, antea trossulos uocabant, nunc equites uocant ideo, quia non intellegunt trossulos nomen quid ualeat, multosque pudet eo nomine appellari. Et causam, quae supra indicata est, exponit inuitosque etiamnum tamen trossulos uocari.
X. Sunt adhuc aliquae non omittendae in auro differentiae. Auxilia quippe et externos torquibus aureis donauere, at ciues non nisi argenteis, praeterque armillas ciuibus dedere, quas non dabant externis.
XI. Idem, quo magis miremur, coronas ex auro dedere et ciuibus. Quis primus donatus sit ea, non inueni equidem; quis primus donauerit, a L. Pisone traditur: A. Postumius dictator apud lacum Regillum castris Latinorum expugnatis eum, cuius maxime opera capta essent. Hanc coronam ex praeda is dedit II l‹ibrarum›, item L. Lentulus consul Seruio Cornelio Merendae Samnitum oppido capto, sed huic quinque librarum; ‹trium› Piso Frugi filium ex priuata pecunia donauit eamque coronam testamento ei praelegauit.
XII. Deorum honoris causa in sacris nihil aliud excogitatum est quam ut auratis cornibus hostiae, maiores dumtaxat, immolarentur. Sed in militia quoque in tantum adoleuit haec luxuria, ut M. Bruti e Philippis campis epistulae reperiantur frementis fibulas tribunicias ex auro geri. Ita, Hercules? Idem enim tu, Brute, mulierum pedibus aurum gestatum tacuisti. Et nos sceleris arguimus illum, qui primus auro dignitatem per anulos fecit! Habeant in lacertis iam quidem et uiri, quod ex Dardanis uenit - itaque et Dardanium uocabatur; uiriolae Celtice dicuntur, uiriae Celtiberice -; habeant feminae in armillis digitisque totis, collo, auribus, spiris; discurrant catenae circa latera et in secreto margaritarum sacculi e collo dominarum auro pendeant, ut in somno quoque unionum conscientia adsit: etiamne pedibus induetur atque inter stolam plebemque hunc medium feminarum equestrem ordinem faciet? Honestius uiri paedagogis id damus, balineasque diues puerorum forma conuertit. Iam uero et Harpocraten statuasque Aegyptiorum numinum in digitis uiri quoque portare incipiunt. Fuit et alia Claudii principatu differentia insolens iis, quibus admissiones liberae ius dedissent imaginem principis ex auro in anulo gerendi, magna criminum occasione, quae omnia salutaris exortus Vespasiani imperatoris aboleuit aequaliter publicando principem. De anulis aureis usuque eorum hactenus sit dictum.
XIII. Proximum scelus fuit eius qui primus ex auro denarium signauit, quod et ipsum latet auctore incerto. Populus Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum regem deuictum usus est. Libralis - unde etiam nunc libella dicitur et dupondius - adpendebatur assis; quare aeris grauis poena dicta, et adhuc expensa in rationibus dicuntur, item inpendia et dependere, quin et militum stipendia, hoc est stipis pondera, dispensatores, libripendes, qua consuetudine in iis emptionibus, quae mancipi sunt, etiamnum libra interponitur. Seruius rex primus signauit aes; antea rudi usos Romae Timaeus tradit. Signatum est nota pecudum, unde et pecunia appellata. Maximus census CXX milia assium fuit illo rege, et ideo haec prima classis. - Argentum signatum anno urbis CCCCLXXXV, Q. Ogulnio C. Fabio cos., quinque annis ante primum Punicum bellum. Et placuit denarium pro X libris aeris ualere, quinarium pro V, sestertium pro dupondio ac semisse. Librale autem pondus aeris inminutum est bello Punico primo, cum inpensis res p. non sufficeret, constitutumque ut asses sextantario pondere ferirentur. Ita quinque partes lucri factae, dissolutumque aes alienum. Nota aeris eius fuit ex altera parte Ianus geminus, ex altera rostrum nauis, in triente uero et quadrante rates. Quadrans antea terruncius uocatus a tribus unciis. Postea Hannibale urguente Q. Fabio Maximo dictatore asses unciales facti, placuitque denarium XVI assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. Ita res p. dimidium lucrata est; in militari tamen stipendio semper denarius pro X assibus datus est. Notae argenti fuere bigae atque quadrigae; inde bigati quadrigatique dicti. Mox lege Papiria semunciarii asses facti. Liuius Drusus in tribunatu plebei octauam partem aeris argento miscuit. Is qui nunc uictoriatus appellatur lege Clodia percussus est; antea enim hic nummus ex Illyrico aduectus mercis loco habebatur. Est autem signatus Victoria, et inde nomen. Aureus nummus post annos LI percussus est quam argenteus ita, ut scripulum ualeret sestertios uicenos, quod efficit in libras ratione sestertii qui tunc erat, V milia DCCLPostea placuit denarios XXXX signari ex auri libris, paulatimque principes inminuere pondus, et nouissime Nero ad XXXXV.
XIV. Sed a nummo prima origo auaritiae faenore excogitato quaestuosaque segnitia, nec paulatim: exarsit rabie quadam non iam auaritia, sed fames auri, utpote cum Septumuleius, C. Gracchi familiaris, auro rependendum caput eius abscisum ad Opimium tulerit plumboque in os addito parricidio suo rem p. etiam circumscripserit; nec iam Quiritium aliquis, sed uniuerso nomine Romano infami rex Mithridates Aquilio duci capto aurum in os infudit. Haec parit habendi cupido! Pudet intuentem nomina ista, quae subinde noua Graeco sermone excogitantur insperso argenteis uasis auro et incluso, quibus deliciis pluris ueneunt inaurata quam aurea, cum sciamus interdixisse castris suis Spartacum, ne quis aurum haberet aut argentum. Tanto plus fuit animi fugitiuis nostris! Messalla orator prodidit Antonium triumuirum aureis usum uasis in omnibus obscenis desideriis, pudendo crimine etiam Cleopatrae. Summa apud exteros licentiae fuerat Philippum regem poculo aureo puluinis subdito dormire solitum, Hagnonem Teium, Alexandri Magni praefectum, aurei clauis suffigere crepidas: Antonius solus contumelia naturae uilitatem auro fecit. O dignum proscriptione, sed Spartaci!
XV. Equidem miror populum Romanum uictis gentibus in tributo semper argentum imperasse, non aurum sicut Carthagini cum Hannibale uictae octingenta milia, XVI milia pondo annua in quinquaginta annos, nihil auri. Nec potest uideri penuria mundi id euenisse. Iam Midas et Croesus infinitum possederant, iam Cyrus deuicta Asia pondo XXIIII milia inuenerat praeter uasa aurumque factum et in eo solium, platanum, uitem. Qua uictoria argenti D milia talentorum reportauit et craterem Semiramidis, cuius pondus XV talentorum colligebat. Talentum Aegyptium pondo LXXX patere ‹M.› Varro tradit. Iam regnauerat in Colchis Saulaces Aeetae subolis, qui terram uirginem nactus plurimum auri argentique eruisse dicitur in Suanorum gente, et alioqui uelleribus aureis incluto regno. Et illius aureae camarae, argenteae trabes et columnae atque parastaticae narrantur uicto Sesostri, Aegypti rege tam superbo, ut prodatur annis quibusque sorte reges singulos e subiectis iungere ad currum solitus atque ita triumphare!
XVI. Et nos fecimus quae posteri fabulosa arbitrentur. Caesar, qui postea dictator fuit, primus in aedilitate munere patris funebri omni apparatu harenae argenteo usus est, ferasque etiam argenteis uasis incessiuere tum primum noxii, quod iam etiam in municipiis aemulantur. C. Antonius ludos scaena argentea fecit, item L. Murena; Gaius princeps in circo pegma duxit, in quo fuere argenti pondo CXXIIII milia. Claudius successor eius, cum de Britannia triumpharet, inter coronas aureas VII milia pondo habere quam contulisset Hispania citerior, VIIII milia quam Gallia comata, titulis indicauit. Huius deinde successor Nero Pompei theatrum operuit auro in unum diem, quo Tiridati Armeniae regi ostenderet. Et quota pars ea fuit aureae domus ambientis urbem!
XVII. Auri in aerario populi R. fuere SeIulio L. Aurelio cos., septem annis ante bellum Punicum tertium, pondo XVII milia CCCCX, argenti XXII milia LXX, et in numerato LXI centena XXXV milia CCCC, Sexto Iulio L. Marcio cos., hoc est belli socialis initio, auri .... sedecies centena XX milia DCCCXXXI. C. Caesar primo introitu urbis ciuili bello suo ex aerario protulit laterum aureorum XV milia, argenteorum XXX milia, et in nummo trecenties centena milia. Nec fuit aliis temporibus res p. locupletior. Intulit et Aemilius Paulus Perseo rege uicto e Macedonica praeda MMM centena milia, a quo tempore populus Romanus tributum pendere desiit.
XVIII. Laquearia, quae nunc et in priuatis domibus auro teguntur, post Carthaginem euersam primo in Capitolio inaurata sunt censura L. Mummi. Inde transiere in camaras quoque et parietes, qui iam et ipsi tamquam uasa inaurantur, cum uarie sua aetas de Catulo existimauerit, quod tegulas aereas Capitolii inaurasset.
XIX. Primos inuentores auri, sicut metallorum fere omnium, septimo uolumine diximus. Praecipuam gratiam huic materiae fuisse arbitror non colore, qui clarior in argento est magisque diei similis, ideo militaribus signis familiarior, quoniam longius fulget, manifesto errore eorum, qui colorem siderum placuisse in auro arbitrantur, cum in gemma aliisque rebus non sit praecipuus. Nec pondere aut facilitate materiae praelatum est ceteris metallis, cum cedat per utrumque plumbo, sed quia rerum uni nihil igne deperit, tuto etiam in incendiis rogisque. Quin immo quo saepius arsit, proficit ad bonitatem, aurique experimentum ignis est, ut simili colore rubeat ignescatque et ipsum; obrussam uocant. Primum autem bonitatis argumentum quam difficillime accendi. Praeterea mirum, prunae uiolentissimi ligni indomitum palea citissime ardescere atque, ut purgetur, cum plumbo coqui. Altera causa pretii maior, quod minimum usus deterit, cum argento, aere, plumbo lineae praeducantur manusque sordescant decidua materia. Nec aliud laxius dilatatur aut numerosius diuiditur, utpote cuius unciae in septingenas quinquagenas pluresque bratteas quaternum utroque digitorum spargantur. Crassissimae ex iis Praenestinae uocantur, etiamnum retinente nomen Fortunae inaurato fidelissime ibi simulacro. Proxima brattea quaestoria appellatur. Hispania striges uocat auri paruolas massas. Super omnia solum in massa aut ramento capitur. Cum cetera in metallis reperta igni perficiantur, hoc statim aurum est consummatamque materiam suam protinus habet, cum ita inuenitur. Haec enim inuentio eius naturalis est; alia, quam dicemus, coacta. Super cetera non robigo ulla, non aerugo, non aliud ex ipso, quod consumat bonitatem minuatue pondus. Iam contra salis et aceti sucos, domitores rerum, constantia superat omnia, superque netur ac texitur lanae modo uel sine lana. Tunica aurea triumphasse Tarquinium Priscum Verrius docet; nos uidimus Agrippinam Claudi principis, edente eo naualis proelii spectaculum, adsidentem et indutam paludamento aureo textili sine alia materia. Attalicis uero iam pridem intexitur, inuento regum Asiae.
XX. Marmori et iis, quae candefieri non possunt, oui candido inlinitur, ligno glutini ratione conposita; leucophorum uocant. Quid sit hoc aut quemadmodum fiat, suo loco docebimus. Aes inaurari argento uiuo aut certe hydrargyro legitimum erat, de quis dicemus illorum naturam reddentes. Excogitata fraus est, namque aes cruciatur in primis accensumque restinguitur sale, aceto, alumine, postea exharenatur, an satis recoctum sit, splendore deprehendente, iterumque exhalatur igni, ut possit edomitum mixtis pumice, alumine, argento uiuo inductas accipere bratteas. Alumen et in purgando uim habet qualem esse diximus plumbo.
XXI. Aurum inuenitur in nostro orbe, ut omittamus Indicum a formicis aut apud Scythas grypis erutum, apud nos tribus modis: fluminum ramentis, ut in Tago Hispaniae, Pado Italiae, Hebro Thraciae, Pactolo Asiae, Gange Indiae, nec ullum absolutius aurum est, ut cursu ipso attrituque perpolitum. Alio modo puteorum scrobibus effoditur aut in ruina montium quaeritur; utraque ratio dicatur. Aurum qui quaerunt, ante omnia segutilum tollunt; ita uocatur indicium. Alueus hic est harenae, quae lauatur, atque ex eo, quod resedit, coniectura capitur. Inuenitur aliquando in summa tellure protinus rara felicitate, ut nuper in Delmatia principatu Neronis singulis diebus etiam quinquagenas libras fundens. Cum ita inuentum est in summo caespite, talutium uocant, si et aurosa tellus subest. Cetero montes Hispaniarum, aridi sterilesque et in quibus nihil aliud gignatur, huic bono fertiles esse coguntur. Quod puteis foditur, canalicium uocant, alii canaliense, marmoris glareae inhaerens, non illo modo, quo in oriente sappiro atque Thebaico aliisque in gemmis scintillat, sed micas amplexum marmoris. Vagantur hi uenarum canales per latera puteorum et huc illuc, inde nomine inuento, tellusque ligneis columnis suspenditur. Quod effossum est, tunditur, lauatur, uritur, molitur. Farinam a pila scudem uocant; argentum, quod exit a fornace, sudorem. Quae e camino iactatur spurcitia in omni metallo scoria appellatur. Haec in auro tunditur iterumque coquitur. Catini fiunt ex tasconio; hoc est terra alba similis argillae, neque enim alia flatum ignemque et ardentem materiam tolerat. Tertia ratio opera uicerit Gigantum. Cuniculis per magna spatia actis cauantur montes lucernarum ad lumina; eadem mensura uigiliarum est, multisque mensibus non cernitur dies. Arrugias id genus uocant. Siduntque rimae subito et opprimunt operatos, ut iam minus temerarium uideatur e profundo maris petere margaritas atque purpuras. Tanto nocentiores fecimus terras! Relinquuntur itaque fornices crebri montibus sustinendis. Occursant in utroque genere silices; hos igne et aceto rumpunt, saepius uero, quoniam id cuniculos uapore et fumo strangulat, caedunt fractariis CL libras ferri habentibus egeruntque umeris noctibus ac diebus per tenebras proximis tradentes; lucem nouissimi cernunt. Si longior uidetur silex, latus sequitur fossor ambitque. Et tamen in silice facilior existimatur opera; est namque terra ex quodam argillae genere glarea mixta - gangadiam uocant - prope inexpugnabilis. Cuneis eam ferreis adgrediuntur et isdem malleis nihilque durius putant, nisi quod inter omnia auri fames durissima est. Peracto opere ceruices fornicum ab ultimo caedunt. Dat signum ruina, eamque solus intellegit in cacumine eius montis uigil. Hic uoce, nutu euocari iubet operas pariterque ipse deuolat. Mons:fractus cadit ab sese longe fragore qui concipi humana mente non possit, aeque et flatu incredibili. Spectant uictores ruinam naturae. Nec tamen adhuc aurum est nec sciere esse, cum foderent, tantaque ad pericula et inpendia satis causae fuit sperare quod cuperent. Alius par labor ac uel maioris inpendii: flumina ad lauandam hanc ruinam iugis montium obiter duxere a centesimo plerumque lapide; corrugos uocant, a conriuatione credo. Mille et hic labores: praeceps esse libramentum oportet, ut ruat uerius quam fluat; itaque altissimis partibus ducitur. Conualles et interualla substructis canalibus iunguntur. Alibi rupes inuiae caeduntur sedemque trabibus cauatis praebere coguntur. Qui caedit, funibus pendet, ut procul intuenti species ne ferarum quidem, sed alitum fiat. Pendentes maiore ex parte librant et lineas itineri praeducunt, quaque insistentis uestigiis hominis locus non est, amnes trahuntur ab homine. Vitium lauandi est, si fluens amnis lutum inportet; id genus terrae urium uocant. Ergo per silices calculosue ducunt et urium euitant. Ad capita deiectus in superciliis montium piscinae cauantur ducenos pedes in quasque partes et in altitudinem denos. Emissaria in iis quina pedum quadratorum ternum fere relinquuntur, ut repleto stagno excussis opturamentis erumpat torrens tanta ui, ut saxa prouoluat. Alius etiamnum in plano labor. Fossae, per quas profluat, cauantur - agogas uocant
-; haec sternuntur gradatim ulice. Frutex est roris marini similis, asper aurumque retinens. Latera cluduntur tabulis, ac per praerupta suspenduntur canales. Ita profluens terra in mare labitur ruptusque mons diluitur, ac longe terras in mare his de causis iam promouit Hispania. In priore genere quae exhauriuntur immenso labore, ne occupent puteos, in hoc rigantur. Aurum arrugia quaesitum non coquitur, sed statim suum est. Inueniuntur ita massae, nec non in puteis, et denas excedentes libras; palagas, alii palacurnas, idem quod minutum est balucem uocant. Vlex siccatur, uritur, et cinis eius lauatur substrato caespite herboso, ut sidat aurum. Vicena milia pondo ad hunc modum anris singulis Asturiam atque Gallaeciam et Lusitaniam praestare quidam prodiderunt, ita ut plurimum Asturia gignat. Neque in alia terrarum parte tot saeculis, perseuerat haec fertilitas. Italiae parci uetere interdicto patrum diximus; alioqui nulla fecundior metallorum quoque erat tellus. Exstat lex censoria Victumularum aurifodinae in Vercellensi agro, qua cauebatur ne plus quinque milia hominum in opere publicani haberent.
XXII. Aurum faciendi est etiamnum una ratio ex auripigmento, quod in Syria foditur pictoribus in summa tellure, auri colore, sed fragile lapidum specularium modo. Inuitaueratque spes Gaium principem auidissimum auri; quam ob rem iussit excoqui magnum pondus et plane fecit aurum excellens, sed ita parui ponderis, ut detrimentum sentiret propter auaritiam expertus, quamquam auripigmenti librae IIII denarios permutarentur. Nec postea temptatum ab ullo est.
XXIII. Omni auro inest argentum uario pondere, aliubi decuma parte, aliubi octaua. In uno tantum Gallaeciae metallo, quod uocant Albucrarense, tricensima sexta portio inuenitur; ideo ceteris praestat. Vbicumque quinta argenti portio est, electrum uocatur. Scobes hae reperiuntur in canaliensi. Fit et cura electrum argento addito; quod si quintam portionem excessit, incudibus non resistit. Vetusta et electro auctoritas Homero teste, qui Menelai regiam auro, electro, argento, ebore fulgere tradit. Mineruae templum habet Lindos insulae Rhodiorum, in quo Helena sacrauit calicem ex electro; adicit historia, mammae suae mensura. Electri natura est ad lucernarum lumina clarius argento splendere. Quod est natiuum, et uenena deprehendit; namque discurrunt in calicibus arcus caelestibus similes cum igneo stridore et gemina ratione praedicunt.
XXIV. Aurea statua prima omnium nulla inanitate et antequam ex aere aliqua modo fieret, quam uocant holosphyraton, in templo Anaetidis posita dicitur quo situ terrarum nomen hoc signauimus, numine gentibus illis sacratissimo. Direpta ea est Antonii Parthicis rebus, scitumque narratur ueteranorum unius Bononiae hospitali Diui Augusti cena, cum interrogatus esset, sciretne eum, qui primus uiolasset id numen, oculis membrisque captum exspirasse; respondit enim cum maxime Augustum e crure eius cenare seque illum esse totumque sibi censum ex ea rapina. Hominum primus et auream statuam et solidam LXX circiter olympiade Gorgias Leontinus Delphis in templo posuit sibi. Tantus erat docendae artis oratoriae quaestus!
XXV. Aurum pluribus modis pollet in remediis uolneratisque et infantibus adplicatur, ut minus noceant quae inferantur ueneficia. Est et ipsi superlato uis malefica, gallinarum quoque et pecuariorum feturis. Remedium abluere inlatum et spargere eos quibus mederi uelis. Torretur et cum salis gemino pondere, triplici misyis, ac rursus cum duabus salis portionibus et una lapidis quem schiston uocant. Ita uirus trahit rebus una crematis in fictili uase, ipsum purum et incorruptum. Reliquus cinis seruatus in fictili olla ex aqua inlitus lichenas in facie - lomento eum conuenit ablui -, fistulas etiam sanat et quae uocantur haemorrhoides. Quodsi tritus pumex adiciatur, putria ulcera et taetri odoris emendat, ex melle uero decoctum cum melanthio inlitum umbilico leniter soluit aluum. Auro uerrucas curari M. Varro auctor est.
XXVI. Chrysocolla umor est in puteis, quos diximus, per uenam auri defluens crassescente limo rigoribus hibernis usque in duritiam pumicis. Laudatiorem eandem in aerariis metallis et proximam in argentariis fieri conpertum est. Inuenitur et in plumbariis, uilior etiam auraria. In omnibus autem his metallis fit et cura multum infra naturalem illam inmissis in uenam aquis leniter hieme tota usque in Iunium mensem, dein siccatis Iunio et Iulio, ut plane intellegatur nihil aliud chrysocolla quam uena putris. Natiua duritia maxime distat; uuam uocant. Et tamen illa quoque herba, quam lutum appellant, tinguitur. Natura est, quae lino lanaeue, ad sucum bibendum. Tunditur in pila, dein tenui cribro cernitur, postea molitur ac deinde tenuius cribratur. Quidquid non transmeat, repetitur in pila, dein molitur. Puluis semper in catinos digeritur et ex aceto maceratur, ut omnis duritia soluatur, ac rursus tunditur, dein lauatur, in conchis siccatur, tunc tinguitur alumine schisto et herba supra dicta pingiturque, antequam pingat. Refert quam bibula docilisque sit; nam nisi rapuit colorem, adduntur et scytanum atque turbistum: ita uocant medicamenta sorbere cogentia.
XXVII. Cum tinxere pictores, orobitin uocant eiusque duo genera faciunt: elutam, quae seruatur in lomentum, et liquidam globulis sudore resolutis. Haec utraque genera in Cypro fiunt. Laudatissima autem est in Armenia, secunda in Macedonia, largissima in Hispania; summa commendationis, ut colorem in herba segetis laete uirentis quam simillime reddat. Visumque iam est Neronis principis spectaculis harenam circi chrysocolla sterni, cum ipse concolori panno aurigaturus esset. Indocta opificum turba tribus eam generibus distinguit: asperam, quae taxatur in libras VII denariis, mediam, quae denariis V, attritam, quam et herbaceam uocant, denariis III. Sublinunt autem harenosam, priusquam inducant, atramento et paraetonio. Haec sunt tenacia eius, colore blanda. Paraetonium, quoniam est natura pinguissimum et propter leuorem tenacissimum, atramento aspergitur, ne paraetonii candor pallorem chrysocollae adferat. Luteam putant a luto herba dictam, quam ipsam caeruleo subtritam pro chrysocolla induunt, uilissimo genere atque fallacissimo.
XXVIII. Vsus chrysocollae et in medicina est ad purganda uolnera cum cera atque oleo. Eadem per se arida siccat et contrahit. Datur et in angina orthopnoeaue lingenda cum melle. Concitat uomitiones, miscetur et collyriis ad cicatrices oculorum ac uiridibus emplastris ad dolores mitigandos, cicatrices trahendas. Hanc chrysocollam medici acesin appellant, quae non est orobitis.
XXIX. Chrysocollam et aurifices sibi uindicant adglutinando auro, et inde omnis appellatas similiter uirentes dicunt. Temperatur autem Cypria aerugine et pueri inpubis urina addito nitro teriturque Cyprio aere in Cypriis mortariis; santernam uocant nostri. Ita feruminatur aurum quod argentosum uocant. Signum est, si addita santerna nitescit. E diuerso aerosum contrahit se hebetaturque et difficulter feruminatur. Ad id glutinum fit auro et septima argenti parte ad supra dicta additis unaque tritis.
XXX. Contexique par est reliqua circa hoc, ut uniuersa naturae contingat admiratio. Auro glutinum est tale, argilla ferro, cadmea aeris massis, alumen lamnis, resina plumbo et marmori; et plumbum nigrum albo iungitur ipsumque album sibi oleo, item stagnum aeramentis, stagno argentum. Pineis optume lignis aes ferrumque funditur, sed et Aegyptio papyro, paleis aurum. Calx aqua accenditur et Thracius lapis, idem oleo restinguitur, ignis autem aceto maxime et uisco et ouo. Terra minime flagrat; carboni uis maior exusto iterumque flagranti.
XXXI. Ab his argenti metalla dicantur, quae sequens insania est. Non nisi in puteis reperitur nullaque spe sui nascitur, nullis, ut in auro, lucentibus scintillis. Terra est alias rubra, alias cineracea. Excoqui non potest, nisi cum plumbo nigro aut cum uena plumbi - galenam uocant -, quae iuxta argenti uenas plerumque reperitur. Et eodem opere ignium discedit pars in plumbum, argentum autem innatat superne, ut oleum aquis. Reperitur in omnibus paene prouinciis, sed in Hispania pulcherrimum, id quoque in sterili solo atque etiam montibus, et ubicumque una inuenta uena est, non procul inuenitur alia. Hoc quidem et in omni fere materia, unde metalla Graeci uidentur dixisse. Mirum, adhuc per Hispanias ab Hannibale inchoatos durare puteos. Sua nomina ab inuentoribus habent, ex quis Baebelo appellatur hodie, qui CCC pondo Hannibali subministrauit in dies, ad MD passus iam cauato monte, per quod spatium Aquitani stantes noctibus diebusque egerunt aquas lucernarum mensura amnemque faciunt. Argenti uena in summo reperta crudaria appellatur. Finis antiquis fodiendi solebat esse alumen inuentum; ultra nihil quaerebatur. Nuper inuenta aeris uena infra alumen nullam finem spei fecit. Odor ex argenti fodinis inimicus omnibus animalibus, sed maxime canibus. Aurum argentumque quo mollius, eo pulchrius. Lineas ex argento nigras praeduci plerique mirantur.
XXXII. Est et lapis in iis uenis, cuius uomica liquoris aeterni argentum uiuum appellatur. Venenum rerum omnium est perrumpitque uasa permanans tabe dira. Omnia ei innatant praeter aurum id unum ad se trahit. Ideo et optime purgat, ceteras eius sordes exspuens crebro iactatu fictilibus in uasis. Ita uitiis eiectis ut et ipsum ab auro discedat, in pelles subactas effunditur, per quas sudoris uice defluens purum relinquit auram. Ergo et cum aera inaurentur, sublitum bratteis pertinacissime retinet, uerum pallore detegit simplices aut praetenues bratteas. Quapropter id furtum quaerentes oui liquore candido usum eum adulterauere, mox et hydrargyro, de quo dicemus suo loco. Et alias argentum uiuum non largum inuentum est.
XXXIII. In isdem argenti metallis inuenitur, ut proprie dicatur, spumae lapis candidae nitentisque, non tamen tralucentis; stimmi appellant, alii stibi, alii alabastrum, aliqui larbasim. Duo eius genera, mas ac femina. Magis probant feminam; horridior est mas scabriorque et minus ponderosus minusque radians et harenosior; femina contra nitet, friabilis fissurisque, non globis, dehiscens.
XXXIV. Vis eius adstringere ac refrigerare, principalis autem circa oculos, namque ideo etiam plerumque platyophthalmon id appellauere, quoniam in calliblepharis mulierum dilatet oculos, et fluctiones inhibet oculorum exulcerationesque farina eius ac turis gummi admixto. Sistit et sanguinem e cerebro profluentem, efficacissime et contra recentia uolnera et contra ueteres canum morsus inspersa farina et contra ambusta igni cum adipe ac spuma argenti cerussaque et cera. Vritur autem offis bubuli fimi circumlitum in clibanis, dein restinguitur mulierum lacte teriturque in mortariis admixta aqua pluuia; ac subinde turbidum transfunditur in aereum uas emundatum nitro. Faex eius intellegitur plumbosissima, quae subsedit in mortario abiciturque. Dein uas, in quod turbida transfusa sint, opertum linteo per noctem relinquitur et postero die quidquid innatet effunditur spongeaue tollitur. Quod ibi subsedit, flos intellegitur ac linteo interposito in sole siccatur, non ut perarescat, iterumque in mortario teritur et in pastillos diuiditur. Ante omnia autem urendi modus necessarius est, ne plumbum fiat. Quidam non fimo utuntur coquentes, sed adipe. Alii tritum in aqua triplici linteo saccant faecemque abiciunt idque, quod defluxit, transfundunt, quidquid subsidat colligentes. Emplastris quoque et collyriis miscent.
XXXV. Scoriam in argento Graeci uocant helcysma. Vis eius adstringere et refrigerare corpora. A Graecis additur emplastris ut molybdaena, de qua dicemus in plumbo, cicatricibus maxime glutinandis, et contra tenesmos dysenteriasque infusa clysteribus cum myrteo oleo. Addunt et in medicamenta, quae uocant liparas, ad excrescentia ulcerum aut ex attritu facta aut in capite manantia. Fit in isdem metallis et quae uocatur spuma argenti. Genera eius tria: optima quam chrysitim uocant, sequens quam argyritim, tertia quam molybditim. Et plerumque omnes hi colores in isdem tubulis inueniuntur. Probatissima est Attica, proxima Hispaniensis. Chrysitis ex uena ipsa fit, argyritis ex argento, molybditis e plumbi ipsius fusura - quae fit Puteolis - et inde habet nomen. Omnis autem fit excocta sua materia ex superiore catino defluens in inferiorem et ex eo sublata uericulis ferreis atque in ipsa flamma conuoluta uericulo, ut sit modici ponderis. Est autem, ut ex nomine intellegi potest, feruescentis et futurae materiae spuma. Distat a scoria quo potest spuma a faece distare: alterum purgantis se materiae, alterum purgatae uitium est. Quidam duo genera faciunt spumae, quae uocant scirorytida et reumenen, tertium molybdaenam in plumbo dicendam. Spuma, ut sit utilis, iterum coquitur confractis tubulis ad magnitudinem anulorum. Ita accensa follibus ad separandos carbones cineremque abluitur aceto aut uino simulque restinguitur. Quodsi sit argyritis, ut candor ei detur, magnitudine fabae confracta in fictili coqui iubetur ex aqua addito in linteolis tritico et hordeo nouis, donec ea purgentur. Postea sex diebus terunt in mortariis, ter die abluentes aqua frigida et, cum desinat, calida, addito sale fossili in libram spumae obolo. Nouissimo die dein condunt in plumbeo uase. Alii cum faba candida et tisana cocunt siccantque sole, alii in lana candida cum faba, donec lanam non denigret. Tunc salem fossilem adiciunt subinde aqua mutata siccantque diebus XL calidissimis aestatis. Nec non in uentre suillo in aqua coquunt exemptamque nitro fricant et ut supra terunt in mortariis cum sale. Sunt qui non coquant, sed cum sale terant et adiecta aqua abluant. Vsus eius ad collyria et litum mulierum cicatricum foeditates tollendas maculasque, abluendum capillum. Vis autem siccare, mollire, refrigerare, temperate purgare, explere ulcera, tumores lenire; talibusque emplastris additur et liparis supra dictis. Ignes etiam sacros tollit cum ruta myrtisque et aceto, item perniones cum myrtis et cera.
XXXVI. In argentariis metallis inuenitur minium quoque, et nunc inter pigmenta magnae auctoritatis et quondam apud Romanos non solum maximae, sed etiam sacrae. Enumerat auctores Verrius, quibus credere necesse sit Iouis ipsius simulacri faciem diebus festis minio inlini solitam triumphantiumque corpora; sic Camillum triumphasse; hac religione etiamnum addi in unguenta cenae triumphalis et a censoribus in primis Iouem miniandum locari. Cuius rei causam equidem miror, quamquam et hodie id expeti constat Aethiopum populis totosque eo tingui proceres, hunc ibi deorum simulacris colorem esse. Quapropter diligentius persequemur omnia de eo.
XXXVII. Theophrastus LXXXX annis ante Praxibulum Atheniensium magistratum - quod tempus exit in urbis nostrae CCCXLVIIII annum - tradit inuentum minium a Callia Atheniense initio sperante aurum excoqui posse harenae rubenti in metallis argenti; hanc fuisse originem eius, reperiri autem iam tum in Hispania, sed durum et harenosum, item apud Colchos in rupe quadam inaccessa, ex qua iaculantes decuterent; id esse adulterum, optimum uero supra Ephesum Cilbianis agris harena cocci colorem habente; hanc teri, dein lauari farinam et quod subsidat iterum lauari; differentiam artis esse, quod alii minium faciant prima lotura, apud alios id esse dilutius, sequentis autem loturae optimum.
XXXVIII. Auctoritatem colori fuisse non miror. Iam enim Troianis temporibus rubrica in honore erat Homero teste, qui naues ea commendat, alias circa pigmenta picturasque rarus. Milton uocant Graeci miniumque cinnabarim; unde natus error Indico nomine. Sic enim appellant illi saniem draconis elisi elephantorum morientium pondere permixto utriusque animalis sanguine, ut diximus, neque est alius colos qui in pictura proprie sanguinem reddat. Illa cinnabaris antidotis medicamentisque utilissima est. At, Hercules, medici, quia cinnabarim uocant, utuntur hoc minio, quod uenenum esse paulo mox docebimus.
XXXIX. Cinnabari ueteres quae etiam nunc uocant monochromata pingebant. Pinxerunt et Ephesio minio, quod derelictum est, quia curatio magni operis erat. Praeterea utrumque nimis acre existimabatur. Ideo transiere ad rubricam et sinopidem, de quibus suis locis dicam. Cinnabaris adulteratur sanguine caprino aut soruis tritis. Pretium sincerae nummi L.
XL
Iuba minium nasci et in Carmania tradit, Timagenes et in Aethiopia, sed neutro ex loco inuehitur ad nos nec fere aliunde quam ex Hispania, celeberrimo Sisaponensi regione in Baetica miniario metallo uectigalibus populi Romani, nullius rei diligentiore custodia. Non licet ibi perficere id, excoctique Romam adfertur uena signata, ad bina milia fere pondo annua, Romae autem lauatur, in uendendo pretio statuta lege, ne modum excederet HS LXX in libras. Sed adulteratur multis modis, unde praeda societati. Namque est alterum genus omnibus fere argentariis itemque plumbariis metallis, quod fit exusto lapide uenis permixto, non ex illo, cuius uomicam argentum uiuum appellauimus - is enim et ipse in argentum excoquitur -, sed ex aliis simul repertis. Steriles etiam plumbi micae; deprehenduntur solo colore nec nisi in fornacibus rubescentes exustique tunduntur in farinam. Hoc est secundarium minium perquam paucis notum, multum infra naturales illas harenas. Hoc ergo adulteratur minium in officinis sociorum, et uilius Syrico. Quonam modo Syricum fiat suo loco docebimus; sublini autem Syrico minium compendi ratio demonstrat. Et alio modo pingentium furto opportunum est, plenos subinde abluentium penicillos. Sidit autem in aqua constatque furantibus. Sincero cocci nitor esse debet, secundarii autem splendor in parietibus sentit plumbaginem. Quamquam hoc robigo quaedam metalli est. Sisaponensibus autem miniariis sua uena harenae sine argento. Excoquitur auri modo; probatur auro candente: fucatum enim nigrescit, sincerum retinet colorem. Inuenio et calce adulterari, ac simili ratione ferri candentis lamna, si non sit aurum, deprehendi. Inlito solis atque lunae contactus inimicus. Remedium, ut pariete siccato cera Punica cum oleo liquefacta candens saetis inducatur iterumque admotis gallae carbonibus inuratur ad sudorem usque, postea candelis subigatur ac deinde linteis puris, sicut et marmora nitescunt. Qui minium in officinis poliunt, faciem laxis uesicis inligant, ne in respirando pernicialem puluerem trahant et tamen ut per illas spectent. Minium in uoluminum quoque scriptura usurpatur clarioresque litteras uel in muro uel in marmore, etiam in sepulchris, facit.
XLI. Ex secundario inuenit uita et hydrargyrum in uicem argenti uiui, paulo ante dilatum. Fit autem duobus modis: aereis mortariis pistillisque trito minio ex aceto aut patinis fictilibus inpositum ferrea concha, calice coopertum, argilla superinlita, dein sub patinis accenso follibus continuis igni atque ita calici sudore deterso, qui fit argenti colore et aquae liquore. Idem guttis diuidi facilis et lubrico umore confluere. Quod cum uenenum esse conueniat, omnia, quae de minio in medicinae usu traduntur, temeraria arbitror, praeterquam fortassis inlito capiti uentriue sanguinem sisti, dum ne qua penetret in uiscera ac uolnus attingat. Aliter utendum non equidem censeam.
XLII. Hydrargyro argentum inauratur solum nunc prope, cum et in aerea simili modo duci debeat. Sed eadem fraus, quae in omni parte uitae ingeniosissima est, uiliorem excogitauit materiam, ut docuimus.
XLIII. Auri argentique mentionem comitatur lapis, quem coticulam appellant, quondam non solitus inueniri nisi in flumine Tmolo, ut auctor est Theophrastus, nunc uero passim. Alii Heraclium, alii Lydium uocant. Sunt autem modici quaternas uncias longitudinis binasque latitudinis non excedentes. Quod a sole fuit in iis;, melius quam quod a terra. His coticulis periti cum e uena ut lima rapuerunt experimentum, protinus dicunt, quantum auri sit in ea, quantum argenti uel aeris, scripulari differentia, mirabili ratione non fallente.
XLIV. Argenti duae differentiae. Vatillis ferreis candentibus ramento inposito, quod candidum permaneat, probatur. Proxima bonitas rufo, nulla nigro. Sed experimento quoque fraus interuenit. Seruatis in urina uirorum uatillis inficitur ita ramentum obiter, dum uritur candoremque mentitur. Est aliquod experimentum politi et in halitu hominis, si sudet protinus nubemque discutiat.
XLV. Lamnas duci, speciem fieri non nisi ex optimo posse creditum. Fuerat id integrum, sed id quoque iana fraude corrumpitur. Sed natura mira imagines reddendi, quod repercusso aere atque in oculos regesto fieri conuenit. Eadem ui sic in speculi usu polita crassitudine paulumque propulsa dilatatur in inmensum magnitudo imaginum. Tantum interest, repercussum illum excipiat an respuat. Quin etiam pocula ita figurantur expulsis intus crebris ceu speculis, ut uel uno intuente totidem populus imaginum fiat. Excogitantur et monstrifica, ut in templo Zmyrnae dicata. Id euenit figura materiae. Plurimum refert concaua sint et poculi modo an parmae Thraecidicae, media depressa an elata, transuersa an obliqua, supina an infesta, qualitate excipientis figurae torquente uenientes umbras; neque enim est aliud illa imago quam digesta claritate materiae accipientis umbra. Atque ut omnia de speculis peragantur in hoc loco, optima aput maiores fuerant Brundisina, stagno et aere mixtis. Praelata sunt argentea; primus fecit Pasiteles Magni Pompei aetate. Nuper credi coeptum certiorem imaginem reddi auro opposito auersis.
XLVI. Tinguit Aegyptus argentum, ut in uasis Anubim suum spectet, pingitque, non caelat, argentum. Vnde transiit materia et ad triumphales statuas; mirumque, crescit pretium fulgoris excaecati. Id autem fit hoc modo: miscentur argento tertiae aeris Cyprii tenuissimi quod coronarium uocant, et sulpuris uiui quantum argenti; conflantur ita in fictili circumlito argilla; modus coquendi, donec se ipsa opercula aperiant. Nigrescit et oui indurati luteo, ut tamen aceto et creta deteratur. Miscuit denario triumuir Antonius ferrum, miscent aera falsae monetae; alii et ponderi subtrahunt, cum sit iustum L I e libris signari. Igitur ars facta denarios probare, tam iucunda plebei lege, ut Mario Gratidiano uicatim totas statuas dicauerit. Mirumque, in hac artium sola uitia discuntur et falsi denarii spectatur exemplar pluribusque ueris denariis adulterinus emitur.
XLVII. Non erat apud antiquos numerus ultra centum milia; itaque et hodie multiplicantur haec, ut decies centena aut saepius dicantur. Faenus hoc fecit nummusque percussus, et sic quoque aes alienum etiamnunc appellatur. Postea Diuites cognominati, dummodo notum sit eum, qui primus hoc cognomen acceperit, decoxisse creditoribus suis. Ex eadem gente M. Crassus negabat locupletem esse nisi qui reditu annuo legionem tueri posset. In agris HS MM centena milia possedit Quiritium post Sullam diuitissimus, nec fuit satis nisi totum Parthorum usurpasset aurum; atque ut memoriam quidem opum occupauerit - iuuat enim insectari inexplebilem istam habendi cupidinem -: multos postea cognouimus seruitute liberatos opulentiores, pariterque tres Claudii principatu paulo ante Callistum, Pallantem, Narcissum. Atque ut hi omittantur, tamquam adhuc rerum potiantur, C. Asinio Gallo C. Marcio Censorino cos. a. d. VI kal. Febr. C. Caecilius C. f. Isidorus testamento suo edixit, quamuis multa bello ciuili perdidisset, tamen relinquere seruorum IIII milia CXVI, iuga boum III milia DC, reliqui pecoris CCLVII milia, in numerato HS sescenties centena milia, funerari se iussit HS decies centena milia. Congerant excedentes numerum opes, quota tamen portio erunt Ptolemaei, quem Varro tradit Pompeio res gerente circa Iudaeam octona milia equitum sua pecunia tolerauisse, mille conuiuas totidem aureis potoriis, mutantem ea uasa cum ferculis, saginasse! Quota uero ille ipse - neque enim de regibus loquor - portio fuerit Pythis Bithyni, qui platanum auream uitemque nobiles illas Dario regi donauit, Xerxis copias, hoc est septies centena LXXXVIII milia hominum, excepit epulo, stipendium quinque mensum frumentumque. pollicitus, ut e quinque liberis in dilectu senectuti suae unus saltem concederetur! Hunc quoque ipsum aliquis comparet Croeso regi! Quae, malum, amentia est id in uita cupere, quod aut et seruis contigerit aut ne in regibus quidem inuenerit finem!
XLVIII. Populus R. stipem spargere coepit Sp. Postumio Q. Marcio cos.; tanta abundantia pecuniae erat, ut eam conferret L. Scipioni, ex qua is ludos fecit. Nam quod Agrippae Menenio sextantes aeris in funus contulit, honoris id necessitatisque propter paupertatem Agrippae, non largitionis esse duxerim.
XLIX. Vasa ex argento mire inconstantia humani ingenii uariat nullum genus officinae diu probando. Nunc Furniana, nunc Clodiana, nunc Gratiana - etenim tabernas mensis adoptamus -, nunc anaglypta asperitatemque exciso circa liniarum picturas quaerimus, iam uero et mensas repositoriis inponimus ad sustinenda opsonia, interradimus alia, ut quam plurimum lima perdiderit. Vasa cocinaria ex argento fieri Caluus orator quiritat; at nos carrucas argento caelare inuenimus, nostraque aetate Poppaea coniunx Neronis principis soleas delicatioribus iumentis suis ex auro quoque induere iussit.
L. Libras XXXII argenti Africanus sequens heredi reliquit idemque, cum de Poenis, triumpharet, IIII milia CCCLXX pondo transtulit. Hoc argenti tota Carthago habuit illa terrarum aemula, quot mensarum postea apparatu uicta! Numantia quidem deleta idem Africanus in triumpho militibus denarios VII dedit. O uiros illo imperatore dignos, quibus hoc satis fuit! Frater eius Allobrogicus primus omnium pondo mille habuit, at Drusus Liuius in tribunatu plebei Nam propter quinque pondo notatum a censoribus triumphalem senem fabulosum iam uidetur, item Catum Aelium, cum legati Aetolorum in consulatu prandentem in fictilibus adissent, missa ab iis uasa argentea non accepisse neque aliud habuisse argenti ad supremum uitae diem quam duo pocula, quae L. Paulus socer ei ob uirtutem deuicto Perseo rege donauisset. Inuenimus legatos Carthaginiensium dixisse nullos hominum inter sese benignius uiuere quam Romanos; eodem enim argento apud omnis cenitauisse ipsos. At, Hercules, Pompeium Paulinum, Arelatensis equitis Romani filium paternaque gente pellitum, XII milia pondo argenti habuisse apud exercitum ferocissimis gentibus oppositum scimus;
LI. lectos uero iam pridem mulierum totos operiri argento, quaedam et triclinia. Quibus argentum addidisse primus traditur Caruilius Pollio eques Romanus, non ut operiret aut Deliaca specie faceret, sed Punicana; eadem et aureos fecit, nec multo post argentei Deliacos imitati sunt. Quae omnia expiauit bellum ciuile Sullanum.
LII. Paulo enim ante haec factae sunt lances e centenis libris argenti, quas tunc super CL numero fuisse Romae constat multosque ob eas proscriptos dolo concupiscentium. Erubescant annales, qui bellum ciuile illud talibus uitiis inputauere; nostra aetas fortior fuit. Claudii principatu seruus eius Drusilianus nomine Rotundus, dispensator Hispaniae citerioris, quingenariam lancem habuit, cui fabricandae officina prius exaedificata fuerat, et comites eius octo ad CCL libras, quaeso, ut quam multi eas conserui eius inferrent, aut quibus cenantibus? Cornelius Nepos tradit ante Sullae uictoriam duo tantum triclinia Romae fuisse argentea, repositoriis argentum addi sua memoria coeptum. Fenestella, qui obiit nouissimo Tiberii Caesaris principatu, ait et testudinea tum in usum uenisse, ante se autem paulo lignea, rotunda, solida nec multo maiora quam mensas fuisse, se quidem puero quadrata et conpacta aut acere operta aut citro coepisse, mox additum argentum in angulos lineasque per commissuras, tympana uero se iuuene appellata, tum a stateris et lances, quas antiqui magides uocauerant.
LIII. Nec copia argenti tantum furit uita, sed ualdius paene manipretiis, idque iam pridem, ut ignoscamus nobis. Delphinos quinis milibus sestertium in libras emptos C. Gracchus habuit, L. uero Crassus orator duos scyphos Mentoris artificis manu caelatos HS centum milia, confessus tamen est numquam iis uti propter uerecundiam ausum. Scimus eundem HS sex milia in singulas libras uasa empta habuisse. Asia primum deuicta luxuriam misit in Italiam, siquidem L. Scipio in triumpho transtulit argenti caelati pondo MCCCC et uasorum aureorum pondo MD anno conditae urbis; DLXV. At eadem Asia donata multo etiam grauius adflixit mores, inutiliorque uictoria illa hereditas Attalo rege mortuo fuit. Tum enim haec emendi Romae in auctionibus regiis uerecundia exempta est urbis anno DCXXII, mediis LVII annis erudita ciuitate amare etiam, non solum admirari, opulentiam externam, inmenso et Achaicae uictoriae momento ad inpellendos mores, quae et ipsa in hoc interuallo anno urbis DCVIII parta signa et tabulas pictas inuexit, ne quid deesset; pariterque luxuria nata est et Carthago sublata, ita congruentibus fatis, ut et liberet amplecti uitia et liceret. Petiere et dignationem hinc aliqui ueterum. C. Marius post uictoriam Cimbricam cantharis potasse Liberi patris exemplo traditur, ille arator Arpinas et manipularis imperator.
LIV. Argenti usum in statuas primum diui Augusti temporum adulatione transisse falso existimatur. Iam enim triumpho Magni Pompei reperimus translatam Pharnacis, qui primus regnauit in Ponto, argenteam statuam, item Mithridatis Eupatoris et currus aureos argenteosque. Argentum succedit aliquando et auro luxu feminarum plebis compedes sibi facientium, quas induere aureas mos tritior uetet. Vidimus et ipsi Arellium Fuscum motum equestri ordine ob insignem calumniam, cum celebritatem adsectarentur adulescentium scholae, argenteos anulos habentem. Et quid haec attinet colligere, cum capuli militum ebore etiam fastidito caelentur argento, uaginae catellis, baltea lamnis crepitent, iam uero paedagogia in transitu uirilitatis custodiantur argento, feminae lauentur et nisi argentea solia fastidiant, eademque materia et cibis et probris seruiat? Videret haec Fabricius et stratas argento mulierum balineas ita, ut uestigio locus non sit, cum uiris lauantium! Fabricius, qui bellicos imperatores plus quam pateram et salinum habere ex argento uetabat, uideret hinc dona fortium fieri aut in haec frangi! Heu mores, Fabrici nos pudet!
LV. Mirum auro caelando neminem inclaruisse, argento multos. Maxime tamen laudatus est Mentor, de quo supra diximus. Quattuor paria ab eo omnino facta sunt, ac iam nullum exstare dicitur Ephesiae Dianae templi aut Capitolini incendiis. Varro se et aereum signum eius habuisse scribit. Proximi ab eo in admiratione Acragas et Boethus et Mys fuere. Exstant omnium opera hodie in insula Rhodiorum, Boethi apud Lindiam Mineruam, Acragantis in templo Liberi patris in ipsa Rhodo Centauros Bacchasque caelati scyphi, Myos in eadem aede Silenos et Cupidines. Acragantis et uenatio in scyphis magnam famam habuit. Post hos celebratus est Calamis, et Antipater quoque Satyrum in phiala grauatum somno conlocauisse uerius quam caelasse dictus est. Stratonicus mox Cyzicenus, Tauriscus, item Ariston et Eunicus Mitylenaei laudantur et Hecataeus et circa Pompei Magni aetatem Pasiteles, Posidonius Ephesius, Hedys, Thracides, qui proelia armatosque caelauit, Zopyrus, qui Areopagitas et iudicium Orestis in duobus scyphis HS duodecim centena milia aestimatis. Fuit et Pytheas, cuius duae unciae decem milia denariorum uenierunt: Vlixes et Diomedes erant in phialae emblemate Palladium subripientes. Fecit idem et cocos magiriscia appellatos paruolis potoriis, sed e quibus ne exemplaria quidem liceret exprimere; tam opportuna iniuriae subtilitas erat. Habuit et Teucer crustarius famam, subitoque ars haec ita exoleuit, ut sola iam uetustate censeatur usuque attritis caelaturis sic, ne figura discerni possit, auctoritas constet. - Argentum medicatis aquis inficitur atque adflatu salso, sicut in mediterraneis Hispaniae.
LVI. In argenti et auri metallis nascuntur etiamnum pigmenta, sil et caeruleum. Sil proprie limus est. Optimum ex eo quod Atticum uocatur, pretium in pondo libras II denariorum; proximum marmorosum dimidio Attici pretio. Tertium genus est pressum, quod alii Scyricum uocant, ex insula Scyro, iam et ex Achaia, quo utuntur ad picturae umbras, pretium in libras HS bini; dupondis uero detractis quod lucidum uocant, e Gallia ueniens. Hoc autem et Attico ad lumina utuntur, ad abacos non nisi marmoroso, quoniam marmor in eo resistit amaritudini calcis. Affoditur et ad XX ab urbe lapidem in montibus; postea uritur pressum appellantibus qui adulterant. Sed esse falsum exustumque, amaritudine apparet et quoniam resolutum in puluerem est. Sile pingere instituere primi Polygnotus et Micon, Attico dumtaxat. Secuta aetas hoc ad lumina usa est, ad umbras autem Scyrico et Lydio. Lydium Sardibus emebatur, quod nunc ommutuit.
LVII. Caeruleum harena est. Huius genera tria fuere antiquitus: Aegyptium maxime probatur, Scythicum mox diluitur facile et, cum teritur, in quattuor colores mutatur, candidiorem nigrioremve et crassiorem tenuioremve; praefertur huic etiamnum Cyprium. Accessit his Puteolanum et Hispaniense, harena ibi confici coepta. Tinguitur autem omne et in sua coquitur herba bibitque sucum. Reliqua confectura eadem quae chrysocollae.
Ex caeruleo fit quod vocatur lomentum; perficitur id lavando terendoque. Hoc est caeruleo candidius. Pretio eius X| X in libras, caerulei X| VIII. Usus in creta; calcis inpatiens, nuper accessit et Vestorianum, ab auctore appellatum. Fit et Aegypti levissima parte; pretium eius in libras X| XI. Idem et Puteolani usus, praeterque ad fenestras; cyanon vocant. Non pridem adportari et Indicum coeptum est, cuius pretium X| VII. Ratio in pictura ad incisuras, hoc est umbras dividendas ab lumine. Est et vilissimum genus lomenti, quod tritum vocant, quinis assibus aestimatum.
Caerulei sinceri experimentum in carbone ut flagret; fraus viola arida decocta in aqua sucoque per linteum expresso in cretam Eretriam. Vis in medicina ut purget ulcera; itaque et emplastris adiciunt, item causticis. Teritur autem difficillime. Sil in medendo leniter mordet adstringitque et explet ulcera. Uritur in fictilibus, ut prosit.
Pretia eorum, quae usquam posuimus, non ignoramus alia aliis locis esse et omnibus paene mutari annis, prout navigatione constiterint aut ut quisque mercatus sit aut aliquis praevalens manceps annonam flagellet, non obliti Demetrium a tota Seplasia Neronis principatu accusatum apud consules; poni tamen necessarium fuit quae plerumque erant Romae, ut exprimeretur auctoritas rerum.