M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD ATTICVM - LIBER X

I

Scr. in Laterio Quinti fratris III Non. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. III Non. cum in Laterium fratris uenissem, accepi litteras et paulum lectis respiraui, quod post has ruinas mihi non acciderat. Per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari. Sexto etiam nostro quod scribis probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio comprobari putem. Qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis ille Decembribus, cum ego "Sexte, quidnam ergo?" Me man inquit ille aspoudi ge kai akleios, alla mega rhexas ti kai essomenoisi puthesthai. Eius igitur mihi uiuit auctoritas et simillimus eius filius eodem est apud me pondere quo fuit ille. Quem saluere uelim iubeas plurimum. II. Tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum; senatum enim non puto), tamen suspensum me detines, sed eo minus quod non dubito quid nobis agendum putes; qui enim Flauio legionem et Siciliam dari scribas et id iam fieri, quae tu scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore futura censes? Ego uero Solonis, popularis tui (ut puto, etiam mei), legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione non alterius utrius partis fuisset, et nisi si tu aliter censes, et hinc abero et illim. Sed alterum mihi est certius, nec praeripiam tamen. Exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi alias iam dedisti quas scripsi ut Cephalioni dares. III. Quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri si de pace agatur, mihi omnino non uenit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et prouincia Pompeium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores eant et redeant, quiescat. Nihil uideo quod sperem aut quod iam putem fieri posse. Sed tamen hominis hoc ipsum probi est? Est magnum et ton politikotaton skemmaton, ueniendumne sit in consilium tyranni si is aliqua de re bona deliberaturus sit. Qua re si quid eius modi euenerit ut arcessamur (quod equidem non puto. Quid enim essem de pace dicturus dixi; ipse ualde repudiauit), sed tamen si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito. Nihil enim mihi adhuc accidit quod maioris consili esset. Trebati, boni uiri et ciuis, uerbis te gaudeo delectatum, tuaque ista crebra ekphonesis "hypereu" me sola adhuc delectauit. Litteras tuas uehementer exspecto; quas quidem credo iam datas esse.

Ia

Scr. in Laterio Quinti fratris c. prid. Non. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Tu cum Sexto seruasti grauitatem eandem quam mihi praecipis. Celer tuus disertus magis est quam sapiens. De iuuenibus quae ex Tullia audisti uera sunt. Maconi istuc quod scribis non mihi uidetur tam re esse triste quam uerbo. Haec est ale in qua nunc sumus mortis instar. Aut enim mihi libere inter malos politeuteon fuit aut uel periculose cum bonis. Aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum insectemur. Vtrumque periculosum est, at hoc quod agimus turpe nec tamen tutum. Istum qui filium Brundisium misit de pace (idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optaui, mentio facta nulla sit. Eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut leger.

II

Scr. in Arcano Quinti fratris Non. aut postridie Non. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Ego cum accepissem tuas litteras Non. Apr. quas Cephalio attulerat, essemque Minturnis postridie mansurus et inde protinus, sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid certius adferretur, occultiore in loco essemus agerenturque nihilo minus quae sine nobis agi possunt. Lalageusa iam adest et animus ardet, neque stat quicquam, quo et qua. II. Sed haec nostra erit cura et peritorum. Tu tamen quod poteris, ut adhuc fecisti, nos consiliis iuuabis. Res sunt inexplicabiles. Fortunae sunt committenda omnia. Sine spe conamur ulla. Melius si quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me profectum; de quo ad me Tullia mea scripsit. Sed et tempus alienum est, et homini non amico nostra incommoda, tanta praesertim, spectaculo esse nolim; cui te meo nomine inimicum esse nolo.

III

Scr. in Arcano VII Id. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reliqua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, ut igitur haec scirem dedita opera has ad te litteras misi. Feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem. Ego in Arcano opperior dum ista cognosco. A. d. VII Id.

IIIa

Scr. in Arcano VII Id. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Alteram tibi eodem die hanc epistulam dictaui et pridie dederam mea manu longiorem. Visum te aiunt in regia, nec reprehendo, quippe cum ipse istam reprehensionem non fugerim. Sed exspecto tuas litteras neque iam sane uideo quid exspectem, sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me uelim scribas. II. Caesar mihi ignoscit per litteras quod non uenerim, seseque in optimam partem id accipere dicit. Facile patior quod scribit secum Titinium et Seruium questos esse quia non idem sibi quod mihi remisisset. Homines ridiculos! qui cum filios misissent ad Cn. Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum uenire dubitarent. Sed tamen exemplum misi ad te Caesaris litterarum.

IV

Scr. in Cumano XVII Kal. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Multas a te accepi epistulas eodem die, omnis diligenter scriptas, eam uero quae uoluminis instar erat saepe legendam, sicuti facio. In qua non frustra laborem suscepisti, mihi quidem pergratum fecisti. Qua re ut id, quoad licebit, id est quoad scies ubi simus, quam saepissime facias te uehemente rogo. Ac deplorandi quidem, quod cotidie facimus, sit iam nobis aut finis omnino, si potest, aut moderatio quaedam, quod profecto potest. Non enim iam quam dignitatem, quos honores, quem uitae statum amiserim cogito, sed quid consecutus sim, quid praestiterim, qua in laude uixerim, his denique in malis quid intersit inter me et istos quos propter omnia amisimus. Hi sunt qui, nisi me ciuitate expulissent, obtinere se non putauerunt posse licentiam cupiditatum suarum. Quorum societatis et sceleratae consensionis fides quo eruperit uides. II. Alter ardet furore et scelere nec remittit aliquid sed in dies ingrauescit; modo Italia expulit, nunc alia ex parte persequi, ex alia prouincia exspoliare conatur nec iam recusat sed quodam modo postulat ut, quem ad modum est, sic etiam appelletur tyrannus. III. Alter, is qui nos sibi quondam ad pedes stratos ne subleuabat quidem, qui se nihil contra huius uoluntatem facere posse, elapsus e soceri manibus ac ferro bellum terra et mari comparat, non iniustum ille quidem sed cum pium tum etiam necessarium, suis tamen ciuibus exitiabile nisi uicerit, calamitosum etiam si uicerit. IV. Horum ego summorum imperatorum non modo res gestas non antepono meis sed ne fortunam quidem ipsam; qua illi florentissima, nos duriore conflictati uidemur. Quis enim potest aut deserta per se patria aut oppressa beatus esse? Et si, ut nos a te admonemur, recte in illis libris diximus nihil esse bonum nisi quod honestum, nihil malum nisi quod turpe sit, certe uterque istorum est miserrimus, quorum utrique semper patriae salus et dignitas posterior sua dominatione et domesticis commodis fuit. V. Praeclara igitur conscientia sustentor, cum cogito me de re publica aut meruisse optime cum potuerim, aut certe numquam nisi pie cogitasse, eaque ipsa tempestate euersam esse rem publicam quam ego XIIII annis ante prospexerim. Hac igitur conscientia comite proficiscar, magno equidem cum dolore nec tam id propter me aut propter fratrem meum, quorum est iam acta actas, quam propter pueros, quibus interdum uidemur praestare etiam rem publicam debuisse. Quorum quidem alter non tam quia filius quam quia maiore pietate est me mirabiliter excruciat, alter (o rem miseram! nihil enim mihi accidit in omni uita acerbius) indulgentia uidelicet nostra deprauatus eo progressus est quo non audeo dicere. Et exspecto tuas litteras; scripsisti enim te scripturum esse plura cum ipsum uidisses. VI. Omne meum obsequium in illum fuit cum multa seueritate, neque unum eius nec paruum sed multa et magna delicta compressi. Patris autem lenitas amanda potius ab illo quam tam crudeliter neglegenda. Nam litteras eius ad Caesarem missas ita grauiter tulimus ut te quidem celaremus, sed ipsius uidemur uitam insuauem reddidisse. Hoc uero eius iter simulatioque pietatis qualis fuerit non audeo dicere; tantum scio post Hirtium conuentum arcessitum a Caesare, cum eo de meo animo a suis rationibus alienissimo et consilio relinquendi Italiam; et haec ipsa timide. Sed nulla nostra culpa est, natura metuenda est. Haec Curionem, haec Hortensi filium, non patrum culpa corrupit. Iacet in maerore meus frater neque tam de sua uita quam de mea metuit. Huic tu malo adfer consolationes, si unas potes; maxime quidem illam uelim, ea quae ad nos delata sint aut falsa esse aut minora. Quae si uera sint, quid futurum sit in hac uita et fuga nescio. Nam si haberemus rem publicam, consilium mihi non deesset nec ad seueritatem nec ad diligentiam. Nunc siue iracundia siue dolore siue metu permotus grauius scripsi quam aut tuus in illum amor aut meus postulabat, si uera sunt, ignosces, sin falsa, me libente eripies mihi hunc errorem. Quoquo modo uero se res habebit, nihil adsignabis nec patruo nec patri. VII. Cum haec scripsissem, a Curione mihi nuntiatum est cum ad me uenire. Venerat enim is in Cumanum uesperi pridie, id est Idibus. Si quid igitur eius modi sermo eius attulerit quod ad te scribendum sit, id his litteris adiungam. VIII. Praeteriit uillam meam Curio iussitque mihi nuntiari mox se uenturum cucurritque Puteolos ut ibi contionaretur. Contionatus est, rediit, fuit ad me sane diu. O rem foedam! Nosti hominem; nihil occultabat, in primis nihil esse certius quam ut omnes qui lege Pompeia condemnati essent restituerentur; itaque se in Sicilia eorum opera usurum. De Hispaniis non dubitabat quin Caesaris essent. Inde ipsum cum exercitu, ubicumque Pompeius esset. Eius interitu finem illi fore. Propius factum esse nihil. Et plane iracundia elatum uoluisse Caesarem occidi Metellum tribunum pl., quod si esset factum, caedem magnam futuram fuisse. Permultos hortatores esse caedis, ipsum autem non uoluntate aut natura non esse crudelem, sed quod putaret popularem esse clementiam. Quod si populi studium amisisset, crudelem fore; eumque perturbatum quod intellegeret se apud ipsam plebem offendisse de aerario. Itaque ei cum certissimum fuisset ante quam proficisceretur contionem habere, ausum non esse uehementerque animo perturbato profectum. IX. Cum autem ex eo quaererem quid uideret, quem exitum, quam rem publicam, plane fatebatur nullam spem reliquam. Pompei classem timebat. Quae si †esset†, se de Sicilia abiturum. "Quid isti" inquam "sex tui fasces? si a senatu, cur laureati? si ab ipso, cur sex?" "Cupiui" inquit "ex senatus consulto surrupto; nam aliter non poterat. At ille impendio nunc magis odit senatum. "A me" inquit "omnia proficiscentur."" "Cur autem sex?" "Quia XII nolui; nam licebat." X. Tum ego "Quam uellem" inquam "petisse ab eo quod audio Philippum impetrasse! Sed ueritus sum, quia ille a me nihil impetrabat." "Libenter" inquit "tibi concessisset. Verum puta te impetrasse; ego enim ad eum scribam, ut tu ipse uoles, de ea re nos inter nos locutos. Quid autem illius interest, quoniam in senatum non uenis, ubi sis? Quin nunc ipsum minime offendisses eius causam si in Italia non fuisses." Ad quae ego me recessum et solitudinem quaerere, maxime quod lictores haberem. Laudabat consilium. "Quid ergo?" inquam "nam mihi cursus in Graeciam per tuam prouinciam est, quoniam ad mare superum milites sunt." "Quid mihi" inquit "optatius?" Hoc loco multa perliberaliter. Ergo hoc quidem est profectum, ut non modo tuto uerum etiam palam nauigaremus. XI. Reliqua in posterum diem distulit; ex quibus scribam ad te si quid erit epistula dignum. Sunt autem quae praeterii, interregnumne esset exspectaturus an quo modo dixerit ille quidem, ad se deferri consulatum sed se nolle in proximum annum. Et alia sunt quae exquiram. Iurabat ad summam, quod nullo negotio faceret, amicissimum mihi Caesarem esse debere. "Quid enim?" inquam. "Scripsit ad me Dolabella." "Dic, quid?" Adfirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem uenire, illum quidem gratias agere maximas et non modo probare sed etiam gaudere. Quid quaeris? acquieui. Leuata est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hirtiani. Quam cupio illum dignum esse nobis et quam ipse me inuito †quae pro illo sit suspicandum†. Sed opus fuit Hirtio conuento? Est profecto nescio quid, sed uelim quam minimo. Et tamen eum nondum redisse miramur. Sed haec uidebimus. XII. Tu †optimus† Terentiae dabis. Iam enim urbis nullum periculum est. Me tamen consilio iuua, pedibusne Regium an hinc statim in nauem, et cetera, quoniam commoror. Ego ad te habebo quod scribam simul et uidero, Curionem. De Tirone cura, quaeso, quod facis, ut sciam quid is agat.

V

Scr. in Cumano XV Kal. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. De tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi uisus sum, diligenter. De die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam nouam. II. Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significauit se harum rerum exitum non uidere. Quod mihi mandas de quodam regendo, Arkadian. Tamen nihil praetermittam. Atque utinam tu - sed molestior non ero. Epistulam ad Vestorium statim detuli, ac ualde requirere solebat. III. Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat. Sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. Cum enim mihi Philotimus dixisset se HS L milia emere de Canuleio deuersorium illud posse, minoris etiam empturum si Vettienum rogassem, rogaui ut, si quid posset, ex ea summa detraheret. Promisit. Ad me nuper se HS XXX milia emisse; ut scriberem cui uellem addici; diem pecuniae Id. Nou. esse. Rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari. Nunc quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. Tu de tuo itinere quid et quando cogites uelim me certiorem facias. A. d. XV Kal. Mai.

VI

Scr. in Cumano c. XI Kal. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. Astute nihil sum acturus. Fiat in Hispania quidlibet: et tamen †recitet et†. Meas cogitationes omnis explicaui tibi superioribus litteris. Quocirca hae sunt breues, et quia festinabam eramque occupatior. II. De Quinto filio fit a me quidem sedulo, sed - nosti reliqua. Quod dein me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt omnia facilia si ab uno illo cauero. Magnum opus est, mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum. Vellem suscepisses iuuenem regendum; pater enim nimis indulgens quicquid ego adstrinxi relaxat. Si sine illo possem, regerem; quod tu potes. Sed ignosco; magnum, inquam, opus est. III. Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in Galliam. Ego nunc qua et quo uidebo.

VII

Scr. in Cumano c. IX Kal. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Ego uero Apuliam et Sipontum et tergiuersationem istam probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, non quin in re publica rectum idem sit utrique nostrum, sed ea non agitur. Regnandi contentio est, in qua pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi uincit, nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem uincit, Sullano more exemploque uincet. Ergo hac in contentione neutrum tibi palam sentiendum et tempori seruiendum est. Mea causa autem alia est, quod beneficio uinctus ingratus esse non possum, nec tamen in acie me sed Melitae aut alio in loco simili uel oppidulo futurum puto. "Nihil" inquies "iuuas eum in quem ingratus esse non uis?" Immo minus fortasse uoluisset. Sed de hoc uidebimus; exeamus modo. Quod ut meliore tempore possimus facit Adriano mari Dolabella, Fretensi Curio. II. Iniecta autem mihi spes quaedam est: "uelle mecum Ser. Sulpicium conloqui". Ad eum misi Philotimum libertum cum litteris. Si uir esse uolet, praeclara synodia, sin autem -. Erimus nos qui solemus. III. Curio mecum uixit, iacere Caesarem putans offensione populari Siciliaeque diffidens si Pompeius nauigare coepisset. Quintum puerum accepi uehementer. Auaritiam uideo fuisse et spem magni congiari. Magnum hoc malum est, sed scelus illud quod timueramus spero nullum fuisse. Hoc autem uitium puto te existimare non a nostra indulgentia sed a natura profectum. Quem tamen nos disciplina regimus. De Oppiis Veliensibus quid placeat cum Philotimo uidebis. Epirum nostram putabimus, sed alios cursus uidebamur habituri.

VIII

Scr. in Cumano VI Non. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Et res ipsa monebat et tu ostenderas et ego uidebam de iis rebus quas intercipi periculosum esset finem inter nos scribendi fieri tempus esse. Sed cum ad me saepe mea Tullia scribat orans ut quid in Hispania geratur exspectem et semper adscribat idem uideri tibi idque ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te quid de ea re sentiam scribere. II. Consilium istuc tunc esset prudens, ut mihi uidetur, si nostras rationes ad Hispaniensem casum accommodaturi essemus; quod fieri *** Necesse est enim aut, id quod maxime uelim, pelli istum ab Hispania aut trahi id bellum aut istum, ut confidere uidetur, apprehendere Hispanias. Si pelletur, quam gratus aut quam honestus tum erit ad Pompeium noster aduentus, cum ipsum Curionem ad eum transiturum putem? Sin trahitur bellum, quid exspectem aut quam diu? Relinquitur ut, si uincimur in Hispania, quiescamus. Id ego contra puto. Istum enim uictorem magis relinquendum puto quam uictum, et dubitantem magis quam fidentem suis rebus. Nam caedem uideo si uicerit et impetum in priuatorum pecunias et exsulum reditum et tabulas nouas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano homini sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile. III. Tacita esse poterit indignitas nostra? pati poterunt oculi me cum Gabinio sententiam dicere, et quidem illum rogari prius? praesto esse clientem tuum Cloelium, †cateli† Plaguleium, ceteros? Sed cur inimicos conligo, qui meos necessarios a me defensos nec uidere in curia sine dolore nec uersari inter eos sine dedecore potero? Quid si ne id quidem est exploratum, fore ut mihi liceat? Scribunt enim ad me amici eius me illi nullo modo satis fecisse quod in senatum non uenerim. Tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo uenditemus, quicum coniuncti ne cum praemio quidem uoluimus esse? IV. Deinde hoc uide, non esse iudicium de tota contentione in Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abiecturum putas, cuius omne consilium Themistocleum est. Existimat enim qui mare teneat eum necesse esse rerum potiri. Itaque numquam id egit ut Hispaniae per se tenerentur; naualis apparatus ei semper antiquissima cura fuit. Nauigabit igitur, cum erit tempus, maximis classibus et ad Italiam accedet, in qua nos sedentes quid erimus? nam medios esse iam non licebit. Classibus aduersabimur igitur? Quod maius scelus aut tantum? Denique quid turpius? An qui ualde hic incumbentis solus tuli scelus, eiusdem cum Pompeio et cum reliquis principibus non feram? V. Quod si iam misso officio periculi ratio habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte fecero, nec ullum in his malis consilium periculo uacuum inueniri potest, ut non sit dubium quin turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute. Non simul cum Pompeio mare transiimus. Omnino non potuimus; exstat ratio dierum. Sed tamen (fateamur enim quod est) ne contendimus quidem ut possemus. Fefellit ea me res quae fortasse non debuit, sed fefellit: pacem putaui fore. Quae si esset, iratum mihi Caesarem esse, cum idem amicus esset Pompeio, nolui. Senseram enim quam idem essent. Hoc uerens in hanc tarditatem incidi. VI. Sed adsequor omnia si propero: si cunctor amitto. Et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quaedam spe non dubia nec haec collegi nostri ab Atto sed illa Platonis de tyrannis. Nullo enim modo posse uideo stare istum diutius quin ipse per se etiam languentibus nobis concidat, quippe qui florentissimus ac nouus VI, VII diebus ipsi illi egenti ac perditae multitudini in odium acerbissimum uenerit, qui duarum rerum simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, diuitiarum in aerario. Iam quibus utatur uel sociis uel ministris? ii prouincias, ii rem publicam regent quorum nemo duo menses potuit patrimonium suum gubernare? VII. Non sunt omnia conligenda quae tu acutissime perspicis, sed tamen ea pone ante oculos; iam intelleges id regnum uix semenstre esse posse. Quod si me fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt, nisi forte me Sardanapalli uicem in suo lectulo mori malle censueris quam in exsilio Themistocleo. Qui cum fuisset, ut ait Thucydides, ton men paronton di'elachistes boules kratistos gnomon, ton de mellonton es pleiston tou genesomenou aristos eikastes, tamen incidit in eos casus quos uitasset si eum nihil fefellisset. Etsi is erat, ut ait idem, qui to ameinon kai to cheiron en to aphanei eti heora malista, tamen non uidit nec quo modo Lacedaemoniorum nec quo modo suorum ciuium inuidiam effugeret nec quid Artaxerxi polliceretur. Non fuisset illa nox tam acerba Africano sapientissimo uiro, non tam dirus ille dies Sullanus callidissimo uiro C. Mario, si nihil utrumque eorum fefellisset. Nos tamen hoc confirmamus illo augurio, quo diximus, nec nos fallit nec aliter accidet. VIII. Corruat iste necesse est aut per aduersarios aut ipse per se, qui quidem sibi est aduersarius unus acerrimus. Id spero uiuis nobis fore; quamquam tempus est nos de illa perpetua iam, non de hac exigua uita cogitare. Sin quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit utrum factum uideam an futurum esse multo ante uiderim. Quae cum ita sint, non est committendum ut iis paream quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armauit. IX. Tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non indigent. Ne hercule ego quidem reperio quid scribam; sedeo enim ploudokon. Etsi nihil umquam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod meam Tulliam suauissime diligentissimeque coluisti. Valde eo ipsa delectata est, ego autem non minus. Cuius quidem uirtus mirifica. Quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! quantus autem animus in discessu nostro! Est storge, est summa syntexis. Tamen nos recte facere et bene audire uult. X. Sed hac super re minus, ne meam ipse sympatheian iam euocem. Tu, si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid, eo etiam magis quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. Cum Antonio item est agendum ut cum Curione, Melitae me uelle esse, ciuili bello nolle interesse. Eo uelim tam facili uti possim et tam bono in me quam Curione. Is ad Misenum VI Non. uenturus dicebatur, id est hodie. Sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo:

VIIIa

Scr. c. Kal. Mai. an. 49.

"ANTONIVS TR. PL. PRO PR. CICERONI IMP. SALVTEM.

I. Nisi te ualde amarem et multo quidem plus quam tu putas, non extimuissem rumorem qui de te prolatus est, cum praesertim falsum esse existimarem. Sed quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamuis sit falsa, falsam agnoscere magni esse. *** trans mare credere non possum, cum tanti facias Dolabellam et Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus nobis fias; quibus me hercule dignitas amplitudoque tua paene carior est quam tibi ipsi. Sed tamen non sum arbitratus esse amici non commoueri etiam improborum sermone, atque eo feci studiosius quod iudicabam duriores partis mihi impositas esse ab offensione nostra, quae magis a zelotypiai mea quam ab iniuria tua nata est. Sic enim uolo te tibi persuadere, mihi neminem esse cariorem te excepto Caesare meo, meque illud una iudicare, Caesarem maxime in suis M. Ciceronem reponere. II. Qua re, mi Cicero, te rogo ut tibi omnia integra serues, eius fidem improbes qui tibi ut beneficium daret prius iniuriam fecit, contra ne profugias qui te, etsi non amabit, quod accidere non potest, tamen saluum amplissimumque esse cupiet. Dedita opera ad te Calpurnium, familiarissimum meum, misi, ut mihi magnae curae tuam uitam ac dignitatem esse scires." Eodem die a Caesare Philotimus attulit hoc exemplo:

VIIIb

Scr. Massiliam iter faciens, fort. Intemeli, XV Kal. Mai. an. 49.

"CAESAR IMP. SAL. D. CICERONI IMP.

I. Etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimaui et pro nostra beneuolentia petendum ne quo progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses. Namque et amicitiae grauiorem iniuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus uideberis (omnia enim secundissima nobis, aduersissima illis accidisse uidentur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit cum ab eorum consiliis abesse iudicasti), sed meum aliquod factum condemnauisse; quo mihi grauius abs te nihil accidere potest. II. Quod ne facias pro iure nostrae amicitiae a te peto. Postremo quid uiro bono et quieto et bono ciui magis conuenit quam abesse a ciuilibus controuersiis? Quod non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; tu explorato et uitae meae testimonio et amicitiae iudicio neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse. XV Kal. Mai. ex itinere."

IX

Scr. in Cumano V Non. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Aduentus Philotimi (at cuius hominis, quam insulsi et quam saepe pro Pompeio mentientis!) exanimauit omnis qui mecum erant; nam ipse obdurui. Dubitabat nostrum nemo quin Caesar itinera repressisset - uolare dicitur; Petreius cum Afranio coniunxisset se - nihil adfert eius modi. Quid quaeris? etiam illud erat persuasum, Pompeium cum magnis copiis iter in Germaniam per Illyricum fecisse; id enim authentikos nuntiabatur. Melitam igitur, opinor, capessamus, dum quid in Hispania. Quod quidem prope modum uideor ex Caesaris litteris ipsius uoluntate facere posse, qui negat neque honestius neque tutius mihi quicquam esse quam ab omni contentione abesse. II. Dices: "Vbi ergo tuus ille animus quem proximis litteris?" Adest et idem est; sed utinam meo solum capite decernerem! Lacrimae meorum me interdum molliunt precantium ut de Hispaniis exspectemus. M. Caeli quidem epistulam scriptam miserabiliter, cum hoc idem obsecraret ut exspectarem, ne fortunas meas, ne unicam filiam, ne meos omnis tam temere proderem, non sine magno fletu legerunt pueri nostri; etsi meus quidem est fortior eoque ipso uehementius commouet, nec quicquam nisi de dignatione laborat. III. Melitam igitur, deinde quo uidebitur. Tu tamen etiam nunc mihi aliquid litterarum, et maxime si quid ab Afranio. Ego si cum Antonio locutus ero, scribam ad te quid actum sit. Ero tamen in credendo, ut mones, cautus; nam occultandi ratio cum difficilis tum etiam periculosa est. Seruium exspecto ad Nonas †et adicit a† Postumia et Seruius filius. Quartanam leuiorem esse gaudeo. Misi ad te Caeli etiam litterarum exemplum.

IXa

Scr. fort. Intimili XV Kal. Mai. an. 49.

CAELIVS CICERONI SALVTEM.

I. Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi. Per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne quid grauius de salute et incolumitate tua consulas. Nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem conuenerim sententiamque eius qualis futura esset parta uictoria cognorim, te certiorem fecisse. Si existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis aduersariis et condicionibus ferendis, erras; nihil nisi atrox et saeuum cogitat atque etiam loquitur; iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; non me hercules erit deprecationi locus. II. Qua re si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si uir optimus, gener tuus, ualemus, quorum fortunam non debes uelle conturbare, ut eam causam in cuius uictoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus - denique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse. Nunc te contra uictorem Caesarem facere quem dubiis rebus laedere noluisti et ad eos fugatos accedere quos resistentis sequi nolueris summae stultitiae est. Vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas. III. Quod si totum tibi persuadere non possum, saltem dum quid de Hispaniis agamus scitur exspecta; quas tibi nuntio aduentu Caesaris fore nostras. Quam isti spem habeant amissis Hispaniis nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non medius fidius reperio. IV. Hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque "haue" mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit. Negaui me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoueri posses. Me secum in Hispaniam ducit; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni ui te retinuissem. V. Etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus euertas, ne te sciens prudensque eo demittas unde exitum uides nullum esse. Quod si te aut uoces optimatium commouent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum uacuum a bello dum haec decernuntur; quae iam erunt confecta. Id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.

X

Scr. in Cumano V Non. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Me caecum qui haec ante non uiderim! Misi ad te epistulam Antoni. Ei cum ego saepissime scripsissem nihil me contra Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi mei, meminisse amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, me autem, quia cum lictoribus inuitus cursarem, abesse uelle nec id ipsum certum etiam nunc habere, uide quam ad haec parainetikos: "Tuum consilium †quia† uerum est. II. Nam qui se medium esse uult in patria manet, qui proficiscitur aliquid de altera utra parte iudicare uidetur. Sed ego is non sum qui statuere debeam iure quis proficiscatur necne; partis mihi Caesar has imposuit ne quem omnino discedere ex Italia paterer. Qua re parui refert me probare cogitationem tuam, si nihil tamen tibi remittere possum. Ad Caesarem mittas censeo et ab eo hoc petas. Non dubito quin impetraturus sis, cum praesertim te amicitiae nostrae rationem habiturum esse pollicearis." III. Habes skytalen Lakoniken. Omnino excipiam hominem. Erat autem V Non. uenturus uesperi, id est hodie. Cras igitur ad me fortasse ueniet. Temptabo, audiam: nihil properare, missurum ad Caesarem. Clam agam, cum paucissimis alicubi occultabor; certe hinc istis inuitissimis euolabo, atque utinam ad Curionem! Synes ho toi lego. Magnus dolor accessit. Efficietur aliquid dignum nobis. Dysouria tua mihi ualde molesta. Medere amabo dum est arche. IV. De Massiliensibus gratae mihi tuae litterae. Quaeso ut sciam quicquid audieris. Ocellam cuperem, si possem palam, quod a Curione effeceram. Hic ego Seruium exspecto; rogor enim ab eius uxore et filio, et puto opus esse. V. Hic tamen is Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem. Septem praeterea coniunctae lecticae amicarum †eae sunt† amicorum. Vide quam turpi leto pereamus et dubita, si potes, quin ille, seu uictus seu uictor redierit, caedem facturus sit. Ego uero uel lintriculo, si nauis non erit, eripiam me istorum parricidio. Sed plura scribam cum illum conuenero. VI. Iuuenem nostrum non possum non amare, sed ab eo nos non amari plane intellego. Nihil ego uidi tam anethopoieton, tam auersum a suis, tam nescio quid cogitans. Vim incredibilem molestiarum! Sed erit curae et est ut regatur. Mirum est enim ingenium, ethous epimeleteon.

XI

Scr. in Cumano IV Non. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Obsignata iam epistula superiore non placuit ei dari cui constitueram quod erat alienus. Itaque eo die data non est. Interim uenit Philotimus et mihi a te litteras reddidit. Quibus quae de fratre meo scribis, sunt ea quidem parum firma sed habent nihil hypoulon, nihil fallax, nihil non flexibile ad bonitatem, nihil quod non quo uelis uno sermone possis perducere; ne multa, omnis suos, etiam quibus irascitur crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem. Quod de puero aliter ad te scripsit et ad matrem de filio, non reprehendo. De itinere et de sorore quae scribis molesta sunt eoque magis quod ea tempora nostra sunt ut ego iis mederi non possim. Nam certe mederer; sed quibus in malis et qua in desperatione rerum simus uides. II. Illa de ratione nummaria non sunt eius modi (saepe enim audio ex ipso) ut non cupiat tibi praestare et in eo laboret. Sed si mihi Q. Axius in hac mea fuga HS XII milia non reddit quae dedi eius filio mutua et utitur excusatione temporis, si Lepta, si ceteri, soleo mirari de nescio quis HS XX milia cum audio ex illo se urgeri. Vides enim profecto angustias. Curari tamen ea tibi utique iubet. An existimas illum in isto genere lentulum aut restrictum? Nemo est minus. De fratre satis. III. De eius filio, indulsit illi quidem suus pater semper sed non facit indulgentia mendacem aut auarum aut non amantem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit. Itaque habet haec quoque quae nascuntur ex indulgentia, sed ea sunt tolerabilia (quid enim dicam?) hac iuuentute; ea uero, quae mihi quidem qui illum amo sunt his ipsis malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro. Nam suas radices habent; quas tamen euellerem profecto, si liceret. Sed ea tempora sunt ut omnia mihi sint patienda. Ego meum facile teneo; nihil est enim eo tractabilius. Cuius quidem misericordia languidiora adhuc consilia cepi et quo ille me certiorem uult esse eo magis timeo ne in eum exsistam crudelior. IV. Sed Antonius uenit heri uesperi. Iam fortasse ad me ueniet aut ne id quidem, quoniam scripsit quid fieri uellet. Sed scies continuo quid actum sit. Nos iam nihil nisi occulte. De pueris quid agam? paruone nauigio committam? Quid mihi animi in nauigando censes fore? Recordor enim aestate cum illis illo Rhodiorum aphraktoi nauigans quam fuerim sollicitus; quid duro tempore anni actuariola fore censes? O rem undique miseram! Trebatius erat mecum, uir plane et ciuis bonus. Quae ille monstra, di immortales! Etiamne Balbus in senatum uenire cogitet? Sed ei ipsi cras ad te litteras dabo. Vettienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse. Cum eo, quod apotomos ad me scripserat de nummis curandis, thymikoteron eram iocatus. Id tu, si ille aliter acceperit ac debuit, lenies. "MONETALI" autem adscripsi, quod ille ad me "PRO COS." Sed quoniam est homo et nos diligit, ipse quoque a nobis diligatur. Vale.

XII

Scr. in Cumano III Non. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Quidnam mihi futurum est aut quis me non solum infelicior sed iam etiam turpior? Nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius, nec me tamen ipse adhuc uiderat sed hoc Trebatio narrauit. Quid agam nunc, cui nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime? Ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putaui. Is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat totus noster. Huic nihil suspicabamur cum hoc mari negoti fore. Quo me nunc uertam? Vndique custodior. Sed satis lacrimis. II. [PARAOTAEYTEON] igitur et occulte in aliquam onerariam corrependum, non committendum ut etiam compacto prohibiti uideamur. Sicilia petenda; quam si erimus nacti, maiora quaedam consequemur. Sit modo recte in Hispaniis. Quamquam de ipsa Sicilia utinam sit uerum! Sed adhuc nihil secundi. Concursus Siculorum ad Catonem dicitur factus, orasse ut resisteret, omnia pollicitos; commotum illum dilectum habere coepisse. Non credo; at est luculentus auctor. Potuisse certe teneri illam prouinciam scio. Ab Hispaniis autem iam audietur. III. Hic nos C. Marcellum habemus eadem uere cogitantem aut bene simulantem; quamquam ipsum non uideram sed ex familiarissimo eius audiebam. Tu, quaeso, si quid habebis noui; ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam. Quintum filium seuerius adhibebo. Vtinam proficere possem! Tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito, ne quando quid emanet; ego item tuas. IV. Seruium exspecto nec ab eo quicquam hygies. Scies quicquid erit.

XIIa

Scr. in Cumano prid. Non. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Sine dubio errasse nos confitendum est. "At semel, at una in re". Immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius. Alla ta men protetychthai easomen achnymenoi per, in reliquis modo ne ruamus. Iubes enim de profectione me prouidere. Quid prouideam? Ita patent omnia quae accidere possunt ut, ea si uitem, sedendum sit cum dedecore et dolore, si neglegam, periculum sit ne in manus incidam perditorum. Sed uide quantis in miseriis simus. Optandum interdum uidetur ut aliquam accipiamus ab istis quamuis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio fuisse uideamur. II. Quod si nobis is cursus quem speraram pateret, effecissem aliquid profecto, ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. Sed mirificae sunt custodiae et quidem ille ipse Curio suspectus. Qua re ui aut clam agendum est et si ui †forte ne cum tempestate clam autem istis†. In quo si quod sphalma, uides quam turpe sit. Trahimur, nec fugiendum si quid uiolentius. III. De Caelio saepe mecum agito nec, si quid habuero tale, dimittam. Hispanias spero firmas esse. Massiliensium factum cum ipsum per se luculentum est tum mihi argumento est recte esse in Hispaniis. Minus enim auderent si aliter esset, et scirent; nam et uicini et diligentes sunt. Odium autem recte animaduertis significatum in theatro. Legiones etiam has quas in Italia assumpsit alienissimas esse uideo. Sed tamen nihil inimicius quam sibi ipse. Illud recte times ne ruat. Si desperarit, certe ruet. Quo magis efficiendum aliquid est, fortuna uelim meliore, animo Caeliano. Sed primum quidque; quod, qualecumque erit, continuo scies. IV. Nos iuueni, ut rogas, suppeditabimus et Peloponnesum ipsam sustinebimus. Est enim indoles, modo aliquod †hoc sit ethos AKIMOLON†. Quod si adhuc nullum est, esse tamen potest, aut arete non est didakton, quod mihi persuaderi non potest.

XIII

Scr. in Cumano Non. Mai. an. 49.

(CICERO ATTICO SALVTEM.)

I. Epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et me hercule mihi. Semper speculam aliquam adferunt tuae litterae. Scribes igitur, ac si quid ad spem poteris ne dimiseris. Tu Antoni leones pertimescas caue. Nihil est illo homine iucundius. Attende praxin politikou. Euocauit litteris e municipiis denos et IIIIuiros. Venerunt ad uillam eius mane. Primum dormiit ad H. III, deinde, cum esset nuntiatum uenisse Neapolitanos et Cumanos (his enim est Caesar iratus), postridie redire iussit; lauari se uelle et peri koiliolusian ginesthai. Hoc here effecit. Hodie autem in Aenariam transire constituit ut exsulibus reditum polliceretur. Sed haec omittamus, de nobis aliquid agamus. II. Ab Axio accepi litteras. De Tirone gratum. Vettienum diligo. Vestorio reddidi. Seruius prid. Non. Mai. Minturnis mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud C. Marcellum. Cras igitur nos mature uidebit mihique dabit argumentum ad te epistulae. Iam enim non reperio quod tibi scribam. Illud admiror quod Antonius ad me ne nuntium quidem, cum praesertim me ualde obseruarit. Videlicet aut aliquid atrocius de me imperatum est aut coram negare mihi non uult, quod ego nec rogaturus eram nec, si impetrassem, crediturus. Nos tamen aliquid excogitabimus. III. Tu, quaeso, si quid in Hispaniis. Iam enim poterit audiri et omnes ita exspectant ut, si recte fuerit, nihil negoti futurum putent. Ego autem nec retentis iis confectam rem puto neque amissis desperatam. Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos. Te quoque a †curto† impediri uideo; etsi, ut opinor, habes †EKITAONON†.

XIV

Scr. in Cumano VIII Id. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. O uitam miseram maiusque malum tam diu timere quam est illud ipsum quod timetur! Seruius, ut antea scripsi, cum uenisset Non. Mai., postridie ad me mane uenit. Ne diutius te teneam, nullius consili exitum inuenimus. Numquam uidi hominem perturbatiorem metu; neque hercule quicquam timebat quod non esset timendum: illum sibi iratum, hunc non amicum; horribilem utriusque uictoriam cum propter alterius crudelitatem, alterius audaciam, tum propter utriusque difficultatem pecuniariam; quae erui nusquam nisi ex priuatorum bonis posset. Atque haec ita multis cum lacrimis loquebatur ut ego mirarer eas tam diuturna miseria non exaruisse. Mihi quidem etiam lippitudo haec, propter quam non ipse ad te scribo, sine ulla lacrima est, sed saepius odiosa est propter uigilias. II. Quam ob rem quicquid habes ad consolandum conlige et illa scribe, non ex doctrina neque ex libris (nam id quidem domi est, sed nescio quo modo imbecillior est medicina quam morbus) - haec potius conquire, de Hispaniis, de Massilia; quae quidem satis bella Seruius adfert, qui etiam de duabus legionibus luculentos auctores esse dicebat. Haec igitur si habebis et talia. Et quidem paucis diebus aliquid audiri necesse est. III. Sed redeo ad Seruium. Distulimus omnino sermonem in posterum, sed tardus ad exeundum; multo se in suo lectulo malle, quicquid foret. Odiosus scrupulus de fili militia Brundisina. Vnum illud firmissime adseuerabat, si damnati restituerentur, in exsilium se iturum. Nos autem ad haec et id ipsum certo fore et quae iam fiebant non esse leuiora, multaque conligebamus. Verum ea non animum eius augebant sed timorem, ut iam celandus magis de nostro consilio quam adhibendus uideretur. Qua re in hoc non multum est. Nos a te admoniti de Caelio cogitabamus.

XV

Scr. in Cumano IV Id. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Seruius cum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris ui Id. uenit; quae nobis magnam spem attulerunt meliorum rerum de octo cohortibus. Etenim haec quoque quae in his locis sunt labare dicuntur. Eodem die Funisulanus a te attulit litteras in quibus erat confirmatius idem illud. Ei de suo negotio respondi cumulate cum omni tua gratia. Adhuc non satis faciebat; debet autem mihi multos nummos nec habetur locuples. Nunc ait se daturum; cui expensum tulerit morari; tabellariis, si apud te esset qua satis fecisses dares. Quantum sit Eros Philotimi tibi dicet. Sed ad maiora redeamus. II. Quod optas, Caelianum illud maturescit. Itaque torqueor utrum uentum exspectem. Vexillo opus est; conuolabunt. Quod suades ut palam, prorsus adsentior itaque me profecturum puto. Tuas tamen interim litteras exspecto. Serui consilio nihil expeditur. Omnes captiones in omni sententia occurrunt. Vnum C. Marcello cognoui timidiorem, quem consulem fuisse paenitet. O polles agenneias! qui etiam Antonium confirmasse dicitur ut me impediret, quo ipse, credo, honestius. III. Antonius autem VI Id. Capuam profectus est. Ad me misit se pudore deterritum ad me non uenisse quod me sibi suscensere putaret. Ibitur igitur, et ita quidem ut censes, nisi cuius grauioris personae suscipiendae spes erit ante oblata. Sed uix erit tam cito. Allienus autem praetor putabat aliquem, si ego non, ex conlegis suis. Quiuis licet dum modo aliquis. IV. De sorore laudo. De Quinto puero datur opera; spero esse meliora. De Quinto fratre, scito eum non mediocriter laborare de uersura, sed adhuc nihil a L. Egnatio expressit. Axius de duodecim milibus pudens! Saepe enim ad me scripsit ut Gallio quantum is uellet darem. Quod si non scripsisset? possemne aliter? Et quidem saepe sum pollicitus, sed tantum uoluit cito. Me uero adiuuarent his in angustiis. Sed di istos! Verum alias. Te a quartana liberatum gaudeo itemque Piliam. Ego, dum panes et cetera in nauem parantur, excurro in Pompeianum. Vettieno uelim gratias quod studiosus sit. Si quemquam nactus eris qui perferat, litteras des ante quam discedimus.

XVI

Scr. in Cumano prid. Id. Mai. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus cum ad me bene mane Dionysius fuit. Cui quidem ego non modo placabilem me praebuissem sed totum remisissem, si uenisset qua mente tu ad me scripseras. Erat enim sic in tuis litteris quas Arpini acceperam, eum uenturum facturumque quod ego uellem. Ego uolebam autem uel cupiebam potius esse eum nobiscum. Quod quia plane, cum in Formianum uenisset, praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. At ille perpauca locutus hanc summam habuit orationis ut sibi ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire non posse. Pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam ab eo nostram despectam esse. Quid quaeris? fortasse miraberis: in maximis horum temporum doloribus hunc mihi scito esse. Velim ut tibi amicus sit. Hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis; erit enim tam diu. II. Consilium nostrum spero uacuum periculo fore. Nam et dissimulauimus nec, ut opinor, acerrime adseruabimur. Nauigatio modo sit qualem opto, cetera, quae quidem consilio prouideri poterunt, cauebuntur. Tu, dum adsumus, non modo quae scieris audierisue sed etiam quae futura prouidebis scribas uelim. III. Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit et, si tenuisset, omnes boni se ad eum contulissent, Syracusis profectus est ante diem VIII Kal. Mai., ut ad me Curio scripsit. Vtinam, quod aiunt, Cotta Sardiniam teneat! est enim rumor. O, si id fuerit, turpem Catonem! IV. Ego, ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meae, profectus sum in Pompeianum a. d. IIII Id. ut ibi essem dum quae ad nauigandum opus essent pararentur. Cum ad uillam uenissem, uentum est ad me: centuriones trium cohortium, quae Pompeiis sunt, me uelle postridie conuenire. Haec mecum Ninnius noster; uelle eos mihi se et oppidum tradere. At ego tibi postridie a uilla ante lucem, ut me omnino illi ne uiderent. Quid enim erat in tribus cohortibus? quid si plures? quo apparatu? Cogitaui eadem illa Caeliana quae legi in epistula tua quam accepi simul et in Cumanum ueni eodem die, et simul fieri poterat ut temptaremur. Omnem igitur suspicionem sustuli. V. Sed, cum redeo, Hortensius uenerat et ad Terentiam salutatum deuerterat. Sermone erat usus honorifico erga me. Iam eum, ut puto, uidebo; misit enim puerum se ad me uenire. Hoc quidem melius quam conlega noster Antonius, cuius inter lictores lectica mima portatur. VI. Tu quoniam quartana cares et nouum morbum remouisti sed etiam grauedinem, te uegetum nobis in Graecia siste et litterarum aliquid interea.

XVII

Scr. Cumano XVII Kal. Iun. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Prid. Id. Hortensius ad me uenit scripta epistula. Vellem cetera eius. Quam in me incredibilem ekteneian! Qua quidem cogito uti. Deinde Serapion cum epistula tua. Quam prius quam aperuissem, dixi ei te ad me de eo scripsisse antea, ut feceras. Deinde epistula lecta cumulatissime cetera. Et hercule hominem probo; nam et doctum et probum existimo. Quin etiam naui eius me et ipso conuectore usurum puto. II. Crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam. Valetudinem tuam iam confirmatam esse et a uetere morbo et a nouis temptationibus gaudeo. III. Ocellam uellem haberemus; uidentur enim esse haec paulo faciliora. Nunc quidem aequinoctium nos moratur quod ualde perturbatum erat. Id si transierit, utinam idem maneat Hortensius! si quidem, ut adhuc erat, liberalius esse nihil potest. IV. De diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti insimularim. Negas enim te reperire qui mihi id in mentem uenerit. Ego autem, quia scripseras te proficisci cogitare (etenim audieram nemini aliter licere), eo te habere censebam et quia pueris diploma sumpseras. Habes causam opinionis meae. Et tamen uelim scire quid cogites in primisque si quid etiam nunc noui est. XVII Kal. Iun.

XVIII

Scr. in Cumano XIV Kal. Iun. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Tullia mea peperit XIIII Kal. Iun. puerum heptameniaion. Quod eutokesen gaudeam; quod quidem est natum perimbecillum est. Me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt atque maiori impedimento fuerunt quam custodiae quibus adseruor. Nam illa Hortensiana omnia †fuere infantia ita fiet† homo nequissimus a Saluio liberto deprauatus est. Itaque posthac non scribam ad te quid facturus sim sed quid fecerim; omnes enim Korykaioi uidentur subauscultare quae loquor. II. Tu tamen si quid de Hispaniis siue quid aliud perge, quaeso, scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum quo opto peruenerimus aut si quid ex cursu. Sed hoc quoque timide scribo; ita omnia tarda adhuc et spissa. Vt male posuimus initia sic cetera sequuntur. Formias nunc sequimur; eaedem nos fortasse furiae persequentur. Ex Balbi autem sermone quem tecum habuit non probamus de Melita. Dubitas igitur quin nos in hostium numero habeat? Scripsi equidem Balbo te ad me et de beneuolentia scripsisse et de suspicione. Egi gratias; de altero ei me purgaui. III. Ecquem tu hominem infeliciorem? Non loquor plura, ne te quoque excruciem. Ipse conficior uenisse tempus cum iam nec fortiter nec prudenter quicquam facere possim.