M. TVLLII CICERONIS - DE ORATORE AD QVINTVM FRATREM LIBER III

I

[1] Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem referre et mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputationem Crassus habuisset, acerba sane recordatio ueterem animi curam molestiamque renouauit. Nam illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa uirtus L. Crassi morte exstincta subita est uix diebus decem post eum diem, qui hoc et superiore libro continetur. [2] Vt enim Romam rediit extremo ludorum scaenicorum die, uehementer commotus oratione ea, quae ferebatur habita esse in contione a Philippo, quem dixisse constabat uidendum sibi esse aliud consilium; illo senatu se rem publicam gerere non posse, mane Idibus Septembribus et ille et senatus frequens uocatu Drusi in curiam uenit; ibi cum Drusus multa de Philippo questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod in eum ordinem consul tam grauiter in contione esset inuectus. [3] Hic, ut saepe inter homines sapientissimos constare uidi, quamquam hoc Crasso, cum aliquid accuratius dixisset, semper fere contigisset, ut numquam dixisse melius putaretur, tamen omnium consensu sic esse tum iudicatum ceteros a Crasso semper omnis, illo autem die etiam ipsum a se superatum. Deplorauit enim casum atque orbitatem senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens bonus aut tutor fidelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefario praedone diriperetur patrimonium dignitatis; neque uero esse mirandum, si, cum suis consiliis rem publicam profligasset, consilium senatus a re publica repudiaret. [4] Hic cum homini et uehementi et diserto et in primis forti ad resistendum Philippo quasi quasdam uerborum faces admouisset, non tulit ille et grauiter exarsit pigneribusque ablatis io Crassum instituit coercere. Quo quidem ipso in loco multa a Crasso diuinitus dicta esse ferebantur, cum sibi illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset. "An tu, cum omnem auctoritatem uniuersi ordinis pro pignere putaris eamque in conspectu populi Romani concideris, me his existimas pigneribus terreri? Non tibi illa sunt caedenda, si L. Crassum uis coercere: haec tibi est incidenda lingua, qua uel euulsa spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit."

II

[5] Permulta tum uehementissima contentione animi, ingeni, uirium ab eo dicta esse constabat sententiamque eam, quam senatus frequens secutus est ornatissimis et grauissimis uerbis, ut populo Romano satis fieret, numquam senatus neque consilium rei publicae neque fidem defuisse ab eo dictam et eundem, id quod in auctoritatibus perscriptis exstat, scribendo adfuisse. [6] Illa tamquam cycnea fuit diuini hominis uox et oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum ueniebamus in curiam, ut uestigium illud ipsum, in quo ille postremum, institisset, contueremur: namque tum latus ei dicenti condoluisse sudoremque multum consecutum esse audiebamus; ex quo cum cohorruisset, cum febri domum rediit dieque septimo lateris dolore consumptus est. [7] O fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanis nostras contentiones, quae medio in spatio saepe franguntur et corruunt aut ante in ipso cursu obruuntur, quam portum conspicere potuerunt! Nam quam diu Crassi fuit ambitionis labore uita districta, tam diu priuatis magis officiis et ingeni laude floruit quam fructu amplitudinis aut rei publicae dignitate; qui autem annus ei primus ab honorum perfunctione aditum omnium concessu ad summam auctoritatem dabat, is eius omnem spem atque omnia uitae consilia morte peruertit. [8] Fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriae, graue bonis omnibus; sed ei tamen rem publicam casus secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a dis immortalibus uita, sed donata mors esse uideatur. Non uidit flagrantem bello Italiam, non ardentem inuidia senatum, non sceleris nefarii principes ciuitatis reos, non luctum filiae, non exsilium generi, non acerbissimam C. Mari fugam, non illam post reditum eius caedem omnium crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam ciuitatem? in qua ipse florentissima multum omnibus [gloria] praestitisset.

III

[9] Et quoniam attigi cogitatione uim uarietatemque fortunae, non uagabitur oratio mea longius atque eis fere ipsis definietur uiris, qui hoc sermone, quem referre suscepimus, continentur. Quis enim non iure beatam L. Crassi mortem illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, cum horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere conlocuti sunt, euentum recordatus? Tenemus enim memoria Q. Catulum, uirum omni laude praestantem, cum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur, esse coactum, ut uita se ipse priuaret. [10] Iam M. Antoni in eis ipsis rostris, in quibus ille rem publicam constantissime consul defenderat quaeque censor imperatoriis manubiis ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum [ciuium] capita seruata; neque uero longe ab eo C. Iuli caput hospitis Etrusci scelere proditum cum L. Iuli fratris capite iacuit, ut ille, qui haec non uidit, et uixisse cum re publica pariter et cum illa simul exstinctus esse uideatur. Neque enim propinquum suum, maximi animi uirum, P. Crassum, suapte interfectum manu neque conlegae sui, pontificis maximi, sanguine simulacrum Vestae respersum esse uidit; cui maerori, qua mente ille in patriam fuit, etiam C. Carbonis, inimicissimi hominis, eodem illo die mors fuisset nefaria; [11] non uidit eorum ipsorum, qui tum adulescentes Crasso se dicarant, horribilis miserosque casus; ex quibus [C.] Cotta, quem ille florentem reliquerat, paucis diebus post mortem Crassi depulsus per inuidiam tribunatu non multis ab eo tempore mensibus eiectus est e ciuitate; Sulpicius autem, qui in eadem inuidiae flamma fuisset, quibuscum priuatus coniunctissime uixerat, hos in tribunatu spoliare instituit omni dignitate; cui quidem ad summam gloriam eloquentiae efflorescenti ferro erepta uita est et poena temeritatis non sine magno rei publicae malo constituta. [12] Ego uero te, Crasse, cum uitae flore tum mortis opportunitate diuino consilio et ornatum et exstinctum esse arbitror; nam tibi aut pro uirtute animi constantiaque tua ciuilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te fortuna ab atrocitate mortis uindicasset, eadem esse te funerum patriae spectatorem coegisset; neque solum tibi improborum dominatus, sed etiam propter admixtam ciuium caedem bonorum uictoria maerori fuisset.

IV

[13] Mihi quidem, Quinte frater, et eorum casus, de quibus ante dixi, et ea, quae nosmet ipsi ob amorem in rem publicam incredibilem et singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia saepe tua uera ac sapiens uideri solet, qui propter tot tantos tam praecipitisque casus clarissimorum hominum atque optimorum uirorum me semper ab omni contentione ac dimicatione [animi] reuocasti. [14] Sed quoniam haec iam neque in integro nobis esse possunt et summi labores nostri magna compensati gloria mitigantur, pergamus ad ea solacia, quae non modo sedatis molestiis iucunda, sed etiam haerentibus salutaria nobis esse possint, sermonemque L. Crassi reliquum ac paene postremum memoriae prodamus, atque ei, si nequaquam parem illius ingenio, at pro nostro tamen studio meritam gratiam debitamque referamus. [15] Neque enim quisquam nostrum, cum libros Platonis mirabiliter scriptos legit, in quibus omnibus fere Socrates exprimitur, non, quamquam illa scripta sunt diuinitus, tamen maius quiddam de illo, de quo scripta sunt, suspicatur; quod item nos postulamus non a te quidem, qui nobis omnia summa tribuis, sed a ceteris, qui haec in manus sument, maius ut quiddam de L. Crasso, quam quantum a nobis exprimetur, suspicentur. [16] Nos enim, qui ipsi sermoni non interfuissemus et quibus C. Cotta tantum modo locos ac sententias huius disputationis tradidisset, quo in genere orationis utrumque oratorem cognoueramus, id ipsum sumus in eorum sermone adumbrare conati: quod si quis erit, qui ductus opinione uulgi aut Antonium ieiuniorem aut Crassum pleniorem fuisse putet, quam quo modo a nobis uterque inductus est, is erit ex eis, qui aut illos non audierit aut iudicare non possit; nam fuit uterque, ut exposui antea, cum studio atque ingenio et doctrina praestans omnibus, tum in suo genere perfectus, ut neque in Antonio deesset hic ornatus orationis neque in Crasso redundaret.

V

[17] Vt igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animaduersum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui uultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe uidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram uenisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas. Deinde cum omnes inclinato iam in posmeridianum tempus die uenissent ad Crassum, "quid est, Crasse," inquit Iulius "imusne sessum? Etsi admonitum uenimus te, non flagitatum." [18] Tum Crassus "an me tam impudentem esse existimatis, ut uobis hoc praesertim munus putem me diutius posse debere?" "Quinam igitur" inquit "ille locus? An in media silua placet? Est enim is maxime et opacus et frigidus." "Sane," inquit Crassus "etenim est in eo loco sedes huic nostro non importuna sermoni." Cum placuisset idem ceteris, in siluam uenitur et ibi magna cum audiendi exspectatione considitur. [19] Tum Crassus "cum auctoritas atque amicitia uestra tum Antoni facilitas eripuit" inquit "mihi in optima mea causa libertatem recusandi: quamquam in partienda disputatione nostra, cum sibi de eis, quae dici ab oratore oporteret, sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem, quem ad modum illa ornari oporteret, ea diuisit, quae seiuncta esse non possunt. Nam cum omnis ex re atque uerbis constet oratio, neque uerba sedem habere possunt, si rem subtraxeris, neque res lumen, si uerba semoueris. [20] Ac mihi quidem ueteres illi maius quiddam animo complexi plus multo etiam uidisse uidentur, quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest, qui omnia haec, quae supra et subter, unum esse et una ui atque [una] consensione naturae constricta esse dixerunt; nullum est enim genus rerum, quod aut auulsum a ceteris per se ipsum constare aut quo cetera si careant, uim suam atque aeternitatem conseruare possint.

VI

[21] Sed si haec maior esse ratio uidetur, quam ut hominum possit sensu aut cogitatione comprehendi, est etiam illa Platonis uera et tibi, Catule, certe non inaudita uox, omnem doctrinam harum ingenuarum et humanarum artium uno quodam societatis uinculo contineri; ubi enim perspecta uis est rationis eius, qua causae rerum atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium quasi consensus doctrinarum concentusque reperitur. [22] Sed si hoc quoque uidetur esse altius, quam ut id nos humi strati suspicere possimus? illud certe tamen, quod amplexi sumus, quod profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere debemus. Vna est enim, quod et ego hesterno die dixi et aliquot locis antemeridiano sermone significauit Antonius, eloquentia, quascumque in oras disputationis regionesue delata est; [23] nam siue de caeli natura loquitur siue de terrae, siue de diuina ui siue de humana, siue ex inferiore loco siue ex aequo siue ex superiore, siue ut impellat homines siue ut doceat siue ut deterreat siue ut concitet siue ut reflectat siue ut incendat siue ut leniat, siue ad paucos siue ad multos siue inter alienos siue cum suis siue secum, riuis est diducta oratio, non fontibus, et, quocumque ingreditur, eodem est instructu ornatuque comitata. [24] Sed quoniam oppressi iam sumus opinionibus non modo uulgi, uerum etiam hominum leuiter eruditorum, qui, quae complecti tota nequeunt, haec facilius diuulsa et quasi discerpta contrectant, et qui tamquam ab animo corpus, sic a sententiis uerba seiungunt, quorum sine interitu fieri neutrum potest, non suscipiam oratione mea plus quam mihi imponitur; tantum significabo breui neque uerborum ornatum inueniri posse non partis expressisque sententiis, neque esse ullam sententiam inlustrem sine luce uerborum. [25] Sed prius quam illa conor attingere, quibus orationem ornari atque inluminari putem, proponam breuiter quid sentiam de uniuerso genere dicendi.

VII

Natura nulla est, ut mihi uidetur, quae non habeat in suo genere res compluris dissimilis inter se, quae tamen consimili laude dignentur; nam et auribus multa percipimus, quae etsi nos uocibus delectant, tamen ita sunt uaria saepe, ut id, quod proximum audias, iucundissimum esse uideatur; et oculis conliguntur paene innumerabiles uoluptates, quae nos ita capiunt, ut unum sensum in dissimili genere delectent; et reliquos sensus uoluptates oblectant dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suauitatis. [26] Atque hoc idem, quod est in naturis rerum, transferri potest etiam ad artis; una fingendi est ars, in qua praestantes fuerunt Myro, Polyclitus, Lysippus, qui omnes inter se dissimiles fuerunt, sed ita tamen, ut neminem sui uelis esse dissimilem; una est ars ratioque picturae, dissimillimique tamen inter se Zeuxis, Aglaophon, Apelles, neque eorum quisquam est, cui quicquam in arte sua deesse uideatur. Et si hoc in his quasi mutis artibus est mirandum et tamen uerum, quanto admirabilius in oratione atque in lingua? Quae cum in eisdem sententiis uerbisque uersetur, summas habet dissimilitudines; non sic, ut alii uituperandi sint, sed ut ei, quos constet esse laudandos, in dispari tamen genere laudentur. [27] Atque id primum in poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum oratoribus: quam sunt inter sese Ennius, Pacuuius Acciusque dissimiles, quam apud Graecos Aeschylus, Sophocles, Euripides, quamquam omnibus par paene laus in dissimili scribendi genere tribuitur! [28] Aspicite nunc eos homines atque intuemini, quorum de facultate quaerimus [quid intersit inter oratorum studia atque naturas]: suauitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum Aeschines, uim Demosthenes habuit. Quis eorum non egregius? Tamen quis cuiusquam nisi sui similis? Grauitatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum. Quis horum non princeps temporibus illis fuit? Et suo tamen quisque in genere princeps.

VIII

[29] Sed quid ego uetera conquiram, cum mihi liceat uti praesentibus exemplis atque uiuis? Quid iucundius auribus nostris umquam accidit huius oratione Catuli? Quae est pura sic, ut Latine loqui paene solus uideatur, sic autem grauis, ut in singulari dignitate omnis tamen adsit humanitas ac lepos. Quid multa? Istum audiens equidem sic iudicare soleo, quicquid aut addideris aut mutaris aut detraxeris, uitiosius et deterius futurum. [30] Quid, noster hic Caesar nonne nouam quandam rationem attulit orationis et dicendi genus induxit prope singulare? Quis umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis remisse, seueras hilare, forensis scaenica prope uenustate tractauit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur nec grauitas facetiis minueretur? [31] Ecce praesentes duo prope aequales Sulpicius et Cotta. Quid iam inter se dissimile? Quid tam in suo genere praestans? Limatus alter et subtilis, rem explicans propriis aptisque uerbis; haeret in causa semper et quid iudici probandum sit cum acutissime uidit, omissis ceteris argumentis in eo mentem orationemque defigit; Sulpicius autem fortissimo quodam animi impetu, plenissima et maxima uoce, summa contentione corporis et dignitate motus, uerborum quoque ea grauitate et copia est, ut unus ad dicendum instructissimus a natura esse uideatur.

IX

[32] Ad nosmet ipsos iam reuertor, quoniam sic fuimus semper comparati, ut hominum sermonibus quasi in aliquod contentionis iudicium uocaremur. Quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius? Cum ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam memet mei paenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione coniungar. Videtisne, genus hoc quod sit Antoni? Forte, uehemens, commotum in agendo, praemunitum et ex omni parte causae saeptum, acre, acutum, enucleatum, in sua quaque re commorans, honeste cedens, acriter insequens, terrens, supplicans, summa orationis uarietate, nulla nostrarum aurium satietate. [33] Nos autem, quicumque in dicendo sumus, quoniam esse aliquo in numero uobis uidemur, certe tamen ab huius multum genere distamus; quod quale sit, non est meum dicere, propterea quod minime sibi quisque notus est et difficillime de se quisque sentit; sed tamen dissimilitudo intellegi potest et ex motus mei mediocritate et ex eo, quod, quibus uestigiis primum institi, in eis fere soleo perorare et quod aliquanto me maior in uerbis [quam in sententiis] eligendis labor et cura torquet uerentem, ne, si paulo obsoletior fuerit oratio, non digna exspectatione et silentio fuisse uideatur. [34] Quod si in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitudines sunt, tam certae res cuiusque propriae et in ea uarietate fere melius a deteriore facultate magis quam genere distinguitur atque omne laudatur, quod in suo genere perfectum est, quid censetis, si omnis, qui ubique sunt aut fuerunt oratores, amplecti uoluerimus, nonne fore ut, quot oratores, totidem paene reperiantur genera dicendi? Ex qua mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem praeceptis atque una institutione formari. [35] Quod non est ita, diligentissimeque hoc est eis, qui instituunt aliquos atque erudiunt, uidendum, quo sua quemque natura maxime ferre uideatur. Etenim uidemus ex eodem quasi ludo [summorum in suo cuiusque genere artificum et magistrorum] exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen laudandos, cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommodaretur. [36] Cuius est uel maxime insigne illud exemplum, ut ceteras artis omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singularis se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere: alterum enim exsultantem uerborum audacia reprimebat alterum cunctantem et quasi uerecundantem incitabat. Neque eos similis effecit inter se, sed tantum alteri adfinxit, de altero limauit, ut id conformaret in utroque, quod utriusque natura pateretur.

X

[37] Haec eo mihi praedicenda fuerunt, ut si non omnia, quae proponerentur a me, ad omnium uestrum studium et ad genus id, quod quisque uestrum in dicendo probaret, adhaerescerent, id a me genus exprimi sentiretis, quod maxime mihi ipsi probaretur. Ergo haec et agenda sunt ab oratore, quae explicauit Antonius, et dicenda quodam modo. Quinam igitur dicendi est modus melior, nam de actione post uidero, quam Latine, ut plane, ut ornate, ut ad id, quodcumque agetur, apte congruenterque dicamus? [38] Atque eorum quidem, quae duo prima dixi, rationem non arbitror exspectari a me puri dilucidique sermonis, neque enim conamur docere eum dicere, qui loqui nesciat; nec sperare, qui Latine non possit, hunc ornate esse dicturum; neque uero, qui non dicat quod intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere. Linquamus igitur haec, quae cognitionem habent facilem, usum necessarium. Nam alterum traditur litteris doctrinaque puerili, alterum adhibetur ob eam causam, ut intellegatur quid quisque dicat, quod uidemus ita esse necessarium, ut tamen eo minus nihil esse possit. [39] Sed omnis loquendi elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum, tamen augetur legendis oratoribus et poetis; sunt enim illi ueteres, qui ornare nondum poterant ea, quae dicebant, omnes prope praeclare locuti; quorum sermone adsuefacti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi Latine. Neque tamen erit utendum uerbis eis, quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi quando ornandi causa parce, quod ostendam; sed usitatis ita poterit uti, lectissimis ut utatur, is, qui in ueteribus erit scriptis studiose et multum uolutatus.

XI

[40] Atque, ut Latine loquamur, non solum uidendum est, ut et uerba efferamus ea, quae nemo iure reprehendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et numero conseruemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et uocis sonus est ipse moderandus. [41] Nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius; nolo uerba exiliter exanimata exire, nolo inflata et quasi anhelata grauius. Nam de uoce nondum ea dico, quae sunt actionis, sed hoc, quod mihi cum sermone quasi coniunctum uidetur: sunt enim certa uitia, quae nemo est quin effugere cupiat; mollis uox aut muliebris aut quasi extra modum absona atque absurda. [42] Est autem uitium, quod non nulli de industria consectantur: rustica uox et agrestis quosdam delectat, quo magis antiquitatem, si ita sonet, eorum sermo retinere uideatur; ut tuus, Catule, sodalis, L. Cotta, gaudere mihi uidetur grauitate linguae sonoque uocis agresti et illud, quod loquitur, priscum uisum iri putat, si plane fuerit rusticanum. Me autem tuus sonus et subtilitas ista delectat, omitto uerborum, quamquam est caput; uerum id adfert ratio, docent litterae, confirmat consuetudo et legendi et loquendi; sed hanc dico suauitatem, quae exit ex ore; quae quidem ut apud Graecos Atticorum, sic in Latino sermone huius est urbis maxime propria. [43] Athenis iam diu doctrina ipsorum Atheniensium interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum, quibus uacant ciues, peregrini fruuntur capti quodam modo nomine urbis et auctoritate; tamen eruditissimos homines Asiaticos quiuis Atheniensis indoctus non uerbis, sed sono uocis nec tam bene quam suauiter loquendo facile superabit. Nostri minus student litteris quam Latini; tamen ex istis, quos nostis, urbanis, in quibus minimum est litterarum, nemo est quin litteratissimum togatorum omnium, Q. Valerium Soranum, lenitate uocis atque ipso oris pressu et sono facile uincat.

XII

[44] Qua re cum sit quaedam certa uox Romani generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animaduerti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam asperitatem, sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus. [45] Equidem cum audio socrum meam Laeliam - facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conseruant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper, quae prima didicerunt - sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naeuium uidear audire, sono ipso uocis ita recto et simplici est, ut nihil ostentationis aut imitationis adferre uideatur; ex quo sic locutum esse eius patrem iudico, sic maiores; non aspere ut ille, quem dixi, non uaste, non rustice, non hiulce, sed presse et aequabiliter et leniter. [46] Qua re Cotta noster, cuius tu illa lata, Sulpici, non numquam imitaris, ut Iota litteram tollas et E plenissimum dicas, non mihi oratores antiquos, sed messores uidetur imitari." Hic cum adrisisset ipse Sulpicius, "sic agam uobiscum" inquit Crassus "ut quoniam me loqui uoluistis, aliquid de uestris uitiis audiatis." "Vtinam quidem!" inquit ille "id enim ipsum uolumus, idque si feceris, multa, ut arbitror, hic hodie uitia ponemus." [47] "At enim non sine meo periculo" Crassus inquit "possum, Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum dixit sibi uideri." Tum ille "tu uero, quod monuit idem, ut ea, quae in quoque maxima essent, imitaremur; ex quo uereor ne nihil sim tui nisi supplosionem pedis imitatus et pauca quaedam uerba et aliquem, si forte, motum." "Ergo ista," inquit Crassus "quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum inrideam - sunt autem ea multo et plura et maiora, quam dicis - quae autem sunt tua plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus admonuerit, commonebo.

XIII

[48] Praetereamus igitur praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio ueterum oratorum et poetarum; neque uero in illo altero diutius commoremur, ut disputemus, quibus rebus adsequi possimus, ut ea, quae dicamus, intellegantur: [49] Latine scilicet dicendo, uerbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea, quae significari ac declarari uolemus, sine ambiguo uerbo aut sermone, non nimis longa continuatione uerborum, non ualde productis eis, quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non discerptis sententiis, non praeposteris temporibus, non confusis personis, non perturbato ordine. Quid multa? Tam facilis est tota res, ut mihi permirum saepe uideatur, cum difficilius intellegatur, quid patronus uelit dicere, quam si ipse ille, qui patronum adhibet, de re sua diceret. [50] Isti enim, qui ad nos causas deferunt, ita nos plerumque ipsi docent, ut non desideres planius dici; easdem res autem simul ac Fufius aut uester aequalis Pomponius agere coepit, non aeque quid dicant, nisi admodum attendi, intellego; ita confusa est oratio, ita perturbata, nihil ut sit primum, nihil ut secundum, tantaque insolentia ac turba uerborum, ut oratio, quae lumen adhibere rebus debet ea obscuritatem et tenebras adferat atque ut quodam modo ipsi sibi in dicendo obstrepere uideantur. [51] Verum, si placet, quoniam haec satis spero uobis quidem certe maioribus molesta et putida uideri, ad reliqua aliquanto odiosiora pergamus."

XIV

"Atqui uides" inquit Antonius "quam alias res agamus [quam te inuiti audiamus], qui adduci possimus - de me enim conicio - relictis ut rebus omnibus te sectemur; [te audiamus] ita de horridis rebus nitida, de ieiunis plena, de peruulgatis noua quaedam est oratio tua." [52] "Faciles enim," inquit "Antoni, partes eae fuerunt duae, quas modo percucurri uel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque dicendi; reliquae sunt magnae, implicatae, uariae, graues, quibus omnis admiratio ingeni, omnis laus eloquentiae continetur; nemo enim umquam est oratorem, quod Latine loqueretur, admiratus; si est aliter, inrident neque eum oratorem tantum modo, sed hominem non putant; nemo extulit eum uerbis, qui ita dixisset, ut, qui adessent, intellegerent quid diceret, sed contempsit eum, qui minus id facere potuisset. [53] In quo igitur homines exhorrescunt? Quem stupefacti dicentem intuentur? In quo exclamant? Quem deum, ut ita dicam, inter homines putant? Qui distincte, qui explicate, qui abundanter, qui inluminate et rebus et uerbis dicunt et in ipsa oratione quasi quendam numerum uersumque conficiunt, id est, quod dico, ornate. Qui idem ita moderantur, ut rerum, ut personarum dignitates ferunt, ei sunt in eo genere laudandi laudis, quod ego aptum et congruens nomino. [54] Qui ita dicerent, eos negauit adhuc se uidisse Antonius et eis hoc nomen dixit eloquentiae solis esse tribuendum. Qua re omnis istos me auctore deridete atque contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur, rhetorum praeceptis omnem oratoriam uim complexos esse arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut quid profiteantur intellegere potuerunt. Vero enim oratori, quae sunt in hominum uita, quandoquidem in ea uersatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent. [55] Est enim eloquentia una quaedam de summis uirtutibus; quamquam sunt omnes uirtutes aequales et pares, sed tamen est specie alia magis alia formosa et inlustris, sicut haec uis, quae scientiam complexa rerum sensa mentis et consilia sic uerbis explicat, ut eos, qui audiant, quocumque incubuerit, possit impellere; quae quo maior est uis, hoc est magis probitate iungenda summaque prudentia; quarum uirtutum expertibus si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem oratores effecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus.

XV

[56] Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique rationem uimque dicendi ueteres Graeci sapientiam nominabant; hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hac similitudine Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non tam fortasse docti, sed impetu mentis simili et uoluntate. Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad uitae studia dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagoras, Democritus, Anaxagoras, a regendis ciuitatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerunt; quae uita propter tranquillitatem et propter ipsius scientiae suauitatem, qua nihil est hominibus iucundius, pluris, quam utile fuit rebus publicis, delectauit. [57] Itaque, ut ei studio se excellentissimis ingeniis homines dediderunt, ex ea summa facultate uacui ac liberi temporis multo plura, quam erat necesse, doctissimi homines otio nimio et ingeniis uberrimis adfluentes curanda sibi esse ac quaerenda et inuestiganda duxerunt. Nam uetus quidem illa doctrina eadem uidetur et recte faciendi et bene dicendi magistra; neque disiuncti doctores, sed eidem erant uiuendi praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli iuueni comitem esse datum dicit ad bellum, ut efficeret oratorem uerborum actoremque rerum. [58] Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano adsueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam nouum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut uoluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici, nouum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur atque uirtutem, omne tempus atque aetates suas consumpserunt.

XVI

[59] Sed quod erant quidam eique multi, qui aut in re publica propter ancipitem, quae non potest esse seiuncta, faciendi dicendique sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus ipsi in re publica uersarentur, sed huius tamen eiusdem sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates, inuenti sunt, qui, cum ipsi doctrina et ingeniis abundarent, a re autem ciuili et a negotiis animi quodam iudicio abhorrerent, hanc dicendi exercitationem exagitarent atque contemnerent; quorum princeps Socrates fuit. [60] Is qui omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae cum prudentia et acumine et uenustate et subtilitate tum uero eloquentia, uarietate, copia, quam se cumque in partem dedisset omnium fuit facile princeps, eisque, qui haec, quae nunc nos quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum cognitio atque in eis exercitatio philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et ornate dicendi scientiam re cohaerentis disputationibus suis separauit; cuius ingenium uariosque sermones immortalitati scriptis suis Plato tradidit, cum ipse litteram Socrates nullam reliquisset. [61] Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam cum essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius uariis et diuersis et in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes inter se et multum disiunctae et dispares, cum tamen omnes se philosophi Socraticos et dici uellent et esse arbitrarentur.

XVII

[62] Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates, quorum alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit, deinde ab Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socratico sermone maxime adamarat, Cynici primum, deinde Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis uoluptariae disputationes delectarant, Cyrenaica philosophia manauit, quam ille et eius posteri simpliciter defenderunt, hi, qui nunc uoluptate omnia metiuntur, dum uerecundius id agunt, nec dignitati satis faciunt, quam non aspernantur, nec uoluptatem tuentur, quam amplexari uolunt. Fuerunt etiam alia genera philosophorum, qui se omnes fere Socraticos esse dicebant, Eretricorum, Erilliorum, Megaricorum, Pyrrhoneorum; sed ea horum ui et disputationibus sunt iam diu fracta et exstincta. [63] Ex illis autem quae remanent, ea philosophia, quae suscepit patrocinium uoluptatis, etsi cui uera uideatur? procul abest tamen ab eo uiro, quem quaerimus et quem auctorem publici consili et regendae ciuitatis ducem et sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in populo, in causis publicis esse uolumus. Nec ulla tamen ei philosophiae fiet iniuria a nobis; non enim repelletur inde, quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi uult, ubi etiam recubans molliter et delicate nos auocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re publica. [64] Verum ego non quaero nunc, quae sit philosophia uerissima, sed quae oratori coniuncta maxime; qua re istos sine ulla contumelia dimittamus; sunt enim et boni uiri et, quoniam sibi ita uidentur, beati; tantumque eos admoneamus, ut illud, etiam si est uerissimum, tacitum tamen tamquam mysterium teneant, quod negant uersari in re publica esse sapientis; nam si hoc nobis atque optimo cuique persuaserint, non poterunt ipsi esse, id quod maxime cupiunt, otiosi.

XVIII

[65] Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen nec eos iratos uereor, quoniam omnino irasci nesciunt; atque hanc eis habeo gratiam, quod soli ex omnibus eloquentiam uirtutem ac sapientiam esse dixerunt. Sed nimirum est in his, quod ab hoc, quem instruimus oratore, ualde abhorreat; uel quod omnis, qui sapientes non sint, seruos, latrones, hostis, insanos esse dicunt, neque tamen quemquam esse sapientem: ualde autem est absurdum ei contionem aut senatum aut ullum coetum hominum committere, cui nemo illorum, qui adsint, sanus, nemo ciuis, nemo liber esse uideatur. [66] Accedit quod orationis etiam genus habent fortasse subtile et certe acutum, sed, ut in oratore, exile, inusitatum, abhorrens ab auribus uulgi, obscurum, inane, ieiunum, ac tamen eius modi, quo uti ad uulgus nullo modo possit: alia enim et bona et mala uidentur Stoicis et ceteris ciuibus uel potius gentibus; alia uis honoris, ignominiae, praemi, supplici; uere an secus nihil ad hoc tempus; sed ea si sequamur, nullam umquam rem dicendo expedire possimus. [67] Reliqui sunt Peripatetici et Academici; quamquam Academicorum nomen est unum, sententiae duae; nam Speusippus Platonis sororis filius et Xenocrates, qui Platonem audierat, et qui Xenocratem Polemo et Crantor, nihil ab Aristotele, qui una audierat Platonem, magno opere dissensit; copia fortasse et uarietate dicendi pares non fuerunt: Arcesilas primum, qui Polemonem audierat, ex uariis Platonis libris sermonibusque Socraticis hoc maxime adripuit, nihil esse certi quod aut sensibus aut animo percipi possit; quem ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque iudicium primumque instituisse - quamquam id fuit Socraticum maxime - non quid ipse sentiret ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset, disputare. [68] Hinc haec recentior Academia manauit, in qua exstitit diuina quadam celeritate ingeni dicendique copia Carneades; cuius ego etsi multos auditores cognoui Athenis, tamen auctores certissimos laudare possum et socerum meum Scaeuolam, qui cum Romae audiuit adulescens, et Q. Metellum L. F. familiarem meum, clarissimum uirum, qui illum a se adulescente Athenis iam adfectum senectute multos dies auditum esse dicebat.

XIX

[69] Haec autem, ut ex Appennino fluminum, sic ex communi sapientiae iugo sunt doctrinarum facta diuortia, ut philosophi tamquam in superum mare [Ionium] defluerent Graecum quoddam et portuosum, oratores autem in inferum hoc, Tuscum et barbarum, scopulosum atque infestum laberentur, in quo etiam ipse Vlixes errasset. [70] Qua re, si hac eloquentia atque hoc oratore contenti sumus, qui sciat aut negare oportere, quod arguare, aut, si id non possis, tum ostendere, quod is fecerit, qui insimuletur, aut recte factum aut alterius culpa aut iniuria aut ex lege aut non contra legem aut imprudentia aut necessario, aut non eo nomine usurpandum, quo arguatur, aut non ita agi, ut debuerit ac licuerit; et, si satis esse putatis ea, quae isti scriptores artis docent, discere, quae multo tamen ornatius, quam ab illis dicuntur, et uberius explicauit Antonius - sed, si his contenti estis atque eis etiam, quae dici uoluistis a me, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in exiguum sane gyrum compellitis. [71] Sin ueterem illum Periclem aut hunc etiam, qui familiarior nobis propter scriptorum multitudinem est, Demosthenem sequi uultis et si illam praeclaram et eximiam speciem oratoris perfecti et pulcritudinem adamastis, aut uobis haec Carneadia aut illa Aristotelia uis comprehendenda est. [72] Namque, ut ante dixi, ueteres illi usque ad Socratem omnem omnium rerum, quae ad mores hominum, quae ad uitam, quae ad uirtutem, quae ad rem publicam pertinebant, cognitionem et scientiam cum dicendi ratione iungebant; postea dissociati, ut exposui, a Socrate [diserti a doctis] et deinceps a Socraticis item omnibus philosophi eloquentiam despexerunt, oratores sapientiam, neque quicquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his aut ab illis hi mutuarentur; ex quo promisce haurirent, si manere in pristina communione uoluissent. [73] Sed ut pontifices ueteres propter sacrificiorum multitudinem tris uiros epulones esse uoluerunt, cum essent ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent, instituti, sic Socratici it se causarum actores et a communi philosophiae nomine separauerunt, cum ueteres dicendi et intellegendi mirificam societatem esse uoluissent.

XX

[74] Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et petam a uobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere putetis. Ego enim sum is, qui cum summo studio patris in pueritia doctus essem et in forum ingeni tantum, quantum ipse sentio, non tantum, quantum [ipse] forsitan uobis uidear, detulissem, non possim dicere me haec, quae nunc complector, perinde, ut dicam discenda esse, didicisse; quippe qui omnium maturrime ad publicas causas accesserim annosque natus unum et uiginti nobilissimum hominem et eloquentissimum in iudicium uocarim; cui disciplina fuerit forum, magister usus et leges et instituta Populi Romani mosque maiorum. [75] Paulum sitiens istarum artium, de quibus loquor, gustaui, quaestor in Asia cum essem, aequalem fere meum ex Academia rhetorem nactus, Metrodorum illum, de cuius memoria commemorauit Antonius; et inde decedens Athenis, ubi ego diutius essem moratus, nisi Atheniensibus, quod mysteria non referrent, ad quae biduo serius ueneram, suscensuissem; qua re hoc, quod complector tantam scientiam uimque doctrinae, non modo non pro me, sed contra me est potius - non enim quid ego, sed quid orator possit disputo - atque hos omnis, qui artis rhetoricas exponunt, perridiculos; scribunt enim de litium genere et de principiis et de narrationibus; [76] illa uis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, uirtutum, officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae animos, quae uitam continet, originem, uim mutationesque teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam regat, omniaque, ad quamcumque rem pertineant, ornate copioseque dicat. [77] In quo genere nos quidem uersamur tantum quantum possumus, quantum ingenio, quantum mediocri doctrina, quantum usu ualemus; neque tamen istis, qui in una philosophia quasi tabernaculum uitae suae conlocarunt, multum sane in disputatione concedimus.

XXI

[78] Quid enim meus familiaris C. Velleius adferre potest, quam ob rem uoluptas sit summum bonum, quod ego non copiosius possim uel tutari, si uelim, uel refellere ex illis locis, quos exposuit Antonius, hac dicendi exercitatione, in qua Velleius est rudis, unus quisque nostrum uersatus? Quid est, quod aut Sex. Pompeius aut duo Balbi aut meus amicus, qui cum Panaetio uixit, M. Vigellius de uirtute hominum Stoici possint dicere, qua in disputatione ego his debeam aut uestrum quisquam concedere? [79] Non est enim philosophia similis artium reliquarum: nam quid faciet in geometria qui non didicerit? Quid in musicis? Aut taceat oportebit aut ne sanus quidem iudicetur. Haec uero, quae sunt in philosophia, ingeniis eruuntur ad id, quod in quoque ueri simile est, eliciendum acutis atque acribus eaque exercitata oratione poliuntur. Hic noster uulgaris orator, si minus erit doctus, at tamen in dicendo exercitatus, hac ipsa exercitatione communi istos quidem [nostros] uerberabit neque se ab eis contemni ac despici sinet; [80] sin aliquis exstiterit aliquando, qui Aristotelio more de omnibus rebus in utramque partem possit dicere et in omni causa duas contrarias orationes, praeceptis illius cognitis, explicare aut hoc Arcesilae modo et Carneadi contra omne, quod propositum sit, disserat, quique ad eam rationem adiungat hunc [rhetoricum] usum [moremque] exercitationemque dicendi, is sit uerus, is perfectus, is solus orator. Nam neque sine forensibus neruis satis uehemens et grauis nec sine uarietate doctrinae satis politus et sapiens esse orator potest. [81] Qua re Coracem istum ueterem patiamur nos quidem pullos suos excludere in nido, qui euolent clamatores odiosi ac molesti, Pamphilumque nescio quem sinamus in infulis tantam rem tamquam puerilis delicias aliquas depingere; nosque ipsi hac tam exigua disputatione hesterni et hodierni diei totum oratoris munus explicemus, dum modo illa res tanta sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo [oratorum] istorum umquam attigit, comprehensa esse uideatur."

XXII

[82] Tum Catulus "haudquaquam hercule" inquit "Crasse, mirandum est esse in te tantam dicendi uel uim uel suauitatem uel copiam; quem quidem antea natura rebar ita dicere, ut mihi non solum orator summus, sed etiam sapientissimus homo uiderere; nunc intellego illa te semper etiam potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his hanc dicendi copiam fluxisse. Sed tamen cum omnis gradus aetatis recordor tuae cumque uitam tuam ac studia considero, neque, quo tempore ista didiceris, uideo, nec magno opere te istis studiis, hominibus, libris intellego deditum. Neque tamen possum statuere, utrum magis mirer te illa, quae mihi persuades maxima esse adiumenta, potuisse in tantis tuis occupationibus perdiscere? an, si non potueris, posse isto modo dicere." [83] Hic Crassus "hoc tibi" inquit "Catule, primum persuadeas uelim, me non multo secus facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de histrione dicendum. Negarem enim posse eum satis facere in gestu, nisi palaestram, nisi saltare didicisset; neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset, sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem. [84] Similiter nunc de oratore uestro impulsu loquor, summo scilicet; semper enim, quacumque de arte aut facultate quaeritur, de absoluta et perfecta quaeri solet. Qua re si iam me uultis esse oratorem, si etiam sat bonum, si bonum denique, non repugnabo; quid enim nunc sim ineptus? Ita me existimari scio: quod si ita est, summus tamen certe non sum; neque enim apud homines res est ulla difficilior neque maior neque quae plura adiumenta doctrinae desideret. [85] Ac tamen, quoniam de oratore nobis disputandum est, de summo oratore dicam necesse est; uis enim et natura rei, nisi perfecta ante oculos ponitur, qualis et quanta sit intellegi non potest. Me autem, Catule, fateor neque hodie in istis libris et cum istis hominibus uiuere nec uero, id quod tu recte commeministi, ullum umquam habuisse sepositum tempus ad discendum ac tantum tribuisse doctrinae temporis, quantum mihi puerilis aetas, forenses feriae concesserint.

XXIII

[86] Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum, qui curiam, qui causas, qui rem publicam spectet, opus esse arbitror temporis, quantum sibi ei sumpserunt, quos discentis uita defecit: omnes enim artes aliter ab eis tractantur, qui eas ad usum transferunt, aliter ab eis, qui ipsarum artium tractatu delectati nihil in uita sunt aliud acturi. Magister hic Samnitium summa iam senectute est et cotidie commentatur, nihil enim curat aliud: at Q. Velocius puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque cognorat, fuit, ut est apud Lucilium, quamuis bonus ipse Samnis in ludo ac rudibus cuiuis satis asper; sed plus operae foro tribuebat, amicis, rei familiari. Valerius cotidie cantabat; erat enim scaenicus: quid faceret aliud? [87] At Numerius Furius, noster familiaris, cum est commodum, cantat; est enim paterfamilias, est eques Romanus; puer didicit quod discendum fuit. Eadem ratio est harum artium maximarum; dies et noctis uirum summa uirtute et prudentia uidebamus, philosopho cum operam daret, Q. Tuberonem; at eius auunculum uix intellegeres id agere, cum ageret tamen, Africanum. Ista discuntur facile? si et tantum sumas,, quantum opus sit, et habeas qui docere fideliter possit et scias etiam ipse discere; [88] sed si tota uita nihil uelis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione uestiges. Ita fit, ut agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, si usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria studiumque permaneat. Libet autem semper discere; ut si uelim ego talis optime ludere aut pilae studio tenear, etiam fortasse, si adsequi non possim; at alii, quia praeclare faciunt, uehementius, quam causa postulat, delectantur, ut Titius pila, Brulla talis. [89] Qua re nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi; res quidem se mea sententia sic habet, ut nisi quod quisque cito potuerit, numquam omnino possit perdiscere."

XXIV

[90] "Iam, iam," inquit Catulus "intellego, Crasse, quid dicas; et hercule adsentior; satis uideo tibi homini ad perdiscendum acerrimo ad ea cognoscenda, quae dicis, fuisse temporis." "Pergisne" inquit Crassus "me, quae dicam, de me, non de re putare dicere? Sed iam, si placet, ad instituta redeamus." "Mihi uero" Catulus inquit "placet." [91] Tum Crassus "quorsum igitur haec spectat" inquit "tam longa et tam alte repetita oratio? Hae duae partes, quae mihi supersunt, inlustrandae orationis ac totius eloquentiae cumulandae, quarum altem dici postulat ornate, altera apte, hanc habent uim, ut sit quam maxime iucunda, quam maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam plurimis sit rebus instructa; [92] instrumentum autem hoc forense, litigiosum, acre, tractum ex uulgi opinionibus exiguum saneque mendicum est; illud rursus ipsum, quod tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros, non multum est maius quam illud uulgare ac forense: apparatu nobis opus est et rebus exquisitis, undique conlectis, arcessitis, comportatis, ut tibi, Caesar, faciendum est ad annum; ut ego in aedilitate laboraui, quod cotidianis et uernaculis rebus satis facere me posse huic populo non putabam. [93] Verborum eligendorum et conlocandorum et concludendorum facilis est uel ratio uel sine ratione ipsa exercitatio; rerum est silua magna, quam cum Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuuentus nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt; quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, conroborari impudentiam. [94] Nam apud Graecos, cuicuimodi essent, uidebam tamen esse praeter hanc exercitationem linguae doctrinam aliquam et humanitate dignam scientiam, hos uero nouos magistros nihil intellegebam posse docere, nisi ut auderent; quod etiam cum bonis rebus coniunctum per se ipsum est magno opere fugiendum: hoc cum unum traderetur et cum impudentiae ludus esset, putaui esse censoris, ne longius id serperet, prouidere. [95] Quamquam non haec ita statuo atque decerno, ut desperem Latine ea, de quibus disputauimus, tradi ac perpoliri posse, patitur enim et lingua nostra et natura rerum ueterem illam excellentemque prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque transferri, sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt; sin quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.

XXV

[96] Ornatur igitur oratio genere primum et quasi colore quodam et suco suo; nam ut grauis, ut suauis, ut erudita sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris habeat quantum opus sit, non est singulorum articulorum; in toto spectantur haec corpore. Vt porro conspersa sit quasi uerborum sententiarumque floribus, id non debet esse fusum aequabiliter per omnem orationem, sed ita distinctum, ut sint quasi in ornatu disposita quaedam insignia et lumina. [97] Genus igitur dicendi est eligendum, quod maxime teneat eos, qui audiant, et quod non solum delectet, sed etiam sine satietate delectet; non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caueatis, ne exilis, ne inculta sit uestra oratio, ne uulgaris, ne obsoleta; aliud quiddam maius et ingenia me hortantur uestra et aetates. [98] Difficile enim dictu est, quaenam causa sit, cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt uoluptate et specie prima acerrime commouent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur. Quanto colorum pulcritudine et uarietate floridiora sunt in picturis nouis pleraque quam in ueteribus! Quae tamen, etiam si primo aspectu nos ceperunt, diutius non delectant; cum eidem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur. Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae uoculae quam certae et seuerae! Quibus tamen non modo austeri, sed, si saepius fiunt, multitudo ipsa reclamat. [99] Licet hoc uidere in reliquis sensibus unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suauitate conditis quam his moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum olere uideatur; in ipso tactu esse modum et mollitudinis et leuitatis. Quin etiam gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime uoluptarius quique dulcitudine praeter ceteros sensus commouetur, quam cito id, quod ualde dulce est, aspernatur ac respuit! Quis potione uti aut cibo dulci diutius potest? Cum utroque in genere ea, quae leuiter sensum uoluptate moueant, facillime fugiant satietatem. [100] Sic omnibus in rebus uoluptatibus maximis fastidium finitimum est; quo hoc minus in oratione miremur in qua uel ex poetis uel oratoribus possumus iudicare concinnam, distinctam, ornatam, festiuam, sine intermissione, sine reprehensione, sine uarietate, quamuis claris sit coloribus picta uel poesis uel oratio, non posse in delectatione esse diuturna. Atque eo citius in oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco offenditur, quod sensus in nimia uoluptate natura, non mente satiantur; in scriptis et in dictis non aurium solum, sed animi iudicio etiam magis infucata uitia noscuntur.

XXVI

[101] Qua re "bene et praeclare" quamuis nobis saepe dicatur; "belle et festiue" nimium saepe nolo; quamquam illa ipsa exclamatio "non potest melius" sit uelim crebra; sed habeat tamen illa in dicendo admiratio ac summa laus umbram aliquam et recessum, quo magis id, quod erit inluminatum, exstare atque eminere uideatur. [102] Numquam agit hunc uersum Roscius eo gestu, quo potest: nam sapiens uirtuti honorem praemium, haud praedam petit: sed abicit prorsus, ut in proximo: set quid uideo? Ferro saeptus possidet sedis sacras, incidat, aspiciat, admiretur, stupescat. Quid, ille alter quid petam praesidi? Quam leniter, quam remisse, quam non actuose! Instat enim o pater, o patria, o Priami domus! In quo tanta commoueri actio non posset, si esset consumpta superiore motu et exhausta. Neque id actores prius uiderunt quam ipsi poetae, quam denique illi etiam, qui fecerunt modos, a quibus utrisque summittitur aliquid, deinde augetur, extenuatur, inflatur, uariatur, distinguitur. [103] Ita sit nobis igitur ornatus et suauis orator - nec tamen potest aliter esse - ut suauitatem habeat austeram et solidam, non dulcem atque decoctam. Nam ipsa ad ornandum praecepta, quae dantur, eius modi sunt, ut ea quiuis uel uitiosissimus orator explicare possit; qua re, ut ante dixi, primum silua rerum [ac sententiarum] comparanda est, qua de parte dixit Antonius; haec formanda filo ipso et genere orationis, inluminanda uerbis, uarianda sententiis. [104] Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornando, quod ualet non solum ad augendum aliquid et tollendum altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abiciendum.

XXVII

Id desideratur omnibus eis in locis, quos ad fidem orationis faciendam adhiberi dixit Antonius, uel cum explanamus aliquid uel cum conciliamus animos uel cum concitamus; [105] sed in hoc, quod postremum dixi, amplificatio potest plurimum, eaque una laus oratoris est [et] propria maxime. Etiam maior est illa exercitatio quam extremo sermone instruxit Antonius, primo reiciebat, laudandi et uituperandi; nihil est enim ad exaggerandam et amplificandam orationem accommodatius, quam utrumque horum cumulatissime facere posse. [106] Consequentur etiam illi loci, qui quamquam proprii causarum et inhaerentes in earum neruis esse debent, tamen quia de uniuersa re tractari solent, communes a ueteribus nominati sunt; quorum partim habent uitiorum et peccatorum acrem quandam cum amplificatione incusationem aut querelam, contra quam dici nihil solet nec potest, ut in depeculatorem, in proditorem, in parricidam; quibus uti confirmatis criminibus oportet, aliter enim ieiuni sunt atque inanes; [107] alii autem habent deprecationem aut miserationem; alii uero ancipitis disputationes, in quibus de uniuerso genere in utramque partem disseri copiose licet. Quae exercitatio nunc propria duarum philosophiarum, de quibus ante dixi, putatur, apud antiquos erat eorum, a quibus omnis de rebus forensibus dicendi ratio et copia petebatur; de uirtute enim, de officio, de aequo et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, praemio, poena similibusque de rebus in utramque partem dicendi etiam nos et uim et artem habere debemus. [108] Sed quoniam de nostra possessione depulsi in paruo et eo litigioso praediolo relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non potuimus, ab eis, quod indignissimum est, qui in nostrum patrimonium inruperunt, quod opus est nobis mutuemur.

XXVIII

[109] Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parua urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi aut Academici nominantur, olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Graecis politici philosophi appellati uniuersarum rerum publicarum nomine uocabantur, omnem ciuilem orationem in horum alterutro genere uersari: aut de finita controuersia certis temporibus ac reis; hoc modo: placeatne a Karthaginiensibus captiuos nostros redditis suis recuperari? Aut infinite de uniuerso genere quaerentis: quid omnino de captiuo statuendum ac sentiendum sit? Atque horum superius illud genus causam aut controuersiam appellant eamque tribus, lite aut deliberatione aut laudatione, definiunt; haec autem altera quaestio infinita et quasi proposita consultatio nominatur. [110] Atque [hactenus loquantur] etiam hac in instituendo diuisione utuntur, sed ita, non ut iure aut iudicio, ui denique recuperare amissam possessionem, sed ut [iure ciuili] surculo defringendo usurpare uideantur. Nam illud alterum genus, quod est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque id ipsum lacinia - nunc enim apud Philonem, quem in Academia [maxime] uigere audio, etiam harum iam causarum cognitio exercitatioque celebratur - alterum uero tantum modo in prima arte tradenda nominant et oratoris esse dicunt; sed neque uim neque naturam eius nec partis nec genera proponunt, ut praeteriri omnino fuerit satius quam attactum deseri; nunc enim inopia reticere intelleguntur, tum iudicio uiderentur.

XXIX

[111] Omnis igitur res eandem habet naturam ambigendi, de qua quaeri et disceptari potest, siue in infinitis consultationibus disceptatur siue in eis causis, quae in ciuitate et forensi disceptatione uersantur; neque est ulla, quae non aut ad cognoscendi aut ad agendi uim rationemque referatur; [112] nam aut ipsa cognitio rei scientiaque perquiritur, ut uirtus suamne propter dignitatem an propter fructum aliquem expetatur; aut agendi consilium exquiritur, ut sitne sapienti capessenda res publica. [113] Cognitionis autem tres modi, coniectura, definitio et, ut ita dicam, consecutio: nam quid in re sit, coniectura quaeritur, ut illud, sitne in humano genere sapientia, quam autem uim quaeque res habeat, definitio explicat, ut si quaeratur, quid sit sapientia; consecutio autem tractatur, cum quid quamque rem sequatur, anquiritur, ut illud, sitne aliquando mentiri boni uiri. [114] Redeunt rursus ad coniecturam eamque in quattuor genera dispertiunt; nam aut quid sit quaeritur, hoc modo: naturane sit ius inter homines an in opinionibus; aut, quae sit origo cuiusque rei, ut quod sit initium legum aut rerum publicarum; aut causa et ratio, ut si quaeratur, cur doctissimi homines de maximis rebus dissentiant; aut de immutatione, ut, si disputetur, num interire uirtus in homine aut num in uitium possit conuertere. [115] Definitionis autem sunt disceptationes aut, cum quaeritur, quid in communi mente quasi impressum sit, ut si disseratur, idne sit ius, quod maximae parti sit utile; aut, cum quid cuiusque sit proprium exquiritur, ut ornate dicere propriumne sit oratoris an id etiam aliquis praeterea facere possit, aut? cum res distribuitur in partis, ut si quaeratur, quot sint genera rerum expetendarum, ut sintne tria, corporis, animi externarumque rerum, aut, cum, quae forma et quasi naturalis nota cuiusque sit, describitur, ut si quaeratur auari species, seditiosi, gloriosi. [116] Consecutionis autem duo prima quaestionum genera ponuntur; nam aut simplex est disceptatio, ut si disseratur, expetendane sit gloria, aut ex comparatione, laus an diuitiae magis expetendae sint; simplicium autem sunt tres modi: de expetendis fugiendisue rebus, ut expetendine honores sint, num fugienda paupertas; de aequo aut iniquo, ut aequumne sit ulcisci iniurias etiam propinquorum; de honesto aut turpi, ut hoc, sitne honestum gloriae causa mortem obire. [117] Comparationis autem duo sunt modi: unus, cum idemne sit an aliquid intersit quaeritur; ut metuere et uereri, ut rex et tyrannus, ut adsentator et amicus; alter, cum quid praestet aliud alii quaeritur, ut illud, optimine cuiusque sapientes an populari laude ducantur. Atque eae quidem disceptationes, quae ad cognitionem referuntur, sic fere a doctissimis hominibus describuntur.

XXX

[118] Quae uero referuntur ad agendum, aut in offici disceptatione uersantur, quo in genere quid rectum faciendumque sit quaeritur, cui loco omnis uirtutum et uitiorum est silua subiecta, aut in animorum aliqua permotione aut gignenda aut sedanda tollendaue tractantur. Huic generi subiectae sunt cohortationes, obiurgationes, consolationes, miserationes omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, mitigatio. [119] Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua in re discrepauit ab Antoni diuisione nostra partitio: eadem sunt membra in utriusque disputatione, sed paulo secus a me atque ab illo partita ac tributa. Nunc ad reliqua progrediar meque ad meum munus pensumque reuocabo. Nam ex illis locis, quos exposuit Antonius, omnia sunt ad quaeque genera quaestionum argumenta sumenda; sed aliis generibus alii loci magis erunt apti; de quo non tam quia longum est quam quia perspicuum est, dici nihil est necesse. [120] Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae latissime uagantur et a priuata [et a singulari] controuersia se ad uniuersi generis uim explicandam conferunt et conuertunt, ut ei, qui audiant, natura et genere et uniuersa re cognita de singulis reis et criminibus et litibus statuere possint. [121] Hanc ad consuetudinem exercitationis uos, adulescentes, est cohortatus Antonius atque a minutis angustisque concertationibus ad omnem uim uarietatemque uos disserendi traducendos putauit; qua re non est paucorum libellorum hoc munus, ut ei, qui scripserunt de dicendi ratione, arbitrantur, neque Tusculani atque huius ambulationis antemeridianae aut nostrae posmeridianae sessionis; non enim solum acuenda nobis neque procudenda lingua est, sed onerandum complendumque pectus maximarum rerum et plurimarum suauitate, copia, uarietate.

XXXI

[122] Nostra est enim - si modo nos oratores, si in ciuium disceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis adhibendi auctores et principes sumus - nostra est, inquam, omnis ista prudentiae doctrinaeque possessio, in quam homines quasi caducam atque uacuam abundantes otio, nobis occupatis, inuolauerunt atque etiam aut inridentes oratorem, ut ille in Gorgia Socrates, cauillantur aut aliquid de oratoris arte paucis praecipiunt libellis eosque rhetoricos inscribunt, quasi non illa sint propria rhetorum, quae ab eisdem de iustitia, de officio, de ciuitatibus instituendis et regendis, de omni uiuendi denique etiam de naturae ratione dicuntur. [123] Quae quoniam iam aliunde non possumus, sumenda sunt nobis ab eis ipsis, a quibus expilati sumus; dum modo illa ad hanc ciuilem scientiam, quo pertinent et quam intuentur, transferamus, neque, ut ante dixi, omnem teramus in his discendis rebus aetatem; sed cum fontis uiderimus, quos nisi qui celeriter cognorit, numquam cognoscet omnino, tum, quotienscumque opus erit, ex eis tantum, quantum res petet, hauriemus; [124] nam neque tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res tantas quisquam nisi monstratas possit uidere, neque tanta tamen in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri uir ingenio cernat, si modo aspexerit. In hoc igitur tanto tam immensoque campo cum liceat oratori uagari libere atque ubicumque constiterit, consistere in suo, facile suppeditat omnis apparatus ornatusque dicendi; [125] rerum enim copia uerborum copiam gignit; et, si est honestas in rebus ipsis, de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis quidam splendor in uerbis. Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura adiuuetur et in uniuersorum generum infinitis disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne ille haud sane, quem ad modum uerba struat et inluminet, a magistris istis requiret; ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est exercitata, delabitur."

XXXII

[126] Hic Catulus "di immortales," inquit "quantam rerum uarietatem, quantam uim, quantam copiam, Crasse, complexus es quantisque ex angustiis oratorem educere ausus es et in maiorum suorum regno conlocare! Namque illos ueteres doctores auctoresque dicendi nullum genus disputationis a se alienum putasse accepimus semperque esse in omni orationis ratione uersatos; [127] ex quibus Elius Hippias, cum Olympiam uenisset maxima illa quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret; nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, se tenere sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse. [128] Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est coniectura facilis, quantum sibi illi oratores de praeclarissimis artibus appetierint, qui ne sordidiores quidem repudiarint. Quid de Prodico Cio, de Thrasymacho Calchedonio, de Protagora Abderita loquar? Quorum unus quisque plurimum ut temporibus illis etiam de natura rerum et disseruit et scripsit. [129] Ipse ille Leontinus Gorgias, quo patrono, ut Plato uoluit, philosopho succubuit orator, qui aut non est uictus umquam a Socrate neque sermo ille Platonis uerus est; aut, si est uictus, eloquentior uidelicet fuit et disertior Socrates et, ut tu appellas, copiosior et melior orator - sed hic in illo ipso Platonis libro de omni re, quaecumque in disceptationem quaestionemque uocetur, se copiosissime dicturum esse profitetur; isque princeps ex omnibus ausus est in conuentu poscere qua de re quisque uellet audire; cui tantus honos habitus est a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua sed aurea statueretur. [130] Sed hi, quos nominaui, multique praeterea summique dicendi doctores uno tempore fuerunt; ex quibus intellegi potest ita se rem habere, ut tu, Crasse, dicis, oratorisque nomen apud antiquos in Graecia maiore quadam uel copia uel gloria floruisse. [131] Quo quidem magis dubito tibine plus laudis an Graecis uituperationis statuam esse tribuendum: cum tu in alia lingua ac moribus natus occupatissima in ciuitate uel priuatorum negotiis paene omnibus uel orbis terrae procuratione ac summi imperi gubernatione destrictus tantam uim rerum cognitionemque comprehenderis eamque omnem cum eius, qui consilio et oratione in ciuitate ualeat, scientia atque exercitatione sociaris; illi nati in litteris ardentesque his studiis, otio uero diffluentes, non modo nihil acquisierint, sed ne relictum quidem et traditum et suum conseruarint."

XXXIII

[132] Tum Crassus "non in hac" inquit "una, Catule, re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione magnitudines sunt artium deminutae. An tu existimas, cum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui uulneribus, alios, qui oculis mederentur? Num geometriam Euclide aut Archimede, num musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho tractante tam discerptas fuisse, ut nemo genus uniuersum complecteretur atque ut alius aliam sibi partem in qua elaboraret seponeret? [133] Equidem saepe hoc audiui de patre et de socero meo, nostros quoque homines, qui excellere sapientiae gloria uellent, omnia, quae quidem tum haec ciuitas nosset, solitos esse complecti. Meminerant illi Sex. Aelium; M'. uero Manilium nos etiam uidimus transuerso ambulantem foro; quod erat insigne eum, qui id faceret, facere ciuibus suis omnibus consili sui copiam; ad quos olim et ita ambulantis et in solio sedentis domi sic adibatur, non solum ut de iure ciuili ad eos, uerum etiam de filia conlocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur. [134] Haec fuit P. Crassi illius ueteris, haec Ti. Coruncani, haec proaui generi mei Scipionis prudentissimi hominis sapientia, qui omnes pontifices maximi fuerunt, ut ad eos de omnibus diuinis atque humanis rebus referretur; eidemque in senatu et apud populum et in causis amicorum et domi et militiae consilium suum fidemque praestabant. [135] Quid enim M. Catoni praeter hanc politissimam doctrinam transmarinam atque aduenticiam defuit? Num, quia ius ciuile didicerat, causas non dicebat? Aut quia poterat dicere, iuris scientiam neglegebat? Vtroque in genere et elaborauit et praestitit. Num propter hanc ex priuatorum negotiis conlectam gratiam tardior in re publica capessenda fuit? Nemo apud populum fortior, nemo melior senator; et idem facile optimus imperator; denique nihil in hac ciuitate temporibus illis sciri disciue potuit, quod ille non cum inuestigarit et scierit tum etiam conscripserit. [136] Nunc contra plerique ad honores adipiscendos et ad rem publicam gerendam nudi ueniunt atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati. Sin aliquis excellit unus e multis, effert se, si unum aliquid adfert, aut bellicam uirtutem aut usum aliquem militarem; quae sane nunc quidem obsoleuerunt; aut iuris scientiam, ne eius quidem uniuersi; nam pontificium, quod est coniunctum, nemo discit; aut eloquentiam, quam in clamore et in uerborum cursu positam putant; omnium uero bonarum artium, denique uirtutum ipsarum societatem cognationemque non norunt.

XXXIV

[137] Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus - nam ut uirtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis exempla petenda - septem fuisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et uocarentur: hi omnes praeter Milesium Thalen ciuitatibus suis praefuerunt. Quis doctior eisdem temporibus illis aut cuius eloquentia litteris instructior fuisse traditur quam Pisistrati? Qui primus Homeri libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus. Non fuit ille quidem ciuibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret. [138] Quid Pericles? De cuius ui dicendi sic accepimus, ut, cum contra uoluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae seuerius, tamen id ipsum, quod ille contra popularis homines diceret, populare omnibus et iucundum uideretur; cuius in labris ueteres comici, etiam cum illi male dicerent (quod tum Athenis fieri licebat), leporem habitasse dixerunt tantamque in eodem uim fuisse, ut in eorum mentibus, qui audissent, quasi aculeos quosdam relinqueret. At hunc non declamator aliqui ad clepsydram latrare docuerat, sed, ut accepimus, Clazomenius ille Anaxagoras uir summus in maximarum rerum scientia: itaque hic doctrina, consilio, eloquentia excellens quadraginta annis praefuit Athenis et urbanis eodem tempore et bellicis rebus. [139] Quid Critias? Quid Alcibiades? Ciuitatibus quidem suis non boni, sed certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant disputationibus eruditi? Quis Dionem Syracosium doctrinis omnibus expoliuit? Non Plato? Atque eum idem ille non linguae solum, uerum etiam animi ac uirtutis magister ad liberandam patriam impulit, instruxit, armauit. Aliisne igitur artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Isocrates clarissimum uirum Timotheum Cononis praestantissimi imperatoris filium, summum ipsum imperatorem hominemque doctissimum? Aut aliis Pythagorius ille Lysis Thebanum Epaminondam, haud scio an summum uirum unum omnis Graeciae? Aut Xenophon Agesilaum? Aut Philolaus Archytam Tarentinum? Aut ipse Pythagoras totam illam ueterem Italiae Graeciam, quae quondam magna uocitata est?

XXXV

[140] Equidem non arbitror; sic enim uideo, unam quandam omnium rerum, quae essent homine erudito dignae atque eo, qui in re publica uellet excellere, fuisse doctrinam; quam qui accepissent, si eidem ingenio ad pronuntiandum ualuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura dedissent, eloquentia praestitisse. [141] Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum uideret, quod [ipse] suas disputationes a causis forensibus et ciuilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutauit repente totam formam prope disciplinae suae uersumque quendam Philoctetae paulo secus dixit: ille enim turpe sibi ait esse tacere, cum barbaros, hic autem, cum Isocratem pateretur dicere; itaque ornauit et inlustrauit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercitatione coniunxit. Neque uero hoc fugit sapientissimum regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi. [142] Nunc siue qui uolet, eum philosophum, qui copiam nobis rerum orationisque tradat, per me appellet oratorem licet; siue hunc oratorem, quem ego dico sapientiam iunctam habere eloquentiae, philosophum appellare malet, non impediam; dum modo hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, uerba non desint, esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem; [143] sin quaerimus quid unum excellat ex omnibus, docto oratori palma danda est; quem si patiuntur eundem esse philosophum, sublata controuersia est; sin eos diiungent, hoc erunt inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non continuo inest eloquentia; quae quamuis contemnatur ab eis, necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus adferre uideatur." Haec cum Crassus dixisset, parumper et ipse conticuit et a ceteris silentium fuit.

XXXVI

[144] Tum Cotta "equidem," inquit "Crasse, non possum queri, quod mihi uideare aliud quiddam, id quod non susceperis, disputasse; plus enim aliquanto attulisti, quam tibi erat tributum a nobis ac denuntiatum; sed certe ut eae partes fuerunt tuae, de inlustranda oratione ut diceres, et eras ipse iam ingressus atque in quattuor partis omnem orationis laudem discripseras, cum de duabus primis nobis quidem satis, sed, ut ipse dicebas, celeriter exigueque dixisses, duas tibi reliquas feceras, quem ad modum primum ornate, deinde etiam apte diceremus: [145] quo cum ingressus esses, repente te quasi quidam aestus ingeni tui procul a terra abripuit atque in altum a conspectu paene omnium abstraxit; omnem enim rerum scientiam complexus non tu quidem eam nobis tradidisti; neque enim fuit tam exigui temporis; sed apud hos quid profeceris nescio, me quidem in Academiam totum compulisti. In qua uelim sit illud, quod saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque ut possit is illa omnia cernere, qui tantum modo aspexerit; sed etiam si est aliquando spissius aut si ego sum tardior, profecto numquam conquiescam neque defatigabor ante, quam illorum ancipitis uias rationesque et pro omnibus et contra omnia disputandi percepero." [146] Tum Caesar "unum" inquit "me ex tuo sermone maxime, Crasse, commouit, quod eum negasti, qui non cito quid didicisset, umquam omnino posse perdiscere; ut mihi non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista, quae tu uerbis ad caelum extulisti, aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse contentus." [147] Hic Sulpicius "ego uero," inquit "Crasse, neque Aristotelem istum neque Carneadem nec philosophorum quemquam desidero. Vel me licet existimes desperare ista posse perdiscere uel, id quod facio, contemnere; mihi rerum forensium et communium uulgaris haec cognitio satis magna est ad eam, quam specto, eloquentiam; ex qua ipsa tamen permulta nescio; quae tum denique, cum causa aliqua, quae a me dicenda est, desiderat, quaero. Quam ob rem, nisi forte es iam defessus et si tibi non graues sumus, refer ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent; quae ego ex te audire uolui, non ut desperarem me eloquentiam consequi posse, sed ut aliquid addiscerem."

XXXVII

[148] Tum Crassus "peruulgatas res requiris" inquit "et tibi non incognitas, Sulpici: quis enim de isto genere non docuit, non instituit, non scriptum etiam reliquit? Sed geram morem et ea dumtaxat, quae mihi nota sunt, breuiter exponam tibi; censebo tamen ad eos, qui auctores et inuentores sunt harum sane minutarum rerum, reuertendum. [149] Omnis igitur oratio conficitur ex uerbis; quorum primum nobis ratio simpliciter uidenda est, deinde coniuncte. Nam est quidam ornatus orationis, qui ex singulis uerbis est; alius, qui ex continuatis [coniunctis] constat. Ergo utimur uerbis aut eis, quae propria sunt et certa quasi uocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut eis, quae transferuntur et quasi alieno in loco conlocantur; aut eis, quae nouamus et facimus ipsi. [150] In propriis igitur est [uerbis] illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque inlustribus utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse uideatur. Sed in hoc uerborum genere propriorum dilectus est habendus quidam atque is aurium quodam iudicio ponderandus est; in quo consuetudo etiam bene loquendi ualet plurimum. [151] Itaque hoc, quod uulgo de oratoribus ab imperitis dici solet "bonis hic uerbis," aut "aliquis non bonis utitur," non arte aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu iudicatur: in quo non magna laus est uitare uitium, quamquam est magnum, uerum tamen hoc quasi solum quoddam atque fundamentum est, uerborum usus et copia bonorum. [152] Sed quid ipse aedificet orator et in quo adiungat artem, id esse nobis quaerendum [atque explicandum] uidetur.

XXXVIII

Tria sunt igitur in uerbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque exornandam orationem: aut inusitatum uerbum aut nouatum aut translatum. [153] Inusitata sunt prisca fere ac uetustate ab usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae; sed tamen raro habet etiam in oratione poeticum aliquod uerbum dignitatem. Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate Poenus in Italiam uenit," nec "prolem" aut "subolem" aut "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule, "non rebar" aut "opinabar"; aut alia multa, quibus loco positis grandior atque antiquior oratio saepe uideri solet. [154] Nouantur autem uerba, quae ab eo, qui dicit, ipso gignuntur ac fiunt, uel coniungendis uerbis, ut haec: tum pauor sapientiam omnem mi exanimato expectorat. Num non uis huius me uersutiloquas malitias ... uidetis enim et "uersutiloquas" et "expectorat" ex coniunctione facta esse uerba, non nata; sed saepe uel sine coniunctione uerba nouantur ut "ille senius desertus," ut "di genitales," ut "bacarum ubertate incuruescere." [155] Tertius ille modus transferendi uerbi late patet, quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatioque celebrauit. Nam ut uestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic uerbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis. Nam gemmare uitis, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici dicunt. Quod enim declarari uix uerbo proprio potest, id translato cum est dictum, inlustrat id, quod intellegi uolumus, eius rei, quam alieno uerbo posuimus, similitudo. [156] Ergo hae translationes quasi mutuationes sunt, cum quod non habeas aliunde sumas, illae paulo audaciores, quae non inopiam indicant, sed orationi splendoris aliquid arcessunt; quarum ego quid uobis aut inueniendi rationem aut genera ponam?

XXXIX

[157] [Similitudinis est ad uerbum unum contracta breuitas, quod uerbum in alieno loco tamquam in suo positum si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet, repudiatur]; sed ea transferri oportet, quae aut clariorem faciunt rem, ut illa omnia: inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat nigror, flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit, grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes uenti erumpunt, saeui exsistunt turbines, feruit aestu pelagus: omnia fere, quo essent clariora, translatis per similitudinem uerbis dicta sunt; [158] aut quo significatur magis res tota siue facti alicuius siue consili, ut ille, qui occultantem consulto, ne id, quod ageretur, intellegi posset, duobus translatis uerbis similitudine ipsa indicat: quandoquidem is se circum uestit dictis, saepit se dolo. Non numquam etiam breuitas translatione conficitur, ut illud "si telum manu fugit": imprudentia teli missi breuius propriis uerbis exponi non potuit, quam est uno significata translato. [159] Hoc in genere persaepe mihi admirandum uidetur quid sit, quod omnes translatis et alienis magis delectentur uerbis quam propriis et suis.

XL

Nam si res suum nomen et uocabulum proprium non habet, ut pes in naui, ut nexum, quod per libram agitur, ut in uxore diuortium, necessitas cogit, quod non habeas, aliunde sumere; sed in suorum uerborum maxima copia tamen homines aliena multo magis, si sunt ratione translata, delectant. [160] Id accidere credo, uel quod ingeni specimen est quoddam transilire ante pedes posita et alia longe repetita sumere; uel quod is, qui audit, alio ducitur cogitatione neque tamen aberrat, quae maxima est delectatio; uel quod in singulis uerbis res ac totum simile conficitur; uel quod omnis translatio, quae quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admouetur, maxime oculorum, qui est sensus acerrimus. [161] Nam et odor urbanitatis et mollitudo humanitatis et murmur maris et dulcitudo orationis sunt ducta a ceteris sensibus; illa uero oculorum multo acriora, quae paene ponunt in conspectu animi, quae cernere et uidere non possumus. Nihil est enim in rerum natura, cuius nos non in aliis rebus possimus uti uocabulo et nomine. Vnde enim simile duci potest, potest autem ex omnibus, indidem uerbum unum, quod similitudinem continet, translatum lumen adferet orationi. [162] Quo in genere primum est fugienda dissimilitudo: "caeli ingentes fornices"; quamuis sphaeram in scaenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo inesse non potest. Viue, Vlixes; dum licet: oculis postremum lumen radiatum rape! Non dixit "pete" non "cape," - haberet enim moram sperantis diutius esse uicturum - sed "rape": est hoc uerbum ad id aptatum, quod ante dixerat, "dum licet."

XLI

[163] Deinde uidendum est ne longe simile sit ductum: "Syrtim" patrimoni, "scopulum" libentius dixerim; "Charybdim" bonorum, "uoraginem" potius; facilius enim ad ea, quae uisa, quam ad illa, quae audita sunt, mentis oculi feruntur; et quoniam haec uel summa laus est in uerbis transferendis, ut sensum feriat id, quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo. [164] Nolo dici morte Africani "castratam" esse rem publicam, nolo "stercus curiae" dici Glauciam; quamuis sit simile, tamen est in utroque deformis cogitatio similitudinis; nolo esse aut maius, quam res postulet: "tempestas comissationis"; aut minus: "comissatio tempestatis"; nolo esse uerbum angustius id, quod translatum sit, quam fuisset illud proprium ac suum: quidnam est, obsecro? Quid te adirier abnutas? Melius esset uetas, prohibes, absterres; quoniam ille dixerat: ilico istic, ne contagio mea bonis umbraue obsit ... [165] Atque etiam, si uereare, ne paulo durior translatio esse uideatur, mollienda est praeposito saepe uerbo; ut si olim, M. Catone mortuo, "pupillum" senatum quis relictum diceret, paulo durius; sin, "ut ita dicam, pupillum," aliquanto mitius: etenim uerecunda debet esse translatio, ut deducta esse in alienum locum, non inrupisse, atque ut precario, non ui, uenisse uideatur. [166] Modus autem nullus est florentior in singulis uerbis neque qui plus luminis adferat orationi; nam illud, quod ex hoc genere profluit non est in uno uerbo translato, sed ex pluribus continuatis conectitur, ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit: neque me patiar iterum ad unum scopulum ut olim classem Achiuom offendere. Atque illud, erras, erras; nam exsultantem te et praefidentem tibi repriment ualidae legum habenae atque imperi insistent iugo. [167] Sumpta re simili uerba illius rei propria deinceps in rem aliam, ut dixi, transferuntur.

XLII

Est hoc magnum ornamentum orationis, in quo obscuritas fugienda est; etenim hoc fere genere fiunt ea, quae dicuntur aenigmata; non est autem in uerbo modus hic, sed in oratione, id est, in continuatione uerborum. Ne illa quidem traductio atque immutatio in uerbo quandam fabricationem habet [sed in oratione]: Africa terribili tremit horrida terra tumultu; [pro Afris est sumpta Africa,] neque factum est uerbum, ut "mare saxifragis undis"; neque translatum, ut "mollitur mare"; sed ornandi causa proprium proprio commutatum: desine, Roma, tuos hostis ... et testes sunt campi magni ... Grauis est modus in ornatu orationis et saepe sumendus; ex quo genere haec sunt, Martem belli esse communem, Cererem pro frugibus, Liberum appellare pro uino, Neptunum pro mari, curiam pro senatu, campum pro comitiis, togam pro pace, arma ac tela pro bello; [168] quo item in genere et uirtutes et uitia pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur: "luxuries quam in domum inrupit," et "quo auaritia penetrauit"; aut "fides ualuit, iustitia confecit." Videtis profecto genus hoc totum, cum inflexo immutatoque uerbo res eadem enuntiatur ornatius; cui sunt finitima illa minus ornata, sed tamen non ignoranda, cum intellegi uolumus aliquid aut ex parte totum, ut pro aedificiis cum parietes aut tecta dicimus; aut ex toto partem, ut cum unam turmam equitatum populi Romani dicimus; aut ex uno pluris: at Romanus homo, tamen etsi res bene gesta est corde suo trepidat; aut cum ex pluribus intellegitur unum: nos sumus Romani, qui fuimus ante Rudini; aut quocumque modo, non ut dictum est, in eo genere intellegitur, sed ut sensum est.

XLIII

[169] Abutimur saepe etiam uerbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter; ut cum grandem orationem pro longa, minutum animum pro paruo dicimus. Verum illa uidetisne esse non uerbi, sed orationis, quae ex pluribus, ut exposui, translationibus conexa sunt? Haec autem, quae aut immutata esse dixi aut aliter intellegenda ac dicerentur, sunt translata quodam modo. [170] Ita fit, ut omnis singulorum uerborum uirtus atque laus tribus exsistat ex rebus: si aut uetustum uerbum sit, quod tamen consuetudo ferre possit; aut factum uel coniunctione uel nouitate, in quo item est auribus consuetudinique parcendum; aut translatum, quod maxime tamquam stellis quibusdam notat et illuminat orationem. [171] Sequitur continuatio uerborum, quae duas res maxime, conlocationem primum, deinde modum quendam formamque desiderat. Conlocationis est componere et struere uerba sic, ut neue asper eorum concursus neue hiulcus sit, sed quodam modo coagmentatus et leuis; in quo lepide soceri mei persona lusit is, qui elegantissime id facere potuit, Lucilius: quam lepide lexeis compostae! Vt tesserulae omnes arte pauimento atque emblemate uermiculato. Quae cum dixisset in Albucium inludens, ne a me quidem abstinuit: Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu sis. Quid ergo? Iste Crassus, quoniam eius abuteris nomine, quid efficit? Illud quidem; scilicet, ut ille uult et ego uellem, melius aliquanto quam Albucius: uerum in me quidem lusit ille, ut solet. [172] Sed est tamen haec conlocatio conseruanda uerborum, de qua loquor; quae uinctam orationem efficit, quae cohaerentem, quae leuem, quae aequabiliter fluentem; id adsequemini, si uerba extrema cum consequentibus primis ita iungentur, ut neue aspere concurrant neue uastius diducantur.

XLIV

[173] Hanc diligentiam subsequitur modus etiam et forma uerborum, quod iam uereor ne huic Catulo uideatur esse puerile; uersus enim ueteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam nobis esse adhibendos putauerunt: interspirationis enim, non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed uerborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in orationibus esse uoluerunt; idque princeps Isocrates instituisse fertur, ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem delectationis atque aurium causa, quem ad modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris astringeret. [174] Namque haec duo musici, qui erant quondam idem poetae, machinati ad uoluptatem sunt, uersum atque cantum, ut et uerborum numero et uocum modo delectatione uincerent aurium satietatem. Haec igitur duo, uocis dico moderationem et uerborum conclusionem, quoad orationis seueritas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt. [175] In quo illud est uel maximum, quod uersus in oratione si efficitur coniunctione uerborum, uitium est, et tamen eam coniunctionem sicuti uersum numerose cadere et quadrare et perfici uolumus. Neque est ex multis res una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit quantum potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator autem sic inligat sententiam uerbis, ut eam numero quodam complectatur et astricto et soluto. [176] Nam cum uinxit forma et modis, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut uerba neque adligata sint quasi certa aliqua lege uersus neque ita soluta, ut uagentur.

XLV

Quonam igitur modo tantum munus insistemus ut arbitremur nos hanc uim numerose dicendi consequi posse? Non est res tam difficilis quam necessaria; nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam oratio. [177] Ex hac uersus, ex hac eadem dispares numeri conficiuntur; ex hac haec etiam soluta uariis modis multorumque generum oratio; non enim sunt alia sermonis, alia contentionis uerba, neque ex alio genere ad usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur; sed ea nos cum iacentia sustulimus e medio, sicut mollissimam ceram ad nostrum arbitrium formamus et fingimus. Itaque ut tum graues sumus, tum subtiles, tum medium quiddam tenemus: sic institutam nostram sententiam sequitur orationis genus idque ad omnem aurium uoluptatem et animorum motum mutatur et uertitur. [178] Sed ut in plerisque rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se continerent, plurimum eadem haberent uel dignitatis uel saepe etiam uenustatis. Incolumitatis ac salutis omnium causa uidemus hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotundum ut caelum terraque ut media sit eaque sua ui nutuque teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale signum et inde sensim ascendat in diuersam partem; ut luna accessu et recessu [suo] solis lumen accipiat; ut eadem spatia quinque stellae dispari motu cursuque conficiant. [179] Haec tantam habent uim, paulum ut immutata cohaerere non possint, tantam pulchritudinem, ut nulla species ne cogitari quidem possit ornatior. Referte nunc animum ad hominum uel etiam ceterarum animantium formam et figuram. Nullam partem corporis sine aliqua necessitate adfictam totamque formam quasi perfectam reperietis arte, non casu.

XLVI

Quid in eis arboribus? In quibus non truncus, non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam conseruandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi uenusta. Linquamus naturam artisque uideamus. [180] Quid tam in nauigio necessarium quam latera, quam cauernae, quam prora, quam puppis, quam antennae, quam uela, quam mali? Quae tamen hanc habent in specie uenustatem, ut non solum salutis, sed etiam uoluptatis causa inuenta esse uideantur. Columnae templa et porticus sustinen; tamen habent non plus utilitatis quam dignitatis: Capitoli fastigium illud et ceterarum aedium non uenustas, sed necessitas ipsa fabricata est; nam, cum esset habita ratio, quem ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur, utilitatem templi fastigi dignitas consecuta est; ut, etiam si in caelo Capitolium statueretur, ubi imber esse non posset, nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse uideatur. [181] Hoc in omnibus item partibus orationis euenit, ut utilitatem ac prope necessitatem suauitas quaedam et lepos consequatur; clausulas enim atque interpuncta uerborum animae interclusio atque angustiae spiritus attulerunt: id inuentum ita est suaue, ut, si cui sit infinitus spiritus datus, tamen eum perpetuare uerba nolimus; id enim auribus nostris gratum est [inuentum], quod hominum lateribus non tolerabile solum, sed etiam facile esse posset.

XLVII

[182] Longissima est igitur complexio uerborum, quae uolui uno spiritu potest; sed hic naturae modus est, artis alius. Nam cum sint numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles, Catule, uester, qui natura tamen incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum; sed sunt insignes percussiones eorum numerorum et minuti pedes. Qua re primum ad heroum nos [dactylici et anapaesti spondi pedem] inuitat: in quo impune progredi licet duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in uersum aut similitudinem uersus incidamus. "Altae sunt geminae, quibus." Hi tres [heroi] pedes in principia continuandorum uerborum satis decore cadunt. [183] Probatur autem ab eodem illo maxime paean, qui est duplex: nam aut a longa oritur, quam tres breues consequuntur, ut haec uerba "desinite, incipite? comprimite," aut a breuibus deinceps tribus, extrema producta atque longa, sicut illa sunt "domuerant, sonipedes"; atque illi philosopho ordiri placet a superiore paeane, posteriore finire; est autem paean hic posterior non syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est acrius iudicium et certius, par fere cretico, qui est ex longa et breui et longa: ut Quid petam praesidi, aut exsequar? Quoue nunc ... A quo numero exorsus est Fannius: "si, Quirites, minas illius." Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas uult longa plerumque syllaba terminari.

XLVIII

[184] Neque uero haec tam acrem curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum; quos necessitas cogit et ipsi numeri ac modi sic uerba uersu includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo breuius aut longius, quam necesse est. Liberior est oratio et plane, ut dicitur, sic est uere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed ut sine uinculis sibi ipsa moderetur. Namque ego illud adsentior Theophrasto, qui putat orationem, quae quidem sit polita atque facta quodam modo, non astricte, sed remissius numerosam esse oportere. [185] Etenim, sicut ille suspicatur, et ex istis modis, quibus hic usitatus uersus efficitur, post anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde ille licentior et diuitior fluxit dithyrambus, cuius membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa; et, si numerosum est in omnibus sonis atque uocibus, quod habet quasdam impressiones et quod metiri possumus interuallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dum modo ne continui sint, in orationis laude ponitur. Nam si rudis et impolita putanda est illa sine interuallis loquacitas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repudietur, nisi quod hominum auribus uocem natura modulatur ipsa? Quod fieri, nisi inest numerus in uoce, non potest. [186] Numerus autem in continuatione nullus est; distinctio et aequalium aut saepe uariorum interuallorum percussio numerum conficit, quem in cadentibus guttis, quod interuallis distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante non possumus. Quod si continuatio uerborum haec soluta multo est aptior atque iucundior, si est articulis membrisque distincta, quam si continuata ac producta, membra illa modificata esse debebunt; quae si in extremo breuiora sunt, infringitur ille quasi uerborum ambitus; sic enim has orationis conuersiones Graeci nominant. Qua re aut paria esse debent posteriora superioribus, et extrema primis aut, quod etiam est melius et iucundius, longiora.

XLIX

[187] Atque haec quidem ab eis philosophis, quos tu maxime diligis, Catule, dicta sunt; quod eo saepius testificor, ut auctoribus laudandis ineptiarum crimen effugiam." "Quarum tandem?" inquit Catulus "aut quid disputatione ista adferri potest elegantius aut omnino dici subtilius?" [188] "At enim uereor," inquit Crassus "ne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse uideantur aut, quia non traduntur in uulgari ista disciplina, nos ea maiora ac difficiliora uideri uelle uideamur." Tum Catulus "erras," inquit "Crasse, si aut me aut horum quemquam putas a te haec opera cotidiana et peruagata exspectare. Ista, quae dicis, dici uolumus; neque tam dici quam isto dici modo; neque tibi hoc pro me solum, sed pro his omnibus sine ulla dubitatione respondeo." [189] "Ego uero" inquit Antonius "inueni iam, quem negaram in eo, quem scripsi, libello me inuenisse eloquentem. Sed eo te ne laudandi quidem causa interpellaui, ne quid de hoc tam exiguo sermonis tui tempore uerbo uno meo deminueretur." [190] "Hanc igitur" Crassus inquit "ad legem cum exercitatione tum stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat, formanda nobis oratio est. Neque tamen hoc tanti laboris est, quanti uidetur, nec sunt haec rhythmicorum aut musicorum acerrima norma dirigenda; efficiendum est illud modo nobis, ne fluat oratio, ne uagetur, ne insistat interius, ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conuersiones habeat absolutas. Neque semper utendum est perpetuitate et quasi conuersione uerborum, sed saepe carpenda membris minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt numeris uincienda. [191] Neque uos paean aut herous ille conturbet: ipsi occurrent orationi; ipsi, inquam, se offerent et respondebunt non uocati. Consuetudo modo illa sit scribendi atque dicendi, ut sententiae uerbis finiantur eorumque uerborum iunctio nascatur ab proceris numeris ac liberis, maxime heroo aut paeane priore aut cretico, sed uarie distincteque considat. Notatur enim maxime similitudo in conquiescendo. Et, si primi et postremi [illi] pedes sunt hac ratione seruati, medii possunt latere, modo ne circuitus ipse uerborum sit aut breuior, quam aures exspectent, aut longior, quam uires atque anima patiatur.

L

[192] Clausulas autem diligentius etiam seruandas esse arbitror quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque absolutio iudicatur. Nam uersus aeque prima et media et extrema pars attenditur, qui debilitatur, in quacumque est parte titubatum; in oratione autem pauci prima cernunt, postrema plerique: quae quoniam apparent et intelleguntur, uarianda sunt, ne aut animorum iudiciis repudientur aut aurium satietate. [193] Duo enim aut tres fere sunt extremi seruandi et notandi pedes, si modo non breuiora et praecisa erunt superiora; quos aut chorios aut heroos aut alternos esse oportebit aut in paeane illo posteriore, quem Aristoteles probat, aut ei pari cretico. Horum uicissitudines efficient, ut neque ei satientur, qui audient, fastidio similitudinis, nec nos id, quod faciemus, opera dedita facere uideamur. [194] Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule, meministi, solitus est uersus hexametros aliosque uariis modis atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis ingeniosi ac memoris ualuit exercitatio, ut, cum se mente ac uoluntate coniecisset in uersum, uerba sequerentur; quanto id facilius in oratione, exercitatione et consuetudine adhibita, consequemur! [195] Illud autem ne quis admiretur, quonam modo haec uulgus imperitorum in audiendo notet, cum in omni genere tum in hoc ipso magna quaedam est uis incredibilisque naturae. Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione quae sint in artibus ac rationibus recta ac praua diiudicant; idque cum faciunt in picturis et in signis et in aliis operibus, ad quorum intellegentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo ostendunt magis in uerborum, numerorum uocumque iudicio; quod ea sunt in communibus infixa sensibus nec earum rerum quemquam funditus natura esse uoluit expertem. [196] Itaque non solum uerbis arte positis mouentur omnes, uerum etiam numeris ac uocibus. Quotus enim quisque est qui teneat artem numerorum ac modorum? At in eis si paulum modo offensum est, ut aut contractione breuius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant. Quid, hoc non idem fit in uocibus, ut a multitudine et populo non modo cateruae atque concentus, sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiciantur?

LI

[197] Mirabile est, cum plurimum in faciendo intersit inter doctum et rudem, quam non multum differat in iudicando. Ars enim cum a natura profecta sit, nisi natura moueat ac delectet, nihil sane egisse uideatur; nihil est autem tam cognatum mentibus nostris quam numeri atque uoces; quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur; quorum illa summa uis carminibus est aptior et cantibus, non neglecta, ut mihi uidetur, a Numa rege doctissimo maioribusque nostris, ut epularum sollemnium fides ac tibiae Saliorumque uersus indicant; maxime autem a Graecia uetere celebrata. Quibus utinam similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his uerborum translationibus maluissetis! [198] Verum ut in uersu uulgus, si est peccatum, uidet, sic, si quid in nostra oratione claudicat, sentit; sed poetae non ignoscit, nobis concedit: taciti tamen omnes non esse illud, quod diximus, aptum perfectumque cernunt. Itaque illi ueteres, sicut hodie etiam non nullos uidemus, cum circuitum et quasi orbem uerborum conficere non possent, nam id quidem nuper uel posse uel audere coepimus, terna aut bina aut non nulli singula etiam uerba dicebant; qui in illa infantia naturale illud, quod aures hominum flagitabant, tenebant tamen, ut et illa essent paria, quae dicerent, et aequalibus interspirationibus uterentur.

LII

[199] Exposui fere, ut potui, quae maxime ad ornatum orationis pertinere arbitrabar. Dixi enim de singulorum laude uerborum, dixi de coniunctione eorum, dixi de numero atque forma; sed si habitum etiam orationis et quasi colorem aliquem requiritis, est et plena quaedam, sed tamen teres, et tenuis, non sine neruis ac uiribus, et ea, quae particeps utriusque generis quadam mediocritate laudatur. His tribus figuris insidere quidam uenustatis non fuco inlitus, sed sanguine diffusus debet color. [200] Tum denique hic nobis orator ita conformandus est et uerbis et sententiis, ut, quem ad modum qui utuntur armis aut palaestra, non solum sibi uitandi aut feriendi rationem esse habendam putet, sed etiam, ut cum uenustate moueatur, ut ei qui in armorum tractatione uersantur, ‹sic uerbis quidem ad aptam compositionem et decentiam, sententiis uero ad grauitatem orationis utatur›. Formantur autem et uerba et sententiae paene innumerabiliter, quod satis scio notum esse uobis; sed inter conformationem uerborum et sententiarum hoc interest, quod uerborum tollitur, si uerba mutaris, sententiarum permanet, quibuscumque uerbis uti uelis. [201] Quod quidem uos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis uerbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequenter, interdum factis, raro autem etiam peruetustis. In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis leuitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque uerborum.

LIII

[202] Nam et commoratio una in re permultum mouet et inlustris explanatio rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio; quae et in exponenda re plurimum ualent et ad inlustrandum id, quod exponitur, et ad amplificandum; ut eis, qui audient, illud, quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse uideatur; et huic contraria saepe percursio est et plus ad intellegendum, quam dixeris, significatio et distincte concisa breuitas et extenuatio et huic adiuncta inlusio a praeceptis Caesaris non abhorrens; [203] et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque quid sis dicturus et ab eo, quod est dictum, seiunctio et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio; tum augendi minuendiue causa ueritatis supralatio atque traiectio; et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae; tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum mentis, alia dicentis ac significantis dissimulatio; quae est periucunda, cum orationis non contentione, sed sermone tractatur; deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio uel ante uel postquam dixeris uel cum aliquid a te ipso reicias; [204] praemunitio etiam est ad id, quod adgrediare, et traiectio in alium; communicatio, quae est quasi cum eis ipsis, apud quos dicas, deliberatio; morum ac uitae imitatio uel in personis uel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos uel maxime, saepe autem etiam ad commouendos; [205] personarum ficta inductio uel grauissimum lumen augendi; descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae maxime mouent, similitudo et exemplum; digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio; uox quaedam libera atque etiam effrenatio augendi causa; iracundia, obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio breuis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio. His fere luminibus inlustrant orationem sententiae.

LIV

[206] Orationis autem ipsius tamquam armorum est uel ad usum comminatio et quasi petitio uel ad uenustatem ipsam tractatio. Nam et geminatio uerborum habet interdum uim, leporem alias, et paulum immutatum uerbum atque deflexum et eiusdem uerbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conuersio et in eadem uerba impetus et concursio et adiunctio et progressio et eiusdem uerbi crebrius positi quaedam distinctio et reuocatio uerbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia. [207] Est etiam gradatio quaedam et conuersio et uerborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improuisum quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio et continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio. [208] Haec enim sunt fere atque horum similia uel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem uerborumque conformationibus inluminent."

LV

"Quae quidem te, Crasse, uideo," inquit Cotta "quod nota esse nobis putes, sine definitionibus et sine exemplis effudisse." "Ego uero" inquit Crassus "ne illa quidem, quae supra dixi, noua uobis esse arbitrabar, sed uoluntati uestrum omnium parui. [209] His autem de rebus sol me ille admonuit, ut breuior essem, qui ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem paene euoluere coegit. Sed tamen huius generis demonstratio est et doctrina ipsa uulgaris; usus autem grauissimus et in hoc toto dicendi studio difficillimus. [210] Quam ob rem quoniam de ornatu omni orationis sunt omnes, si non patefacti, at certe commonstrati loci, nunc quid aptum sit, hoc est, quid maxime deceat in oratione, uideamus. Quamquam id quidem perspicuum est, non omni causae nec auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus; [211] nam et causae capitis alium quendam uerborum sonum requirunt, alium rerum priuatarum atque paruarum; et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones, aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat. Refert etiam qui audiant, senatus an populus an iudices: frequentes an pauci an singuli, et quales: ipsique oratores qua sint aetate, honore, auctoritate, debet uideri; tempus, pacis an belli, festinationis an oti. [212] Itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi posse uideatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris et item illius mediocris ad id, quod agemus, accommodatam deligamus. Ornamentis eisdem uti fere licebit alias contentius, alias summissius; omnique in re posse quod deceat facere artis et naturae est, scire quid quandoque deceat prudentiae.

LVI

[213] Sed haec omnia perinde sunt, ut aguntur. Actio, inquam, in dicendo una dominatur; sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur, cum rogaretur quid in dicendo esset primum; huic secundas, huic tertias; quo mihi melius etiam illud ab Aeschine dictum uideri solet; qui cum propter ignominiam iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat; qua perlecta petitum ab eo est postridie, ut legeret illam etiam, quae erat contra ab Demosthene pro Ctesiphonte dicta: quam cum suauissima et maxima uoce legisset, admirantibus omnibus "quanto" inquit "magis miraremini, si audissetis ipsum!" Ex quo satis significauit, quantum esset in actione, qui orationem eandem aliam fore putarit actore mutato. [214] Quid fuit in Graccho, quem tu melius, Catule, meministi, quod me puero tanto opere ferretur? "Quo me miser conferam? Quo uertam? In Capitoliumne? At fratris sanguine madet. An domum? Matremne ut miseram lamentantem uideam et abiectam?" Quae sic ab illo esse acta constabat oculis, uoce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent. Haec ideo dico pluribus, quod genus hoc totum oratores, qui sunt ueritatis ipsius actores, reliquerunt; imitatores autem ueritatis, histriones, occupauerunt.

LVII

[215] Ac sine dubio in omni re uincit imitationem ueritas, sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus; uerum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea, quae obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda. [216] Omnis enim motus animi suum quendam a natura habet uultum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et eius omnis uultus omnesque uoces, ut nerui in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsae. Nam uoces ut chordae sunt intentae, quae ad quemque tactum respondeant, acuta grauis, cita tarda, magna parua; quas tamen inter omnis est suo quoque in genere mediocris, atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, leue asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum scissum, flexo sono extenuatum inflatum; [217] nullum est enim horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur. Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad uariandum colores.

LVIII

Aliud enim uocis genus iracundia sibi sumat, acutum, incitatum, crebro incidens: ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser mandarem natos ... et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti segregare abs te ausu's ... et ecquis hoc animaduortet? Vincite ... et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile, plenum, interruptum, flebili uoce: quo nunc me uortam? Quod iter incipiam ingredi? Domum paternamne? Anne ad Peliae filias? et illa o pater, o patria, o Priami domus! Et quae sequuntur haec omnia uidei inflammarei, Priamo ui uitam euitarei. [218] Aliud metus, demissum et haesitans et abiectum: multis sum modis circumuentus, morbo, exsilio atque inopia: tum pauor sapientiam omnem mi exanimato expectorat; mater terribilem minatur uitae cruciatum et necem, quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia, quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu. [219] Aliud uis, contentum, uehemens, imminens quadam incitatione grauitatis: iterum Thyestes Atreum adtrectatum aduenit, iterum iam adgreditur me et quietum exsuscitat. maior mihi moles, maius miscendumst malum, qui illius acerbum cor contundam et comprimam. Aliud uoluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum: sed sibi cum tetulit coronam ob conligandas nuptias, tibi ferebat cum simulabat se sibi alacriter dare, tum ad te ludibunda docte et delicate detulit. Aliud molestia, sine commiseratione graue quoddam et uno pressu ac sono obductum: qua tempestate Helenam Paris innuptis iunxit nuptiis, ego tum grauida, expletis iam fui ad pariendum mensibus; per idem tempus Polydorum Hecuba partu postremo parit.

LIX

[220] Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic uerba exprimens scaenicus, sed uniuersam rem et sententiam non demonstratione, sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac uirili, non ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra; manus autem minus arguta, digitis subsequens uerba, non exprimens; bracchium procerius proiectum quasi quoddam telum orationis; supplosio pedis in contentionibus aut incipiendis aut finiendis. [221] Sed in ore sunt omnia, in eo autem ipso dominatus est omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui personatum ne Roscium quidem magno opere laudabant; animi est enim omnis actio et imago animi uultus, indices oculi: nam haec est una pars corporis, quae, quot animi motus sunt, tot significationes [et commutationes] possit efficere; neque uero est quisquam qui eadem coniuens efficiat. Theophrastus quidem Tauriscum quendam dicit actorem auersum solitum esse dicere, qui in agendo contuens aliquid pronuntiaret. [222] Qua re oculorum est magna moderatio; nam oris non est nimium mutanda species, ne aut ad ineptias aut ad prauitatem aliquam deferamur; oculi sunt, quorum tum intentione, tum remissione, tum coniectu, tum hilaritate motus animorum significemus apte cum genere ipso orationis; est enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti congruens esse debet; oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni saetas, caudam, auris, ad motus animorum declarandos dedit, qua re in hac nostra actione secundum uocem uultus ualet; [223] is autem oculis gubernatur. Atque in eis omnibus, quae sunt actionis, inest quaedam uis a natura data; qua re etiam hac imperiti, hac uulgus, hac denique barbari maxime commouentur: uerba enim neminem mouent nisi eum, qui eiusdem linguae societate coniunctus est sententiaeque saepe acutae non acutorum hominum sensus praeteruolant: accio quae prae se motum animi fert, omnis mouet; isdem enim omnium animi motibus concitantur et eos isdem notis et in aliis agnoscunt et in se ipsi indicant.

LX

[224] Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine dubio partem uox obtinet; quae primum est optanda nobis; deinde, quaecumque erit, ea tuenda. de quo illud iam nihil ad hoc praecipiendi genus, quem ad modum uoci seruiatur: equidem tamen magno opere censeo seruiendum; sed illud uidetur ab huius nostri sermonis officio non abhorrere, quod, ut dixi paulo ante, plurimis in rebus quod maxime est utile, id nescio quo pacto etiam decet maxime. Nam ad uocem obtinendam nihil est utilius quam crebra mutatio; nihil perniciosius quam effusa sine intermissione contentio. [225] Quid, ad auris nostras et actionis suauitatem quid est uicissitudine et uarietate et commutatione aptius? Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem seruum sibi ille habuit ad manum, cum eburneola solitus est habere fistula qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum excitaret aut a contentione reuocaret." "Audiui me hercule," inquit Catulus "et saepe sum admiratus hominis cum diligentiam tum etiam doctrinam et scientiam." [226] "Ego uero," inquit Crassus "ac doleo quidem illos uiros in eam fraudem in re publica esse delapsos; quamquam ea tela texitur et ea in ciuitate ratio uiuendi posteritati ostenditur, ut eorum ciuium, quos nostri patres non tulerunt, iam similis habere cupiamus." "Mitte, obsecro," inquit "Crasse," Iulius "sermonem istum et te ad Gracchi fistulam refer; cuius ego nondum plane rationem intellego."

LXI

[227] "In omni uoce" inquit Crassus "est quiddam medium, sed suum cuique uoci: hinc gradatim ascendere uocem [utile] et suaue est (nam a principio clamare agreste quiddam est), et idem illud ad firmandam est uocem salutare; deinde est quiddam contentionis extremum, quod tamen interius est, quam acutissimus clamor, quo te fistula progredi non sinet, et iam ab ipsa contentione reuocabit: est item contra quiddam in remissione grauissimum quoque tamquam sonorum gradibus descenditur. Haec uarietas et hic per omnis sonos uocis cursus et se tuebitur et actioni adferet suauitatem. Sed fistulatorem domi relinquetis, sensum huius consuetudinis uobiscum ad forum deferetis. [228] Edidi, quae potui, non ut uolui, sed ut me temporis angustiae coegerunt; scitum est enim causam conferre in tempus, cum adferre plura, si cupias, non queas." "Tu uero" inquit Catulus "conlegisti omnia, quantum ego possum iudicare, ita diuinitus, ut non a Graecis sumpsisse, sed eos ipsos haec docere posse uideare; me quidem istius sermonis participem factum esse gaudeo; ac uellem ut meus gener, sodalis tuus, Hortensius, adfuisset; quem quidem ego confido omnibus istis laudibus, quas tu oratione complexus es, excellentem fore." [229] Et Crassus "fore dicis?" inquit, "ego uero esse iam iudico et tum iudicaui, cum me consule in senatu causam defendit Africae nuperque etiam magis, cum pro Bithyniae rege dixit. Quam ob rem recte uides, Catule; nihil enim isti adulescenti neque a natura neque a doctrina deesse sentio: [230] quo magis est tibi, Cotta, et tibi, Sulpici, uigilandum ac laborandum; non enim ille mediocris orator in uestram quasi succrescit aetatem, sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria singulari; cui quamquam faueo, tamen illum aetati suae praestare cupio, uobis uero illum tanto minorem praecurrere uix honestum est." "Sed iam surgamus" inquit "nosque curemus et aliquando ab hac contentione disputationis animos nostros curamque laxemus."