I
Quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad inuidiam uestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope diuinitus datum atque oblatum uobis summo rei publicae tempore uidetur. Inueterauit enim iam opinio perniciosa rei publicae uobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationes omnium sermone percrebruit, his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamuis sit nocens, neminem posse damnari. Nunc in ipso discrimine ordinis iudiciorumque uestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus hanc inuidiam senatus inflammare conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo uita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. Huic ego causae, iudices, cum summa uoluntate et exspectatione populi Romani actor accessi, non ut augerem inuidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. Adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis, depeculatorem aerari, uexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labem atque perniciem prouinciae Siciliae. De quo si uos seuere ac religiose iudicaueritis, auctoritas ea quae in uobis remanere debet haerebit; sin istius ingentes diuitiae iudiciorum religionem ueritatemque perfregerint, ego hoc tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusator reo defuisse uideatur.
II
Equidem ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia deuitarim, partim amicorum studio officioque reppulerim, numquam tamen neque tantum periculum mihi adire uisus sum neque tanto opere pertimui ut nunc in ipso iudicio. Neque tantum me exspectatio accusationis meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus uehementissime perturbor, commouet quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, uobis, M'. Glabrioni, populo Romano, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conatur; qui ita dictitat, iis esse metuendum qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, se tantum eripuisse ut id multis satis esse possit; nihil esse tam sanctum quod non uiolari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit. Quodsi quam audax est ad conandum tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset; uerum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. Semel ait se in uita pertimuisse, - tum cum primum a me reus factus sit; quod, cum e prouincia recens esset, inuidiaque et infamia non recenti sed uetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium corrumpendum tempus alienum offenderet. Itaque cum ego diem inquirendi in Siciliam perexiguam postulauissem, inuenit iste qui sibi in Achaiam biduo breuiorem diem postularet; non ut is idem conficeret diligentia et industria sua quod ego meo labore et uigiliis consecutus sum, - etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem peruenit, ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii ut omnium populorum priuatorumque litteras iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuiuis esse posset hominem ab isto quaesitum esse non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret.
III
Nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. Intellegit me ita paratum atque instructum in iudicium uenire ut non modo in auribus uestris, sed in oculis omnium sua furta atque flagitia defixurus sim; uidet senatores multos esse testis audaciae suae, uidet multos equites Romanos, frequentis praeterea ciuis atque socios, quibus ipse insignis iniurias fecerit, uidet etiam tot tam grauis ab amicissimis ciuitatibus legationes cum publicis auctoritatibus conuenisse. Quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse; sese, id quod difficillimum fuerit, tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum uim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis deuitaret. Quodsi non modo in causa, uerum in aliquo honesto praesidio aut in alicuius eloquentia aut gratia spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia colligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium ut arbitratu eius deligeretur ex senatu qui reus fieret, qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret. Quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat facile perspicio; quam ob rem uero se confidat aliquid proficere posse hoc praetore et hoc consilio intellegere non possum. Vnum illud intellego, quod populus Romanus in reiectione iudicum iudicauit, ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia constitueret, hoc erepto praesidio ut nullam sibi rem adiumento fore arbitraretur.
IV
Etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia, quae istius uitam tot uitiis flagitiisque conuictam, iam pridem omnium uoluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere? Cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura, primus gradus honoris, quid aliud habet in se nisi Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica, nudatum et proditum consulem, desertum exercitum, relictam prouinciam, sortis necessitudinem religionemque uiolatam? Cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae, quibus in prouinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depeculatus est, tum cum in Cn. Dolabellam suum scelus illud pristinum renouauit et instaurauit quaestorium, cum eum, cui et legatus et pro quaestore fuisset, et in inuidiam suis maleficiis adduxit, et in periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnauit ac prodidit; cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio, simul in iure dicundo bonorum possessionumque contra omnium instituta addictio et condonatio. Iam uero omnium uitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta et indicia in prouincia Sicilia, quam iste per triennium ita uexauit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit, uix autem per multos annos innocentisque praetores aliqua ex parte recreari aliquando posse uideatur. Hoc praetore Siculi neque suas leges neque nostra senatus consulta neque communia iura tenuerunt: tantum quisque habet in Sicilia quantum hominis auarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit aut satietati superfuit.
V
Nulla res per triennium nisi ad nutum istius iudicata est, nulla res tam patria cuiusquam atque auita fuit quae non ab eo imperio istius abiudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis nouo nefarioque instituto coactae, socii fidelissimi in hostium numero existimati ciues Romani seruilem in modum cruciati et necati, homines nocentissimi propter pecunias iudicio liberati, honestissimi atque integerrimi absentes rei facti indicta causa damnati et eiecti, portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae, nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati, classes optimae atque opportunissimae cum magna ignominia populi Romani amissae et perditae. Idem iste praetor monumenta antiquissima partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse uoluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae uictores ciuitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliauit nudauitque omnia. Neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit, sed etiam delubra omnia sanctissimis religionibus consecrata depeculatus est, deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus uideretur, reliquit. In stupris uero et flagitiis nefarias eius libidines commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando augere nolo quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conseruare non licitum est. "At enim haec ita commissa sunt ab isto ut non cognita sint ab omnibus". Hominem esse arbitror neminem, qui nomen istius audierit, quin facta quoque eius nefaria commemorare possit, ut mihi magis timendum sit ne multa crimina praetermittere quam ne qua in istum fingere existimer. Neque enim mihi uidetur haec multitudo, quae ad audiendum conuenit, cognoscere ex me causam uoluisse, sed ea quae scit
VI
Quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat. Non id agit ut alicuius eloquentiam mihi opponat; non gratia, non auctoritate cuiusquam, non potentia nititur. Simulat his se rebus confidere; sed uideo quid agat; neque enim agit occultissime. Proponit inania mihi nobilitatis, hoc est hominum adrogantium nomina, qui non tam me impediunt quod nobiles sunt, quam adiuuant quod noti sunt: simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quiddam iam diu machinetur. Quam spem nunc habeat in manibus et quid moliatur as breuiter iam, iudices, uobis exponam; sed prius ut ab initio res ab eo constituta sit, quaeso, cognoscite. Vt primum e prouincia rediit, redemptio est huius iudici facta grandi pecunia. Mansit in condicione atque pacto usque ad eum finem dum iudices reiecti sunt: posteaquam reiectio iudicum facta est, quod et in sortitione istius spem fortuna populi Romani et in reiciendis iudicibus mea diligentia istorum impudentiam uicerat, renuntiata est tota condicio. Praeclare se res habebat. Libelli nominum uestrorum consilique huius in manibus erant omnium; nulla nota, nullus color, nullae sordes uidebantur his sententiis adlini posse, cum iste repente ex alacri atque laeto sic erat humilis atque demissus ut non modo populo Romano, sed etiam sibi ipse condemnatus uideretur. Ecce autem repente his diebus paucis comitiis consularibus factis eadem illa uetera consilia pecunia maiore repetuntur, eaedemque uestrae famae fortunisque omnium insidiae per eosdem homines comparantur. Quae res primo, iudices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta est; post aperto suspicionis introitu ad omnia intima istorum consilia sine ullo errore peruenimus.
VII
Nam ut Hortensius consul designatus domum reducebatur e campo cum maxima frequentia ac multitudine fit obuiam casu ei multitudini C. Curio, quem ego hominem honoris potius quam contumeliae causa nominatum uolo; etenim ea dicam quae ille, si commemorari noluisset, non tanto in conuentu tam aperte palamque dixisset; quae tamen a me pedetemptim cauteque dicentur, ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur. Videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem; appellat hominem et ei uoce maxima gratulatur; ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque eius, qui tum aderant, uerbum nullum facit; cum hoc consistit, hunc amplexatur, hunc iubet sine cura esse. "Renuntio", inquit, "tibi te hodiernis comitiis esse absolutum". Quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur: immo uero ut quisque me uiderat narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum uidebatur: ridiculum iis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis consularibus positam arbitrabantur, indignum iis qui altius perspiciebant et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare uidebant. Etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur, aperte iam et perspicue nulla esse iudicia. Qui reus pridie iam ipse se condemnatum putabat, is, posteaquam defensor eius consul est factus, absoluitur? Quid igitur? Quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicae priuataeque litterae Romae sunt, nihilne id ualebit? Nihil inuito consule designato. Quid? Iudices non crimina, non testis, non existimationem populi Romani sequentur? Non; omnia in unius potestate ac moderatione uertentur.
VIII
Vere loquar, iudices. Vehementer me haec res commouebat; optimus enim quisque ita loquebatur "Iste quidem tibi eripietur, sed nos non tenebimus iudicia diutius; etenim quis poterit Verre absoluto de transferendis iudiciis recusare?" Erat omnibus molestum; neque eos tam istius hominis perditi subita laetitia quam hominis amplissimi noua gratulatio commouebat. Cupiebam dissimulare me id moleste ferre, cupiebam animi dolorem uultu tegere et taciturnitate celare. Ecce autem illis ipsis diebus, cum praetores designati sortirentur et M. Metello obtigisset ut is de pecuniis repetundis quaereret, nuntiatur mihi tantam isti gratulationem esse factam ut is domum quoque pueros mitteret qui uxori suae nuntiarent. Sane ne haec quidem mihi res placebat; neque tantopere quid in hac sorte metuendum mihi esset intellegebam. Vnum illud ex hominibus certis, ex quibus omnia comperi, reperiebam, fiscos compluris cum pecunia Siciliensi a quodam senatore ad equitem Romanum esse translatos; ex his quasi X fiscos ad senatorem illum relictos esse comitiorum meorum nomine; diuisores omnium tribuum noctu ad istum uocatos. Ex quibus quidam, qui se omnia mea causa facere debere arbitrabatur, eadem illa nocte ad me uenit; demonstrat qua iste oratione usus esset; commemorasse istum quam liberaliter eos tractasset iam antea, cum ipse praeturam petisset, et proxumis consularibus praetoriisque comitiis; deinde continuo esse pollicitum quantam uellent pecuniam, si me aedilitate deiecissent. Hic alios negasse audere, alios respondisse non putare id perfici posse; inuentum tamen esse fortem amicum ex eadem familia, Q. Verrem Romilia, ex optima diuisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui HS quingentis milibus depositis id se perfecturum polliceretur, et fuisse tamen non nullos qui se una facturos esse dicerent. Quae cum ita essent, sane beniuolo animo me ut magnopere cauerem praemonebat.
IX
Sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Vrgebant comitia, et in his ipsis oppugnabar grandi pecunia; instabat iudicium, ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. Agere quae ad iudicium pertinebant libere comitiorum metu deterrebar; petitioni toto animo seruire propter iudicium non licebat; minari denique diuisoribus ratio non erat, propterea quod eos intellegere uidebam me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum. Atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio primum ab Hortensio, domum ad illum ut uenirent; Siculos in eo sane liberos fuisse, qui quam ob rem arcesserentur cum intellegerent, non uenisse. Interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. Cursare iste homo potens cum filio blando et gratioso circum tribus; paternos amicos, hoc est diuisores, appellare omnis et conuenire. Quod cum esset intellectum et animaduersum, fecit animo libentissimo populus Romanus ut, cuius diuitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer. Posteaquam illa petitionis magna cum liberatus sum, animo coepi multo magis uacuo ac soluto nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. Reperio, iudices, haec ab istis consilia inita et constituta ut, quacumque opus esset ratione, res ita duceretur ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. In eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum, deinde Hortensium consulem, neque Hortensium solum, sed etiam Q. Metellum, qui quam isti sit amicus attendite; dedit enim praerogatiuam suae uoluntatis eius modi ut isti pro praerogatiuis iam reddidisse uideatur. An me taciturum tantis de rebus existimauistis, et me in tanto rei publicae existimationisque meae periculo cuiquam consulturum potius quam officio et dignitati meae? Arcessit alter consul designatus Siculos; ueniunt non nulli, propterea quod L. Metellus esset praetor in Sicilia. Cum iis ita loquitur, "se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam prouinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possit multis rationibus esse prouisum".
X
Quid est, quaeso, Metelle, iudicium conrumpere, si hoc non est, testis, praesertim Siculos, timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu et duorum praetorum potestate? Quid faceres pro innocente homine et propinquo, cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis ut quod ille dictitat alicui qui te ignoret uerum esse uideatur? Nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex uestra familia, sed opem sua consulem factum. Duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius uoluntate. "Non solum effugiemus", inquit, "hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium seruientem populi existimationi, M'. Glabrionem; accedet etiam nobis illud. Iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo consilio quod conemur aliqua ratione conrumpere, propterea quod iam antea, cum iudex in Iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum grauiter tulit, sed etiam in medium protulit. Hunc iudicem ex kalendis Ianuariis non habebimus; Q. Manlium et Q. Cornificium, duos seuerissimos atque integerrimos iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus; P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus; M. Crepereius ex acerrima illa equestri familia et disciplina, L. Cassius ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum seuerissima, Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia, tres hi homines ueteres tribuni militares sunt designati; ex kalendis Ianuariis non iudicabunt. Subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est. Ita secundum kalendas Ianuarias et praetore et prope toto commutato consilio magnas accusatoris minas magnamque exspectationem iudici ad nostrum arbitrarium libidinemque eludemus". Nonae sunt hodie sextiles; hora VIII conuenire coepistis; hunc diem iam ne numerant quidem. Decem dies sunt ante ludos uotiuos, quos Cn. Pompeius facturus est; hi ludi dies quindecim auferent; deinde continuo Romani consequentur. Ita prope XL diebus interpositis tum denique se ad ea quae a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur; deinde se ducturos et dicendo et excusando facile ad ludos Victoriae; cum his plebeios esse coniunctos, secundum quos aut nulli aut perpauci dies ad agendum futuri sunt: ita defessa ac refrigerata accusatione rem integram ad M. Metellum praetorem esse uenturam. Quem ego hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem; nunc tamen hoc animo sum ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim, et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere.
XI
Nunc ego, iudices, iam uos consulo quid mihi faciendum putetis; id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod egomet mihi necessario capiendum intellego. Si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae diligentiaeque capiam fructum, et hac accusatione perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, uigilantior, compositior ad iudicium uenisse uideatur. Sed in hac laude industriae meae reus ne elabatur summum periculum est. Quid est igitur quod fieri possit? Non obscurum, opinor, neque absconditum. Fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia tempora reseruemus: nunc hominem tabulis, testibus, priuatis publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. Res omnis mihi tecum erit, Hortensi. Dicam aperte. Si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem: nunc quoniam pugnare contra me instituisti non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa (malitiose), necesse est istius modi rationi aliquo consilio obsistere. Tua ratio est ut secundum binos ludos mihi respondere incipias, mea ut ante primos ludos comperendinem. Ita fiet ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium.
XII
Verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi est. Ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque mihi amplum et praeclarum existimassem, eos uelle meae fidei diligentiaeque periculum facere qui innocentiae abstinentiaeque fecissent, tum suscepto negotio maius quiddam mihi proposui, in quo meam in rem publicam uoluntatem populus Romanus perspicere posset. Nam illud mihi nequaquam dignum industria conatuque meo uidebatur, istum a me in iudicium iam omnium iudicio condemnatum uocari, nisi ista tua intolerabilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in quibusdam iudiciis usus es, etiam in istius hominis desperati causa interponeretur. Nunc uero, quoniam haec te omnis dominatio regnumque iudiciorum tanto opere delectat, et sunt homines quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat, qui quasi de industria in odium offensionemque populi Romani inruere uideantur, hoc me profiteor suscepisse magnum fortasse onus et mihi periculosum, uerum tamen dignum in quo omnis neruos aetatis industriaeque meae contenderem. Quoniam totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur infamia iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem, odiosum, adsiduum, acerbum aduersarium. Hoc mihi sumo, hoc mihi deposco, quod agam in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex kalendis Ianuariis secum agere de re publica ac de hominibus improbis uoluit; hoc munus aedilitatis meae populo Romano amplissimum pulcherrimumque polliceor. Moneo, praedico, ante denuntio: qui aut deponere aut accipere aut recipere aut polliceri aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudici solent esse, quique ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario.
XIII
Erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate, ego autem aedilis, hoc est paulo amplius quam priuatus; tamen haec huius modi res est quam me acturum esse polliceor, ita populo Romano grata atque iucunda, ut ipse consul in hac causa prae me minus etiam, si fieri possit, quam priuatus esse uideatur. Omnia non modo commemorabuntur, sed etiam expositis certis rebus agentur, quae inter decem annos, posteaquam iudicia ad senatum translata sunt, in rebus iudicandis nefarie flagitioseque facta sunt. Cognoscet ex me Populus Romanus quid sit quam ob rem, cum equester ordo iudicaret, annos prope quinquaginta continuos in nullo, iudices, equite Romano iudicante ne tenuissima quidem suspicio acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta sit; quid sit quod, iudiciis ad senatorium ordinem translatis sublataque populi Romani in unum quemque uestrum potestate, Q. Calidius damnatus dixerit minoris HS triciens praetorium hominem honeste non posse damnari; quid sit quod, P. Septimio senatore damnato Q. Hortensio praetore de pecuniis repetundis, lis aestimata sit eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset. Quid? quod in C. Herennio, quod in C. Popilio, senatoribus, qui ambo peculatus damnati sunt, quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est, hoc planum factum est, eos pecuniam ob rem iudicandam accepisse, quod inuenti sunt senatores qui C. Verre praetore urbano sortiente exirent in eum reum quem incognita causa condemnarent, quod inuentus est senator qui, cum iudex esset, in eodem iudicio et ab reo pecuniam acciperet quam iudicibus diuideret, et ab accusatore ut reum condemnaret. Iam uero quo modo ego illam labem ignominiam calamitatemque totius ordinis conquerar, hoc factum esse in hac ciuitate, cum senatorius ordo iudicaret, ut discoloribus signis iuratorum hominum sententiae notarentur? Haec omnia me diligenter seuereque acturum esse polliceor.
XIV
Quo me tandem animo fore putatis, si quid in hoc ipso iudicio intellexero simili aliqua ratione esse uiolatum atque commissum? Cum praesertim planum facere multis testibus possim C. Verrem in Sicilia multis audientibus saepe dixisse se habere hominem potentem cuius fiducia prouinciam spoliaret; neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere ut secum praeclare agi diceret si unius anni quaestum in rem suam conuerteret, alterum patronis et defensoribus traderet, tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum totum iudicibus reseruaret. Ex quo mihi uenit in mentem illud dicere, quod apud M'. Glabrionem nuper cum in reiciundis iudicibus commemorassem intellexi uehementer populum Romanum commoueri me arbitrari fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent, ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur; si enim iudicia nulla sint, tantum unum quemque ablaturum putant quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur; nunc, quod eius modi iudicia sint, tantum unum quemque auferre quantum sibi, patronis, aduocatis, praetori, iudicibus satis futurum sit; hoc profecto infinitum esse; se auarissimi hominis cupiditati satis facere posse, nocentissimi uictoriae non posse. O commemoranda iudicia praeclaramque existimationem nostri ordinis, cum socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a maioribus nostris sociorum comparata sunt! An iste umquam de se bonam spem habuisset, nisi de uobis malam opinionem animo imbibisset? Quo maiore etiam, si fieri potest, apud uos odio esse debet quam est apud populum Romanum, cum in auaritia, scelere, periuro uos sui similis esse arbitretur.
XV
Cui loco, per deos inmortalis, iudices, consulite ac prouidete! Moneo praedicoque id quod intellego, tempus hoc uobis diuinitus datum esse ut odio, inuidia, infamia, turpitudine totum ordinem liberetis. Nulla in iudiciis seueritas, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. Itaque a populo Romano contemnimur, despicimur; graui diuturnaque iam flagramus infamia. Neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisiuit; quam cum poscebat, uerbo illam poscere uidebatur, re uera iudicia poscebat. Neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui Cn. Pompeio, uiro fortissimo et clarissimo, de tribunicia potestate referente cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus, patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri; quodsi in rebus iudicandis populi Romani existimationi satis facere uoluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos. Ipse denique Cn. Pompeius cum primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi, id quod maxime exspectari uidebatur, ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus et grata contionis admurmuratio. Idem in eadem contione cum dixisset populatas uexatasque esse prouincias, iudicia autem turpia ac flagitiosa fieri; ei rei se prouidere ac consulere uelle; tum uero non strepitu, sed maximo clamore suam populus Romanus significauit uoluntatem.
XVI
Nunc autem homines in speculis sunt; obseruant quem ad modum sese unum quisque nostrum gerat in retinenda religione conseruandisque legibus. Vident adhuc post legem tribuniciam unum senatorem uel tenuissimum esse damnatum; quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent nulla est enim laus ibi esse integrum ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere. Hoc est iudicium in quo uos de reo, populus Romanus de uobis iudicabit; in hoc homine statuetur, possitne senatoribus iudicantibus homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. Deinde est eius modi reus in quo homine nihil sit praeter summa peccata maximamque pecuniam, ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio nisi ea quae turpissima est residere possit; non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri uitio tot tantaque eius uitia subleuata esse uidebuntur. Postremo ego causam sic agam, iudices, eius modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a uobis ut istum absoluatis per gratiam conetur contendere. Habeo autem certam uiam atque rationem qua omnis illorum conatus inuestigare et consequi possim; ita res a me agetur ut in eorum consiliis omnibus non modo aures omnium, sed etiam oculi populi Romani interesse uideantur. Vos aliquot iam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. Constat inter omnis post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. Hic si quid erit offensum, omnes homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos, quod fieri non potest, sed alium omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur.
XVII
Quapropter primum ab dis immortalibus, quod sperare mihi uideor, hoc idem, iudices, opto, ut in hoc iudicio nemo improbus praeter eum qui iam pridem inuentus est reperiatur; deinde, si plures improbi fuerint, hoc uobis, hoc populo Romano, iudices, confirmo, uitam mehercule mihi prius quam uim perseuerantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam. Verum quod ego laboribus periculis inimicitiisque meis tum cum admissum erit dedecus seuere me persecuturum esse polliceor, id ne accidat tu tua auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes prouidere. Suscipe causam iudiciorum; suscipe causam seueritatis, integritatis, fidei, religionis; suscipe causam senatus, ut is hoc iudicio probatus cum populo Romano et in laude et in gratia esse possit. Cogita, quo loco sis, quid dare populo Romano, quid reddere maioribus tuis debeas; fac tibi paternae legis Aciliae ueniat in mentem, qua lege populus Romanus de pecuniis repetundis optimis iudiciis seuerissimisque iudicibus usus est. Circumstant te summae auctoritates, quae te obliuisci laudis domesticae non sinant, quae te noctes diesque commoneant fortissimum tibi patrem, sapientissimum auum, grauissimum socerum fuisse. Quare si Glabrionis patris uim et acrimoniam ceperis ad resistendum hominibus audacissimis, si aui Scaeuolae prudentiam ad prospiciendas insidias quae tuae atque horum famae comparantur, si soceri Scauri constantiam, ut ne quis te de uera et certa possit sententia demouere, intelleget populus Romanus integerrimo atque honestissimo praetore delectoque consilio nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad suspicionem criminis quam ad rationem salutis.
XVIII
Mihi certum est non committere ut in hac causa praetor nobis consiliumque mutetur. Non patiar rem in id tempus adduci ut quos adhuc serui designatorum consulum non mouerunt, cum eos nouo exemplo uniuersos arcesserent, eos tum lictores consulum uocent; ut homines miseri, antea socii atque amici populi Romani, nunc serui ac supplices, non modo ius suum fortunasque omnis eorum imperio amittant, uerum etiam deplorandi iuris sui potestatem non habeant. Non sinam profecto causa a me perorata, quadraginta diebus interpositis, tum nobis denique responderi cum accusatio nostra in obliuionem diuturnitatis adducta sit. Non committam ut tum haec res iudicetur, cum haec frequentia totius Italiae Roma discesserit, quae conuenit uno tempore undique comitiorum ludorum censendique causa. Huius iudici et laudis fructum et offensionis periculum uestrum, laborem sollicitudinemque nostram, scientiam quid agatur, memoriamque quid a quoque dictum sit, omnium puto esse oportere. Faciam hoc non nouum, sed ab iis qui nunc principes nostrae ciuitatis sunt ante factum, ut testibus utar statim: illud a me nouum, iudices, cognoscetis, quod ita testis constituam ut crimen totum explicem, ubi id interrogando argumentis atque oratione firmauero, tum testis ad crimen adcommodem, ut nihil inter illam usitatam accusationem atque hanc nouam intersit, nisi quod in illa tum cum omnia dicta sunt testes dantur, hic in singulas res dabuntur, ut illis quoque eadem interrogandi facultas argumentandi dicendique sit. Si quis erit qui perpetuam orationem accusationemque desideret, altera actione audiet; nunc id quod facimus, - quia ea ratione facimus, ut malitiae illorum consilio nostro occurramus, - necessario fieri intellegat. Haec primae actionis erit accusatio. Dicimus C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter in ciuis Romanos atque socios, multa in deos hominesque nefarie fecerit, tum praeterea quadringentiens sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. Hoc testibus, hoc tabulis priuatis publicisque auctoritatibus ita uobis planum faciemus ut hoc statuatis, etiamsi spatium ad dicendum nostro commodo uacuosque dies habuissemus, tamen oratione longa nihil opus fuisse. Dixi.