M. TVLLII CICERONIS - DE RE PVBLICA - LIBER IV

I

Temptabo tamen, quoniam corporis et animi facta mentio est, utriusque rationem, quantum pusillitas intellegentiae meae peruidet, explicare. Quod officium hac de causa maxime suscipiendum puto, quod Marcus Tullius uir ingenii singularis in quarto de re publica libro, cum id facere temptasset, materiam late patentem angustis finibus terminauit, leuiter summa quaeque decerpens. Ac ne ulla esset excusatio, cur eum locum non fuerit exsecutus, ipse testatus est nec uoluntatem sibi defuisse nec curam. In libro enim de legibus primo, cum hoc idem summatim stringeret, sic ait: hunc locum satis ut mihi uidetur in iis libris quos legistis expressit Scipio. (Lact. opif. 1,11-13.) Atque ipsa mens futura uidet, praeterita meminit. (Non p. 500,9). Etenim si nemo est quin emori malit quam conuerti in aliquam figuram bestiae, quamuis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserium in hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato! mihi quidem tanto uidetur quanto praestabilior est animus corpore. (Lact. inst. 5,11,2). Se non putare idem esse arietis et Publii Africani bonum. (Aug. c. Iul. 4,12,59: denique elegerunt [Stoici] in pecoribus potius quam in hominibus, quod tu facis, laudare libidines. Eorum quippe opinioni conuenienter ait quodam loco Tullius). Ea denique obiectu mutuo aeque umbram noctemque efficiat, cum ad numerum dierum aptam tum ad laborum quietem. (Non p. 234,14). Cumque autumno terra se ad concipiendas fruges patefecerit, hieme ad † concipiendas relaxarit, aestiua maturitate alia mitigauerint alia torruerit. (Non p. 343,20). Cum adhibent in pecuda pastores. (Non p. 159,16).

II

SCIP. "... gratiam, quam commode ordines discripti aetates classes equitatus, in quo suffragia sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc utilitatem tolli cupientibus, qui nouam largitionem quaerunt aliquo plebiscito reddendorum equorum.

III

Considerate nunc, cetera quam prouisa sapienter ad illam ciuium beate et honeste uiuendi societatem; ea est enim prima causa coeundi, et id hominibus effici ex re publica debet partim institutis, alia legibus. Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse uoluerunt nam ..." Ad militiam euntibus dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur. (Seru. Aen. 5,546: secundum Tullium qui dicit). Non modo ut Spartae, rapere ubi pueri et clepere discunt. (Non p. 20,12).

Obprobrio fuisse adulescentibus si amatores non haberent. (Seru. Aen. 10,325: de Cretensibus accipimus quod in amores puerorum intemperantes fuerunt: quod postea in Laconas et in totam Graeciam translatum est, adeo ut et Cicero dicat in libris de re publica).

IV

SCIP. "... ri nudari puberem. Ita sunt alte repetita quasi fundamenta quaedam uerecundiae. Iuuentutis uero exercitatio quam absurda in gymnasiis! quam leuis epheborum illa militia! quam contrectationes et amores soluti et liberi! mitto [apud] Eleos et Thebanos, apud quos in amore ingenuorum libido etiam permissam habet et solutam licentiam: Lacedaemonii ipsi, cum omnia concedunt in amore iuuenum praeter stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id quod excipiunt; conplexus enim concubitusque permittunt palliis interiectis." Hic LAELIVS: "praeclare intellego Scipio te in iis Graeciae disciplinis quas reprendis cum populis nobilissimis malle quam cum tuo Platone luctari, quem ne attingis quidem, praesertim cum ..."

V

Huius [Socratis] auditor Plato, quem deum philosophorum Tullius nominat, qui solus omnium sic philosophatus est ut ad ueritatem propius accederet, tamen quia deum ignorauit, in multis ita lapsus est ut nemo deterius errauerit, in primis quod in libris ciuibus omnia omnibus uoluit esse communia. De patrimoniis tolerabile est, licet sit iniustum; nec enim aut obesse cuiquam debet, si sua industria plus habet, aut prodesse, si sua culpa minus; sed ut dixi, potest aliquo modo ferri. Etiamne coniuges, etiamne liberi communes erunt? non erit sanguinis ulla distinctio, nec genus certum, nec familiae nec cognationes nec adfinitates, sed sicut in gregibus pecudum confusa et indiscreta omnia? nulla erit in uiris continentia, nulla in feminis pudicitia? quis esse in utrisque coniugalis potest, in quibus non est certus aut propius adfectus? quis erit in partem pius, ignorans unde sit natus? quis filium diliget quem putabit alienum? quin etiam feminis curiam reseruauit, militiam et magistratus et imperia permisit. Quanta erit infelicitas urbis illius, in qua uirorum officia mulieres occupabunt! (Lact. epit. 33 [38], 1-5.) Et noster Plato magis etiam quam Lycurgus, omnia qui prorsus iubet communia, ne quis ciuis propriam aut suam rem ullam queat dicere. (Non. p. 362,11). Ego uero eodem quo ille Homerum redimitum coronis et delibutum unguentis emittit ex ea urbe quam sibi ipse fingit. (Non. p. 308,38).

VI

Censoris iudicium nihil fere damnato obfert nisi ruborem. Itaque ut omnis ea iudicatio uersatur tantummodo in nomine, animaduersio illa ignominia dicta est. (Non. p. 24,5). Horum [in] seueritatem dicitur inhorruisse primum ciuitas, (Non. p. 423,4). Nec uero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari solet, sed sit censor qui uiros doceat moderari uxoribus. (Non. p. 499,13). Ita magnam habet uim disciplina uerecundiae: carent temeto omnes mulieres. (Non. p. 5,10). Atque etiam si qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant. (Non. p. 306,3). Itaque a petendo petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas nominata est. (Non. p. 23,17 et 21).

VII

Nolo enim eundem populum imperatorem et portitorem esse terrarum. Optimum autem et in priuatis familiis et in republica uectigal duco esse parsimoniam. (Non. p. 24,15). Theatra, porticus, noua templa uerecundius reprehendo propter Pompeium; sed doctissimi non probant, ut et hic ipse Panaetius, quem multum in his libris secutus sum, non interpretatus, et Phalereus Demetrius, qui Periclem, principem Graeciae, uituperat, quod tantam pecuniam in praeclara illa propylaea coniecerit. Sed de hoc genere toto in iis libri quos de re publica scripsi, diligenter et disputatum (Cic. de off. 2,17,60). Fides enim nomen ipsum mihi uidetur habere, cum fit quod dicitur. (Non. p. 24,11 fidei proprietatem exemplo manifestauit M. Tullius de Republica lib. IV). In ciue excelso atque homine nobili blanditiam ostentationem ambitionem * meam esse leuitatis. (Non. p. 194,26). Intuere paululum ipsos de re publica libros, unde illum affectum amantissimi ciuis ebibisti, quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis; intuere, obsecro te, et cerne, quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur, et erga coniugale uinculum fides, castique honesti ac probi mores. (Aug. epist. 91,3)

VIII

Admiror nec rerum solum sed uerborum etiam elegantiam. "si iurgant" inquit: beneuolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur ... iurgare igitur lex putat inter se uicinos, non litigare. Porro cum pax domestica membrum sit ciuilis pacis, si pax domestica a domesticis uiolanda sit ne ciuilis pereat, erit tunc pax domestica inter patrem et filium distrahenda, quemadmodum illos scripsisse legimus, qui de statu rei publicae facundius disputauerunt. (Rufin. de bono pacis 2, 26). Eosdem terminos curae atque uitae: sic pontificio iure sanctitudo sepulturae. (Non p. 174,7). Quod insepultos reliquissent eos quos e mari propter uim tempestatis excipere non potuissent, innocentes necauerunt. (Non p. 293,41). Nec in hac dissensione suscepi populi causam, sed bonorum. Non enim facile ualenti populo resistitur, si haut nihil iuris impertias aut parum. (Prisc. 15,4,20). Cui quidem utinam uere fideliter † abundiente augurauerim. (Non. p. 469,16).

IX

Frustra hoc exclamante Cicerone, qui cum de poetis ageret: ad quos cum accessit inquit clamor et adprobatio populi quasi cuiusdam magni et sapientis magistri, quas illis obducunt tenebras, quos inuehunt metus, quas inflammant cupiditates! (Aug. ciu. 2,14 ext.) Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus quo legat lyricos. (Sen. epist. 49,5).

X

Sicut apud Ciceronem idem Scipio loquitur; cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore ciuium reliquorum carere, sed etiam tribu moueri notatione censoria uoluerunt (Romani)." (Aug. ciu. 2,13). Quid hinc autem senserint Romani ueteres, Cicero testatur in libris quos de re publica scripsit, ubi Scipio disputans ait: numquam comoediae, nisi consuetudo uitae pateretur, probare sua theatris flagitia potuissent. Et Graeci quidem antiquiores uitiosae suae opinionis quandam conuenientiam seruarunt, apud quod fuit etiam lege concessum, ut quod uellet comoedia de quo uellet nominatim diceret. Itaque, sicut in eisdem libris loquitur Africanus. Quem illa non adtigit, uel potius quem non uexauit? cui pepercit? esto, populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, inquit, etsi eiusmodi ciues a censore melius est quam a poeta notari; sed Periclen, cum iam suae ciuitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, uiolari uersibus et eos agi in scaena non plus decuit, quam si Plautus, inquit, noster uoluisset aut Naeuius Publio et Gnaeo Scipioni aut Caecilius Marco Catoni maledicere. Dein paulo post: nostrae, inquit, contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putauerunt, si quis occentauisset siue carmen condidisset quod infamiam faceret flagitiumue alteri: praeclare; iudiciis enim magistratuum, disceptationibus legitimis propositam uita, non poetarum ingeniis, habere debemus, nec probrum audire nisi ea lege ut respondere liceat et iudicio defendere. Haec ex Ciceronis quarto de re publica libro ad uerbum excerpenda arbitratus sum, nonnullis propter faciliorem intellectum uel praetermissis uel paululum commutatis. Multum enim ad rem† pertinent quam molior explicare si potero. Dicit deinde alia et sic concludit hunc locum ut ostendat, ueteribus displicuisse Romanis uel laudari quemquam in scaena uiuum hominem uel uituperari. (Aug. ciu. 2,9).

XI

Comoediam esse Cicero ait imitationem uitae, speculum consuetudinis, imaginem ueritatis. (Donat. exc. de com. p. 22, 19 W.).

Ad hanc conuenientiam pertinet, quod etiam scaenicos actores earundem fabularum non paruo ciuitatis honore dignos existimarunt, siquidem, quod in eo quoque de re publica libro commemoratur, Aeschines Atheniensis uir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitauisset, rem publicam capessiuit, et Aristodemum tragicum item actorem maximis de rebus pacis ac belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt. (Aug. ciu. 2,11; cf. 2,12).

XII

Οὔτε γὰρ ἅπασα τέρψις μεμπτὸν οὔτε τῆς μουσικῆς αὕτη τέλος, ἀλλ' ἡ μὲν ψυχαγωγία κατὰ τὸ συμβεβηκός, σκοπὸς δὲ ὁ προκείμενος ἡ πρὸς ἀρετὴν ὠφέλεια. Ὅπερ πολλούς τε ἄλλους ἔλαθε καὶ τὸν ἐν τοῖς Κικέρωνος τοῦ Ῥωμαίου Πολιτικοῖς τὰ κατὰ μουσικῆς †ῥηθέντα · οὐ γὰρ ἔγωγ' ἂν φαίην ἐκείνῳ τὰ τοιαῦτα εἰρῆσθαι. πῶς γὰρ ἄν τις αὐτὸν ἰσχυρίσαιτο μουσικὴν λοιδορεῖν τε καὶ ὡς φαύλην εὐθύνειν, τέχνην ἁρμονιῶν τε καὶ ῥυθμῶν ἀρετάς τε καὶ κακίας διορίζουσαν, ἄνδρα ὃς τὸν τηνικαῦτα ῥυθμοῖς μόνοις καὶ τούτοις ἀγεννέσι καὶ φαύλοις ἐπιδεικνύμενον Ῥώσκιον τὸν ὀρχηστὴν οὕτως σφόδρα ἐξεπλήττετο ὥστε φάσκειν αὐτὸν προνοίᾳ θεῶν ἐς ἀνθρώπους παρελθεῖν; καὶ γὰρ εἴ τις αὐτὸν φάσκοι τὰ μὲν ἐν ᾗ συγγέγραφε Πολιτείᾳ λέγειν ἑκουσίως, τὰ δὲ περὶ Ῥώσκιον τῆς προκειμένης ἕνεκεν ὑποθέσεως, ἀντιστρέφειν μὲν καὶ ἡμᾶς οὐδὲν κωλύσει τὸν αὐτὸν λόγον, ἀλλ' ὅμως καὶ οὕτως λάθοι τις ἂν ἀποδοκιμάζων μᾶλλον, ὅσον εἰς τὴν παροῦσαν σκέψιν, ἢ συνιστὰς τὸν ῥήτορα· ἀναξιόπιστος γὰρ πρὸς ἀληθείας εὕρεσιν ἢ δικαίαν κρίσιν ὁ ταῖς †κατ' αὐλὴν †ἢ κατὰ τὴν αὑτοῦ προαίρεσιν ἀλλὰ μὴ ταῖς κατ' οὐσίαν δουλεύων ὑποθέσεσιν. οἶμαι δὲ ὡς οὐδ' ἂν αὐτὴν ἔψεγε ῥητορικὴν διὰ τοὺς δεκαζομένους τῶν ῥητόρων. οὕτω δὴ καί, εἴ τινες τῶν τεχνιτῶν διὰ τὸ τοῖς πολλοῖς ἀρέσκειν τὰ ἀγεννῆ μελῳδοῦσιν, οὐ τῆς τέχνης τὸ αἰτίαμα. Ἀλλὰ καὶ ἡ πατρὶς αὐτῶν τοὺς μὲν ἐπὶ Νομᾶ καὶ τοὺς ὀλίγῳ μετ' αὐτὸν ἔτι τυγχάνοντας ἀγριωτέρους μουσικῇ παιδευομένους εἶχε (καθὰ καὶ αὐτός φησιν), ἰδίᾳ τε ἐν εὐωχίαις κοινῇ τε ἐν ἁπάσαις τελεταῖς σφίσι συνοργιαζούσῃ. (Aristides Quint. de musica II). Fac deriuatiua ab eo (scil. armis): armarium armamentum, armamentarium, armillae quae nunc brachialia uocant; sic Cicero in quarto de re publica. (Prisc. partit. XII uers. Aen 1,14).