I
"Num alio genere Furiarum declamatores inquietantur, qui clamant: "Haec uulnera pro libertate publica excepi; hunc oculum pro uobis impendi: date mihi ducem, qui me ducat ad liberos meos, nam succisi poplites membra non sustinent"? Haec ipsa tolerabilia essent, si ad eloquentiam ituris uiam facerent. Nunc et rerum tumore et sententiarum uanissimo strepitu hoc tantum proficiunt ut, cum in forum uenerint, putent se in alium orbem terrarum delatos. Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut uident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut uirgines tres aut plures immolentur, sed mellitos uerborum globulos, et omnia dicta factaque quasi papauere et sesamo sparsa.
II
Qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt, quam bene olere qui in culina habitant. Pace uestra liceat dixisse, primi omnium eloquentiam perdidistis. Leuibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando, effecistis ut corpus orationis eneruaretur et caderet. Nondum iuuenes declamationibus continebantur, cum Sophocles aut Euripides inuenerunt uerba quibus deberent loqui. Nondum umbraticus doctor ingenia deleuerat, cum Pindarus nouemque lyrici Homericis uersibus canere timuerunt. Et ne poetas quidem ad testimonium citem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus exercitationis accessisse uideo. Grandis et, ut ita dicam, pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. Nuper uentosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigrauit animosque iuuenum ad magna surgentes ueluti pestilenti quodam sidere adflauit, semelque corrupta regula eloquentia stetit et obmutuit. Ad summam, quis postea Thucydidis, quis Hyperidis ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam inuenit."
III
Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudauerat, sed: "Adulescens, inquit, quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta. Nihil nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere. Nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, "soli in scolis relinquentur". Sicut ficti adulatores cum cenas diuitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore - nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint -, sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo.
IV
Quid ergo est? Parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos suos seuera lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad uota properant, cruda adhuc studia in forum impellunt, et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut uerba atroci stilo effoderent, ut quod uellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum quod pueris placeret, iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuuenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque puer perperam didicit, in senectute confiteri non uult. Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse carmine effingam:
V
Artis seuerae si quis ambit effectus
mentemque magnis applicat, prius mores
frugalitatis lege poliat exacta.
Nec curet alto regiam trucem uultu
cliensue cenas inpotentium captet,
nec perditis addictus obruat uino
mentis calorem; neue plausor in scenam
sedeat redemptus histrioniae addictus.
Sed siue armigerae rident Tritonidis arces,
seu Lacedaemonio tellus habitata colono
Sirenumque domus, det primos uersibus annos
Maeoniumque bibat felici pectore fontem.
Mox et Socratico plenus grege mittat habenas
liber, et ingentis quatiat Demosthenis arma.
Hinc Romana manus circumfluat, et modo Graio
exonerata sono mutet suffusa saporem.
Interdum subducta foro det pagina cursum,
et fortuna sonet celeri distincta meatu.
Dent epulas et bella truci memorata canore,
grandiaque indomiti Ciceronis uerba minentur.
His animum succinge bonis: sic flumine largo
plenus Pierio defundes pectore uerba."
VI
Dum hunc diligentius audio, non notaui mihi Ascylti fugam ... Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo, ingens scolasticorum turba in porticum uenit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. Dum ergo iuuenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi. Sed nec uiam diligenter tenebam [quia] nec quo loco stabulum esset sciebam. Itaque quocumque ieram, eodem reuertebar, donec et cursu fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quandam, quae agreste holus uendebat, et:
VII
"Rogo, inquam, mater, numquid scis ubi ego habitem?" Delectata est illa urbanitate tam stulta et: "Quidni sciam?" inquit, consurrexitque et coepit me praecedere. Diuinam ego putabam et ...subinde ut in locum secretiorem uenimus, centonem anus urbana reiecit et: "Hic, inquit, debes habitare". Cum ego negarem me agnoscere domum, uideo quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim spatiantes. Tarde, immo iam sero intellexi me in fornicem esse deductum. Exsecratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos: putares ab eadem anicula esse deductum. Itaque ut ridens eum consalutaui, quid in loco tam deformi faceret quaesiui.
VIII
Sudorem ille manibus detersit et: "Si scires, inquit, quae mihi acciderunt". - "Quid noui?" inquam ego. At ille deficiens: "Cum errarem, inquit, per totam ciuitatem nec inuenirem quo loco stabulum reliquissem, accessit ad me pater familiae et ducem se itineris humanissime promisit. Per anfractus deinde obscurissimos egressus in hunc locum me perduxit, prolatoque peculio coepit rogare stuprum. Iam pro cella meretrix assem exegerat, iam ille mihi iniecerat manum, et nisi ualentior fuissem, dedissem poenas."
*
adeo ubique omnes mihi uidebantur satureum bibisse
*
iunctis uiribus molestum contempsimus
*
IX
[ENCOLPIVS]. Quasi per caliginem uidi Gitona in crepidine semitae stantem et in eundem locum me conieci. Cum quaererem numquid nobis in prandium frater parasset, consedit puer super lectum et manantes lacrumas pollice extersit. Perturbatus ego habitu fratris, quid accidisset quaesiui. Et ille tarde quidem et inuitus, sed postquam precibus etiam iracundiam miscui: "Tuus, inquit, ist frater seu comes paulo ante in conductum accucurrit, coepitque mihi uelle pudorem extorquere. Cum ego proclamarem, gladium strinxit et "Si Lucretia es", inquit, "Tarquinium inuenisti". Quibus ego auditis intentaui in oculos Ascylti manus et: "Quid dicis, inquam, muliebris patientiae scortum, cuius ne spiritus purus est?" Inhorrescere se finxit Ascyltos, mox sublatis fortius manibus longe maiore nisu clamauit: "Non taces, inquit, gladiator obscene, quem de ruina harena dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, cum fortiter faceres, cum pura muliere pugnasti, cuius eadem ratione in uiridario frater fui, qua nunc in deuersorio puer est". - "Subduxisti te, inquam, a praeceptoris colloquio."
X
- "Quid ego, homo stultissime, facere debui, cum fame morerer? An uidelicet audirem sententias, id est uitrea fracta et somniorum interpretamenta? Multo me turpior es tu hercule, qui ut foris cenares, poetam laudasti". Itaque ex turpissima lite in risum diffusi pacatius ad reliqua secessimus.
*
Rursus in memoriam reuocatus iniuriae: "Ascylte, inquam, intellego nobis conuenire non posse. Itaque communes sarcinulas partiamur ac paupertatem nostram priuatis questibus temptemus expellere. Et tu litteras scis et ego. Ne quaestibus tuis obstem, aliud aliquid promittam; aliqui mille causae quotidie nos collident et per totam urbem rumoribus different". Non recusauit Ascyltos et: "Hodie, inquit, quia tanquam scholastici ad cenam promisimus, non perdamus noctem. Cras autem, quia hoc libet, et habitationem mihi prospiciam et aliquem fratrem". - Tardum est, inquam, differre quod placet".
*
Hanc tam praecipitem diuisionem libido faciebat; iam dudum enim amoliri cupiebam custodem molestum, ut ueterem cum Gitone meo rationem reducerem.
XI
Postquam lustraui oculis totam urbem, in cellulam redii, osculisque tandem bona fide exactis alligo artissimis complexibus puerum, fruorque uotis usque ad inuidiam felicibus. Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos furtim se foribus admouit, discussisque fortissime claustris inuenit me cum fratre ludentem. Risu itaque plausuque cellulam impleuit, opertum me amiculo euoluit et: "Quid agebas, inquit, frater sanctissime? Quid? Vesticontubernium facis?" Nec se solum intra uerba continuit, sed lorum de pera soluit et me coepit non perfunctorie uerberare, adiectis etiam petulantibus dictis: "Sic diuidere cum fratre nolito".
*
XII
Veniebamus in forum deficiente iam die, in quo notauimus frequentiam rerum uenalium, non quidem pretiosarum sed tamen quarum fidem male ambulantem obscuritas temporis facillime tegeret. Cum ergo et ipso raptum latrocinio pallium detulissemus, uti occasione opportunissima coepimus atque in quodam angulo laciniam extremam concutere, si quem forte emptorem splendor uestis posset adducere. Nec diu moratus rusticus quidam familiaris oculis meis cum muliercula comite propius accessit ac diligentius considerare pallium coepit. Inuicem Ascyltos iniecit contemplationem super umeros rustici emptoris, ac subito exanimatus conticuit. Ac ne ipse quidem sine aliquo motu hominem conspexi, nam uidebatur ille mihi esse, qui tunicam in solitudine inuenerat. Plane is ipse erat. Sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne quid temere faceret, prius tanquam emptor propius accessit detraxitque umeris laciniam et diligentius temptauit.
XIII
O lusum fortunae mirabilem! Nam adhuc ne suturae quidem attulerat rusticus curiosas manus, sed tanquam mendici spolium etiam fastidiose uenditabat. Ascyltos postquam depositum esse inuiolatum uidit et personam uendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et: "Scis, inquit, frater, rediisse ad nos thesaurum de quo querebar? Illa est tunicula adhuc, ut apparet, intactis aureis plena. Quid ergo facimus, aut quo iure rem nostram uindicamus?" Exhilaratus ego non tantum quia praedam uidebam, sed etiam quod fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negaui circuitu agendum, sed plane iure ciuili dimicandum, ut si nollet alienam rem domino reddere, ad interdictum ueniret.
XIV
Contra Ascyltos leges timebat et: "Quis, aiebat, hoc loco nos nouit, aut quis habebit dicentibus fidem? Mihi plane placet emere, quamuis nostrum sit, quod agnoscimus, et paruo aere recuperare potius thesaurum, quam in ambiguam litem descendere:
Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat,
aut ubi paupertas uincere nulla potest?
Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera,
non numquam nummis uendere uera solent.
Ergo iudicium nihil est nisi publica merces,
atque eques in causa qui sedet, empta probat."
Sed praeter unum dipondium, quo cicer lupinosque destinaueramus mercari, nihil ad manum erat. Itaque ne interim praeda discederet, uel minoris pallium addicere placuit ut pretium maioris compendii leuiorem faceret iacturam. Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier operto capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis iniecit utramque laciniae manum magnaque uociferatione latrones tenere clamauit. Contra nos perturbati, ne uideremur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem inuidia proclamare, nostra esse spolia quae illi possiderent. Sed nullo genere par erat causa, [nam] et cociones qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant inuidiam, quod pro illa parte uindicabant pretiosissimam uestem, pro hac pannuciam ne centonibus quidem bonis dignam. Hinc Ascyltos bene risum discussit, qui silentio facto:
XV
"Videmus, inquit, suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis tunicam nostram et pallium suum recipiant." Etsi rustico mulierique placebat permutatio, aduocati tamen iam, paene nocturni, qui uolebant pallium lucri facere, flagitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero die iudex querelam inspiceret. Neque enim res tantum, quae uiderentur in controuersiam esse, sed longe aliud quaeri, quod in utraque parte scilicet latrocinii suspicio haberetur. Iam sequestri placebant, et nescio quis ex cocionibus, caluus, tuberosissimae frontis, qui solebat aliquando etiam causas agere, inuaserat pallium exhibiturumque crastino die affirmabat. Ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel deposita uestis inter praedones strangularetur, et nos metu criminis non ueniremus ad constitutum. Idem plane et nos uolebamus. Itaque utriusque partis uotum casus adiuuit. Indignatus enim rusticus quod nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti tunicam et liberatos querela iussit pallium deponere, quod solum litem faciebat,
*
et recuperato, ut putabamus, thesauro in deuersorium praecipites abimus, praeclusisque foribus ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam reddidissent. Nolo quod cupio, statim tenere, nec uictoria mi placet parata.
XVI
Sed ut primum beneficio Gitonis praeparata nos impleuimus cena, ostium [non] satis audaci strepitu impulsum exsonuit. Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus quis esset: "Aperi, inquit, iam scies". Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem. Mulier autem erat operto capite, illa scilicet quae paulo ante cum rustico steterat, et: "Me derisisse, inquit, uos putabatis? Ego sum ancilla Quartillae, cuius uos sacrum ante cryptam turbastis. Ecce ipsa uenit ad stabulum petitque ut uobiscum loqui liceat. Nolite perturbari. Nec accusat errorem uestrum nec punit, immo potius miratur, quis deus iuuenes tam urbanos in suam regionem detulerit."
XVII
Tacentibus adhuc nobis et ad neutram partem adsentationem flectentibus intrauit ipsa, una comitata uirgine, sedensque super torum meum diu fleuit. Ac ne tunc quidem nos ullum adiecimus uerbum, sed attoniti exspectauimus lacrimas ad ostentationem doloris paratas. Vt ergo tam ambitiosus detonuit imber, retexit superbum pallio caput, et manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis: "Quaenam est, inquit, haec audacia, aut ubi fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis? Misereor mediusfidius uestri, neque enim impune quisquam quod non licuit, aspexit. Vtique nostra regio tam praesentibus plena est numinibus, ut facilius possis deum quam hominem inuenire. Ac ne me putetis ultionis causa huc uenisse; aetate magis uestra commoueor quam iniuria mea. Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis inexpiabile scelus. Ipsa quidem illa nocte uexata tam periculoso inhorrui frigore, ut tertianae etiam impetum timeam. Et ideo medicinam somno petii, iussaque sum uos perquirere atque impetum morbi monstrata subtilitate lenire. Sed de remedio non tam ualde laboro; maior enim in praecordiis dolor saeuit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit, ne scilicet iuuenili impulsi licentia quod in sacello Priapi uidistis uulgetis, deorumque consilia proferatis in populum. Protendo igitur ad genua uestra supinas manus, petoque et oro ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis, neue traducere uelitis tot annorum secreta, quae uix mille homines nouerunt."
XVIII
Secundum hanc deprecationem lacrimas rursus effudit gemitibusque largis concussa tota facie ac pectore torum meum pressit. Ego eodem tempore et misericordia turbatus et metu, bonum animum habere eam iussi et de utroque esse securam: nam neque sacra quemquam uulgaturum, et si quod praeterea aliud remedium ad tertianam deus illi monstrasset, adiuuaturos nos diuinam prouidentiam uel periculo nostro. Hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiauit me spissius, et ex lacrimis in risum mota descendentes ab aure capillos meos lenta manu duxit et: "Facio", inquit, "indutias uobiscum, et a constituta lite dimitto. Quod si non adnuissetis de hac medicina quam peto, iam parata erat in crastinum turba, quae et iniuriam meam uindicaret et dignitatem:
Contemni turpe est, legem donare superbum;
hoc amo, quod possum qua libet ire uia.
Nam sane et sapiens contemptus iurga nectit,
et qui non iugulat, uictor abire solet".
*
Complosis deinde manibus in tantum repente risum effusa est, ut timeremus. Idem ex altera parte et ancilla fecit, quae prior uenerat, idem uirguncula, quae una intrauerat.
XIX
Omnia mimico risu exsonuerant, cum interim nos quae tam repentina esset mutatio animorum facta ignoraremus, ac modo nosmetipsos, modo mulieres intueremur. Ideo uetui hodie in hoc deuersorio quemquam mortalium admitti, ut remedium tertianae sine ulla interpellatione a uobis acciperem." Vt haec dixit Quartilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem frigidior hieme Gallica factus nullum potui uerbum emittere. Sed ne quid tristius exspectarem, comitatus faciebat. Tres enim erant mulierculae, si quid uellent conari, infirmissimae, scilicet contra nos, quibus si nihil aliud, uirilis sexus esset. At praecincti certe altius eramus. Immo ego sic iam paria composueram ut, si depugnantum foret, ipse cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum uirgine.
*
Tunc uero excidit omnis constantia attonitis, et mors non dubia miserorum oculos coepit obducere.
*
XX
Rogo, inquam, domina, si qui tristius paras, celerius confice: neque enim tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire".
*
Ancilla quae Psyche uocabatur, lodiculam in pauimento diligenter extendit.
*
Sollicitauit inguina mea mille iam mortibus frigida.
*
Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis interuenire secretis.
*
Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligauit, altera manus.
*
Ascyltos, iam deficiente fabularum contextu: "Quid? Ego, inquit, non sum dignus qui bibam?" Ancilla risu meo prodita complosit manus et: "Apposui: quidem adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?" - "Itane est? inquit Quartilla, quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?"
*
Non indecenti risu latera commouit
*
Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique postquam uirguncula ceruicem eius inuasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit.
*
XXI
Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat quisquam, et hinc Psyche acu comatoria cupienti mihi inuocare Quiritum fidem malas pungebat, illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat, Ascylton opprimebat.
*
Vltimo cinaedus superuenit myrtea subornatus gausapa cinguloque succinctus ... modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinauit, donec Quartilla, ballaenaceam tenens uirgam alteque succincta, iussit infelicibus dari missionem.
*
Vterque nostrum religiosissimis iurauit uerbis inter duos periturum esse tam horribile secretum.
*
Intrauerunt palaestritae quamplures et nos legitimo perfusos oleo refecerunt. Vtcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus. Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati uino etiam Falerno inundamur. Excepti etiam pluribus ferculis cum laberemur in somnum: "Itane est? inquit Quartilla, etiam dormire uobis in mente est, cum sciatis. Priapi genio peruigilium deberi?"
*
XXII
Cum Ascyltos grauatus tot malis in somnum laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuit, et non sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit. Iam ego etiam tot malis fatigatus minimum ueluti gustum hauseram somni; idem et tota intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium sparsi iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis manebant capitibus; lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen spargebant, cum duo Syri expilaturi lagoenam triclinium intrauerunt, dumque inter argentum auidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam. Cecidit etiam mensa cum argento, et ancillae super torum marcentis excussum forte altius poculum caput fere fregit. Ad quem ictum exclamauit illa, pariterque et fures prodidit et partem ebriorum excitauit. Syri illi qui uenerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt, pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc conuenisse, et stertere tanquam olim dormientes coeperunt. Iam et tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et concrepans aera omnes excitauit.
XXIII
Refectum igitur est conuiuium et rursus Quartilla ad bibendum reuocauit. Adiuuit hilaritatem comissantis cymbalistria.
*
Intrat cinaedus, homo omnium insulsissimus et plane illa domo dignus, qui ut infractis manibus congemuit, eiusmodi carmina effudit: Huc huc conuenite nunc, spatalocinaedi, pede tendite, cursum addite, conuolate planta, femore facili, clune agili et manu procaces, molles, ueteres, Deliaci manu recisi. Consumptis uersibus suis immundissimo me basio conspuit. Mox et super lectum uenit atque omni ui detexit recusantem. Super inguina mea diu multumque frustra moluit. Profluebant per frontem sudantis acaciae riui, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare.
XXIV
Non tenui ego diutius lacrimas, sed ad ultimam perductus tristitiam: "Quaeso, inquam, domina, certe embasicoetan iusseras dari". Complosit illa tenerius manus et: "O, inquit, hominem acutum atque urbanitatis uernaculae fontem! Quid? Tu non intellexeras cinaedum embasicoetan uocari?" Deinde ne contubernali meo melius succederet: "Per fidem, inquam, uestram, Ascyltos in hoc triclinio solus ferias agit?" - "Ita, inquit Quartilla, et Ascylto embasicoetas detur". Ab hac uoce equum cinaedus mutauit, transituque ad comitem meum facto clunibus eum basiisque distriuit. Stabat inter haec Giton et risu dissoluebat ilia sua. Itaque conspicata eum Quartilla, cuius esset puer diligentissima sciscitatione quaesiuit. Cum ego fratrem meum esse dixissem: "Quare ergo, inquit, me non basiauit?" uocatumque ad se in osculum adplicuit. Mox manum etiam demisit in sinum et pertractato uasculo tam rudi: "Haec, inquit, belle cras in promulside libidinis nostrae militabit; hodie enim post asellum diaria non sumo".
XXV
Cum haec diceret, ad aurem eius Psyche ridens accessit, et cum dixisset nescio quid: "Ita, ita, inquit Quartilla, bene admonuisti. Cur non, quia bellissima occasio est, deuirginatur Pannychis nostra?" Continuoque producta est puella satis bella et quae non plus quam septem annos habere uidebatur, [et] ea ipsa quae primum cum Quartilla in cellam uenerat nostram. Plaudentibus ergo uniuersis et postulantibus nuptias [fecerunt], obstupui ego et nec Gitona, uerecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae adfirmaui, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere. Ita, inquit Quartilla, minor est ista quam ego fui, cum primum uirum passa sum? Iunonem meam iratam habeam, si unquam me meminerim uirginem fuisse. Nam et infans cum paribus inquinata sum, et subinde procedentibus annis maioribus me pueris adplicui, donec ad hanc aetatem perueni. Hinc etiam puto prouerbium natum illud, ut dicatur posse taurum tollere, qui uitulum sustulerit". Igitur ne maiorem iniuriam in secreto frater acciperet, consurrexi ad officium nuptiale.
XXVI
Iam Psyche puellae caput inuoluerat flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant, thalamumque incesta exornauerant ueste. Tum Quartilla quoque iocantium libidine accensa et ipsa surrexit, correptumque Gitona in cubiculum traxit. Sine dubio non repugnauerat puer, ac ne puella quidem tristis expauerat nuptiarum nomen. Itaque cum inclusi iacerent, consedimus ante limen thalami, et in primis Quartilla per rimam improbe diductam adplicuerat oculum curiosum, lusumque puerilem libidinosa speculabatur diligentia. Me quoque ad idem spectaculum lenta manu traxit, et quia considerantium cohaeserant uultus, quicquid a spectaculo uacabat, commouebat obiter labra et me tamquam furtiuis subinde osculis uerberabat.
*
Abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus noctem.
*
Venerat iam tertius dies, id est exspectatio liberae cenae, sed tot uulneribus confossis fuga magis placebat quam quies. Itaque cum maesti deliberaremus quonam genere praesentem euitaremus procellam, unus seruus Agamemnonis interpellauit trepidantes et: "Quid? uos, inquit, nescitis hodie apud quem fiat? Trimalchio, lautissimus homo, horologium in triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde sciat quantum de uita perdiderit". Amicimur ergo diligenter obliti omnium malorum, et Gitona libentissime seruile officium tuentem [usque hoc] iubemus in balneo sequi.
XXVII
Nos interim uestiti errare coepimus ... immo iocari magis et circulis ludentem accedere, cum subito uidemus senem caluum, tunica uestitum russea, inter pueros capillatos ludentem pila. Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur. Nec amplius eam repetebat quae terram contigerat, sed follem plenum habebat seruus sufficiebatque ludentibus. Notauimus etiam res nouas: nam duo spadones in diuersa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu expellente uibrabant, sed eas quae in terram decidebant. Cum has ergo miraremur lautitias, accurrit Menelaus: "Hic est, inquit, apud quem cubitum ponitis, et quidem iam principium cenae uidetis". Et iam non loquebatur Menelaus cum Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum matellam spado ludenti subiecit. Exonerata ille uesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum adspersos in capite pueri tersit.
XXVIII
Longum erat singula excipere. Itaque intrauimus balneum, et sudore calfacti momento temporis ad frigidam eximus. Iam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex lana mollissima factis. Tres interim iatraliptae in conspectu eius Falernum potabant, et cum plurimum rixantes effunderent, Trimalchio hoc suum propinasse dicebat. Hinc inuolutus coccina gausapa lecticae impositus est praecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxio, in quo deliciae eius uehebantur, puer uetulus, lippus, domino Trimalchione deformior. Cum ergo auferretur, ad caput eius symphoniacus cum minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto diceret, toto itinere cantauit. Sequimur nos admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam peruenimus, in cuius poste libellus erat cum hac inscriptione fixus: "Quisquis seruus sine dominico iussu foras exierit, accipiet plagas centum". In aditu autem ipso stabat ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat. Super limen autem cauea pendebat aurea, in qua pica uaria intrantes salutabat.
XXIX
Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi. Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena uinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum "CAVE CANEM". Et collegae quidem mei riserunt. Ego autem collecto spiritu non destiti totum parietem persequi. Erat autem uenalicium cum titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Mineruaque ducente Romam intrabat. Hinc quemadmodum ratiocinari didicisset, deinque dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. In deficiente uero iam porticu leuatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes. Notaui etiam in porticu gregem cursorum cum magistro se exercentem. Praeterea grande armarium in angulo uidi, in cuius aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signum marmoreum et pyxis aurea non pusilla, in qua barbam ipsius conditam esse dicebant. Interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio picturas haberent. Iliada et Odyssian, inquit, ac Laenatis gladiatorium munus.
XXX
Non licebat † multaciam † considerare. Nos iam ad triclinium perueneramus, in cuius parte prima procurator rationes accipiebat. Et quod praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum securibus fixi, quorum imam partem quasi embolum nauis aeneum finiebat, in quo erat scriptum: C. Pompeio Trimalchioni, seuiro Augustali, Cinnamus dispensator". Sub eodem titulo et lucerna bilychnis de camera pendebat, et duae tabulae in utroque poste defixae, quarum altera, si bene memini, hoc habebat inscriptum: "III. et pridie Kalendas Ianuarias C. noster foras cenat", altera lunae cursum stellarumque septem imagines pictas; et qui dies boni quique incommodi essent, distinguente bulla notabantur. His repleti uoluptatibus cum conaremur in triclinium intrare, exclamauit unus ex pueris, qui super hoc officium erat positus: "Dextro pede!" Sine dubio paulisper trepidauimus, ne contra praeceptum aliquis nostrum limen transiret. Ceterum ut pariter mouimus dextros gressus, seruus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus: nec magnum esse peccatum suum, propter quod periclitaretur; subducta enim sibi uestimenta dispensatoris in balneo, quae uix fuissent decem sestertiorum. Retulimus ergo dextros pedes, dispensatoremque in atrio aureos numerantem deprecati sumus ut seruo remitteret poenam. Superbus ille sustulit uultum et: "Non tam iactura me mouet, inquit, quam neglegentia nequissimi serui. Vestimenta mea cubitoria perdidit, quae mihi natali meo cliens quidam donauerat, Tyria sine dubio, sed iam semel lota. Quid ergo est? dono uobis eum".
XXXI
Obligati tam grandi beneficio cum intrassemus triclinium, occurrit nobis ille idem seruus, pro quo rogaueramus, et stupentibus spississima basia impegit gratias agens humanitati nostrae. "Ad summam, statim scietis, ait, cui dederitis beneficium. Vinum dominicum ministratoris gratia est".
*
Tandem ergo discubuimus pueris Alexandrinis aquam in manus niuatam infundentibus, aliisque insequentibus ad pedes ac paronychia cum ingenti subtilitate tollentibus. Ac ne in hoc quidem tam molesto tacebant officio, sed obiter cantabant. Ego experiri uolui an tota familia cantaret, itaque potionem poposci. Paratissumus puer non minus me acido cantico excepit, et quisquis aliquid rogatus erat ut daret. Pantomimi chorum, non patris familiae triclinium crederes. Allata est tamen gustatio ualde lauta; nam iam omnes discubuerant praeter ipsum Trimalchionem, cui locus nouo more primus seruabatur. Ceterum in promulsidari asellus erat Corinthius cum bisaccio positus, qui habebat oliuas in altera parte albas, in altera nigras. Tegebant asellum duae lances, in quarum marginibus nomen Trimalchionis inscriptum erat et argenti pondus. Ponticuli etiam ferruminati sustinebant glires melle ac papauere sparsos. Fuerunt et tomacula supra craticulam argenteam feruentia posita et infra craticulam Syriaca pruna cum granis Punici mali.
XXXII
In his eramus lautitiis, cum ipse Trimalchio ad symphoniam allatus est, positusque inter ceruicalia minutissima expressit imprudentibus risum. Pallio enim coccineo adrasum excluserat caput, circaque oneratas ueste ceruices laticlauiam immiserat mappam fimbriis hinc atque illinc pendentibus. Habebat etiam in minimo digito sinistrae manus anulum grandem subauratum, extremo uero articulo digiti sequentis minorem, ut mihi uidebatur, totum aureum, sed plane ferreis ueluti stellis ferruminatum. Et ne has tantum ostenderet diuitias, dextrum nudauit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo lamina splendente conexo.
XXXIII
Vt deinde pinna argentea dentes perfodit: "Amici, inquit, nondum mihi suaue erat in triclinium uenire, sed ne diutius absentiuos morae uobis essem, omnem uoluptatem mihi negaui. Permittetis tamen finiri lusum". Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris, notauique rem omnium delicatissimam. Pro calculis enim albis ac nigris aureos argenteosque habebat denarios. Interim dum ille omnium textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus adhuc nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo gallina erat lignea patentibus in orbem alis, quales esse solent quae incubant oua. Accessere continuo duo serui et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt, erutaque subinde pauonina oua diuisere conuiuis. Conuertit ad hanc scenam Trimalchio uultum et: "Amici, ait, pauonis oua gallinae iussi supponi. Et mehercules timeo ne iam concepti sint. Temptemus tamen, si adhuc sorbilia sunt." Accipimus nos cochlearia non minus selibras pendentia, ouaque ex farina pingui figurata pertundimus. Ego quidem paene proieci partem meam, nam uidebatur mihi iam in pullum coisse. Deinde ut audiui ueterem conuiuam: "Hic nescio quid boni debet esse", persecutus putamen manu, pinguissimam ficedulam inueni piperato uitello circumdatam.
XXXIV
Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratque potestatem clara uoce, si quis nostrum iterum uellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur. Ceterum inter tumultum cum forte paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, animaduertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit. Insecutus est lecticarius argentumque inter reliqua purgamenta scopis coepit euerrere. Subinde intrauerunt duo Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt, uinumque dedere in manus; aquam enim nemo porrexit. Laudatus propter elegantias dominus: "Aequum inquit, Mars amat. Itaque iussi suam cuique mensam assignari. Obiter et putidissimi serui minorem nobis aestum frequentia sua facient". Statim allatae sunt amphorae uitreae diligenter gypsatae, quarum in ceruicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo: "Falernum Opimianum annorum centum". Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et: "Eheu, inquit, ergo diutius uiuit uinum quam homuncio. Quare tangomenas faciamus. Vita uinum est. Verum Opimianum praesto. Heri non tam bonum posui, et multo honestiores cenabant." Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus laruam argenteam attulit seruus sic aptatam, ut articuli eius uertebraeque laxatae in omnem partem flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:
"Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est!
Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
Ergo uiuamus, dum licet esse bene."
XXXV
Laudationem ferculum est insecutum plane non pro exspectatione magnum; nouitas tamen omnium conuertit oculos. Rotundum enim repositorium duodecim habebat signa in orbe disposita, super quae proprium conuenientemque materiae structor imposuerat cibum: super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super uirginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, super scorpionem pisciculum marinum, super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos. In medio autem caespes cum herbis excisus fauum sustinebat. Circumferebat Aegyptius puer clibano argenteo panem.
... atque ipse etiam taeterrima uoce de Laserpiciario mimo canticum extorsit. Nos ut tristiores ad tam uiles accessimus cibos: "Suadeo, inquit Trimalchio, cenemus; hoc est ius cenae".
XXXVI
Haec ut dixit, ad symphoniam quattuor tripudiantes procurrerunt superioremque partem repositorii abstulerunt. Quo facto uidemus infra [scilicet in altero ferculo] altilia et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus uideretur. Notauimus etiam circa angulos repositorii Marsyas quattuor, ex quorum utriculis garum piperatum currebat super pisces, qui tanquam in euripo natabant. Damus omnes plausum a familia inceptum et res electissimas ridentes aggredimur. Non minus et Trimalchio eiusmodi methodio laetus: "Carpe", inquit. Processit statim scissor et ad symphoniam gesticulatus ita lacerauit obsonium, ut putares essedarium hydraule cantante pugnare. Ingerebat nihilo minus Trimalchio lentissima uoce: "Carpe, Carpe". Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam uocem pertinere, non erubui eum qui supra me accumbebat, hoc ipsum interrogare. At ille, qui saepius eiusmodi ludos spectauerat: "Vides illum, inquit, qui obsonium carpit: Carpus uocatur. Ita quotiescunque dicit "Carpe", eodem uerbo et uocat et imperat".
XXXVII
Non potui amplius quicquam gustare, sed conuersus ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere fabulas coepi sciscitarique, quae esset mulier illa, quae atque illuc discurreret. Vxor, inquit, Trimalchionis, Fortunata appellatur, quae nummos modio metitur. Et modo, modo quid fuit? Ignoscet mihi genius tuus, noluisses de manu illius panem accipere. Nunc, nec quid nec quare, in caelum abiit et Trimalchionis topanta est. Ad summam, mero meridie si dixerit illi tenebras esse, credet. Ipse nescit quid habeat, adeo saplutus est; sed haec lupatria prouidet omnia, et ubi non putes. Est sicca, sobria, bonorum consiliorum: tantum auri uides. Est tamen malae linguae, pica puluinaris. Quem amat, amat; quem non amat, non amat. Ipse Trimalchio fundos habet, quantum milui uolant, nummorum nummos. Argentum in ostiarii illius cella plus iacet, quam quisquam in fortunis habet. Familia uero - babae babae! non mehercules puto decumam partem esse quae dominum suum nouerit. Ad summam, quemuis ex istis babaecalis in rutae folium coniciet.
XXXVIII
Nec est quod putes illum quicquam emere. Omnia domi nascuntur: lana, credrae, piper: lacte gallinaceum si quaesieris, inuenies. Ad summam, parum illi bona lana nascebatur; arietes a Tarento emit, et eos culauit in gregem. Mel Atticum ut domi nasceretur, apes ab Athenis iussit afferri; obiter et uernaculae quae sunt, meliusculae a Graeculis fient. Ecce intra hos dies scripsit, ut illi ex India semen boletorum mitteretur. Nam mulam quidem nullam habet, quae non ex onagro nata sit. Vides tot culcitras: nulla non aut conchyliatum aut coccineum tomentum habet. Tanta est animi beatitudo! Reliquos autem collibertos eius caue contemnas. Valde sucossi sunt. Vides illum qui in imo imus recumbit: hodie sua octingenta possidet. De nihilo creuit. Modo solebat collo suo ligna portare. Sed quomodo dicunt - ego nihil scio, sed audiui - quom Incuboni pilleum rapuisset, et thesaurum inuenit. Ego nemini inuideo, si quid deus dedit. Est tamen sub alapa et non uult sibi male. Itaque proxime cum hoc titulo proscripsit: "C. Pompeius Diogenes ex kalendis Iuliis cenaculum locat; ipse enim domum emit". Quid ille qui libertini loco iacet? Quam bene se habuit! Non impropero illi. Sestertium suum uidit decies, sed male uacillauit. Non puto illum capillos liberos habere. Nec mehercules sua culpa; ipso enim homo melior non est; sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt. Scito autem: sociorum olla male feruet, et ubi semel res inclinata est, amici de medio. Et quam honestam negotiationem exercuit, quod illum sic uides. Libitinarius fuit. Solebat sic cenare, quomodo rex: apros gausapatos, opera pistoria, auis, cocos, pistores. Plus uini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet. Phantasia, non homo. Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores illum conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit: "C. Iulius Proculus auctionem faciet rerum superuacuarum".
XXXIX
Interpellauit tam dulces fabulas Trimalchio; nam iam sublatum erat ferculum, hilaresque conuiuae uino sermonibusque publicatis operam coeperant dare. Is ergo reclinatus in cubitum: "Hoc uinum, inquit, uos oportet suaue faciatis. Pisces natare oportet. Rogo, me putatis illa cena esse contentum, quam in theca repositorii uideratis?
"Sic notus Vlixes?" Quid ergo est? Oportet etiam inter cenandum philologiam nosse. Patrono meo ossa bene quiescant, qui me hominem inter homines uoluit esse. Nam mihi nihil noui potest afferri, sicut ille fericulus iam semel habuit praxim. Caelus hic, in quo duodecim dii habitant, in totidem se figuras conuertit, et modo fit aries. Itaque quisquis nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput praeterea durum, frontem expudoratam, cornum acutum. Plurimi hoc signo scolastici nascuntur et arietilli". Laudamus urbanitatem mathematici; itaque adiecit: "Deinde totus caelus taurulus fit. Itaque tunc calcitrosi nascuntur et bubulci et qui se ipsi pascunt. In geminis autem nascuntur bigae et boues et colei et qui utrosque parietes linunt. In cancro ego natus sum: ideo multis pedibus sto, et in mari et in terra multa possideo; nam cancer et hoc et illoc quadrat. Et ideo iam dudum nihil super illum posui, ne genesim meam premerem. In leone cataphagae nascuntur et imperiosi; in uirgine mulieres et fugitiui et compediti; in libra laniones et unguentarii et quicunque aliquid expendunt; in scorpione uenenarii et percussores: in sagittario strabones, qui holera spectant, lardum tollunt; in capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua cornua nascuntur; in aquario copones et cucurbitae; in piscibus obsonatores et rhetores. Sic orbis uertitur tanquam mola, et semper aliquid mali facit, ut homines aut nascantur aut pereant. Quod autem in medio caespitem uidetis et super caespitem fauum, nihil sine ratione facio. Terra mater est in medio quasi ouum corrotundata, et omnia bona in se habet tanquam fauus".
XL
"Sophos!" uniuersi clamamus, et sublatis manibus ad camaram iuramus Hipparchum, Aratumque comparandos illi homines non fuisse, donec aduenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta subsessoresque cum uenabulis et totus uenationis apparatus. Necdum sciebamus quo mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt. Sectum est hos repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae dependebant duae palmulis textae, altera caryotis, altera thebaicis repleta. Circa autem minores porcelli ex coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scrofam esse positam significabant. Et hi quidem apophoreti fuerunt. Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia lacerauerat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque uenatorio cultro latus apri uehementer percussit, ex cuius plaga turdi euolauerunt. Parati aucupes cum harundinibus fuerunt, et eos circa triclinium uolitantes momento exceperunt. Inde cum suum cuique iussisset referri, Trimalchio adiecit: "Etiam uidete, quam porcus ille siluaticus lotam comederit glandem". Statim pueri ad sportellas accesserunt quae pendebant e dentibus, thebaicasque et caryotas ad numerum diuisere cenantibus.
XLI
Interim ego, qui priuatum habebam secessum, in multas cogitationes diductus sum, quare aper pilleatus intrasset. Postquam itaque omnis bacalusias consumpsi, duraui interrogare illum interpretem meum, quod me torqueret. At ille: "Plane etiam hoc seruus tuus indicare potest; non enim aenigma est, sed res aperta. Hic aper, cum heri summa cena eum uindicasset, a conuiuis dimissus est; itaque hodie tamquam libertus in conuiuium reuertitur". Damnaui ego stuporem meum et nihil amplius interrogaui, ne uiderer nunquam inter honestos cenasse. Dum haec loquimur, puer speciosus, uitibus hederisque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uuas circumtulit, et poemata domini sui acutissima uoce traduxit. Ad quem sonum conuersus Trimalchio: "Dionyse, inquit, liber esto". Puer detraxit pilleum apro capitique suo imposuit. Tum Trimalchio rursus adiecit: "Non negabitis me, inquit, habere Liberum patrem". Laudamus dictum Trimalchionis, et circumeuntem puerum sane perbasiamus. Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine tyranno nacti coepimus inuitare conuiuarum sermones. Dama itaque primus cum pataracina poposcisset: "Dies, inquit, nihil est. Dum uersas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus. Vix me balneus calfecit. Tamen calda potio uestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus sum. Vinus mihi in cerebrum abiit".
XLII
Excepit Seleucus fabulae partem et: "Ego, inquit, non cotidie lauor. baliscus enim fullo est: aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori laecasin dico. Nec sane lauare potui; fui enim hodie in funus. Homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellauit. Videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu! Vtres inflati ambulamus. Minoris quam muscae sumus. Illae tamen aliquam uirtutem habent; nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset! Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. Tamen abiit ad plures. Medici illum perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim nihil aliud est quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, uitali lecto, stragulis bonis. Planctus est optime - manu misit aliquot - etiam si maligne illum plorauit uxor. Quid si non illam optime accepisset? Sed mulier quae mulier miluinum genus. Neminem nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in puteum conicias. Sed antiquus amor cancer est".
XLIII
Molestus fuit, Philerosque proclamauit: "Viuorum meminerimus. Ille habet, quod sibi debebatur: honeste uixit, honeste obiit. Quid habet quod queratur? Ab asse creuit et paratus fuit quadrantem de stercore mordicus tollere. Itaque creuit, quicquid creuit, tanquam fauus. Puto mehercules illum reliquisse solida centum, et omnia in nummis habuit. De re tamen ego uerum dicam, qui linguam caninam comedi: durae buccae fuit, linguosus, discordia, non homo. Frater eius fortis fuit, amicus amico, manu plena, uncta mensa. Et inter initia malam parram pilauit, sed recorrexit costas illius prima uindemia: uendidit enim uinum quantum ipse uoluit. Et quod illius mentum sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus inuolauit quam illi relictum est. Et ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio patrimonium elegauit. Longe fugit, quisquis suos fugit. Habuit autem oracularios seruos, qui illum pessum dederunt. Numquam autem recte faciet, qui cito credit, utique homo negotians. Tamen uerum quod frunitus est, quam diu uixit ... cui datum est, non cui destinatum. Plane Fortunae filius. In manu illius plumbum aurum fiebat. Facile est autem, ubi omnia quadrata currunt. Et quot putas illum annos secum tulisse? Septuaginta et supra. Sed corneolus fuit, aetatem bene ferebat, niger tanquam coruus. Noueram hominem olim oliorum, et adhuc salax erat. Non mehercules illum puto domo canem reliquisse. Immo etiam puellarius erat, omnis Mineruae homo. Nec improbo, hoc solum enim secum tulit".
XLIV
Haec Phileros dixit, illa Ganymedes: "Narrat is quod nec ad terram pertinet, cum interim nemo curat, quid annona mordet. Non mehercules hodie buccam panis inuenire potui. Et quomodo siccitas perseuerat! Iam annum esuritio fuit. Aediles male eueniat, qui cum pistoribus colludunt: "Serua me, seruabo te". Itaque populus minutus laborat; nam isti maiores maxillae semper Saturnalia agunt. O si haberemus illos leones, quos ego hic inueni, cum primum ex Asia ueni. Illud erat uiuere. † Similia sicilia interiores et † laruas sic istos percolopabant, ut illis Iuppiter iratus esset. Sed memini Safinium; tunc habitabat ad arcum ueterem, me puero: piper, non homo. Is quacunque ibat, terram adurebat. Sed rectus, sed certus, amicus amico, cum quo audacter posses in tenebris micare. In curia autem quomodo singulos [uel] pilabat [tractabat]. Nec schemas loquebatur sed directum. Cum ageret porro in foro, sic illius uox crescebat tanquam tuba. Nec sudauit unquam nec exspuit; puto enim nescio quid Asiadis habuisse. Et quam benignus resalutare, nomina omnium reddere, tanquam unus de nobis! Itaque illo tempore annona pro luto erat. Asse panem quem emisses, non potuisses cum altero deuorare. Nunc oculum bublum uidi maiorem. Heu heu, quotidie peius! Haec colonia retrouersus crescit tanquam coda uituli. Sed quare nos habemus aedilem trium cauniarum, qui sibi mauult assem quam uitam nostram? Itaque domi gaudet, plus in die nummorum accipit quam alter patrimonium habet. Iam scio unde acceperit denarios mille aureos. Sed si nos coleos haberemus, non tantum sibi placeret. Nunc populus est domi leones, foras uulpes. Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseuerat haec annona, casulas meas uendam. Quid enim futurum est, si nec dii nec homines eius coloniae miserentur? Ita meos fruniscar, ut ego puto omnia illa a diibus fieri. Nemo enim caelum caelum putat, nemo ieiunium seruat, nemo Iouem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant. Antea stolatae ibant nudis pedibus in cliuum, passis capillis, mentibus puris, et Iouem aquam exorabant. Itaque statim urceatim plouebat: aut tunc aut nunquam, et omnes ridebant udi tanquam mures. Itaque dii pedes lanatos habent, quia nos religiosi non sumus. Agri iacent ..." -
XLV
"Oro te, inquit Echion centonarius, melius loquere. "Modo sic, modo sic" inquit rusticus: uarium porcum perdiderat. Quod hodie non est, cras erit: sic uita truditur. Non mehercules patria melior dici potest, si homines haberet. Sed laborat hoc tempore, nec haec sola. Non debemus delicati esse; ubique medius caelus est. Tu si aliubi fueris, dices hic porcos coctos ambulare. Et ecce habituri sumus munus excellente in triduo die festa; familia non lanisticia, sed plurimi liberti. Et Titus noster magnum animum habet, et est caldicerebrius. Aut hoc aut illud erit, quid utique. Nam illi domesticus sum, non est miscix. Ferrum optimum daturus est, sine fuga, carnarium in medio, ut amphitheater uideat. Et habet unde. Relictum est illi sestertium tricenties: decessit illius pater male. Vt quadringenta impendat, non sentiet patrimonium illius, et sempiterno nominabitur. Iam Manios aliquot habet et mulierem essedariam et dispensatorem Glyconis, qui deprehensus est cum dominam suam delectaretur. Videbis populi rixam inter zelotypos et amasiunculos. Glyco autem, sestertiarius homo, dispensatorem ad bestias dedit. Hoc est se ipsum traducere. Quid seruus peccauit, qui coactus est facere? Magis illa matella digna fuit quam taurus iactaret. Sed qui asinum non potest, stratum caedit. Quid autem Glyco putabat Hermogenis filicem unquam bonum exitum facturam? Ille miluo uolanti poterat ungues resecare; colubra restem non parit. Glyco, Glyco dedit suas; itaque quamdiu uixerit, habebit stigmam, nec illam nisi Orcus delebit. Sed sibi quisque peccat. Sed subolfacio quia nobis epulum daturus est Mammaea, binos denarios mihi et meis. Quod si hoc fecerit, eripiat Norbano totum fauorem. Scias oportet plenis uelis hunc uinciturum. Et reuera, quid ille nobis boni fecit? Dedit gladiatores sestertiarios iam decrepitos, quos si sufflasses, cecidissent; iam meliores bestiarios uidi. Occidit de lucerna equites; putares eos gallos gallinaceos: alter burdubasta, alter loripes, tertiarius mortuus pro mortuo, qui haberet neruia praecisa. Vnus alicuius flaturae fuit Thraex, qui et ipse ad dictata pugnauit. Ad summam, omnes postea secti sunt; adeo de magna turba "Adhibete" acceperant: plane fugae merae. Munus tamen, inquit, tibi dedi": et ego tibi plodo. Computa, et tibi plus do quam accepi. Manus manum lauat.
XLVI
Videris mihi, Agamemnon, dicere: "Quid iste argutat molestus?" Quia tu, qui potes loquere, non loquis. Non es nostrae fasciae, et ideo pauperorum uerba derides. Scimus te prae litteras fatuum esse. Quid ergo est? Aliqua die te persuadeam, ut ad uillam uenias et uideas casulas nostras. Inueniemus quod manducemus, pullum, oua: belle erit, etiam si omnia hoc anno tempestas dispare pallauit. Inueniemus ergo unde saturi fiamus. Et iam tibi discipulus crescit cicaro meus. Iam quattuor partis dicit; si uixerit, habebis ad latus seruulum. Nam quicquid illi uacat, caput de tabula non tollit. Ingeniosus est et bono filo, etiam si in aues morbosus est. Ego illi iam tres cardeles occidi, et dixi quia mustella comedit. Inuenit tamen alias nenias, et libentissime pingit. Ceterum iam Graeculis calcem impingit et Latinas coepit non male appetere, etiam si magister eius sibi placens sit. Nec uno loco consistit, sed uenit ... dem litteras, sed non uult laborare. Est et alter non quidem doctus, sed curiosus, qui plus docet quam scit. Itaque feriatis diebus solet domum uenire, et quicquid dederis, contentus est. Emi ergo nunc puero aliquot libra rubricata, quia uolo illum ad domusionem aliquid de iure gustare. Habet haec res panem. Nam litteris satis inquinatus est. Quod si resilierit, destinaui illum artificii docere, aut tonstreinum aut praeconem aut certe causidicum, quod illi auferre non possit nisi Orcus. Ideo illi cotidie clamo: "Primigeni, crede mihi, quicquid discis, tibi discis. Vides Phileronem causidicum: si non didicisset, hodie famem a labris non abigeret. Modo, modo, collo suo circumferebat onera uenalia; nunc etiam aduersus Norbanum se extendit. Litterae thesaurum est, et artificium nunquam moritur".
XLVII
Eiusmodi fabulae uibrabant, cum Trimalchio intrauit et detersa fronte unguento manus lauit; spatioque minimo interposito: "Ignoscite mihi, inquit, amici, multis iam diebus uenter mihi non respondit. Nec medici se inueniunt. Profuit mihi tamen maleicorium et taeda ex aceto. Spero tamen, iam ueterem pudorem sibi imponet. Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum. Itaque si quis uestrum uoluerit sua re causa facere, non est quod illum pudeatur. Nemo nostrum solide natus est. Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam continere. Hoc solum uetare ne Iouis potest. Rides, Fortunata, quae soles me nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum uetuo facere quod se iuuet, et medici uetant continere. Vel si quid plus uenit, omnia foras parata sunt: aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi, anathymiasis si in cerebrum it, et in toto corpore fluctum facit. Multos scio sic periisse, dum nolunt sibi uerum dicere". Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum. Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, cliuo laborare. Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium uero iam sexennem. Ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mosest, portenta aliqua facturos. Sed Trimalchio exspectatione discussa: "Quem, inquit, ex eis uultis in cenam statim fieri? Gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei coci etiam uitulos aeno coctos solent facere". Continuoque cocum uocari iussit, et non exspectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara uoce: "Ex quota decuria es?" Cum ille se ex quadragesima respondisset: "Empticius an, inquit, domi natus?" - "Neutrum, inquit cocus, sed testamento Pansae tibi relictus sum." - "Vide ergo, ait, ut diligenter ponas, si non, te iubebo in decuriam uiatorum conici." Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam obsonium duxit.
XLVIII
Trimalchio autem miti ad nos uultu respexit et: "Vinum, inquit, si non placet, mutabo; uos illud oportet bonum faciatis. Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad saliuam facit, in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non noui. Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis. Nunc coniungere agellis Siciliam uolo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines nauigem. Sed narra tu mihi, Agamemnon, quam controuersiam hodie declamasti? Ego autem si causas non ago, in domusionem tamen litteras didici. Et ne me putes studia fastiditum, tres bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si me amas, peristasim declamationis tuae". Cum dixisset Agamemnon: "Pauper et diues inimici erant", ait Trimalchio: "Quid est pauper?" - "Vrbane", inquit Agamemnon; et nescio quam controuersiam exposuit. Statim Trimalchio: "Hoc, inquit, si factum est, controuersia non est; si factum non est, nihil est". Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus: "Rogo, inquit, Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem poricino extorsit? Solebam haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis uidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent: "Sibylla, ti theleis;" respondebat illa: "Apothanein thelo".
XLIX
Nondum efflauerat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam occupauit. Mirari nos celeritatem coepimus, et iurare ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe maior nobis porcus uidebatur esse, quam paulo ante aper fuerat. Deinde magis magisque Trimalchio intuens eum: "Quid? quid? inquit. Porcus hic non est exinteratus? Non mehercules est. Voca, uoca cocum in medio". Cum constitisset ad mensam cocus tristis, et diceret se oblitum esse exinterare: "Quid, oblitus?" Trimalchio exclamat "putes illum piper et cuminum non coniecisse. Despolia". Non fit mora, despoliatur cocus atque inter duos tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere: "Solet fieri; rogamus, mittas; postea si fecerit, nemo nostrum pro illo rogabit". Ego, crudelissimae seueritatis, non potui me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis: "Plane, inquam, hic debet seruus esse nequissimus: aliquis obliuisceretur porcum exinterare? Non mehercules illi ignoscerem, si piscem praeterisset". At non Trimalchio, qui relaxato in hilaritatem uultu: "Ergo, inquit, quia tam malae memoriae es, palam nobis illum exintera". Recepta cocus tunica cultrum arripuit, porcique uentrem hinc atque illinc timida manu secuit. Nec mora, ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.
L
Plausum post hoc automatum familia dedit et "Gaio feliciter" conclamauit. Nec non cocus potione honoratus est, etiam argentea corona, poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio: "Solus sum qui uera Corinthea habeam". Exspectabam ut pro reliqua insolentia diceret sibi uasa Corintho afferri. Sed ille melius: "Et forsitan, inquit, quaeris quare solus Corinthea uera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo, Corinthus uocatur. Quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habeat? Et ne me putetis nesapium esse, ualde bene scio, unde primum Corinthea nata sint. Cum Ilium captum est, Hannibal, homo uafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides et statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec malo mihi uitrea, certe non olunt. Quod si non frangerentur, mallem mihi quam aurum; nunc autem uilia sunt.
LI
Fuit tamen faber qui fecit phialam uitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesari et illam in pauimentum proiecit. Caesar non pote ualdius quam expauit. At ille sustulit phialam de terra; collisa erat tamquam uasum aeneum. Deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se coleum Iouis tenere, utique postquam illi dixit: "Vide modo." Postquam negauit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.
LII
In argento plane studiosus sum. Habeo scyphos urnales plus minus C
... quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic uti uiuere putes. Habeo capidem quam reliquit †patronorum meus†, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit. Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum enim intelligere nulla pecunia uendo." Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio: "Cito, inquit, te ipsum caede, quia nugax es". Statim puer demisso labro orare. At ille: "Quid me, inquit, rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te impetres, ne sis nugax". Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero. Ille dimissus circa mensam percucurrit ... Et "Aquam foras, uinum intro" clamauit ... Excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui sciebat quibus meritis reuocaretur ad cenam. Ceterum laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus: "Nemo, inquit, uestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo melius ducit". Atque ipse erectis super frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: madeia perimadeia. Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset; [et] credo, dixerit non decere grauitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam modo Fortunatam suam uerebatur, reuertebat modo ad naturam.
LIII
Et plane interpellauit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam Vrbis acta recitauit: "VII. kalendas Sextiles: in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri XXX, puellae XL; sublata in horreum ex area tritici milia modium quingenta; boues domiti quingenti. Eodem die: Mithridates seruus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die: incendium factum est in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae uilici". "Quid? inquit Trimalchio; quando mihi Pompeiani horti empti sunt?" - "Anno priore, inquit actuarius, et ideo in rationem nondum uenerunt". Excanduit Trimalchio et: "Quicunque, inquit, mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem sciero, in rationes meas inferri uetuo". Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; iam nomina uilicorum et repudiata a circumitore liberta in balneatoris contubernio deprehensa, et atriensis Baias relegatus; iam reus factus dispensator, et iudicium inter cubicularios actum. Petauristarii autem tandem uenerunt. Baro insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transire et dentibus amphoram sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse: ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime spectaret, petauristarios et cornicines; reliqua, animalia, acroamata, tricas meras esse. "Nam et comoedos, inquit, emeram, sed malui illos Atellanam facere, et choraulen meum iussi Latine cantare."
LIV
Cum maxime haec dicente Gaio puer ... Trimalchionis delapsus est. Conclamauit familia, nec minus conuiuae, non propter hominem tam putidum, cuius etiam ceruices fractas libenter uidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare. Ipse Trimalchio cum grauiter ingemuisset superque brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter primos Fortunata crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infelicem proclamauit. Nam puer quidem, qui ceciderat, circumibat iam dudum pedes nostros et missionem rogabat. Pessime mihi erat, ne his precibus per ridiculum aliquid catastropha quaereretur. Nec enim adhuc exciderat cocus ille, qui oblitus fuerat porcum exinterare. Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam seruus uerberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata inuoluerat lana. Nec longe aberrauit suspicio mea; in uicem enim poenae uenit decretum Trimalchionis, quo puerum iussit liberum esse, ne quis posset dicere, tantum uirum esse a seruo uulneratum.
LV
Comprobamus nos factum et quam in praecipiti res humanae essent, uario sermone garrimus. Ita, inquit Trimalchio, non oportet hunc casum sine inscriptione transire"; statimque codicillos poposcit et non diu cogitatione distorta haec recitauit:
"Quod non exspectes, ex transuerso fit
- et supra nos Fortuna negotia curat.
Quare da nobis uina Falerna puer".
Ab hoc epigrammate coepit poetarum esse mentio ... diuque summa carminis penes Mopsum Thracem commorata est ... donec Trimalchio: "Rogo, inquit, magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse"? Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem. Quid enim his melius dici potest?
"Luxuriae rictu Martis marcent moenia.
Tuo palato clausus pauo pascitur
plumato amictus aureo Babylonico,
gallina tibi Numidica, tibi gallus spado.
Ciconia etiam, grata peregrina hospita
pietaticultrix, gracilipes, crotalistria,
auis exul hiemis, titulus tepidi temporis,
nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
Quo margarita cara tibi, bacam Indicam?
An ut matrona ornata phaleris pelagiis
tollat pedes indomita in strato extraneo?
Smaragdum ad quam rem uiridem, pretiosum uitrum?
Quo Carchedonios optas ignes lapideos?
Nisi ut scintillet probitas e carbunculis?
Aequum est induere nuptam uentum textilem,
palam prostare nudam in nebula linea?"
LVI
Quod autem, inquit, putamus secundum litteras difficillimum esse artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid homunciones intra praecordia sua habeant et quando febris ueniat, etiam si illos odi pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari; nummularius, qui per argentum aes uidet. Nam mutae bestiae laboriosissimae boues et oues: boues, quorum beneficio panem manducamus; oues, quod lana illae nos gloriosos faciunt. Et facinus indignum, aliquis ouillam est et tunicam habet. Apes enim ego diuinas bestias puto, quae mel uomunt, etiam si dicuntur illud a Ioue afferre. Ideo autem pungunt, quia ubicunque dulce est, ibi et acidum inuenies". Iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitauit. "Argentum sceleratum": allata est perna, supra quam acetabula erant posita. "Ceruical": offla collaris allata est. "Serisapia et contumelia": †aecrophagie saele† datae sunt et contus cum malo. "Porri et persica": flagellum et cultrum accepit. "Passeres et muscarium": uuam passam et mel Atticum. "Cenatoria et forensia": offlam et tabulas accepit. "Canale et pedale": lepus et solea est allata. "Muraena et littera": murem cum rana alligatum fascemque betae accepit. Diu risimus. Sexcenta huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae.
LVII
Ceterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum omnia sublatis manibus eluderet et usque ad lacrimas rideret, unus ex conlibertis Trimalchionis excanduit, is ipse qui supra me discumbebat, et: "Quid rides, inquit, berbex? An tibi non placent lautitiae domini mei? Tu enim beatior es et conuiuare melius soles. Ita Tutelam huius loci habeam propitiam, ut ego si secundum illum discumberem, iam illi balatum clusissem. Bellum pomum, qui rideatur alios; larifuga nescio quis, nocturnus, qui non ualet lotium suum. Ad summam, si circumminxero illum, nesciet qua fugiat. Non mehercules soleo cito feruere, sed in molle carne uermes nascuntur. Ridet! Quid habet quod rideat? Numquid pater fetum emit lamna? Eques Romanus es? Et ego regis filius. "Quare ergo seruiuisti?" Quia ipse me dedi in seruitutem et malui ciuis Romanus esse quam tributarius. Et nunc spero me sic uiuere, ut nemini iocus sim. Homo inter homines sum, capite aperto ambulo; assem aerarium nemini debeo; constitutum habui nunquam; nemo mihi in foro dixit: "Redde quod debes". Glebulas emi, lamellulas paraui; uiginti uentres pasco et canem; contubernalem meam redemi, ne quis in illius sinu manus tergeret; mille denarios pro capite solui; seuir gratis factus sum; spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam. Tu autem tam laboriosus es, ut post te non respicias? In alio peduclum uides, in te ricinum non uides. Tibi soli ridiclei uidemur; ecce magister tuus, homo maior natus: placemus illi. Tu lacticulosus, nec mu nec ma argutas, uasus fictilis, immo lorus in aqua: lentior, non melior. Tu beatior es: bis prande, bis cena. Ego fidem meam malo quam thesauros. Ad summam, quisquam me bis poposcit? Annis quadraginta seruiui; nemo tamen scit, utrum seruus essem an liber. Et puer capillatus in hanc coloniam ueni; adhuc basilica non erat facta. Dedi tamen operam, ut domino satis facerem, homini maiiesto et dignitosso, cuius pluris erat unguis quam tu totus es. Et habebam in domo qui mihi pedem opponerent hac illae; tamen - Genio illius gratias! - enataui. Haec sunt uera athla; nam in ingenuum nasci tam facile est quam "Accede istoc". Quid nunc stupes tanquam hircus in eruilia?"
LVIII
Post hoc dictum Giton, qui ad pedes stabat, risum iam diu compressum etiam indecenter effudit. Quod cum animaduertisset aduersarius Ascylti, flexit conuicium in puerum et: "Tu autem, inquit, etiam tu rides, caepa cirrata? Io Saturnalia, rogo, mensis december est? Quando uicesimam numerasti? ... Quid faciat, crucis offla, coruorum cibaria. Curabo iam tibi Iouis iratus sit, et isti qui tibi non imperat. Ita satur pane fiam, ut ego istud conliberto meo dono; alioquin iam tibi depraesentiarum reddidissem. Bene nos habemus, at isti nugae, qui tibi non imperant. Plane qualis dominus, talis et seruus. Vix me teneo, nec sum natura caldicerebrius, sed cum coepi, matrem meam dupundii non facio. Recte, uidebo te in publicum, mus, immo terrae tuber: nec sursum nec deorsum non cresco, nisi dominum tuum in rutae folium non conieci; nec tibi parsero, licet mehercules Iouem Olympium clames. Curabo longe tibi sit comula ista besalis et dominus dupunduarius. Recte, uenies sub dentem: aut ego non me noui, aut non deridebis, licet barbam auream habeas. Athana tibi irata sit curabo, et qui te primus †deurode† fecit. Non didici geometrias, critica et alogas naenias, sed lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum. Ad summam, si quid uis, ego et tu sponsiunculam: exi, defero lamnam. Iam scies patrem tuum mercedes perdidisse, quamuis et rhetoricam scis. Ecce:
"Qui de nobis? longe uenio, late uenio; solue me." Dicam tibi, qui de nobis currit et de loco non mouetur; qui de nobis crescit et minor fit. Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella. Ergo aut tace aut meliorem noli molestare, qui te natum non putat; nisi si me iudicas anulos buxeos curare, quos amicae tuae inuolasti. Occuponem propitium! Eamus in forum et pecunias mutuemur; iam scies hoc ferrum fidem habere. Vah, bella res est uolpis uda! Ita lucrum faciam et ita bene moriar ut populus per exitum meum iuret, nisi te toga ubique peruersa fuero persecutus. Bella res et iste, qui te haec docet: mufrius, non magister. Nos aliter didicimus: dicebat enim magister: "Sunt uestra salua? Recta domum. Caue circumspicias; caue maiorem maledicas." At nunc mera mapalia; nemo dupondii euadit. Ego, quod me sic uides, propter artificium meum diis gratias ago."
LIX
Coeperat Ascyltos respondere conuicio, sed Trimalchio delectatus colliberti eloquentia: "Agite, inquit, scordalias de medio. Suauiter sit potius, et tu, Hermeros, parce adulescentulo. Sanguen illi feruet, tu melior esto. Semper in hac re qui uincitur, uincit. Et tu cum esses capo, cocococo, atque cor non habebas. Simus ergo, quod melius est, a primitiis hilares et Homeristas spectemus". Intrauit factio statim hastisque scuta concrepuit. Ipse Trimalchio in puluino consedit, et cum Homeristae Graecis uersibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora uoce Latine legebat librum. Mox silentio facto: "Scitis, inquit, quam fabulam agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt. Horum soror erat Helena. Agamemnon illam rapuit et Dianae ceruam subiecit. Ita nunc Homeros dicit, quemadmodum inter se pugnent Troiani et Parentini. Vicit scilicet, et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit uxorem. Ob eam rem Aiax insanit, et statim argumentum explicabit". Haec ut dixit Trimalchio, clamorem Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem uitulus in lance ducenaria elixus allatus est, et quidem galeatus. Secutus est Aiax strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo uersa modo supina gesticulatus, mucrone frusta collegit mirantibusque uitulum partitus est.
LX
"Nec diu mirari licuit tam elegantes strophas; nam repente lacunaria sonare coeperunt totumque triclinium intremuit. Consternatus ego exsurrexi, et timui ne per tectum petauristarius aliquis descenderet. Nec minus reliqui conuiuae mirantes erexere uultus, exspectantes quid noui de caelo nuntiaretur. Ecce autem diductis lacunaribus subito circulus ingens, de cupa uidelicet grandi excussus, demittitur, cuius per totum orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pendebant. Dum haec apophoreta iubemur sumere, respiciens ad mensam ... Iam illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uuas sustinebat more uulgato. Auidius ad pompam manus porreximus, et repente noua ludorum remissio hilaritatem hic refecit. Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima uexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad nos molestus umor accedere. Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et "Augusto, patri patriae, feliciter" diximus. Quibusdam tamen etiam post hanc uenerationem poma rapientibus, et ipsi mappas impleuimus, ego praecipue, qui nullo satis amplo munere putabam me onerare Gitonis sinum. Inter haec tres pueri candidas succincti tunicas intrauerunt, quorum duo Lares bullatos super mensam posuerunt, unus pateram uini circumferens "dii propitii" clamabat ... Aiebat autem unum Cerdonem, alterum Felicionem, tertium Lucronem uocari. Nos etiam ueram imaginem ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus praeterire.
LXI
Postquam ergo omnes bonam mentem bonamque ualitudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem respexit et: "Solebas, inquit, suauius esse in conuictu; nescio quid nunc taces nec mutiis. Oro te, sic felicem me uideas, narra illud quod tibi usu uenit". Niceros delectatus affabilitate amici: "Omne me, inquit, lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem uideo. Itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos scolasticos, ne me rideant. Viderint: narrabo tamen; quid enim mihi aufert, qui ridet? satius est rideri quam derideri".
Haec ubi dicta dedit talem fabulam exorsus est: "Cum adhuc seruirem, habitabamus in uico angusto; nunc Gauillae domus est. Ibi, quomodo dii uolunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noueratis Melissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego non mehercules corporaliter aut propter res uenerias curaui, sed magis quod benemoria fuit. Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum; fecit assem, semissem habui; in illius sinum demandaui, nec unquam fefellitus sum. Huius contubernalis ad uillam supremum diem obiit. Itaque per scutum per ocream egi aginaui, quemadmodum ad illam peruenirem: nam, ut aiunt, in angustiis amici apparent.
LXII
Forte dominus Capuae exierat ad scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium ueniat. Erat autem miles, fortis tanquam Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia; luna lucebat tanquam meridie. Venimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas facere; sedeo ego cantabundus et stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia uestimenta secundum uiam posuit. Mihi anima in naso esse; stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit uestimenta sua, et subito lupus factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in siluas fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem; deinde accessi, ut uestimenta eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium tamen strinxi et †matauitatau† umbras cecidi, donec ad uillam amicae meae peruenirem. In laruam intraui, paene animam ebulliui, sudor mihi per bifurcum uolabat, oculi mortui; uix unquam refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et: "Si ante, inquit, uenisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim uillam intrauit et omnia pecora tanquam lanius sanguinem illis misit. Nec tamen derisit, etiamsi fugit; seruus enim noster lancea collum eius traiecit". Haec ut audiui, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus; et postquam ueni in illum locum, in quo lapidea uestimenta erant facta, nihil inueni nisi sanguinem. Vt uero domum ueni, iacebat miles meus in lecto tanquam bouis, et collum illius medicus curabat. Intellexi illum uersipellem esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me occidisses. Viderint quid de hoc alii exopinissent; ego si mentior, genios uestros iratos habeam."
LXIII
Attonitis admiratione uniuersis: "Saluo, inquit, tuo sermone, Trimalchio, si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare: immo certus est et minime linguosus. Nam et ipse uobis rem horribilem narrabo. Asinus in tegulis. Cum adhuc capillatus essem, nam a puero uitam Chiam gessi, ipsimi nostri delicatus decessit, mehercules margaritum, †caccitus† et omnium numerum. Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in tristimonio essemus, subito stridere strigae coeperunt; putares canem leporem persequi. Habebamus tunc hominem Cappadocem, longum, ualde audaculum et qui ualebat: poterat bouem iratum tollere. Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, inuoluta sinistra manu curiose, et mulierem tanquam hoc loco - saluum sit, quod tango! - mediam traiecit. Audimus gemitum, et - plane non mentiar - ipsas non uidimus. Baro autem noster introuersus se proiecit in lectum, et corpus totum liuidum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus. Nos cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus filii sui, tangit et uidet manuciolum de stramentis factum. Non cor habebat, non intestina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae inuolauerant et supposuerant stramenticium uauatonem. Rogo uos, oportet credatis, sunt mulieres plussciae, sunt Nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt. Ceterum baro ille longus post hoc factum nunquam coloris sui fuit, immo post paucos dies freneticus periit."
LXIV
Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus Nocturnas, ut suis se teneant, dum redimus a cena. Et sane iam lucernae mihi plures uidebantur ardere totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchio: "Tibi dico, inquit, Plocam, nihil narras? nihil nos delectaris? Et solebas suauius esse, canturire belle deuerbia, adicere melicam. Heu, heu, abistis dulces caricae". - "Iam, inquit ille, quadrigae meae decucurrerunt, ex quo podagricus factus sum. Alioquin cum essem adulescentulus, cantando paene tisicus factus sum. Quid saltare? quid deuerbia? quid tonstrinum? Quando parem habui nisi unum Apelletem? Appositaque ad os manu, nescio quid taetrum exsibilauit quod postea Graecorum esse affirmabat. Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad delicias suas respexit, quem Croesum appellabat. Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina inuoluebat fascia, panemque semissem ponebat supra torum, ac nausia recusantem saginabat. Quo admonitus officio Trimalchio Scylacem iussit adduci "praesidium domus familiaeque". Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena uinctus, admonitusque ostiarii calce ut cubaret, ante mensam se posuit. Tum Trimalchio iactans candidum panem: "Nemo, inquit, in domo mea me plus amat". Indignatus puer, quod Scylacem tam effuse laudaret, catellam in terram deposuit hortatusquest ut ad rixam properaret. Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium impleuit, Margaritamque Croesi paene lacerauit. Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam supra mensam euersum et uasa omnia crystallina comminuit, et oleo feruenti aliquot conuiuas respersit. Trimalchio ne uideretur iactura motus, basiauit puerum ac iussit supra dorsum ascendere suum. Non moratus ille usust equo, manuque plena scapulas eius subinde uerberauit, interque risum proclamauit: "Bucca, bucca, quot sunt hic?" Repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri potionesque diuidi omnibus seruis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione: "Si quis, inquit, noluerit accipere, caput illi perfunde. Interdiu seuera, nunc hilaria".
LXV
Hanc humanitatem insecutae sunt matteae, quarum etiam recordatio me, si qua est dicenti fides, offendit. Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et oua anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas. Inter haec triclinii ualuas lictor percussit, amictusque ueste alba cum ingenti frequentia comissator intrauit. Ego maiestate conterritus praetorem putabam uenisse. Itaque temptaui assurgere et nudos pedes in terram deferre. Risit hanc trepidationem Agamemnon et: "Contine te, inquit, homo stultissime. Habinnas seuir est idemque lapidarius, quid uidetur monumenta optime facere." Recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habinnamque intrantem cum admiratione ingenti spectabam. Ille autem iam ebrius uxoris suae umeris imposuerat manus, oneratusque aliquot coronis et unguento per frontem in oculos fluente, praetorio loco se posuit, continuoque uinum et caldam poposcit. Delectatus hac Trimalchio hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum, quaesiuitque quomodo acceptus esset. "Omnia, inquit, habuimus praeter te; oculi enim mei hic erant. Et mehercules bene fuit. Scissa lautum nouendialem seruo suo misello faciebat, quem mortuum manu miserat. Et, puto, cum uicensimariis magnam mantissam habet; quinquaginta enim millibus aestimant mortuum. Sed tamen suauiter fuit, etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere."
LXVI
- Tamen, inquit Trimalchio, quid habuistis in cena?" - "Dicam, inquit, si potuero; nam tam bonae memoriae sum, ut frequenter nomen meum obliuiscar. Habuimus tamen in primo porcum botulo coronatum et circa sangunculum et gizeria optime facta et certe betam et panem autopyrum de suo sibi, quem ego malo quam candidum; nam et uires facit, et cum mea re causa facio, non ploro. Sequens ferculum fuit sciribilita frigida et supra mel caldum infusum excellente Hispanum. Itaque de sciribilita quidem non minimum edi, de melle me usque tetigi. Circa cicer et lupinum, caluae arbitratu et mala singula. Ego tamen duo sustuli et ecce in mappa alligata habeo; nam si aliquid muneris meo uernulae non tulero, habebo conuicium. Bene me admonet domina mea. In prospectu habuimus ursinae frustum, de quo cum imprudens Scintilla gustasset, paene intestina sua uomuit; ego contra pluss libram comedi, nam ipsum aprum sapiebat. Et si, inquam, ursus homuncionem comest, quanto magis homuncio debet ursum comesse? In summo habuimus caseum mollem et sapam et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et oua pilleata et rapam et senape et catillum concacatum - pax Palamedes! Etiam in alueo circumlata sunt oxycomina, unde quidam etiam improbi ternos pugnos sustulerunt. Nam pernae missionem dedimus.
LXVII
Sed narra mihi, Gai, rogo, Fortunata quare non recumbit?" - "Quomodo nosti, inquit, illam, Trimalchio, nisi argentum composuerit, nisi reliquias pueris diuiserit, aquam in os suum non coniciet." - "Atqui, respondit Habinnas, nisi illa discumbit, ego me apocalo". Et coeperat surgere, nisi signo dato Fortunata quater amplius a tota familia esset uocata. Venit ergo galbino succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides tortae phaecasiaeque inauratae. Tunc sudario manus tergens, quod in collo habebat, applicat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat uxor, osculataque plaudentem: "Est te, inquit, uidere?" Eo deinde peruentum est, ut Fortunata armillas suas crassissimis detraheret lacertis Scintillaeque miranti ostenderet. Vltimo etiam periscelides resoluit et reticulum aureum, quem ex obrussa esse dicebat. Notauit haec Trimalchio iussitque afferri omnia et: "Videtis, inquit, mulieris compedes: sic nos barcalae despoliamur. Sex pondo et selibram debet habere. Et ipse nihilo minus habeo decem pondo armillam ex millesimis Mercurii factam". Vltimo etiam, ne mentiri uideretur, stateram iussit afferri et circulatum approbari pondus. Nec melior Scintilla, quae de ceruice sua capsellam detraxit aureolam, quam Felicionem appellabat. Inde duo crotalia protulit et Fortunatae inuicem consideranda dedit et: "Domini, inquit, mei beneficio nemo habet meliora". - "Quid?, inquit Habinnas, excatarissasti me, ut tibi emerem fabam uitream. Plane si filiam haberem, auriculas illi praeciderem. Mulieres si non essent, omnia pro luto haberemus; nunc hoc est caldum meiere et frigidum potare." Interim mulieres sauciae inter se riserunt ebriaeque iunxerunt oscula, dum altera diligentiam matris familiae iactat, altera delicias et indiligentiam uiri. Dumque sic cohaerent, Habinnas furtim consurrexit, pedesque Fortunatae correptos super lectum immisit. "Au au!" illa proclamauit aberrante tunica super genua. Composita ergo in gremio Scintillae indecentissimam rubore faciem sudario abscondit.
LXVIII
Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt serui omnes mensas et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante uideram, ex lapide speculari puluerem tritum. Statim Trimalchio: "Poteram quidem, inquit, hoc fericulo esse contentus; secundas enim mensas habetis. Sed si quid belli habes, affer". Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde: "Muta". Ecce alius ludus. Seruus quid ad pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo proclamauit subito canora uoce:
Interea medium Aeneas iam classe tenebat. Nullus sonus unquam acidior percussit aures meas; nam praeter errantis barbariae aut adiectum aut deminutum clamorem, miscebat Atellanicos uersus, ut tunc primum me etiam Vergilius offenderit. Lassus tamen cum aliquando desisset, adiecit Habinnas et "Nunquam, inquit, didicit, sed ego ad circulatores eum mittendo erudibam. Itaque parem non habet, siue muliones uolet siue circulatores imitari. Desperatum ualde ingeniosus est: idem sutor est, idem cocus, idem pistor, omnis Musae mancipium. Duo tamen uitia habet, quae si non haberet, esset omnium numerum: recutitus est et stertit. Nam quod strabonus est, non curo; sicut Venus spectat. Ideo nihil tacet, uix oculo mortuo unquam. Illum emi trecentis denariis ...
LXIX
Interpellauit loquentem Scintilla et: "Plane, inquit, non omnia artificia serui nequam narras. Agaga est; at curabo stigmam habeat". Risit Trimalchio et: "Adcognosco, inquit, Cappadocem: nihil sibi defraudit, et mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. Tu autem, Scintilla, noli zelotypa esse. Crede mihi, et uos nouimus. Sic me saluum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus suspicaretur; et ideo me in uilicationem relegauit. Sed tace, lingua, dabo panem". Tanquam laudatus esset nequissimus seruus, lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manu deprimente. Vltimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec uocatum ad se Habinnas basiauit, potionemque illi porrexit et: "Tanto melior, inquit, Massa, dono tibi caligas". Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis esset allata, turdi siliginei uuis passis nucibusque farsi. Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echino efficerent. Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset ut uel fame perire mallemus. Nam cum positus esset, ut nos putabamus, anser altilis circaque pisces et omnium genera auium: " ..., inquit Trimalchio, quicquid uidetis hic positum, de uno corpore est factum". Ego scilicet homo prudentissimus, statim intellexi quid esset, et respiciens Agamemnon: "Mirabor, inquam, nisi omnia ista de ... facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem fieri".
LXX
Necdum finieram sermonem, cum Trimalchio ait: "Ita crescam patrimonio, non corpore, ut ista cocus meus de porco fecit. Non potest esse pretiosior homo. Volueris, de uulua faciet piscem, de lardo palumbum, de perna turturem, de colaepio gallinam. Et ideo ingenio meo impositum est illi nomen bellissimum; nam Daedalus uocatur. Et quia bonam mentem habet, attuli illi Roma munus cultros Norico ferro". Quos statim iussit afferri, inspectosque miratus est. Etiam nobis potestatem fecit ut mucronem ad buccam probaremus. Subito intrauerunt duo serui, tanquam qui rixam ad lacum fecissent; certe in collo adhuc amphoras habebant. Cum ergo Trimalchio ius inter litigantes diceret, neuter sententiam tulit decernentis, sed alterius amphoram fuste percussit. Consternati nos incolentia ebriorum intentauimus oculos in proeliantes, notauimusque ostrea pectinesque a gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit. Has lautitias aequauit ingeniosus cocus; in craticula enim argentea cocleas attulit et tremula taeterrimaque uoce cantauit. Pudet referre quae secuntur: inaudito enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelue pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis uinxissent. Hinc ex eodem unguento in uinarium atque lucernam aliquantum est infusum. Iam coeperat Fortunata uelle saltare, iam Scintilla frequentius plaudebat quam loquebatur, cum Trimalchio: "Permitto, inquit, Philargyre et Cario, etsi prasinianus es famosus, dic et Menophilae, contubernali tuae, discumbat". Quid multa? Paene de lectis deiecti sumus, adeo totum triclinium familia occupauerat. Certe ego notaui super me positum cocum, qui de porco anserem fecerat, muria condimentisque fetentem. Nec contentus fuit recumbere, sed continuo Ephesum tragoedum coepit imitari et subinde dominum suum sponsione prouocare: "si prasinus proximis circensibus primam palmam".
LXXI
Diffusus hac contentione Trimalchio: "Amici, inquit, et serui homines sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam si illos malus fatus oppresserit. Tamen me saluo cito aquam liberam gustabunt. Ad summam, omnes illos in testamento meo manu mitto. Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam et uicesimam et lectum stratum. Nam Fortunatam meam heredem facio, et commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia publico, ut familia mea iam nunc sic me amet tanquam mortuum". Gratias agere omnes indulgentiae coeperant domini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente familia recitauit. Respiciens deinde Habinnam: "Quid dicis, inquit, amice carissime? Aedificas monumentum meum, quemadmodum te iussi? Valde te rogo, ut secundum pedes statuae meae catellam pingas et coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnas, ut mihi contingat tuo beneficio post mortem uiuere; praeterea ut sint in fronte pedes centum, in agrum pedes ducenti. Omne genus enim poma uolo sint circa cineres meos, et uinearum largiter. Valde enim falsum est uiuo quidem domos cultas esse, non curari eas, ubi diutius nobis habitandum est. Et ideo ante omnia adici uolo: "Hoc monumentum heredem non sequatur". Ceterum erit mihi curae, ut testamento caueam ne mortuus iniuriam accipiam. Praeponam enim unum ex libertis sepulcro meo custodiae causa, ne in monumentum meum populus cacatum currat. Te rogo, ut naues etiam ... monumenti mei facias plenis uelis euntes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculo effundentem; scis enim, quod epulum dedi binos denarios. Faciatur, si tibi uidetur, et triclinia. Facies et totum populum sibi suauiter facientem. Ad dexteram meam pones statuam Fortunatae meae columbam tenentem, et catellam cingulo alligatam ducat, et cicaronem meum, et amphoras copiosas gypsatas, ne effluant uinum. Et urnam licet fractam sculpas, et super eam puerum plorantem. Horologium in medio, ut quisquis horas inspiciet, uelit nolit, nomen meum legat. Inscriptio quoque uide diligenter si haec satis idonea tibi uidetur: "C. Pompeius Trimalchio Maecenatianus hic requiescit. Huic seuiratus absenti decretus est. Cum posset in omnibus decuriis Romae esse, tamen noluit. Pius, fortis, fidelis, ex paruo creuit, sestertium reliquit trecenties, nec unquam philosophum audiuit. Vale. - Et tu".
LXXII
Haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim. Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique familia, tanquam in funus rogata, lamentatione triclinium impleuit. Immo iam coeperam etiam ego plorare, cum Trimalchio: "Ergo, inquit, cum sciamus nos morituros esse, quare non uiuamus? Sic uos felices uideam, coniciamus nos in balneum, meo periculo, non paenitebit. Sic calet tanquam furnus". - "Vero, uero, inquit Habinnas, de una die duas facere, nihil malo"; nudisque consurrexit pedibus et Trimalchium gaudentem subsequi. Ego respiciens ad Ascylton: "Quid cogitas? inquam; ego enim si uidero balneum, statim exspirabo". - "Assentemur, ait ille, et dum illi balneum petunt, nos in turba exeamus". Cum haec placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam uenimus, ubi canis catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam ceciderit. Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum timueram canem, dum natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum. Seruauit nos tamen atriensis, qui interuentu suo et canem placauit et nos trementes extraxit in siccum. At Giton quidem iam dudum se seruatione acutissima redemerat a cane; quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, et ille auocatus cibo furorem suppresserat. Ceterum cum algentes utique petissemus ab atriense ut nos extra ianuam emitteret: "Erras, inquit, si putas te exire hac posse, qua uenisti. Nemo unquam conuiuarum per eandem ianuam emissus est; alia intrant, alia exeunt".
LXXIII
Quid faciamus homines miserrimi et noui generis labyrintho inclussi, quibus lauari iam coeperat uotum esse? Vltro ergo rogauimus ut nos ad balneum duceret, proiectisque uestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum intrauimus, angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in qua Trimalchio rectus stabat. Ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem licuit effugere; nam nihil melius esse dicebat quam sine turba lauari, et eo ipso loco aliquando pistrinum fuisse. Deinde ut lassatus consedit, inuitatus balnei sono diduxit usque ad cameram os ebrium et coepit Menecratis cantica lacerare, sicut illi dicebant, qui linguam eius intellegebant. Ceteri conuiuae circa labrum manibus nexis currebant, et gingilipho ingenti clamore exsonabant. Alii autem aut restrictis manibus anulos de pauimento conabantur tollere, aut posito genu ceruices post terga flectere, et pedum extremos pollices tangere. Nos, dum alii sibi ludos faciunt, in solium, quod Trimalchioni parabatur, descendimus. Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus ubi Fortunata disposuerat lautitias [suas] ita ut supra lucernas ... aeneolosque piscatores notauerim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et uinum in conspectu sacco defluens. Tum Trimalchio: "Amici, inquit, hodie seruus meus barbatoriam fecit, homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas faciamus et usque in lucem cenemus".
LXXIV
Haec dicente eo gallus gallinaceus cantauit. Qua uoce confusus Trimalchio uinum sub mensa iussit effundi lucernamque etiam mero spargi. Immo anulum traiecit in dexteram manum et: "Non sine causa, inquit, hic bucinus signum dedit; nam aut incendium oportet fiat, aut aliquis in uicinia animam abiciat. Longe a nobis! Itaque quisquis hunc indicem attulerit, corollarium accipiet". Dicto citius de uicinia gallus allatus est, quem Trimalchio iussit ut aeno coctus fieret. Laceratus igitur ab illo doctissimo coso, qui paulo ante de porco aues piscesque fecerat, in caccabum est coniectus. Dumque Daedalus potionem feruentissimam haurit, Fortunata mola buxea piper triuit. Sumptis igitur matteis, respiciens ad familiam Trimalchio: "Quid uos, inquit, adhuc non cenastis? Abite, ut alii ueniant ad officium". Subiit igitur alia classis, et illi quidem exclamauere: "Vale Gai", hi autem: "Aue Gai". Hinc primum hilaritas nostra turbata est; nam cum puer non inspeciosus inter nouos intrasset ministros, inuasit eum Trimalchio et osculari diutius coepit. Itaque Fortunata, ut ex aequo ius firmum approbaret, male dicere Trimalchionem coepit et purgamentum dedecusque praedicare, qui non contineret libidinem suam. Vltimo etiam adiecit: "canis!" Trimalchio contra offensus conuicio calicem in faciem Fortunatae immisit. Illa tanquam oculum perdidisset, exclamauit manusque trementes ad faciem suam admouit. Consternata est etiam Scintilla trepidantemque sinu suo texit. Immo puer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius admouit, super quem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit. Contra Trimalchio: "Quid enim, inquit, ambubaia non meminit se? de machina illam sustuli, hominem inter homines feci. At inflat se tanquam rana, et in sinum suum non spuit, codex, non mulier. Sed hic, qui in pergula natus est, aedes non somniatur. Ita genium meum propitium habeam, curabo domata sit Cassandra caligaria. Et ego, homo dipundiarius, sestertium centies accipere potui. Scis tu me non mentiri. Agatho, unguentarius herae proximae, seduxit me et: "Suadeo, inquit, non patiaris genus tuum interire". At ego dum bonatus ago et nolo uideri leuis, ipse mihi asciam in crus impegi. Recte, curabo me unguibus quaeras. Et, ut depraesentiarum intelligas quid tibi feceris: Habinna, nolo statuam eius in monumento meo ponas, ne mortuus quidem lites habeam. Immo, ut sciat me posse malum dare, nolo me mortuum basiet".
LXXV
Post hoc fulmen Habinnas rogare coepit ut iam desineret irasci, et: "Nemo, inquit, nostrum non peccat. Homines sumus, non dei." Idem et Scintilla flens dixit, ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit ut se frangeret. Non tenuit ultra lacrimas Trimalchio et: "Rogo, inquit, Habinna, sic peculium tum fruniscaris: si quid perperam feci, in faciem meam inspue. Puerum basiaui frugalissimum, non propte formam, sed quia frugi est: decem partes dicit, librum ab oculo legit, thraecium sibi de diariis fecit, arcisellium de suo parauit et duas trullas. Non est dignus quem in oculis feram? Sed Fortunata uetat. Ita tibi uidetur, fulcipedia? Suadeo, bonum tuum concoquas, milua, et me non facias ringentem, amasiuncula: alioquin experieris cerebrum meum. Nosti me: quod semel destinaui, clauo tabulari fixum est. Sed uiuorum meminerimus. Vos rogo, amici, ut uobis suauiter sit. Nam ego quoque tam fui quam uos estis, sed uirtute mea ad hoc perueni. Corcillum est quod homines facit, cetera quisquilia omnia. "Bene emo, bene uendo"; alius alia uobis dicet. Felicitate dissilio. Tu autem, sterteia, etiamnum ploras? Iam curabo fatum tuum plores. Sed, ut coeperam dicere, ad hanc me fortunam frugalitas mea perduxit. Tam magnus ex Asia ueni, quam hic candelabrus est. Ad summam, quotidie me solebam ad illum metiri, et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna ungebam. Tamen ad [delicias] femina ipsimi [domini] annos quattuordecim fui. Nec turpe est, quod dominus iubet. Ego tamen et ipsimae [dominae] satis faciebam. Scitis, quid dicam: taceo, quia non sum de gloriosis.
LXXVI
Ceterum, quemadmodum di uolunt, dominus in domo factus sum, et ecce cepi ipsimi cerebellum. Quid multa? coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimonium laticlauium. Nemini tamen nihil satis est. Concupiui negotiari. Ne multis uos morer, quinque naues aedificaui, oneraui uinum - et tunc erat contra aurum - misi Romam. Putares me hoc iussisse: omnes naues naufragarunt. Factum, non fabula. Vno die Neptunus trecenties sestertium deuorauit. Putatis me defecisse? Non mehercules mi haec iactura gusti fuit, tanquam nihil facti. Altera feci maiores et meliores et feliciores, ut nemo non me uirum fortem diceret. Scis, magna nauis magnam fortitudinem habet. Oneraui rursus uinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia. Hoc loco Fortunata rem piam fecit: omne enim aurum suum, omnia uestimenta uendidit et mi centum aureos in manu posuit. Hoc fuit peculii mei fermentum. Cito fit quod di uolunt. Vno cursu centies sestertium corrotundaui. Statim redemi fundos omnes, qui patroni mei fuerant. Aedifico domum, uenalicia coemo, iumenta; quicquid tangebam, crescebat tanquam fauus. Postquam coepi plus habere quam tota patria mea habet, manum de tabula: sustuli me de negotiatione et coepi libertos fenerare. Et sane nolente me negotium meum agere exhortauit mathematicus, qui uenerat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa nomine, consiliator deorum. Hic mihi dixit etiam ea, quae oblitus eram; ab acia et acu mi omnia exposuit; intestinas meas nouerat; tantum quod mihi non dixerat, quid pridie cenaueram. Putasses illum semper mecum habitasse.
LXXVII
Rogo, Habinna - puto, interfuisti -: "Tu dominam tuam de rebus illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo unquam tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu uiperam sub ala nutricas" et - quid uobis non dixerim? - etiam nunc mi restare uitae annos triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea cito accipiam hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigerit fundos Apuliae iungere, satis uiuus peruenero. Interim dum Mercurius uigilat, aedificaui hanc domum. Vt scitis, casula erat; nunc templum est. Habet quattuor cenationes, cubicula uiginti, porticus marmoratos duos, susum cellationem, cubiculum in quo ipse dormio, uiperae huius sessorium, ostiarii cellam perbonam; hospitium hospites capit. Ad summam, Scaurus cum huc uenit, nusquam mauoluit hospitari, et habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia sunt, quae statim uobis ostendam. Credite, mihi: assem habeas, assem ualeas; habes, habeberis. Sic amicus uester, qui fuit rana, nunc est rex. Interim, Stiche, profer uitalia, in quibus uolo me efferri. Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex qua iubeo lauari ossa mea".
LXXVIII
Non est moratus Stichus, sed et stragulam albam et praetextam in triclinium attulit ... iussitque nos temptare, an bonis lanis essent confecta. Tum subridens: "Vide tu, inquit, Stiche, ne ista mures tangant aut tineae; alioquin te uiuum conburam. Ego gloriosus uolo efferri, ut totus mihi populus bene imprecetur". Statim ampullam nardi aperuit omnesque nos unxit et: "Spero, inquit, futurum ut aeque me mortuum iuuet tanquam uiuum". Nam uinum quidem in uinarium iussit infundi et: "Putate uos, ait, ad parentalia mea inuitatos esse". Ibat res ad summam nauseam, cum Trimalchio ebrietate turpissima grauis nouum acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque ceruicalibus multis extendit se super torum extremum et: "Fingite me, inquit, mortuum esse. Dicite aliquid belli". Consonuere cornicines funebri strepitu. Vnus praecipue seruus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam ualde intonuit, ut totam concitaret uiciniam. Itaque uigiles, qui custodiebant uicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt. Nos occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni uerba dedimus, raptimque tam plane quam ex incendio fugimus.
LXXIX
Neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret errantibus, nec silentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen. Accedebat huc ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obscura. Itaque cum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque eminentium expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim pridie, cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notauerat creta, quae lineamenta euicerunt spississimam noctem, et notabili candore ostenderunt errantibus uiam. Quamuis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum peruenimus. Anus enim ipsa inter deuersitores diutius ingurgitata ne ignem quidem admotum sensisset, et forsitan pernoctassemus in limine, ni tabellarius Trimalchionis interuenisset X uehiculis diues. Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuam effregit, et nos per eandem festram admisit.
*
Qualis nox fuit illa, di deaeque,
quam mollis torus! Haesimus calentes
et transfudimus hinc et hinc labellis
errantes animas. Valete, curae
mortales. Ego sic perire coepi.
Sine causa gratulor mihi. Nam cum solutus mero remisissem ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inuentor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, uolutatusque liberius cum fratre non suo, siue non sentiente iniuriam siue dissimulante, indormiuit alienis amplexibus oblitus iuris humani. Itaque ego ut experrectus pertrectaui gaudio despoliatum torum, si qua est amantibus fides, ego dubitaui, an utrumque traicerem gladio somnumque morti iungerem. Tutius dein secutus consilium Gitona quidem uerberibus excitaui, Ascylton autem truci intuens uultu: "Quoniam, inquam, fidem scelere uiolasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem polluas, quaere". Non repugnauit ille, sed postquam optima fide partiti manubias sumus: "Age, inquit, nunc et puerum diuidamus".
LXXX
Iocari putabam discedentem. At ille gladium parricidali manu strinxit et: "Non frueris, inquit, hac praeda super quam solus incumbis. Partem meam necesse est uel hoc gladio contemptus abscindam". Idem ego ex altera parte feci, et intorto circa brachium pallio, composui ad proeliandum gradum. Inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu, petebatque suppliciter ne Thebanum par humilis taberna spectaret, neue sanguine mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra. "Quod si utique, proclamabat, facinore opus est, nudo ecce iugulum? conuertite huc manus, imprimite mucrones. Ego mori debeo, qui amicitiae sacramentum deleui." Inhibuimus ferrum post has preces, et prior Ascyltos: "Ego, inquit, finem discordiae imponam. Puer ipse, quem uult, sequatur, ut sit illi saltem in eligendo fratre salua libertas". Ego qui uetustissimam consuetudinem putabam in sanguinis pignus transisse, nihil timui, immo condicionem praecipiti festinatione rapui, commisique iudici litem. Qui ne deliberauit quidem, ut uideretur cunctatus, uerum statim ab extrema parte uerbi consurrexit [et] fratrem Ascylton elegit. Fulminatus hac pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio in lectulum decidi, et attulissem mihi damnatus manus, si non inimici uictoriae inuidissem. Egreditur superbus cum praemio Ascyltos, et paulo ante carissimum sibi commilitonem fortunaeque etiam similitudine parem in loco peregrino destituit abiectum.
Nomen amicitiae, sic, quatenus expedit, haeret;
calculus in tabula mobile ducit opus.
Dum fortuna manet, uultum seruatis, amici;
cum cecidit, turpi uertitis ora fuga.
Grex agit in scaena mimum: pater ille uocatur,
filius hic, nomen diuitis ille tenet.
Mox ubi ridendas inclusit pagina partes,
uera redit facies, adsimulata perit.
LXXXI
Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed ueritus ne Menelaus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in deuersorio inueniret, collegi sarcinulas, locumque secretum et proximum litori maestus conduxi. Ibi triduo inclusus, redeunte in animum solitudine atque contemptu, uerberabam aegrum planctibus pectus et inter tot altissimos gemitus frequenter etiam proclamabam: "Ergo me non ruina terra potuit haurire? Non iratum etiam innocentibus mare? Effugi iudicium, harenae imposui, hospitem occidi, ut inter audaciae nomina mendicus, exul, in deuersorio Graecae urbis iacerem desertus? Et quis hanc mihi solitudinem imposuit? Adulescens omni libidine impurus et sua quoque confessione dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni ad tesseram uenierunt, quem tanquam puellam conduxit etiam qui uirum putauit. Quid ille alter? qui [tanquam] die togae uirilis stolam sumpsit, qui ne uir esset a matre persuasus est, qui opus muliebre in ergastulo fecit, qui postquam conturbauit et libidinis suae solum uertit, reliquit ueteris amicitiae nomen et - pro pudor! - tanquam mulier secutuleia unius noctis tactu omnia uendidit. Iacent nunc amatores obligati noctibus totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti derident solitudinem meam. Sed non impune. Nam aut uir ego liberque non sum, aut noxio sanguine parentabo iniuriae meae".
LXXXII
Haec locutus gladio latus cingor, et ne infirmitas militiam perderet, largioribus cibis excito uires. Mox in publicum prosilio furentisque more omnes circumeo porticus. Sed dum attonito uultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito, frequentiusque manum ad capulum, quem deuoueram, refero, notauit me miles, siue ille planus fuit siue nocturnus grassator, et: "Quid tu, inquit, commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?" Cum constantissime et centurionem et legionem essem ementitus: "Age ergo, inquit ille, in exercitu uestro phaecasiati milites ambulant?" Cum deinde uultu atque ipsa trepidatione mendacium prodidissem, ponere iussit arma et malo cauere. Despoliatus ergo, immo praecisa ultione retro ad deuersorium tendo, paulatimque temeritate laxata coepi grassatoris audaciae gratias agere.
Non bibit inter aquas, poma aut pendentia carpit
Tantalus infelix, quem sua uota premunt.
Diuitis haec magni facies erit, omnia aceruans
qui timet et sicco concoquit ore famem.
Non multum oportet consilio credere, quia suam habet fortuna rationem.
*
LXXXIII
In pinacothecam perueni uario genere tabularum mirabilem. Nam et Zeuxidos manus uidi nondum uetustatis iniuria uictas, et Protogenis rudimenta cum ipsius naturae ueritate certantia non sine quodam horrore tractaui. Iam uero Apellis quam Graeci monoknemon appellant, etiam adoraui. Tanta enim subtilitate extremitates imaginum erant ad similitudinem praecisae, ut crederes etiam animorum esse picturam. Hinc aquila ferebat caelo sublimis Idaeum, illinc candidus Hylas repellebat improbam Naida. Damnabat Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos etiam pictorum amantium uultus tanquam in solitudine exclamaui: "Ergo amor etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non inuenit quod diligeret, sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam fecit. Hylan Nympha praedata temperasset amori suo, si uenturum ad interdictum Herculem credidisset. Apollo pueri umbran reuocauit in florem, et omnes fabulae quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in societatem recepi hospitem Lycurgo crudeliorem". Ecce autem, ego dum cum uentis litigo, intrauit pinacothecam senex canus, exercitati uultus et qui uideretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex hac nota litteratorum esse, quos odisse diuites solent. Is ergo ad latus constitit meum.
*
"Ego, inquit, poeta sum et, ut spero, non humillimi spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad imperitos deferre gratia solet. "Quare ergo, inquis, tam male uestitus es?" - Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam diuitem fecit.
Qui pelago credit, magno se fenore tollit;
qui pugnas et castra petit, praecingitur auro;
uilis adulator picto iacet ebrius ostro,
et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat.
Sola pruinosis horret facundia pannis,
atque inopi lingua desertas inuocat artes.
LXXXIV
Non dubie ita est: si quis uitiorum omnium inimicus rectum iter uitae coepit insistere, primum propter morum differentiam odium habet: quis enim potest probare diuersa? Deinde qui solas exstruere diuitias curant, nihil uolunt inter homines melius credi, quam quod ipsi tenent. Insectantur itaque, quacunque ratione possunt, litterarum amatores, ut uideantur illi quoque infra pecuniam positi."
*
"Nescio quo modo bonae mentis soror est paupertas".
*
"Vellem, tam innocens esset frugalitatis meae hostis, ut deliniri posset. Nunc ueteranus est latro et ipsis lenonibus doctior"
*
LXXXV
EVMOLPVS. "In Asiam cum a quaestore essem stipendio eductus, hospitium Pergami accepi. Vbi cum libenter habitarem non solum propter cultum aedicularum, sed etiam propter hospitis formosissimum filium, excogitaui rationem qua non essem patri familiae suspectus amator. Quotiescunque enim in conuiuio de usu formosorum mentio facta est, tam uehementer excandui, tam seuera tristitia uiolari aures meas obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue tanquam unum ex philosophis intueretur. Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum.
*
Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artauerat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum uigilare. Itaque timidissimo murmure uotum feci et: "Domina, inquam, Venus, si ego hunc puerum basiauero, ita ut ille non sentiat, cras illi par columbarum donabo". Audito uoluptatis pretio puer stertere coepit. Itaque aggressus simulantem aliquot basiolis inuasi. Contentus hoc principio bene mane surrexi electumque par columbarum attuli exspectanti, ac me uoto exsolui.
LXXXVI
Proxima nocte cum idem liceret, mutaui optionem et: "Si hunc, inquam, tractauero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti". Ad hoc uotum ephebus ultro se admouit et, puto, uereri coepit ne ego obdormissem. Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam uoluptatem me ingurgitaui. Deinde ut dies uenit, attuli gaudenti quicquid promiseram. Vt tertia nox licentiam dedit, consurrexi ad aurem male dormientis: "Dii, inquam, immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit". Nunquam altiore somno ephebus obdormiuit. Itaque primum impleui lactentibus papilis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia uota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit atque exspectare consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit columbas gallosque gallinaceos emere quam asturconem, et, praeter hoc, etiam timebam ne tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam. Ergo aliquot horis spatiatus, in hospitium reuerti nihilque aliud quam puerum basiaui. At ille circumspiciens ut ceruicem meam iunxit amplexu: "Rogo, inquit, domine, ubi est asturco?"
*
LXXXVII
Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum quem feceram, iterum ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum ut reuerteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat. At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: "Aut dormi, aut ego iam dicam patri". Nihil est [tamen] tam arduum, quod non improbitas extorqueat. Dum dicit: "Patrem excitabo", irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus iactasset censum meum: "Videris tamen, inquit, non ero tui similis. Si quid uis, fac iterum". Ego uero deposita omni offensa cum puero in gratiam redii, ususque beneficio eius in somnum delapsus sum. Sed non fuit contentus iteratione ephebus plenae maturitatis et annis ad patiendum gestientibus. Itaque excitauit me sopitum et: "Numquid uis?" inquit. Et non plane iam molestum erat munus. Vtcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod uoluerat accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita minus hora pungere me manu coepit et dicere: "Quare non facimus?" Tum ego toties excitatus plane uehementer excandui et reddidi illi uoces suas: "Aut dormi, aut ego iam patri dicam".
*
LXXXVIII
Erectus his sermonibus consulere prudentiorem coepi ... aetates tabularum et quaedam argumenta mihi obscura simulque causam desidiae praesentis excutere, cum pulcherrimae artes perissent, inter quas pictura ne minimum sui uestigium reliquisset. Tum ille: "Pecuniae, inquit, cupiditas haec tropica instituit. Priscis enim temporibus, cum adhuc nuda uirtus placeret, uigebant artes ingenuae summumque certamen inter homines erat, ne quid profuturum saeculis diu lateret. Itaque herbarum omnium sucos Democritus expressit, et ne lapidum uirgultorumque uis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit. Eudoxos [quidem] in cacumine excelsissimi montis consenuit ut astrorum caelique motus deprehenderet, et Chrysippus, ut ad inuentionem sufficeret, ter elleboro animum detersit. Verum ut ad plastas conuertar, Lysippum statuae unius lineamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum ferarumque aere comprehenderat, non inuenit heredem. At nos uino scortisque demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis uitia tantum docemus et discimus. Vbi est dialectica? ubi astronomia? ubi sapientiae cultissima uis? Quis unquam uenit in templum et uotum fecit, si ad eloquentiam peruenisse? quis, si philosophiae fontem attigisset? Ac ne bonam quidem mentem aut bonam ualitudinem petunt, sed statim antequam limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum diuitem extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium saluus peruenerit. Ipse senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iouem quoque peculio exorat. Noli ergo mirari, si pictura defecit, cum omnibus dis hominibusque formosior uideatur massa auri, quam quicquid Apelles Phidiasque, Graeculi delirantes, fecerunt.
LXXXIX
Sed uideo te totum in illa haerere tabula, quae Troiae halosin ostendit. Itaque conabor opus uersibus pandere:
Iam decuma maestos inter ancipites metus
Phrygas obsidebat messis, et uatis fides
Calchantis atro dubia pendebat metu,
cum Delio profante caesi uertices
Idae trahuntur, scissaque in molem cadunt
robora, minacem quae figurarent equum.
Aperitur ingens antrum et obducti specus,
qui castra caperent. Huc decenni proelio
irata uirtus abditur, stipant graues
†recessus Danai et in uoto latent†.
O patria, pulsas mille credidimus rates
solumque bello liberum: hoc titulus fero
incisus, hoc ad fata compositus Sinon
firmabat et mendacium in damnum potens.
Iam turba portis libera ac bello carens
in uota properat. Fletibus manant genae,
mentisque pauidae gaudium lacrimas habet.
Quas metus abegit. Namque Neptuno sacer
crinem solutus omne Laocoon replet
clamore uulgus. Mox reducta cuspide
uterum notauit, fata sed tardant manus,
ictusque resilit et dolis addit fidem.
Iterum tamen confirmat inualidam manum
altaque bipenni latera pertemptat. Fremit
captiua pubes intus, et dum murmurat,
roborea moles spirat alieno metu.
Ibat iuuentus capta, dum Troiam capit,
bellumque totum fraude ducebat noua.
Ecce alia monstra: celsa qua Tenedos mare
dorso repleuit, tumida consurgunt freta
undaque resultat scissa tranquillo minor,
qualis silenti nocte remorum sonus
longe refertur, cum premunt classes mare
pulsumque marmor abiete imposita gemit.
Respicimus: angues orbitus geminis ferunt
ad saxa fluctus, tumida quorum pectora
rates ut altae lateribus spumas agunt.
Dat cauda sonitum, liberae ponto iubae
consentiunt luminibus, fulmineum iubar
incendit aequor sibilisque undae tremunt.
Stupuere mentes. Infulis stabant sacri
Phrygioque cultu gemina nati pignora
Lauconte. Quos repente tergoribus ligant
angues corusci. Paruulas illi manus
ad ora referunt, neuter auxilio sibi,
uterque fratri; transtulit pietas uices
morsque ipsa miseros mutuo perdit metu.
Accumulat ecce liberum funus parens,
infirmus auxiliator. Inuadunt uirum
iam morte pasti membraque ad terram trahunt.
Iacet sacerdos inter aras uictima
terramque plangit. Sic profanatis sacris
peritura Troia perdidit primum deos.
Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar
minora ducens astra radianti face,
cum inter sepultos Priamidas nocte et mero
Danai relaxant claustra et effundunt uiros.
Temptant in armis se duces, ceu ubi solet
nodo remissus Thessali quadrupes iugi
ceruicem et altas quatere ad excursum iubas.
Gladios retractant, commouent orbes manu
bellumque sumunt. Hic graues alius mero
obtruncat, et continuat in mortem ultimam
somnos; ab aris alius accendit faces
contraque Troas inuocat Troiae sacra."
XC
Ex is, qui in porticibus spatiabantur, lapides in Eumolpum recitantem miserunt. At ille, qui plausum ingenii sui nouerat, operuit caput extraque templum profugit. Timui ego, ne me poetam uocaret. Itaque subsecutus fugientem ad litus perueni, et ut primum extra teli coniectum licuit consistere: "Rogo, inquam, quid tibi uis cum isto morbo? Minus quam duabus horis mecum moraris, et saepius poetice quam humane locutus es. Itaque non miror, si te populus lapidibus persequitur. Ego quoque sinum meum saxis onerabo ut, quotiescunque coeperis a te exire, sanguinem tibi a capite mittam". Mouit ille uultum et: "O mi, inquit, adulescens, non hodie primum auspicatus sum. Immo quoties theatrum, ut recitarem aliquid, intraui, hac me aduenticia excipere frequentia solet. Ceterum ne et tecum quoque habeam rixandum, toto die me ab hoc cibo abstinebo". - "Immo, inquam ego, si eiuras hodiernam bilem, una cenabimus."
*
Mando aedicularum custodi cenulae officium
*
XCI
Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristem confusumque. Scires non libenter seruire. Itaque ut experimentum oculorum caperem ... Conuertit ille solutum gaudio uultum et: "Miserere, inquit, frater. Vbi arma non sunt, libere loquor. Eripe me latroni cruento et qualibet saeuitia paenitentiam iudicis tui puni. Satis magnum erit misero solacium tua uoluntate cecidisse". Supprimere ego querelam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo - nam in balneo carmen recitabat - per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum peruolo. Praeclusis deinde foribus inuado pectus amplexibus, et perfusum os lacrumis uultu meo contero. Diu uocem neuter inuenit; nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassauerat. "O facinus, inquam, indignum, quod amo te quamuis relictus, et in hoc pectore, cum uulnus ingens fuerit, cicatrix non est. Quid dicis, peregrini amoris concessio? Dignus hac iniuria fui?" Postquam se amari sensit, supercilium altius sustulit
*
"Nec amoris arbitrium ad alium iudicem tuli. Sed nihil iam queror, nihil iam memini, si bona fide paenitentiam emendas". Haec cum inter gemitus lacrimasque fudissem, detersit ille pallio uultum et: "Quaeso, inquit, Encolpi, fidem memoriae tuae appello: ego te reliqui, an tu me prodidisti? Equidem fateor et prae me fero: cum duos armatos uiderem, ad fortiorem confugi". Exosculatus pectus sapientia plenum inieci ceruicibus manus, et ut facile intellegeret redisse me in gratiam et optima fide reuiuiscentem amicitiam, toto pectore adstrinxi.
XCII
Et iam plena nox erat mulierque cenae mandata curauerat, cum Eumolpus ostium pulsat. Interrogo ego: "Quot estis?" obiterque per rimam foris speculari diligentissime coepi, num Ascyltos una uenisset. Deinde ut solum hospitem uidi, momento recepi. Ille ut se in grabatum reiecit uiditque Gitona in conspectu ministrantem, mouit caput et: "Laudo, inquit, Ganymedem. Oportet hodie bene sit". Non delectauit me tam curiosum principium, timuique ne in contubernium recepissem Ascylti parem. Instat Eumolpus, et cum puer illi potionem dedisset: "Malo te, inquit, quam balneum totum" siccatoque auide poculo negat sibi unquam acidius fuisse. "Nam et dum lauor, ait, paene uapulaui, quia conatus sum circa solium sedentibus carmen recitare; et postquam de balneo tanquam de theatro eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara uoce Encolpion clamitare. Ex altera parte iuuenis nudus, qui uestimenta perdiderat, non minore clamoris indignatione Gitona flagitabat. Et me quidem pueri tanquam insanum imitatione petulantissima deriserunt, illum autem frequentia ingens circumuenit cum plausu et admiratione timidissima. Habebat enim inguinum pondus tam grande, ut ipsum hominem laciniam fascini crederes. O iuuenem laboriosum! puto illum pridie incipere, postero die finire. Itaque statim inuenit auxilium; nescio quis enim, eques Romanus, ut aiebant, infamis, sua ueste errantem circumdedit ac domum abduxit, credo, ut tam magna fortuna solus uteretur. At ego ne mea quidem uestimenta ab officioso recepissem, nisi notorem dedissem. Tanto magis expedit inguina quam ingenia fricare". Haec Eumolpo dicente mutabam ego frequentissime uultum, iniuriis scilicet inimici mei hilaris, commodis tristis. Vtcumque tamen, tanquam non agnoscerem fabulam, tacui et cenae ordinem explicui
*
XCIII
"Vile est, quod licet, et animus errore lentus iniurias diligit.
Ales Phasiacis petita Colchis
atque Afrae uolucres placent palato,
quod non sunt faciles: at albus anser
et pictis anas renouata pennis
plebeium sapit. Vltimis ab oris
attractus scarus atque arata Syrtis
si quid naufragio dedit, probatur:
mulus iam grauis est. Amica uincit
uxorem. Rosa cinnamum ueretur.
Quicquid quaeritur, optimum uidetur." "Hoc est, inquam, quod promiseras, ne quem hodie uersum faceres? Per fidem, saltem nobis parce, qui te nunquam lapidauimus. Nam si aliquis ex is, qui in eodem synoecio potant, nomen poetae olfecerit, totam concitabit uiciniam et nos omnes sub eadem causa obruet. Miserere et aut pinacothecam aut balneum cogita. Sic me loquentem obiurgauit Giton, mitissimus puer, et negauit recte facere, quod seniori conuiciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posuissem, contumelia tollerem, multaque alia moderationis uerecundiaeque uerba, quae formam eius egregie decebant.
*
XCIV
EVMOLPVS AD GITONEM. "O felicem, inquit, matrem tuam, quae te talem peperit: macte uirtute esto. Raram fecit mixturam cum sapientia forma. Itaque ne putes te tot uerba perdidisse, amatorem inuenisti. Ego laudes tuas carminibus implebo. Ego paedagogus et custos, etiam quo non iusseris, sequar. Nec iniuriam Encolpius accipit: alium amat." Profuit etiam Eumolpo miles ille, qui mihi abstulit gladium; alioquin quem animum aduersus Ascylton sumpseram, eum in Eumolpi sanguinem exercuissem. Nec fefellit hoc Gitona. Itaque extra cellam processit, tanquam aquam peteret, iramque meam prudenti absentia extinxit. Paululum ergo intepescente saeuitia: "Eumolpe, inquam, iam malo uel carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi uota proponas. Et ego iracundus sum, et tu libidinosus: uide, quam non conueniat his moribus. Puta igitur me furiosum esse, cede insaniae, id est, ocius foras exi". Confusus hac denuntiatione Eumolpus non quaesiit iracundiae causam, sed continuo limen egressus adduxit repente ostium cellae, meque nihil tale exspectantem inclusit, exemitque raptim clauem et ad Gitona inuestigandum cucurrit. Inclusus ego suspendio uitam finire constitui. Et iam semicinctium stanti ad parietem spondae iunxeram ceruicesque nodo condebam, cum reseratis foribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta reuocat ad lucem. Giton praecipue ex dolore in rabiem efferatus tollit clamorem, me utraque manu impulsum praecipitat super lectum: "Erras, inquit, Encolpi, si putas contingere posse, ut ante moriaris. Prior coepi; in Ascylti hospitio gladium quaesiui. Ego si te non inuenissem, periturus per praecipitia fuit. Et ut scias non longe esse quaerentibus mortem, specta inuicem quod me spectare uoluisti". Haec locutus mercennario Eumolpi nouaculam rapit, et semel iterumque ceuice percussa ante pedes collabitur nostros. Exclamo ego attonitus, secutusque labentem eodem ferramento ad mortem uiam quaero. Sed neque Giton ulla erat suspicione uulneris laesus, neque ego ullum sentiebam dolorem. Rudis enim nouacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam. Ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expauerat, nec Eumolpus interpellauerat mimicam mortem.
XCV
Dum haec fabula inter amantes luditur, deuersitor cum parte cenulae interuenit, contemplatusque foedissimam uolutationem iacentium: "Rogo, inquit, ebrii estis, an fugitiui, an utrumque? Quis autem grabatum illum erexit, aut quid sibi uult tam furtiua molitio? Vos mehercules ne mercedem cellae daretis, fugere nocte in publicum uoluistis. Sed non impune. Iam enim faxo sciatis non uiduae hanc insulam esse sed Marci Mannicii". Exclamat Eumolpus: "Etiam minaris?"; simulque os hominis palma excussissima pulsat. Ille tot hospitum potionibus liber urceolum fictilem in Eumolpi caput iaculatus est, soluitque clamantis frontem, et de cella se proripuit. Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum, sequiturque abeuntem, et creberrimis ictibus supercilium suum uindicat. "Fit concursus familiae hospitumque ebriorum frequentia. Ego autem nactus occasionem uindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo uice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte. Interim coctores insulariique mulcant exclusum, et alius ueru extis stridentibus plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis componit. Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon. Sed ille candelabro se ab omni periculo uindicabat.
XCVI
Videbamus nos omnia per foramen ualuae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxauerat, fauebamque ego uapulanti. Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium succurrendumque periclitanti censebat. Ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. Et ille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi uelut quodam cibo me replebam aduocationemque commendabam, cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus aeger. Is ut rabiosa barbaraque uoce in ebrios fugitiuosque diu perorauit, respiciens ad Eumolpon: "O poetarum, inquit, disertissime, tu eras? Et non discedunt ocius nequissimi serui manusque continent a rixa?"
*
[BARGATES PROCVRATOR AD EVMOLPVM]
"Contubernalis mea mihi fastum facit. Ita, si me amas, maledic illam uersibus, ut habeat pudorem".
*
XCVII
Dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, intrat stabulum praeco cum seruo publico aliaque sane modica frequentia, facemque fumosam magis quam lucidam quassans haec proclamauit: "Puer in balneo paulo ante aberrauit, annorum circa XVI, crispus, mollis, formosus, nomine Giton. Si quis eum reddere aut commonstrare uoluerit, accipiet nummos mille". Nec longe a praecone Ascyltos stabat amictus discoloria ueste, atque in lance argentea indicium et fidem praeferebat. Imperaui Gitoni ut raptim grabatum subiret annecteretque pedes et manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Vlixes pro arieti adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet manus. Non est moratus Giton imperium, momentoque temporis inseruit uinculo manus et Vlixem astu simillimo uicit. Ego ne suspicioni relinquerem locum, lectulum uestimentis impleui uniusque hominis uestigium ad corporis mei mensuram figuraui. Interim Ascyltos ut pererrauit omnes cum uiatore cellas, uenit ad meam, et hoc quidem pleniorem spem concepit, quo diligentius oppessulatas inuenit fores. Publicus uero seruus insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxauit. Ego ad genua Ascylti procubui, et per memoriam amicitiae perque societatem miseriarum petii, ut saltem ostenderet fratrem. Immo ut fidem haberent fictae preces: "Scio te, inquam, Ascylte, ad occidendum me uenisse. Quo enim secures attulisti? Itaque satia iracundiam tuam: praebeo ecce ceruicem, funde sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petisti". Amolitur Ascyltos inuidiam et se uero nihil aliud quam fugitiuum suum dicit quaerere, mortem nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuit carissimum.
XCVIII
At non seruus publicus tam languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit, omniaque etiam foramina parietum scrutatur. Subducebat Giton ab ictu corpus, et reducto timidissime spiritu ipsos sciniphes ore tangebat.
*
Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem poterat excludere, irrumpit perturbatus et: "Mille, inquit, nummos inueni; iam enim persequar abeuntem praeconem, et in potestate tua esse Gitonem meritissima proditione monstrabo". Genua ego perseuerantis amplector, ne morientes uellet occidere, et: "Merito, inquam, excandesceres si posses proditum ostendere. Nunc inter turbam puer fugit, nec quo abierit suspicari possum. Per fidem, Eumolpe, reduc puerum et uel Ascylto redde". Dum haec ego iam credenti persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita sternutauit? ut grabatum concuteret. Ad quem motum Eumolpus conuersus saluere Gitona iubet. Remota etiam culcita uidet Vlixem, cui uel esuriens Cyclops potuisset parcere. Mox conuersus ad me: "Quid est, inquit, latro? Ne deprehensus quidem ausus es mihi uerum dicere. Immo ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas errarem".
*
Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo madentibus uulnus, quod in supercilio factum erat, coartauit. Mox palliolo suo laceratam mutauit uestem, amplexusque iam mitigatum, osculis tanquam fomentis aggressus est et: "In tua, inquit, pater carissime, in tua sumus custodia. Si Gitona tuum amas, incipe uelle seruare. Vtinam me solum inimicus ignis hauriret aut hibernum inuaderet mare. Ego enim omnium scelerum materia, ego causa sum. Si perirem, conueniret inimicis".
*
XCIX
EVMOLPVS "Ego sic semper et ubique uixi, ut ultimam quamque lucem tanquam non redituram consumerem".
*
Profusis ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam: neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen operam ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum omnem scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine cicatrice. "Incultis asperisque regionibus diutius niues haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, leuis pruina dilabitur. Similiter in pectoribus ira considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas praelabitur". "Vt scias, inquit Eumolpus, uerum esse quod dicis, ecce etiam osculo iram finio. Itaque, quod bene eueniat, expedite sarcinulas et uel sequimini me uel, si mauultis, ducite". Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et: "Moraris, inquit, Eumolpe, tanquam properandum ignores". Haud mora, omnes consurgimus, et Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientem exire cum sarcinis iubet. Ego cum Gitone quicquid erat in alutam compono, et adoratis sideribus intro nauigium.
*
C
"Molestum est quod puer hospiti placet. Quid autem? Non commune est, quod natura optimum fecit? Sol omnibus lucet. Luna innumerabilibus comitata sideribus etiam feras ducit ad pabulum. Quid aquis dici formosius potest? In publico tamen manant. Solus ergo amor furtum potius quam praemium erit? Immo uero nolo habere bona, nisi quibus populus inuiderit. Vnus, et senex, non erit grauis; etiam cum uoluerit aliquid sumere, opus anhelitu prodet". Haec ut intra fiduciam posui fraudauique animum dissidentem, coepi somnum obruto tunicula capite mentiri. Sed repente quasi destruente fortuna constantiam meam eiusmodi uox supra constratum puppis congemuit: "Ergo me derisit?" Et haec quidem uirilis et paene auribus meis familiaris animum palpitantem percussit. Ceterum eadem indignatione mulier lacerata ulterius excanduit et: "Si quis deus manibus meis, inquit, Gitona imponeret, quam bene exulem exciperem". Vterque nostrum tam inexspectato ictus sono amiserat sanguinem. Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactus diu uocem collegi, tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi, et: "Per fidem, inquam, pater, cuius haec nauis est, aut quos uehat, dicere potes?" Inquietatus ille moleste tulit et: "Hoc erat, inquit, quod placuerat tibi, ut super constratum nauis occuparemus secretissimum locum, ne nos patereris requiescere? Quid porro ad rem pertinet, si dixero Licham Tarentinum esse dominum huiusce nauigii, qui Tryphaenam exulem Tarentum ferat?"
CI
Intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque detecto: "Aliquando, inquam, totum me, Fortuna, uicisti". Nam Giton quidem super pectus meum positus diu animam egit. Deinde ut effusus sudor utriusque spiritum reuocauit, comprehendi Eumolpi genua et: "Miserere, inquam, morientium et pro consortio studiorum commoda manum; mors uenit, quae nisi per te non licet, potest esse pro munere". Inundatus hac Eumolpus inuidia iurat per deos deasque se neque scire quid acciderit, nec ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et uera fide in nauigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fuerit usurus. "Quae autem hic insidiae sunt, inquit, aut quis nobiscum Hannibal nauigat? Lichas Tarentinus, homo uerecundissimus et non tantum huius nauigii dominus, quod regit, sed fundorum etiam aliquot et familiae negotiantis, onus deferendum ad mercatum conducit. Hic est Cyclops ille et archipirata, cui uecturam debemus; et praeter hunc Tryphaena, omnium feminarum formosissima, quae uoluptatis causa huc atque illuc uectatur". - "Hi sunt, inquit Giton, quos fugimus"; simulque raptim causas odiorum et instans periculum trepidanti Eumolpo exponit. Confusus ille et consilii egens iubet quemque suam sententiam promere, et: "Fingite, inquit, nos antrum Cyclopis intrasse. Quaerendum est aliquod effugium, nisi naufragium ponimus et omni nos periculo liberamus". - "Immo, inquit Giton, persuade gubernatori ut in aliquem portum nauem deducat, non sine praemio scilicet, et affirma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse. Poteris hanc simulationem et uultus confusione et lacrimis obumbrare, ut misericordia permotus gubernator indulgeat tibi". Negauit hoc Eumolpus fieri posse, "quia magna, inquit, nauigia portubus se curuatis insinuant, nec tam cito fratrem defecisse ueri simile erit. Accedit his, quod forsitan Lichas officii causa uisere languentem desiderabit. Vides, quam ualde nobis expediat ultro dominum ad fugientes accersere. Sed finge nauem ab ingenti posse cursu deflecti, et Licham non utique circuiturum aegrorum cubilia: quomodo possumus egredi naue, ut non conspiciamur a cunctis? opertis capitibus, an nudis? Opertis, et quis non dare manum languentibus uolet? Nudis, et quid erit aliud quam se ipsos proscribere?"
CII
- "Quin potius, inquam ego, ad temeritatem confugimus, et per funem lapsi descendimus in scapham, praecisoque uinculo reliqua Fortunae committimus? Nec ego in hoc periculum Eumolpon arcesso. Quid enim attinet innocentem alieno periculo imponere? Contentus sum, si nos descendentes adiuuerit casus. - "Non imprudens "inquit" consilium "Eumolpos" si aditum haberet. Quis enim non euntes notabit? Vtique gubernator, qui peruigil nocte siderum quoque motus custodit. Et utcumque imponi uel dormienti posset, si per aliam partem nauis fuga quaereretur: nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet. Praeterea illud miror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi aut caede expelli aut praecipitari uiribus. Quod an fieri possit, interrogate audaciam uestram. Nam quod ad meum quidem comitatum attinet, nullum recuso periculum, quod salutis spem ostendit. Nam sine causa [quidem] spiritum tanquam rem uacuam impendere ne uos quidem existimo uelle. Videte, numquid hoc placeat: ego uos in duas iam pelles coniciam uinctosque loris inter uestimenta pro sarcinis habebo, apertis scilicet aliquatenus labris, quibus et spiritum recipere possitis et cibum. Conclamabo deinde nocte seruos poenam grauiorem timentes praecipitasse se in mare. Deinde cum uentum fuerit in portum, sine ulla suspicione pro sarcinis uos efferam". - "Ita uero, inquam ego, tanquam solidos alligaturus, quibus non soleat uenter iniuriam facere? an tanquam eos qui sternutare non soleamus nec stertere? An quia hoc genus furti semel [mea] feliciter cessit? Sed finge una die uinctos posse durare: quid ergo, si diutius aut tranquillitas nos tenuerit aut aduersa tempestas? quid facturi sumus? Vestes quoque diutius uinctas ruga consumit, et chartae alligatae mutant figuram. Iuuenes adhuc laboris expertes statuarum ritu patiemur pannos et uincla?" ...
*
"Adhuc aliquod iter salutis quaerendum est. Inspicite quod ego inueni. Eumolpus tanquam litterarum studiosus utique atramentum habet. Hoc ergo remedio mutemus colores a capillis usque ad ungues. Ita tanquam serui Aethiopes et praesto tibi erimus sine tormentorum iniuria hilares, et permutato colore imponemus inimicis". - "Quidni?; inquit Giton, etiam circumcide nos, ut Iudaei uideamur, et pertunde aures, ut imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia ciues putet: tanquam hic solus color figuram possit peruertere et non multa una oporteat consentiant [et non] ratione, ut mendacium constet. Puta infectam medicamine faciem diutius durare posse; finge nec aquae asperginem imposituram aliquam corpori maculam, nec uestem atramento adhaesuram, quod frequenter etiam non arcessito ferrumine infigitur: age, numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere? Numquid et crines calamistro conuertere? Numquid et frontes cicatricibus scindere? Numquid et crura in orbem pandere? Numquid et talos ad terram deducere? numquid et barbam peregrina ratione figurare? Color arte compositus inquinat corpus, non mutat. Audite, quid dementi succurrerit: praeligemus uestibus capita et nos in profundum mergamus"
CIII
"Ne istud dii hominesque patiantur, Eumolpus exclamat, ut uos tam turpi exitu uitam finiatis! Immo potius facile quod iubeo. Mercennarius meus, ut ex nouacula comperistis, tonsor est: hic continuo radat utriusque non solum capita, sed etiam supercilia. Sequar ego frontes notans inscriptione sollerti, ut uideamini stigmate esse puniti. Ita eaedem litterae et suspicionem declinabunt quaerentium et uultus umbra supplicii tegent". Non est dilata fallacia, sed ad latus nauigii furtim processimus, capitaque cum superciliis denudanda tonsori praebuimus. Impleuit Eumolpus frontes utriusque ingentibus litteris, et notum fugitiuorum epigramma per totam faciem liberali manu duxit. Vnus forte ex uectoribus, qui acclinatus lateri nauis exonerabat stomachum nausea grauem, notauit sibi ad lunam tonsorem intempestiuo inhaerentem ministerio, exsecratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum uotum, in cubile reiectus est. Nos dissimulata nauseantis deuotione ad ordinem tristitiae redimus, silentioque compositi reliquas noctis horas male soporati consumpsimus.
*
CIV
LICHAS. "Videbatur mihi secundum quietem Priapus dicere: "Encolpion quod quaeris, scito a me in nauem tuam esse perductum". Exhorruit Tryphaena et: "Putes, inquit, una nos dormisse; nam et mihi simulacrum Neptuni, quod Bais in tetrastylo notaueram, uidebatur dicere: "In naue Lichae Gitona inuenies". - "Hinc scies, inquit Eumolpus, Epicurum esse hominem diuinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat". Ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiauit: "Quis, inquit, prohibet nauigium scrutari, ne uideamur diuinae mentis opera damnare?" Is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, Hesus nomine, subito proclamat: "Ergo illi qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius exemplo? Audio enim non licere cuiquam mortalium in naue neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago uentus irascitur".
CV
Excanduit Lichas hoc sermone turbatus et: "Itane, inquit, capillos aliquis in naue praecidit, et hoc nocte intempesta? Attrahite ocius nocentes in medium, ut sciam quorum capitibus debeat nauigium lustrari". - "Ego, inquit Eumolpus, hoc iussi. Nec in eodem futurus nauigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes horridos longosque habebant capillos, ne uiderer de naue carcerem facere, iussi squalorem damnatis auferri; simul ut notae quoque litterarum non adumbratae comarum praesidio totae ad oculos legentium acciderent. Inter cetera apud communem amicam consumpserunt pecuniam meam, a qua illos proxima nocte extraxi mero unguentisque perfusos. Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent".
*
Itaque ut Tutela nauis expiaretur, placuit quadragenas utrique plagas imponi. Nulla ergo fit mora: aggrediuntur nos furentes nautae cum funibus, temptantque uilissimo sanguine Tutelam placare. Et ego quidem tres plagas Spartana nobilitate concoxi. Ceterum Giton semel ictus tam ualde exclamauit, ut Tryphaenae aures notissima uoce repleret. Non solum era turbata est, sed ancillae etiam omnes familiari sono inductae ad uapulantem decurrunt. Iam Giton mirabili forma exarmauerat nautas coeperatque etiam sine uoce saeuientes rogare, cum ancillae pariter proclamant: "Giton est, Giton; inhibete crudelissimas manus; Giton est, domina, succurre". Deflectit aures Tryphaena iam sua sponte credentes raptimque ad puerum deuolat. Lichas, qui me optime nouerat, tanquam et ipse uocem audisset, accurrit et nec manus nec faciem meam considerauit, sed continuo ad inguina mea luminibus deflexis mouit officiosam manum, et: "Salue, inquit Encolpi". Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post uicesimum annum cicatricem inuenisse originis indicem, cum homo prudentissimus, confusis omnibus corporis orisque lineamentis, ad unicum fugitiui argumentum tam docte peruenerit. Tryphaena lacrimas effudit decepta supplicio - uera enim stigmata credebat captiuorum frontibus impressa - sciscitarique summissius coepit quod ergastulum intercepisset errantes, aut cuius tam crudeles manus in hoc supplicium durassent. Meruisse quidem contumeliam aliquam fugitiuos, quibus in odium bona sua uenissent ...
CVI
Concitatus iracundia prosiliit Lichas, et: "O te, inquit, feminam simplicem, tanquam uulnera ferro praeparata litteras biberint. Vtinam quidem hac se inscriptione frontis maculassent: haberemus nos extremum solacium. Nunc mimicis artibus petiti sumus et adumbrata inscriptione derisi". Volebat Tryphaena misereri, quia non totam uoluptatem perdiderat, sed Lichas memor adhuc uxoris corruptae contumeliarumque, quas in Herculis porticu acceperat, turbato uehementius uultu proclamat: "Deos immortales rerum humanarum agere curam, puto, intellexisti, o Tryphaena. Nam imprudentes noxios in nostrum induxere nauigium, et quid fecissent, admonuerunt pari somniorum consensu. Ita uide ut possit illis ignosci, quos ad poenam ipse deus deduxit. Quod ad me attinet, non sum crudelis, sed uereor ne, quod remisero, patiar". Tam superstitiosa oratione Tryphaena mutata negat se interpellare supplicium, immo accedere etiam iustissimae ultioni. Nec se minus grandi uexatam iniuria quam Licham, cuius pudoris dignitas in contione proscripta sit.
CVII
EVMOLPVS. "Me, ut puto, hominem non ignotum elegerunt ad hoc officium legatum, petieruntque ut se reconciliarem aliquando amicissimis. Nisi forte putatis iuuenes casu in has plagas incidisse, cum omnis uector nihil prius quaerat, quam cuius se diligentiae credat. Flectite ergo mentes satisfactione lenitas, et patimini liberos homines ire sine iniuria quo destinant. Saeui quoque implacabilesque domini crudelitatem suam impediunt, si quando paenitentia fugitiuos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus. Quid ultra petitis aut quid uultis? In conspectu uestro supplices iacent iuuenes ingenui, honesti, et quod utroque potentius est, familiaritate uobis aliquando coniuncti. Si mehercules interuertissent pecuniam uestram, si fidem proditione laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena, quam uidetis. Seruitia ecce in frontibus cernitis et uultus ingenuos uoluntaria poenarum lege proscriptos". Interpellauit deprecationem supplicis Lichas et: "Noli, inquit, causam confundere, sed impone singulis modum. Ac primum omnium, si ultro uenerunt, cur nudauere crinibus capita? Vultum enim qui permutat, fraudem parat, non satisfactionem. Deinde, si gratiam a legato moliebantur, quid ita omnia fecisti, ut quos tuebaris absconderes? Ex quo apparet casu incidisse noxios in plagas, et te artem quaesisse qua nostrae animaduersionis impetum eluderes. Nam quod inuidiam facis nobis ingenuos honestosque clamando, uide ne deteriorem facias confidentia causam. Quid debent laesi facere, ubi rei ad poenam confugiunt? At enim amici fuerunt nostri: eo maiora meruerunt supplicia; nam qui ignotos laedit, latro appellatur, qui amicos, paulo minus quam parricida." Resoluit Eumolpos tam iniquam declamationem et: "Intellego, inquit, nihil magis obesse iuuenibus miseris, quam quod nocte deposuerunt capillos: hoc argumento incidisse uidentur in nauem, non uenisse. Quod uelim tam candide ad aures uestras perueniat, quam simpliciter gestum est. Voluerunt enim, antequam conscenderent, exonerare capita molesto et superuacuo pondere, sed celerior uentus distulit curationis propositum. Nec tamen putauerunt ad rem pertinere, ubi inciperent quod placuerat ut fieret, quia nec omen nec legem nauigantium nouerant." - "Quid, inquit Lichas, attinuit supplices radere? Nisi forte miserabiliores calui solent esse. Quamquam quid attinet ueritatem per interpretem quaerere? Quid dicis tu, latro? Quae salamandra supercilia tua excussit? Cui deo crinem uouisti? Pharmace, responde."
CVIII
Obstupueram ego supplicii metu pauidus, nec qui in re manifestissima dicerem inueniebam, turbatus ... et deformis praeter spoliati capitis dedecus superciliorum etiam aequalis cum fronte caluities, ut nihil nec facere deceret nec dicere. Vt uero spongia uda facies plorantis detersa est, et liquefactum per totum os atramentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube confudit, in odium se ira conuertit. Negat Eumolpus passurum se ut quisquam ingenuos contra fas legemque contaminet, interpellatque saeuientium minas non solum uoce sed etiam manibus. Aderat interpellanti mercennarius comes et unus alterque infirmissimus uector, solacia magis litis quam uirium auxilia. Nec quicquam pro me deprecabar, sed intentans in oculos Tryphaenae manus usurum me uiribus meis clara liberaque uoce clamaui, ni abstineret a Gitone iniuriam mulier damnata et in toto nauigio sola uerberanda. Accenditur audacia mea iratior Lichas, indignaturque quod ego relicta mea causa tantum pro alio clamo. Nec minus Tryphaena contumelia saeuit accensa, totiusque nauigii turbam diducit in partes. Hinc mercennarius tonsor ferramenta sua nobis et ipse armatus distribuit, illinc Tryphaenae familia nudas expedit manus, ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit, uno tantum gubernatore relicturum se nauis ministerium denuntiante, si non desinat rabies libidine perditorum collecta. Nihilo minus tamen perseuerat dimicantium furor, illis pro ultione, nobis pro uita pugnantibus. Multi ergo utrinque sine morte labuntur, plures cruenti uulneribus referunt ueluti ex proelio pedem, nec tamen cuiusquam ira laxatur. Tunc fortissimus Giton ad uirilia sua admouit nouaculam infestam, minatus se a[d]bscissurum tot miseriarum causam, inhibuitque Tryphaena tam grande facinus non dissimulata missione. Saepius ego cultrum tonsorium super iugulum meum posui, non magis me occisurus quam Giton, quod minabatur, facturus. Audacius tamen ille tragoediam implebat, quia sciebat se illam habere nouaculam, qua iam sibi ceruicem praeciderat. Stante ergo utraque acie, cum appareret futurum non tralaticium bellum, aegre expugnauit gubernator ut caduceatoris more Tryphaena indutias faceret. Data ergo acceptaque ex more patrio fide, protendit ramum oleae a Tutela nauigii raptum, atque in colloquium uenire ausa:
"Quis furor, exclamat, pacem conuertit in arma?
Quid nostrae meruere manus? Non Troius heros
hac in classe uehit decepti pignus Atridae,
nec Medea furens fraterno sanguine pugnat,
sed contemptus amor uires habet. Ei mihi, fata
hos inter fluctus quis raptis euocat armis?
Cui non est mors una satis? Ne uincite pontum
gurgitibusque feris alios immittite fluctus."
CIX
Haec ut turbato clamore mulier effudit, haesit paulisper acies, reuocataeque ad pacem manus intermisere bellum. Vtitur paenitentiae occasione dux Eumolpos, et castigato ante uehementissime Licha tabulas foederis signat, queis haec formula erat: "Ex tui animi sententia, ut tu, Tryphaena, neque iniuriam tibi factam a Gitone quereris, neque si quid ante hunc diem factum est, obicies uindicabisue aut ullo alio genere persequendum curabis; ut tu nihil imperabis puero repugnant, non amplexum, non osculum, non coitum uenere constrictum, nisi pro qua re praesentes numeraueris denarios centum. Item, Licha, ex tui animi sententia, ut tu Encolpion nec uerbo contumelioso insequeris nec uultu, neque quaeres ubi nocte dormiat, aut si quaesieris, pro singulis iniuriis numerabis praesentes denarios ducenos." In haec uerba foederibus compositis arma deponimus, et ne residua in animis etiam post iusiurandum ira remaneret, praeterita aboleri osculis placet. Exhortantibus uniuersis odia detumescunt, epulaeque ad certamen prolatae conciliant hilaritate concordiam. Exsonat ergo cantibus totum nauigium, et quia repentina tranquillitas intermiserat cursum, alius exultantes quaerebat fuscina pisces, alius hamis blandientibus conuellebat praedam repugnantem. Ecce etiam per antemnam pelagiae consederant uolucres, quas textis harundinibus peritus artifex tetigit; illae uiscatis inligatae uiminibus deferebantur ad manus. Tollebat plumas aura uolitantes, pinnasque per maria inanis spuma torquebat. Iam Lichas redire mecum in gratiam coeperat, iam Tryphaena Gitona extrema parte potionis spargebat, cum Eumolpus et ipse uino solutus dicta uoluit in caluos stigmososque iaculari, donec consumpta frigidissima urbanitate rediit ad carmina sua coepitque capillorum elegidarion dicere:
"Quod solum formae decus est, cecidere capilli,
uernantesque comas tristis abegit hiemps.
Nunc umbra nudata sua iam tempora maerent,
areaque attritis ridet adusta pilis.
O fallax natura deum: quae prima dedisti
aetati nostrae gaudia, prima rapis."
"Infelix, modo crinibus nitebas
Phoebo pulchrior et sorore Phoebi.
At nunc leuior aere uel rotundo
horti tubere, quod creauit unda,
ridentes fugis et times puellas.
Vt mortem citius uenire credas,
scito iam capitis perisse partem."
CX
Plura uolebat proferre, credo, et ineptiora praeteritis, cum ancilla Tryphaenae Gitona in partem nauis inferiorem ducit, corymbioque dominae pueri adornat caput. Immo supercilia etiam profert de pyxide, sciteque iacturae liniamenta secuta totam illi formam suam reddidit. Agnouit Tryphaena uerum Gitona, lacrimisque turbata tunc primum bona fide puero basium dedit. Ego etiam si repositum in pristinum decorem puerum gaudebam, abscondebam tamen frequentius uultum, intellegebamque me non tralaticia deformitate esse insignitum, quem alloquio dignum ne Lichas quidem crederet. Sed huic tristitiae eadem illa succurrit ancilla, seuocatumque me non minus decoro exornauit capillamento; immo commendatior uultus enituit, quia flauum corymbion erat.
*
Ceterum Eumolpos, et periclitantium aduocatus et praesentis concordiae auctor, ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in muliebrem leuitatem coepit iactare: quam facile adamarent, quam cito etiam filiorum obliuiscerentur, nullamque esse feminam tam pudicam, quae non peregrina libidine usque ad furorem auerteretur. Nec se tragoedias ueteres curare aut nomina saeculis nota, sed rem sua memoria factam, quam expositurum se esse, si uellemus audire. Conuersis igitur omnium in se uultibus auribusque sic orsus est:
CXI
"Matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut uicinarum quoque gentium feminas ad spectaculum sui euocaret. Haec ergo cum uirum extulisset, non contenta uulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit. Sic adflictantem se ac mortem inedia persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui; magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat. Adsidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et quotienscunque defecerat positum in monumento lumen renouabat. Vna igitur in tota ciuitate fabula erat, solum illud adfulsisse uerum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator prouinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadauer matrona deflebat. Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces asseruabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi [et] lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis audisset, uitio gentis humanae concupiit scire quis aut quid faceret. Descendit igitur in conditorium, uisaque pulcherrima muliere, primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit. Deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas considerauit faciemque unguibus sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam, coepitque hortari lugentem ne perseueraret in dolore superuacuo, ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret: omnium eundem esse exitum [sed] et idem domicilium, et cetera quibus exulceratae mentes ad sanitatem reuocantur. At illa ignota consolatione percussa lacerauit uehementius pectus, ruptosque crines super corpus iacentis imposuit. Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptauit dare mulierculae cibum, donec ancilla uini certe ab eo odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem inuitantis uictam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et: "Quid proderit, inquit, hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te uiuam sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis? Id cinerem aut manes credis sentire sepultos? Vis tu reuiuiscere? Vis discusso muliebri errore, quam diu licuerit, lucis commodis frui? Ipsum te iacentis corpus admonere debet, ut uiuas." Nemo inuitus audit, cum cogitur aut cibum sumere aut uiuere. Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus auide repleuit se cibo quam ancilla, quae prior uicta est.
CXII
Ceterum scitis quid plerumque soleat temptare humanam satietatem. Quibus blanditiis impetrauerat miles ut matrona uellet uiuere, isdem etiam pudicitiam eius aggressus est. Nec deformis aut infacundus iuuenis castae uidebatur, conciliante gratiam ancilla ac subinde dicente:
"Placitone etiam pugnabis amori?
[Nec uenit in mentem quorum consederis aruis?"] Quid diutius moror? Ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit, uictorque miles utrumque persuasit. Iacuerunt ergo una non tantum illa nocte, qua nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis uidelicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum uenisset, putasset exspirasse super corpus uiri pudicissimam uxorem. Ceterum delectatus miles et forma mulieris et secreto, quicquid boni per facultates poterat, coemebat et prima statim nocte in monumentum ferebat. Itaque unius cruciarii parentes ut uiderunt laxatam custodiam, detraxere nocte pendentem supremoque mandauerunt officio. At miles circumscriptus dum desidet, ut postero die uidit unam sine cadauere crucem, ueritus supplicium, mulieri quid accidisset exponit: nec se exspectaturum iudicis sententiam, sed gladio ius dicturum ignauiae suae. Commodaret ergo illa perituro locum, et fatale conditorium familiari ac uiro faceret. Mulier non minus misericors quam pudica: "Ne istud, inquit, dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem. Malo mortuum impendere quam uiuum occidere." Secundum hanc orationem iubet ex arca corpus mariti sui tolli atque illi, quae uacabat, cruci affigi. Vsus est miles ingenio prudentissimae feminae; posteroque die populus miratus est qua ratione mortuus isset in crucem."
CXIII
Risu excepere fabulam nautae, [et] erubescente non mediocriter Tryphaena uultumque suum super ceruicem Gitonis amabiliter ponente. At non Lichas risit, sed iratum commouens caput: "Si iustus, inquit, imperator fuisset, debuit patris familiae corpus in monumentum referre, mulierem affigere cruci". Non dubie redierat in animum Hedyle expilatumque libidinosa migratione nauigium. Sed nec foederis uerba permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupauerat mentes, dabat iracundiae locum. Ceterum Tryphaena in gremio Gitonis posita modo implebat osculis pectus, interdum concinnabat spoliatum crinibus uultum. Ego maestus et impatiens foederis noui non cibum, non potionem capiebam, sed obliquis trucibusque oculis utrumque spectabam. Omnia me oscula uulnerabant, omnes blanditiae, quascunque mulier libidinosa fingebat. Nec tamen adhuc sciebam, utrum magis puero irascerer? quod amicam mihi auferret, an amicae, quod puerum corrumperet: utraque inimicissima oculis meis et captiuitate praeterita tristiora. Accedebat huc, quod neque Tryphaena me alloquebatur tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem, nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut, quod minimum est, sermone communi uocabat, credo, ueritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet. Inundauere pectus lacrimae dolore paratae, gemitusque suspirio tectus animam paene submouit.
*
In partem uoluptatis temptabat admitti, nec domini supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium.
*
ANCILLA TRYPHAENAE AD ENCOLPIVM. "Si quid ingenui sanguinis habes, non pluris illam facies, quam scortum. Si uir fueris, non ibis ad spintriam"
*
Me nihil magis pudebat, quam ne Eumolpus sensisset quidquid illud fuerat, et homo dicacissimus carminibus uindicaret
*
Iurat uerbis Eumolpus conceptissimis
*
CXIV
Dum haec taliaque iactamus, inhorruit mare, nubesque undique adductae obruere tenebris diem. Discurrunt nautae ad officia trepidantes, uelaque tempestati subducunt. Sed nec certos fluctus uentus impulerat, nec quo destinaret cursum gubernator sciebat. Siciliam modo uentus dabat, saepissime in oram Italici litoris aquilo possessor conuertebat huc illuc obnoxiam ratem, et quod omnibus procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator uideret. Itaque †hercules† postquam manifesta* conualuit, Lichas trepidans ad me supinas porrigit manus et: "Tu, inquit, Encolpi, succurre periclitantibus, et uestem illam diuinam sistrumque redde nauigio. Per fidem, miserere, quemadmodum quidem soles". Et illum quidem uociferantem in mare uentus excussit, repetitumque infesto gurgite procella circumegit atque hausit. Tryphaenam autem prope iam ... fidelissimi rapuerunt serui, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissimae morti. Applicitus cum clamore fleui et: "Hoc, inquam, a diis meruimus, ut nos sola morte coniungerent? Sed non crudelis fortuna concedit. Ecce iam ratem fluctus euertet, ecce iam amplexus amantium iratum diuidet mare. Igitur, si uere Encolpion dilexisti, da oscula, dum licet, et ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape". Haec ut ego dixi, Giton uestem deposuit, meaque tunica contectus exseruit ad osculum caput. Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona circumuenienti praecinxit et: "Si nihil aliud, certe diutius, inquit, iunctos nos mare feret, uel si uoluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena componet". Patior ego uinculum extremum, et ueluti lecto funebri aptatus exspecto mortem iam non molestam. Peragit interim tempestas mandata fatorum, omnesque reliquias nauis expugnat. Non arbor erat relicta, non gubernacula, non funis aut remus, sed quasi rudis atque infecta materies ibat cum fluctibus.
*
Procurrere piscatores paruulis expediti nauigiis ad praedam rapiendam. Deinde ut aliquos uiderunt, qui suas opes defenderent, mutauerunt crudelitatem in auxilium.
*
CXV
Audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri quasi cupientis exire beluae gemitum. Persecuti igitur sonum inuenimus Eumolpum sedentem membranaeque ingenti uersus ingerentem. Mirati ergo quod illi uacaret in uicinia mortis poema facere, extrahimus clamantem, iubemusque bonam habere mentem. At ille interpellatus excanduit et: "Sinite me, inquit, sententiam explere; laborat carmen in fine". Inicio ego phrenetico manum, iubeoque Gitona accedere et in terram trahere poetam mugientem.
*
Hoc opere tandem elaborato casam piscatoriam subimus maerentes, cibisque naufragio corruptis utcumque curati tristissimam exegimus noctem. Postero die, cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, repente uideo corpus humanum circumactum leui uortice ad litus deferri. Substiti ergo tristis coepique umentibus oculis maris fidem inspicere et: "Hunc forsitan, proclamo, in aliqua parte terrarum secura exspectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius, aut patrem utique reliquit aliquem, cui proficiscens osculum dedit. Haec sunt consilia mortalium, haec uota magnarum cogitationum. En homo quemadmodum natat!" Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inuiolatum os fluctus conuertit in terram, agnouique terribilem paulo ante et implacabilem Licham pedibus meis paene subiectum. Non tenui igitur diutius lacrimas, immo percussi semel iterumque manibus pectus et: "Vbi nunc est, inquam, iracundia tua, ubi impotentia tua? Nempe piscibus beluisque expositus es, et qui paulo ante iactabas uires imperii tui, de tam magna naue ne tabulam quidem naufragus habes. Ite nunc mortales, et magnis cogitationibus pectora implete. Ite cauti, et opes fraudibus captas per mille annos disponite. Nempe hic proxima luce patrimonii sui rationes inspexit, nempe diem etiam, quo uenturus esset in patriam, animo suo fixit. Dii deaeque quam longe a destinatione sua iacet! Sed non sola mortalibus maria hanc fidem praestant. Illum bellantem arma decipiunt, illum diis uota reddentem penatium suorum ruina sepelit. Ille uehiculo lapsus properantem spiritum excussit, cibus quidum strangulauit, abstinentem frugalitas. Si bene calculum ponas, ubique naufragium est. At enim fluctibus obruto non contingit sepultura: tanquam intersit, periturum corpus quae ratio consumat, ignis an fluctus an mora! Quicquid feceris, omnia haec eodem uentura sunt. Ferae tamen corpus lacerabunt: tanquam melius ignis accipiat! Immo hanc poenam grauissimam credimus, ubi seruis irascimur. Quae ergo dementia est, omnia facere, ne quid de nobis relinquat sepultura?"
*
Et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus adolebat. Eumolpus autem dum epigramma mortuo facit, oculos ad arcessendos sensus longius mittit.
*
CXVI
Hoc peracto libenter officio destinatum carpimus iter, ac momento temporis in montem sudantes conscendimus, ex quo haud procul impositum arce sublimi oppidum cernimus. Nec quid esset sciebamus errantes, donec a uilico quodam Crotona esse cognouimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae primam. Cum deinde diligentius exploraremus qui homines inhabitarent nobile solum, quodue genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus opes: "O mi, inquit, hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque uitae praesidium quaerite. Sin autem urbanioris notae homines sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis. In hac enim urbe non litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas sanctique mores laudibus ad fructum perueniunt, sed quoscunque homines in hac urbe uideritis, scitote in duas partes esse diuisos. Nam aut captantur aut captant. In hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas, non ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. Qui uero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perueniunt, ide est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur. Adibitis, inquit, oppidum tanquam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi cadauera, quae lacerantur, aut corui, qui lacerant."
CXVII
Prudentior Eumolpus conuertit ad nouitatem rei mentem genusque diuitationis sibi non displicere confessus est. Iocari ego senem poetica leuitate credebam, cum ille: "Vtinam quidem, inquit, sufficeret largior scena, id est uestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem: non mehercules operam istam differrem, sed continuo uos ad magnas opes ducerem". Atquin promitto, quicquid exigeret, dummodo placeret uestis, rapinae comes, et quicquid Lycurgi uilla grassantibus praebuisset: "nam nummos in praesentem usum deum matrem pro fide sua reddituram". "Quid ergo, inquit Eumolpus, cessamus mimum componere? Facite ergo me dominum, si negotiatio placet." Nemo ausus est artem damnare nihil auferentem. Itaque ut duraret inter omnes tutum mendacium, in uerba Eumolpi sacramentum iurauimus: uri, uinciri, uerberari ferroque necari, et quicquid aliud Eumolpus iussisset. Tanquam legitimi gladiatores domino corpora animasque religiosissime addicimus. Post peractum sacramentum seruiliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus, iuuenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de ciuitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret. Accessisse huic tristitiae proximum naufragium, quo amplius uicies sestertium amiserit; nec illum iactura moueri, sed destitutum ministerio non agnoscere dignitatem suam. Praeterea habere in Africa trecenties sestertium fundis nominibusque depositum; nam familiam quidem tam magnam per agros Numidiae esse sparsam, ut possit uel Carthaginem capere. Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo, ut plurimum tussiat, ut sit modo solutioris stomachi cibosque omnes palam damnet; loquatur aurum et argentum fundosque mendaces et perpetuam terrarum sterilitatem; sedeat praeterea quotidie ad rationes tabulasque testamenti omnibus ... renouet. Et ne quid scaenae deesset, quotiescunque aliquem nostrum uocare temptasset, alium pro alio uocaret, ut facile appareret dominum etiam eorum meminisse, qui praesentes non essent. His ita ordinatis, "quod bene feliciterque eueniret" precati deos uiam ingredimur. Sed neque Giton sub insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detractator ministerii, posita frequentius sarcina male dicebat properantibus, affirmabatque se aut proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum. "Quid uos, inquit? iumentum me putatis esse aut lapidariam nauem? Hominis operas locaui, non caballi. Nec minus liber sum quam uos, etiam si pauperem pater me reliquit." Nec contentus maledictis tollebat subinde altius pedem, et strepitu obsceno simul atque odore uiam implebat. Ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur.
*
CXVIII
EVMOLPVS. Multos, [inquit Eumolpus, o] iuuenes, carmen decepit. Nam ut quisque uersum pedibus instruxit sensumque teneriorem uerborum ambitu intexuit, putauit se continuo in Heliconem uenisse. Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugerunt, credentes facilius poema exstrui posse, quam controuersiam sententiolis uibrantibus pictam. Ceterum neque generosior spiritus uanitatem amat, neque concipere aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine litterarum inundata. Refugiendum est ab omni uerborum, ut ita dicam, uilitate et sumendae uoces a plebe summotae, ut fiat "odi profanum uulgus et arceo". Praeterea curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto uestibus colore niteant. Homerus testis et lyrici, Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas. Ceteri enim aut non uiderunt uiam qua iretur ad carmen, aut uisam timuerunt calcare. Ecce belli ciuilis ingens opus quisquis attigerit nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae uersibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi uaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides: tanquam si placet hic impetus, etiam si nondum recepit ultimam manum":
CXIX
Orbem iam totum uictor Romanus habebat
qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque
nec satiatus erat. Grauidis freta pulsa carinis
iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra,
si qua foret tellus, quae fuluum mitteret aurum,
hostis erat, fatisque in tristia bella paratis
quaerebantur opes. Non uulgo nota placebant
gaudia, non usu plebeio trita uoluptas.
Aes Ephyreiacum laudabat miles, in ima
quaesitus tellure nitor certauerat ostro,
hinc Numidae accierant, illinc noua uellera Seres
atque Arabum populus sua despoliauerat arua.
Ecce aliae clades et laesae uulnera pacis.
Quaeritur in siluis auro fera, et ultimus Hammon
Afrorum excutitur, ne desit belua dente
ad mortes pretiosa; fames premit aduena classes,
tigris et aurata gradiens uectatur in aula,
ut bibat humanum populo plaudente cruorem.
Heu, pudet effari perituraque prodere fata!
Persarum ritu male pubescentibus annis
surripuere uiros, exsectaque uiscera ferro
in uenerem fregere, atque ut fuga mobilis aeui
circumscripta mora properantes differat annos,
quaerit se natura nec inuenit. Omnibus ergo
scorta placent fractique enerui corpore gressus
et laxi crines et tot noua nomina uestis
quaeque uirum quaerunt. Ecce Afris eruta terris
citrea mensa greges seruorum ostrumque renidens
ponitur ac maculis imitatur uilius aurum
quae sensum trahat. Hoc sterile ac male nobile lignum
turba sepulta mero circum uenit, omniaque orbis
praemia correptis miles uagus esurit armis.
Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus
ad mensam uiuus perducitur, atque Lucrinis
eruta litoribus uendunt conchylia cenas
ut renouent per damna famem. Iam Phasidos unda
orbata est auibus, mutoque in litore tantum
solae desertis adspirant frondibus aurae.
Nec minor in Campo furor est emptique Quirites
ad praedam strepitumque lucri suffragia uertunt.
Venalis populus, uenalis curia patrum:
est fauor in pretio. Senibus quoque libera uirtus
exciderat, sparsisque opibus conuersa potestas
ipsaque maiestas auro corrupta iacebat.
Pellitur a populo uictus Cato; tristior illest
qui uicit, fascesque pudet rapuisse Catoni.
Namque -hoc dedecoris populo morumque ruina-
non homo pulsus erat, sed in uno uicta potestas
Romanumque decus. Quare tam perdita Roma
ipsa sui merces erat et sine uindice praeda.
Praeterea gemino deprensam gurgite plebem
faenoris illuuies ususque exederat aeris.
Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus,
sed ueluti tabes tacitis concepta medullis
intra membra furens curis latrantibus errat.
Arma placent miseris, detritaque commoda luxu
uulneribus reparantur. Inops audacia tutast.
Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem
quae poterant artes sana ratione mouere,
ni furor et bellum ferroque excita libido?
CXX
Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes
armorum strue diuersa feralis Enyo.
Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus,
Iulius ingratam perfudit sanguine Romam,
et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra
diuisit cineres. Hos gloria reddit honores.
Est locus exciso penitus demersus hiatu
Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arua,
Cocyti perfusus aqua; nam spiritus, extra
qui furit effusus, funesto spargitur aestu.
Non haec autumno tellus uiret aut alit herbas
caespite laetus ager, non uerno persona cantu
mollia discordi strepitu uirgulta loquuntur
sed chaos et nigro squalentia pumice saxa
gaudent ferali circum tumulata cupressu.
Has inter sedes Ditis pater extulit ora
bustorum flammis et cana sparsa fauilla,
ac tali uolucrem Fortunam uoce lacessit:
'Rerum humanarum diuinarumque potestas
Fors, cui nulla placet nimium secura potestas,
quae noua semper amas et mox possessa relinquis,
ecquid Romano sentis te pondere uictam
nec posse ulterius perituram extollere molem?
Ipsa suas uires odit Romana iuuentus
et quas struxit opes, male sustinet. Aspice late
luxuriam spoliorum et censum in damna furentem.
Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt,
expelluntur aquae saxis, mare nascitur aruis,
et permutata rerum statione rebellant.
En etiam mea regna petunt. Perfossa dehiscit
molibus insanis tellus, iam montibus haustis
antra gemunt, et dum uanos lapis inuenit usus,
inferni manes caelum sperare fatentur.
Quare age, Fors, muta pacatum in proelia uultum,
Romanosque cie, ac nostris da funera regnis.
Iam pridem nullo perfundimus ora cruore,
nec mea Tisiphone sitientis perluit artus
ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus
extulit in lucem nutritas sanguine fruges.'
CXXI
Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram
conatus rupto tellurem soluit hiatu.
Tunc Fortuna leui defudit pectore uoces:
"O genitor, cui Cocyti penetralia parent,
si modo uera mihi fas est impune profari
uota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat
pectore in hoc leuiorque exurit flamma medullas.
Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi
muneribusque meis irascor. Destruet istas
idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi
quippe cremare uiros et sanguine pascere luxum.
Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos
Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.
Iam fragor armorum trepidantes personat aures.
Et Libyae cerno tua, Nile gementia claustra
Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.
Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum
atque animas accerse nouas. Vix nauita Porthmeus
sufficiet simulacra uirum traducere cumba;
classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina
pallida Tisiphone, concisaque uulnera mande.
Ad Stygios manes laceratus ducitur orbis '.
CXXII
Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco
intremuit nubes elisosque abscidit ignes.
Subsedit pater umbrarum, gremioque reducto
telluris pauitans fraternos palluit ictus.
Continuo clades hominum uenturaque damna
auspiciis patuere deum. Namque ore cruento
deformis Titan uultum caligine texit:
ciuiles acies iam tum spirare putares.
Parte alia plenos extinxit Cynthia uultus
et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant
uerticibus lapsis montis iuga, nec uaga passim
flumina per notas ibant morientia ripas.
Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem
sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna uoratur
ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit.
Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis
umbrarum facies diro stridore minantur.
Fax stellis comitata nouis incendia ducit
sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre.
Haec ostenta breui soluit deus. Exuit omnes
quippe moras Caesar, uindictaeque actus amore
Gallica proiecit, ciuilia sustulit arma.
Alpibus aeriis, ubi Graio numine pulsae
descendunt rupes et se patiuntur adiri,
est locus Herculeis aris sacer: hunc niue dura
claudit hiemps canoque ad sidera uertice tollit.
Caelum illinc cecidisse putes: non solis adulti
mansuescit radiis, non uerni temporis aura,
sed glacie concreta rigent hiemisque pruinis.
Totum ferre potest umeris minitantibus orbem.
Haec ubi calcauit Caesar iuga milite laeto
optauitque locum, summo de uertice montis
Hesperiae campos late prospexit, et ambas
intentans cum uoce manus ad sidera dixit:
"Iuppiter omnipotens, et tu, Saturnia tellus,
armis laeta meis olimque onerata triumphis,
testor ad has acies inuitum arcessere Martem,
inuitas me ferre manus. Sed uulnere cogor,
pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tingo,
dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes
Alpibus excludo, uincendo certior exul.
Sanguine Germano sexagintaque triumphis
esse nocens coepi. Quamquam quos gloria terret
aut qui sunt qui bella uident? Mercedibus emptae
ac uiles operae, quorum est mea Roma nouerca.
At, reor, haud impune, nec hanc sine uindice dextram
uinciet ignauus. Victores ite furentes,
ite mei comites, et causam dicite ferro.
Namque omnes unum crimen uocat, omnibus una
impendet clades. Reddenda est gratia uobis,
non solus uici. Quare, quia poena tropaeis
imminet, et sordes meruit uictoria nostra,
iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum
et temptate manus. Certe mea causa peractast:
inter tot fortes armatus nescio uinci.'
Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales
omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
Nec non horrendi nemoris de parte sinistra
insolitae uoces flamma sonuere sequenti.
Ipse nitor Phoebi uulgato laetior orbe
creuit, et aurato praecinxit fulgure uultus.
CXXIII
Fortior ominibus mouit Mauortia signa
Caesar, et insolitos gressu prior occupat ausus.
Prima quidem glacies et cana uincta pruina
non pugnauit humus mitique horrore quieuit.
Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos
et pauidus quadrupes undarum uincula rupit,
incaluere niues. Mox flumina montibus altis
undabant modo nata, sed haec quoque -iussa putares-
stabant, et uincta fluctus stupuere ruina,
et paulo ante lues iam concidenda iacebat.
Tum uero male fida prius uestigia lusit
decepitque pedes: pariter turmaeque uirique
armaque congesta strue deplorata iacebant.
Ecce etiam rigido concussae flamine nubes
exonerabantur, nec rupti turbine uenti
derant, aut tumida confractum grandine caelum.
Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant,
et concreta gelu ponti uelut unda ruebat.
Victa erat ingenti tellus niue uictaque caeli
sidera, uicta suis haerentia flumina ripis;
nondum Caesar erat; sed magnam nixus in hastam
horrida securis frangebat gressibus arua,
qualis Caucasea decurrens arduus arce
Amphitryoniades, aut toruo Iuppiter ore,
cum se uerticibus magni demisit Olympi
et periturorum deiecit tela Gigantum.
Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces,
interea uolucer motis conterrita pinnis
Fama uolat summique petit iuga celsa Palati,
atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
iam classes fluitare mari totasque per Alpes
feruere Germano perfusas sanguine turmas.
Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella
ante oculos uolitant. Ergo pulsata tumultu
pectora perque duas scinduntur territa causas.
Huic fuga per terras, illi magis unda probatur,
et patria pontus iam tutior. Est magis arma
qui temptare uelit fatisque iubentibus uti.
Quantum quisque timet, tantum fugit. Ocior ipse
hos inter motus populus, miserabile uisu,
quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe.
Gaudet Roma fuga, debellatique Quirites
rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt.
Ille manu pauida natos tenet, ille penates
occultat gremio, deploratumque relinquit
limen, et absentem uotis interficit hostem.
Sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant
grandaeuosque patres, onerisque ignara iuuentus
id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum
hic uehit imprudens praedamque in proelia ducit.
Ac uelut ex alto cum magnus inhorruit auster
et pulsas euertit aquas, non arma ministris,
non regumen prodest, ligat alter pondera pinus,
alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit,
hic dat uela fugae fortunaeque omnia credit.
Quid tam parua queror? Gemino cum consule Magnus,
ille tremor Ponti saeuique repertor Hydaspis
et piratarum scopulus, modo quem ter ouantem
Iuppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus
et ueneratus erat submissa Bosporos unda
- pro pudor! - imperii deserto nomine fugit,
ut Fortuna leuis Magni quoque terga uideret.
CXXIV
Ergo tanta lues diuum quoque numina uidit,
consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem
mitis turba deum terras exosa furentes
deserit, atque hominum damnatum auertitur agmen.
Pax prima ante alias niueos pulsata lacertos
abscondit galea uictum caput, atque relicto
orbe fugax Ditis petit implacabile regnum.
Huic comes it submissa Fides, et crine soluto
Iustitia, ac maerens lacera Concordia palla.
At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit
emergit late Ditis chorus, horrida Erinys
et Bellona minax, facibusque armata Megaera
Letumque, Insidiaeque, et lurida Mortis imago.
Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis
sanguineum late tollit caput, oraque mille
uulneribus confossa cruenta casside uelat;
haeret detritus laeuae Mauortius umbo
innumerabilibus telis grauis, atque flagranti
stipite dextra minax terris incendia portat.
Sentit terra deos, mutataque sidera pondus
quaesiuere suum; namque omnis regia caeli
in partes diducta ruit. Primumque Dione
Caesaris acta sui ducit, comes additur illi
Pallas, et ingentem quatiens Mauortius hastam.
Magnum cum Phoebo soror et Cyllenia proles
excipit, ac totis similis Tirynthius actis.
Intremuere tubae, ac scisso Discordia crine
extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore
concretus sanguis, contusaque lumina flebant,
stabant aerati scabra rubigine dentes,
tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora,
atque inter torto laceratam pectore uestem
sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit,
alta petit gradiens iuga nobilis Appennini,
unde omnes terras atque omnia litora posset
aspicere ac toto fluitantes orbe cateruas,
atque has erumpit furibundo pectore uoces:
"Sumite nunc gentes accensis mentibus arma,
sumite, et in medias immittite lampadas urbes.
Vincetur quicumque latet; non femina cesset,
non puer aut aeuo iam desolata senectus;
ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent.
Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem,
Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem.
Quid porro tu, diue, tuis cunctaris in armis,
non frangis portas, non muris oppida soluis
thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri
Romanas arces? Epidamni moenia quaere
Thessalicosque sinus humano sanguine tingue.'
Factum est in terris quicquid Discordia iussit.
*
Cum haec Eumolpos ingenti uolubilitate uerborum effudisset, tandem Crotona intrauimus. Vbi quidem paruo deuersorio refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam heredipetarum sciscitantium quod genus hominum aut unde ueniremus. Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata uerborum uolubilitate, unde aut qui essemus haud dubie credentibus indicauimus. Qui statim opes suas summo cum certamine in Eumolpum congesserunt.
*
[Certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eumolpi sollicitant].
*
CXXV
Dum haec magno tempore Crotone aguntur ... et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae esset oblitus statum, adeo ut suis iactaret neminem gratiae suae ibi posse resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea urbe, beneficio amicorum laturos. Ceterum ego, etsi quotidie magis magisque superfluentibus bonis saginatum corpus impleueram, putabamque a custodia mei remouisse uultum Fortunam, tamen saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam causam, et: "Quid, aiebam, si callidus captator exploratorem in Africam miserit mendaciumque deprehenderit nostrum? Quid, si etiam mercennarius [Eumolpi] praesenti felicitate lassus indicium ad amicos detulerit, totamque fallaciam inuidiosa proditione detexerit? Nemque rursus fugiendum erit, et tandem expugnata paupertas noua mendicitate reuocanda. Dii deaeque, quam male est extra legem uiuentibus! quicquid meruerunt, semper exspectant".
*
CXXVI
CHRYSIS ANCILLA CIRCES AD POLYAENVM. "Quia nosti uenerem tuam, superbiam captas uendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia; quo incessus arte compositus et ne uestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis ut uendas? Vides me: nec auguria noui nec mathematicorum caelum curare soleo; ex uultibus tamen hominum mores colligo, et cum spatiantem uidi, quid cogites scio. Siue ergo nobis uendis quod peto, mercator paratus est, siue, quod humanius est, commodas, effice ut beneficium debeam. Nam quod seuum te et humilem fateris, accendis desiderium aestuantis. Quaedam enim feminae sordibus calent, nec libidinem concitant, nisi aut seruos uiderint aut statores altius cinctos. Arena aliquas accendit, aut perfusus puluere mulio, aut histrio scaenae ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea; usque ab orchestra quattuordecim transilit, et in extrema plebe quaerit quod diligat." Itaque oratione blandissima plenus: "Rogo, inquam, numquid illa, quae me amat, tu es?" Multum risit ancilla post tam frigidum schema et: "Nolo, inquit, tibi tam ualde placeas. Ego adhuc seruo nunquam succubui, nec hoc dii sinant ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint matronae, quae flagellorum uestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum, nunquam tamen nisi in equestribus sedeo." Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem. Procedentibus deinde longius iocis rogaui [ancillam] ut in platanona produceret dominam. Placuit puellae consilium ... Itaque collegit altius tunicam flexitque se in eum daphnona, qui ambulationi haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris, laterique meo applicat mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla uox est quae formam eius possit comprehendere, nam quicquid dixero minus erit. Crines ingenio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam credidit. Iam mentum, iam ceruix, iam manus, iam pedum candor intra auri gracile uinculum positus: Parium marmor extinxerat. Itaque tunc primum Dorida uetus amator contempsi.
*
Quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter, armis
inter caelicolas fabula muta taces?
Nunc erat a torua submittere cornua fronte,
nunc pluma canos dissimulare tuos.
Haec uera est Danae. Tempta modo tangere corpus,
iam tua flammifero membra calore fluent.
*
CXXVII
Delectata illa risit tam blandum, ut uideretur mihi plenum os extra nubem luna proferre. Mox digitis gubernantibus uocem: "Si non fastidis, inquit, feminam ornatam et hoc primum anno uirum expertam, concilio tibi, o iuuenis, sororem. Habes tu quidem et fratrem - neque enim me piguit inquirere -; sed quid prohibet et sororem adoptare? Eodem gradu uenio. Tu tantum dignare et meum osculum, cum libuerit, agnoscere." - "Immo, inquam, ego per formam tuam te rogo, ne fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere. Inuenies religiosum, si te adorari permiseris. Ac ne me iudices ad hoc templum Amoris gratis accedere, dono tibi fratrem meum." - "Quid? tu, inquit illa, donas mihi eum, sine quo non potes uiuere, ex cuius osculo pendes, quem sic tu amas, quemadmodum ego te uolo?" Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat uocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat a‰ra ut putares inter auras canere Sirenum concordiam. Itaque miranti, et toto mihi caelo clarius nescio quid relucente, libuit deae nomen quaerere. "Ita, inquit, non dixit tibi ancilla mea Circen me uocari? Non sum quidem Solis progenies, nec mea mater, dum placet, labentis mundi cursum detinuit. Habebo tamen quod caelo imputem, si nos fata coniunxerint. Immo iam nescio quid tacitis cogitationibus deus agit. Nec sine causa Polyaenon Circe amat: semper inter haec nomina magna fax surgit. Sume ergo amplexum, si placet. Neque est quod curiosum aliquem extimescas: longe ab hoc loco frater est." Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus pluma deduxit in terram uario gramine indutam.
Idaeo quales fudit de uertice flores
Terra parens, cum se concesso iunxit amori
Iuppiter et toto concepit pectore flammas:
emicuere rosae uiolaeque et molle cyperon,
albaque de uiridi riserunt lilia prato:
talis humus Venerem molles clamauit in herbas,
candidiorque dies secreto fauit amori. In hoc gramine pariter compositi mille osculis lusimus quaerentes uoluptatem robustam.
*
CXXVIII
CIRCE AD POLYAENVM. "Quid est? inquit; numquid te osculum meum offendit? Numquid spiritus ieiunio marcet? Numquid alarum negligens sudor? Puto, si haec non sunt, numquid Gitona times?" Perfusus ego rubore manifesto etiam si quid habueram uirium, perdidi, totoque corpore uelut laxato: "Quaeso, inquam, regina, noli suggillace miserias. Veneficio contactus sum".
*
CIRCE. "Dic, Chrysis, sed uerum: numquid indecens sum? Numquid incompta? numquid ab aliquo naturali uitio formam meam excaeco? Noli decipere dominam tuam. Nescio quid peccauimus." Rapuit deinde tacenti speculum, et postquam omnes uultus temptauit, quos solet inter amantes risus fingere, excussit uexatam solo uestem raptimque aedem Veneris intrauit. Ego contra damnatus et quasi quodam uisu in horrorem perductus interrogare animum meum coepi, an uera uoluptate fraudatus essem.
Nocte soporifera ueluti cum somnia ludunt
errantes oculos effossaque protulit aurum
in lucem tellus: uersat manus improba furtum
thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora
et mentem timor altus habet, ne forte grauatum
excutiat gremium secreti conscius auri:
mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem
ueraque forma redit, animus, quod perdidit, optat
atque in praeterita se totus imagine uersat.
*
GITON AD ENCOLPION. "Itaque hoc nomine tibi gratias ago, quod me Socratica fide diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lecto iacuit".
*
CXXIX
ENCOLPIVS AD GITONEM. "Crede mihi, frater, non intellego me uirum esse, non sentio. Funerata est illa pars corporis, qua quondam Achilles eram".
*
Veritus puer ne in secreto deprehensus daret sermonibus locum, proripuit se et in partem aedium interiorem fugit.
*
Cubiculum autem meum Chrysis intrauit, codicillosque mihi dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta: "CIRCE POLYAENO SALVTEM. Si libidinosa essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago. In umbra uoluptatis diutius lusi. Quid tamen agas quaero, et an tuis pedibus perueneris domum; negant enim medici sine neruis homines ambulare posse. Narrabo tibi, adulescens, paralysin caue. Nunquam ego aegrum tam magno periculo uidi; medius [fidius] iam peristi. Quod si idem frigus genua manusque temptauerit tuas, licet ad tubicines mittas. Quid ergo est? Etiam si grauem iniuriam accepi, homini tamen misero non inuideo medicinam. Si uis sanus esse, Gitonem roga. Recipies, inquam, neruos tuos, si triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me attinet, non timeo ne quis inueniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi nec fama mentitur. Vale, si potes". Vt intellexit Chrysis perlegisse me totum conuicium: "Solent, inquit, haec fieri, et praecipue in hac ciuitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt ... Itaque huius quoque rei cura agetur. Rescribe modo blandius dominae, animumque eius candida humanitate restitue. Verum enim fatendum [est]: ex qua hora iniuriam accepit, apud se non est". Libenter quidem parui ancillae, uerbaque codicillis talia imposui:
CXXX
POLYAENOS CIRCAE SALVTEM. Fateor me, domina, saepe peccasse; nam et homo sum et adhuc iuuenis. Numquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui. Habes confitentem reum: quicquid iusseris, merui. Proditionem feci, hominem occidi, templum uiolaui: in haec facinora quaere supplicium. Siue occidere placet, ferro meo uenio; siue uerberibus contenta es, curro nudus ad dominam. Illud unum memento, non me, sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quis hoc turbauerit nescio. Forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia concupisco, uoluptatem tempore consumpsi. Non inuenio, quod feci. Paralysin tamen cauere iubes: tanquam iam maior fieri possit, quae abstulit mihi per quod etiam te habere potui. Summa tamen excusationis meae haec est: placebo tibi, si me culpam emendare permiseris.
*
Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curaui diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis ualidioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure ceruicibus, hausi parcius merum. Hinc ante somnum leuissima ambulatione compositus sine Gitone cubiculum intraui. Tanta erat placandi cura, ut timerem ne latus meum frater conuelleret.
CXXXI
Postero die, cum sine offensa corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare Chrysidem. Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa interuenit comitem aniculam trahens. Atque ut me consalutauit: "Quid est, inquit, fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?" Illa de sinu licium protulit uarii coloris filis intortum, ceruicemque uinxit meam. Mox turbatum sputo puluerem medio sustulit digito, frontemque repugnantis signauit ... Hoc peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum, quos ipsa praecantatos purpura inuoluerat, admotisque manibus temptare coepit inguinum uires. Dicto citius nerui paruerunt imperio, manusque aniculae ingenti motu repleuerunt. At illa gaudio exultans: "Vides, inquit, Chrysis mea, uides, quod aliis leporem excitaui?"
*
Mobilis aestiuas platanus diffuderat umbras
et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus
et circum tonsae trepidanti uertice pinus.
Has inter ludebat aquis errantibus amnis
spumeus, et querulo uexabat rore lapillos.
Dignus amore locus: testis siluestris aedon
atque urbana Procne, quae circum gramina fusae
et molles uiolas cantu sua rura colebant.
*
Premebat illa resoluta marmoreis ceruicibus aurum torum myrtoque florenti quietum ... uerberabat. Itaque ut me uidit, paululum erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis omnibus secundum inuitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta: "Quid est, inquit, paralytice? Ecquid hodie totus uenisti?" - "Rogas, inquam ego, potius quam temptas?" Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad satietatem osculis fruor.
*
CXXXII
ENCOLPIVS DE ENDYMIONE PVERO. Ipsa corporis pulchritudine me ad se uocante trahebat ad uenerem. Iam pluribus osculis labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris inuenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.
*
Manifestis matrona contumeliis uerberata tandem ad ultionem decurrit, uocatque cubicularios et me iubet catomidiari. Nec contenta mulier tam graui iniuria mea, conuocat omnes quasillarias familiaeque sordidissimam partem, ac me conspui iubet. Oppono ego manus oculis meis, nullisque effusis precibus, quia sciebam quid meruissem, uerberibus sputisque extra ianuam eiectus sum. Eicitur et Proselenos, Chrysis uapulat, totaque familia tristis inter se mussat, quaeritque quis dominae hilaritatem confuderit.
*
Itaque pensatis uicibus animosior, uerberum notas arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton. Quod solum igitur saluo pudore poterat contingere, languorem simulaui, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam conuerti, quae mihi omnium malorum causa fuerat:
Ter corripui terribilem manu bipennem,
ter languidior coliculi repente thyrso
ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
Nec iam poteram, quod modo conficere libebat;
namque illa metu frigidior rigente bruma
confugerat in uiscera mille operta rugis.
Ita non potui supplicio caput aperire,
sed furciferae mortifero timore lusus
ad uerba, magis quae poterant nocere, fugi. Erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacem uexaui: "Quid dicis, inquam, omnium hominum deorumque pudor? Nam ne nominare quidem te inter res serias fas est. Hoc de te merui, ut me in caelo positum ad inferos traheres? ut traduceres annos primo florentes uigore, senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres? Rogo te, mihi apodixin defunctoriam redde." Haec ut iratus effudi,
Illa solo fixos oculos auersa tenebat,
nec magis incepto uultum sermone mouetur
quam lentae salices lassoue papauera collo. Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod oblitus uerecundiae meae cum ea parte corporis uerba contulerim, quam ne ad cognitionem quidem admittere seuerioris notae homines solerent. Mox perfricata diutius fronte: "Quid autem ego, inquam, mali feci, si dolorem meum naturali conuicio exoneraui? Aut quid est quod in corpore humano uentri male dicere solemus aut gulae capitique etiam, cum saepius dolet? Quid? Non et Vlixes cum corde litigat suo, et quidam tragici oculos suos tanquam audientes castigant? Podagrici pedibus suis male dicunt, chiragrici manibus, lippi oculis, et qui offenderunt saepe digitos, quicquid doloris habent, in pedes deferunt:
Quid me constricta spectatis fronte Catones,
damnatisque nouae simplicitatis opus?
Sermonis puri non tristis gratia ridet,
quodque facit populus, candida lingua refert.
Nam quis concubitus, Veneris quis gaudia nescit?
Quis uetat in tepido membra calere toro?
Ipse pater ueri doctus Epicurus in arte
iussit, et hoc uitam dixit habere telos.
*
"Nihil est hominum inepta persuasione falsius nec ficta seueritate ineptius"
*
CXXXIII
Hac declamatione finita Gitona uoco et: "Narra mihi, inquam, frater, sed tua fide: ea nocte, qua te mihi Ascyltos subduxit, usque in iniuriam uigilauit, an contentus fuit uidua pudicaque nocte? Tetigit puer oculos suos, conceptissimisque iurauit uerbis sibi ab Ascylto nullam uim factam.
*
... positoque in limine genu sic deprecatus sum numen auersum:
Nympharum Bacchique comes, quem pulcra Dione
diuitibus siluis numen dedit, inclita paret
cui Lesbos uiridisque Thasos, quem Lydus adorat
septifluus, templumque tuis imponit Hypaepis:
huc ades et Bacchi tutor Dryadumque uoluptas,
et timidas admitte preces. Non sanguine tristi
perfusus uenio, non templis impius hostis
admoui dextram, sed inops et rebus egenis
attritus facinus non toto corpore feci.
Quisquis peccat inops, minor est reus. Hac prece, quaeso,
exonera mentem culpaeque ignosce minori,
et quandoque mihi fortunae arriserit hora,
non sine honore tuum patiar decus. Ibit ad aras
sancte, tuas hircus, pecoris pater, ibit ad aras
corniger et querulae fetus suis, hostia lactens.
Spumabit pateris hornus liquor, et ter ouantem
circa delubrum gressum feret ebria pubes."
*
Dum haec ago curaque sollerti deposito meo caueo, intrauit delubrum anus laceratis crinibus nigraque ueste deformis, extraque uestibulum me iniecta manu duxit.
*
CXXXIV
PROSELENOS ANVS AD ENCOLPIVM. "Quae striges comederunt neruos tuos, aut quod purgamentum nocte calcasti triuio aut cadauer? Nec a puero quidem te uindicasti, sed mollis, debilis, lassus, tanquam caballus in cliuo, et operam et sudorem perdidisti. Nec contentus ipse peccare, mihi deos iratos excitasti"
*
Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem perduxit impulitque super lectum, et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcauit. Ac nisi primo ictu harundo quassata impetum uerberantis minuisset, forsitan etiam brachia mea caputque fregisset. Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus obscuratum dextra caput super puluinum inclinaui. Nec minus illa fletu confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis uocibus coepit accusare, donec interuenti sacerdos: "Quid uos, inquit, in cellam meam tanquam ante recens bustum uenistis? Vtique die feriarum, quo etiam lugentes rident." PROSELENOS AD OENOTHEAN SACERDOTEM PRIAPI. O, inquit, Oenothea, hunc adulescentem quem uides, malo astro natus est; nam neque puero neque puellae bona sua uendere potest. Numquam tu hominem tam infelicem uidisti: lorum in aqua, non inguina habet. Ad summam, qualem putas esse, qui de Circes toro sine uoluptate surrexit?" His auditis Oenothea inter utrumque consedit, motoque diutius capite: "Istum, inquit, morbum sola sum quae emendare scio. Et ne putetis perplexe agere, rogo ut adulescentulus tuus mecum nocte dormiat, nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu:
Quicquid in orbe uides, paret mihi. Florida tellus,
cum uolo, spissatis arescit languida sucis,
cum uolo, fundita opes, scopulique atque horrida saxa
Niliacas iaculantur aquas. Mihi pontus inertes
submittit fluctus, zephyrique tacentia ponunt
ante meos sua flabra pedes. Mihi flumina parent
Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.
Quid leuiora loquor? Lunae descendit imago
carminibus deducta meis, trepidusque furentes
flectere Phoebus equos reuoluto cogitur orbe.
Tantum dicta ualent. Taurorum flamma quiescit
uirgineis extincta sacris, Phoebeia Circe
carminibus magicis socios mutauit Vlixis,
Proteus esse solet quicquid libet. His ego callens
artibus Idaeos frutices in gurgite sistam,
et rursus fluuios in summo uertice ponam."
CXXXV
Inhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritus, anumque inspicere diligentius coepi. "Ergo" exclamat Oenothea "imperio parete" detersisque curiose manibus inclinauit se in lectulum ac me semel iterumque basiauit
*
Oenothea mensam ueterem posuit in medio altari, quam uiuis impleuit carbonibus, et camellam etiam uetustate ruptam pice temperata refecit. Tum clauum, qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat, fumoso parieti reddidit. Mox incincta quadrato pallio cucumam ingentem foco apposuit, simulque pannum de carnario detulit furca, in quo faba erat ad usum reposita et sincipitis uetustissima particula mille plagis dolata. Vt soluit ergo licio pannum, partem leguminis super mensam effudit iussitque me diligenter purgare. Seruio ego imperio, granaque sordidissimis putaminibus uestita curiosa manu segrego. At illa inertiam meam accusans improba tollit, dentibusque folliculos pariter spoliat, atque in terram ueluti muscarum imagines despuit.
*
Mirabar equidem paupertatis ingenium singularumque rerum quasdam artes:
Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro,
nec iam calcato radiabat marmore terra
muneribus delusa suis, sed crate saligna
impositum Cereris uacuae nemus et noua terrae
pocula, quae facili uilis rota finxerat actu.
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento
uimineae lances maculataque testa Lyaeo.
At paries circa palea satiatus inani
fortuitoque luto clauos numerabat agrestis,
et uiridi iunco gracilis pendebat harundo.
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo
conseruabat opes humilis casa, mitia sorba
inter odoratas pendebant texta coronas
et thymbrae ueteres et passis uua racemis:
qualis in Actaea quondam fuit hospita terra,
digna sacris Hecales, quam Musa †loquentibus annis
Baccineas ueteres mirando† tradidit aeuo
*
CXXXVI
Dum illa carnis etiam paululum delibat et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit. Frangitur ergo ceruix cucumulae ignemque modo conualescentem restinguit. Vexat cubitum ipsa stipite ardenti faciemque totam excitato cinere perfundit. Consurrexi equidem turbatus anumque non sine meo risu erexi; statimque, ne res aliqua sacrificium moraretur, ad reficiendum ignem in uiciniam cucurrit. Itaque ad casae ostiolum processi cum ecce tres anseres sacri qui, ut puto, medio die solebant ab anu diaria exigere, impetum in me faciunt foedoque ac ueluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem. Atque alius tunicam meam lacerat, alius uincula calceamentorum resoluit ac trahit; unus etiam, dux ac magister saeuitiae, non dubitauit crus meum serrato uexare morsu. Oblitus itaque nugarum, pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere manu. Nec satiatus defunctorio ictu, morte me anseris uindicaui:
tales Herculea Stymphalidas arte coactas
ad caelum fugisse reor, peneque fluentes
Harpyias, cum Phineo maduere ueneno
fallaces epulae. Tremuit perterritus aether
planctibus incolitis, confusaque regia caeli
*
Iam reliqui reuolutam passimque per totum effusam pauimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque [hac] uindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto, uulnusque cruris haud altum aceto diluo. Deinde conuicium uerens, abeundi formaui consilium, collectoque cultu meo ire extra casam coepi. Necdum liberaueram cellulae limen, cum animaduerto Oenotheam cum testo ignis pleno uenientem. Reduxi igitur gradum proiectaque ueste, tanquam exspectarem morantem, in aditu steti. Collocauit illa ignem cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare coepit moram, quod amica se non dimisisset tribus nisi potionibus e lege siccatis. "Quid porro tu, inquit, me absente fecisti, aut ubi est faba?" Ego, qui putaueram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi totum proelium exposui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem obtuli. Quem anus ut uidit, tam magnum aeque clamorem sustulit, ut putares iterum anseres limen intrasse. Confusus itaque et nouitate facinoris attonitus, quaerebam quid excanduisset, aut quare anseris potius quam mei misereretur.
CXXXVII
At illa complosis manibus: "Scelerate, inquit, etiam loqueris? Nescis quam magnum flagitium admiseris: occidisti Priapi delicias, anserem omnibus matronis acceptissimum. Itaque ne te putes nihil egisse; si magistratus hoc scierint, ibis in crucem. Polluisti sanguine domicilium meum ante hunc diem inuiolatum, fecistique ut me, quisquis uoluerit inimicus, sacerdotio pellat"
*
"Rogo, inquam, noli clamare: ego tibi pro ansere struthocamelum reddam"
*
Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii uenit, uisoque ansere occiso sciscitata causam tristitiae, et ipsa flere uehementius coepit meique misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem. Itaque taedio fatigatus: "Rogo, inquam, expiare manus pretio licet? ... Si uos prouocassem, etiam si homicidium fecissem. Ecce duos aureos pono, unde possitis et deos et anseres emere." Quos ut uidit Oenothea: "Ignosce, inquit, adulescens, sollicita sum tua causa. Amoris est hoc argumentum, non malignitatis. Itaque dabimus operam, ne quis sciat. Tu modo deos roga, ut illi facto tuo ignoscant."
Quisquis habet nummos, secura nauiget aura
fortunamque suo temperet arbitrio.
Vxorem ducat Danaen ipsumque licebit
Acrisium iubeat credere quod Danaen.
Carmina componat, declamet, concrepet omnes
et peragat causas sitque Catone prior.
Iurisconsultus "parret, non parret" habeto,
atque esto quicquid Seruius et Labeo.
Multa loquor: quod uis, nummis praesentibus opta,
et ueniet. Clausum possidet arca Iouem. Infra manus meas camellam uini posuit et cum digitos pariter extensos porris apioque lustrasset, auellanas nuces cum precatione mersit in uinum. Et siue in summum redierant, siue subsederant, ex hoc coniecturam ducebat. Nec me fallebat inanes scilicet ac sine medulla uentosas nuces in summo umore consistere, graues autem et plenas integro fructu ad ima deferri. Recluso pectore extraxit fortissimum iecur et inde mihi futura praedixit. Immo, ne quod uestigium sceleris superesset, totum anserem laceratum uerubus confixit, epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro parauit. Volabant inter haec potiones meracae
*
CXXXVIII
Profert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano meo.Hoc crudelissima anus spargit subinde umore femina mea
*
Nasturcii sucum cum habrotono miscet, perfusisque inguinibus meis, uiridis urticae fascem comprehendit, omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere
*
Aniculae quamuis solutae mero ac libidine essent, eandem uiam tentant et per aliquot uicos secutae fugientem "Prende furem!" clamant. Euasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis
*
"Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc uel cum periculo capitis persequi destinat"
*
"Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile? Quid contra hanc Helene, quid Venus posset? Ipse Paris, dearum libidinantium iudex, si hanc in comparatione uidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas. Saltem si permitteretur osculum capere, si illud caeleste ac diuinum pectus amplecti, forsitan rediret hoc corpus ad uires et resipiscerent partes ueneficio, credo, sopitae. Nec me contumeliae lassant: quod uerberatus sum, nescio: quod eiectus sum, lusum puto. Modo redire in gratiam liceat"
*
CXXIX
Torum frequenti tractatione uexaui, amoris mei quasi quandam imaginem
*
"Non solum me numen et implacabile fatum
persequitur. Prius Inachia Tirynthius ira
exagitatus onus caeli tulit, ante profanam
Iunonem Pelias sensit, tulit inscius arma
Laomedon, gemini satiauit numinis iram
Telephus, et regnum Neptuni pauit Vlixes.
Me quoque per terras, per cani Nereos aequor
Hellespontiaci sequitur grauis ira Priapi.
*
Quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me quaesisset. "Nemo, inquit, hodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuam intrauit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque seruiles poenas, si laesus in querela perseuerasset."
*
Nondum querelam finieram, cum Chrysis interuenit amplexuque effusissimo me inuasit et: "Teneo te, inquit, qualem speraueram: tu desiderium meum, tu uoluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine extinxeris."
*
Vnus ex nouiciis seruulis subito accurrit et mihi dominum iratissimum esse affirmauit, quod biduo iam officio defuissem. Recte ergo me facturum, si excusationem aliquam idoneam praeparassem: uix enim posse fieri, ut rabies irascentis sine uerbere consideret.
*
CXL
Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris extincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc successionem artem suam perseuerabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum uenit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique ... credere se et uota sua. Illum esse solum in toto orbe terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuuenes quotidie posset. Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut illum loquentem audirent: quae sola posset hereditas iuuenibus dari. Nec aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo reliquit, simulauitque se in templum ire ad uota nuncupanda. Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer uiderer, non distulit puellam inuitare ad pygesiaca sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si non seruasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam euertere. Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exorauit ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperauit ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pauimento manibus dominum lumbis suis commoueret. Ille lente parebat imperio, puellaeque artificium pari motu remunerabat. Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus uoce exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque positus senex ueluti oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu, etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi temptaturus an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat e blanditiis doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque inuenit.
*
"Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum. Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi quod manus irata praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum." Haec locutus sustuli tunicam, Eumolpoque me totum approbaui. At ille primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat.
*
"Socrates, deorum hominumque ..., gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris concilio oculos crediderat. Adeo nihil est commodius quam semper cum sapientia loqui." "Omnia, inquam, ista uera sunt; nec ulli enim celerius homines incidere debent in malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. Vnde plani autem, unde leuatores uiuerent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent? Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non caperentur nisi spe aliquid morderent."
*
CXLI
"Ex Africa nauis, ut promiseras, cum pecunia tua et familia non uenit. Captatores iam exhausti liberalitatem imminuerunt. Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam suam."
*
"Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint."
*
"Apud quasdam gentes scimus adhuc legem seruari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem. His admoneo amicos meos, ne recusent quae iubeo, sed quibus animis deuouerint spiritum meum, eisdem etiam corpus consumant."
*
Excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque miserorum.
*
Gorgias paratus erat exsequi
*
"De stomachi tui recusatione non habeo quod timeam. Sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. Operi modo oculos, et finge te non humana uiscera, sed centies sestertium comesse. Accedit huc, quod aliqua inueniemus blandimenta, quibus saporem mutemus. Neque enim ulla caro per se placet, sed arte quadam corrumpitur, et stomacho conciliatur auerso. Quod si exemplis uis quoque probari consilium, Saguntini oppressi ab Hannibale humanas edere carnes, nec hereditatem exspectabant. Petelini idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant, nisi tantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione capta, inuentae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora."