L. ANNAEI SENECAE - NATVRALES QVAESTIONES - LIBER VII

DE COMETIS

I. Nemo usque eo tardus et hebes et demissus in terram est ut ad diuina non erigatur ac tota mente consurgat, utique ubi nouum aliquod e caelo miraculum fulsit. Nam, quamdiu solita decurrunt, magnitudinem rerum consuetudo subducit. Ita enim compositi sumus ut nos cotidiana, etiamsi admiratione digna sunt, transeant, contra minimarum quoque rerum, si insolitae prodierunt, spectaculum dulce fiat. Hic itaque coetus astrorum, quibus immensi corporis pulchritudo distinguitur, populum non conuocat; at, cum aliquid ex more mutatum est, omnium uultus in caelo est. Sol spectatorem, nisi deficit, non habet. Nemo obseruat lunam nisi laborantem; tunc urbes conclamant, tunc pro se quisque superstitione uana strepitat. Quanto illa maiora sunt quod sol totidem, ut ita dicam, gradus quot dies habet et annum circuitu suo claudit, quod a solstitio ad minuendos dies uertitur, quod ab aequinoctio statim inclinat et dat noctibus spatium, quod sidera abscondit, quod terras, cum tanto maior sit illis, non urit sed calorem suum intensionibus ac remissionibus temperando fouet, quod lunam numquam implet nisi aduersam sibi, nec obscurat nisi obliquam? Haec tamen non adnotamus, quamdiu ordo seruatur. Si quid turbatum est aut praeter consuetudinem emicuit, spectamus interrogamus ostendimus; adeo naturale est magis noua quam magna mirari. Idem in cometis fit: si rarus et insolitae figurae ignis apparuit, nemo non scire quid sit cupit et, oblitus aliorum, de aduenticio quaerit, ignarus utrum debeat mirari an timere. Non enim desunt qui terreant, qui significationes eius graues praedicent. Sciscitantur itaque et cognoscere uolunt prodigium sit an sidus. At mehercules non aliud quis aut magnificentius quaesierit aut didicerit utilius quam de stellarum siderumque natura, utrum flamma contracta, quod et uisus noster affirmat et ipsum ab illis fluens lumen et calor inde descendens, an non sint flammei orbes, sed solida quaedam terrenaque corpora, quae per igneos tractus labentia inde splendorem trahant caloremque, non de suo Clara. In qua opinione magni fuerunt uiri, qui sidera crediderunt ex duro concreta et ignem alienum pascentia. Nam per se, inquiunt, flamma diffugeret, nisi aliquid haberet quod teneret et a quo teneretur, conglobatamque nec stabili inditam corpori profecto iam mundus turbine suo dissipasset.

II. Ad haec inuestiganda proderit quaerere num cometae condicionis eiusdem sint cuius superiora. Videntur enim cum illis quaedam habere communia: ortus et occasus, ipsam quoque, quamuis spargatur et longius exeat, faciem; aeque enim ignei splendidique sunt. Itaque, si omnia terrena sidera sunt, his quoque eadem sors erit; si uero nihil aliud sunt quam purus ignis manensque mensibus senis nec illos conuersio mundi soluit et uelocitas, illa quoque possunt et tenui constare materia nec ob hoc discuti assiduo caeli circumactu. Illo quoque pertinebit haec excussisse ut sciamus utrum mundus terra stante circumeat an mundo stante terra uertatur. Fuerunt enim qui dicerent nos esse quos rerum natura nescientes ferat, nec caeli motu fieri ortus et occasus, nos ipsos oriri et occidere. Digna res contemplatione, ut sciamus in quo rerum statu simus, pigerrimam sortiti an uelocissimam sedem, circa nos deus omnia an nos agat.

III. Necessarium est autem ueteres ortus cometarum habere collectos; deprehendi enim propter raritatem eorum cursus adhuc non potest, nec explorari an uices seruent et illos ad suum diem certus ordo producat. Noua haec caelestium obseruatio est et nuper in Graeciam inuecta. Democritus quoque, subtilissimus antiquorum omnium, suspicari se ait plures stellas esse quae currant, sed nec numerum illarum posuit nec nomina, nondum comprehensis quinque siderum cursibus. Eudoxus primus ab Aegypto hos motus in Graeciam transtulit. Hic tamen de cometis nihil dicit; ex quo apparet ne apud Aegyptios quidem, quibus maior caeli cura fuit, hanc partem elaboratam. Conon postea, diligens et ipse inquisitor, defectiones quidem solis seruatas ab Aegyptiis collegit, nullam autem mentionem fecit cometarum, non praetermissurus, si quid explorati apud illos comperisset.

IV. Duo certe, qui apud Chaldaeos studuisse se dicunt, Epigenes et Apollonius Myndius, peritis sinius inspiciendorum natalium, inter se dissident. Hic enim ait cometas in numero stellarum errantium poni a Chaldaeis tenerique cursus eorum. Epigenes contra ait Chaldaeos nihil de cometis habere comprensi, sed uideri illos accendi turbine quodam aeris concitati et intorti. Primum ergo, si tibi uidetur, opiniones huius ponamus ac refellamus. Huic uidetur plurimum uirium habere ad omnes sublimium motus stella Saturni. Haec, cum proxima signa Marti premit aut in lunae uiciniam transit aut in solis incidit radios, natura uentosa et frigida contrahit pluribus locis aera conglobatque; deinde, si radios solis assumpsit, tonat fulguratque; si Martem quoque consentientem habet, fulminat. Praeterea, inquit, aliam materiam habent fulmina, aliam fulgurationes. Aquarum enim et omnis umidi euaporatio splendores tantum caeli citra ictum minaces mouet; illa autem calidior sicciorque terrarum exhalatio fulmina extundit. Trabes uero et faces, quae nullo alio inter se quam magnitudine distant, hoc modo fiunt: cum umida terrenaque in se globus aliquis aeris clausit, quem turbinem dicimus, quacumque fertur, praebet speciem ignis extenti, quae tam diu durat quam diu mansit aeris illa complexio umidi intra se terrenique multum uehens.

V. Vt a proximis mendaciis incipiam, falsum est faces et trabes exprimi turbine. Turbo enim circa terras concipitur ac fertur ideoque arbusta radicitus uellit et, quacumque incubuit, solum nudat, siluas interim et tecta corripiens, inferior fere nubibus, utique numquam altior. At contra trabes editior caeli pars ostentat; itaque numquam nubibus obstiterunt. Praeterea turbo omni nube uelocius rapitur et in orbem uertitur; super ista uelociter desinit et ipse se ui sua rumpit. Trabes autem non transcurrunt nec praeteruolant ut faces, sed commorantur et in eadem caeli parte collucent. Charmander quoque, in eo libro quem de cometis composuit, ait Anaxagorae uisum grande insolitumque caelo lumen magnitudine amplae trabis et id per multos dies fulsisse. Talem effigiem ignis longi fuisse Callisthenes tradit, antequam Burin et Helicen mare absconderet. Aristoteles ait non trabem illam sed cometen fuisse; ceterum ob nimium ardorem non apparuisse sparsum ignem sed, procedente tempore, cum iam minus flagraret, redditam suetam cometis faciem. In quo igne multa quidem fuerunt digna quae notarentur, nihil tamen magis quam quod, ut ille fulsit in caelo, statim supra Burin et Helicen mare fuit. Numquid ergo Aristoteles non illam tantum sed omnes trabes cometas esse credebat hanc habentes differentiam quod his continuus ignis est, ceteris sparsus? Trabes enim flammam aequalem habent nec ullo loco intermissam aut languidam, in ultimis uero partibus coactam, qualem fuisse in illa de qua modo rettuli Callisthenes tradit.

VI. Duo, inquit Epigenes, cometarum genera sunt. Alii ardorem undique effundunt nec locum mutant; alii in unam partem ignem uagum in modum comae porrigunt et stellas praetermeant, quales duo aetate nostra uisi sunt. Illi priores criniti undique et immoti humiles fere sunt et isdem causis quibus trabes facesque conflantur ex intemperie aeris turbidi multa secum arida umidaque terris exhalata uersantis. Potest enim spiritus per angusta elisus accendere supra se positum aera plenum alimentis idoneis igni, deinde propellere et niti donec ex aliqua causa refluat rursus ac remittatur, deinde iterum proximo die ac sequentibus consurgere et eundem locum inflammare. Videmus enim uentos per complures dies ad constitutum redire; pluuiae quoque et alia tempestatum genera ad praescriptum reuertuntur. Vt breuiter autem uoluntatem eius exprimam, eadem fieri ratione hos cometas existimat qua fiunt ignes turbine eiecti; hoc unum interest quod illi turbines ex superiore parte in terras deprimuntur, hi de terra in superiora eluctantur.

VII. Aduersus haec multa dicuntur. Primum, si uentus in causa esset, numquam cometes sine uento appareret; nunc autem et quietissimo aere apparet. Deinde, si uento fieret, cum uento caderet; et, si uento inciperet, cresceret uento eoque esset ardentior quo ille incitatior. His accedit illud quoque quod uentus multas aeris partes impellit, cometes uno loco apparet; et uentus in sublime non peruenit, cometae autem uisuntur supra quam ire uentis licet. Transit deinde ad illos quos ait certiorem habere stellarum speciem, qui et procedunt et signa praetereunt. Hos ait ex isdem causis fieri quibus illos quos dixit humiliores; hoc tamen interesse quod terrarum exhalationes multa secum arida ferentes celsiorem petant partem et in editiora caeli aquilone pellantur. At si illos aquilo propelleret, ad meridiem semper agerentur quo uentus hic nititur. Atqui uarie cucurrerunt, alii in ortum, alii in occasum, omnes in flexum; quod iter non daret uentus. Deinde, si aquilonis illos impetus a terris in altum leuaret, aliis uentis non orirentur cometae. Atqui oriuntur.

VIII. Illam nunc rationem eius - utraque enim utitur - refellamus. Quicquid umidi aridique terra efflauit, cum in unum coit, ipsa discordia corporum spiritum uersat in turbinem; tunc illa uis uenti circumeuntis, quicquid intra se comprehendit, cursu suo accendit et leuat in altum ac tam diu manet splendor ignis expressi quamdiu alimenta sufficiunt; quibus desinentibus et ipse subsidit. Qui hoc dicit, non notat qualis sit turbinum cursus et qualis cometarum. Illorum rapidus an uiolentus et ipsis uentis citatior est, cometarum lenis et qui per diem noctemque quantum transierit abscondat. Deinde turbinum motus uagus est et disiectus et, ut Salustii uerbis utar, uerticosus, cometarum autem compositus et destinatum iter carpens. Num quis nostrum crederet lunam aut quinque sidera rapi uento aut turbine rotari? Non, ut puto. Quare? Quia non est illis perturbatus et impotens cursus. Ad cometas idem transferamus: non confuse nec tumultuose eunt, ut aliquis credat illos causis turbulentis et inconstantibus pelli. Deinde, etiamsi uertices isti comprehendere terrena umidaque et ex humili in altum exprimere possent, non tamen supra lunam efferrent; omnis illis usque in nubilum uis est. Cometas autem immixtos stellis uidemus per superiora labentes. Ergo ueri simile non est in tantum spatium perseuerare turbinem, qui, quo maior est, maturius corrumpitur.

IX. Vtrumlibet itaque eligat; aut leuis uis tam alte peruenire non poterit, aut magna et concitata citius ipsa se franget. Praeterea humiliores illi cometae ob hoc, ut putat, non exeunt altius quia plus terreni habent; grauitas illos sua in proximo tenet. Atqui necesse est in his cometis diuturnioribus celsioribusque plenior materia sit; neque enim diutius apparerent, nisi maioribus nutrimentis sustinerentur. Dicebam modo non posse diu uerticem permanere nec supra lunam aut usque in stellarum locum crescere. Nempe efficit turbinem plurium uentorum inter ipsos luctatio. Haec diu non potest esse. Nam cum uagus et incertus spiritus conuolutatus est, nouissime uni uis omnium cedit. Nulla autem tempestas magna perdurat. Procellae, quanto plus habent uirium, tanto minus temporis. Venti, cum ad summum uenerunt, remittuntur. Omnis uiolentia necesse est ipsa concitatione in exitum sui tendat. Nemo itaque turbinem toto die uidit, ne hora quidem; mira uelocitas eius et mira breuitas est. Praeterea uiolentius celeriusque in terra circaque eam uoluitur; quo excelsior, eo solutior laxiorque est, et ob hoc diffunditur. Adice nunc quod, etiamsi in summum pertenderet, ubi sideribus iter est, utique ab eo motu qui uniuersum trahit solueretur. Quid enim est illa conuersione mundi citatius? Hac omnium uentorum in unum congesta uis dissiparetur et terrae solida fortisque compages, nedum particula aeris torti.

X. Praeterea manere in alto non potest ignis turbine illatus, nisi ipse quoque permanet turbo. Quid porro tam incredibile est quam in turbine longior mora, utique ubi motus motu contrario uincitur? Habet enim suam locus ille uertiginem, quae rapit caelum Sideraque alta trahit celerique uolumine torquet. Et ut des ei aliquam aduocationem, quod fieri nullo modo potest, quid de his cometis dicetur qui senis mensibus apparuerunt? Deinde duo debent esse motus eodem loco, alter ille diuinus et assiduus, suum sine intermissione peragens opus, alter nouus et recens et turbine illatus; necesse est ergo alter alteri impedimento sit. Atqui quia) lunaris illa orbita ceterorumque supra lunam meantium motus irreuocabilis est nec haesitat usquam nec resistit nec dat ullam nobis suspicionem obiectae sibi morae, fidem non habet turbinem, uiolentissimum et perturbatissimum tempestatis genus, in medios siderum ordines peruenire et inter disposita ac tranquilla uersari. Credamus ignem circumacto turbine accendi et hunc expulsum in sublime praebere nobis opinionem speciemque sideris longi; puto, talis esse debet quale est id quod ignem efficit; turbinis autem rotunda facies est - in eodem enim uestigio uersatur et columnae modo circumagentis se uoluitur -; ergo ignem quoque qui inclusus est similem esse illi oportet. Atqui longus est et disiectus minimeque similis in orbem coacto.

XI. Epigenem relinquamus et aliorum opiniones persequamur. Quas antequam exponere incipiam, illud imprimis praesumendum est cometas non in una parte caeli aspici nec in signifero tantum orbe sed tam in ortu quam in occasu, frequentissime tamen circa septentrionem. Forma eis, ut nomen, est una. Quamuis enim Graeci discrimina fecerint eorum quibus in morem barbae flamma dependet et eorum qui undique circa se uelut comam spargunt et eorum quibus fusus quidem est ignis sed in uerticem tendens, tamen omnes isti eiusdem notae sunt cometaeque recte dicuntur. Quorum cum post longum tempus appareant formae, inter se eos comparare difficile est. Illo ipso tempore quo apparent inter spectantes de habitu illorum non conuenit sed, prout cuique acrior acies aut hebetior est, ita ait aut lucidiorem esse aut rubicundiorem et crines aut in interiora reductos aut in latera demissos. Sed, siue sunt aliquae differentiae illorum siue non sunt, eadem fiant ratione necesse est cometae. Illud unum constare debet praeter solitum aspici nouam sideris faciem circa se dissipatum ignem trahentis.

XII. Quibusdam antiquorum haec placet ratio. Cum ex stellis errantibus altera se alteri applicuit, confuso in unum duarum lumine facies longioris sideris redditur; nec hoc tunc tantum euenit, cum stella stellam attigit, sed etiam cum appropinquauit; interuallum enim quod inter duas est illustratur ab utraque inflammaturque et longum ignem efficit. His illud respondebimus certum esse numerum stellarum monilium, solere autem eodem tempore et has apparere et cometem, ex quo manifestum fit non illarum coitu fieri cometen sed proprium esse et sui iuris. Etiamnunc frequenter stella sub altioris stellae uestigium uenit; et Saturnus aliquando supra Iouen est et Mars Venerem aut Mercurium recta linea despicit, nec tamen propter hunc illorum concursum, cum alter alterum subit, cometes fit. Alioquin annis amnibus fieret; omnibus enim aliquae stellae in eodem signo simul sunt. Si cometem faceret stella stellae superueniens, momento esse desineret. Summa enim uelocitas transeuntium est, ideoque omnis defectio siderum breuis est quia cito illa idem cursus qui admouerat abstrahit. Videmus solem et lunam intra exiguum tempus, cum obscurari coeperunt, liberari: quanto celerior debet fieri in stellis digressio tanto minoribus? Atqui cometae senis mensibus manent, quod non accideret, si duarum stellarum conuentu gignerentur; illae lex celeritatis suae separet. Praeterea ista nobis uicina uidentur, ceterum interuallis ingentibus dissident; quomodo ergo potest altera stella usque alteram stellam ignem mittere, ita ut utraque iuncta uideatur, cum sint ingenti regione diducta? Stellarum, inquit, duarum lumen miscetur et praebet unius speciem, nempe sic quemadmodum rubicunda fit nubes solis incursu, quemadmodum uespertina aut matutina flauescunt, quemadmodum arcus alterue sol uisitur. Haec omnia primum magna ui efficiuntur; sol enim est qui ista succendit; stellarum non est eadem potentia. Deinde nihil horum nisi infra lunam in terrarum uicina nascitur; superiora pura et sincera sunt et coloris sui semper. Praeterea, si quid tale accideret, non haberet moram sed extingueretur cito, sicut coronae quae solem lunamue cingunt intra breuissimum spatium exolescunt; ne arcus quidem diu perseuerat. Si quid esset tale quo medium inter duas stellas spatium confunderetur, aeque cito dilaberetur; utique non in tantum maneret quantum morari cometae solent. Stellis intra signiferum cursus est; hunc premunt gyrum. At cometae ubique cernuntur; non magis certum est illis tempus quo appareant quam locus ullus ultra quem non exeant.

XIII. Aduersus haec ab Artemidoro illa dicuntur: non has tantum stellas quinque discurrere, sed has solas obseruatas esse; ceterum innumerabiles ferri per occultum aut propter obscuritatem luminis nobis ignotas aut propter circulorum positionem talem ut tunc demum cum ad extrema eorum uenere uisantur. Ergo intercurrunt quaedam stellae, ut ait, nobis nouae, quae lumen suum constantibus misceant et maiorem quam stellis mos est porrigant ignem. Hoc ex his quae mentitur leuissimum est. Tota eius enarratio mundi mendacium impudens est. Nam, si illi credimus, summa caeli ora solidissima est, in modum tecti durata et alti crassique corporis, quod atomi congestae coaceruataeque fecerunt. Huic proxima superficies ignea est, ita compacta ut solui uitiarique non possit; habet tamen spiramenta quaedam et quasi fenestras per quas ex parte exteriore mundi influant ignes, non tam magni ut interiora conturbent, qui rursus ex mundo in exteriora labuntur; itaque haec quae praeter consuetudinem apparent influxerunt ex illa ultra mundum iacente materia.

XIV. Soluere ista quid aliud est quam manum exercere et in uentum iactare bracchia? Velim tamen mihi dicat iste, qui mundo tam firma lacunaria imposuit quid sit quare credamus illi tantam esse crassitudinem caeli. Quid fuit quod illo tam solida corpora adduceret et ibi detineret? Deinde, quod tantae crassitudinis est, necesse est et magni ponderis sit; quomodo ergo in summo manent grauia? Quomodo illa moles non descendit et se onere suo frangit? Fieri enim non potest ut tanta uis ponderis quantam ille substituit pendeat et leuibus innixa sit. Ne illud quidem potest dici extrinsecus esse aliqua retinacula quibus cadere prohibeatur, nec rursus de medio aliquid esse oppositi quod imminens corpus excipiat ac fulciat. Illud etiamnunc nemo dicere audebit mundum ferri per immensum et cadere quidem, sed non apparere an cadat, quia praecipitatio eius aeterna est, nihil habens nouissimum in quod incurrat. Hoc quidam de terra dixerunt, cum rationem nullam inuenirent propter quam pondus in aere staret; fertur, inquiunt, semper, sed non apparet an cadat, quia infinitum est in quod cadit. Quid est deinde quo probes non quinque tantum stellas moueri sed multas esse et in multis mundi regionibus? Aut, si hoc sine ullo probabili argumento licet respondere, quid est quare non aliquid aut omnes stellas moueri aut nullam dicat? Praeterea nihil te adiuuat ista stellarum passim euntium turba. Nam, quo plures fuerint, saepius in aliquas incident; rari autem cometae, et ob hoc mirabiles sunt.

XV. Quid quod testimonium dicet contra te omnis aetas, quae talium stellarum exortus et adnotauit et posteris tradidit? Post mortem Demetrii Syriae regis, cuius Demetrius et Antiochus liberi fuere, paulo ante Achaicum bellum cometes effulsit non minor sole. Primo igneus ac rubicundus orbis fuit clarumque lumen emittens, quanto uinceret noctem; deinde paulatim magnitudo eius districta est et euanuit claritas; nouissime totus intercidit. Quot ergo coire stellas oportet, ut tantum corpus efficiant? Mille in unum licet congreges, numquam hunc habitum solis aequabunt. Attalo regnante initio cometes modicus apparuit; deinde sustulit se diffuditque et usque in aequinoctialem circulum uenit, ita ut illam plagam caeli cui lactea nomen est in immensum extentus aequaret. Quot ergo conuenisse debent erraticae, ut tam longum caeli tractum occuparent igne continuo?

XVI. Contra argumenta dictum est, contra testes dicendum est. Nec magna molitione detrahenda est auctoritas Ephoro: historicus est. Quidam incredibilium relatu commendationem parant et lectorem, aliud acturum si per cotidiana ducetur, miraculo excitant; quidam creduli, quidam neglegentes sunt; quibusdam mendacium obrepit, quibusdam placet; illi non euitant, hi appetunt. Haec in commune de tota natione, quae approbari opus suum et fieri populare non putat posse, nisi illud mendacio aspersit. Ephorus uero non est religiosissimae fidei; saepe decipitur, saepe decipit. Sicut hunc cometen, qui omnium mortalium oculis custoditus est, quia ingentis rei traxit euentum, cum Helicen et Burin ortu suo merserit, ait ilico discessisse in duas stellas, quod praeter illum nemo tradidit. Quis enim posset obseruare illud momentum quo cometes solutus et in duas partes redactus est? Quomodo autem, si est qui uiderit cometen in duas dirimi, nemo uidit fieri ex duabus? Quare autem non adiecit in quas stellas diuisus sit, cum aliqua ex quinque stellis esse debuerit?

XVII. Apollonius Myndius in diuersa opinione est. Ait enim cometen non unum ex multis erraticis effici, sed multos cometas erraticos esse. Non est inquit, species falsa nec duarum stellarum confinio ignis extentus, sed proprium sidus cometae est, sicut solis ac lunae. Talis illi forma est, non in rotundum restricta, sed procerior et in longum producta. Ceterum non est illi palam cursus; altiora mundi secat et tunc demum apparet cum in imum cursus sui uenit. Nec est quod putemus eundem uisum esse sub Claudio quem sub Augusto uidimus, nec hunc qui sub Nerone Caesare apparuit et cometis detraxit infamiam illi similem fuisse qui post excessum diui Iulii ludis Veneris Genetricis circa undecimam horam diei emersit. Multi uariique sunt, dispares magnitudine, dissimiles colore; aliis rubor est sine ulla luce, aliis candor et purum liquidumque lumen, aliis flamma et haec non sincera nec tenuis sed multum circa se uoluens fumidi ardoris. Cruenti quidam, minaces, qui omen prae se futuri sanguinis ferunt. Hi minuunt augentque lumen suum, quemadmodum alia sidera, quae clariora, cum descendere, sunt maioraque, quia ex loco propiore uisuntur, minora, cum redeunt, et obscuriora, quia abducunt se longius.

XVIII. Aduersus haec protinus respondetur non idem accidere in cometis quod in ceteris. Cometae enim, quo primum die apparuerunt, maximi sunt. Atqui deberent crescere, quo propius accederent; nunc autem manet illis prima facies, donec incipiant extingui. Deinde, quod aduersus priores, etiam aduersus hunc dicitur: si erraret cometes essetque sidus, intra signiferi terminos moueretur, intra quos omne sidus cursus suos colligit. Numquam apparet stella per stellam; acies nostra non potest per medium sidus exire, ut per illud superiora perspiciat. Per cometen autem non aliter quam per nubem ulteriora cernuntur; ex quo apparet illum non esse sidus sed leuem ignem ac tumultuarium.

XIX. Zenon noster in illa sententia est. Congruere iudicat stellas et radios inter se committere; hac societate luminis existere imaginem stellae longioris. Ergo quidam nullos esse cometas existimant sed speciem illorum per repercussionem uicinorum siderum aut per coniunctionem cohaerentium reddi. Quidam aiunt esse quidem, sed habere cursus suos et post certa lustra in conspectum mortalium exire; quidam esse quidem, sed non quibus siderum nomen imponas, quia dilabuntur nec diu durant et exigui temporis mora dissipantur.

XX. In hac sententia sunt plerique nostrorum nec id putant ueritati repugnare. Videmus enim in sublimi uaria ignium concipi genera et modo caelum ardere, modo Longos a tergo flammarum albescere tractus, modo faces cum igne uasto rapi. Iam ipsa fulmina, etiamsi uelocitate mira simul et praestringunt aciem et relinquunt, ignes sunt aeris triti et impetu inter se maiore collisi: ideo ne resistunt quidem, sed expressi fluunt et protinus pereunt. Alii uero ignes diu manent nec ante discedunt quam consumptum est omne quo pascebantur alimentum. Hoc loco sunt illa a Posidonio scripta miracula, columnae clipeique flagrantes aliaeque insigni nouitate flammae. Quae non aduerterent animos, si ex consuetudine et lege decurrerent; ad haec stupent omnes quae repentinum ex alto ignem efferunt, siue emicuit aliquid et fugit, siue compresso aere et in ardorem coacto loco miraculi stetit. Quid ergo? Non aliquando lacuna secedentis retro aetheris patuit et uastum in concauo lumen? Exclamare posset: "Quid hoc est? medium uideo discedere caelum palantesque polo stellas", quae aliquando non exspectata nocte fulserunt et per medium eruperunt diem. Sed alia huius rei ratio est. Quare alieno tempore appareant in aere, quas esse, etiam cum latent, constat? Multos cometas non uidemus, quia obscurantur radiis solis; quo deficiente quondam cometen apparuisse, quem sol uicinus obtexerat, Posidonius tradit. Saepe autem, cum occidit sol, sparsi ignes non procul ab eo uidentur. Videlicet ipsa stella sole perfunditur et ideo aspici non potest; comae autem radios solis effugiunt.

XXI. Placet ergo nostris cometas, sicut faces, sicut tubas trabesque et alia ostenta caeli, denso aere creari. Ideo circa septentrionem frequentissime apparent quia illic plurimum est aeris pigri. Quare ergo non stat cometes sed procedit? Dicam. Ignium modo alimentum suum sequitur; quamuis enim illi ad superiora nisus sit, tamen deficiente materia retro iens ipse descendit. In aere quoque non dextram laeuamque premit partem, nulla est enim illi uia, - sed qua illum uena pabuli sui duxit, illa repit nec ut stella procedit sed ut ignis pascitur. Quare ergo per longum tempus apparet et non cito extinguitur? Sex enim mensibus hic quem nos Neronis principatu laetissimo uidimus spectandum se praebuit, in diuersum illi Claudiano circumactus. Ille enim a septentrione in uerticem surgens orientem petiit semper obscurior; hic ab eadem parte coepit sed in occidentem tendens ad meridiem flexit et ibi se subduxit oculis. Videlicet ille umidiora habuit et aptiora ignibus, quae persecutus est; huic rursus uberior fuit et plenior regio, huc itaque descendit inuitante materia, non itinere. Quod apparet duobus quos spectauimus fuisse diuersum, cum hic in dextrum motus sit, ille in sinistrum. Omnibus autem quinque stellis in eandem partem cursus est, id est contrarius mundo. Hic enim ab ortu uoluitur in occasum, illae ab occasu in ortum eunt, et ob hoc duplex iis motus est, ille quo eunt et hic quo auferuntur.

XXII. Ego nostris non assentior. Non enim existimo cometen subitaneum ignem sed inter aeterna opera naturae. Primum, quaecumque aer creat, breuia sunt; nascuntur enim in re fugaci et mutabili. Quomodo potest aliquid in aere idem diu permanere, cum ipse aer numquam idem diu maneat? Fluit semper et breuis illi quies est; intra exiguum momentum in alium quam in quo fuerat statum uertitur, nunc pluuius, nunc serenus, nunc inter utrumque uarius. Nubes, quae illi familiarissimae sunt, in quas coit et ex quibus soluitur, modo congregantur, modo digeruntur, numquam immotae iacent. Fieri non potest ut ignis certus in corpore uago sedeat et tam pertinaciter haereat quam quem natura, ne umquam excuteretur, aptauit. Deinde, si alimento suo haereret, semper descenderet, - eo enim crassior est aer quo terris propior; - numquam cometes in imum usque demittitur neque appropinquat solo.

XXIII. Etiamnunc ignis aut it quo illum natura sua ducit, id est sursum, aut eo quo trahit materia cui adhaesit et quam depascitur; nullis ignibus ordinariis et caelestibus iter flexum est. Sideris proprium est ducere orbem. Atqui hoc an cometae alii fecerunt? Nescio; duo nostra aetate fecerunt. Deinde omne quod causa temporalis accendit cito intercidit; sic faces ardent, dum transeunt; sic fulmina in unum ualent ictum; sic quae transuersae dicuntur stellae cadentes praeteruolant et secant aera. Nullis ignibus nisi in suo mora est, illis dico diuinis quos habet mundus aeternos, quia partes eius sunt et opera. Hi autem agunt aliquid et uadunt et tenorem suum seruant paresque sunt. Non alternis diebus maiores minoresue fierent, si ignis esset collecticius et ex aliqua causa repentinus? Minor enim esset ac maior, prout plenius aleretur aut malignius. Dicebam modo nihil diuturnum esse quod exarsit aeris uitio. Nunc amplius adicio: morari ac stare nullo modo potest. Nam et fax et fulmen et stella transcurrens et quisquis alius est ignis aere expressus in fuga est nec apparet, nisi dum cadit. Cometes habet suam sedem et ideo non cito expellitur sed emetitur spatium suum, nec extinguitur sed excedit.

XXIV. Si erratica, inquit, stella esset, in signifero esset. - Quis unum stellis limitem ponit? Quis in angustum diuina compellit? Nempe haec ipsa sidera quae sola moueri creditis alios et alios circulos habent; quare ergo non aliqua sint quae in proprium iter et ab istis remotum secesserint? Quid est quare in aliqua parte caeli peruium non sit? Quod si iudicas non posse ullam stellam, nisi signiferum attigit, uadere, cometes potest sic alium habere circulum ut in hunc tamen parte aliqua sui incidat; quod fieri non est necessarium, sed potest. Vide ne hoc magis deceat magnitudinem mundi ut in multa itinera diuisus uigeat nec unam deterat semitam, ceteris partibus torpeat. Credis autem in hoc maximo et pulcherrimo corpore, inter innumerabilis stellas quae noctem decore uario distinguunt, quae minime uacuam et inertem esse patiuntur, quinque solas esse quibus exercere se liceat, ceteras stare fixum et immobilem populum!

XXV. Si quis hoc loco me interrogauerit: Quare ergo non, quemadmodum quinque stellarum, ita harum obseruatus est cursus? - huic ego respondebo: multa sunt quae esse concedimus; qualia sunt? ignoramus. Habere nos animum, cuius imperio et impellimur et reuocamur, omnes fatebuntur; quid tamen sit animus ille rector dominusque nostri, non magis tibi quisquam expediet quam ubi sit. Alius illum dicet spiritum esse, alius concentum quendam, alius uim diuinam et dei partem, alius tenuissimum animae, alius incorporalem potentiam; non deerit qui sanguinem dicat, qui calorem. Adeo animo non potest liquere de ceteris rebus ut adhuc ipse se quaerat. Quid ergo miramur cometas, tam rarum mundi spectaculum, nondum teneri legibus certis nec initia illorum finesque notescere, quorum ex ingentibus interuallis recursus est? Nondum sunt anni mille quingenti ex quo Graecia

stellis numeros et nomina fecit, multaeque hodie sunt gentes quae facie tantum nouerunt caelum, quae nondum sciunt cur luna deficiat, quare obumbretur. Haec apud nos quoque nuper ratio ad certum perduxit. Veniet tempus quo ista quae nunc latent in lucem dies extrahat et longioris aeui diligentia. Ad inquisitionem tantorum aetas una non sufficit, ut tota caelo uacet; quid quod tam paucos annos inter studia ac uitia non aequa portione diuidimus? Itaque per successiones ista longas explicabuntur. Veniet tempus quo posteri nostri tam aperta nos nescisse mirentur. Harum quinque stellarum, quae se ingerunt nobis, quae alio atque alio occurrentes loco curiosos nos esse cogunt, qui matutini uespertinique ortus sint, quae stationes, quando in rectum ferantur, quare agantur retro, modo coepimus scire; utrum mergeretur Iupiter an occideret an retrogradus esset, - nam hoc illi nomen imposuere cedenti, - ante paucos annos didicimus. Inuenti sunt qui nobis dicerent: "Erratis, quod ullam stellam aut supprimere cursum iudicatis aut uertere. Non licet stare caelestibus nec auerti; prodeunt omnia; ut semel missa sunt, uadunt; idem erit illis cursus qui sui finis. Opus hoc aeternum irreuocabiles habet motus; qui si quando constiterint, alia aliis incident, quae nunc tenor et aequalitas seruat." Quid est ergo cur aliqua redire uideantur? Solis occursus speciem illis tarditatis imponit et natura uiarum circulorumque sic positorum ut certo tempore intuentes fallant; sic naues, quamuis plenis uelis eant, uidentur tamen stare. Erit qui demonstret aliquando in quibus cometae partibus currant, cur tam seducti a ceteris errent, quanti qualesque sint. Contenti simus inuentis; aliquid ueritati et posteri conferant.

XXVI. - Per stellas, inquit, ulteriora non cernimus; per cometas aciem transmittimus. - Primum si fit istud, non in ea parte fit qua sidus ipsum est spissi ignis ac solidi, sed qua rarus splendor excurrit et in crines dispergitur; per interualla ignium, non per ipsos uides. Stellae, inquit, omnes rotundae sunt, cometae porrecti; ex quo apparet stellas non esse. - Quis enim tibi concedit cometas longos esse? Quorum natura quidem, ut ceterorum siderum, globus est, ceterum fulgor extenditur. Quemadmodum sol radios suos longe lateque dimittit, ceterum ipsi alia est forma, alia ei quod ex ipso fluit lumini, sic cometarum corpus ipsum corrotundatur, splendor autem longior quam ceterorum siderum apparet.

XXVII. Quare? inquis. Dic tu mihi prius quare luna dissimillimum soli lumen accipiat, cum accipiat a sole; quare modo rubeat, modo palleat; quare liuidus illi et ater color sit, cum conspectu solis excluditur. Dic mihi quare omnes stellae inter se dissimilem habeant aliquatenus faciem, diuersissimam soli. Quomodo nihil prohibet ista sidera esse, quamuis similia non sint, sic nihil prohibet cometas aeternos esse et sortis eiusdem cuius cetera, etiamsi faciem illis non habent similem. Quid porro? Mundus ipse, si consideres illum, nonne ex diuersis compositus est? Quid est quare in Leone sol semper ardeat et terras aestibus torreat, in Aquario astringat hiemem, flumina gelu claudat? Et hoc tamen et illud sidus eiusdem condicionis est, cum effectu et natura dissimile sit. Intra breuissimum tempus Aries extollitur, Libra tardissime emergit; et hoc tamen sidus et illud eiusdem naturae est, cum illud exiguo tempore ascendat, hoc diu proferatur. Non uides quam contraria inter se elementa sint? Grauia et leuia sunt, frigida et calida, umida et sicca; tota haec mundi concordia ex discordibus constat. Negas cometen stellam esse, quia forma eius non respondeat ad exemplar nec sit ceteris similis? Vides enim: simillima est illa quae tricesimo anno reuertitur ad locum suum huic quae intra annum reuisit sedem suam. Non ad unam natura formam opus suum praestat, sed ipsa uarietate se iactat. Alia maiora, alia uelociora aliis fecit, alia ualidiora, alia temperatiora; quaedam eduxit a turba, ut singula et conspicua procederent, quaedam in gregem misit. Ignorat naturae potentiam qui illi non putat aliquando licere, nisi quod saepius fecit. Cometas non frequenter ostendit, attribuit illis alium locum, alia tempora, dissimiles ceteris motus; uoluit et his magnitudinem operis sui colere. Quorum formosior facies est quam ut fortuitam putes, siue amplitudinem eorum consideres, siue fulgorem qui maior est ardentiorque quam ceteris. Facies uero habet insigne quiddam et singulare, non in angustum coniecta et artata, sed dimissa liberius et multarum stellarum amplexa regionem.

XXVIII. Aristoteles ait cometas significare tempestatem et uentorum intemperantiam atque imbrium. Quid ergo? Non iudicas sidus esse quod futura denuntiat? Non enim sic hoc tempestatis signum est quomodo futurae pluuiae "scintillare oleum et putres concrescere fungos," aut quomodo indicium est saeuituri maris, si marinae "in sicco ludunt fulicae notasque paludes deserit atque altam supra uolat ardea nubem," sed sic quomodo aequinoctium in calorem frigusque flectentis anni, quomodo illa quae Chaldaei canunt, quid stella nascentibus triste laetumue constituat. Hoc ut scias ita esse, non statim cometes ortus uentos et pluuias minatur, ut Aristoteles ait, sed annum totum suspectum facit; ex quo apparet illum non ex proximo quae in proximum daret signa traxisse, sed habere reposita et comprensa legibus mundi. Fecit hic cometes qui Paterculo et Vopisco consulibus apparuit, quae ab Aristotele Theophrastoque sunt praedicta; fuerunt enim maximae et continuae tempestates ubique, at in Achaia Macedoniaque urbes terrarum motibus prorutae sunt.

XXIX. Tarditas, inquit, illorum argumentum est grauiores esse multumque in se habere terreni. Ipse praeterea cursus; fere enim compelluntur in cardines. - Vtrumque falsum est. De priore dicam prius. - Omnia quae tardius feruntur grauia sunt. - Quid ergo? Stella Saturni, quae ex omnibus iter suum lentissime efficit, grauis est? Atqui leuitatis argumentum habet quod supra ceteras est. - Sed maiore, inquis, ambitu circuit nec tardius it quam ceterae sed longius. - Succurrat tibi idem me de cometis posse dicere, etiamsi segnior illis cursus sit. Sed mendacium est ire eos tardius, nam intra sextum mensem dimidiam partem caeli transcurrit hic proximus, prior intra pauciores menses recepit se. - Sed quia graues sunt, inferius deferuntur. - Primum non defertur quod circumfertur. Deinde hic proximus a septentrione motus sui initium fecit et per occidentem in meridiana peruenit erigensque cursum suum oblituit, alter ille Claudianus, a septentrione primum uisus, non desiit in rectum assidue celsior ferri, donec excessit. Haec sunt quae aut alios mouere ad cometas pertinentia aut me. Quae an uera sint, dii sciunt, quibus est scientia ueri. Nobis rimari illa et coniectura ire in occulta tantum licet, nec cum fiducia inueniendi nec sine spe.

XXX. Egregie Aristoteles ait numquam nos uerecundiores esse debere quam cum de diis agitur. Si intramus templa compositi, si ad sacrificium accessuri uultum submittimus, togam adducimus, si in omne argumentum modestiae fingimur, quanto hoc magis facere debemus, cum de sideribus de stellis de deorum natura disputamus, ne quid temere, ne quid impudenter aut ignorantes affirmemus, aut scientes mentiamur! Nec miremur tam tarde erui quae tam alte iacent. Panaetio et his qui uideri uolunt cometen non esse ordinarium sidus sed falsam sideris faciem diligenter tractandum est an aeque omnis pars anni edendis cometis satis apta sit, an omnis caeli regio idonea in qua creentur, an, quacumque ire, ibi etiam concipi possint, et cetera. Quae uniuersa tolluntur, cum dico illos non fortuitos esse ignes sed intextos mundo, quos non frequenter educit sed in occulto mouet. Quam multa praeter hos per secretum eunt numquam humanis oculis orientia! Neque enim omnia deus homini fecit. Quota pars operis tanti nobis committitur? Ipse qui ista tractat, qui condidit, qui totum hoc fundauit deditque circa se, maiorque est pars sui operis ac melior, effugit oculos; cogitatione uisendus est. Multa praeterea cognata numini summo et uicinam sortita potentiam obscura sunt aut fortasse, quod magis mireris, oculos nostros et implent et effugiunt, siue illis tanta subtilitas est quantam consequi acies humana non possit, siue in sanctiore secessu maiestas tanta delituit et regnum suum, id est se, regit, nec ulli dat aditum nisi animo. Quid sit hoc sine quo nihil est sire non possumus, et miramur si quos igniculos parum nouimus, cum maxima pars mundi, deus, lateat! Quam multa animalia hoc primum cognouimus saeculo, quam multa negotia ne hoc quidem! Multa uenientis aeui populus ignota nobis sciet; multa saeculis tunc futuris cum memoria nostri exoleuerit reseruantur. Pusilla res mundus est, nisi in illo quod quaerat omnis mundus habeat. Non semel quaedam sacra traduntur: Eleusin seruat quod ostendat reuisentibus; rerum natura sacra sua non semel tradit. Initiatos nos credimus, in uestibulo eius haeremus. Illa arcana non promiscue nec omnibus patent; reducta et interiore sacrario clausa sunt, ex quibus aliud haec aetas, aliud quae post nos subibit aspiciet.

XXXI. Quando ergo ista in notitiam nostram perducentur? Tarde magna proueniunt, utique si labor cessat. Id quod unum toto agimus animo, nondum perfecimus ut pessimi essemus; adhuc in processu uitia sunt. Inuenit luxuria aliquid noui, in quod insaniat; inuenit impudicitia nouam contumeliam sibi; inuenit deliciarum dissolutio et tabes aliquid adhuc tenerius molliusque, quo pereat. Nondum satis robur omne proiecimus; adhuc quicquid est boni moris extinguimus. Leuitate et politura corporum muliebres munditias antecessimus, colores meretricios matronis quidem non induendos uiri sumimus, tenero et molli ingressu suspendimus gradum, - non ambulamus sed incedimus, - exornamus anulis digitos, in omni articulo gemma disponitur. Cotidie comminiscimur per quae uirilitati fiat iniuria, ut traducatur, quia non potest exui; alius genitalia excidit, alius in obscenam ludi partem fugit et, locatus ad mortem, infame armaturae genus in quo morbum suum exerceat legit.

XXXII. Miraris si nondum sapientia omne opus suum impleuit! Nondum tota se nequitia protulit; adhuc nascitur. Et huic omnes operam damus, huic oculi nostri, huic manus seruiunt. Ad sapientiam quis accedit? Quis dignam iudicat nisi quam in transitu nouerit? Quis philosophum aut ullum liberale respicit studium, nisi cum ludi intercalantur, cum aliquis pluuius interuenit dies quem perdere libet? Itaque tot familiae philosophorum sine successore deficiunt. Academici et ueteres et minores nullum antistitem reliquerunt. Quis est qui tradat praecepta Pyrrhonis? Pythagorica illa inuidiosa turbae schola praeceptorem non inuenit. Sextiorum noua et Romani roboris secta inter initia sua, cum magno impetu coepisset, extincta est. At quanta cura laboratur, ne cuius pantomimi nomen intercidat! Stat per successores Pyladis et Bathylli domus; harum artium multi discipuli sunt multique doctores. Priuatum urbe tota sonat pulpitum; in hoc uiri, in hoc feminae tripudiant; mares inter se uxoresque contendunt uter det latus mollius. Deinde, sub persona cum diu trita frons est, transitur ad galeam. Philosophiae nulla cura est. Itaque adeo nihil inuenitur ex his quae parum inuestigata antiqui reliquerunt ut multa quae inuenta erant oblitterentur. At mehercule, si hoc totis membris premeremus, si in hoc iuuentus sobria incumberet, hoc maiores docerent, hoc minores addiscerent, uix ad fundum ueniretur in quo ueritas posita est, quam nunc in summa terra et leui manu quaerimus.