I
... malitiam naturae crederetur. Is scilicet uir optimus et singulari fide praeditus in suo iudicio suis tabulis testibus uti conatur. Solent fere dicere qui per tabulas hominis honesti pecuniam expensam tulerunt: "egone talem uirum corrumpere potui, ut mea causa falsum in codicem referret?" Exspecto quam mox Chaerea hac oratione utatur: "egone hanc manum plenam perfidiae et hos digitos meos impellere potui ut falsum perscriberent nomen?" Quod si ille suas proferet tabulas, proferet suas quoque Roscius. Erit in illius tabulis hoc nomen, at in huius non erit. Cur potius illius quam huius credetur? - Scripsisset ille, si non iussu huius expensum tulisset? - Non scripsisset hic quod sibi expensum ferre iussisset? Nam quem ad modum turpe est scribere quod non debeatur, sic improbum est non referre quod debeas. Aeque enim tabulae condemnantur eius qui uerum non rettulit et eius qui falsum perscripsit. Sed ego copia et facultate causae confisus uide quo progrediar. Si tabulas C. Fannius accepti et expensi profert suas in suam rem suo arbitratu scriptas, quo minus secundum illum iudicetis non recuso. Quis hoc frater fratri, quis parens filio tribuit ut, quodcumque rettulisset, id ratum haberet? Ratum habebit Roscius; profer; quod tibi fuerit persuasum, huic erit persuasum, quod tibi fuerit probatum, huic erit probatum. Paulo ante M. Perpennae, P. Saturi tabulas poscebamus, nunc tuas, C. Fanni Chaerea, solius flagitamus et quo minus secundum eas lis detur non recusamus; quid ita non profers? Non conficit tabulas? Immo diligentissime. Non refert parua nomina in codices? Immo omnis summas. Leue et tenue hoc nomen est? HS MMM sunt. Quo modo tibi tanta pecunia extraordinaria iacet? quo modo HS MMM in codice accepti et expensi non sunt? Pro di immortales! essene quemquam tanta audacia praeditum qui, quod nomen referre in tabulas timeat, id petere audeat, quod in codicem iniuratus referre noluerit, id iurare in litem non dubitet, quod sibi probare non possit, id persuadere alteri conetur!
II
Nimium cito ait me indignari de tabulis; non habere se hoc nomen in codicem accepti et expensi relatum confitetur, sed in aduersariis patere contendit. Vsque eone te diligis et magnifice circumspicis ut pecuniam non ex tuis tabulis sed ex aduersariis petas? Suum codicem testis loco recitare adrogantiae est; suarum perscriptionum et liturarum aduersaria proferre non amentia est? Quod si eandem uim, diligentiam auctoritatemque habent aduersaria quam tabulae, quid attinet codicem instituere, conscribere, ordinem conseruare, memoriae tenere litterarum uetustatem? Sed si, quod aduersariis nihil credimus, idcirco codicem scribere instituimus, quod etiam apud omnis leue et infirmum est, id apud iudicem graue et sanctum esse ducetur? Quid est quod neglegenter scribamus aduersaria? quid est quod diligenter conficiamus tabulas? qua de causa? Quia haec sunt menstrua, illae sunt aeternae; haec delentur statim, illae seruantur sancte; haec parui temporis memoriam, illae perpetuae existimationis fidem et religionem amplectuntur; haec sunt disiecta, illae sunt in ordinem confectae. Itaque aduersaria in iudicium protulit nemo; codicem protulit, tabulas recitauit.
III
Tu, C. Piso, tali fide, uirtute, grauitate, auctoritate ornatus ex aduersariis pecuniam petere non auderes. Ego quae clara sunt consuetudine diutius dicere non debeo; illud uero quod ad rem uehementer pertinet, quaero: quam pridem hoc nomen, Fanni in aduersaria rettulisti? Erubescit, quid respondeat nescit, quid fingat extemplo non habet. Sunt duo menses iam, dices. Tamen in codicem accepti et expensi referri debuit. Amplius sunt sex menses. Cur tam diu iacet hoc nomen in aduersariis? Quid si tandem amplius triennium est? quo modo, cum omnes qui tabulas conficiant menstruas paene rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen triennium amplius in aduersariis iacere pateris? Vtrum cetera nomina in codicem accepti et expensi digesta habes an non? Si non, quo modo tabulas conficis? si etiam, quam ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc nomen triennio amplius, quod erat in primis magnum, in aduersariis relinquebas? Nolebas sciri debere tibi Roscium; cur scribebas? Rogatus eras ne referres; cur in aduersariis scriptum habebas? Sed haec quamquam firma esse uideo, tamen ipse mihi satis facere non possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium sumo hanc pecuniam ei non deberi. Magnum est quod conor, difficile est quod polliceor; nisi eundem et aduersarium et testem habuerit Roscius, nolo uincat.
IV
Pecunia tibi debebatur certa, quae nunc petitur per iudicem, in qua legitimae partis sponsio facta est. Hic tu si amplius HS nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est iudicium, aliud est arbitrium. Iudicium est pecuniae certae, arbitrium incertae; ad iudicium hoc modo uenimus ut totam litem aut obtineamus aut amittamus; ad arbitrium hoc animo adimus ut neque nihil neque tantum quantum postulauimus consequamur. Ei rei ipsa uerba formulae testimonio sunt. Quid est in iudicio? Derectum, asperum, simplex: SI PARET HS DCC DARI .-. Hic nisi planum facit HS DCC ad libellam sibi deberi, causam perdit. Quid est in arbitrio? Mite, moderatum: QVANTVM AEQVIVS ET MELIVS SIT DARI. Ille tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. Itaque alter causae confidit, alter diffidit. Quae cum ita sint, quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS DCC de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpseris QVANTVM AEQVIVS ET MELIVS SIT DARI REPROMITTIQVE SI PAREAT. Quis in hanc rem fuit arbiter? Vtinam is quidem Romae esset! Romae est. Vtinam adesset in iudicio! Adest. Vtinam sederet in consilio C. Pisonis! Ipse C. Piso est. Eundemne tu arbitrum et iudicem sumebas? eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in angustissimam formulam sponsionis concludebas? Quis umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit? Nemo; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit. De quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem uenisti! Ceteri cum ad iudicem causam labefactari animaduertunt, ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem uenire est ausus! qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum sumpsit, iudicauit sibi pecuniam non deberi. Iam duae partes causae sunt confectae; adnumerasse sese negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non recitat. Reliquum est ut stipulatum se esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam pecuniam petere possit non reperio.
V
Stipulatus es - ubi, quo die, quo tempore, quo praesente? quis spopondisse me dicit? Nemo. Hic ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae, satis causae et controuersiae, satis formulae et sponsioni, satis etiam iudici fecisse uidear cur secundum Roscium iudicari debeat. Pecunia petita est certa; cum tertia parte sponsio facta est. Haec pecunia necesse est aut data aut expensa lata aut stipulata sit. Datam non esse Fannius confitetur, expensam latam non esse codices Fanni confirmant, stipulatam non esse taciturnitas testium concedit. Quid ergo est? Quod et reus is est cui et pecunia leuissima et existimatio sanctissima fuit semper, et iudex est is quem nos non minus bene de nobis existimare quam secundum nos iudicare uelimus, et aduocatio ea est quam propter eximium splendorem ut iudicem unum uereri debeamus, perinde ac si in hanc formulam omnia iudicia legitima, omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa et comprehensa sint, perinde dicemus. Illa superior fuit oratio necessaria, haec erit uoluntaria, illa ad iudicem, haec ad C. Pisonem, illa pro reo, haec pro Roscio, illa uictoriae, haec bonae existimationis causa comparata.
VI
Pecuniam petis, Fanni, a Roscio. Quam? dic audacter et aperte. Vtrum quae tibi ex societate debeatur, an quae ex liberalitate huius promissa sit et ostentata? Quorum alterum est grauius et odiosius, alterum leuius et facilius. Quae ex societate debeatur? Quid ais? Hoc iam neque leuiter ferendum est neque neglegenter defendendum. Si qua enim sunt priuata iudicia summae existimationis et paene dicam capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis. Aeque enim perfidiosum et nefarium est fidem frangere quae continet uitam, et pupillum fraudare qui in tutelam peruenit, et socium fallere qui se in negotio coniunxit. Quae cum ita sint, quis sit qui socium fraudarit et fefellerit consideremus; dabit enim nobis iam tacite uita acta in alterutram partem firmum et graue testimonium. Q. Roscius? Quid ais? nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo restinguitur et refrigeratur, sic referuens falsum crimen in purissimam et castissimam uitam conlatum statim concidit et exstinguitur? Roscius socium fraudauit! Potest hoc homini huic haerere peccatum? qui me dius fidius - audacter dico .- plus fidei quam artis, plus ueritatis quam disciplinae possidet in se, quem populus Romanus meliorem uirum quam histrionem esse arbitratur, qui ita dignissimus est scaena propter artificium ut dignissimus sit curia propter abstinentiam. Sed quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem dico? Ignotum hominem scilicet pluribus uerbis commendo. Estne quisquam omnium mortalium de quo melius existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior, humanior, officiosior liberaliorque uideatur? Quid? tu, Saturi, qui contra hunc uenis, existimas aliter? nonne, quotienscumque in causa in nomen huius incidisti, totiens hunc et uirum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti? quod nemo nisi aut honestissimo aut amicissimo facere consueuit. Qua in re mihi ridicule es uisus esse inconstans qui eundem et laederes et laudares, et uirum optimum et hominem improbissimum esse diceres. Eundem tu et honoris causa appellabas et uirum primarium esse dicebas et socium fraudasse arguebas? Sed, ut opinor, laudem ueritati tribuebas, crimen gratiae concedebas; de hoc, ut existimabas, praedicabas, Chaereae arbitratu causam agebas.
VII
Fraudauit Roscius! Est hoc quidem auribus animisque omnium absurdum. Quid si tandem aliquem timidum, dementem, diuitem, inertem nactus esset qui experiri non posset? Tamen incredibile esset. Verum tamen quem fraudarit uideamus. C. Fannium Chaeream Roscius fraudauit! Oro atque obsecro uos qui nostis, uitam inter se - utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque considerate. Nonne ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem uidentur? non ab imis unguibus usque ad uerticem summum, si quam coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude, fallaciis, mendaciis constare totus uidetur; qui idcirco capite et superciliis semper est rasis ne ullum pilum uiri boni habere dicatur; cuius personam praeclare Roscius in scaena tractare consueuit, neque tamen pro beneficio ei par gratia refertur. Nam Ballionem illum improbissimum et periurissimum lenonem cum agit, agit Chaeream; persona illa lutulenta, impura, inuisa in huius moribus, natura uitaque est expressa. Qui quam ob rem Roscium similem sui in fraude et malitia existimarit, mihi uix uidetur, nisi forte quod praeclare hunc imitari se in persona lenonis animaduertit. Quam ob rem etiam atque etiam considera, C. Piso, quis quem fraudasse dicatur. Roscius Fannium! Quid est hoc? probus improbum, pudens impudentem, periurum castus, callidum imperitus, liberalis auidum? Incredibile est. Quem ad modum, si Fannius Roscium fraudasse diceretur, utrumque ex utriusque persona ueri simile uideretur, et Fannium per malitiam fecisse et Roscium per imprudentiam deceptum esse, sic, cum Roscius Fannium fraudasse arguatur, utrumque incredibile est, et Roscium quicquam per auaritiam appetisse et Fannium quicquam per bonitatem amisisse.
VIII
Principia sunt huius modi; spectemus reliqua. HS DCC Q. Roscius fraudauit Fannium. Qua de causa? Subridet Saturius, ueterator, ut sibi uidetur; ait propter ipsa HS DCC ioo. Video; sed tamen cur ipsa HS DCC tam uehementer concupierit quaero; nam tibi, M. Perpenna, tibi C. Piso, certe tanti non fuissent ut socium fraudaretis. Roscio cur tanti fuerint causam requiro. Egebat? Immo locuples erat. Debebat? Immo in suis nummis uersabatur. Auarus erat? Immo etiam ante quam locuples esset, semper liberalissimus munificentissimusque fuit. Pro deum hominumque fidem! qui HS MMMDCC quaestus facere noluit - nam certe HS MMMDCC merere et potuit et debuit, si potest Dionysia HS MMM MMM merere - is per summam fraudem et malitiam et perfidiam HS DCC appetiit? Et illa fuit pecunia immanis, haec paruola, illa honesta, haec sordida, illa iucunda, haec acerba, illa propria, haec in causa et in iudicio conlocata. Decem his annis proximis HS sexagiens honestissime consequi potuit; noluit. Laborem quaestus recepit, quaestum laboris reiecit; populo Romano adhuc seruire non destitit, sibi seruire iam pridem destitit. Hoc tu umquam, Fanni, faceres? et si hos quaestus recipere posses, non eodem tempore et gestum et animam ageres? Dic nunc te ab Roscio HS DCC circumscriptum esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter inertiam laboris sed propter magnificentiam liberalitatis repudiarit! Quid ego nunc illa dicam quae uobis in mentem uenire certo scio? Fraudabat te in societate Roscius! Sunt iura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae, ne quis aut in genere iniuriae aut in ratione actionis errare possit. Expressae sunt enim ex unius cuiusque damno, dolore, incommodo, calamitate, iniuria publicae a praetore formulae, ad quas priuata lis accommodatur.
IX
Quae cum ita sint, cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium quaero. Formulam non noras? Notissima erat. Iudicio graui experiri nolebas? Quid ita? propter familiaritatem ueterem? Cur ergo laedis? Propter integritatem hominis? Cur igitur insimulas? Propter magnitudinem criminis? Itane uero? quem per arbitrum circumuenire non posses, cuius de ea re proprium non erat iudicium, hunc per iudicem condemnabis, cuius de ea re nullum est arbitrium? Quin tu hoc crimen aut obice ubi licet agere, aut iacere noli ubi non oportet. Tametsi iam hoc tuo testimonio crimen sublatum est. Nam quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil hunc in societatem fraudis fecisse indicasti. Dic enim, tabulas habes an non? Si non habes, quem ad modum pactio o est? si habes, cur non nominas? Dic nunc Roscium abs te petisse ut familiarem suum sumeres arbitrum! Non petiit. Dic pactionem fecisse ut absolueretur! Non pepigit. Quaere qua re sit absolutus! Quod erat summa innocentia et integritate. Quid enim factum est? Venisti domum ultro Rosci, satis fecisti; quod temere commisisti, in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret; te adfuturum negasti, debere tibi ex societate nihil clamitasti. Iudici hic denuntiauit; absolutus est. Tamen fraudis ac furti mentionem facere audes? Perstat in impudentia. "Pactionem enim," inquit, "mecum fecerat." Idcirco uidelicet ne condemnaretur. Quid erat causae cur metueret ne condemnaretur? - Res erat manifesta, furtum erat apertum. Cuius rei furtum factum erat? Exorditur magna cum exspectatione ueteris histrionis exponere societatem.
X
"Panurgus," inquit, "fuit Fanni; is fit ei cum Roscio communis." Hic primum questus est non leuiter Saturius communem factum esse gratis cum Roscio, qui pretio proprius fuisset Fanni. Largitus est scilicet homo liberalis et dissolutus et bonitate adfluens Fannius Roscio. Sic puto. Quoniam ille hic constitit paulisper, mihi quoque necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis fuisse. At ego totum Rosci fuisse contendo. Quid erat enim Fanni? Corpus. Quid Rosci? Disciplina. Facies non erat, ars erat pretiosa. Ex qua parte erat Fanni, non erat HS #, ex qua parte erat Rosci, amplius erat HS MMM DCC; nemo enim illum ex trunco corporis spectabat sed ex artificio comico aestimabat; nam illa membra merere per se non amplius poterant duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat se non minus HS MMM DCC. O societatem captiosam et indignam, ubi alter HS #, alter MMM DCC quod sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste pateris quod HS LIII tu ex area proferebas, HS MMM DCC ex disciplina et artificio promebat Roscius. Quam enim spem et exspectationem, quod studium et quem fauorem secum in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! Qui diligebant hunc, illi fauebant, qui admirabantur hunc, illum probabant, qui denique huius nomen audierant, illum eruditum et perfectum existimabant. Sic est uolgus; ex ueritate pauca, ex opinione multa aestimat. Quid sciret ille perpauci animaduertebant, ubi didicisset omnes quaerebant; nihil ab hoc prauum et peruersum produci posse arbitrabantur. Si ueniret ab Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, aspicere nemo posset; nemo enim, sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo histrione bonum comoedum fieri posse existimaret. Quia ueniebat a Roscio, plus etiam scire quam sciebat uidebatur.
XI
Quod item nuper in Erote comoedo usu uenit; qui postea quam e scaena non modo sibilis sed etiam conuicio explodebatur, sicut in aram confugit in huius domum, disciplinam, patrocinium, nomen: itaque perbreui tempore qui ne in nouissimis quidem erat histrionibus ad primos peruenit comoedos. Quae res extulit eum? Vna commendatio huius; qui tamen Panurgum illum, non solum ut Rosci discipulus fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo cum labore, stomacho miseriaque erudiuit. Nam quo quisque est sollertior et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tarde percipi uidet, discruciatur. Paulo longius oratio mea prouecta est hac de causa ut condicionem societatis diligenter cognosceretis. Quae deinde sunt consecuta? "Panurgum," inquit, "hunc seruum communem, Q. Flauius Tarquiniensis quidam interfecit. In. hanc rem," inquit, "me cognitorem dedisti. Lite contestata, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum Flauio decidisti." Vtrum pro dimidia parte an pro re tota? planius dicam: utrum pro me an et pro me et pro te? Pro me; potui "exemplo multorum; licitum est; iure fecerunt multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. Pete tu tuum, exige et aufer quod debetur; suam quisque partem iuris possideat et persequatur. - "At enim tu tuum negotium gessisti bene." - Gere et tu tuum bene. - "Magno tu tuam dimidiam partem decidisti." - Magno et tu tuam partem decide. - "HS Q. tu abstulisti." - Sit ita hoc, uero HS Q. tu aufer.
XII
Sed hanc decisionem Rosci oratione et opinione augere licet, re et ueritate mediocrem et tenuem esse inuenietis. Accepit enim agrum temporibus eis cum iacerent pretia praediorum; qui ager neque uillam habuit neque ex ulla parte fuit cultus; qui nunc multo pluris est quam tunc fuit. Neque id est mirum. Tum enim propter rei publicae calamitates omnium possessiones erant incertae, nunc deum immortalium benignitate omnium Fortunae sunt certae; tum erat ager incultus sine tecto, nunc est cultissimus cum optima uilla. Verum tamen, quoniam natura tam maliuolus es, numquam ista te molestia et cura liberabo. Praeclare suum negotium gessit Roscius, fundum fructuosissimum abstulit; quid ad te? Tuam partem dimidiam, quem ad modum uis, decide. Vertit hic rationem et id quod probare non potest fingere conatur. "De tota re," inquit, "decidisti." Ergo huc uniuersa causa deducitur, utrum Roscius cum Flauio de sua parte an de tota societate fecerit pactionem. Nam ego Roscium, si quid communi nomine tetigit, confiteor praestare debere societati. - Societatis, non suas litis redemit, cum fundum a Flauio accepit. - Quid ita satis non dedit amplius assem neminem petiturum? Qui de sua parte decidit, reliquis integram relinquit actionem, qui pro sociis transigit, satis dat neminem eorum postea petiturum. Quid ita Flauio sibi cauere non uenit in mentem? nesciebat uidelicet Panurgum fuisse in societate. Sciebat. Nesciebat Fannium Roscio esse socium. - Praeclare; nam iste cum eo litem contestatam habebat. Cur igitur decidit et non restipulatur neminem amplius petiturum? cur de fundo decedit et iudicio non absoluitur? cur tam imperite facit ut nec Roscium stipulatione adliget neque a Fannio iudicio se absoluat? Est hoc primum et ex condicione iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum et grauissimum argumentum, quod ego pluribus uerbis amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in causa haberem.
XIII
Et ne forte me hoc frustra pollicitum esse praedices, te, te inquam, Fanni, ab tuis subselliis contra te testem suscitabo. Criminatio tua quae est? Roscium cum Flauio pro societate decidisse. Quo tempore? Abhinc annis XV. Defensio mea quae est? Roscium pro sua parte cum Flauio transegisse. Repromittis tu abhinc triennium Roscio. Quid? recita istam restipulationem clarius. Attende, quaeso, Piso; Fannium inuitum et huc atque illuc tergiuersantem testimonium contra se cogo dicere. Quid enim restipulatio clamat? QVOD A FLAVIO ABSTVLERO, PARTEM DIMIDIAM INDE ROSCIO ME SOLVTVRVM SPONDEO. Tua uox est, Fanni. Quid tu auferre potes a Flauio, si Flauius nihil debet? quid hic porro nunc restipulatur quod iam pridem ipse exegit? quod uero Flauius tibi daturus est, qui Roscio omne quod debuit dissoluit? Cur in re tam uetere, in negotio iam confecto, in societate dissoluta noua haec restipulatio interponitur? quis est huius restipulationis scriptor, testis arbiterque? Tu, Piso; tu enim Q. Roscium pro opera ac labore, quod cognitor fuisset, quod uadimonia obisset, rogasti ut Fannio daret HS MMM hac condicione ut, si quid ille exegisset a Flauio, partem eius dimidiam Roscio dissolueret. Satisne ipsa restipulatio dicere tibi uidetur aperte Roscium pro se decidisse? At enim forsitan hoc tibi ueniat in mentem, repromisisse Fannium Roscio, si quid a Flauio exegisset, eius partem dimidiam, sed omnino exegisse nihil. Quid tum? Non exitum exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. Neque, si ille id exsequendum non iudicauit, non, quod in se fuit, iudicauit Roscium suas, non societatis litis redemisse. Quid si tandem planum facio post decisionem ueterem Rosci, post repromissionem recentem hanc Fanni HS MMM Fannium a. Q. Flauio Panurgi nomine abstulisse? tamen diutius inludere uiri optimi existimationi, Q. Rosci, audebit?
XIV
Paulo ante quaerebam, id quod uehementer ad rem pertinebat, qua de causa Flauius, cum de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio absolueretur a Fannio; nunc uero, id quod mirum et incredibile est, requiro: Quam ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS MMM separatim Fannio dissoluit? Hoc loco, Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum omnino Fannium a Flauio HS MMM non abstulisse an alio nomine et alia de causa abstulisse. Si alia de causa, quae ratio tibi cum eo intercesserat? Nulla. Addictus erat tibi? Non. Frustra tempus contero. "Omnino," inquit, "HS MMM a Flauio non abstulit neque Panurgi nomine neque cuiusquam." Si planum facio post hanc recentem stipulationem Rosci HS MMM a Flauio te abstulisse, numquid causae est quin ab iudicio abeas turpissime uictus? Quo teste igitur hoc planum faciam? Venerat, ut opinor, haec res in iudicium. Certe. Quis erat petitor? Fannius. Quis reus? Flauius. Quis iudex? Cluuius. Ex his unus mihi testis est producendus qui pecuniam datam dicat. Quis est ex his grauissimus? Sine controuersia qui omnium iudicio comprobatus est iudex. Quem igitur ex his tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est; contra se numquam testimonium dicet. Reum? Flauius est. Is iam pridem est mortuus: si uiueret, uerba eius audiretis. Iudicem? Cluuius est. Quid is dicit? HS MMM Panurgi nomine Flauium Fannio dissoluisse. Quem tu si ex censu spectas, eques Romanus est, si ex uita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti, si ex ueritate, id quod scire potuit et debuit dixit. Nega, nega nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo credi oportere! Circumspicit, aestuat, negat nos Cluui testimonium recitaturos. Recitabimus. Erras; inani et tenui spe te consolaris. Recita testimonium T. Manili et C. Lusci Ocreae, duorum senatorum, hominum ornatissimorum qui ex Cluuio audierunt. TESTIMONIVM T. MANILI ET C. LVSCI OCREAE. Vtrum dicis Luscio et Manilio, an etiam Cluuio non esse credendum? Planius atque apertius dicam.
XV
Vtrum Luscius et Manilius nihil de HS MMM ex Cluuio audierunt, an Cluuius falsum Luscio et Manilio dixit? Hoc ego loco soluto et quieto sum animo et quorsum recidat responsum tuum non magno opere laboro; firmissimis enim et sanctissimis testimoniis uirorum optimorum causa Rosci communita est. Si iam tibi deliberatum est quibus abroges fidem iuris iurandi, responde. Manilio et Luscio negas esse credendum? Dic, aude; est tuae contumaciae, adrogantiae uitaeque uniuersae uox. Quid exspectas quam mox ego Luscium et Manilium dicam ordine esse senatores, aetate grandis natu, natura sanctos et religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos? Non faciam; nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis seuerissime fructum quem meruerunt retribuam. Magis mea adulescentia indiget illorum bona existimatione quam illorum seuerissima senectus desiderat meam laudem. Tibi uero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est utrum potius Chaereae iniurato in sua lite, an Manilio et Luscio iuratis in alieno iudicio credas. Reliquum est ut Cluuium falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. Quod si facit, qua impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem probarit? ei negabit credi oportere cui ipse crediderit? eius testis ad iudicem fidem infirmabit cuius propter fidem et religionem iudicis testis compararit? quem ego si ferrem iudicem, refugere non deberet, cum testem producam, reprehendere audebit?
XVI
"Dicit enim," inquit, "iniuratus Luscio et Manilio". Si diceret iuratus, crederes? At quid interest inter periurum et mendacem? Qui mentiri solet, peierare consueuit. Quem ego ut mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile potero. Nam qui semel a ueritate deflexit, hic non maiore religione ad periurium quam ad mendacium perduci consueuit. Quis enim deprecatione deorum, non conscientiae fide commouetur? Propterea, quae poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem mendaci constituta est; non enim ex pactione uerborum quibus ius iurandum comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur alicui, di immortales hominibus irasci et suscensere consuerunt. At ego hoc ex contrario contendo: leuior esset auctoritas Cluui, si diceret iuratus, quam nunc est, cum dicit iniuratus. Tum enim forsitan improbis nimis cupidus uideretur, qui qua de re iudex fuisset testis esset; nunc omnibus non iniquis necesse est castissimus et constantissimus esse uideatur, qui id quod scit familiaribus suis dicit. Dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluuium esse mentitum! Mentitus est Cluuius? Ipsa mihi ueritas manum iniecit et paulisper consistere et commorari coegit. Vnde hoc totum ductum et conflatum mendacium est? Roscius est uidelicet homo callidus et uersutus. Hoc initio cogitare coepit: "quoniam Fannius a me petit HS DCC, petam a. C. Cluuio, equite Romano, ornatissimo homine, ut mea causa mentiatur, dicat decisionem factam esse quae facta non est, HS MMM a Flauio data esse Fannio quae data non sunt." Est hoc principium improbi animi, miseri ingeni, nullius consili. Quid deinde? Postea quam se praeclare confirmauit, uenit ad Cluuium. Quem hominem? leuem? Immo grauissimum. Mobilem? Immo constantissimum. Familiarem? Immo alienissimum. Hunc postea quam salutauit, rogare coepit blande et concinne scilicet: "mentire mea causa, uiris optimis, tuis familiaribus, praesentibus dic Flauium cum Fannio de Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS MMM dedisse qui assem nullum dedit." Quid ille respondit? "Ego uero cupide et libenter mentiar tua causa, et, si quando me peierare uis, ut paululum tu compendi facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem caperes et ad me uenires; per nuntium hoc quod erat tam leue transigere potuisti."
XVII
Pro deum hominumque fidem! hoc aut Roscius umquam a Cluuio petisset, si HS miliens in iudicium haberet, aut Cluuius Roscio petenti concessisset, si uniuersae praedae particeps esset? uix me dius fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius simili hoc et postulare auderes et impetrare posses. Quod cum est ueritate falsum, tum ratione quoque est incredibile; obliuiscor enim Roscium et Cluuium uiros esse primarios; improbos temporis causa esse fingo. Falsum subornauit testem Roscius Cluuium! Cur tam sero? cur cum altera pensio soluenda esset, non tum cum prima? nam iam antea HS DCC dissoluerat. Deinde, si iam persuasum erat Cluuio ut mentiretur, cur potius HS MMM quam MMM MMM MMM data dixit Fannio a Flauio, cum ex restipulatione pars eius dimidia Rosci esset? Iam intellegis, C. Piso, sibi soli, societati nihil Roscium petisse. Hoc quoniam sentit Saturius esse apertum, resistere et repugnare contra ueritatem non audet, aliud fraudis et insidiarum in eodem uestigio deuerticulum reperit. "Petisse," inquit, "suam partem Roscium a Fuuio confiteor, uacuam et integram reliquisse Fanni concedo; sed, quod sibi exegit, id commune societatis factum esse contendo." Quo nihil captiosius neque indignius potest dici. Quaero enim potueritne Roscius ex societate suam partem petere necne. Si non potuit, quem ad modum abstulit? si potuit, quem ad modum non sibi exegit? nam quod sibi petitur, certe alteri non exigitur. An ita est: si quod uniuersae societatis fuisset petisset, quod tum redactum esset aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit quod suae partis esset, non quod tum abstulit soli sibi exegit?
XVIII
Quid interest inter eum qui per se litigat et eum qui cognitor est datus? Qui per se litem contestatur, sibi soli petit, alteri nemo potest, nisi qui cognitor est factus. Itane uero? cognitor si fuisset tuus, quod uicisset iudicio, ferres tuum; cum suo nomine petiit, quod abstulit, tibi non sibi exegit? Quod si quisquam petere potest alteri qui cognitor non est factus, quaero, quid ita, cum Panurgus esset interfectus et lis contestata cum Flauio damni iniuria esset, tu in eam litem cognitor Rosci sis factus, cum praesertim ex tua oratione quodcumque tibi peteres huic peteres, quodcumque tibi exigeres, id in societatem recideret. Quod si ad Roscium nihil perueniret quod tu a Flauio abstulisses, nisi te in suam litem dedisset cognitorem, ad te peruenire nihil debet quod Roscius pro sua parte exegit, quoniam tuus cognitor non est factus. Quid enim huic rei respondere poteris, Fanni? Cum de sua parte Roscius transegit cum Flauio, actionem tibi tuam reliquit an non? Si non reliquit, quem ad modum HS MMM ab eo postea exegisti? si reliquit, quid ab hoc petis quod per te persequi et petere debes? Simillima enim et maxime gemina societas hereditatis est: quem ad modum socius in societate habet partem, sic heres in hereditate habet partem. Vt heres sibi soli non coheredibus petit, sic socius sibi soli non sociis petit; et quem ad modum uterque pro sua parte petit, sic pro sua parte dissoluit, heres ex ea parte qua hereditatem adiit, socius ex ea qua societatem coiit. Quem ad modum suam partem Roscius suo nomine condonare potuit Flauio, ut eam tu non peteres, sic, cum exegit suam partem et tibi integram petitionem reliquit, tecum partiri non debet, nisi forte tu peruerso more quod huius est ab alio extorquere non potes, huic eripere potes. Perstat in sententia Saturius, quodcumque sibi petat socius, id societatis fieri. Quod si ita est, qua, malum, stultitia fuit Roscius, qui ex iuris peritorum consilio et auctoritate restipularetur a Fannio diligenter ut eius quod exegisset a Flauio dimidiam partem sibi dissolueret, si quidem sine cautione et repromissione nihilo minus id Fannius societati, hoc est Roscio, debebat? ...