L. ANNAEI SENECAE - DE BENEFICIIS LIBER III

I

Non referre beneficiis gratiam et est turpe et apud omnes habetur, Aebuti Liberalis; ideo de ingratis etiam ingrati queruntur, cum interim hoc aeque omnibus haeret, quod omnibus displicet, adeoque in contrarium itur, ut quosdam habeamus infestissimos non post beneficia tantum sed propter beneficia. Hoc prauitate naturae accidere quibusdam non negauerim, pluribus, quia memoriam tempus interpositum subducit. Nam quae recentia apud illos uiguerunt, ea interiecto spatio obsolescunt; de quibus fuisse mihi tecum disputationem scio, cum tu illos non ingratos uocares sed oblitos, tamquam ea res ingratum excuset, quae facit, aut, quia hoc accidit alicui, non sit ingratus, cum hoc non accidat nisi ingrato. Multa sunt genera ingratorum, ut furum, ut homicidarum, quorum una culpa est, ceterum in partibus uarietas magna; ingratus, qui beneficium accepisse se negat, quod accepit, ingratus est, qui dissimulat, ingratus, qui non reddit, ingratissimus omnium, qui oblitus est. Illi enim si non soluunt, tamen debent, et exstat apud illos uestigium certe meritorum intra malam conscientiam inclusorum; aliquando ad referendam gratiam conuerti ex aliqua causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam in malis peccatoribus exsurgere, si inuitauerit facilis occasio; hic numquam fieri gratus potest, cui beneficium totum elapsum est. Et utrum tu peiorem uocas, apud quem gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam memoria? Vitiosi oculi sunt, qui lucem reformidant caeci, qui non uident; et parentes suos non amare impietas est, non agnoscere insania.

II

Quis tam ingratus est, quam qui, quod in prima parte animi positum esse debuit et semper occurrere, ita seposuit et abiecit, ut in ignorantiam uerteret? Apparet illum non saepe de reddendo cogitasse, cui obrepsit obliuio. Denique ad reddendam gratiam et uirtute opus est et tempore et facultate et aspirante fortuna; qui meminit, sat sine inpendio gratus est. Hoc, quod non operam exigit, non opes, non felicitatem, qui non praestat, nullum habet, quo lateat, patrocinium; numquam enim uoluit gratus esse, beneficium qui tam longe proiecit, ut extra conspectum suum poneret. Quemadmodum, quae in usu sunt et manum cotidie tactumque patiuntur, numquam periculum situs adeunt, illa, quae ad oculos non reuocantur, sed extra conuersationem ut superuacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt uetustate, ita, quidquid frequens cogitatio exercet et renouat, memoriae numquam subducitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.

III

Praeter hanc causam aliae quoque sunt, quae nobis merita non numquam maxima euellant. Prima omnium ac potentissima, quod nouis semper cupiditatibus occupati non, quid habeamus, sed quid petamus, spectamus; in id, quod dest, quod adpetitur, intentis, quidquid est domi uile est. Sequitur autem, ut, ubi quod acceperis leue nouorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum non sit in pretio. Amauimus aliquem et suspeximus et fundatum ab illo statum nostrum professi sumus, quamdiu nobis placebant ea, quae consecuti sumus; deinde inrumpit animum aliorum admiratio, et ad ea inpetus factus est, uti mortalibus mos est ex magnis maiora cupiendi: protinus excidit, quidquid ante apud nos beneficium uocabatur, nec intuemur, quae nos aliis praeposuere, sed ea sola, quae fortuna praecedentium ostentat. Non potest autem quisquam et inuidere et gratias agere, quia inuidere querentis et maesti est, gratias agere gaudentis. Deinde quia nemo nostrum nouit nisi id tempus, quod cum maxime transit, ad praeterita rari animum retorquent; sic fit, ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam reliquimus; sic fit, ut in adulescentiam nostram collata pereant, quia ipsa numquam retractatur. Nemo, quod fuit, tamquam in praeterito sed tamquam in perdito ponit, ideoque caduca memoria est futuro imminentium.

IV

Hoc loco reddendum est Epicuro testimonium, qui assidue queritur, quod aduersus praeterita simus ingrati, quod, quaecumque percipimus bona, non reducamus nec inter uoluptatis numeremus, cum certior nulla sit uoluptas, quam quae iam eripi non potest. Praesentia bona nondum tota in solido sunt, potest illa casus aliquis incidere; futura pendent et incerta sunt; quod praeteriit, inter tuta sepositum est. Quomodo gratus esse quisquam aduersus beneficia potest, qui omnem uitam suam transilit praesentium totus ac futurorum? Memoria gratum facit; memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum.

V

Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae, haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim earum scientia, nisi continuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diuersa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter quid cuique debeamus, recognoscimus. Audi uoces petentium: nemo non uicturam semper in animo suo memoriam dixit, nemo non deditum se et deuotum professus est et si quod aliud humilius uerbum, quo se obpigneraret, inuenit. Post exiguum tempus idem illi uerba priora quasi sordida et parum libera euitant; perueniunt deinde eo, quo, ut ego existimo, pessimus quisque atque ingratissimus peruenit, ut obliuiscantur. Adeo enim ingratus est, qui oblitus est, ut ingratus sit, cui beneficium in mentem uenit.

VI

Hoc tam inuisum uitium an inpunitum esse debeat, quaeritur, et an haec lex, quae in scholis exercetur, etiam in ciuitate ponenda sit, qua ingrati datur actio; quae uidetur aequa omnibus. "Quidni? Cum urbes quoque urbibus, quae praestitere, exprobrent et in maiores conlata a posteris exigant". Nostri maiores, maximi scilicet uiri, ab hostibus tantum res repetierunt, beneficia magno animo dabant, magno perdebant; excepta Macedonum gente non est in ulla data aduersus ingratum actio. Magnumque hoc argumentum est dandam non fuisse, quia aduersus maleficium omne consensimus, et homicidii, ueneficii, parricidii, uiolatarum religionum aliubi atque aliubi diuersa poena est, sed ubique aliqua, hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique inprobatur; neque absoluimus illud, sed cum difficilis esset incertae rei aestimatio, tantum odio damnauimus et inter ea reliquimus, quae ad iudices deos mittimus.

VII

Rationes autem multae mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat, Primum omnium pars optima beneficii periit si actio sicut certae pecuniae aut ex conducto et locato datur. Hoc enim in illo speciosissimum est, quod dedimus uel perdituri, quod totum permisimus accipientium arbitrio; si appello, si ad iudicem uoco, incipit non beneficium esse, sed creditum. Deinde cum res honestissima sit referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est; non magis enim laudabit quisquam gratum hominem quam eum, qui depositum reddidit aut, quod debebat, citra iudicem soluit. Ita duas res, quibus in uita humana nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum hominem et beneficium; quid enim aut in hoc magnificum est, si beneficium non dat, sed commodat, aut in illo, qui reddit, non quia uult, sed quia necesse est? Non est gloriosa res gratum esse, nisi tutum est ingratum fuisse. Adice nunc, quod huic uni legi omnia fora uix sufficient. Quis erit, qui non agat? Quis, cum quo non agatur? Omnes sua extollunt, omnes etiam minima, quae in alios contulere, dilatant. Praeterea, quaecumque in cognitionem cadunt, conprendi possunt et non dare infinitam licentiam iudicii; ideo melior uidetur condicio causae bonae, si ad iudicem quam si ad arbitrum mittitur, quia illum formula includit et certos, quos non excedat, terminos ponit, huius libera et nullis, adstricta uinculis religio et detrahere aliquid potest et adicere et sententiam suam, non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas aut misericordia inpulit, regere. Ingrati actio non erat iudicem alligatura sed regno liberrimo positura. Quid sit enim beneficium, non constat, deinde, quantum sit; refert, quam benigne illud interpretetur iudex. Quid sit ingratus, nulla lex monstrat; saepe et qui reddidit, quod accepit, ingratus est, et qui non reddidit, gratus. De quibusdam et inperitus iudex demittere tabellam potest, ubi fecisse aut non fecisse pronuntiandum est, ubi prolatis cautionibus controuersia tollitur, ubi inter disputantis ratio ius dicit; ubi uero animi coniectura capienda est, ubi id, de quo sola sapientia decernit, in controuersiam incidit, non potest sumi ad haec iudex ex turba selectorum, quem census in album et equestris hereditas misit.

VIII

Itaque non haec parum idonea res uisa est, quae deduceretur ad iudicem, sed nemo huic rei satis idoneus iudex inuentus est; quod non admiraberis, si excusseris, quot habiturus fuerit difficultatis, quisquis in eiusmodi reum exisset. Donauit aliquis magnam pecuniam, sed diues, sed non sensurus inpendium; donauit alius, sed toto patrimonio cessurus; summa eadem est, beneficium idem non est. Etiamnunc adice: hic pecuniam pro addicto dependit, sed cum illam domo protulisset; ille dedit eandem, sed mutuam sumpsit aut rogauit et se obligari ingenti merito passus est; eodem existimas loco esse illum, qui beneficium ex facili largitus est, et hunc,, qui accepit, ut daret? Tempore quaedam magna fiunt, non summa: beneficium est donata possessio, cuius fertilitas laxare possit annonam, beneficium est unus in fame panis; beneficium est donare regiones, per quae magna flumina et nauigabilia decurrant, beneficium est arentibus siti et uix spiritum per siccas fauces ducentibus monstrare fontem. Quis inter se ista conparabit? Quis expendet? Difficilis est sententia, quae non rem, sed uim rei quaerit. Eadem licet sint, aliter data non idem pendent. Dedit hic mihi beneficium, sed non libenter, sed dedisse se questus est, sed superbius me, quam solebat, aspexit, sed tam tarde dedit, ut plus praestaturus fuerit, si cito negasset: horum quomodo iudem inibit aestimationem, cum sermo et dubitatio et uultus meriti gratiam destruant?

IX

Quid, quod quaedam beneficia uocantur, quia nimis concupiscuntur, quaedam non sunt ex hac uolgari nota sed maiora, etiam si minus apparent? Beneficium uocas dedisse potentis populi ciuitatem, in quattuordecim deduxisse et defendisse capitis reum: quid utilia suasisse? quid retinuisse, ne in scelus rueret? Quid gladium excussisse morituro? Quid efficacibus remediis lugentem et, quos desiderabat, uolentem sequi ad uitae consilium reduxisse? Quid adsedisse aegro et, cum ualetudo eius ac salus momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora et cadentes uenas uino refecisse et medicum adduxisse morienti? Haec quis aestimabit? quis dissimilibus beneficiis iubebit beneficia pensari? "Donaui tibi domum"; sed ego tuam supra te ruere praedixi. "Dedi tibi patrimonium"; sed ego naufrago tabulam. "Pugnaui pro te et uolnera excepi"; at ego uitam tibi silentio dedi. Cum aliter beneficium detur, aliter reddatur, paria facere difficile est.

X

Dies praeterea beneficio reddendo non dicitur, sicut pecuniae creditae; itaque potest, qui nondum reddidit, reddere. Dic enim intra quod tempus deprendatur ingratus. Maxima beneficia probationem non habent, saepe intra tacitam duorum conscientiam latent; an hoc inducimus, ut non demus beneficia sine teste? Quam deinde poenam ingratis constituimus? Vnam omnibus, cum disparia sint? Inaequalem et pro cuiusque beneficio maiorem aut minorem? Age, intra pecuniam uersabitur taxatio: quid, quod quaedam uitae beneficia sunt et maiora uita? His quae pronuntiabitur poena? Minor beneficio? Iniqua est; par et capitalis? Quid inhumanius quam cruentos esse beneficiorum exitus?

XI

"Quaedam", inquit, "priuilegia parentibus data sunt; quomodo horum extra ordinem habita ratio est, sic aliorum quoque beneficorum haberi debet". Parentium condicionem sacrauimus, quia expediebat liberos tolli; sollicitandi ad hunc laborem erant incertam adituri fortunam. Non poterat illis dici, quod beneficia dantibus dicitur: "Cui des, elige; ipse tecum, si deceptus es, querere; dignum adiuua". In liberis tollendis nihil iudicio tollentium licet, tota res uoti est; itaque, ut aequiore animo adirent aleam, danda aliqua illis potestas fuit. Deinde alia condicio parentium est, qui beneficia, quibus dederunt, dant nihilo minus daturique sunt, nec est periculum, ne haec dedisse ipsos mentiantur; in ceteris quaeri debet, non tantum an receperint, sed an dederint, horum in confesso merita sunt, [et, quia utile est iuuentuti regi, inposuimus illi quasi domesticos magistratus, scilicet quorum custodia contineretur]. Deinde omnium parentium unum erat beneficium, itaque aestimari semel potuit; alia diuersa sunt, dissimilia, infinitis inter se interuallis distantia; itaque sub nullam regulam cadere potuerunt, cum aequius esset omnia relinqui quam omnia aequari.

XII

Quaedam magno dantibus constant, quaedam accipientibus magna sunt, sed gratuita tribuentibus. Quaedam amicis data sunt, quaedam ignotis; plus est, quamuis idem detur, si ei datur, quem nosse a beneficio tuo incipis. Hic auxilia tribuit, ille ornamenta, ille solacia. Inuenies, qui nihil putet esse iucundius, nihil maius quam habere, in quo calamitas acquiescat; inuenies rursus, qui dignitati suae quam securitati consuli malit; est, qui plus ei debere se iudicet, per quem tutior est, quam ei, per quem honestior. Proinde ista maiora aut minora erunt, prout fuerit iudex ad haec aut illa inclinatus animo. Praeterea creditorem mihi ipse eligo, beneficium saepe ab eo accipio, a quo nolo, et aliquando ignorans obligor: quid facies? Ingratum uocabis eum beneficium cui inscio et, si scisset, non accepturo inpositum est? Non uocabis eum, qui utrumque acceptum non reddidit? Aliquis dedit mihi beneficium, sed idem postea fecit iniuriam: utrum uno munere ad patientiam iniuriarum omnium adstringor, an proinde erit, ac si gratiam rettulerim, quia beneficium suum ipse insequenti iniuria rescidit? Quomodo deinde aestimabis, utrum plus sit, quod accepit, an quo laesus est? Dies me deficiet omnes difficultatis persequi temptantem.

XIII

"Tardiores" inquit ad beneficia danda facimus non uindicando data nec infitiatores eorum adficiendo poena". Sed illud quoque tibi e contrario occurrat multo tardiores futuros ad accipienda beneficia, si periculum causae dicundae adituri erunt et innocentiam sollicitiore habituri loco. Deinde erimus per hoc ipsi quoque ad danda tardiores; nemo enim libenter dat inuitis, sed quicumque ad benefaciendum bonitate inuitatus est et ipsa pulcritudine rei, etiam libentius dabit nihil debituris nisi quod uolent. Minuitur enim gloria eius officii, cui diligenter cautum est.

XIV

Deinde pauciora erunt beneficia, sed ueriora; quid autem mali est inhiberi beneficiorum temeritatem? Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt, ut circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita conferuntur. Etiam atque etiam, cui des, considera: nulla actio erit, nulla repetitio. Erras, si existimas succursurum tibi iudicem; nulla lex te in integrum restituet, solam accipientis fidem specta. Hoc modo beneficia auctoritatem suam tenent et magnifica sunt; pollues illa, si materiam litium feceris. Aequissima uox est et ius gentium prae se ferens: "Redde, quod debes"; haec turpissima est in beneficio: "Redde!" Quid? reddet uitam, quam debet? dignitatem? Securitatem? Sanitatem? Reddi maxima quaeque non possunt. "At pro iis" inquit "aliquid, quod tanti sit". Hoc est, quod dicebam, interituram tantae rei dignitatem, si beneficium mercem facimus. Non est inritandus animus ad auaritiam, ad querellas, ad discordiam; sua sponte in ista fertur. Quantum possumus, resistamus et quaerenti occasiones amputemus.

XV

Vtinam quidem persuadere possemus, ut pecunias creditas tantum a uolentibus acciperent! Vtinam nulla stipulatio emptorem uenditori obligaret nec pacta conuentaque inpressis signis custodirentur, fides potius illa seruaret et aecum colens animus! Sed necessaria optimis praetulerunt et cogere fidem quam spectare malunt. Adhibentur ab utraque parte testes; ille per tabulas plurium nomina interpositis parariis facit; ille non est interrogatione contentus, nisi reum manu sua tenuit. O turpem humani generis et fraudis ac nequitiae puplicae confessionem! Anulis nostris plus quam animis creditur! In quid isti ornati uiri adhibiti sunt? in quid inprimunt signa? Nempe ne ille neget accepisse se, quod accepit. Hos incorruptos uiros et uindicis ueritatis existimas? At his ipsis non aliter statim pecuniae conmittentur. Ita non honestius erat a quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timori? Hoc unum deest auaritiae, ut beneficia sino sponsore non demus. Generosi animi est et magnifici iuuare, prodesse; qui dat beneficia, deos imitatur, qui repetit, feneratores. Quid illos, dum uindicamus, in turbam sordidissimam redigimus?

XVI

"Plures", inquit, "ingrati erunt, si nulla aduersus ingratum datur actio." Immo pauciores, quia maiore dilectu dabuntur beneficia. Deinde non expedit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint; pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri loco commune maledictum. Numquid iam ulla repudio erubescit, postquam inlustres quaedam ac nobiles feminae non consulum numero sed maritorum annos suos conputant et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii? Tamdiu istuc timebatur, quamdiu rarum erat; quia nulla sine diuortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere didicerunt. Numquid iam ullus adulterii pudor est, postquam eo uentum est, ut nulla uirum habeat, nisi ut adulterum inritet? Argumentum est deformitatis pudicitia. Quam inuenies tam miseram, tam sordidam, ut illi satis sit unum adulterorum par, nisi singulis diuisit horas? Et non sufficit dies omnibus, nisi apud alium gestata est, apud alium mansit. Infrunita et antiqua est, quae nesciat matrimonium uocari unum adulterium. Quemadmodum horum delictorum iam euanuit pudor, postquam res latius euagata est, ita ingratos plures efficies et auctiores, si numerare se coeperint.

XVII

"Quid ergo? Inpunitus erit ingratus?" Quid ergo? Inpunitus erit impius? Quid malignus? Quid auarus? Quid inpotens? Quid crudelis? Inpunita tu credis esse, quae inuisa sunt, aut ullum supplicium grauius existimas publico odio? Poena est, quod non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare, quod omnium designatur oculis aut designari se iudicat, quod intellectum rei optimae ac dulcissimae amisit. An tu infelicem uocas, qui caruit acie, cuius aures morbus obstruxit, non uocas miserum eum, qui sensum beneficiorum amisit? Testes ingratorum omnium deos metuit, urit illum et angit intercepti beneficii conscientia; denique satis haec ipsa poena magna est, quod rei, ut dicebam, iucundissimae fructum non percipit. At quem iuuat accepisse, aequali perpetuaque uoluptate fruitur et animum eius, a quo accepit, non rem intuens gaudet. Gratum hominem semper beneficium delectat, in gratum semel. Comparari autem potest utriusque uita, cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse infitiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentium, qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum, alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae exspectans et ex hoc ipso adfectu gaudium grande percipiens nec quaerens, quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat non solum parentibus amicis, sed humilioribus quoque personis? Nam etiam si a seruo suo beneficium accepit, aestimat, non a quo, sed quid acceperit.

XVIII

Quamquam quaeritur a quibusdam, sicut ab Hecatone, an beneficium dare seruus domino possit. Sunt enim, qui ita distinguant, quaedam beneficia esse, quaedam officia, quaedam ministeria; beneficium esse, quod alienus det (alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare); officium esse fili, uxoris, earum personarum, quas necessitudo suscitat et ferre opem iubet; ministerium esse serui, quem condicio sua eo loco posuit, ut nihil eorum, quae praestat, inputet superiori praeterea. Seruum qui negat dare aliquando domino beneficium, ignarus est iuris humani; refert enim, cuius animi sit, qui praestat, non cuius status. Nulli praeclusa uirtus est; omnibus patet, omnes admittit, omnes inuitat et ingenuos et libertinos et seruos et reges et exules; non eligit domum nec censum, nudo homine contenta est. Quid enim erat tuti aduersus repentina, quid animus magnum promitteret sibi, si certam uirtutem fortuna mutaret? Si non dat beneficium seruus domino, nec regi quisquam suo nec duci suo miles; quid enim interest, quali quis teneatur inperio, si summo tonetur? Nam si seruo, quominus in nomen meriti perueniat, necessitas obstat et patiendi ultima timor, idem istuc obstabit et ei, qui regem habet, et ei, qui ducem, quoniam sub dispari titulo paria in illos licent. Atqui dant regibus suis, dant imperatoribus beneficia: ergo et dominis. Potest seruus iustus esse, potest fortis, potest magni animi: ergo et beneficium dare potest; nam et hoc uirtutis est. Adeo quidem dominis Serui beneficia possunt dare, ut ipsos saepe beneficii sui fecerint.

XIX

Non est dubium, quin seruus beneficium dare possit cuilibet; quare ergo non et domino suo possit? "Quia non potest" inquit "creditor domini sui fieri, si pecuniam illi dederit. Alioqui cottidie dominum suum obligat, peregrinantem sequitur, aegro ministrat, rus eius labore summo colit; omnia tamen ista, quae alio praestante beneficia dicerentur, praestante seruo ministeria sunt. Beneficium enim id est, quod quis dedit, cum illi liceret et non dare; seruus autem non habet negandi potestatem; ita non praestat, sed paret, nec id facti iactat, quod non facere non potuit. "Iam sub ista ipsa lege uincam et eo perducam seruum, ut in multa liber sit; interim dic mihi, si tibi ostendero aliquem pro salute domini sui sine respectu sui dimicantem et confossum uulneribus reliquias tamen sanguinis ab ipsis uitalibus fundentem et, ut ille effugiendi tempus habeat, moram sua morte quaerentem, hunc tu negabis beneficium dedisse, quia seruos est? Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus uictum auertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis et inpendisse spiritum fidei, hunc tunc negabis beneficium domino dedisse, quia seruus est? Vide, ne eo maius sit quo rarius est exemplum uirtutis in seruis, eoque gratius, quod, cum fere inuisa inperia sint et omnis necessitas grauis, commune seruitutis odium in aliquo domini caritas uicit. Ita non ideo beneficium non est, quia a seruo profectum est, sed ideo maius, quia deterrere ab illo ne seruitus quidem potuit.

XX

Errat, si quis existimat seruitutem in totum hominem descendere. Pars melior eius excepta est: corpora obnoxia sunt et adscripta dominis, mens quidem sui iuris, quae adeo libera et uaga est, ut ne ab hoc quidem carcere, in quo inclusa est, teneri queat, quominus inpetu suo utatur et ingentia agitet et in infinitum comes caelestibus exeat. Corpus itaque est, quod domino fortuna tradidit; hoc emit, hoc uendit; interior illa pars mancipio dari non potest. Ab hac quidquid uenit, liberum est; nec enim aut nos omnia iubere possumus aut in omnia serui parere coguntur: contra rem p. inperata non facient, nulli sceleri manus commodabunt.

XXI

Quaedam sunt, quae leges nec iubent nec uetant facere; in iis seruus materiam beneficii habet. Quam diu praestatur, quod a seruo exigi solet, ministerium est; ubi plus, quam quod seruo necesse est, beneficium est: ubi in adfectum amici transit, desinit uocari ministerium. Est aliquid, quod dominus praestare seruo debeat, ut cibaria, ut uestiarium; nemo hoc dixit beneficium; at indulsit, liberalius educauit, artes, quibus erudiuntur ingenui, tradidit: beneficium est. Idem e contrario fit in persona serui: quidquid est, quod seruilis officii formulam excedit, quod non ex inperio, sed ex uoluntate praestatur, beneficium est, si modo tantum est, ut hoc uocari potuerit quolibet alio praestante.

XXII

Seruus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercennarius est. Quemadmodum ille beneficium dat, ubi plus praestat, quam in quod operas locauit sic seruus ubi beniuolentia erga dominum fortunae suae modum transit et altius aliquid ausus, quod etiam felicius natis decori esset, et spem domini antecessit, beneficium est intra domum inuentum. An aecum uidetur tibi, quibus, si minus debito faciant, irascimur, non haberi gratiam, plus debito solitoque si fecerunt? Vis scire, quando non sit beneficium? Vbi dici potest: "Quid, si nollet"? Vbi uero id praestitit, quod nolle licuit, uoluisse laudandum est. Inter se contraria sunt beneficium et iniuria; potest dare beneficium domino, si a domino iniuriam accipere. Atqui de iniuriis dominorum in seruos qui audiat positus est, qui et saeuitiam et libidinem et in praebendis ad uictum necessariis auaritiam conpescat. Quid ergo? Beneficium dominus a seruo accipit? Immo homo ab homine. Denique, quod in illius potestate fuit, fecit: beneficium domino dedit; ne a seruo acciperes, in tua potestate esset! Quis autem tantus est, quem non fortuna indigere etiam infimis cogat?

XXIII

Multa iam beneficiorum exempla referam et dissimilia et quaedam inter se contraria. Dedit aliquis domino suo uitam, dedit mortem, seruauit periturum et, hoc si parum est, pereundo seruauit; alius mortem domini adiuuit; alius decepit. Claudius Quadrigarius in duodeuicensimo annalium tradit, cum obsideretur Grumentum et iam ad summam desperationem uentum esset, duos seruos ad hostem transfugisse et operae pretium fecisse. Deinde urbe capta passim discurrente uictore illos per nota itinera ad domum, in qua seruierant, praecucurrisse et dominam suam ante egisse; quaerentibus, quaenam esset, dominam et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci professos esse. Eductam deinde extra muros summa cura celasse, donec hostilis ira consideret; deinde, ut satiatus miles cito ad Romanos mores rediit, illos quoque ad suos redisse et dominam sibi ipsos dedisse. Manu misit utrumque e uestigio illa nec indignata est ab his se uitam accepisse, in quos uitae necisque potestatem habuisset. Potuit sibi hoc uel magis gratulari; aliter enim seruata munus notae et uolgaris clementiae habuisset, sic seruata nobilis fabula et exemplum duarum urbium fuit. In tanta confusione captae ciuitatis cum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt; at hi, ut ostenderent, quo animo facta esset prior illo transitio, a uictoribus ad captiuam transfugerunt personam parricidarum ferentes; quod in illo beneficio maximum fuit, tanti iudicauerunt, ne domina occideretur, uideri dominam occidisse. Non est, mihi crede, non dico seruilis, sed uilis animi egregium factum fama sceleris emisse. Vettius, praetor Marsorum, ducebatur ad Romanum inperatorem; seruus eius gladium militi illi ipsi, a quo trahebatur, eduxit et primum dominum occidit, deinde: "Tempus est" inquit "me et mihi consulere! Iam dominum manu misi", atque ita traiecit se uno ictu. Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum seruauerit.

XXIV

Corfinium Caesar obsidebat, tenebatur inclusus Domitius; inperauit medico eidemque seruo suo, ut sibi uenenum daret. Cum tergiuersantem uideret: "Quid cunctaris" inquit "Tamquam in tua potestate totum istud sit? Mortem rogo armatus". Tum ille promisit et medicamentum innoxium bibendum illi dedit; quo cum sopitus esset, accessit ad filium eius et: "Iube" inquit "me adseruari, dum ex euentu intellegis, an uenenum patri tuo dederim". Vixit Domitius et seruatus a Caesare est; prior tamen illum seruus seruauerat.

XXV

Bello ciuili proscriptum dominum seruus abscondit et, cum anulos eius sibi aptasset ac uestem induisset, speculatoribus occurrit nihilque se deprecari, quo minus imperata peragerent, dixit et deinde ceruicem porrexit. Quanti uiri est pro domino eo tempore mori uelle, quo rara erat fides dominum mori nolle! In puplica crudelitate mitem inueniri, in plica perfidia fidelem! Cum praemia proditionis ingentia ostendantur, praemium fidei mortem concupiscere!

XXVI

Nostri saeculi exempla non praeteribo. Sub Tib. Caesare fuit accusandi frequens et paene puplica rabies, quae omni ciuili bello grauius togatam ciuitatem confecit; excipiebatur ebriorum sermo, simplicitas iocantium; nihil erat tutum; omnis saeuiendi placebat occasio, nec iam reorum exspectabantur euentus, cum esset unus. Cenabat Paulus praetorius in conuiuio quodam imaginem Tib. Caesaris habens ectypa et eminente gemma. Rem ineptissimam fecero, si nunc uerba quaesiero, quemadmodum dicam illum matellam sumpsisse; quod factum simul et Maro ex notis illius temporis uestigatoribus notauit et seruus eius, quoi nectebantur insidiae. Is subsidians ei ebrio et anulum extraxit et cum Maro conuiuas testaretur admotam esse imaginem obscenis et iam subscriptionem conponeret, ostendit in manu sua seruus anulum. Si quis hunc seruum uocat, et illum conuiuam uocabit.

XXVII

Sub diuo Augusto nondum hominibus uerba sua periculosa erant, iam molesta. Rufus, uir ordinis senatorii, inter cenam optauerat, ne Caesar saluus rediret ex ea peregrinatione, quam parabat; et adiecerat idem omnes et tauros et uitulos optare. Fuerunt, qui illa diligenter audirent. Vt primum diluxit, seruus, qui cenanti ad pedes steterat, narrat, quae inter cenam ebrius dixisset, et hortatur ut Caesarem occupet atque ipse se deferat. Vsus consilio descendenti Caesari occurrit et, cum malam mentem habuisse se pridie iurasset, id ut in se et in filios suos reccideret, optauit et Caesarem, ut ignosceret sibi rediretque in gratiam secum, rogauit. Cum dixisset se Caesar facere: "Nemo" inquit "Credet te mecum in gratiam redisse, nisi aliquid mihi donaueris", petitque non fastidiendam a propitio summam et impetrauit. Caesar ait: "Mea causa dabo operam, ne umquam tibi irascar". Honeste fecit Caesar, quod ignouit, quod liberalitatem clementiae adiecit; quicumque hoc audierit exemplum, necesse est Caesarem laudet, sed cum seruum ante laudauerit. Non exspectas, ut tibi narrem manu missum, qui hoc fecerat: nec tamen gratis: pecuniam pro libertate eius Caesar numerauerat.

XXVIII

Post tot exempla num dubium est, quin beneficium aliquando a seruo dominus accipiat? Quare potius persona rem minuat, quam personam res ipsa cohonestet? Eadem omnibus principia eademque origo; nemo altero nobilior, nisi cui rectius ingenium et artibus bonis aptius. Qui imagines in atrio exponunt et nomina familiae suae longo ordine ac multis stemmatum inligata flexuris in parte prima aedium collocant, non noti magis quam nobiles sunt? Vnus omnium parens mundus est; siue per splendidos siue per sordidos gradus ad hunc prima cuiusque origo perducitur. Non est, quod te isti decipiant, qui, cum maiores suos saepe recensent, ubicumque nomen inlustre defecit, illo deum infulciunt. Neminem despexeris, etiam si circa illum obsoleta sunt nomina et parum indulgente adiuta fortuna. Siue libertini ante uos habentur siue serui siue exterarum gentium homines, erigite audacter animos et, quidquid in medio sordidi iacet, transilite; exspectat uos in summo magna nobilitas. Quid superbia in tantam uanitatem adtollimur, ut beneficia a seruis indignemur accipere et sortem eorum spectemus obliti meritorum? Seruum tu quem quam uocas libidinis et gulae seruus et adulterae, immo adulterarum commune mancipium? Seruum uocas quem quam tu? Quo tandem ab istis gerulis raperis cubile istud tuum circumferentibus? Quo te paenulati in militum quidem non uulgarem cultum subornati, quo, inquam, te isti efferunt? Ad ostium alicuius ostiari, ad hortos alicuius ne ordinarium quidem habentis officium; et deinde negas tibi a seruo tuo beneficium dari posse, qui osculum alieni serui beneficium est? Quae est tanta animi discordia? eodem tempore seruos despicis et colis, imperiosus intra limen atque inpotens, humilis foris et tam contemptus quam contemnis; neque enim ulli magis abiciunt animos, quam qui inprobe tollunt, nullique ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias facere accipiendo didicerunt.

XXIX

Dicenda haec fuerunt ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium uindicandumque ius beneficii dandi seruis, ut a filiis quoque uindicaretur. Quaeritur enim, an aliquando liberi maiora beneficia dare parentibus suis possint, quam acceperint. Illud concedetur multos filios maiores potentioresque extitisse quam parentes suos; aeque et illud meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri, ut meliora tribuerint, cum et fortuna illis maior esset et melior uoluntas. "Quidquid" inquit "est, quod det patri filius, utique minus est, quia hanc ipsam dandi facultatem patri debet. Ita numquam beneficio uincitur, cuius beneficium est ipsum, quod uincitur". Primum quaedam initium ab aliis trahunt et tamen initiis suis maiora sunt; nec ideo aliquid non est maius eo, quo coepit quia non potuisset in tantum procedere, nisi coepisset. Nulla non res principia sua magno gradu transit. Semina omnium rerum causae sunt et tamen minimae partes sunt eorum, quae gignunt. Aspice Rhenum, aspice Euphraten, omnes denique inclutos amnes: quid sunt, si illos illic, unde effluunt, aestimes? Quidquid est, quo timentur, quo nominantur, in processu parauerunt. Tolle radicem: nemora non surgent nec tanti montes uestientur. Aspice trabes, siue proceritatem aestimes, altissimas, siue crassitudinem spatiumque ramorum, latissime fusas: quantulum est his conparatum illud, quod radix tenui fibra complectitur? Innituntur fundamentis suis templa et urbes; illa tamen, quae in firmamentum totius operis iacta sunt, latent. Idem in ceteris euenit: principia sua semper sequens magnitudo obruet. Non potuissem quicquam consequi nisi parentum beneficium antecessisset; sed non ideo, quidquid consecutus sum, minus est eo, sine quo consecutus non essem. Nisi me nutrix aluisset infantem, nihil eorum, quae consilio ac manu gero, facere potuissem nec hanc emergere in nominis claritatem, quam ciuili ac militari industria merui; numquid tamen ideo maximis operibus praeferes nutricis officium? Atqui quid interest, cum aeque sine patris beneficio quam sine nutricis non potuerim ad ulteriora procedere? Quod si initio meo, quidquid iam fiam debeo, cogita non esse initium mei patrem, ne auum quidem; semper enim erit ulterius aliquid, ex quo originis proximae origo descendat. Atqui nemo dicet me plus debere ignotis et ultra memoriam positis maioribus quam patri; plus autem debeo, si hoc ipsum, quod genuit me pater meus, maioribus debet.

XXX

"Quidquid praestiti patri, etiam si magnum est, infra aestimationem paterni muneris est, quia non esset, si non genuisset". Isto modo etiam si quis patrem meum aegrum ac moriturum sanauerit, nihil praestare ei potero, quod non beneficio eius minus sit; non enim genuisset me pater, nisi sanatus esset. Sed uide, ne illud uerius sit aestimari, an id, quod potui, et id, quod feci, meum sit, mearum uirium, meae uoluntatis. Illud, quod natus sum, per se intuere, quale sit: animaduertis exiguum et incertum et boni malique communem materiam, sine dubio primum ad omnia gradum, sed non ideo maiorem omnibus, quia primus est. Seruaui patrem meum et ad summam prouexi dignitatem et principem urbis suae feci nec tantum rebus a me gestis nobilitaui, sed ipsi quoque gerendarum ingentem ac facilem nec tutam minus quam gloriosam dedi materiam; honores, opes, quidquid humanos ad se animos rapit, congessi, et cum supra omnes starem, infra illum steti. Dic nunc: "Hoc ipsum, quod ista potuisti, patris munus est"; respondebo tibi: "Est prorsus, si ad ista facienda nasci satis est; sed si ad bene uiuendum minima portio est uiuere et id tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam foedissimis commune est, noli tibi adserere, quod non ex tuis beneficiis, etiam si non sine tuis, oritur".

XXXI

Puta me uitam pro uita reddidisse: sic quoque munus tuum uici, cum ego dederim sentienti, cum sentiens me dare, cum uitam tibi non uoluptatis meae causa aut certe per uoluptatem dederim, cum tanto maius sit retinere spiritum quam accipere, quanto leuius mori ante mortis metum. Ego uitam dedi statim illa usuro, nescio tu uero an uiueret; ego uitam dedi mortem timenti, tu uitam dedisti, ut mori possem; ego tibi uitam dedi consummatam, perfectam, tu me expertem rationis genuisti, onus alienum. Vis scire, quam non sit magnum beneficium uitam sic dare? Exposuisses; nempe iniuria erat genuisse. Quo quid colligo? Minimum esse beneficium patris matrisque concubitum, nisi accesserunt alia, quae prosequerentur hoc initium muneris et aliis officiis ratum facerent. Non est bonum uiuere, sed bene uiuere. At bene uiuo. Sed potui et male; ita hoc tantum est tuum, quod uiuo. Si uitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac uermium bonum. Deinde, ut nihil aliud dicam quam bonis artibus me studuisse uel cursum ad rectum iter uitae direxisse, in ipso beneficio tuo maius, quam quod dederas, recepisti; tu enim me mihi rudem, imperitum dedisti, ego tibi filium, qualem genuisse gauderes.

XXXII

Aluit me pater. Si idem praesto, plus reddo, quia non tantum ali se, sed a filio ali gaudet et maiorem ex animo meo quam ex ipsa re percipit uoluptatem; illius alimenta ad corpus tantum meum peruenerunt. Quid? si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit? An quisquam Aristonem et Gryllum nisi propter Xenophontem ac Platonem filios nosset? Sophroniscum Socrates exspirare non patitur. Ceteros enumerare longum est, qui durant ob nullam aliam causam, quam quod illos liberorum eximia uirtus tradidit posteris. Vtrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater ne post Agrippam quidem notus, an patri dedit Agrippa nauali corona insignis, unicum adeptus inter dona militaria decus, qui tot in urbe maxima opera excitauit, quae et priorem magnificentiam uincerent et nulla postea uincerentur? Vtrum Octauius maius beneficium dedit filio an patri diuus Augustus, quamuis illum umbra adoptiui abscondit? Quantam cepisset uoluptatem, si illum post debellata arma ciuilia uidisset securae paci praesidentem, non adgnoscens bonum suum nec satis credens, quotiens ad se respexisset, potuisse illum uirum in domo sua nasci! Quid nunc ceteros prosequar, quos iam consumpsisset obliuio, nisi illos filiorum gloria e tenebris eruisset et adhuc in luce retineret? Deinde cum quaeramus, non quis filius patri maiora beneficia reddiderit quam a patre acceperat, sed an aliquis possit maiora reddere, etiam si, quae rettuli, exempla nondum satis faciunt nec beneficia parentium suorum superiniciunt, capit tamen hoc natura, quod nondum ulla aetas tulit. Si singula paternorum meritorum magnitudinem exsuperare non possunt, plura in unum congesta superabunt.

XXXIII

Seruat in proelio patrem Scipio et praetextatus in hostes ecum concitat. Parum est, quod, ut perueniret ad patrem, tot pericula maximos duces cum maxime prementia contempsit, tot oppositas difficultates, quod ad primam pugnam exiturus tiro per ueteranorum corpora cucurrit, quod annos suos transiluit? Adice, ut idem patrem reum defendat et conspirationi inimicorum potentium eripiat, ut alterum illi consulatum ac tertium aliosque honores etiam consularibus concupiscendos congerat, ut pauperi raptas belli iure opes tradat et, quod est militaribus uiris speciosissimum, diuitem illum spoliis, set hostilibus faciat. Si adhuc parum est, adice, ut prouincias extraordinaria imperia continuet, adice, ut dirutis maximis urbibus Romani imperii sine aemulo ad ortus occasusque uenturi defensor et conditor maiorem nobilitatem nobili uiro adiciat, dici Scipionis patrem: dubium est, quin generandi uolgare beneficium uicerit eximia pietas et uirtus ipsi urbi nescio utrum maius praesidium adferens an decus? Deinde, si hoc parum est, finge aliquem tormenta patris discussisse, finge in se transtulisse. Licet tibi, in quantum uelis, extendere beneficia fili, cum paternum munus et simplex sit et facile sed et danti uoluptarium, quod necesse est ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit, in quo consortem habet, in quo spectauit legem, patriam, praemia patrum, domus ac familiae perpetuitatem, omnia potius quam eum, quoi dabat. Quid? Si quis sapientiam consecutus hanc patri tradiderit, etiamnunc disputabimus, an maius aliquid iam dederit quam acceperat, cum uitam beatam patri reddiderit, acceperit tantum uitam?

XXXIV

"Sed patris" inquit "beneficium est, quidquid facis, quidquid praestare illi potes". Et praeceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci; ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus, utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamuis sine illis nemo quicquam adsequi posset, non tamen, quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est. Multum inter prima ac maxima interest, nec ideo prima maximorum instar sunt, quia sine primis maxima esse non possunt.

XXXV

Iam tempus est quaedam ex nostra, ut ita dicam, moneta proferre. Qui id beneficium dedit, quo est aliquid melius, potest uinci. Pater dedit filio uitam, est autem aliquid uita melius: ita pater uinci potest, quia dedit beneficium, quo est aliquid melius. Etiamnunc, qui dedit alicui uitam, si et semel et iterum liberatus est morte, is maius accepit beneficium quam dedit; pater autem uitam dedit: potest ergo, si saepius periculo mortis liberatus a filio fuerit, maius beneficium accipere quam dedit. Qui beneficium accipit, maius accipit, quo magis eo indiget; magis autem indiget uita, qui uiuit, quam qui natus non est ut qui ne indigere quidem omnino possit: maius ergo beneficium accipit pater, si uitam a filio accipit, quam filius a patre, quod natus est. "Patris beneficia uinci a filii beneficiis non possunt. Quare? quia uitam accepit a patre, quam nisi accepisset, nulla dare beneficia potuisset." Hoc commune est patri cum omnibus, qui uitam alicui dederunt; non potuissent enim referre gratiam, nisi uitam accepissent. Ergo nec medico gratia in maius referri potest (solet enim et medicus uitam dare) nec nautae, si naufragum sustulit. Atqui et horum et aliorum, qui aliquo modo nobis uitam dederunt, beneficia [uincit] uinci possunt: ergo et patrum possunt. Si quis mihi beneficium dedit, quod multorum beneficiis adiuuandum esset, ego autem illi beneficium dedi id, quod nullius egeret adiutorio, maius dedi quam accepi; pater filio uitam dedit perituram, nisi multa accessissent, quae illam tuerentur; filius patri si dedit uitam, dedit eam, quae nullius desideraret auxilium in hoc, ut permaneret: ergo maius beneficium accepit a filio pater, qui uitam accepit, quam ipse illi dedit.

XXXVI

Haec non destruunt parentium uenerationem nec deteriores illis liberos faciunt, immo etiam meliores; natura enim gloriosa uirtus est et anteire priores cupit. Alacrior erit pietas, si ad reddenda beneficia cum uincendi spe uenerit. Ipsis patribus id uolentibus laetisque contigerit, quoniam pleraque sunt, in quibus nostro bono uincimur. Vnde certamen tam optabile? Vnde tantam felicitatem parentibus, ut fateantur ipsos liberorum beneficiis inpares? Nisi hoc ita iudicamus, excusationem damus liberis et illos segniores ad referendam gratiam facimus, quibus stimulos adicere debemus et dicere: "Hoc agite, optimi iuuenes! Proposita est inter parentes ac liberos honesta contentio, dederint maiora an receperint. Non ideo uicerunt, quia occupauerunt; sumite modo animum, qualem decet, et deficere nolite: uincetis optantes. Nec desunt tam pulcro certamini duces, qui ad similia uos cohortentur ac per uestigia sua ire ad uictoriam saepe iam partam ex parentibus iubeant.

XXXVII

Vicit Aeneas patrem, ipse eius in infantia leue tutumque gestamen, grauem senio per media hostium agmina et per cadentis circa se urbis ruinas ferens, cum conplexus sacra ac penates deos religiosus senex non simplici uadentem sarcina premeret; tulit illum per ignes et (quid non pietas potest?) pertulit colendumque inter conditores Romani inperii posuit. Vicere Siculi iuuenes: cum Aetna maiore ui peragitata in urbes, in agros, in magnam insulae partem effudisset incendium, uexerunt parentes suos; discessisse creditum est ignes et utrimque flamma recedente limitem adapertum, per quem transcurrerent iuuenes dignissimi, qui magna tuto auderent. Vicit Antigonus, qui, cum ingenti proelio superasset hostem, praemium belli ad patrem transtulit et inperium illi Cypri tradidit; hoc est regnum nolle regnare, cum possis. Vicit patrem inperiosum quidem Manlius, qui, cum ante ad tempus relegatus esset a patre ob adulescentiam brutam et hebetem, ad tribunum plebis, qui patri suo diem dixerat, uenit; petito tempore, quod ille dederat sperans fore proditorem parentis inuisi (et bene meruisse se de iuuene credebat, cuius exilium pro grauissimo crimine inter alia Manlio obiciebat), nanctus adulescens secretum stringit occultatum sinu ferrum et: "Nisi iuras" inquit "te diem patri remissurum, hoc te gladio transfodiam. In tua potestate est, utro modo pater meus accusatorem non habeat". Iurauit tribunus nec fefellit et causam actionis omissae contioni reddidit. Nulli alii licuit inpune tribunum in ordinem redigere.

XXXVIII

Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerint, qui ex infimo ad summam protulerint et e plebe aceruoque ignobili numquam tacendos saeculis dederint. Nulla ui uerborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile quamque numquam memoria hominum exiturum, posse hoc dicere: "Parentibus meis parui, cessi imperio eorum, siue aequum siue [siue] iniquum ac durum fuit, obsequentem submissumque me praebui: ad hoc unum contumax fui, ne beneficiis uincerer". Certate, obsecro uos, et fessi quoque restituite aciem. Felices, qui uincent, felices, qui uincentur! Quid eo adulescente praeclarius, qui sibi ipsi dicere poterit (neque enim est fas alteri dicere): "Patrem meum beneficiis uici?" Quid eo fortunatius sene, qui omnibus ubique praedicabit a filio se suo beneficiis uictum? Quid autem est felicius quam ibi cedere?"