I
C. PLINIUS CALVISIO SUO S.
Nescio an ullum iucundius tempus exegerim, quam quo nuper apud Spurinnam fui: adeo quidem, ut neminem magis in senectute (si modo senescere datum est) aemulari velim. Nihil est enim illo vitae genere distinctius: me autem ut certus siderum cursus, ita vita hominum disposita delectat, senum praesertim. Nam iuvenes adhuc confusa quaedam et quasi turbata non indecent: senibus placida omnia et ordinata conveniunt, quibus industria sera, turpis ambitio est. Hanc regulam Spurinna constantissime servat; quin etiam parva haec (parva, si non cotidie fiant) ordine quodam et velut orbe circumagit. Mane lectulo continetur: hora secunda calceos poscit; ambulat milia passum tria; nec minus animum quam corpus exercet. Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur; si non, liber legitur; interdum etiam praesentibus amicis, si tamen illi non gravantur. Deinde considit, et liber rursus, aut sermo libro potior; mox vehiculum ascendit; assumit uxorem singularis exempli, vel aliquem amicorum, ut me proxime. Quam pulchrum illud, quam dulce secretum! Quantum ibi antiquitatis! Quae facta, quos viros audias, quibus praeceptis imbuare! Quamvis ille hoc temperamentum modestiae suae indixerit, ne praecipere videatur. Peractis septem milibus passuum, iterum ambulat mille, iterum residit, vel se cubiculo ac stilo reddit. Scribit enim, et quidem utraque lingua, lyrica doctissime. Mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas: cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis. Ubi hora balinei nuntiata est (est autem hieme nona, aestate octava) in sole, si caret vento, ambulat nudus. Deinde movetur pila vehementer et diu: nam hoc quoque exercitationis genere pugnat cum senectute. Lotus accubat, et paulisper cibum differt; interim audit legentem remissius aliquid et dulcius. Per hoc omne tempus liberum est amicis vel eadem facere, vel alia, si malint. Apponitur coena non minus nitida quam frugi, in argento puro et antiquo. Sunt in usu et Corinthia, quibus delectatur, nec afficitur. Frequenter comoedis coena distinguitur, ut voluptates quoque studiis condiantur. Sumit aliquid de nocte, et aestate. Nemini hoc longum est: tanta comitate convivium trahitur. Inde illi post septimum et septuagesimum annum aurium oculorumque vigor integer; inde agile et vividum corpus, solaque ex senectute prudentia. Hanc ego vitam voto et cogitatione praesumo, ingressurus avidissime, ut primum ratio aetatis receptui canere permiserit. Interim mille laboribus conteror, quorum mihi et solacium et exemplum est idem Spurinna. Nam ille quoque, quoad honestum fuit, obiit officia, gessit magistratus, provincias rexit, multoque labore otium meruit. Igitur eundem mihi cursum, eundem terminum statuo; idque iam apud te subsigno: ut si me longius evehi videris, in ius voces ad hanc epistulam meam, et quiescere iubeas, cum inertiae crimen effugero. Vale.
II
PLINIUS MAXIMO SUO S.
Quod ipse amicis tuis obtulissem, si mihi eadem materia suppeteret, id nunc iure videor a te meis petiturus. Arrianus Maturius Altinatium est princeps. Cum dico princeps, non de facultatibus loquor, quae illi large supersunt, sed de castitate, iustitia, gravitate, prudentia. Huius ego consilio in negotiis, iudicio in studiis utor. Nam plurimum fide, plurimum veritate, plurimum intellegentia praestat. Amat me (nihil possum ardentius dicere) ut tu. Caret ambitu: adeo se in equestre gradu tenuit, cum facile posset ascendere in altissimum. Mihi tamen ornandus excolendusque est. Itaque magni aestimo dignitati eius aliquid adstruere inopinantis, nescientis, immo etiam fortasse nolentis:adstruere autem quod sit splendidum nec molestum: cuius generis, quae prima occasio tibi, conferas in eum, rogo: habebis me, habebis ipsum gratissimum debitorem. Quamvis enim ista non appetat, tam grate tamen excipit, quam si concupiscat. Vale.
III
PLINIUS CORELLIAE SUAE S.
Cum patrem tuum, gravissimum et sanctissimum virum, suspexerim magis an amaverim dubitem, teque in memoriam eius et in honorem tuum unice diligam, cupiam necesse est, atque etiam, quantum in me fuerit, enitar, ut filius tuus avo similis exsistat: equidem malo materno; quamquam illi paternus etiam clarus spectatusque contigerit. Pater quoque et patruus illustri laude conspicui. Quibus omnibus ita demum similis adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, quas plurimum refert a quo potissimum accipiat. Adhuc illum pueritiae ratio intra contubernium tuum tenuit; praeceptores domi habuit, ubi est vel erroribus modica vel etiam nulla materia. Iam studia eius extra limen proferenda sunt; iam circumspiciendus rhetor Latinus, cuius scholae severitas, pudor, in primis castitas constet. Adest enim adulescenti nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximia corporis pulchritudo: cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo, sed custos etiam rectorque quaerendus est. Videor ego demonstrare tibi posse Iulium Genitorem. Amatur a me: iudicio tamen meo non obstat caritas hominis, quae ex iudicio nata est. Vir est emendatus et gravis: paulo etiam horridior et durior, ut in hac licentia temporum. Quantum eloquentia valeat, pluribus credere potes: nam dicendi facultas aperta et exposita statim cernitur. Vita hominum altos recessus magnasque latebras habet: cuius pro Genitore me sponsorem accipe. Nihil ex hoc viro filius tuus audiet, nisi profuturum; nihil discet quod nescisse rectius fuerit. Nec minus saepe ab illo quam a te meque admonebitur, quibus imaginibus oneretur, quae nomina et quanta sustineat. Proinde, faventibus diis, trade eum praeceptori, a quo mores primum, mox eloquentiam discat, quae male sine moribus discitur. Vale.
IV
PLINIUS MACRINO SUO S.
Quamvis et amici quos praesentes habebam, et sermones hominum factum meum comprobasse videantur, magni tamen aestimo scire quid sentias tu. Nam cuius integra re consilium exquirere optassem, huius etiam peracta iudicium nosse mire concupisco. Cum publicum opus mea pecunia incohaturus in Tuscos excucurrissem, accepto, ut praefectus aerarii, commeatu, legati provinciae Baeticae questuri de proconsulatu Caecilii Classici, advocatum me a senatu petierunt. Collegae optimi, meique amantissimi, de communis officii necessitatibus praelocuti, excusare me et eximere tentarunt. Factum est senatus consultum perquam honorificum, ut darer provincialibus patronus, si ab ipso me impetrassent. Legati rursus inducti, iterum me iam praesentem advocatum postulaverunt, implorantes fidem meam, quam essent contra Massam Baebium experti, allegantes patrocinii foedus. Secuta est senatus clarissima assensio, quae solet decreta praecurrere. Tum ego "Desino" inquam, "patres conscripti, putare me iustas excusationis causas attulisse". Placuit et modestia sermonis et ratio. Compulit autem me ad hoc consilium non solum consensus senatus, (quamquam hic maxime) verum et alii quidam minores, sed tamen numeri. Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospitum iniurias accusationibus voluntariis exsecutos; quo deformius arbitrabar publici hospitii iura neglegere. Praeterea cum recordarer quanta pro iisdem Baeticis priore advocatione etiam pericula subiissem, conservandum veteris officii meritum novo videbatur. Est enim ita comparatum, ut antiquiora beneficia subvertas, nisi illa posterioribus cumules. Nam quamlibet saepe obligati, si quid unum neges, hoc solum meminerunt quod negatum est. Ducebat etiam, quod decesserat Classicus, amotumque erat quod in eius modi causis solet esse tristissimum, periculum senatoris. Videbam ergo advocationi meae non minorem gratiam, quam si viveret ille, propositam, invidiam nullam. In summa, computabam, si munere hoc iam tertio fungerer, faciliorem mihi excusationem fore, si quis incidisset, quem non deberem accusare. Nam cum est omnium officiorum finis aliquis, tum optime liberati venia obsequio praeparatur. Audisti consilii mei motus; superest alterutra ex parte iudicium tuum: in quo mihi aeque iucunda erit simplicitas dissentientis, quam comprobantis auctoritas. Vale.
V
PLINIUS MACRO SUO S.
Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis quaerasque qui sint omnes. Fungar indicis partibus: atque etiam quo sint ordine scripti notum tibi faciam: est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio. De iaculatione equestri unus: hunc, cum praefectus alae militaret, pari ingenio curaque composuit. De vita Pomponii Secundi duo, a quo singulariter amatus, hoc memoriae amici quasi debitum munus exsolvit. Bellorum Germaniae viginti, quibus omnia quae cum Germanis gessimus bella collegit. Incohavit cum in Germania militaret, somnio monitus. Adstitit enim quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime victor ibi periit: commendabat memoriam sui orabatque ut se ab iniuria oblivionis assereret. Studiosi tres, in sex volumina propter amplitudinem divisi: quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit. Dubii sermonis octo scripsit sub Nerone novissimis annis, cum omnium studiorum genus paulo liberius et erectius periculosum servitus fecisset. A fine Aufidii Bassi triginta unus. Naturae historiarum triginta septem: opus diffusum, eruditum, nec minus varium quam ipsa natura. Miraris quod tot volumina, multaque in his tam scrupulosa, homo occupatus absolverit? Magis miraberis, si scieris illum aliquamdiu causas actitasse; decessisse anno sexto et quinquagesimo: medium tempus distentum impeditumque qua officiis maximis, qua amicitia principum egisse. Sed erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare a Volcanalibus incipiebat, non auspicandi causa, sed studendi, statim a nocte multa; hieme vero hora septima, vel cum tardissime, octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, nonnumquam etiam inter studia instantis et deserentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem: nam ille quoque noctibus utebatur: inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum, quod reliquum erat temporis, studiis reddebat. Post cibum saepe (quem interdiu levem et facilem, veterum more, sumebat) aestate, si quod otii, iacebat in sole: liber legebatur: adnotabat excerpebatque. Dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum, ut non aliqua ex parte prodesset. Post solem plerumque frigida lavabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum. Mox, quasi alio die, studebat in coenae tempus: super hanc liber legebatur, adnotabatur, et quidem cursim. Memini quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pronuntiasset, revocasse et repeti coegisse; huic avunculum meum dixisse: "Intellexeras nempe?" Cum ille annuisset "Cur ergo revocabas? Decem amplius versus hac tua interpellatione perdidimus". Tanta erat parsimonia temporis. Surgebat aestate a coena luce; hieme intra primam noctis et tamquam aliqua lege cogente. Haec inter medios labores urbisque fremitum. In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur: cum dico balinei, de interioribus loquor. Nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat. In itinere, quasi solutus ceteris curis, huic uni vacabat. Ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella vehebatur. Repeto me correptum ab eo cum ambularem: "Poteras" inquit, "has horas non perdere". Nam perire omne tempus arbitrabatur quod studiis non impertiretur. Hac intentione tot ista volumina peregit, electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opisthographos quidem, et minutissime scriptos, qua ratione multiplicatur hic numerus. Referebat ipse potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendere hos commentarios Largio Licinio quadringentis milibus nummum: et tunc aliquanto pauciores erant. Nonne videtur tibi, recordanti quantum legerit, quantum scripserit, nec in officiis ullis, nec in amicitia principis fuisse? Rursus, cum audis quid studiis laboris impenderit, nec scripsisse satis nec legisse? Quid est enim quod non aut illae occupationes impedire, aut haec instantia non possit efficere? Itaque soleo ridere, cum me quidam studiosum vocant; qui, si compararer illi, sum desidiosissimus. Ego autem tantum, quem partim publica, partim amicorum officia distringunt? Quis ex istis, qui tota vita litteris adsident, collatus illi, non quasi somno et inertiae deditus erubescat? Extendi epistulam, quamvis hoc solum quod requirebas scribere destinassem, quos libros reliquisset. Confido tamen, haec quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura; quae te non tantum ad legendos eos, verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare. Vale.
VI
PLINIUS SEVERO SUO S.
Ex hereditate, quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem, sed festivum et expressum, quantum ego sapio: qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio. Hoc tamen signum ego quoque intellego. Est enim nudum, nec aut vitia, si qua sunt, celat, aut laudes parum ostentat. Effingit senem stantem: ossa, musculi, nervi, venae, rugae etiam ut spirantis apparent: rari et cadentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum, pendent lacerti, papillae iacent, recessit venter. A tergo quoque eadem aetas, ut a tergo. Aes ipsum, quantum verus color indicat, vetus et antiquum. Talia denique omnia, ut possint artificum etiam oculos tenere, delectare imperitorum. Quod me, quamquam tirunculum, sollicitavit ad emendum. Emi autem, non ut haberem domi (neque enim ullum adhuc Corinthium domi habeo) verum ut in patria nostra celebri loco ponerem, ac potissimum in Iovis templo. Videtur enim dignum templo, dignum deo donum. Tu ergo, ut soles omnia quae a me tibi iniunguntur, suscipe hanc curam, et iam nunc iube basim fieri, ex quo voles marmore, quae nomen meum honoresque capiat, si hos quoque putabis addendos. Ego signum ipsum, ut primum invenero aliquem qui non gravetur, mittam tibi ; vel ipse, quod mavis, adferam mecum. Destino enim (si tamen officii ratio permiserit) excurrere isto. Gaudes quod me venturum esse polliceor; sed contrahes frontem, cum adiecero, ad paucos dies. Neque enim diutius abesse me eadem haec, quae nondum exire, patiuntur. Vale.
VII
PLINIUS CANINIO SUO S.
Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia vitam finisse. Causa mortis, valetudo. Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit: usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit. Laeserat famam suam sub Nerone; credebatur sponte accusasse. Sed in Vitellii amicitia sapienter se et comiter gesserat; ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat: maculam veteris industriae laudabili otio abluerat. Fuit inter principes civitatis sine potentia, sine invidia. Salutabatur colebaturque, multum in lectulo iacens, cubiculo semper, non ex fortuna praesenti. Doctissimis sermonibus dies transigebat, cum a scribendo vacaret. Scribebat carmina maiore cura quam ingenio; nonnumquam iudicia hominum recitationibus experiebatur. Novissime, ita suadentibus annis, ab urbe secessit, seque in Campania tenuit; ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est. Magna Caesaris laus, sub quo hoc liberum fuit; magna illius qui hac libertate ausus est uti. Erat philokalos usque ad emacitatis reprehensionem. Plures iisdem in locis villas possidebat, adamatisque noviis, priores negligebat. Multum ubique librorum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur: Virgilii ante omnes, cuius natalem religiosius quam suum celebrabat; Neapoli maxime, ubi monumentum eius adire, ut templum, solebat. In hac tranquillitate annum quintum et septuagesimum excessit, delicato magis corpore quam infirmo. Utque novissimus a Nerone factus est consul, ita postremus ex omnibus quos Nero consules fecerat decessit. Illud etiam notabile: ultimus ex Neronianis consularibus obiit, quo consule Nero periit. Quod me recordantem, fragilitatis humanae miseratio subit. Quid enim tam circumcisum, tam breve, quam hominis vita longissima? An non videtur tibi Nero modo fuisse, cum interim ex iis qui sub illo gesserant consulatum, nemo iam superest? Quamquam quid hoc miror? Nuper Lucius Piso, pater Pisonis illius qui a Valerio Festo per summum facinus in Africa occisus est, dicere solebat neminem se videre in senatu, quem consul ipse sententiam rogavisset. Tam angustis terminis tantae multitudinis vivacitas ipsa concluditur, ut mihi non venia solum dignae, verum etiam laude videantur illae regiae lacrimae. Nam ferunt Xerxem, cum immensum exercitum oculis obiisset, illacrimasse, quod tot milibus tam brevis immineret occasus. Sed tanto magis hoc, quicquid est temporis futilis, (nam horum materia in aliena manu) nos certe studiis proferamus: et quatenus nobis denegatur diu vivere, relinquamus aliquid, quo nos vixisse testemur. Scio te stimulis non egere; me tamen tui caritas evocat, ut currentem quoque instigem, sicut tu soles me. Agatha d'eris, cum invicem se mutuis exhortationibus amici ad amorem immortalitatis exacuunt. Vale.
VIII
PLINIUS TRANQUILLO SUO S.
Facis pro cetera reverentia quam mihi praestas, quod tam sollicite petis ut tribunatum quem a Neratio Marcello, clarissimo viro, impetravi tibi, in Caesennium Silvanum, propinquum tuum, transferam. Mihi autem sicut iucundissimum, ipsum te tribunum, ita non minus gratum, alium per te videre. Neque enim esse congruens arbitror, quem augere honoribus cupias, huic pietatis titulis invidere, qui sunt omnibus honoribus pulchriores. Video etiam, cum sit egregium et mereri beneficia et dare, utramque te laudem simul assecuturum, si, quod ipse meruisti, alii tribuas. Praeterea intellego mihi quoque floriae fore, si ex hoc tuo facto non fuerit ignotum amicos meos non gerere tantum tribunatus posse, verum etiam dare. Quare ego vero honestissimae voluntati tuae pareo; neque enim adhuc nomen in numeros relatum est: ideoque liberum est nobis Silvanum in locum tuum subdere: cui cupio tam gratum esse munus tuum, quam tibi meum est. Vale.
IX
PLINIUS MINUTIANO SUO S.
Possum iam perscribere tibi quantum in publica provinciae Baeticae causa laboris exhauserim. Nam fuit multiplex, actaque saepius cum magna varietate. Unde varietas? Unde plures actiones? Caecilius Classicus, homo foedus et aperte malus, proconsulatum in ea non minus violente quam sordide gesserat, eodem anno quo in Africa Marius Priscus. Erat autem Priscus ex Baetica, ex Africa Classicus. Inde dictum Baeticorum (ut plerumque dolor etiam venustos facit) non illepidum ferebatur: "Dedi malum et accepi". Sed Marium una civitas publice multique privati reum peregerunt; in Classicum tota provincia incubuit. Ille accusationem vel fortuita vel voluntaria morte praevertit; nam fuit mors eius infamis, ambigua tamen. Ut enim credibile, videbatur voluisse exire de vita cum defendi non posset: ita mirum, pudorem damnationis morte fugisse, quem non puduisset damnanda committere. Nihilominus Baetica etiam in defuncti accusatione perstabat. Provisum hoc legibus, intermissum tamen, et post longam intercapedinem tunc reductum. Addiderunt Baetici quod simul socios ministrosque Classici detulerunt nominatimque in eos inquisitionem postulaverunt. Aderam Baeticis, mecumque Lucceius Albinus, vir in dicendo copiosus, ornatus; quem ego cum olim mutuo diligerem, ex hac officii societate amare ardentius coepi. Habet quidem gloria, in studiis praesertim, quiddam akoinoneton; nobis tamen nullum certamen, nulla contentio, cum uterque pari iugo non pro se, sed pro causa niteretur. Cuius et magnitudo et utilitas visa est postulare ne tantum oneris singulis actionibus subiremus. Verebamur ne nos dies, ne vox, ne latera deficerent, si tot crimina, tot reos uno velut fasce complecteremur: deinde iudicum intentio multis nominibus multisque causis non lassaretur modo, verum etiam confunderetur; mox ne gratia singulorum collata atque permixta, pro singulis quoque vires omnium acciperet; postremo ne potentissimi, vilissimo quoque quasi piaculari dato, alienis poenis elaberentur. Etenim tum maxime favor et ambitio dominatur, cum sub aliqua specie severitatis delitescere potest. Erat in consilio Sertorianum illud exemplum, qui robustissimum et infirmissimum militem iussit caudam equi: reliqua nosti. Nam nos quoque tam numerosum agmen reorum ita demum videbamus posse superare, si per singulos carperetur. Placuit in primis ipsum Classicum ostendere nocentem: hic aptissimus ad socios eius et ministros transitus erat, quia socii ministrique probari, nisi illo nocente, non poterant. Ex quibus duos statim Classico iunximus, Baebium Probum et Fabium Hispanum, utrumque gratia, Hispanum etiam facundia validum. Et circa Classicum quidem brevis et expeditus labor. Sua manu reliquerat scriptum, quid ex quaque re, quid ex quaque causa accepisset. Miserat etiam epistulas Romam ad amiculam quandam iactantes et gloriosas, his quidem verbis: "Io, io, liber ad te venio: iam sestertium quadragies redegi, parte vendita Baeticorum". Circa Hispanum et Probum multum sudoris. Horum antequam crimina ingrederer, necessarium credidi elaborare ut constaret ministerium crimen esse: quod nisi effecissem, frustra ministros probassem. Neque enim ita defendebantur ut negarent, sed ut necessitati veniam precarentur: esse enim se provinciales et ad omne proconsulum imperium metu cogi. Solet dicere Claudius Restitutus, qui mihi respondit, vir exercitatus et vigilans et quamlibet subitis paratus, numquam sibi tantum caliginis, tantum perturbationis offusum, quam cum ea praerepta et extorta defensioni suae cerneret in quibus omnem fiduciam reponebat. Consilii nostri exitus fuit: bona Classici, quae habuisset ante provinciam, placuit senatui a reliquis separari; illa filiae, haec spoliatis relinqui. Additum est ut pecuniae, quas creditoribus solverat, revocarentur. Hispanus et Probus in quinquennium relegati: adeo grave visum est, quod initio dubitabantur, an omnino crimen esset. Post paucos dies Clavium Fuscum Classici generum et Stilonium Priscum, qui tribunus cohortis sub Classico fuerat, accusavimus dispari eventu. Prisco in biennium Italia interdictum; absolutus est Fuscus. Actione tertia commodissimum putavimus plures congregare, ne, si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio quodam iustitia cognoscentium severitasque languesceret; alioquin supererant minores rei, data opera hunc in locum reservati; excepta tamen Classici uxore, quae sicut implicita suspicionibus, ita non satis convinci probationibus visa est. Nam Classici filia, quae et ipsa inter reos erat, ne suspicionibus quidem haerebat. Itaque cum ad nomen eius in extrema actione venissem (neque enim, ut initio, sic etiam in fine verendum erat ne per hoc totius accusationis auctoritas minueretur) honestissimum credidi non premere immerentem: idque solum dixi et libere et varie. Nam modo legatos interrogabam docuissentne me aliquid quod re probari posse confiderent, modo consilium a senatu petebam, putaretne debere me, si quam haberem in dicendo facultatem, in iugulum innocentis quasi telum aliquod intendere; postremo totum locum hoc fine conclusi: "Dicet aliquis "iudicas ergo?" Ego vero non iudico; memini tamen me advocatum ex iudicibus datum". Hic numerosissimae causae terminus fuit, quibusdam absolutis, pluribus damnatis atque etiam relegatis, aliis in tempus, aliis in perpetuum. Eodem senatus consulto industria, fides, constantia nostra plenissimo testimonio comprobata est: dignum solumque par pretium tanti laboris. Concipere animo potes quam simus fatigati, quibus totiens agendum, totiens altercandum, tam multi testes interrogandi, sublevandi, refutandi. Iam illa quam ardua, quam molesta, tot reorum amicis secreto rogantibus negare, adversantibus palam obsistere? Referam unum aliquod ex iis quae dixi. Cum mihi quidam e iudicibus ipsis pro reo gratiosissimo reclamarent: "Non minus" inquam, "hic innocens erit, si ego omnia dixero". Coniectabis ex hoc quantas contentiones, quantas etiam offensas subierimus, dumtaxat ad breve tempus. Nam fides in praesentia eos quibus resistit offendit; deinde ab illis ipsis suspicitur laudaturque. Non potui magis te in rem praesentem perducere. Dices "non fuit tanti; quid enim mihi cum tam longa epistula?". Nolito ergo identidem quaerere quid Romae geratur; et tamen memento non esse epistulam longam, quae tot dies, tot cognitiones, tot denique reos causasque complexa sit. Quae omnia videor mihi non minus breviter quam diligenter persecutus. Temere dixi, diligenter: succurrit quod praeterieram, et quidem sero; sed, quamquam praepostere, reddetur. Facit hoc Homerus multique illius exemplo. Est alioqui perdecorum; a me tamen non ideo fiet. Ex testibus quidam, sive iratus quod evocatus esset invitus, sive subornatus ab aliquo reorum ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, legatum et inquisitorem, reum postulavit, tamquam in causa Castae (uxor haec Classici) praevaricaretur. Est lege cautum ut reus ante peragatur, tunc de praevaricatore quaeratur: videlicet quia optime ex accusatione ipsa accusatoris fides aestimatur. Norbano tamen non ordo legis, non legati nomen, non inquisitionis officium praesidio fuit: tanta conflagravit invidia homo alioquin flagitiosus et Domitiani temporibus usus, ut multi, electusque tunc a provincia ad inquirendum, non tamquam bonus et fidelis, sed tamquam Classici inimicus. Erat ab illo relegatus. Dari sibi diem et edi crimina postulabat. Neutrum impetravit; coactus est statim respondere: respondit; malum pravumque ingenium hominis facit ut dubitem confidenter an constanter, certe paratissime. Obiecta sunt multa, quae magis quam praevaricatio nocuerunt. Quin etiam duo consulares, Pomponius Rufus et Libo Frugi laeserunt eum testimonio, tamquam apud iudicem, sub Domitiano Salvii Liberalis accusatoribus adfuisse. Damnatus et in insulam relegatus est. Itaque cum Castam accusarem, nihil magis pressi quam quod accusator eius praevaricationis crimine corruisset. Pressi tamen frustra. Accidit enim res contraria et nova, ut, accusatore praevaricationis damnato, rea absolveretur. Quaeris quid nos, dum haec aguntur? Indicavimus senatui ex Norbano didicisse nos publicam causam, rursusque debere ex integro discere, si ille praevaricator probaretur. Atque ita dum ille peragitur reus sedimus. Postea Norbanus omnibus diebus cognitionis interfuit, eandemque usque ad extremum vel constantiam vel audaciam pertulit. Interrogo ipse me an aliquod omiserim rursus; et rursus paene omisi. Summo die Salvius Liberalis reliquos legatos graviter increpuit, tamquam non omnes, quos mandasset provincia, reos peregissent; atque ut est vehemens et disertus, in discrimen adduxit. Protexi viros optimos eosdemque gratissimos: mihi certe debere se praedicant, quod illum turbinem evaserint. Hic erit epistulae finis, re vera finis; litteram non addam, etiamsi aliquid praeteriisse me sensero. Vale.
X
PLINIUS SPURINNAE SUO ET COTTAE S.
Composuisse me quaedam de filio vestro non dixi vobis cum proxime ad vos fui: primum quidem quia non ideo scripseram ut dicerem, sed ut meo amori, meo dolori satisfacerem; deinde quia te, Spurinna, cum audisses recitasse me (ut mihi ipse dixisti) quid recitassem simul audisse credebam. Praeterea veritus sum ne vos festis diebus confunderem, si in memoriam gravissimi luctus reduxissem. Nunc quoque paulisper haesitavi, id solum quod recitavi mitterem exigentibus vobis, an reicerem quae in aliud volumen cogito reservare. Neque enim affectibus meis uno libello carissimam mihi et sanctissimam memoriam prosequi satis est: cuius famae latius consuletur, si dispensata et digesta fuerit. Verum haesitanti mihi, omnia quae iam composui vobis exhiberem, an adhuc aliqua dissererem, simplicius et amicius mihi visum est omnia, praecipue cum affirmetis intra vos futura, donec placeat emittere. Quod superest, rogo ut pari simplicitate, si qua existimabitis addenda, commutanda, omittenda, indicetis mihi. Difficile est hucusque intendere animum in dolore; difficile est: sed tamen ut sculptorem, ut pictorem, qui filii vestri imaginem faceret, admoneretis quid exprimere, quid emendare deberet; ita me quoque formate, regite, qui non fragilem et caducam, sed immortalem (ut vos putatis) effigiem conor efficere: quae hoc diuturnior erit, quo verior, melior, absolutior fuerit. Vale.
XI
PLINIUS IULIO GENITORI SUO S.
Est omnino Artemidori nostri tam benigna natura, ut officia amicorum in maius extollat: inde etiam meum meritum, ut vera, ita supra meritum praedicatione circumfert. Equidem cum essent philosophi ab urbe summoti, fui apud illum in suburbano, et quo notabilius hoc periculosiusque esset, fui praetor. Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore opus erat, ut aes alienum exsolveret, contractum ex pulcherrimis causis, mussantibus magnis quibusdam et locupletibus amicis, mutuatus ipse, gratuitam dedi. Atque haec feci cum septem amicis meis aut occisis aut relegatis (occisis Senecione, Rustico, Helvidio; relegatis Maurico, Gratilla, Arria, Fannia) tot circa me iactis fulminibus quasi ambustus, mihi quoque impendere idem exitium certis quibusdam notis augurarer. Non ideo tamen nimiam gloriam meruisse me, ut ille praedicat, credo: sed tantum effugisse flagitium. Nam et C. Musonium, socerum eius, quantum licitum est per aetatem, cum admiratione dilexi, et Artemidorum ipsum iam tum, cum in Syria tribunus militarem, arta familiaritate complexus sum: idque primum nonnullius indolis dedi specimen, quod virum aut sapientem, aut proximum simillimumque sapienti intelligere sum visus. Nam ex omnibus qui nunc se philosophos vocant, vix unum aut alterum invenies tanta sinceritate, tanta veritate. Mitto qua patientia corporis hiemes iuxta et aestates ferat, ut nullius laboribus cedat, ut nihil in cibo aut potu voluptatibus tribuat, ut oculos animumque contineat. Sunt haec magna, sed in alio; in hoc vero minima, si ceteris virtutibus comparentur: quibus meruit ut a C. Musonio ex omnibus omnium ordinum assectatoribus gener assumeretur. Quae mihi recordanti est quidem iucundum quod me cum apud alios, tum apud te tantis laudibus cumulat. Vereor tamen ne modum excedat, quem benignitas eius (illuc enim unde coepi revertor) non solet tenere. Nam in hoc uno interdum, vir alioquin prudentissimus, honesto quidem, sed tamen errore versatur, quod pluris amicos suos, quam sunt, arbitratur. Vale.
XII
PLINIUS CATILIO SUO S.
Veniam ad coenam: sed iam nunc paciscor, sit expedita, sit parca: Socraticis tantum sermonibus abundet: in his quoque teneat modum. Erunt officia antelucana, in quae incidere impune ne Catoni quidem licuit; quem tamen C. Caesar ita reprehendit ut laudet. Describit enim eos quibus obvius fuerat, cum caput ebrii retexissent, erubuisse: deinde adicit: "Putares non ab illis Catonem, sed illos a Catone deprehensos". Potuitne plus auctoritatis Catoni tribui, quam si ebrius quoque tam venerabilis erat? Nostrae tamen coenae ut apparatus et impendii, sic temporibus modus constet. Neque enim ii sumus, quos vituperare ne inimici quidem possint, nisi ut simul laudent. Vale.
XIII
PLINIUS ROMANO SUO S.
Librum quo nuper optimo principi consul gratias egi misi exigenti tibi, missurus etsi non exegisses. In hoc consideres velim ut pulchritudinem materiae, ita difficultatem. In ceteris enim lectorem novitas ipsa intentum habet; in hac, nota, vulgata, dicta sunt omnia: quo fit ut quasi otiosus securusque lector tantum elocutioni vacet, in qua satisfacere difficilius est, cum sola aestimatur. Atque utinam ordo saltem et transitus et figurae simul spectarentur! Nam invenire praeclare, enuntiare magnifice interdum etiam barbari solent: disponere apte, figurare varie, nisi eruditis, negatum est. Nec vero assectanda sunt semper elata et excelsa. Nam ut in pictura lumen non alia res magis quam umbra commendat, ita orationem tam summittere quam attollere decet. Sed quid ego haec doctissimo viro? Quin potius illud "Adnota quae putaveris corrigenda". Ita enim magis credam cetera tibi placere, si quaedam displicuisse cognovero. Vale.
XIV
PLINIUS ACILIO SUO S.
Rem atrocem, nec tantum epistula dignam! Largius Macedo, vir praetorius, a servis suis passus est: superbus alioquin dominus et saevus, et qui servisse patrem suum parum, immo nimium meminisset. Lavabatur in villa Formiana: repente eum servi circumsistunt: alius fauces invadit, alius os verberat, alius pectus et ventrem, atque etiam (foeda dictu) verenda contundit; et cum exanimen putarent, abiciunt in fervens pavimentum, ut experirentur an viveret. Ille, sive quia non sentiebat, sive quia non sentire simulabat, immobilis et extentus, fidem perfectae mortis implevit. Tum demum quasi aestu solutus effertur; excipiunt servi fideliores: concubinae cum ululatu et clamore concurrunt. Ita et vocibus excitatus, et recreatus loci frigore, sublatis oculis agitatoque corpore, vivere se (et iam tutum erat) confitetur. Diffugiunt servi; quorum magna pars comprehensa est, ceteri requiruntur: ipse paucis diebus aegre focilatus, non sine ultionis solacio decessit, ita vivus vindicatus, ut occisi solent. Vides quot periculis, quot contumeliis, quot ludibriis simus obnoxii. Nec est quod quisquam possit esse securus, quia sit remissus et mitis: non enim iudicio domini, sed scelere perimuntur. Verum haec hactenus. Quid praeterea novi? Quid? Nihil: alioquin subiungerem: nam et charta adhuc superest, et dies feriatus patitur plura contexi. Addam quod opportune de eodem Macedone succurrit. Cum in publico Romae lavaretur, notabilis atque etiam, ut exitus docuit, ominosa res accidit. Eques Romanus a servo eius, ut transitum daret, manu leviter admonitus, convertit se, nec servum, a quo erat tactus, sed ipsum Macedonem tam graviter palma percussit, ut paene concideret. Ita balineum illi, quasi per gradus quosdam, primum contumeliae locus, deinde exitii fuit. Vale.
XV
PLINIUS PROCULO SUO S.
Petis ut libellos tuos in secessu legam, examinemque an editione sint digni: adhibes preces: allegas exemplum; rogas etiam ut aliquid subsecivi temporis studiis meis subtraham, impertiam tuis. Adicias M. Tullium mira benignitate poetarum ingenia fovisse. Sed ego nec rogandus sum, nec hortandus. Nam et poeticen ipsam religiosissime veneror, et te validissime diligo. Faciam ergo quod desideras, tam diligenter quam libenter. Videor autem iam nunc posse rescribere esse opus pulchrum, nec supprimendum, quantum aestimare licuit ex his quae me praesente recitasti; si modo mihi non imposuit recitatio tua: legis enim suavissime et peritissime. Confido tamen me non sic auribus duci, ut omnes aculei iudicii mei illarum delinimentis refringantur. Hebetentur fortasse et paululum retundantur; evelli quidem extorquerique non possunt. Igitur non temere iam nunc de universitate pronuntio: de partibus experiar legendo. Vale.
XVI
PLINIUS NEPOTI SUO S.
Adnotasse videor facta dictaque virorum feminarumque illustrium, alia clariora esse, alia maiora. Confirmata est opinio mea hesterno Fanniae sermone. Neptis haec Arriae illius, quae marito et solacium mortis et exemplum fuit. Multa referebat aviae suae non minora hoc, sed obscuriora: quae tibi existimo tam mirabilia legenti fore, quam mihi audienti fuerunt. Aegrotabat Caecina Paetus, maritus eius; aegrotabat et filius, uterque mortifere, ut videbatur. Filius decessit eximia pulchritudine, pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus, quam quod filius erat. Huic illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus. Quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat. ac persaepe interroganti quid ageret puer, respondebat: "Bene quievit, libenter cibum sumpsit". Deinde cum diu cohibitae lacrimae vincerent prorumperentque, egrediebatur; tunc se dolori dabat: satiata, siccis oculis, composito vultu redibat tamquam orbitatem foris reliquisset. Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam: "Paete, non dolet". Sed tamen facienti ista dicentique gloria et aeternitas ante oculos erant: quo maius est sine praemio aeternitatis, sine praemio gloriae abdere lacrimas, operire luctum, amissoque filio matrem adhuc agere. Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat: fuerat Paetus in partibus, et occiso Scriboniano, Romam trahebatur. Erat adscensurus navem; Arria milites orabat ut simul imponeretur. "Nempe enim - inquit - daturi estis consulari viro servos aliquos, quorum e manu cibum capiat, a quibus vestiatur, a quibus calcietur: omnia sola praestabo". Non impetravit. Conduxit piscatoriam naviculam, ingensque navigium minimo secuta est. Eadem apud Claudium, uxori Scriboniani, cum illa profiteretur indicium "Ego," inquit "te audiam, cuius in gremio Scribonianus occisus est, et vivis?" Ex quo manifestum est ei consilium pulcherrimae mortis non subitum fuisse. Quin etiam cum Thrasea gener eius deprecaretur ne mori pergeret, interque alia dixisset: "Tu vis ergo filiam tuam, si mihi pereundum fuerit, mori mecum?" respondit: "Si tam diu tantaque concordia vixerit tecum, quam ego cum Paeto, volo." Auxerat hoc responso curam suorum. Attentius custodiebatur; sensit et "Nihil agitis" inquit. "Potestis enim efficere ut male moriar; ne moriar, non potestis". Dum haec dicit, exsiluit cathedra, adversoque parieti caput ingenti impetu impegit et corruit. Focilata "Dixeram" inquit "vobis inventuram me, quamlibet duram, ad mortem viam, si vos facilem negassetis." Videnturne haec tibi maiora illo "Paete, non dolet" ad quod per haec perventum est? Cum interim illud quidem ingens fama, haec nulla circumfert. Unde colligitur quod initio dixi, alia esse clariora, alia maiora. Vale.
XVII
PLINIUS SERVIANO SUO S.
Rectene omnia, quod iam pridem epistulae tuae cessant? An omnia recte, sed occupatus es tu? An tu non occupatus, sed occasio scribendi vel rara vel nulla? Exime hunc mihi scrupulum, cui par esse non possum. Exime autem vel data opera tabellario misso: ego viaticum, ego etiam praemium dabo, nuntiet mihi modo quod opto. Ipse valeo, si valere est suspensum et anxium vivere, exspectantem in horas, timentemque pro capite amicissimo quicquid accidere homini potest. Vale.
XVIII
PLINIUS SEVERO SUO S.
Officium consulatus iniunxit mihi ut rei publicae nomine principi gratias agerem: quod ego in senatu cum ad rationem et loci et temporis ex more fecissem, bono civi convenientissimum credidi eadem illa spatiosius et uberius volumine amplecti: primum ut imperatori nostro virtutes suae veris laudibus commendarentur: deinde ut futuri principes non quasi a magistro, sed tamen sub exemplo praemonerentur, qua potissimum via possent ad eandem gloriam niti. Nam praecipere qualis debeat esse princeps, pulchrum quidem, sed onerosum, ac prope superbum est; laudare vero optimum principem, ac per hoc posteris, velut e specula, lumen quod sequantur ostendere, idem utilitatis habet, arrogantiae nihil. Cepi autem non mediocrem voluptatem, quod hunc librum cum amicis recitare voluissem, non per codicillos, non per libellos, sed si commodum esset et si valde vacaret, admoniti (numquam porro, aut valde raro, vacat Romae aut commodum est audire recitantem) foedissimis insuper tempestatibus per biduum convenerunt; cumque modestia mea finem recitationi facere voluisset, ut adicerem tertium diem exegerunt. Mihi hunc honorem habitum putem, an studiis? Studiis malo, quae prope exstincta refoventur. At cui materiae hanc sedulitatem praestiterunt? Nempe quam in senatu quoque, ubi perpeti necesse erat, gravari tamen vel puncto temporis solebamus, eandem nunc et qui recitare et qui audire triduo velint, inveniuntur; non quia eloquentius quam prius, sed quia liberius, ideoque etiam libentius scribitur. Accedet ergo hoc quoque laudibus principis nostri, quod res antea tam invisa quam falsa, nunc ut vera, ita amabilis facta est. Sed ego cum studium audientium tum iudicium mire probavi. Animadverti enim severissima quaeque vel maxime satisfacere. Memini quidem me non multis recitasse quod omnibus scripsi: nihilo minus tamen, tamquam sit eadem omnium futura sententia, hac severitate aurium laetor. Ac sicut olim theatra male musicos canere docuerunt, ita nunc in spem adducor posse fieri ut eadem theatra bene canere musicos doceant. Omnes enim qui placendi causa scribunt, qualia placere viderint, scribent. Ac mihi quidem confido in hoc genere materiae laetioris stili constare rationem, cum ea potius quae pressius et adstrictius quam illa quae hilarius et quasi exsultantius scripsi possint videri arcessita et inducta. Non ideo tamen segnius precor, ut quandoque veniat dies (utinamque iam venerit) quo austeris illis severisque dulcia haec blandaque vel iusta possessione decebant. Habes acta mea tridui; quibus cognitis volui tantum te voluptatis absentem, et studiorum nomine et meo capere, quantum praesens percipere potuisses. Vale.
XIX
PLINIUS CALVISIO SUO S.
Assumo te in consilium rei familiaris, ut soleo. Praedia agris meis vicina atque etiam inserta venalia sunt. In his me multa sollicitant, aliqua nec minora deterrent. Sollicitat primum ipsa pulchritudo iungendi; deinde, quod non minus utile quam voluptuosum, posse utraque eadem opera, eodem viatico invisere, sub eodem procuratore ac paene iisdem actoribus habere; unam villam colere et ornare, alteram tantum tueri. Inest huic computationi sumptus supellectilis, sumptus atriensium, topiariorum, fabrorum atque etiam venatorii instrumenti; quae plurimum refert unum in locum conferas an in diversa disperdas. Contra, vereor ne sit incautum rem tam magnam iisdem tempestatibus, iisdem casibus subdere. Tutius videtur incerta fortunae possessionum varietatibus experiri. Habet etiam multum iucunditatis soli caelique mutatio ipsaque illa peregrinatio inter sua. Iam, quod deliberationis nostrae caput est, agri sunt fertiles, pingues, aquosi: constant campis, vineis, silvis, quae materiam et ex ea reditum sicut modicum, ita statum praestant. Sed haec felicitas terrae imbecillis cultoribus fatigatur. Nam possessor prior saepius vendidit pignora; et dum reliqua colonorum minuit ad tempus, vires in posterum exhausit, quarum defectione rursus reliqua creverunt. Sunt ergo instruendi eo pluris, quod frugi, mancipes. Nam nec ipse usquam vinctos habeo, nec ibi quisquam. Superest ut scias quanti videantur posse emi: sestertio tricies: non quia non aliquando quinquagies fuerint; verum et hac penuria colonorum et communi temporis iniquitate, ut reditus agrorum, sic etiam pretium retro abiit. Quaeris an hoc ipsum tricies facile colligere possimus? Sum quidem prope totus in praediis: aliquid tamen faenero: nec molestum erit mutuari. Accipiam a socru, cuius arca non secus ac mea utor. Proinde hoc te non moveat, si cetera non refragantur; quae velim quam diligentissime examines. Nam cum in omnibus rebus, tum in disponendis facultatibus plurimum tibi et usus et providentiae superest. Vale.
XX
PLINIUS MAXIMO SUO S.
Meministine te saepe legisse quantas contentiones excitarit lex tabellaria, quantumque ipsi latori vel gloriae, vel reprehensionis attulerit? At nunc in senatu sine ulla dissensione hoc idem, ut optimum, placuit. Omnes comitiorum die tabellas postulaverunt. Excesseramus sane manifestis illis apertisque suffragiis licentiam contionum. Non tempus loquendi, non tacendi modestia, non denique sedendi dignitas custodiebatur. Magni undique dissonique clamores: procurrebant omnes cum suis candidatis; multa agmina in medio, multique circuli et indecora confusio: adeo desciveramus a consuetudine parentum, apud quos omnia disposita, moderata, tranquilla, maiestatem loci pudoremque retineba‹n›t. Supersunt senes, ex quibus audire soleo hunc ordinem comitiorum. Citato nomine candidati, silentium summum. Dicebat ipse pro se, vitam suam explicabat, testes et laudatores dabat, vel eum sub quo militaverat, vel eum cui quaestor fuerat, vel utrumque, si poterat. Addebat quosdam ex suffragatoribus: illi graviter et paucis loquebantur. Plus hoc quam preces proderat. Nonnumquam candidatus aut natales competitoris, aut annos, aut etiam mores arguebat. Audiebat senatus gravitate censoria: ita saepius digni quam gratiosi praevalebant. Quae nunc immodico favore corrupta, ad tacita suffragia, quasi ad remedium, decucurrerunt; quod interim plane remedium fuit: erat enim novum et subitum. Sed vereor ne procedente tempore ex ipso remedio vitia nascantur. Est enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat. Nam quotocuique eadem honestatis cura secreto quae palam? Multi famam, conscientiam pauci verentur. Sed nimis cito de futuris: interim beneficio tabellarum habebimus magistratus qui maxime fieri debuerunt. Nam ut in recuperatoriis iudiciis, sic non in his comitiis, quasi repente apprehensi, sinceri iudices fuimus. Haec tibi scripsi, primum ut aliquis novi scriberem, deinde ut nonnumquam de re publica loquerer, cuius materiae nobis quanto rarior quam veteribus occasio, tanto minus omittenda est. Et hercule, quousque illa vulgaria? "Eho, quid agis? Ecquid commode vales?" Habeant nostrae quoque litterae aliquid non humile, nec sordidum, nec privatis rebus inclusum. Sunt quidem cuncta sub unius arbitrio, qui pro utilitate communi solus omnium curas laboresque suscepit: quidam tamen, salubri temperamento, ad nos quoque velut rivi ex illo benignissimo fonte decurrunt, quos et haurire ipsi, et absentibus amicis quasi ministrare epistolis possumus. Vale.
XXI
PLINIUS PRISCO SUO S.
Audio Valerium Martialem decessisse, et moleste fero. Erat homo ingeniosus, acutus, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis, nec candoris minus. Prosecutus eram viatico secedentem. Dederam hoc amicitiae, dederam etiam versiculis quos de me composuit. Fuit moris antiqui eos qui vel singulorum laudes vel urbium scripserant aut honoribus aut pecunia ornare: nostris vero temporibus, ut alia speciosa et egregia, ita hoc in primis exolevit. Nam postquam desiimus facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus. Quaeris qui sint versiculi, quibus gratiam rettuli? Remitterem te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem. Tu, si placuerint hi, ceteros in libro requires. Alloquitur Musam, mandat ut domum meam in Esquiliis quaerat, adeat reverenter:
Sed ne tempore non tuo disertam
pulses ebria ianuam uideto:
totos dat tetricae dies Minervae,
dum centum studet auribus virorum
hoc quod saecula posterique possint
Arpinis quoque conparare chartis.
Seras tutior ibis ad lucernas:
haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
cum regnat rosa, cum madent capilli:
tunc me uel rigidi legant Catones.
Meritone eum qui haec de me scripsit et tunc dimisi amicissime et nunc, ut amicissimum, defunctum esse doleo? Dedit enim mihi quantum maximum potuit, daturus amplius, si potuisset. Tametsi quid homini potest dari maius quam gloria et laus et aeternitas? At non erunt aeterna quae scripsit. Non erunt fortasse: ille tamen scripsit tamquam essent futura. Vale.