M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD ATTICVM - LIBER IX

I.

CICERO ATTICO SALVTEM

Etsi cum tu has litteras legeres putabam fore ut scirem iam quid Brundisi actum esset (nam Canusio VIIII Kal. profectus erat Gnaeus; haec autem scribebam prid. Non., XIIII die postquam ille Canusio mouerat), tamen angebar singularum horarum exspectatione mirabarque nihil adlatum esse ne rumoris quidem; nam erat mirum silentium. Sed haec fortasse kenospouda sunt, quae tamen iam sciantur necesse est; [2] illud molestum, me adhuc inuestigare non posse ubi P. Lentulus noster sit, ubi Domitius. Quaero autem, quo facilius scire possim quid acturi sint, iturine ad Pompeium et, si sunt, qua quandoue ituri sint. Vrbem quidem iam refertam esse optimatium audio, Sosium et Lupum, quos Gnaeus noster ante putabat Brundisium uenturos esse quam se, ius dicere. Hinc uero uulgo uadunt; etiam M. Lepidus, quocum diem conterere solebam, cras cogitabat. [3] Nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus, deinde Arpinum uolebamus; inde iter qua maxime anapanteton esset ad mare superum, remotis siue omnino missis lictoribus. Audio enim bonis uiris, qui et nunc et saepe antea magno praesidio rei publicae fuerunt, hanc cunctationem nostram non probari multaque mihi et seuere in conuiuiis, tempestiuis quidem, disputari. Cedamus igitur et, ut boni ciues simus, bellum Italiae terra marique inferamus et odia improborum rursus in nos, quae iam exstincta erant, incendamus et Luccei consilia ac Theophani persequamur. [4] Nam Scipio uel in Syriam proficiscitur sorte uel cum genero honeste uel Caesarem fugit iratum. Marcelli quidem, nisi gladium Caesaris timuissent, manerent. Appius et eodem timore et inimicitiarum recentium. Et tamen praeter hunc et C. Cassium reliqui legati, Faustus pro quaestore; ego unus cui utrumuis liceret. Frater accedit quem socium huius fortunae esse non erat aequum. Cui magis etiam Caesar irascetur, sed impetrare non possum ut maneat. Dabimus hoc Pompeio cui debemus. Nam me quidem alius nemo mouet, non sermo bonorum, qui nulli sunt, non causa, quae acta timide est, agetur improbe. Vni, uni hoc damus, ne id quidem roganti nec suam causam, ut ait, agenti sed publicam. Tu quid cogites de transeundo in Epirum scire sane uelim.

II

CICERO ATTICO SALVTEM

Etsi Non. Mart., die tuo, ut opinor, exspectabam epistulam a te longiorem? tamen ad eam ipsam breuem quam IIII Non. Hypo ten dialeipsin dedisti rescribendum putaui. Gaudere ais te mansisse me et scribis in sententia te manere. Mihi autem superioribus litteris uidebare non dubitare quin cederem, ita si et Gnaeus bene comitatus conscendisset et consules transissent. Vtrum hoc tu parum commeministi, an ego non satis intellexi, an mutasti sententiam? Sed aut ex epistula quam exspecto perspiciam quid sentias aut alias abs te litteras eliciam. Brundisio nihildum erat adlatum.

IIa

CICERO ATTICO SALVTEM

O rem difficilem planeque perditam! quam nihil praetermittis in consilio dando! quam nihil tamen quod tibi ipsi placeat explicas! Non esse me una cum Pompeio gaudes ac proponis quam sit turpe me adesse cum quid de illo detrahatur; nefas esse approbare. Certe. Contra igitur? "Di" inquis "auerruncent!" Quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium? "Impetrabis" inquis "a Caesare ut tibi abesse liceat et esse otioso." Supplicandum igitur? Miserum. Quid si non impetraro? "Et de triumpho erit" inquis "integrum." Quid si hoc ipso premar? Accipiam? Quid foedius? Negem? Repudiari se totum, magis etiam quam olim in xxuiratu, putabit. Ac solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam: ita me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem a se accipere uellem. Quanto nunc hoc idem accipiet asperius! Tanto scilicet quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior. [2] Nam quod negas te dubitare quin magna in offensa sim apud Pompeium hoc tempore, non uideo causam cur ita sit hoc quidem tempore. Qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili fecit, is queretur Brundisium me non uenisse cum inter me et Brundisium Caesar esset? Deinde etiam scit aparresiaston esse in ea causa querelam suam. Me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus uidisse quam se. Sin cum potuero non uenero, tum erit inimicus, quod ego non eo uereor ne mihi noceat (quid enim faciet? Tis d'esti doulos tou thanein aphrontis on?), sed quia ingrati animi crimen horreo. Confido igitur aduentum nostrum illi, quoquo tempore fuerit, ut scribis, asmeniston fore. Nam quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te daturum, qui hic potest se gerere non perdite? Vetat uita, mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, uires bonorum aut etiam constantia. [3] Vixdum epistulam tuam legeram cum ad me currens ad illum Postumus Curtius uenit, nihil nisi classis loquens et exercitus. Eripiebat Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur. Eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus. Nec enim ferre potero sermones istorum, quicumque sunt; non sunt enim certe, ut appellantur, boni. Sed tamen id ipsum scire cupio, quid loquantur, idque ut exquiras meque certiorem facias te uehementer rogo. Nos adhuc quid Brundisi actum esset plane nesciebamus. Cum sciemus, tum ex re et ex tempore consilium capiemus, sed utemur tuo.

III

CICERO ATTICO SALVTEM

Domiti filius transiit Formias VIII Id. currens ad matrem Neapolim mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse, cum ex eo curiose quaesisset seruus noster Dionysius. Nos autem audieramus eum profectum siue ad Pompeium siue in Hispaniam. Id cuius modi sit scire sane uelim. Nam ad id quod delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus, cum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. Nam si commodius anni tempus esset, uel infero mari liceret uti. Nunc nihil potest nisi supero tramitti, quo iter interclusum est. Quaeres igitur et de Domitio et de Lentulo. [2] A Brundisio nulla adhuc fama uenerat, et erat hic dies VII Id., quo die suspicabamur aut pridie ad Brundisium uenisse Caesarem. Nam Kal. Arpis manserat. Sed si Postumum audire uelles, persecuturus erat Gnaeum; transisse enim iam putabat coniectura tempestatum ac dierum. Ego nautas eum non putabam habiturum; ille confidebat, et eo magis quod audita nauiculariis hominis liberalitas esset. Sed tota res Brundisina quo modo habeat se diutius nescire non possum.

IV

CICERO ATTICO SALVTEM

Ego etsi tam diu requiesco quam diu aut ad te scribo aut tuas litteras lego, tamen et ipse egeo argumento epistularum et tibi idem accidere certo scio. Quae enim soluto animo familiariter scribi solent ea temporibus his excludentur, quae autem sunt horum temporum ea iam contriuimus. Sed tamen, ne me totum aegritudini dedam, sumpsi mihi quasdam tamquam theseis, quae et politicai sunt et temporum horum, ut et abducam animum a querelis et in eo ipso de quo agitur exercear. Eae sunt huius modi: [2] Ei meneteon en tei patridi tyrannoumenes autes. Ei panti tropoi tyrannidos katalysin pragmateuteton, kan mellei dia touto peri ton holon he polis kindyneusein. Ei eulabeton ton kataluonta me autos airetai. Ei peirateon aregein tei patridi tyrannoumenei kairo kai logoi mallon e polemo. Ei politikon to hesychazein anachoresanta poi tes patridos tyrannoumenes e dia pantos iteon kindynou tes eleutherias peri Ei polemon epakteon tei chorai kai poliorketeon auten tyrannoumenen. Ei kai me dokimazonta ten dia polemou katalysin tes tyrannidos synapograpteon homos tois aristois. Ei tois euergetais kai philois synkindyneuteon en tois politikois kan me dokosin eu bebouleusthai peri ton holon. Ei ho megala ten patrida euergetas di'auto te touto anekesta pathon kai phronetheis kindyneuseien an ethelontes hyper tes patridos he epheteon autoi heautou pote kai ton oikeiotaton poieisthai pronoian aphemenoi tas pros tous ischuontas diapoliteias. [3] In his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et ton prourgou ti delibero. Sed uereor ne tibi akairos sim. Si enim recte ambulauit is qui hanc epistulam tulit, in ipsum tuum diem incidit.

V

CICERO ATTICO SALVTEM

[Natali] die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili summaeque cum beneuolentiae tum etiam prudentiae. Eam mihi Philotimus postridie quam a te acceperat reddidit. Sunt ista quidem quae disputas difficillima, iter ad superum, nauigatio infero, discessus Arpinum ne hunc fugisse, mansio Formiis ne obtulisse nos gratulationi uideamur, sed miserius nihil quam ea uidere quae tamen iam, inquam, uidenda erunt. Fuit apud me Postumus, scripsi ad te quam grauis. Venit ad me etiam Q. Fufius quo uultu, quo spiritu! properans Brundisium, scelus accusans Pompei, leuitatem et stultitiam senatus. Haec qui in mea uilla non feram †cur tum† in curia potero ferre? [2] Age, finge me quamuis eustomachos haec ferentem; quid illa "Dic, M. Tulli"? quem habebunt exitum? Et omitto causam rei publicae, quam ego amissam puto cum uulneribus suis tum medicamentis iis quae parantur, de Pompeio quid agam? cui plane (quid enim hoc negem?) suscensui. Semper enim causae euentorum magis mouent quam ipsa euenta. Haec igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans uel potius iudicans eius opera accidisse et culpa inimicior huic eram quam ipsi Caesari. Vt maiores nostri funestiorem diem esse uoluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in uulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata recordans, in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc non defendente, ne dicam grauius, adflixerat, praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignauiam, neglegentiam suscensebam. Sed ea iam mihi exciderunt; [3] beneficia eiusdem cogito, cogito etiam dignitatem; intellego, serius equidem quam uellem propter epistulas sermonesque Balbi, sed uideo plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, nisi ut hunc occideret. Ego igitur, sicut apud Homerum cui et mater et dea dixisset, Autika gar toi epeita meth'Hektora potmos hetoimos,matri ipse respondit, Autika tethnaien, epei ouk ar'emellon hetairoi kteinomenoi epamunai, Quid si non hetairoi solum sed etiam euergetei, adde tali uiro talem causam agenti?- ego uero haec officia mercanda uita puto. Optimatibus uero tuis nihil confido, nihil iam ne inseruio quidem. [4] Video ut se huic dent, ut daturi sint. Quicquam tu illa putas fuisse de ualetudine decreta municipiorum prae his de uictoria gratulationibus? "Timent" inquies. At ipsi tum se timuisse dicunt. Sed uideamus quid actum sit Brundisi. Ex eo fortasse alia consilia nascentur aliaeque litterae.

VI

CICERO ATTICO SALVTEM

Nos adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit Balbus putare iam Lentulum consulem tramisisse nec eum a minore Balbo conuentum, quod is hoc iam Canusi audisset; inde ad se eum scripsisse; cohortesque sex quae Albae fuissent ad Curium uia Minucia transisse; id Caesarem ad se scripsisse et breui tempore cum ad urbem futurum. Ergo utar tuo consilio neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo togam puram cum dare Arpini uellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad Caesarem. Sed fortasse in eo ipso offendetur, cur non Romae potius. Sed tamen, si est conueniendus, hic potissimum. Tum reliqua uidebimus, id est et quo et qua et quando. [2] Domitius, ut audio, in Cosano est et quidem, ut aiunt, paratus ad nauigandum, si in Hispaniam, non improbo, si ad Gnaeum, laudo; quouis potius certe quam ut Curtium uideat quem ego patronus aspicere non possum. Quid alios? Sed, opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conuenturam putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus. [3] Scripta iam epistula Capua litterae sunt adlatae hoc exemplo: "Pompeius mare transiit cum omnibus militibus quos secum habuit. Hic numerus est hominum milia triginta et consules duo et tribuni pl. et senatores qui fuerunt cum eo omnes cum uxoribus et liberis. Conscendisse dicitur a. d. IIII Non. Mart. Ex ea die fuere septemtriones uenti. Nauis quibus usus non est omnis aut praecidisse aut incendisse dicunt. De hac re litterae L. Metello tribuno pl. Capuam adlatae sunt a Clodia socru quae ipsa transiit." [4] Ante sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, cum consilio explicare nihil possem; nunc autem, postquam Pompeius et consules ex Italia exierunt, non angor sed ardeo dolore, oude moi etor empedon, all'alalyktemai. Non sum, inquam, mihi crede, mentis compos; tantum mihi dedecoris admisisse uideor. Mene non primum cum Pompeio, qualicumque consilio usus est, deinde cum bonis esse, quamuis causa temere instituta? praesertim cum ii ipsi quorum ego causa timidius me fortunae committebam, uxor, filia, Cicerones pueri, me illud sequi mallent, hoc turpe et me indignum putarent. Nam Quintus quidem frater quicquid mihi placeret id rectum se putare aiebat, id animo aequissimo sequebatur. [5] Tuas nunc epistulas a primo lego. Hae me paulum recreant. Primae monent et rogant ne me proiciam, proximae gaudere te ostendunt me remansisse. Eas cum lego, minus mihi turpis uideor, sed tam diu dum lego. Deinde emergit rursum dolor et aischrou phantasia. Quam ob rem obsecro te, mi Tite, eripe hunc mihi dolorem aut minue saltem, aut consolatione aut consilio aut quacumque re potes. Quid tu autem possis, aut quid homo quisquam? Vix iam deus. [6] Equidem illud molior quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi Caesar concedat ut absim cum aliquid in senatu contra Gnaeum agatur. Sed timeo ne non impetrem. Venit ab eo Furnius. Vt quidem scias quos sequamur, Q. Titini filium cum Caesare esse nuntiat - sed illum maiores mihi gratias agere quam uellem. Quid autem me roget, paucis quidem uerbis sed en dynamei, cognosce ex ipsius epistula. Me miserum quod tu non ualuisti! una fuissemus; consilium certe non defuisset. "Syn te dy' erchomeno" [7] Sed acta ne agamus, reliqua paremus. Me adhuc haec duo fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta uolebam uti populari uia, sollicitudine senectutem nostram liberare; deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intellegebam. Melioris medius fidius ciuis et uiri putabam quouis supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse uerum etiam interesse. Sed uidetur uel mori satius fuisse quam esse cum his. Ad haec igitur cogita, mi Attice, uel potius excogita. Quemuis euentum fortius feram quam hunc dolorem.

VI A

Scr. in itinere Arpis Brundisium in. mense Mart. an. 49.

CAESAR IMP. S. D. CICERONI IMP.

Cum Furnium nostrum tantum uidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, cum properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus uideor; ita de me mereris. In primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem uenturum, ut te ibi uideam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. Ad propositum reuertar; festinationi meae breuitatique litterarum ignosces. Reliqua ex Furnio cognosces.

VII

Scr. in Formiano III Id. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Scripseram ad te epistulam quam darem IIII Id.; sed eo die is cui dare uolueram non est profectus. Venit autem eo ipso die ille celeripes quem Saluius dixerat. Attulit uberrimas tuas litteras, quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt; recreatum enim me non queo dicere. Sed plane to synechon effecisti. Ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. Sic enim uideo, nec duobus his uiuis nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros. Ita neque de otio nostro spero iam nec ullam acerbitatem recuso. Vnum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem uel dicam iam ne fecissem. II. Sic ergo habeto, salutaris te mihi litteras misisse neque solum has longiores, quibus nihil potest esse explicatius, nihil perfectius, sed etiam illas breuiores, in quibus hoc mihi iucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto probari, pergratumque mihi tu fecisti; a quo et diligi me et quid rectum sit intellegi scio. Longior uero tua epistula non me solum sed meos omnis aegritudine leuauit. Itaque utar tuo consilio et ero in Formiano, ne aut ad urbem apantesis mea animaduertatur aut, si nec hic nec illic eum uidero, deuitatum se a me putet. III. Quod autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam Pompeio quod ipsi tribuerim, id me iam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi. Misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas litteras quo modo in tanta insania. Sin mihi Caesar hoc non concedat, uideo tibi placere illud, me politeuma de pace suscipere; in quo non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci uelim?) sed uereor ne Pompeio quid oneris imponam, me moi gorgeien kephalen deinoio pelorou intorqueat. Mirandum enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupiuit. Eidos soi lego. Nihil ille umquam minus obscure tulit. "Cum hocne igitur" inquies "esse uis?" Beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in - sed hactenus. IV. "Causa igitur non bona est?" Immo optima, sed agetur, memento, foedissime. Primum consilium est suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros uastare, urere, pecuniis locupletium non abstinere. Sed cum eadem metuam ab hac parte, si illim beneficium non sit, rectius putem quiduis domi perpeti. Sed ita meruisse illum de me puto ut acharistias crimen subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata. V. De triumpho tibi adsentior, quem quidem totum facile et libenter abiecero. Egregie probo fore ut, dum agamus, o ploos horaios obrepat. "Si modo" inquis "satis ille erit firmus." Est firmior etiam quam putabamus. De isto licet bene speres. Promitto tibi, si ualebit, tegulam illum in Italia nullam relicturum. "Tene igitur socio?" Contra me hercule meum iudicium et contra omnium antiquorum auctoritatem; nec tam ut illa adiuuem quam ut haec ne uideam cupio discedere. Noli enim putare tolerabilis horum insanias nec unius modi fore. Etsi quid te horum fugit, legibus, iudiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot egentissimorum hominum nec priuatas posse res nec rem publicam sustinere? Abeamus igitur inde qualibet nauigatione; etsi id quidem ut tibi uidebitur, sed certe abeamus. Sciemus enim iam, id quod exspectas, quid Brundisi actum sit. VI. Bonis uiris quod ais probari quae adhuc fecerimus scirique ab iis (non sine causa nos) non profectos ualde gaudeo, si est nunc ullus gaudendi locus. De Lentulo inuestigabo diligentius. Id mandaui Philotimo, homini forti ac nimium optimati. VII. Extremum est ut tibi argumentum ad scribendum fortasse iam desit; nec enim alia de re nunc ulla scribi potest et de hac quid iam amplius inueniri potest? Sed quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut sentio) et amor, quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quantum potest. In Epirum quod me non inuitas, comitem non molestum, subirascor. Sed uale. Nam ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum. Etenim litterae tuae mihi somnum attulerunt.

VII A

Scr. Romae VI (?) Id. Mart. an. 49.

BALBVS ET OPPIVS S. D. M. CICERONI

Nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum uirorum consilia ex euentu, non ex uoluntate a plerisque probari solent. Tamen freti tua humanitate quod uerissimum nobis uidebitur de eo quod ad nos scripsisti tibi consilium dabimus. Quod si non fuerit prudens, at certe ab optima fide et optimo animo proficiscetur. Nos si id quod nostro iudicio Caesarem facere oportere existimamus, ut, simul Romam uenerit, agat de reconciliatione gratiae suae et Pompei, id eum facturum ex ipso cognouissemus, (non desineremus) te hortari ut uelles iis rebus interesse, quo facilius et maiore cum dignitate per te, qui utrique es coniunctus, res tota confieret; aut si ex contrario putaremus Caesarem id non facturum et etiam uelle cum Pompeio bellum gerere sciremus, numquam tibi suaderemus contra hominem optime de te meritum arma ferres, sicuti te semper orauimus ne contra Caesarem pugnares. [2] Sed cum etiam nunc quid facturus Caesar sit magis opinari quam scire, non possumus nisi hoc, non uideri eam tuam esse dignitatem neque fidem omnibus cognitam ut contra alterutrum, cum utrique sis maxime necessarius, arma feras, et hoc non dubitamus quin Caesar pro sua humanitate maxime sit probaturus. Nos tamen, si tibi uidebitur, ad Caesarem scribemus ut nos certiores faciat quid in hac re acturus sit. A quo si erit nobis rescriptum, statim quid sentiamus ad te scribemus et tibi fidem faciemus nos ea suadere quae nobis uidentur tuae dignitati, non Caesaris actioni esse utilissima; et hoc Caesarem pro sua indulgentia in suos probaturum putamus.

VII B

Scr. Romae V (?) Id. Mart. an. 49.

BALBVS CICERONI IMP. SAL.

. S. V. B. Postea quam litteras communis cum Oppio ad te dedi, ab Caesare epistulam accepi cuius exemplum tibi misi; ex qua perspicere poteris quam cupiat concordiam et Pompeium reconciliare et quam remotus sit ab omni crudelitate; quod eum sentire, ut debeo, ualde gaudeo. De te et tua fide et pietate idem me hercule, mi Cicero, sentio quod tu, non posse tuam famam et officium sustinere ut contra eum arma feras a quo tantum beneficium te accepisse praedices. [2] Caesarem hoc idem probaturum exploratum pro singulari eius humanitate habeo, eique cumulatissime satis facturum te certo scio cum nullam partem belli contra eum suscipias neque socius eius aduersariis fueris. Atque hoc non solum in te, tali et tanto uiro, satis habebit, sed etiam mihi ipse sua concessit uoluntate ne in iis castris essem quae contra Lentulum aut Pompeium futura essent, quorum beneficia maxima haberem, sibique satis esse dixit si togatus urbana officia sibi praestitissem quae etiam illis, si uellem, praestare possem. Itaque nunc Romae omnia negotia Lentuli procuro, sustineo, meumque officium, fidem, pietatem iis praesto. Sed me hercule rursus iam abiectam compositionis spem non desperatissimam esse puto, quoniam Caesar est ea mente qua optare debemus. Hac re mihi placet, si tibi uidetur, te ad eum scribere et ab eo praesidium petere, ut petisti a Pompeio me quidem adprobante temporibus Milonianis. Praestabo, si Caesarem bene noui, eum prius tuae dignitatis quam suae utilitatis rationem habiturum. [3] Haec quam prudenter tibi scribam nescio, sed illud certe scio, me ab singulari amore ac beneuolentia quaecumque scribo tibi scribere, quod te (ita incolumi Caesare moriar!) tanti facio ut paucos aeque ac te caros habeam. De hac re cum aliquid constitueris, uelim mihi scribas. Nam non mediocriter laboro ut utrique, ut uis, tuam beneuolentiam praestare possis quam me hercule te praestaturum confido. Fac ualeas.

VII C

Scr. in itinere c. III Non. Mart. an. 49.

CAESAR OPPIO CORNELIO SALVTEM.

Gaudeo me hercule uos significare litteris quam ualde probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta. Consilio uestro utar libenter et hoc libentius quod mea sponte facere constitueram ut quam lenissimum me praeberem et Pompeium darem operam ut reconciliarem. Temptemus hoc modo si possimus omnium uoluntates reciperare et diuturna uictoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque uictoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam, quem imitaturus non sum. Haec noua sit ratio uincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus. Id quem ad modum fieri possit non nulla mihi in mentem ueniunt et multa reperiri possunt. De his rebus rogo uos ut cogitationem suscipiatis. [2] N. Magium, Pompei praefectum, deprehendi. Scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. Iam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem uenerunt et a me missi sunt. Si uolent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est ut res publica in hunc statum perueniret.

VIII

Scr. in Formiano prid. Id. Mart. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cenantibus III Id. nobis ac noctu quidem Statius a te epistulam breuem attulit. De L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, alter multos (ante dies, alter paucos). De Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. Senatores multos esse Romae nos quoque audieramus. Ecquid potes dicere cur exierint? [2] In his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a. d. XI kal. Apr. fore. Hic ego uellem habere Homeri illam Mineruam simulatam Mentori cui dicerem, Mentor, pos t'ar io, pos t'ar prosptyxomai auton; nullam rem umquam difficiliorem cogitaui, sed cogito tamen, nec ero, ut in malis, imparatus. Sed cura ut ualeas. Puto enim diem tuum heri fuisse.

IX

Scr. in Formiano XVI Kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Tris epistulas tuas accepi postridie Id. Erant autem IIII, III, prid. Id. datae. Igitur antiquissimae cuique primum respondebo. Adsentior tibi, ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari, temptaboque, ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim uoluntate eius nullam rei publicae partem attingere. Quod laudas quia obliuisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego uero ita facio. Quin ea ipsa quae a te commemorantur secus ab eo in me ipsum facta esse non memini. Tanto plus apud me ualet benefici gratia quam iniuriae dolor. Faciamus igitur ut censes, conligamusque nos. Sophisteuo enim simul ut rus decurro atque in decursu theseis meas commentari non desino. Sed sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum. De optimatibus sit sane ita ut uis, sed nosti illud "Dionysios en Korinthoi." Titini filius apud Caesarem est. Quod autem quasi uereri uideris ne mihi tua consilia displiceant, me uero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. Qua re fac ut ostendis. Ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem uenerit scribere. Nihil mihi potest esse gratius. [2] Venio ad alteram nunc epistulam. Recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus scripsit Clodia. Falsum etiam de corruptis nauibus. Quod consules laudas, ego quoque animum laudo sed consilium reprehendo; dispersu enim illorum actio de pace sublata est, quam quidem ego meditabar. Itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi. Nec uero dubito quin exitiosum bellum impendeat, cuius initium ducetur a fame. Et me tamen doleo non interesse huic bello! In quo tanta uis sceleris futura est ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent. Atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus. Omnis haec classis Alexandria, Colchis, Tyro, Sidone, Arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, Byzantio, Lesbo, Smyrna, Mileto, Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas frumentarias prouincias comparatur. At quam ueniet iratus! et iis quidem maxime qui eum maxime saluum uolebant, quasi relictus ab iis quos reliquit. Itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, permagnum pondus adfert beneuolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam seruando euertere. De septemtrione plane ita est. Metuo ne uexetur Epirus; sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? Praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore. Illud me praeclare admones, cum illum uidero, ne nimis indulgenter et ut cum grauitate potius loquar. Plane sic faciendum. Arpinum, cum eum conuenero, cogito, ne forte aut absim cum ueniet aut cursem huc illuc uia deterrima. Bibulum, ut scribis, audio uenisse et redisse prid. Id. [3] Philotimum, ut ais epistula tertia, exspectabas. At ille Idibus a me profectus est. Eo serius ad tuam illam epistulam, cui ego statim rescripseram, redditae sunt meae litterae. De Domitio, ut scribis, ita opinor esse, ut et in Cosano sit et consilium eius ignoretur. Iste omnium turpissimus ac sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est idem qui semper in re publica fuit. Itaque nimirum hoc illud est quod Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se uelle uti "consilio" meo (age, esto; hoc commune est), "gratia" (ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias), "dignitate" (fortasse sententia consulari); illud extremum est, "ope omnium rerum". Id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus. Nam permagni eius interest rem ad interregnum non uenire. Id adsequitur, si per praetorem consules creantur. Nos autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari ius esse idque factum esse numquam; consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari non sit ius, praetores autem cum ita rogentur ut conlegae consulibus sint, quorum est maius imperium. Aberit non longe quin hoc a me decerni uelit neque sit contentus Galba, Scaeuola, Cassio, Antonio: tote moi chanoi eureia chthon. [4] Sed quanta tempestas impendeat uides. Qui transierint senatores scribam ad te cum certum habebo. De re frumentaria recte intellegis quae nullo modo administrari sine uectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium to nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen uidere sane uelim. Quem fac horteris ut properet; opportune enim ad me ante aduentum Caesaris uenerit. De Lanuuino, statim ut audiui Phameam mortuum, optaui, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum, neque tamen de te, qui maxime meus, cogitaui. Sciebam enim te quoto anno et quantum in solo solere quaerere, neque solum Romae sed etiam Deli tuum digamma uideram. Verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum Anti quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem. Volui H S Q. Egi per praedem, ille daret tanti, cum haberet uenale. Noluit. Sed nunc omnia ista iacere puto propter nummorum caritatem. Mihi quidem erit aptissimum uel nobis potius si tu emeris; sed eiusdem Antias caue contemnas. Valde est uenustum. Quamquam mihi ista omnia iam addicta uastitati uidentur. Respondi epistulis tribus, sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae sustentarunt. D. Liberalibus.

X

Scr. in Formiano XV Kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Nihil habebam quod scriberem. Neque enim noui quicquam audieram et ad tuas omnis rescripseram pridie. Sed cum me aegritudo non solum somno priuaret uerum ne uigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui. [2] Amens mihi fuisse a principio uideor et me una haec res torquet quod non omnibus in rebus labentem uel potius ruentem Pompeium tamquam unus manipularis secutus sim. Vidi hominem XIIII Kal. Febr. plenum formidinis. Illo ipso die sensi quid ageret. Numquam mihi postea placuit nec umquam aliud in alio peccare destitit. Nihil interim ad me scribere, nihil nisi fugam cogitare. Quid quaeris? sicut en tois erotikois alienat quod immunde, insulse, indecore fit, sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas auertit ab amore. Nihil enim dignum faciebat quare eius fugae comitem me adiungerem. Nunc emergit amor, nunc desiderium ferre non possum, nunc mihi nihil libri, nihil litterae, nihil doctrina prodest. Ita dies et noctes tamquam auis illa mare prospecto, euolare cupio. Do, do poenas temeritatis meae. Etsi quae fuit illa temeritas? quid feci non consideratissime? Si enim nihil praeter fugam quaereretur, fugissem libentissime, sed genus belli crudelissimi et maximi, quod nondum uident homines quale futurum sit, perhorrui. Quae minae municipiis, quae nominatim uiris bonis, quae denique omnibus qui remansissent! quam crebro illud "Sulla potuit, ego non potero?". [3] Mihi autem haeserunt illa: male Tarquinius qui Porsennam, qui Octauium Mamilium contra patriam, impie Coriolanus qui auxilium petiit a Volscis, recte Themistocles qui mori maluit, nefarius Hippias, Pisistrati filius, qui in Marathonia pugna cecidit arma contra patriam ferens. At Sulla, at Marius, at Cinna recte. Immo iure fortasse; sed quid eorum uictoria crudelius, quid funestius? Huius belli genus fugi et eo magis quod crudeliora etiam cogitari et parari uidebam. Me quem non nulli conseruatorem istius urbis parentemque esse dixerunt Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad eam adducere? me meis ciuibus famem, uastitatem inferre Italiae? Hunc primum mortalem esse, deinde etiam multis modis posse exstingui cogitabam, urbem autem et populum nostrum seruandum ad immortalitatem, quantum in nobis esset, putabam, et tamen spes quaedam me oblectabat fore ut aliquid conueniret potius quam aut hic tantum sceleris aut ille tantum flagiti admitteret. Alia res nunc tota est, alia mens mea. Sol, ut est in tua quadam epistula, excidisse mihi e mundo uidetur. Vt aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti. Haec, haec me fefellerunt et, ut uerum loquar, aetas iam a diuturnis laboribus deuexa ad otium domesticarum me rerum delectatione molliuit. Nunc si uel periculose experiundum erit, experiar certe ut hinc auolem. Ante oportuit fortasse; sed ea quae scripsi me tardarunt et auctoritas maxime tua. [4] Nam cum ad hunc locum uenissem, euolui uolumen epistularum tuarum quod ego sub signo habeo seruoque diligentissime. Erat igitur in ea quam X Kal. Febr. dederas hoc modo: "Sed uideamus et Gnaeus quid agat et illius rationes quorsus fluant. Quod si iste Italiam relinquet, faciet omnino male et, ut ego existimo, alogistos, sed tum demum consilia nostra commutanda erunt." Hoc scribis post diem quartum quam ab urbe discessimus. Deinde VIII kal. Febr.: "Tantum modo Gnaeus noster ne, ut urbem alogistos reliquit, sic Italiam relinquat." Eodem die das alteras litteras quibus mihi consulenti planissime respondes. Est enim sic: "Sed uenio ad consultationem tuam. Si Gnaeus Italia cedit, in urbem redeundum puto; quae enim finis peregrinationis?" Hoc mihi plane haesit, et nunc ita uideo, infinitum bellum iunctum miserrima fuga quam tu peregrinationem hypokorizei. [5] Sequitur chresmos VI kal. Febr.: "Ego, si Pompeius manet in Italia nec res ad pactionem uenit, longius bellum puto fore; sin Italiam relinquit, ad posterum bellum aspondon strui existimo." Huius igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor quod et aspodon est et cum ciuibus? Deinde VII Id. Febr., cum iam plura audires de Pompei consilio, concludis epistulam quandam hoc modo: "Ego quidem tibi non auctor, si Pompeius Italiam relinquit, te quoque profugere. Summo enim periculo facies nec rei publicae proderis; cui quidem posterius poteris prodesse, si manseris." Quem philopatrin ac politikon hominis prudentis et amici tali admonitu non moueret auctoritas? [6] Deinde III Id. Febr. iterum mihi respondes consulenti sic: "Quod quaeris a me fugamne foedam an moram nefandam utiliorem putem, ego uero in praesentia subitum discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto et satius esse existimo uos dispertitos et in speculis esse; sed medius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare." Hoc turpe Gnaeus noster biennio ante cogitauit. Ita sullaturit animus eius et proscripturit iam diu. Inde, ut opinor, cum tu ad me quaedam genikoteron scripsisses et ego mihi a te quaedam significari putassem ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter XI Kal. Mart.: "Ego uero nulla epistula significaui, si Gnaeus Italia cederet, ut tu una cederes, aut si significaui, non dico fui inconstans sed demens." In eadem epistula alio loco: "Nihil relinquitur nisi fuga, cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putaui." VII. Totam autem hanc deliberationem euoluis accuratius in litteris VIII Kal. Mart. datis: "Si M. Lepidus et L. Vulcatius remanent, manendum puto, ita ut, si saluus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc nekyian relinquas et te in certamine uinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluuie regnare." Multa disputas huic sententiae conuenientia. Inde ad extremum: ""Quid si" inquis "Lepidus et Vulcatius discedunt?" Plane aporo. Quod euenerit igitur et quod egeris id sterkteon putabo." Si tum dubitares, nunc certe non dubitas istis manentibus. VIII. Deinde in ipsa fuga V Kal. Mart.: "Interea non dubito quin in Formiano mansurus sis. Commodissime enim to mellon ibi karadokeseis." At Kal. Mart., cum ille quintum iam diem Brundisi esset: "Tum poterimus deliberare, non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si una proieceris te." Deinde IIII Non. Mart., hypo ten dialeipsin cum breuiter scriberes, tamen ponis hoc: "Cras scribam plura et ad omnia; hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione, et, quamquam magna sollicitudine, tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in sententia et gaudeo te mansisse." IX. Cum uero iam angerer et timerem ne quid a me dedecoris esset admissum, III Non. Mart.: "Te tamen non esse una cum Pompeio non fero moleste. Postea, si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quo quo tempore fiet, erit asmeniston. Sed hoc ita dico, si hic qua ratione initium fecit eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, ualde uidero et consideratius utilitati nostrae consuluero." X. VII Id. Mart. scribis Peducaeo quoque nostro probari quod quierim, cuius auctoritas multum apud me ualet. His ego tuis scriptis me consolor ut nihil a me adhuc delictum putem. Tu modo auctoritatem tuam defendito; aduersus me nihil opus est sed consciis egeo aliis. Ego si nihil peccaui, reliqua tuebor. Ad ea tute hortare et me omnino tua cogitatione adiuua. Hic nihildum de reditu Caesaris audiebatur. Ego his litteris hoc tamen profeci: perlegi omnis tuas et in eo acquieui.

XI

Scr. in Formiano XIII Kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Lentulum nostrum scis Puteolis esse? Quod cum e uiatore quodam esset auditum qui se diceret eum in Appia uia, cum is paulum lecticam aperuisset, cognosse, etsi uix ueri simile uisum est, misi tamen Puteolos pueros qui peruestigarent et ad eum litteras. Inuentus est uix in hortis suis se occultans litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Caesari; de suo autem consilio C. Caecio mandata ad me dedisse. Eum ego hodie exspectabam, id est XIII Kal. Apr. [2] Venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo me hercule, ut mihi uisus est, temperatus et prudens; existimatus quidem est semper auctor oti. Quam ille haec non probare mihi quidem uisus est, quam illam nekyian, ut tu appellas, timere! Huic ego in multo sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam cuius exemplum ad te antea misi, rogauique ut interpretaretur quid esset quod ille scriberet "consilio meo se uti uelle, gratia, dignitate, ope rerum omnium". Respondit se non dubitare quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem quaereret. Vtinam aliquod in hac miseria rei publicae politikon opus efficere et nauare mihi liceat! Matius quidem et illum in ea sententia esse confidebat et se auctorem fore pollicebatur. [3] Pridie autem apud me Crassipes fuerat, qui se prid. Non. Mart. Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse dicebat, quod etiam qui VIII Id. illim profecti erant nuntiabant; illa uero omnes, in quibus etiam Crassipes qui pro sua prudentia potuit attendere, sermones minacis, inimicos optimatium, municipiorum hostis, meras proscriptiones, meros Sullas; quae Lucceium loqui, quae totam Graeciam, quae uero Theophanem! IV. Et tamen omnis spes salutis in illis est, et ego excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio! Quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem praetermissurum sceleris putas quorum creditores conuenire dicuntur? quid eos autem, cum uicerint, in ciuis effecturos? quam uero makropsuchian Gnaei nostri esse? Nuntiant Aegyptum et Arabiam eudaimona et Mesopotamian cogitare, iam Hispaniam abiecisse. Monstra narrant; quae falsa esse possunt, sed certe et haec perdita sunt et illa non salutaria. Tuas litteras iam desidero. Post fugam nostram numquam tantum earum interuallum fuit. Misi ad te exemplum litterarum mearum ad Caesarem, quibus me aliquid profecturum puto.

XI A

Scr. in Formiano XIV aut XIII Kal. Apr. an. 49.

CICERO IMP. S. D. CAESARI IMP.

Vt legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam, quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te uelle uti "consilio et dignitate mea" minus sum admiratus; de "gratia" et de "ope" quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia ciuium agi uelle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam. [2] Quod si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam profecto reperies neminem, qui et illi semper et senatui cum primum potui pacis auctor fui nec sumptis armis belli ullam partem attigi iudicauique eo bello te uiolari contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque inuidi niterentur. Sed ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuae fui uerum etiam ceteris auctor ad te adiuuandum, sic me nunc Pompei dignitas uehementer mouet. Aliquot enim sunt anni cum uos duo delegi quos praecipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus. [3] Quam ob rem a te peto uel potius omnibus te precibus oro et obtestor ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi ut tuo beneficio bonus uir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. Quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me, et pacis et utriusque uestrum amicum, et ad uestram et ad ciuium concordiam per te quam accommodatissimum conseruari. Ego, cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti qui mihi fuerat fuisses, tum lectis eius litteris quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, *** eandem me salutem a te accepisse quam ille. In quem si me intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim.

XII

Scr. in Formiano XIII Kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Legebam tuas litteras XIII Kal., cum mihi epistula adfertur a Lepta circumuallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri. Non medius fidius prae lacrimis possum reliqua nec cogitare nec scribere. Misi ad te exemplum. Miseros nos! cur non omnes fatum illius una exsecuti sumus? Ecce autem a Matio et Trebatio eadem, quibus Minturnis obuii Caesaris tabellarii. Torqueor infelix, ut iam illum Mucianum exitum exoptem. At quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam euigilata tuis cogitationibus, qua itineris, qua nauigationis, qua congressus sermonisque cum Caesare! Omnia cum honesta tum cauta. In Epirum uero inuitatio quam suauis, quam liberalis, quam fraterna! [2] De Dionysio sum admiratus, qui apud me honoratior fuit quam apud Scipionem Panaetius; a quo impurissime haec nostra fortuna despecta est. Odi hominem et odero; utinam ulcisci possem! Sed illum ulciscentur mores sui. [3] Tu, quaeso, nunc uel maxime quid agendum nobis sit cogita. Populi Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et uallo saeptum tenet, fuga prohibet: nos uiuimus, et stat urbs ista, praetores ius dicunt, aediles ludos parant, uiri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo! Coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum? Boni non sequentur, leues inridebunt, rerum nouarum cupidi, uictores praesertim et armati, uim et manus adferent. [4] Quid censes igitur? ecquidnam est tui consili ad finem huius miserrimae uitae? Nunc doleo, nunc torqueor, cum cuidam aut sapiens uideor quod una non ierim aut felix fuisse. Mihi contra. Numquam enim illius uictoriae socius esse uolui, calamitatis mallem fuisse. Quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut beneuolentiam implorem? Actum est; nulla re iam possum iuuari, qui ne quid optem quidem iam habeo nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur.

XIII

Scr. in Formiano X Kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Ouk est'etymos logos, ut opinor, ille de ratibus. Quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas III Id. Mart. a Brundisio dedit hanc quasi euemerian Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo uento nauigaturum? Quod ualde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi. Hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius rei quidem melior Dolabella. [2] Tuas XI Kal. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. Et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed ne cogitari quidem. Quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reuerti. Fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto. [3] Synagoge consiliorum tuorum non est a me conlecta ad querelam sed magis ad consolationem meam. Nec enim me tam haec mala angebant quam suspicio culpae ac temeritatis meae. Eam nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. Quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere uiderer, est ita. Ego illa extuli semper et eo quidem magis ne quid ille superiorum meminisse me putaret. Quae si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem iam sequi deberem. Nihil me adiuuit cum posset; at postea fuit amicus, etiam ualde, nec quam ob causam plane scio. Ergo ego quoque illi. Quin etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem inlecti sumus. Sed utinam tantum ego ei prodesse potuissem quantum mihi ille potuit! Mihi tamen quod fecit gratissimum. Nec ego nunc eum iuuare qua re possim scio nec, si possem, cum tam pestiferum bellum pararet, adiuuandum putarem. [4] Tantum offendere animum eius hic manens nolo, nec me hercule ista uidere quae tu potes iam animo prouidere nec interesse istis malis possem. Sed eo tardior ad discedendum fui quod difficile est de discessu uoluntario sine ulla spe reditus cogitare. Nam ego hunc ita paratum uideo peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum, quos Matius elapizen, ut puto, sed certe dicebat peditum ***, equitum sex polliceri sumptu suo annos decem. Sed sit hoc lapisma; magnas habet certe copias et habebit non †alie† uectigal sed ciuium bona. Adde confidentiam hominis, adde imbecillitatem bonorum uirorum qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant, oderunt, ut tu scribis ludum. Ac uellem †scribis quisnam hic significasset†. Sed et iste, quia plus ostenderat quam fecit, et uulgo illum qui amarunt non amant; municipia uero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt. Qua re ita paratus est ut, etiam si uincere non possit, quo modo tamen uinci ipse possit non uideam. Ego autem non tam goeteian huius timeo quam peithananken. "Hai gar ton tyrannon deeseis" inquit Platon "oisth'hoti memigmenai anankais." [5] Illa alimena uideo tibi non probari. Quae ne mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et hyperesian fidelem. Quae si mihi Brundisi suppetant, mallem; sed ibi occultatio nulla est. Verum, ut scribis, cum sciemus. [6] Viris bonis me non nimis excuso. Quas enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestiuas! Sed sint quamuis boni, non sunt meliores quam nos. Mouerent me, si essent fortiores. De Lanuuino Phameae erraui; Troianum somniaueram. Id ego uolui Q., sed pluris est. Istuc tamen cuperem emeres, si ullam spem fruendi uiderem. [7] Nos quae monstra cotidie legamus intelleges ex illo libello qui in epistulam coniectus est. Lentulus noster Puteolis est, ademonon, ut Caecius narrat, quid agat. Diatropen Corfiniensem reformidat. Pompeio nunc putat satis factum, beneficio Caesaris mouetur, sed tamen mouetur magis prospecta re. XIIIa Scr. in Formiano IX Kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Mene haec posse ferre? Omnia misera, sed hoc nihil miserius. Pompeius N. Magium de pace misit et tamen oppugnatur. Quod ego non credebam, sed habeo a Balbo litteras quarum ad te exemplum misi. Lege, quaeso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui Gnaeus noster locum ubi hortos aedificaret dedit, quem cui nostrum non saepe praetulit? Itaque miser torquetur. Sed ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio. Spem autem pacis habeo nullam. Dolabella suis litteris III Id. Mart. datis merum bellum loquitur. Maneamus ergo in illa eadem sententia misera et desperata, quando hoc miserius esse nihil potest. XIIIb Scr. Romae XI uel X Kal. Apr. an. 49.

BALBVS CICERONI IMP. SAL. DIC.

Caesar nobis litteras perbreuis misit, quarum exemplum subscripsi. Breuitate epistulae scire poteris eum ualde esse distentum qui tanta de re tam breuiter scripserit. Si quid praeterea noui fuerit, statim tibi scribam.

"CAESAR OPPIO CORNELIO SALVTEM.

A. d. VII Id. Mart. Brundisium ueni, ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. Misit ad me N. Magium de pace. Quae uisa sunt respondi. Hoc uos statim scire uolui. Cum in spem uenero de compositione aliquid me conficere, statim uos certiores faciam." II. Quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis ueni, ne qua res eorum compositionem impediat? Namque, quod absens facere possum, opto. Quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mihi uiderer. Nunc exspectatione crucior.

XIV

Scr. in Formiano VIII Kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Miseram ad te VIIII Kal. exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum. Ecce tibi eodem die Capua litteras accepi a Q. Pedio Caesarem ad se prid. Id. Mart. misisse hoc exemplo: "Pompeius se oppido tenet. Nos ad portas castra habemus. Conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris. Sed tamen nihil est quod potius faciamus. Ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet Brundisi copiarum cogamus aut exitum prohibeamus." [2] Vbi est illa pax de qua Balbus scripserat torqueri se? Ecquid acerbius, ecquid crudelius? Atque eum loqui quidam authentikos narrabat Cn. Carbonis, M. Bruti se poenas persequi omniumque eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem se duce facere quod non hic Sulla duce fecisset; a se damnatos ambitus nomine, quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores de exsilio reductos esse; queri de Milone per uim expulso; neminem tamen se uiolaturum nisi qui arma contra. Haec Baebius quidam a Curione III Id. profectus, homo non infans sed †quis ulli† non dicat. Plane nescio quid agam. Illim equidem Gnaeum profectum puto. Quicquid est biduo sciemus. A te nihil ne Anteros quidem †quin te† litterarum; nec mirum. Quid enim est quod scribamus? Ego tamen nullum diem praetermitto. III. Scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta Capua redditae sunt Id. Mart. Pompeium a Brundisio conscendisse, Caesarem a. d. VII Kal. Apr. Capuae fore.

XV

Scr. in Formiano VIII Kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cum dedissem ad te litteras ut scires Caesarem Capuae VII Kal. fore, adlatae mihi Capua sunt et hic VI et in Albano apud Curionem V Kal. fore. Eum cum uidero, Arpinum pergam. Si mihi ueniam quam peto dederit, utar illius condicione; si minus, impetrabo aliquid a me ipso. Ille, ut Lepta ad me scripsit, legiones singulas posuit Brundisi, Tarenti, Siponti. Claudere mihi uidetur maritimos exitus et tamen ipse Graeciam spectare potius quam Hispanias. Sed haec longius absunt. [2] Me nunc et congressus huius stimulat (is uero adest) et prima eius actionis horreo. Volet enim, credo, senatus consultum facere, uolet augurum decretum (rapiemur aut absentes uexabimur) uel ut consules roget praetor uel dictatorem dicat; quorum neutrum ius est. Sed si Sulla potuit efficere ab interrege ut dictator diceretur [et magister equitum], cur hic non possit? Nihil expedio nisi ut aut ab hoc tamquam Q. Mucius aut ab illo tamquam L. Scipio. [3] Cum tu haec leges, ego illum fortasse conuenero. "Tetlathi" "Kynteron" ne illud quidem nostrum proprium. Erat enim spes propinqui reditus, erat hominum querela. Nunc exire cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam in mentem uenit. Non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum sed contra metuunt ut crudelem iratum. Nec tamen mihi quicquam est miserius quam remansisse nec optatius quam euolare non tam ad belli quam ad fugae societatem. Sed tu quid, omnia qui consilia differebas in id tempus cum sciremus quae Brundisi acta essent? Scimus nempe; haeremus nihilo minus. Vix enim spero mihi hunc ueniam daturum, etsi multa adfero iusta ad impetrandum. Sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus uerbis expressum statim mittam. [4] Tu nunc omni amore enitere ut nos cura et prudentia iuues. Ita subito accurrit ut ne Trebatium quidem, ut constitueram, possim uidere; omnia nobis imparatis agenda. Sed tamen "alla men autos" ut ait ille, "alla de kai daimon hypothesetai." Quicquid egero continuo scies. Mandata Caesaris ad consules et ad Pompeium quae rogas, nulla habeo †et descripta attulit illa est uia† misi ad te ante; e quibus mandata puto intellegi posse. Philippus Neapoli est, Lentulus Puteolis. De Domitio, ut facis, sciscitare ubi sit, quid cogitet. [5] Quod scribis asperius me quam mei patiantur mores de Dionysio scripsisse, uide quam sim antiquorum hominum. Te medius fidius hanc rem grauius putaui laturum esse quam me. Nam praeter quam quod te moueri arbitror oportere iniuria quae mihi a quoquam facta sit, praeterea te ipsum quodam modo hic uiolauit cum in me tam improbus fuit. Sed tu id quanti aestimes tuum iudicium est; nec tamen in hoc tibi quicquam oneris impono. Ego autem illum male sanum semper putaui, nunc etiam impurum et sceleratum puto, nec tamen mihi inimiciorem quam sibi. Philargyro bene curasti. Causam certe habuisti et ueram et bonam, relictum me esse potius quam reliquisse. XVa Scr. in Formiano VIII kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cum dedissem iam litteras a. d. VIII Kal., pueri quos cum Matio et Trebatio miseram epistulam mihi attulerunt hoc exemplo:

"MATIVS ET TREBATIVS CICERONI IMP. SAL.

Cum Capua exissemus, in itinere audiuimus Pompeium Brundisio a. d. XVI kal. Apr. cum omnibus copiis quas habuerit profectum esse; Caesarem postero die in oppidum introisse, contionatum esse, inde Romam contendisse, uelle ante Kalendas esse ad urbem et pauculos dies ibi commorari, deinde in Hispanias proficisci. Nobis non alienum uisum est, quoniam de aduentu Caesaris pro certo habebamus, pueros tuos ad te remittere, ut id tu quam primum scires. Mandata tua nobis curae sunt eaque ut tempus postularit agemus. Trebatius sedulo facit ut antecedat. Epistula conscripta nuntiatum est nobis Caesarem a. d. VIII Kal. Apr. Beneuenti mansurum, a. d. VII Kal. Capuae, a.d. VI Sinuessae. Haec pro certo putamus."

XVI

Scr. in Formiano VII kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has dedi litteras. A. d. VI Kal. Caesarem Sinuessae mansurum nuntiabant. Ab eo mihi litterae redditae sunt a. d. VII Kal. quibus iam "opes" meas, non ut superioribus litteris "opem", exspectat. Cum eius clementiam Corfiniensem illam per litteras conlaudauissem rescripsit hoc exemplo:

"CAESAR IMP. CICERONI IMP. SAL. DIC.

II. Recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. Atque ego cum ex ipsa re magnam capio uoluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudeo. Neque illud me mouet quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent. Nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui. III. Tu uelim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut consueui, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. Hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. Tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est beneuolentia."

XVII

Scr. in Formiano VI Kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Trebatium VI kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. Ex eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar. O tempus miserum! Nec dubito quin a me contendat ad urbem ueniam. Senatum enim Kalendis uelle se frequentem adesse etiam Formiis proscribi iussit. Ergo ei negandum est. Sed quid praeripio? Statim ad te perscribam omnia. Ex illius sermone statuam Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. Volo Ciceroni meo togam puram dare, istic puto. [2] Tu, quaeso, cogita quid deinde; nam me hebetem molestiae reddiderunt. A Curio uelim scire ecquid ad te scriptum sit de Tirone. Ad me enim ipse Tiro ita scripsit ut uerear quid agat. Qui autem ueniunt inde, kyndinode admodum nuntiant. Sane in magnis curis etiam haec me sollicitat. In hac enim fortuna perutilis eius et opera et fidelitas esset.

XVIII

Scr. in Formiano V Kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Vtrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. Illa fefellerunt facilem quod putaramus; nihil uidi minus. Damnari se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non ueniremus, dicere. Ego dissimilem illorum esse causam. Cum multa, "Veni igitur et age de pace." "Meone" inquam "arbitratu?" "An tibi" inquit "ego praescribam?" "Sic" inquam "agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque" inquam "de Gnaeo deplorabo". Tum ille, "Ego uero ista dici nolo." "Ita putabam," inquam, "sed ego eo nolo adesse quod aut sic mihi dicendum est aut non ueniendum, multaque quae nullo modo possem silere si adessem." Summa fuit ut ille, quasi exitum quaerens, "ut deliberarem." Non fuit negandum. Ita discessimus. Credo igitur hunc me non amare. At ego me amaui, quod mihi iam pridem usu non uenit. [2] Reliqua, o di! qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, nekyia! in qua erat heros Celer. O rem perditam! o copias desperatas! Quid quod Serui filius, quod Titini in iis castris fuerunt quibus Pompeius circumsederetur? Sex legiones; multum uigilat, audet. Nullum uideo finem mali. Nunc certe promenda tibi sunt consilia. Hoc fuerat extremum. [3] Illa tamen katakleis illius est odiosa, quam paene praeterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum posset ad omniaque esse descensurum. Vidisti igitur uirum, ut scripseras? Ingemuisti certe. "Cedo reliqua." Quid? Continuo ipse in †pelanum†, ego Arpinum; inde exspecto equidem lalageusan illam tuam. "Tu malim" inquies "actum ne agas. Etiam illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt." [4] Sed ego tuas litteras exspecto. Nihil est enim iam ut antea "Videamus hoc quorsum euadat". Extremum fuit de congressu nostro; quo quidem non dubito quin istum offenderim. Eo maturius agendum est. Amabo te, epistulam, et politiken. Valde tuas litteras nunc exspecto.

XIX

Scr. Arpini c. Kal. Apr. an. 49.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potissimum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit gratum. Etsi omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque uidi. Tam tristis et tam atrox est anatheoresis huius ingentis mali. Dilectus habentur, in hiberna deducuntur. Ea quae etiam cum a bonis uiris, cum iusto in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in ciuili nefario bello petulantissime fiant? Caue autem putes quemquam hominem in Italia turpem esse qui hinc absit. Vidi ipse Formiis uniuersos neque me hercule homines putaui; et noram omnis, sed numquam uno loco uideram. [2] Pergamus igitur quo placet et nostra omnia relinquamus. Proficiscamur ad eum cui gratior noster aduentus erit quam si una fuissemus. Tum enim eramus in maxima spe, nunc ego quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit nisi qui hunc inimicum sibi putaret. Nec me hercule hoc facio rei publicae causa, quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum qui me leuauit iis incommodis quibus idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe futura sunt uidere non possum. Etiam equidem senatus consulta facta quaedam iam puto, utinam in Vulcati sententiam! Sed quid refert? Est enim una sententia omnium. Sed erit immitissimus Seruius, qui filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano. Etsi hic quidem timoris causa, ille uero? Sed stomachari desinamus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime uellem, spiritum reliquum esse. [3] Nos, quoniam superum mare obsidetur, infero nauigabimus et, si Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut Thurios et boni ciues amantes patriae mare infestum habebimus. Aliam rationem huius belli gerendi nullam uideo. In Aegyptum nos abdemus. Exercitu pares esse non possumus. Pacis fides nulla est. Sed haec satis deplorata sunt. [4] Tu uelim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus hominum, nisi plane obmutuerunt. Ego tuis consiliis usus sum maximeque quod et grauitatem in congressu nostro tenui quam debui et ut ad urbem non accederem perseueraui. Quod superest, scribe, quaeso, quam accuratissime (iam enim extrema sunt) quid placeat, quid censeas; etsi iam nulla dubitatio est. Tamen si quid uel potius quicquid ueniet in mentem scribas uelim.