I. Vt nihil instituto operi desit, gemmae supersunt et in artum coacta rerum naturae maiestas, multis nulla parte mirabilior. Tantum tribuunt uarietati, coloribus, materiae, decori, uiolare etiam signis, quae causa gemmarum est, quasdam nefas ducentes, aliquas uero extra pretia ulla taxationemque humanarum opum arbitrantes, ut plerisque ad summam absolutamque naturae rerum contemplationem satis sit una aliqua gemma. Quae fuerit origo et a quibus initiis in tantum admiratio haec exarserit, diximus quadamtenus in mentione auri anulorumque. Fabulae primordium a rupe Caucasi tradunt, Promethei uinculorum interpretatione fatali, primumque saxi eius fragmentum inclusum ferro ac digito circumdatum: hoc fuisse anulum et hoc gemmam.
II. His initiis coepit auctoritas in tantum amorem elata, ut Polycrati Samio, insularum ac litorum tyranno, felicitatis suae, quam nimiam fatebatur etiam ipse qui felix erat, satis piamenti in unius gemmae uoluntario damno uideretur, si cum Fortunae uolubilitate paria fecisset, planeque ab inuidia eius abunde se redimi putaret, si hoc unum doluisset, adsiduo gaudio lassus. Ergo prouectus nauigio in altum anulum mersit. At illum piscis, eximia magnitudine regi natus, escae uice raptum, ut faceret ostentum, in culina domino rursus Fortunae insidiantis manu reddidit. Sardonychem eam gemmam fuisse constat, ostenduntque Romae, si credimus, in Concordiae delubro cornu aureo Augustae dono inclusam et nouissimum prope locum praelatis multis optinentem.
III. Post hunc anulum regis alterius in fama est gemma, Pyrrhi illius, qui aduersus Romanos bellum gessit. Namque habuisse dicitur achaten, in qua nouem Musae et Apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed naturae sponte ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis sua redderentur insignia. Nec deinde alia, quae tradatur magnopere, gemmarum claritas exstat apud auctores, praeterquam Ismenian choraulen multis fulgentibusque uti solitum, comitante fabula uanitatem eius: indicato in Cypro sex aureis smaragdo, ubi erat scalpta Amymone, iussisse numerari et, cum duo relati essent, male, Hercules, factum dixisse, multum enim detractum gemmae dignitati. Hic uidetur instituisse ut omnes musicae artis hac quoque ostentatione censerentur, ueluti Dionysodorus, aequalis eius et aemulus, ut sic quoque par uideretur qui tertius eodem tempore inter musicos fuit: Nicomachus enim multas tantum habuisse gemmas traditur, sed nulla peritia electas. Sed forte quadam his exemplis initio uoluminis oblatis aduersus istos qui sibi hac ostentatione adrogant, ut palam sit eos tibicinum gloria tumere:
IV. Polycratis gemma, quae demonstratur, intacta inlibataque est; Ismeniae aetate multos post annos apparet scalpi etiam smaragdos solitos. Confirmat hanc eandem opinionem edictum Alexandri Magni, quo uetuit in hac gemma ab alio se scalpi quam ab Pyrgotele, non dubie clarissimo artis eius. Post eum Apollonides et Cronius in gloria fuere quique diui Augusti imaginem simillime expressit, qua postea principes signant, Dioscurides. Sulla dictator traditione Iugurthae semper signauit. Est apud auctores et Intercatiensem illum, cuius patrem Scipio Aemilianus ex prouocatione interfecerat, pugnae effigie eius signasse, uolgato Stilonis Praeconini sale, quidnam fuisse facturum, si Scipio a patre eius interemptus fuisset. Diuus Augustus inter initia sphinge signauit. Duas in matris anulis eas indiscretae similitudinis inuenerat. Altera per bella ciuilia absente ipso signauere amici epistulas et edicta quae ratio temporum nomine eius reddi postulabat, non inficeto lepore accipientium, aenigmata adferre eam sphingem. Quippe etiam Maecenatis rana per collationes pecuniarum in magno terrore erat. Augustus postea ad deuitanda conuicia sphingis Alexandri Magni imagine signauit.
V. Gemmas plures primus omnium Romae habuit - quod peregrino appellant nomine dactyliothecam - priuignus Sullae Scaurus, diuque nulla alia fuit, donec Pompeius Magnus eam quae Mithridatis regis fuerat inter dona in Capitolio dicaret, ut Varro aliique aetatis eius auctores confirmant, multum praelata Scauri. Hoc exemplo Caesar dictator sex dactyliothecas in aede Veneris Genetricis consecrauit, Marcellus Octauia genitus unam in aede Palatini Apollinis.
VI. Victoria tamen illa Pompei primum ad margaritas gemmasque mores inclinauit, sicut L. Scipionis et Cn. Manli ad caelatum argentum et uestes Attalicas et triclinia aerata, sicut L. Mummi ad Corinthia et tabulas pictas. Id uti planius noscatur, uerba ex ipsis Pompei triumphorum actis subiciam. Ergo tertio triumpho, quem de piratis, Asia, Ponto gentibusque et regibus in VII uolumine operis huius indicatis M. Pisone M. Messala cos. pr. k. Octobres natali suo egit, transtulit alueum cum tesseris lusorium e gemmis duabus latum pedes tres, longum pedes quattuor - ne quis effetas res dubitet nulla gemmarum magnitudine hodie prope ad hanc amplitudinem accedente, in eo fuit luna aurea pondo XXX -, lectos tricliniares tres, uasa ex auro et gemmis abacorum nouem, signa aurea tria Mineruae, Martis, Apollinis, coronas ex margaritis XXXIII, montem aureum quadratum cum ceruis et leonibus et pomis omnis generis circumdata uite aurea, musaeum ex margaritis, in cuius fastigio horologium. Erat et imago Cn. Pompei e margaritis, illa relicino honore grata, illius probi oris uenerandique per cunctas gentes, illa ex margaritis, illa seueritate uicta et ueriore luxuriae triumpho! Numquam profecto inter illos uiros durasset cognomen Magni, si prima uictoria sic triumphasset! E margaritis, Magne, tam prodiga re et feminis reperta, quas gerere te fas non sit, fieri tuos uoltus? Sic te pretiosum uideri? Non ergo illa tua similior est imago, quam Pyrenaei iugis inposuisti? Graue profecto, foedum probrum erat, ni uerius saeuum irae deorum ostentum id credi oporteret clareque intellegi posset iam tum illud caput orientis opibus sine reliquo corpore ostentatum. Cetera triumphi eius quam uirilia! HS MM centena milia r. p. data, legatis et quaestoribus, qui oras maris defendissent, HS M centena milia, militibus singulis HS sena milia. Tolerabiliorem tamen causam fecit C. principis, qui super cetera muliebria soccos induebat e margaritis, aut Neronis principis, qui sceptra et personas et cubilia uiatoria unionibus construebat. Quin immo etiam ius uidemur perdidisse corripiendi gemmata potoria et uaria supellectilis genera, anulos translucentes. Quae enim non luxuria innocentior existimari possit?
VII. Eadem uictoria primum in urbem myrrhina inuexit, primusque Pompeius capides et pocula ex eo triumpho Capitolino Ioui dicauit; quae protinus ad hominum usum transiere, abacis etiam escariisque uasis expetitis; et crescit in dies eius luxuria. Myrrhino LXX milia HS empto, capaci plane ad sextarios tres calice, potauit ...anus consularis, ob amorem adroso margine eius, ut tamen iniuria illa pretium augeret; neque est hodie myrrhini alterius praestantior indicatura. Idem in reliquis generis eius quantum uorauerit, licet aestimare ex multitudine, quae tanta fuit, ut auferente liberis eius Nerone exposita occuparent theatrum peculiare trans Tiberim in hortis, quod a populo impleri canente se, dum Pompeiano proludit, etiam Neroni satis erat. Vidi tunc adnumerari unius scyphi fracti membra, quae in dolorem, credo, saeculi inuidiamque Fortunae tamquam Alexandri Magni corpus in conditorio seruari, ut ostentarentur, placebat. T. Petronius consularis moriturus inuidia Neronis, ut mensam eius exheredaret, trullam myrrhinam HS CCC milia emptam fregit. Sed Nero, ut par erat principem, uicit omnes HS X centena milia capidem unam parando. Memoranda res tanti imperatorem patremque patriae bibisse!
VIII. Oriens myrrhina mittit. Inueniuntur ibi pluribus locis nec insignibus, maxime Parthici regni, praecipua tamen in Carmania. Vmorem sub terra putant calore densari. Amplitudine numquam paruos excedunt abacos, crassitudine raro quanta dicta sunt potoria. Splendor est iis sine uiribus nitorque uerius quam splendor; sed in pretio uarietas colorum subinde circumagentibus se maculis in purpuram candoremque et tertium ex utroque, ignescente ueluti per transitum coloris purpura aut rubescente lacteo. Sunt qui maxime in iis laudent extremitates et quosdam colorum repercussus, quales in caelesti arcu spectantur imi; aliis maculae pingues placent - tralucere quicquam aut pallere uitium est - itemque sales uerrucaeque non eminentes, sed, ut in corpore etiam, plerumque sessiles. Aliqua et in odore commendatio est.
IX. Contraria huic causa crystallum facit, gelu uehementiore concreto; non aliubi certe reperitur quam ubi maxime hibernae niues rigent, glaciemque esse certum est, unde nomen Graeci dedere. Oriens et hanc mittit, quoniam Indicae nulla praefertur. Nascitur et in Asia, uilissima circa Alabanda et Orthosiam finitimisque, item in Cypro, sed laudata in Europa Alpium iugis. Iuba auctor est et in quadam insula Rubri maris ante Arabiam sita nasci, quae Necron uocetur, et in ea, quae iuxta gemmam topazum ferat, cubitalemque effossam a Pythagora Ptolemaei praefecto; Cornelius Bocchus et in Lusitania perquam mirandi ponderis in Ammaeensibus iugis, depressis ad libramentum aquae puteis. Hoc mirum, quod Xenocrates Ephesius tradit, aratro in Asia et Cypro excitari; non enim reperiri in terreno nec nisi inter cautes creditum fuerat. Similius ueri est, quod idem Xenocrates tradit, et torrentibus saepe deportari. Sudines negat nisi ad meridiem spectantibus locis nasci. Quod certum est, non reperitur in aquosis, quamquam in regione praegelida, uel si ad uada usque glacientur amnes; e caelesti umore puraque niue id fieri necesse est. Ideo caloris inpatiens nisi in frigido potu abdicatur. Quare nascatur sexangulis lateribus, non facile ratio iniri potest, eo magis quod neque in mucronibus eadem species est et ita absolutus laterum leuor est, ut nulla id arte possit aequari.
X. Magnitudo amplissima adhuc uisa nobis erat quam in Capitolio Liuia Augusti dicauerat, librarum circiter CL. Xenocrates idem auctor est uas amphorale uisum, et aliqui ex India sextariorum quattuor. Nos liquido adfirmare possumus in cautibus Alpium nasci adeo inuiis plerumque, ut fune pendentes eam extrahant. Peritis signa et indicia nota sunt. Infestantur plurimis uitiis, scabro ferumine, maculosa nube, occulta aliquando uomica, praeduro fragilique centro, item sale appellato. Est et rufa aliquis robigo, aliis capillamentum rimae simile; hoc artifices caelatura occultant. Quae uero sine uitio sint, pura esse malunt, acenteta appellantes, nec spumei coloris, sed limpidae aquae. Postrema auctoritas in pondere est. Inuenio apud medicos, quae sint urenda corporum, non aliter utilius uri putari quam crystallina pila aduersis opposita solis radiis. Alius et in his furor, HS centum quinquaginta milibus trullam unam non ante multos annos mercata matre familias nec diuite. Nero amissarum rerum nuntio accepto duos calices crystallinos in suprema ira fregit inlisos. Haec fuit ultio saeculum suum punientis, ne quis alius iis biberet. Fragmenta sarciri nullo modo queunt. Mire his ad similitudinem accessere uitrea, sed prodigii modo, ut suum pretium auxerint, crystalli non deminuerint.
XI. Proximum locum in deliciis, feminarum tamen adhuc tantum, sucina optinent, eandemque omnia haec quam gemmae auctoritatem. Sane priora illa aliquis de causis, crystallina frigido potu, myrrhina utroque; in sucinis causam ne deliciae quidem adhuc excogitare potuerunt. Occasio est uanitatis Graecorum detegendae; legentes modo aequo perpetiantur animo, cum hoc quoque intersit uitae scire, non quidquid illi prodidere mirandum. Phaëthontis fulmine icti sorores luctu mutatas in arbores populos lacrimis electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum amnem, quem Padum uocauimus, electrum appellatum, quoniam sol uocitatus sit Elector, plurimi poëtae dixere primique, ut arbitror, Aeschylus, Philoxenus, Euripides, Nicander, Satyrus; quod esse falsum Italiae testimonio patet. Diligentiores eorum Electridas insulas in mari Hadriatico esse dixerunt, ad quas delaberetur Pado. Qua appellatione nullas umquam ibi fuisse certum est, nec uero ullas ita positas esse, in quas quidquam cursu Padi deuehi posset. Nam quod Aeschylus in Hiberia, hoc est in Hispania, Eridanum esse dixit eundemque appellari Rhodanum, Euripides rursus et Apollonius in Hadriatico litore confluere Rhodanum et Padum, faciliorem ueniam facit ignorati sucini tanta ignorantia orbis. Modestiores, sed aeque falsum, prodidere in extremis Hadriatici sinus inuiis rupibus arbores stare, quae canis ortu hanc effunderent cummim. Theophrastus effodi in Liguria dixit, Chares uero Phaethontem in Aethiopia Hammonos nesoi obisse, ibi et delubrum eius esse atque oraculum electrumque gigni. Philemon fossile esse et in Scythia erui duobus locis, candidum atque cerei coloris quod uocaretur electrum, in alio fuluum quod appellaretur sualiternicum. Demostratus lyncurium uocat et fieri ex urina lyncum bestiarum, e maribus fuluum et igneum, e feminis languidius atque candidum; alios id dicere langurium et esse in Italia bestias languros. Zenothemis langas uocat easdem et circa Padum iis uitam adsignat, Sudines arborem, quae gignat in Liguria, uocari lynca; in eadem sententia et Metrodorus fuit. Sotacus credidit in Britannia petris effluere, quas electridas uocauit, Pytheas Gutonibus, Germaniae genti, accoli aestuarium oceani Metuonidis nomine spatio stadiorum sex milium; ab hoc diei nauigatione abesse insulam Abalum; illo per uer fluctibus aduehi et esse concreti maris purgamentum; incolas pro ligno ad ignem uti eo proximisque Teutonis uendere. Huic et Timaeus credidit, sed insulam Basiliam uocauit. Philemon negauit flammam ab electro reddi. Nicias solis radiorum sucum intellegi uoluit hoc; circa occasum uehementiores in terram actos pinguem sudorem in ea relinquere, oceani deinde aestibus in Germanorum litora eici; in Aegypto nasci simili modo - uocari sacal -, item in India gratiusque et pro ture esse Indis; in Syria quoque feminas uerticillos inde facere et uocare harpaga, quia folia paleasque et uestium fimbrias rapiat. Theochrestus oceano id exaestuante ad Pyrenaei promunturia depelli, quod et Xenocrates credidit, qui de his nuperrime scripsit uiuitque adhuc. Asarubas tradit iuxta Atlanticum mare esse lacum Cephisida, quem Mauri uocent Electrum; hunc sole excalfactum e limo reddere electrum fluitans. Mnaseas Africae locum Sicyonem appellat et Crathin amnem in occanum effluentem e lacu, in quo aues, quas meleagridas et penelopas uocat, uiuere; ibi nasci ratione eadem qua supra dictum est. Theomenes Syrtim iuxta magnam hortum Hesperidon esse et stagnum Electrum, ibi arbores populos, quarum e cacuminibus in stagnum cadat; colligi autem ab uirginibus Hesperidum. Ctesias in Indis flumen esse Hypobarum, quo uocabulo significetur omnia bona eum ferre; fluere a septentrione in exortiuum oceanum iuxta montem siluestrem arboribus electrum ferentibus; arbores eas psitthachoras uocari, qua appellatione significetur praedulcis suauitas. Mithridates in Carmaniae litoribus insulam esse, quam uocari Seritam, cedri genere siluosam, inde defluere in petras. Xenocrates non sucinum tantum in Italia, sed et thium uocari, a Scythis uero sacrium, quoniam et ibi nascatur; alios putare in Numidia ex limo gigni. Super omnes est Sophocles poeta tragicus, quod equidem miror, cum tanta grauitas ei cothurni sit, praeterea uitae fama alias principi loco genito Athenis et rebus gestis et exercitu ducto: hic ultra Indiam fieri dixit e lacrimis meleagridum auium Meleagrum deflentium. Quod credidisse eum aut sperasse aliis persuaderi posse quis non miretur? Quamue pueritiam tam inperitam posse reperiri, quae auium ploratus annuos credat lacrimasue tam grandes auesue, quae a Graecia, ubi Meleager periit, ploratum adierint Indos? Quid ergo? Non multa acque fabulosa produnt poetae? Sed hoc in ea re, quae cotidie inuehatur atque abundet ac mendacium coarguat, serio quemquam dixisse summa hominum contemptio est et intoleranda mendaciorum inpunitas.
Certum est gigni in insulis septentrionalis oceani et ab Germanis appellari glaesum, itaque et ab nostris ob id unam insularum Glaesariam appellatam, Germanico Caesare res ibi gerente classibus, Austerauiam a barbaris dictam. Nascitur autem defluente medulla pinei generis arboribus, ut cummis in cerasis, resina in pinis erumpit umoris abundantia. Densatur rigore uel tempore aut mari, cum ipsum intumescens aestus rapuit ex insulis, certe in litora expellitur, ita uolubile ut pendere uideatur atque non sidere in uado. Arboris sucum esse etiam prisci nostri credidere, ob id sucinum appellantes. Pinei autem generis arboris esse indicio est pineus in adtritu odor et quod accensum taedae modo ac nidore flagrat. Adfertur a Germanis in Pannoniam maxime prouinciam, et inde Veneti primum, quos Enetos Graeci uocauerunt, famam rei fecere proximique Pannoniae et agentes circa mare Hadriaticum. Pado uero adnexa fabula est euidente causa, hodieque Transpadanorum agrestibus feminis monilium uice sucina gestantibus, maxime decoris gratia, sed et medicinae; creditur quippe tonsillis resistere et faucium uitiis, uarie genere aquarum iuxta Alpis infestante guttura hominum. DC M p. fere a Carnunto Pannoniae abesse litus id Germaniae, ex quo inuehitur, percognitum nuper, uiuitque eques R. ad id comparandum missus ab Iuliano curante gladiatorium munus Neronis principis. Qui et commercia ea et litora peragrauit, tanta copia inuecta, ut retia coercendis feris podium protegentia sucinis nodarentur, arma uero et libitina totusque unius diei apparatus in uariatione pompae singulorum dierum esset e sucino. Maximum pondus is glaebae attulit XIII librarum. Nasci et in India certum est. Archelaus, qui regnauit in Cappadocia, illinc pineo cortice inhaerente tradit aduehi rude polirique adipe suis lactentis incoctum. Liquidum id primo destillare argumento sunt quaedam intus tralucentia, ut formicae culicesque et lacertae, quae adhaesisse musteo non est dubium et inclusa durescente eodem remansisse.
XII. Genera eius plura sunt. Ex iis candida odoris praestantissimi, sed nec his nec cerinis pretium; fuluis maior auctoritas; ex iis etiamnum amplius tralucentibus, praeterquam si nimio ardore flagrent; imaginem igneam in iis esse, non ignem, placet. Summa laus Falernis a uini colore dictis, molli fulgore perspicuis in quibus et decocti mellis lenitas placeat. Verum hoc quoque notum fieri oportet, quocumque modo libeat, ea tingui, haedorum sebo et anchusae radice, quippe iam et conchylio inficiuntur. Ceterum attritu digitorum accepta caloris anima trahunt in se paleas et folia arida et philyras, ut magnes lapis ferrum. Ramenta quoque eius oleo addito flagrant dilucidius diutiusque quam lini medulla. Taxatio in deliciis tanta, ut hominis quamuis parua effigies uiuorum hominum uigentiumque pretia exsuperet, prorsus ut castigatio una non sit satis: in Corinthiis aes placet argento auroque mixtum, in caelatis ars et ingenia; myrrhinorum et crystallinorum diximus gratiam; uniones capite circumferuntur, gemmae digitis; in omnibus denique aliis uitiis aut ostentatio aut usus placet; in sucinis sola deliciarum conscientia. Domitius Nero in ceteris uitae suae portentis capillos quoque Poppaeae coniugis suae in hoc nomen adoptauerat quodam etiam carmine sucinos appellando, quoniam nullis uitiis desunt pretiosa nomina; ex eo tertius quidam hic colos coepit expeti matronis. Vsus tamen aliquis sucinorum inuenitur in medicina, sed non ob hoc feminis placent; infantibus adalligari amuleti ratione prodest. Callistratus prodesse etiam cuicumque aetati contra lymphationes tradit et urinae difficultatibus potum adalligatumque. Hic et differentiam nouam fecit appellando chryselectrum quod sit coloris aurei et matutino gratissimi aspectus, rapacissimum ignium, si iuxta fuerint, celerrime ardescens; hoc collo adalligatum mederi febribus et morbis, tritum uero cum melle ac rosaceo aurium uitiis et, si cum melle Attico teratur, oculorum quoque obscuritati, stomachi etiam uitiis uel per se farina eius sumpta uel cum mastiche pota ex aqua. Sucina et gemmis, quae sunt tralucidae, adulterandis magnum habent locum, maxime amethystis, cum tamen omni, ut diximus, colore tinguantur.
XIII. De lyncurio proxime dici cogit auctorum pertinacia, quippe, etiamsi non electrum id esse contendunt, tamen gemmam esse uolunt, fieri autem ex urina quidem lyncis, sed et genere terrae, protinus eo animali urinam operiente, quoniam inuideat homini, ibique lapidescere; esse autem, qualem in sucinis, colorem igneum, scalpique nec folia tantum aut stramenta ad se rapere, sed aeris etiam ac ferri lamnas, quod Diocli cuidam Theophrastus quoque credit. Ego falsum id totum arbitror nec uisam in aeuo nostro gemmam ullam ea appellatione. Falsum et quod de medicina simul proditur, calculos uesicae poto eo elidi et morbo regio succurri, si ex uino bibatur aut spectetur etiam.
XIV. Nunc gemmarum confessa genera dicemus ab laudatissimis orsi, nec uero id solum agemus, sed etiam maiore utilitate uitae coarguemus Magorum infandam uanitatem, quando uel plurima illi prodidere de gemmis ab medicinae blandissima specie ad prodigia transgressi.
XV. Maximum in rebus humanis, non solum inter gemmas, pretium habet adamas, diu non nisi regibus et iis admodum paucis cognitus. Ita appellabatur auri nodus in metallis repertus perquam raro comes auri nec nisi in auro nasci uidebatur. Veteres eum in Aethiopum metallis tantum inueniri existimauere inter delubrum Mercuri et insulam Meroen, dixeruntque non ampliorem cucumis semine aut colore dissimilem inueniri. Nunc primum genera eius sex noscuntur. Indici non in auro nascentis et quadam crystalli cognatione, siquidem et colore tralucido non differt et laterum sexangulo leuore, turbinati in mucronem e duabus contrariis partibus, quo magis miremur, ut si duo turbines latissimis partibus iungantur, magnitudine uero etiam abellani nuclei. Similis est huic Arabius, minor tantum, similiter et nascens. Ceteris pallor argenti et in auro non nisi excellentissimo natalis. Incudibus hi deprehenduntur ita respuentes ictus, ut ferrum utrimque dissultet, incudes ipsae etiam exiliant; quippe duritia est inenarrabilis, simulque ignium uictrix natura et numquam incalescens, unde et nomen (interpretatione Graeca indomita uis) accepit. Vnum ex iis uocant cenchron, milii magnitudine, alterum Macedonium, in Philippico auro repertum; hic est cucumis semini par. Post hos Cyprius uocatur in Cypro repertus, uergens ad aereum colorem, sed in medica ui, de qua dicemus, efficacissimus. Post hunc siderites ferrei splendoris, pondere ante ceteros, sed natura dissimilis; namque et ictibus frangi et alio adamante perforari potest, quod et Cyprio euenit, breuiterque ut degeneres nominis tantum auctoritatem habent. Nunc quod totis uoluminibus his docere conati sumus de discordia rerum concordiaque, quam antipathian Graeci uocauere ac sympathian, non aliter clarius intellegi potest, siquidem illa inuicta uis, duarum uiolentissimarum naturae rerum ferri igniumque contemptrix, hircino rumpitur sanguine, neque aliter quam recenti calidoque macerata et sic quoque multis ictibus, tunc etiam praeterquam eximias incudes malleosque ferreos frangens; cuius hoc inuento quoue casu repertum? Aut quae fuit coniectura experiendi rem inmensi pretii in foedissimo animalium? Numinum profecto talis inuentio est et hoc munus omne, nec quaerenda ratio in ulla parte naturae, sed uoluntas. Cum feliciter contigit rumpere, in tam paruas friatur crustas, ut cerni uix possint. Expetuntur hae scalptoribus ferroque includuntur, nullam non duritiam ex facili cauantes. Adamas dissidet cum magnete in tantum, ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi aut, si admotus magnes adprehenderit, rapiat atque auferat. Adamas et uenena uincit atque inrita facit et lymphationes abigit metusque uanos expellit a mente, ob id quidam eum ananciten uocauere. Metrodorus Scepsius in eadem Germania Basilia insula nasci, in qua et sucinum, solus, quod equidem legerim dicit et praefert Arabicis; quod esse falsum quis dubitet?
XVI. Proximum apud nos Indicis Arabicisque margaritis pretium est, de quibus in nono diximus uolumine inter res marinas. Tertia auctoritas smaragdis perhibetur pluribus de causis, quippe nullius coloris aspectus iucundior est; nam herbas quoque uirentes frondesque auide spectamus, smaragdos uero tanto libentius, quoniam nihil omnino uiridius comparatum illis uiret. Praeterea soli gemmarum contuitu inplent oculos nec satiant. Quin et ab intentione alia aspectu smaragdi recreatur acies, scalpentibusque gemmas non alia gratior oculorum refectio est: ita uiridi lenitate lassitudinem mulcent. Praeterea longinquo amplificantur uisu inficientes circa se repercussum aera, non sole mutati, non umbra, non lucernis, semperque sensim radiantes et uisum admittentes ad crassitudinem sui facilitate tralucida, quod etiam in aquis nos iuuat. Iidem plerumque concaui, ut uisum conligant; quam ob rem decreto hominum iis parcitur scalpi uetitis. Quamquam Scythicorum Aegyptiorumque duritia tanta est, ut non queant uolnerari. Quorum uero corpus extentum est, eadem qua specula ratione supini rerum imagines reddunt. Nero princeps gladiatorum pugnas spectabat in smaragdo.
XVII. Genera eorum duodecim. Nobilissimi Scythici, ab ea gente, in qua reperiuntur, appellati. Nullis maior austeritas nec minus uitii; quantum smaragdi a gemmis distant, tantum Scythicus a ceteris smaragdis. Proximam laudem habent, sicut et sedem, Bactriani; in commissuris saxorum colligere eos dicuntur etesiis flantibus; tunc enim tellure deoperta internitent, quia iis uentis harenae maxime mouentur; sed hos meliores multo Scythicis esse tradunt. Tertium locum Aegyptii habent; eruuntur circa Copton, oppidum Thebaidis, collibus excauatis. Reliqua genera in metallis aerariis inueniuntur, quapropter principatum ex iis optinent Cyprii. Dos eorum est in colore liquido nec diluto, uerum ex umido pingui quaque perspicitur imitante tralucidum maris, pariterque ut traluceat et niteat, hoc est ut colorem expellat, aciem recipiat. Ferunt in ea insula tumulo reguli Hermiae iuxta cetarias marmoreo leoni fuisse inditos oculos e smaragdis ita radiantibus etiam in gurgitem, ut territi thynni refugerent, diu mirantibus nouitatem piscatoribus, donec mutauere oculis gemmas.
XVIII. Sed et uitia demonstrari conuenit in tam prodigis pretiis. Sunt quidem omnium eadem, quaedam tamen nationum peculiaria, sicut in homini. Ergo Cyprii, uarie glauci magisque ac minus in eodem smaragdo aliis partibus, tenorem illum Scythicae austeritatis non semper custodiunt. Ad hoc quibusdam intercurrit umbra, surdusque fit colos, qui inprobatur etiam dilutior. Hinc genera distinguntur, ut sint aliqui obscuri, quos uocant caecos, alii densi nec e liquido tralucidi, quidam uarii, quidam nubecula obducti. Aliud est haec quam umbra, de qua diximus. Nubecula albicantis est uitium, cum uiridis non pertransit aspectus, sed aut intus occurrit aut excipit in fine uisum candor hic coloris. Sunt item uitia capillamentum, sal, plumbago, quae communia fere sunt. Ab his Aethiopici laudantur ab Copto dierum itinere, ut auctor est Iuba, XXV, acriter uirides, sed non facile puri aut concolores. Democritus in hoc genere ponit Thermiaeos et Persicos, illos intumescentes pinguiter, Persicos uero non translucidos, sed iucundi tenoris uisum inplere, quem non admittant, felium pantherarumque oculis similes; namque et illos radiare nec perspici, eosdem in sole hebetari, in umbra refulgere et longius quam ceteros nitere. Omnium horum etiamnum uitium, quod fellis colorem aut acris olei habent, dilucidi quidem ac liquidi, sed non uirides. Haec uitia in Atticis maxime sentiuntur in argentariis metallis repertorum in loco qui Thoricos uocatur; semper minus pingues, sed ex longinquo speciosiores. Frequens est in his et plumbago, hoc est ut in sole plumbei uideantur. Illud peculiare, quod quidam ex his senescunt, paulatim uiriditate euanida, et sole quoque laeduntur. Post hos Medici plurimum habent uarietatis, interdum aliquid et e sappiro. Hi sunt fluctuosi ac rerum imagines complexi, papauerum uerbi gratia aut auium catulorumque uel pinnarum, qui tamen uirides nasci uidentur, quoniam oleo meliores fiunt, neque est aliorum amplitudo maior. Calchedonii - nescio an in totum - exoleuerunt, postquam metalla aeris ibi defecerunt, et semper tamen uilissimi fuere minimique, iidem fragiles et coloris incerti et uirentium in caudis pauonum columbarumque e collo plumis similiter ad inclinationem magis aut minus lucidi, uenosi iidem squamosique. Erat et peculiare in iis uitium sarcion appellatum, hoc est quaedam gemmae caro. Mons est iuxta Calchedonem, in quo legebantur, Smaragdites uocatus. Iuba auctor est smaragdum, quam chloran uocent, in Arabia aedificiorum ornamentis includi et lapidem, quem alabastriten Aegyptii uocent, complures uero e proximis et Laconicos in Taygeto monte erui Medicis similes et alios in Sicilia.
XIX. Inseritur smaragdis et quae uocatur tanos e Persis ueniens gemma, ingrate uiridis atque intus sordida, itidem chalcosmaragdos e Cypro, turbida aereis uenis. Theophrastus tradit in Aegyptiorum commentariis reperiri regi eorum a rege Babylonio muneri missum smaragdum quattuor cubitorum longitudine ac trium latitudine, et fuisse apud eos in Iouis delubro obeliscum e quattuor smaragdis quadraginta cubitorum longitudine, latitudine uero in parte quattuor, in parte duorum, se autem scribente esse in Tyro Herculis templo stelen amplam e smaragdo, nisi potius pseudosmaragdus sit, nam et hoc genus reperiri, et in Cypro inuentum ex dimidia parte smaragdum, ex dimidia iaspidem, nondum umore in totum transfigurato. Apion cognominatus Plistonices paulo ante scriptum reliquit esse etiam nunc in labyrintho Aegypti colosseum Serapim e smaragdo nouem cubitorum.
XX. Eandem multis naturam aut certe similem habere berulli uidentur. India eos gignit, raro alibi repertos. Poliuntur omnes sexangula figura artificum ingeniis, quoniam hebes unitate surda color repercussu angulorum excitetur; aliter politi non habent fulgorem. Probatissimi ex iis sunt qui uiriditatem maris puri imitantur, proximi qui uocantur chrysoberulli, paulo pallidiores, sed in aureum colorem exeunte fulgore. Vicinum huic genus est, sed pallidius et a quibusdam proprii generis existimatum uocatumque chrysoprasum. Quarto loco numerantur hyacinthizontes, quinto quos aeroidis uocant, postea cerini ac deinde oleagini, hoc est colore olei, postremi crystallo similes. Hi fere capillamenta habent sordesque, alioqui euanidi, quae sunt omnia uitia. Indi mire gaudent longitudine eorum solosque gemmarum esse praedicant, qui carere auro malint; ob id perforatos elephantorum saetis subligant. Conuenit non oportere perforari quorum sit absoluta bonitas, umbilicis tantum ex auro capita conprehendentibus. Ideo cylindros ex iis malunt facere quam gemmas, quoniam est summa commendatio in longitudine. Quidam et angulosos statim putant nasci et perforatos gratiores fieri medulla candoris exempta additoque auri repercussu aut omnino contracta perspicuitatis crassitudine. Vitia praeter iam dicta eadem fere quae in smaragdis, et pterygia. In nostro orbe aliquando circa Pontum inueniri putantur. Indi et alias quidem gemmas crystallum tinguendo adulterare inuenerunt, sed praecipue berullos.
XXI. Minimum iidemque plurimum ab iis differunt opali, smaragdis tantum cedentes. India sola et horum mater est, atque, ut pretiosissimarum gloria compositi, gemmarum maxime inenarrabilem difficultatem adferunt. Est in his carbunculi tenuior ignis, est amethysti fulgens purpura, est smaragdi uirens mare, cuncta pariter incredibili mixtura lucentia. Alii summam fulgoris Armenio colori pigmentorum aequari credunt, alii sulpuris ardentis flammae aut ignis oleo accensi. Magnitudo abellanam nucem aequat, insignis etiam apud nos historia, siquidem exstat hodieque huius generis gemma, propter quam ab Antonio proscriptus est Nonius senator, filius Strumae Noni eius, quem Catullus poeta in sella curuli uisum indigne tulit, auusque Seruili Noniani, quem consulem uidimus. Ille proscriptus fugiens hunc e fortunis omnibus anulum abstulit secum. Certum est sestertio uicies tum aestimatum, sed mira Antoni feritas atque luxuria propter gemmam proscribentis, nec minus Noni contumacia proscriptionem suam amantis, cum etiam ferae abrosa parte corporis, propter quam periclitari se sciant, et relicta redimere se credantur.
XXII. Vitia opalis sunt, si color in florem herbae, quae uocatur heliotropium, exeat aut in crystallum aut grandinem, si sal interueniat aut scabritia aut puncta oculis occursantia. Nullos magis fraus indiscreta similitudine uitro adulterat; experimentum in sole tantum: falsis enim contra radios libratis digito ac pollice unus atque idem tralucet colos in se consumptus; ueri fulgor subinde uariatur et modo ex hoc plus, modo ex illo spargit, fulgorque lucis in digitos funditur. Hanc gemmam propter eximiam gratiam plerique appellauere paederota. Qui priuatum genus eius faciunt, sangenon ab Indis uocari tradunt; nasci dicitur in Aegypto et in Arabia, et uilissima in Ponto, item in Galatia ac Thaso et Cypro. Qui praecellit ex his, opali quidem gratiam habet, sed mollius nitet, raro non scaber; summa illi coloris ex aere et purpura constat, uiriditas smaragdi deest. Melior ille, cuius fulgor uini colore fuscatur, quam qui diluitur aquae.
XXIII. Hactenus de principatu conuenit mulierum maxime senatusconsulto. Minus certa sunt de quibus et uiri iudicant; singulorum enim libido pretia singulis facit praecipueque aemulatio, uelut cum Claudius Caesar smaragdos induebat uel sardonyches. Primus autem Romanorum sardonyche usus est Africanus prior, ut tradit Demostratus, et inde Romanis gemmae huius auctoritas; quam ob rem et proximum ei dabimus locum. Sardonyches olim, sicut ex ipso nomine apparet, intellegebantur candore in sarda, hoc est ueluti carne ungui hominis inposita, et utroque tralucido; talesque esse Indicas tradunt Ismenias, Demostratus, Zenothemis, Sotacus, hi quidem duo reliquas omnes, quae non traluceant, caecas appellantes. Quae nunc abstulere nomen, nullo sardarum uestigio Indicarum, Arabicae sunt, coeperuntque pluribus hae gemmae coloribus intellegi, radice nigra aut caeruleum imitante et ungue minium, redimitum candido pingui, nec sine quadam spe purpurae candore in minium transeunte. Has Indis non habitas in honore Zenothemis scribit, tantae alias magnitudinis, ut inde capulos factitarent - etenim constat ibi torrentibus detegi -, placuisse in nostro orbe initio, quoniam solae prope gemmarum scalptae ceram non auferrent. Persuasimus deinde Indis ut ipsi quoque iis gauderent. Vtitur perforatis uulgus in collo; et hoc nunc est Indicarum argumentum. Arabicae excellunt candore, circulo praelucido atque non gracili neque in recessu gemmae aut in deiectu renidente, sed in ipsis umbonibus nitente, praeterea substrato nigerrimi coloris. Hoc in Indicis caeruleum aut corneum inuenitur. Item circuli albi quaedam in iis caelestis arcus anhelatio est, superficies uero locustarum maris, crustis rubentibus. Nam melleae aut faeculentae - hoc enim nomen est uitio - inprobantur, aut si zona alba fundat se, non colligat, simili modo si ex alio colore admittat in se aliquid enormiter; nihil in sua sede interpellari alieno placet. Sunt et Armeniae, cetera probandae, sed pallida zona.
XXIV. Exponenda est et onychis ipsius natura propter nominis societatem; hoc aliubi lapidis, hic gemmae uocabulum est. Sudines dicit in gemma esse candorem unguis humani similitudine, item chrysolithi colorem et sardae et iaspidis, Zenothemis Indicam onychem plures habere uarietates, igneam, nigram, corneam, cingentibus candidis uenis oculi modo, interuenientibus quarundam et obliquis uenis. Sotacus et Arabicam tradit onychem distare, quod Indica igniculos habeat albis cingentibus zonis singulis pluribusue aliter quam in sardonyche Indica; illic enim momentum esse, hic circulum; Arabicas onychas nigras inueniri candidis zonis; Satyrus carnosas esse Indicas, parte carbunculi, parte chrysolithi et amethysti, tetumque id genus abdicat; ueram autem onychem plurimas uariasque cum lacteis habere uenas, omnium in transitu colore inenarrabili et in unum redeunte concentum suauitate grata. Nec sarda differenda est, huic gemmae diuidua ex eodem et ipsa nomine, obiterque omnium ardentium gemmarum indicanda natura.
XXV. Principatum habent carbunculi a similitudine ignium appellati, cum ipsi non sentiant ignes, a quibusdam ob hoc acaustoe appellati. Horum genera Indici et Garamantici, quos et Carchedonios uocauere propter opulentiam Carthaginis Magnae. Adiciunt Aethiopicos et Alabandicos in Orthosia Cariae nascentes, sed qui perficiantur Alabandis. Praeterea in omni genere masculi appellantur acriores et feminae languidius refulgentes. In masculis quoque obseruant liquidiores aut flammae nigrioris et quosdam ex alto lucidos ac magis ceteris in sole flagrantes, optimos uero amethystizontas, hoc est quorum extremus igniculus in amethysti uiolam exeat, proximos illis, quos uocant syrtitas, pinnato fulgore radiantes; inueniri autem ubi maxime sit solis repercussus. Satyrus Indicos non esse claros dicit ac plerumque sordidos ac semper fulgoris retorridi, Aethiopicos pingues lucemque non fundentes conuoluto igne flagrare. Callistratus fulgorem carbunculi debere candidum esse, ut positus extremo uisu nubilantes attollat exardescente fulgore - ob id plerique hunc carbunculum candidum uocauere, eum, qui languidius lucet, lignyzontem -; Carchedonios multo minores esse, Indicos etiam sextarii in unius mensuram cauari. Archelaus Carchedonios nigrioris aspectus esse, sed igni uel sole et inclinatione acrius quam ceteros excitari; eosdem obumbrante tecto purpureos uideri, sub caelo flammeos, contra radios solis scintillare, ceras signantibus his liquescere, quamuis in opaco. Multi Indicos Carchedoniis candidiores esse et e diuerso inclinatione hebetari scripsere, etiamnum in Carchedoniis maribus stellam intus ardere, feminas fulgorem uniuersum fundere extra se, Alabandicos nigriores ceteris esse scabrosque. Et circa Miletum nascuntur in terra coloris eiusdem, ignem minime sentientes. Theophrastus auctor est et in Orchomeno Arcadiae inueniri et in Chio, illos nigriores, e quibus et specula fieri; esse et Troezenios uarios interuenientibus maculis albis, item Corinthios, sed pallidiores candido; a Massilia quoque inportari. Bocchus et in Olisiponensi erui scripsit, magno labore ob argillam soli adusti.
XXVI. Nec est aliud difficilius quam discernere haec genera; tanta est in illis occasio artis, subditis per quae tralucere cogantur. Aiunt hebetiores, in aceto maceratos XIIII diebus, nitescere totidem mensibus durante fulgore. Adulterantur uitro simillime, sed cote deprehenduntur, sicut aliae gemmae; fictis enim mollior materia fragilisque est. Centrosas cote deprehendunt et pondere, quod minus est in uitreis, aliquando et pusulis argenti modo relucentibus.
XXVII. Est et anthracitis appellata, in Thesprotia fossilis, carbonibus similis. Falsum arbitror quod et in Liguria nasci prodiderunt, nisi forte tunc nascebantur. Esse in iis et praecinctas candida uena tradunt. Harum igneus color ut superiorum, sed peculiare quod tactu uelut intermortuae extinguntur, contra aquis perfusae exardescunt.
XXVIII. Cognata est et sandastros, quam aliqui Garamanticam uocant. Nascitur in Indis loco eiusdem nominis. Gignitur et in Arabia ad meridiem uersa. Commendatio summa quod ueluti in tralucido ignis optentus stellantibus fulget intus aureis guttis, semper in corpore, numquam in cute. Accedit et religio narrata siderum cognatione, quoniam fere pliadum hyadumque dispositione ac numero stellantur, ob id Chaldaeis in caerimoniis habitae. Et hic mares austeritas distinguat et quidam uigor adposita tinguens; Indicae quidem etiam hebetare uisus dicuntur. Blandior feminis flamma, allucens magis quam accendens. Sunt qui praeferant Arabicas Indicis fumidaeque chrysolitho similes illas dicant. Ismenias negat poliri sandastros propter teneritatem, et ob id magno uenire. Sunt qui has sandrisitas uocent. Inter omnes constat, quantum numero stellarum accedat, tantum et pretio accedere. Adfert aliquando errorem similitudo nominis sandaresi. Nicander sandaserion uocat, alii sandareson, quidam uero hanc sandastrum, illam sandaresum, in India nascentem illam quoque et loci nomen custodientem, mali colore aut olei uiridis, omnibus inprobatam.
XXIX. Ex eodem genere ardentium est lychnis appellata a lucernarum accensu, tum praecipuae gratiae. Nascitur circa Orthosiam totaque Caria ac uicinis locis, sed probatissima in Indis. Quidam remissiorem carbunculum esse dixerunt, secundam bonitate, quae similis esset Iouis appellatis floribus. Et alias inuenio differentias: unam quae purpuram radiet, alteram quae coccum; has sole excalfactas aut attritu digitorum paleas et chartarum fila ad se rapere.
XXX. Hoc idem et Carchedonia facere dicitur, quamquam multo uilior praedictis. Nascitur apud Nasamonas in montibus, ut incolae putant, imbre diuino. Inueniuntur ad repercussum lunae maxime plenae, Carthaginem quondam deportabantur. Archelaus et in Aegypto circa Thebas nasci tradit fragiles, uenosas, morienti carboni similes. Potoria ex hac et ex lychnide factitata inuenio, omnia autem haec genera contumaciter scalpturae resistunt partemque in signo cerae tenent.
XXXI. E diuerso ad haec sarda utilissima, quae nomen cum sardonyche communicauit. Ipsa uolgaris et primum Sardibus reperta, sed laudatissima circa Babylona. Cum lapicidinae quaedam aperiantur, haerentes in saxo cordis modo reperiuntur. Hoc metallum apud Persas defecisse tradunt, sed inueniuntur compluribus aliis locis, ut in Paro et Asso. In India trium generum: rubrae et quas pionias uocant ab pinguitudine; tertium genus est quod argenteis bratteis sublinunt. Indicae perlucent, crassiores sunt Arabicae. Inueniuntur et circa Leucada Epiri et in Aegypto quae brattea aurea sublinuntur. Et in his autem mares excitatius fulgent, feminae pigriores et crassius nitent. Nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequentior - hac certe apud Menandrum et Philemonem fabulae superbiunt -, nec ullae tralucentium tardius subfusae umore hebetantur, oleoque magis quam alio liquore. Damnantur ex iis melleae ac ualidius testaceae.
XXXII. Egregia etiam nunc sua topazo gloria est, e uirenti genere et, cum primum reperta est, praelatae omnibus. Accidit in Arabiae insula, quae Cytis uocabatur, in quam deuenerant Trogodytae praedones fame et tempestate fessi, ut, cum herbas radicesque foderent, eruerent topazon; haec Archelai sententia est. Iuba Topazum insulam in Rubro mari a continenti stadiis CCC abesse dicit; nebulosam et ideo quaesitam saepius nauigantibus nomen ex ea causa accepisse, topazin enim Trogodytarum lingua significationem habere quaerendi; ex hac primum inportatam Berenicae reginae, quae fuit mater sequentis Ptolemaei, ab Philone praefecto; regi mire placuisse et inde factam statuam Arsinoae Ptolemaei uxori quattuor cubitorum, sacratam in delubro quod Arsinoeum cognominabatur. Recentissimi auctores et circa Thebaidis Alabastrum oppidum nasci dicunt et duo genera eius faciunt, prasoides atque chrysopteron, simile chrysopraso. Tota enim similitudo ad porri sucum derigitur. Est autem amplissima gemmarum. Eadem sola nobilium limam sentit, ceterae Naxio et cotibus poliuntur; haec et usu atteritur.
XXXIII. Comitatur eam similitudine propior quam auctoritate callaina, e uiridi pallens. Nascitur post auersa Indiae apud incolas Caucasi montis, Hyrcanos, Sacas, Dahas, amplitudine conspicua, sed fistulosa ac sordium plena, sincerior praestantiorque multo in Carmania, utrobique autem in rupibus inuiis et gelidis, oculi figura extuberans leuiterque adhaerens nec ut adnata petris, sed ut adposita. Quam ob rem scandere ad eas pigritia pedum equestres populos taedet, simul et periculum terret; ergo fundis e longinquo incessunt et cum toto musco excutiunt. Hoc uectigal, hoc gestamen in ceruice, digitis gratissimum norunt, hinc census, haec gloria a pueritia deiectum numerum praedicantium; in quo uaria fortuna quidam ictu primo cepere praeclaras, multi ad senectam nullas; et uenatus quidem callainis talis est. Sectura inde formantur, alias faciles. Optimis color smaragdi, ut tamen appareat alienum esse quod placeat. Inclusae decorantur auro, aurumque nullae magis decent. Quae sunt earum pulchriores, oleo, unguento, etiam mero colorem deperdunt, uiliores constantius repraesentant, neque est imitabilior alia mendacio uitri. Sunt qui in Arabia inueniri eas dicant in nidis auium quas melancoryphos uocant.
XXXIV. Viridantium et alia plura sunt genera: uilioris turbae prasius, cuius alterum genus sanguineis punctis abhorret, tertium uirgulis tribus distinctum candidis. Praefertur his chrysoprasos porri sucum et ipsa referens, sed haec paulum declinantem a topazo in aurum. Huic et amplitudo ea est, ut cymbia etiam ex ea fiant, cylindri quidem et creberrime.
XXXV. India et has generat et nilion, fulgore ab ea distantem breui et, cum intueare, fallaci. Sudines dicit et in Sibero Atticae flumine nasci. Est autem color fumidae topazi aut aliquando melleae. Iuba in Aethiopia gigni tradit in litoribus amnis quem Nilum uocamus, et inde nomen trahere.
XXXVI. Non tralucet molochitis; spissius uiret ab colore maluae nomine accepto, reddendis laudata signis et infantum custodia quodamque innato contra pericula medicamine.
XXXVII. Viret et saepe tralucet iaspis, etiam uicta multis antiquitatis gloriam retinens. Plurimae ferunt eam gentes, smaragdo similem Indi, Cypros duram glaucoque pingui, Persae aëri similem, quae ob id uocatur aërizusa; talis et Caspia est. Caerulea est circa Thermodontem amnem, in Phrygia purpurea et in Cappadocia ex purpura caerulea, tristis atque non refulgens. Amisos Indicae similem mittit, Calchedon turbidam. Sed minus refert nationes quam bonitates distinguere. Optima quae purpurae aliquid habet, secunda quae rosae, tertia quae smaragdi. Singulis Graeci nomina ex argumento dedere; quarta apud eos uocatur boria, caelo autumnali matutino similis; haec erit illa, quae aërizusa dicitur. Similis est et sardae, imitata et uiolas. Non minus multae species reliquae sunt, sed omnes in uitium caeruleae, aut crystallo similes aut myxis, item terebinthizusa, inproprio, ut arbitror, cognomine, uelut e multis eiusdem generis composita gemmis. Quam ob rem praestantiores funda cluduntur, ut sint patentes ab utraque parte nec praeter margines quicquam auro amplectente. Vitium in iis est et breuis nitor nec longe splendescens et sal et quae ceteris omnia. Et uitro adulterantur, quod manifestum fit, cum extra fulgorem spargunt atque non in se continent. Reliquas sphragidas uocant, publico gemmarum nomine his tantum dato quoniam optime signent. Totus uero oriens pro amuleto gestare eas traditur. Ea quae ex iis smaragdo similis est saepe transuersa linea alba media praecingitur et monogrammos uocatur; quae pluribus, polygrammos. Libet obiter uanitatem Magicam hic quoque coarguere, quoniam hanc utilem esse contionantibus prodiderunt. Est et onychi iuncta quae iasponyx uocatur, et nubem complexa et niues imitata et stellata rutilis punctis. Est et sali Megarico similis et uelut fumo infecta, quae capnias uocatur. Magnitudine XVI unciarum uidimus formatam inde effigiem Neronis thoracatam.
XXXVIII. Reddetur et per se cyanos, accommodato paulo ante et iaspidi nomine a colore caeruleo. Optima Scythica, dein Cypria, postremo Aegyptia. Adulteratur maxime tinctura, idque in gloria regum Aegypti; adscribitur et qui primus tinxit. Diuiditur autem et haec in mares feminasque. Inest ei aliquando et aureus puluis, non qualis sappiris; in his enim aurum punctis conlucet.
XXXIX. Caeruleae et sappiri, rarumque ut cum purpura. Optimae apud Medos, nusquam tamen perlucidae. Praeterea inutiles scalpturis interuenientibus crystallinis centris. Quae sunt ex iis cyanei coloris, mares existimantur.
XL. Alius ex hoc ordo purpureis dabitur aut quae ab iis descendunt. Principatum amethysti tenent Indicae, sed in Arabiae quoque parte, quae finitima Syriae Petra uocatur, et in Armenia minore et Aegypto et Galatia reperiuntur, sordidissimae autem uilissimaeque in Thaso et Cypro. Causam nominis adferunt quod usque ad uini colorem accedens, priusquam eum degustet, in uiolam desinat fulgor, alii quia sit quiddam in purpura illa non ex toto igneum, sed in uini colorem deficiens. Perlucent autem omnes uiolaceo decore, scalpturis faciles. Indica absolutum Phoeniciae purpurae colorem habet; ad hanc tinguentium officinae dirigunt uota; fundit autem aspectu leniter blandum neque in oculos, ut carbunculi, uibrantem. Alterum earum genus descendit ad hyacinthos; hunc colorem Indi socon uocant, talemque gemmam socondion. Dilutior ex eodem sapenos uocatur, eademque pharanitis in contermino Arabiae, gentis nomine. Quartum genus colorem uini habet. Quintum ad uicina crystalli descendit albicante purpurae defectu. Hoc minime probatur, quando praecellens debeat esse in suspectu uelut ex carbunculo refulgens quidam leniter in purpura roseus color. Tales aliqui malunt paederotas uocare, alii anterotas, multi Veneris genam. Magorum uanitas ebrietati eas resistere promittit et inde appellatas, praeterea, si lunae nomen ac solis inscribatur in iis atque ita suspendatur e collo cum pilis cynocephali et plumis hirundinis, resistere ueneficiis, iam uero quoquo modo adesse reges adituris, grandinem quoque auertere ac locustas precatione addita, quam demonstrant. Nec non in smaragdis quoque similia promisere, si aquilae scalperentur aut scarabaei, quae quidem scripsisse eos non sine contemptu et inrisu generis humani arbitror.
XLI. Multum ab hac distat hyacinthos, ab uicino tamen colore descendens. Differentia haec est, quod ille emicans in amethysto fulgor uiolaceus diluitur hyacintho primoque aspectu gratus euanescit, antequam satiet, adeoque non inplet oculos, ut paene non attingat, marcescens celerius nominis sui flore.
XLII. Hyacinthos Aethiopia mittit et chrysolithos aureo fulgore tralucentes. Praeferuntur his Indicae et, si uariae non sint, Tibarenae. Deterrimae autem Arabicae, quoniam turbidae sunt et uariae, fulgoris interpellati nubilo macularum; etiam quae limpidae contigere ueluti scobe refertae. Optimae sunt quae in collatione aurum albicare quadam argenti facie cogunt. Hae funda includuntur perspicuae,ceteris subicitur aurichalcum.
XLIII. Tametsi exiere iam de gemmarum usu, appellantur aliquae et chryselectroe, in colorem electri declinantes, matutino tamen tantum aspectu. Ponticas deprehendit leuitas. Quaedam durae sunt ac rufae, quaedam molles, sordidae. Bocchus auctor est et in Hispania repertas quo in loco crystallum dixit ad libramentum aquae puteis defossis erui, chrysolithon XII pondo a se uisam.
XLIV. Fiunt et leucochrysi interueniente candida uena. Sunt et in hoc genere capniae. Sunt et uitreis similes, uelut croco fulgentes; uitro adulterantur, ut uisu discerni non possint; tactus deprendit, tepidior in uitreis.
XLV. In eodem genere sunt melichrysi ueluti per aurum sincero melle tralucente. Has India fert, quamquam in duritia fragiles, non ingratas. Eadem et xuthon parit, plebeiam sibi gemmam.
XLVI. Candidarum dux est paederos, quamquam quaeri potest in quo colore numerari debeat totiens iactati per alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praerogatiua in uocabulo facta sit. Sed tamen et suum genus exspectatione tanta dignum; coeunt quippe in tralucidam crystallum uiridis suo modo aer simulque purpurae et quidam uini aurei nitor semper extremus in uisu, sed purpura coronatus. Madere uidetur et singulis his et pariter omnibus, nec gemmarum esse ulla liquidior potest iucunda suauitate oculis. Haec laudatissima est in Indis, apud quos sangenon uocatur, proxima in Aegypto, ubi syenites, tertia in Arabia, uerum scabra, tum Pontica, quae mollius radiat, Thasia, et ipsa mollior, et Galatica et Thracia et Cypria. Vitia earum languor aut alienis turbari coloribus et quae ceterarum.
XLVII. Proxima candicantium est asteria; principatum habet proprietate naturae, quod inclusam lucem pupilla quadam continet; hanc transfundit cum inclinatione uelut intus ambulantem alio atque alio loco reddens. Eadem contraria soli regerit candicantes radios in modum stellae, unde nomen inuenit. Difficiles in India natae ad caelandum; praeferuntur Carmanicae.
XLVIII. Similiter candida est quae uocatur astrion, crystallo propinqua, in India nascens et in Patalenes litoribus. Huic intus a centro stella lucet fulgore pleno lunae. Quidam causam nominis reddunt quod astris opposita fulgorem rapiat et regerat. Optimam in Carmania gigni dicunt nullamque minus obnoxiam uitio; cerauniam etiam uocari quae sit deterior; pessimam uero lanternarum lumini similem.
XLIX. Celebrant et astrioten, mirasque laudes eius in Magicis artibus Zoroastren cecinisse produnt.
L. Astolon Sudines dicit oculis piscium similem esse, radiare fulgore candido ut solem.
LI. Est inter candidas et quae ceraunia uocatur, fulgorem siderum rapiens, ipsa crystallina, splendoris caerulei, in Carmania nascens. Zenothemis fatetur albam esse, sed habere intus stellam coruscantem; fieri et hebetes ceraunias, quas in nitro et aceto maceratas per aliquot dies concipere stellam eam, quae post totidem menses relanguescat. Sotacus et alia duo genera fecit cerauniae, nigrae rubentisque; similes eas esse securibus; ex his quae nigrae sint ac rotundae, sacras esse; urbes per illas expugnari et classes; baetulos uocari; quae uero longae sint, ceraunias. Faciunt et aliam raram admodum, Magorum studiis expetitam, quoniam non aliubi inueniatur quam in loco fulmine icto.
LII. Proximum cerauniae nomen apud eos habet quae uocatur iris. Effoditur in quadam insula Rubri maris, quae distat a Berenice urbe LX milia p., cetera sui parte crystallus. Itaque quidam eam radicem crystalli esse dixerunt; ex argumento uocatur iris, nam sub tecto percussa sole species et colores arcus caelestis in proximos parietes eiaculatur, subinde mutans magnaque uarietate admirationem sui augens. Sexangulam esse ut crystallum constat, sed aliqui scabris lateribus et angulis inaequalibus dicunt, in sole aperto radios in se candentes discutere, aliquo uero ante se proiecto nitore adiacentia inlustrare. Colores autem, non nisi ex opaco, ut diximus, reddunt, nec ut ipsae habeant sed ut repercussu parietum elidant; optima quae maximos arcus facit simillimosque caelestibus. Est et alia iritis, cetera similis, sed praedura. Hanc Orus crematam tusamque ad ichneumonum morsus remedio esse scripsit, nasci autem in Perside.
LIII. Similis aspectu est, sed non eiusdem effectus, quae uocatur leros, alba nigraque macula in trauersum distinguentibus crystallum.
LIV. Expositis per genera colorum principalibus gemmis reliquas per litterarum ordinem explicabimus. Achates in magna fuit auctoritate, nunc in nulla est, reperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdem nominis, postea plurimis in terris, excellens amplitudine, numerosa uarietatibus, quae mutant cognomina eius. Vocatur enim iaspachates, cerachates, smaragdachates, haemachates, leucachates, dendrachates, quae uelut arbusculis insignis est, antachates, quae, cum uritur, murram redolet, coralloachates guttis aureis sappiri modo sparsa, qualis copiosissima in Creta; quae et sacra appellatur, quoniam putant contra araneorum et scorpionum ictus eam prodesse, quod in Siculis utique crediderim, quoniam primo eius prouinciae adflatu scorpionum pestis extinguitur. Et in India inuentae contra eadem pollent, magnis et aliis miraculis: reddunt enim fluminum species, nemorum, iumentorum; etiam essedariis staticula, equorum ornamenta inde medicisque coticulas faciunt; nam spectasse etiam prodest oculis. Sitim quoque sedant in os additae. Phrygiae uiridia non habent. Thebis Aegyptiis repertae carent rubentibus uenis et albis, hae quoque contra scorpiones ualidae. Eadem auctoritas et Cypriis. Sunt qui maxime probent uitream perspicuitatem in his. Reperiuntur et in Trachinia circa Oetam et in Parnaso et in Lesbo et in Messene similes limitum floribus et in Rhodo. Aliae apud Magos differentiae sunt in iis: quae leoninis pellibus similes reperiuntur, potentiam habere contra scorpiones dicunt; in Persis uero suffitu earum tempestates auerti et presteras, flumina sisti - argumentum esse, si in feruentes cortinas additae refrigerent -, sed, ut prosint, leoninis iubis adalligandas; nam hyaenae additae abominantur discordiam domibus. Eam uero, quae unius coloris sit, inuictam athletis esse, argumento, quod in ollam plenam olei coiecta cum pigmentis, intra duas horas sufferuefacta, unum colorem ex omnibus faciat minii. Acopos nitro colore similis est, pumicosa, guttis aureis stellata. Cum hac oleum sufferuefactum perunctis lassitudinem, si credimus, soluit. Alabastritis nascitur in Alabastro Aegypti et in Syriae Damasco candore interstincto uariis coloribus; haec cremata cum fossili sale et trita grauitates oris et dentium extenuare dicitur. Alectorias uocant in uentriculis gallinaceorum inuentas crystallina specie, magnitudine fabae, quibus Milonem Crotoniensem usum in certaminibus inuictum fuisse uideri uolunt. Androdamas argenti nitorem habet ut adamas, quadratis semper tessellis similis. Magi putant nomen inpositum ab eo quod impetus hominum et iracundias domet. Argyrodamas eadem sit an alia, auctores non explicant. Antipathes nigra non tralucet; experimentum eius ut coquatur in lacte; facit enim id murrae simile. Inmensum quiddam in hac fortassis aliquis exspectet, in tot exemplis uni possessione huius nominis data. Contra effascinationes auxiliari eam Magi uolunt. Arabica ebori simillima est, et hoc uideretur, nisi abnueret duritia. Hanc putant contra dolores neruorum prodesse habentibus. Aromatitis et ipsa in Arabia inuenitur, sed et in Aegypto circa Philas, ubique lapidosa et murrae coloris et odoris, ob hoc reginis frequentata. Asbestos in Arcadiae montibus nascitur coloris ferrei. Aspisatim Democritus in Arabia nasci tradit, ignei coloris, et oportere cum cameli fimo splenicis adalligari, inueniri utique in nido Arabicarum alitum; et aliam eodem nomine ibi in Leucopetra nasci, argentei coloris, radiantem, contra lymphatum habentem uim. Atizoen in India et Persidis Acidane monte nasci, argenteo nitore fulgentem, magnitudine trium digitorum, ad lenticulae figuram, odoris iucundi, necessariam Magis regem constituentibus. Augitis non alia uidetur multis esse quam callaina. Lapis amphidanes alio nomine chrysocolla appellatur, nascens in Indiae parte, ubi formicae eruunt aurum, in quo et inuenitur auro similis, quadrata figura. Adfirmatur natura eius quae magnetis esse, nisi quod augere quoque aurum traditur. Aphrodisiaca ex candido rufa est. Apsyctos septenis diebus calorem tenet excalefacta igni, nigra ac ponderosa, distinguentibus eam uenis rubentibus; putant prodesse contra frigora. Aegyptillam Iacchus intellegit per album sardae nigraque uenis transeuntibus, uolgus autem nigra radice, caerulea facie; nomen a loco.
LV. Balanitae duo genera sunt, subuiridis et Corinthii aeris similitudine, illa a Copto, haec ab Trogodytica ueniens, medias secante flammea uena. Batrachitas quoque Coptos mittit, unam ranae similem colore, alteram et uenis, tertiam rubentis e nigro. Baptes, mollis alioqui, odore excellit. Beli oculus albicans pupillam cingit nigram e medio aureo colore fulgentem et propter speciem sacratissimo Assyriorum deo dicatam. Belum autem aliam, quam sic uocant, in Arbelis nasci Democritus tradit nucis iuglandis magnitudine, uitrea specie. Baroptenus siue baripe, nigra sanguineis et albis nodis, adalligata proicitur ueluti portentosa. Botryitis alia nigra est, alia pampinea, incipienti uuae similis. Bostrychitin Zoroastres crinibus mulierum similiorem uocat. Bucardia, bubulo cordi similis, Babylone tantum nascitur. Brontea, capiti testudinum, e tonitribus cadit, ut putant, restinguitque fulmine icta, si credimus. Boloe in Hibero inueniuntur, glaebae similitudine.
LVI. Cadmitis eadem est quae ostracitis uocatur, nisi quod hanc caeruleae interdum cingunt bullae. Callais sappirum imitatur candidior et litoroso mari similis. Capnitis quibusdam uidetur suum genus habere, pluribus iaspidis fumidae, ut suo loco diximus. Cappadocia et in Phrygia nascitur, ebori similis. Callaicam uocant e turbido callaino. Ferunt plures coniunctas semper inueniri. Catochitis Corsicae lapis est, ceteris maior et magis mirabilis, si uera traduntur, inpositam manum ueluti cummi retinens. Catoptritis in Cappadocia prouenit candore imaginem regerens. Cepitis siue cepolatitis candida est, uenarum coeuntibus lineis in unum. Ceramitis testae colorem habet. Cinaediae inueniuntur in cerebro piscis eiusdem nominis, candidae et oblongae euentuque mirae, si modo est fides praesagire eas habitum maris nubili uel tranquilli. Ceritis cerae similis est, circos accipitri, corsoides canitiae capitis, coralloachates curalio, aureis guttis distincta, corallis minio; gignitur in India et Syene. Crateritis inter chrysolithum et electrum colorem habet, praedura natura. Crocallis ceras repraesentat. Cyitis circa Copton nascitur candida et uidetur intus habere partum, qui sentiatur etiam crepitu. Chalcophonos nigra est, sed inlisa aeris tinnitum reddit, tragoedis, ut suadent, gestanda. Chelidoniae duorum sunt generum, hirundinum colore, ex altera parte purpureae, et alia purpuram nigris interpellantibus maculis. Chelonia oculus est Indicae testudinis, uel portentosissima Magorum mendaciis. Melle enim colluto ore inpositam linguae futurorum diuinationem praestare promittunt XV luna et silente toto die, decrescente uero ante ortum solis, ceteris diebus a prima in sextam horam. Sunt et chelonitides aliarum testudinum superiori similes, ex quibus ad tempestates sedandas multa uaticinantur, eam uero, quae ex iis aureis guttis aspersa sit, cum scarabaeo deiectam in aquam feruentem tempestates commouere. Chloritis herbacei coloris est; eam in uentre motacillae auis inueniri dicunt Magi congenitam ei et ferro includi iubent ad quaedam prodigiosa moris sui. Choaspitis a flumine dicta est, ex uiridi fulgoris aurei. Chrysolampsis in Aethiopia nascitur, pallida alias, sed noctu ignea. Chrysopis aurum uidetur esse. Cetionides in Aeolide nunc Atarneo pago, quondam oppido, nascuntur, multis coloribus tralucentes, alias uitreae, alias crystallinae, alias iaspideae, sed et sordidis tantus est nitor ut imagines reddant ceu specula.
LVII. Daphnean Zoroastres morbis comitialibus demonstrat. Diadochos berullo similis est. Diphyes duplex, candida ac nigra, mas ac femina, genitale utriusque sexus distinguente linea. Dionysias, nigra ac dura, mixtis rubentibus maculis, ex aqua trita saporem uini facit et ebrietati resistere putatur. Draconitis siue dracontias e cerebro fit draconum, sed nisi uiuentibus absciso capite non gemmescit inuidia animalis mori se sentientis; igitur dormientibus amputant. Sotacus, qui uisam eam gemmam sibi apud regem scripsit, bigis uehi quaerentes tradit et uiso dracone spargere somni medicamenta atque ita caput sopiti praecidere; esse candore tralucido, nec postea poliri aut artem admittere.
LVIII. Encardia cognominatur enariste, in nigro colore effigie cordis eminente; altera eodem nomine uiridi colore cordis speciem, tertia nigrum cor ostendit, reliqua sui parte candida. Enorchis candida est diuisisque fragmentis testium effigiem repraesentat. Exhebenum Zoroastres speciosam et candidam tradit, qua aurifices aurum poliant. Erythallis, cum sit candida, ad inclinationes rubescere uidetur. Erotylos siue amphicomos siue hieromnemon Democrito laudatur in argumentis diuinationum. Eumeces in Bactris nascitur, silici similis, et capiti supposita uisa nocturna oraculi modo reddit. Eumitren Beli gemmam, sanctissimi deorum sui, Assyrii obseruant, porracei coloris, superstitionibus gratam. Eupetalos quattuor colores habet, caeruleum, igneum, minii, mali. Eureos nucleo oliuae similis est, striata concharum modo, non adeo candida. Eurotias situ uidetur operire nigritiam. Eusebes ex eo lapide est, quo traditur in Tyro Herculis templo facta sedes, ex qua pii facile surgebant. Epimelas fit, cum candida gemma superne nigricat.
LIX. Galaxian aliqui galactiten uocant, similem proxime dictis, sed intercurrentibus sanguineis aut candidis uenis. Galactitis ex uno colore lactis est; eandem leucogaeam et leucographitim appellant et synechitim, in attritu lactis suco ac sapore notabilem, in educatione nutricibus lactis fecundam; infantium quoque collo adalligata saliuam facere traditur, in ore autem liquescere, eadem memoriam adimere; mittunt eam Nilus et Achelous amnes. Sunt qui smaragdum albis uenis circumligatum galactiten uocent. Gallaica argyrodamanti similis est, paulo sordidior; inueniuntur iunctae binae ternaeque. Gassinnaden Medi mittunt, coloris orobini, ueluti floribus sparsam; nascitur et in Arbelis; haec quoque gemma concipere dicitur et intra se partum fateri concussa, concipere autem trimenstri spatio. Glossopetra, linguae similis humanae, in terra non nasci dicitur, sed deficiente luna caelo decidere, selenomantiae necessaria. Quod ne credamus, promissi quoque uanitas facit; uentos enim ea comprimi narrant. Gorgonia nihil aliud est quam curalium; nominis causa quod in duritiam lapidis mutatur emollitum in mari; hanc fulminibus et typhoni resistere adfirmant. Goniaeam eadem uanitate inimicorum poenas efficere promittunt.
LX. Heliotropium nascitur in Aethiopia, Africa, Cypro, porraceo colore, sanguineis uenis distincta; causa nominis, quoniam deiecta in uas aquae, fulgorem solis accidentem repercussu sanguineo mutat, maxime Aethiopica. Eadem extra aquam speculi modo solem accipit deprenditque defectus, subeuntem lunam ostendens. Magorum inpudentiae uel manifestissimum in hac quoque exemplum est, quoniam admixta herba heliotropio, quibusdam additis precationibus, gerentem conspici negent. Hephaestitis quoque speculi naturam habet in reddendis imaginibus, quamquam rutila; experimentum est, si statim addita feruens aqua refrigerata sit aut si in sole adposita aridam materiam statim accendat; nascitur in Coryco. Hermu aedoeon ex argumento uirilitatis in candida gemma uel nigra, aliquando et pallida, ambiente circulo coloris aurei appellatum. Hexecontalithos, in parua magnitudine multicolor - hoc sibi nomen adoptauit - reperitur in Trogodytice. Hieracitis alternat tota miluinis nigrisque ueluti plumis. Hammitis ouis piscium similis est, et alia uelut e nitro composita, praedura alioqui. Hammonis cornu inter sacratissimas Aethiopiae gemmas aureo colore arietini cornus effigiem reddens, promittitur praediuina somnia repraesentare. Hormiscion inter gratissimas aspicitur ex igneo colore radians auro portante secum in extremitatibus candidam lucem. Hyaeniae ex oculis hyaenae et ob id inuasae inueniri dicuntur et, si credimus, linguae hominis subditae futura praecinere. Haematitis in Aethiopia quidem principalis est, sed et in Arabia et in Africa inuenitur, sanguineo colore, non omittendis promissis ad coarguendas Magorum insidias. Zachalias Babylonius in iis libris, quos scripsit ad regem Mithridatem, gemmis humana fata adtribuens hanc, non contentus oculorum et iocineris medicina decorasse, a rege etiam aliquid petituris dedit, eandem litibus iudiciisque interposuit, in proeliis etiam exsangui salutarem pronuntiauit. Est et alia eiusdem generis, quae uocatur menui, ab aliis xuthos; ita appellant Graeci e fuluo candicantes.
LXI. Idaei dactyli in Creta ferreo colore pollicem humanum exprimunt. Icterias cuti mali luridae similis et ideo salubris existimata contra regios morbos. Est et alia eodem nomine liuidior, tertia folio similis, prioribus latior et paene sine pondere, uenis luridis, quartum genus in eodem colore nigriore luridis uenis discurrentibus. Iouis gemma candida est, non ponderosa, tenera; hanc et drosolithon appellant. Indicae gentium suarum habent nomen, subrufo colore, sed in attritu purpureo sudore manant; alia eodem nomine candida, puluereo aspectu. Ion apud Indos uiolacea est rarum ut saturo colore luceat.
LXII. Lepidotis squamas piscium uariis coloribus imitatur, Lesbias glaebas, patriae habens nomen; inuenitur tamen et in India. Leucophthalmos, rutila alias, oculi speciem candidam nigramque continet. Leucopoecilos candorem minii guttis ex auro distinguit. Libanochrus turis similitudinem ostendit et mellis sucum. Limoniatis eadem uidetur quae smaragdos. De liparea hoc tantum traditur, suffita ea omnes bestias euocari. Lysimachos, Rhodio marmori similis auratis uenis, politur ex maiore amplitudine in angustias, ut inutilia exterantur. Leucochrysos fit e chrysolitho interalbicante.
LXIII. Memnonia qualis sit, non traditur. Media nigra est, ab Media illa fabulosa inuenta; habet uenas aurei coloris, sudorem reddit croci, saporem uini. Meconitis papauera exprimit. Mithrax e Persis uenit et Rubri maris montibus, multicolor ac contra solem uarie refulgens. Morochthos, colore porracea, lacte sudat. Mormorion ab India nigerrimo colore tralucet, uocatur et promnion, cum in ea miscetur et carbunculi color, alexandrion, ubi uero sardae, Cyprium; nascitur et in Tyro et in Galatia; Xenocrates et sub Alpibus nasci tradit; hae sunt gemmae quae ad ectypas scalpturas aptantur. Myrrhitis murrae colorem habet faciemque minime gemmae, odorem unguenti, attrita etiam nardi. Myrmecias nigra habet eminentia similia uerrucis, myrsinitis melleum colorem, odorem myrti. Mesoleucos est mediam gemmam candido distinguente limbo, mesomelas nigra uena quemlibet colorem secante per medium.
LXIV. Nasamonitis sanguinea est nigris uenis. Nebritis, Libero patri sacra, nomen traxit a nebridum similitudine; alia e nigro generis eiusdem. Nipparene urbis et gentis Persicae habet nomen, similis hippopotami dentibus.
LXV. Oica barbari nominis e nigro et fuluo uiridique et candido placet. Ombria, quam alii notiam uocant, sicut et ceraunia et brontea, cadere cum imbribus et fulminibus dicitur eundemque effectum habere; praeterea hac in aras addita libamenta non amburi. Onocardia cocco similis est, neque aliud de ea traditur. Oritis globosa specie a quibusdam et sideritis uocatur, ignes non sentiens. - Ostracias siue ostracitis est testacea, durior ceramitide, achatae similis, nisi quod illa politura pinguescit; huic tanta duritia inest, ut fragmentis eius aliae gemmae scalpantur. Ostritidi ostrea a similitudine nomen dedere. Ophicardelon barbari uocant, nigrum colorem binis lineis albis includentibus. De opsiano lapide diximus priore libro; inueniuntur et gemmae eodem nomine ac colore non solum in Aethiopia Indiaque, sed etiam in Samnio et, ut aliqui putant, in Hispania litoribus eius oceani.
LXVI. Panchrus fere ex omnibus coloribus constat. Pangonus non longior digito, ne crystallus uideatur, numero plurium angulorum facit. Paneros qualis sit, a Metrodoro non dicitur, sed carmen Timaridis reginae in eam, dicatum Veneri, non inelegans ponit, ex quo intellegitur adiutam fecunditatem; hanc quidam paneraston uocant.- Politicarum plura sunt genera: est stellata nunc sanguineis, nunc auratis guttis, quae inter sacras habetur; alia pro stellis eiusdem coloris lineas habet, alia montium conualliumque effigies. Phloginos, quam et chrysitim uocant, ochrae Atticae adsimulata, inuenitur in Aegypto. Phoenicitis ex balani similitudine appellatur, phycitis algae. Perileucos fit ab oris gemmae ad radicem usque albo descendente. Paeanitides, quas quidam gaeanidas uocant, praegnantes fieri et parere dicuntur mederique parturientibus; natales iis in Macedonia iuxta monimentum Tiresiae, species aquae glaciatae.
LXVII. Solis gemma candida est, ad speciem sideris in orbem fulgentis spargens radios. Sagdam Chaldaei uocant et adhaerentem, ut ferunt, nauibus inueniunt, prasini coloris. Samothraca insula dat sui nominis, nigram ac sine pondere, similem ligno. Sauritim in uentre uiridis lacertae harundine dissecto inueniri tradunt. Sarcitis bubulas carnes repraesentat. Selenitis ex candido tralucet melleo fulgore imaginem lunae continens, redditque ea in dies singulos crescentis minuentisque sideris speciem, si uerum est; nasci putatur in Arabia. Sideritis ferro similis est; maleficio inlata aliquis discordiam facit; nascitur in Aethiopia. Sideropoecilos ex ea fit uariantibus guttis. Spongitis nomen suum repraesentat. Synodontitis e cerebro piscium est, qui synodontes uocantur. Syrtitides in litore Syrtium, iam quidem et Lucaniae, inueniuntur, e melleo colore croco refulgentes, intus autem stellas continent languidas. Syringitis stipulae internodio similis perpetua fistula cauatur.
LXVIII. Trichrus ex Africa uenit, nigra, sed tres sucos reddit, ab radice nigrum, medio sanguineum, summo ochrum. Thelyrrhizos, cinerei coloris aut rufi, candidis radicibus spectatur. Thelycardios colore *** cordis Persas, apud quos gignitur, magnopere delectat; mucul eam appellant. Thracia trium generum est smaragdina aut pallidior, in tertio guttis sanguineis. Tephritis lunae nouae speciem habet curuatae in cornua, quamuis in colore cineris. Tecolithos oleae nucleus uidetur, neque est ei gemmae honos, sed lingentium calculos frangit pellitque.
LXIX. Veneris crines nigerrimi nitoris continent in se speciem rufi crinis. Veientana Italica gemma est, Veis reperta, nigram materiam distinguente limite albo.
LXX. Zathenen in Media nasci Democritus tradit electri colore et, si quis terat in uino palmeo et croco, cerae modo lentescere odore magnae suauitatis. Zamilampis in Euphrate nascitur, Proconnesio marmori similis, medio colore glauco. Zoraniscaeos in Indo flumine Magorum gemma narratur, neque aliud amplius de ea.
LXXI. Est etiamnum alia distinctio, quam equidem fecerim subinde uariata expositione, siquidem a membris corporis habent nomina: hepatitis a iocinere, steatitis singulorum animalium adipe numerosa, Adadu nephros, eiusdem oculus, digitus; deus et hic colitur a Syris. Triophthalmos in onyche nascitur tres hominis oculos simul exprimens.
LXXII. Ab animalibus cognominantur: carcinias marini cancri colore, echitis uiperae, scorpitis scorpionis aut colore aut effigie, scaritis scari piscis, triglitis mulli, aegophthalmos caprino oculo, item alia suillo, et a gruis collo geranitis, hieracitis ab accipitre, aetitis a colore aquilae candicante cauda. Myrmecitis innatam formicae repentis effigiem habet, scarabaeorum cantharias; lycophthalmos quattuor colorum est, ex rutilo, sanguinea; in medio nigrum candido cingit, ut luporum oculi; taos pauoni est similis, itemque aspidi quam uocari timictoniam inuenio.
LXXIII. Rerum similitudo est in ammochryso uelut auro harenis mixto, cenchrite sparsis milii granis, dryite truncis roborum; haec et ligni modo ardet. Cissitis in candido perlucet hederae foliis, quae totam tenent. Narcissitis narcissi uenis distinguitur, etiam odore. Cyamias nigra est, sed fracta ex se fabae similitudinem parit. Pyren ab oliuae nucleo dicta est; huic aliquando inesse piscium spinae uidentur; phoenicitis ut balanus. Chalazias grandinum et candorem et figuram habet, adamantinae duritiae, ut narrent in ignes etiam additae manere suum frigus. Pyritis nigra quidem est, sed attritu digitos adurit. Polyzonos in nigro multis distincta lineis candicat, astrapaea in candido aut cyaneo discurrentibus in medio fulminis radiis. In phlogitide intus flamma uidetur ardere, quae non exeat, in anthracitide scintillae discurrere. Enhygros semper rotunditatis absolutae in candore leui est; ad motum fluctuatur intus in ea, ut in ouis, liquor. Polythrix in uiridi capillaturam ostendit, sed defluuia comarum facere dicitur. Sunt et a leonis pelle et a pantherae nominatae. Colos appellauit drosolithum herbaceus, melichrum melleus, cuius plura genera, melichlorum geminus, parte flauus, parte melleus, crocian croci similitudinem quandam spargens, polian canities, spartopolian rarior; rhoditis rosae similis est, melitis mali coloris, chalcitis aeris, sycitis fici, bostrychitis in nigro ramosa candidis uel sanguineis frondibus, chernitis uelut in petra candidis manibus inter se complexis. Anancitide in hydromantia dicunt euocari imagines deorum, synochitide teneri umbras inferum euocatas, dendritide alba defossa sub arbore, quae caedatur, securium aciem non hebetari. Sunt et multo plures magisque monstrificae, quibus barbara dedere nomina confessi lapides esse, non gemmas. Nobis satis erit in his coarguisse dira mendacia Magorum.
LXXIV. Gemmae nascuntur et repente nouae ac sine nominibus, sicut olim in metallis aurariis Lampsaci unam inuentam, quae propter pulchritudinem Alexandro regi missa sit, auctor est Theophrastus. Cochlides, quoque nunc uolgatissimae, fiunt uerius quam nascuntur, in Arabia repertis ingentibus glaebis, quas melle excoqui tradunt septenis diebus noctibusque sine intermissione; ita omni terreno uitiosoque decusso purgatam puramque glaebam artificum ingenio uarie distribui, uenas ductusque macularum quam maxime uendibili ratione sectantium, quondamque tantae magnitudinis factas, ut equis regum in oriente frontalia ac pro phaleris pensilia facerent. Et alias omnes gemmae mellis decoctu nitescunt, praecipue Corsici in omni alio usu acrimonia abhorrentis. Quae uariae sunt, et ad unitatem excidere calliditati ingeniorum contingit, utque quaedam nomen usitatum non habeant, physis appellant uelut ipsius naturae admirationem in iis uenditantes. Cum finis nominum non sit - quae persequi non equidem cogito, innumera et Graeca uanitate [conficta] -, indicatis nobilibus gemmis, immo uero etiam plebeis, rariorum genera digna dictu distinxisse satis erit. Illud modo meminisse conueniet, increscentibus uarie maculis atque uerrucis linearumque interueniente multiplici ductu et colore saepius mutari nomina in eadem plerumque materia.
LXXV. Nunc communiter ad omnium gemmarum obseruationem pertinentia dicemus opiniones secuti auctorum. Cauae aut extuberantes uiliores uidentur aequalibus. Figura oblonga maxime probatur, deinde quae uocatur lenticula, postea epipedos et rotunda, angulosis autem minima gratia. Veras a falsis discernere magna difficultas, quippe cum inuentum sit ex ueris generis alterius in aliud falsas traducere, ut sardonyches e ternis glutinentur gemmis ita ut deprehendi ars non possit, aliunde nigro, aliunde candido, aliunde minio sumptis, omnibus in suo genere probatissimis. Quin immo etiam exstant commentarii auctorum - quos non equidem demonstrabo -, quibus modis ex crystallo smaragdum tinguant aliasque tralucentes, sardonychem e sarda, item ceteras ex aliis; neque enim est ulla fraus uitae lucrosior.
LXXVI. Nos contra rationem deprendendi falsas demonstrabimus, quando etiam luxuriam aduersus fraudes muniri deceat. Igitur praeter illa quae in principatu cuiusque generis priuatim diximus, tralucentes matutino probari censent aut, si necesse est, in quartam horam; postea uetant. Experimenta pluribus modis constant: primum pondere, grauiores enim sunt uerae; dein frigore: eaedem namque in ore gelidiores sentiuntur; post haec corpore: ficticiis pusula e profundo apparet, scabritia in cute et capillamenta, fulgoris inconstantia, priusquam ad oculos perueniat, desinens nitor. Decussi fragmenti, quod in lamina ferrea uratur, efficacissimum experimentum excusate mangones gemmarum recusant, similiter et limae probationem. Obsianae fragmenta ueras gemmas non scarifant, in ficticiis scarifatio omnis candicat. Iam tanta differentia est, ut aliae ferro scalpi non possint, aliae non nisi retuso, omnes autem adamante. Plurimum uero in iis terebrarum proficit feruor. Gemmiferi amnes sunt Acesinus et Ganges, terrarum autem omnium maxime India.
LXXVII. Etenim peractis omnibus naturae operibus discrimen quoddam rerum ipsarum atque terrarum facere conueniet. Ergo in toto orbe, quacumque caeli conuexitas uergit, pulcherrima omnium est iis rebus quae merito principatum naturae optinent, Italia, rectrix parensque mundi altera, uiris feminis, ducibus militibus, seruitiis, artium praestantia, ingeniorum claritatibus, iam situ ac salubritate caeli atque temperie, accessu cunctarum gentium facili, portuosis litoribus, benigno uentorum adflatu; quod contingit positione procurrentis in partem utilissimam et inter ortus occasusque mediam, aquarum copia, nemorum salubritate, montium articulis, ferorum animalium innocentia, soli fertilitate, pabuli ubertate. Quidquid est quo carere uita non debeat, nusquam est praestantius: fruges, uinum, oleum, uellera, lina, uestes, iuuenci; ne equos quidem in trigariis ullos uernaculis praeferunt. Metallis auri, argenti, aeris, ferri, quamdiu licuit exercere, nullis cessit terris et nunc intra se grauida pro omni dote uarios sucos et frugum pomorumque sapores fundit. Ab ea exceptis Indiae fabulosis proximam equidem duxerim Hispaniam quacumque ambitur mari, quamquam squalidam ex parte, uerum, ubi gignit, feracem frugum, olei, uini, equorum metallorumque omnium generum, ad haec pari Gallia; uerum desertis suis sparto uincit Hispania et lapide speculari, pigmentorum etiam deliciis, laborum excitatione, seruorum exercitio, corporum humanorum duritia, uehementia cordis.
LXXVIII. Rerum autem ipsarum maximum est pretium in mari nascentium margaritis; extra tellurem crystallis, intra adamanti, smaragdis, gemmis, myrrhinis; e terra uero exeuntibus, in cocco, lasere, in fronde nardo, Sericis uestibus, in arbore citro, in frutice cinnamo, casia, amomo, arboris aut fruticis suco in sucino, opobalsamo, murra, ture, in radicibus costo; ex iis quae spirare conuenit, animalibus in terra maximum dentibus elephantorum, in mari testudinum cortici; in tergore pellibus quas Seres inficiunt, et Arabiae caprarum uillo, quod ladanum uocauimus; ex iis, quae terrena et maris, conchyliis, purpurae. Volucrum naturae praeter conos bellicos et Commagenum anserum adipem nullum adnotatur insigne. Non praetereundum est auro, circa quod omnes mortales insaniunt, decumum uix esse in pretio locum, argento uero, quo aurum emitur, paene uicensimum. Salue, parens rerum omnium Natura, teque nobis Quiritium solis celebratam esse numeris omnibus tuis faue.