I
Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio M. Crasso consulibus, Vsipetes Germani et item Tenctheri magna cum multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari quo Rhenus influit. Causa transeundi fuit quod ab Suebis conplures annos exagitati bello premebantur et agricultura prohibebantur. Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in uicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agricultura nec ratio atque usus belli intermittitur. Sed priuati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. Neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore uiuunt multumque sunt in uenationibus; quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate uitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra uoluntatem faciunt, et uires alit et immani corporum magnitudine homines efficit. Atque in eam se consuetudinem adduxerunt, ut locis frigidissimis neque uestitus praeter pellis haberent quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et lauarentur in fluminibus.
II
Mercatoribus est abitus, magis eo ut quae bello ceperint quibus uendat habeant, quam quo ullam rem ad se inportari desiderent. Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur, quaeque inpenso parant pretio, Germani inportatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parua atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equosque eodem remanere uestigio adsuefecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est, recipiunt; neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur, quam ephippis uti. Itaque ad quemuis numerum ephippiatorum equitum quamuis pauci adire audent. Vinum ad se omnino inportari non sinunt, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
III
Publice maximam putant esse laudem, quam latissime a suis finibus uacare agros: hac re significari magnum numerum ciuitatum suam uim sustinere non posse. Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum sescenta agri uacare dicuntur. Ad alteram partem succedunt Vbii, quorum fuit ciuitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum, et paulo [quam] sunt eiusdem generis [et] ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt, multumque ad eos mercatores uentitant, et ipsi propter propinquitatem [quod] Gallicis sunt moribus adsuefacti. Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem grauitatemque ciuitatis finibus expellere non potuissent, tamen uectigales sibi fecerunt ac multo humiliores infirmioresque redegerunt.
IV
In eadem causa fuerunt Vsipetes et Tenctheri, quod supra diximus, qui complures annos Sueborum uim sustinuerunt, ad extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium uagati ad Rhenum peruenerunt: quas regiones Menapii incolebant et ad utramque ripam fluminis agros, aedificia uicosque habebant; sed tantae multitudinis aduentu perterriti ex iis aedificiis quae trans flumen habuerant demigrauerunt et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant. Illi omnia experti cum neque ui contendere propter inopiam nauium neque clam transire propter custodias Menapiorum possent, reuerti se in suas sedes regionesque simulauerunt et tridui uiam progressi rursus reuerterunt atque omni hoc itinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantesque Menapios oppresserunt, qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu trans Rhenum in suos uicos remigrauerant. His infectis nauibusque eorum occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior fieret flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.
V
His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum ueritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et nouis plerumque rebus student, nihil his committendum existimauit. Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et uiatores etiam inuitos consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognouerit quaerant et mercatores in oppidis uulgus circumsistat quibusque ex regionibus ueniant quasque ibi res cognouerint pronuntiare cogat; his rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in uestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus seruiant et plerique ad uoluntatem eorum ficta respondeant.
VI
Qua consuetudine cognita Caesar, ne grauiori bello occurreret, maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur. Eo cum uenisset, ea quae fore suspicatus erat facta cognouit: missas legationes ab non nullis ciuitatibus ad Germanos inuitatosque eos uti ab Rheno discederent, omniaque quae postulassent ab se fore parata. Qua spe adducti Germani latius uagabantur et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treuerorum clientes, peruenerant. Principibus Galliae euocatis Caesar ea quae cognouerat dissimulanda sibi existimauit eorumque animis permulsis et confirmatis equitatuque imperato bellum cum Germanis gerere constituit.
VII
Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. A quibus cum paucorum dierum iter abesset, legati ab his uenerunt, quorum haec fuit oratio: Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recusare, si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum consuetudo haec sit a maioribus tradita, quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari. Haec tamen dicere, uenisse inuitos, eiectos domo; si suam gratiam Romani uelint, posse iis utiles esse amicos; uel sibi agros adtribuant uel patiantur eos tenere quos armis possederint. Sese unis Suebis concedere, quibus ne dii quidem inmortales pares esse possint; reliquum quidem in terris esse neminem, quem non superare possint.
VIII
Ad haec quae uisum est Caesar respondit; sed exitus fuit orationis: Sibi nullam cum his amicitiam esse posse, si in Gallia remanerent: neque uerum esse, qui suos fines tueri non potuerint, alienos occupare; neque ullos in Gallia uacarent agros, qui dari tantae praesertim multitudini sine iniuria possint; sed licere, si uelint, in Vbiorum finibus considere, quorum sint legati apud se et de Sueborum iniuriis querantur et a se auxilium petant: hoc se Vbiis imperaturum.
IX
Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diem tertium ad Caesarem reuersuros: interea ne propius se castra moueret petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. Cognouerat enim magnam partem equitatus ab his aliquot diebus ante praedandi frumentandique causa ad Ambiuaritos trans Mosam missam; hos exspectari equites atque eius rei causa moram interponi arbitrabatur.
X
Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum [et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus, insulamque efficit Batauorum in Oceanum influit] neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum influit. Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Heluetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Treuerorum citatus fertur et, ubi Oceano adpropinquauit, in plures defluit partes multis ingentibusque insulis effectis, quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur, ex quibus sunt qui piscibus atque ouis auium uiuere existimantur, multisque capitibus in Oceanum influit.
XI
Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati reuertuntur; qui in itinere congressi magnopere ne longius progrederetur orabant. Cum id non impetrassent, petebant uti ad eos equites qui agmen antecessissent praemitteret eosque pugna prohiberet, sibique ut potestatem faceret in Vbios legatos mittendi: quorum si principes ac senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare feretur se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret. Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur, ut tridui mora interposita equites eorum, qui abessent, reuerterentur; tamen sese non longius milibus passuum quattuor aquationis causa processurum eo die dixit; huc postero die quam frequentissimi conuenirent, ut de eorum postulatis cognosceret. Interim ad praefectos, qui cum omni equitatu antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et si ipsi lacesserentur, sustinerent, quoad ipse cum exercitu propius accessisset.
XII
At hostes ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V milium numerus, cum ipsi non amplius octingentos equites haberent, quod ii qui frumentandi causa ierant trans Mosam nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbauerunt; rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes desiluerunt, subfossis equis conpluribusque nostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt, ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri uenissent. In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur quattuor et septuaginta, in his uir fortissimus, Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius auus in ciuitate sua regnum obtinuerat amicus ab senatu nostro appellatus. Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo uulnerato deiectus quoad potuit fortissime resistit: cum circumuentus multis uulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animaduertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.
XIII
Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidias petita pace ultro bellum intulissent: exspectare uero dum hostium copiae augerentur equitatusque reuerteretur summae dementiae esse iudicabat, et cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. His constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato ne quem diem pugnae praetermitteret, opportunissime res accidit, quod postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes omnibus principibus maioribusque natu adhibitis ad eum in castra uenerunt, simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent proelium pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent. Quos sibi Caesar oblatos gauisus illos retineri iussit, ipse omnes copias castris eduxit equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit.
XIV
Acie triplici instituta et celeriter VIII milium itinere confecto prius ad hostium castra peruenit quam quid ageretur Germani sentire possent. Qui omnibus rebus subito perterriti, et celeritate aduentus nostri et discessu suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato perturbantur, copiasne aduersus hostem ducere, an castra defendere, an fuga salutem petere praestaret. Quorum timor cum fremitu et concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra inruperunt. Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt paulisper nostris restiterunt atque inter carros impedimentaque proelium commiserunt: at reliqua multitudo puerorum mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenumque transierant), passim fugere coepit; ad quos consectandos Caesar equitatum misit.
XV
Germani post tergum clamore audito, cum suos interfici uiderent, armis abiectis signisque militaribus relictis se ex castris eiecerunt, et cum ad confluentem Mosae et Rheni peruenissent, reliqua fuga desperata magno numero interfecto reliqui se in flumen praecipitauerunt atque ibi timore, lassitudine, ui fluminis oppressi perierunt. Nostri ad unum omnes incolumes perpaucis uulneratis ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum CCCCXXX milium fuisset, se in castra receperunt. Caesar iis quos in castris retinuerat discedendi potestatem fecit. Illi supplicio cruciatusque Gallorum ueriti, quorum agros uexauerant, remanere se apud eum uelle dixerunt. His Caesar libertatem concessit.
XVI
Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum; quarum illa fuit iustissima, quod, cum uideret Germanos tam facile impelli ut in Galliam uenirent, suis quoque rebus eos timere uoluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum transire. Accessit etiam quod illa pars equitatus Vsipetum et Tenctherorum, quam supra commemoraui praedandi frumentandique causa Mosam transisse neque proelio interfuisset, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum iis coniunxerat. Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent eos qui sibi Galliaeque bellum intulissent sibi dederent, responderunt: populi Romani imperium Rhenum finire; si se inuito Germanos in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet? Vbii autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod grauiter ab Suebis premerentur; uel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportarent: id sibi ad praesens auxilium spemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariouisto pulso et hoc nouissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione [et] amicitiae populi Romani tuti esse possint. Nauium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.
XVII
Caesar his de causis quas commemoraui Rhenum transire decreuerat; sed nauibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur, neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat. Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis interuallo pedum duorum inter se iungebat. Haec cum machinationibus inmissa in flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent, his item contraria duo ad eundem modum iuncta interuallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra uim atque impetum fluminis conuersa statuebat. Haec utraque insuper bipedalibus trabibus inmissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur; quibus disclusis atque in contrariam partem reuinctis tanta erant operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior uis aquae se incitauisset, hoc artius inligata tenerentur. Haec derecta materia iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur; ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis obliqua agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae uim fluminis exciperent, et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci siue naues deiciendi operis essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum uis minuerentur, neu ponti nocerent.
XVIII
Diebus decem quibus materia coepta erat comportari omni opere effecto exercitus traducitur. Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit. Interim a compluribus ciuitatibus ad eum legati ueniunt; quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se adduci iubet. At Sugambri ex eo tempore quo pons institui coeptus est fuga comparata hortantibus iis quos ex Tenctheris atque Vsipetibus apud se habebant finibus suis excesserant suaque omnia exportauerant seque in solitudinem ac siluam abdiderant.
XIX
Caesar paucos dies in eorum finibus moratus omnibus uicis aedificiisque incensis frumentisque succisis se in fines Vbiorum recepit, atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur, haec ab iis cognouit: Suebos, postea quam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in siluis deponerent, atque omnes qui arma ferre possent unum in locum conuenirent: hunc esse delectum medium fere regionum earum, quas Suebi optinerent: hic Romanorum aduentum exspectare atque ibi decertare constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus iis rebus confectis quarum rerum causa traducere exercitum constituerat, ut Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Vbios obsidione liberaret, diebus omnino XVIII trans Rhenum consumptis satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque rescidit.
XX
Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones uergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat et, si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam adisset et genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cognouisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim temere praeter mercatores illo adiit quisquam, neque iis ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones quae sunt contra Galliam notum est. Itaque uocatis ad se undique mercatoribus neque quanta esset insulae magnitudo, neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uerentur, neque qui essent ad maiorum nauium multitudinem idonei portus reperire poterat.
XXI
Ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret, idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum naui longa praemittit. Huic mandat ut exploratis omnibus rebus ad se quam primum reuertatur. Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat breuissimus in Britanniam traiectus. Huc naues undique ex finitimis regionibus et quam superiore aestate ad Veneticum bellum effecerat classem iubet conuenire. Interim consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos a compluribus insulae ciuitatibus ad eum legati ueniunt, qui pollicerentur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare. Quibus auditis liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent, eos domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et uirtutem et consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur, cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit. Huic imperat quas possit adeat ciuitates horteturque ut populi Romani fidem sequantur, seque celeriter eo uenturum nuntiet. Volusenus perspectis regionibus omnibus, quantum ei facultatis dari potuit qui naui egredi ac se barbaris committere non auderet, quinto die ad Caesarem reuertitur quaeque ibi perspexisset renuntiat.
XXII
Dum in his locis Caesar nauium parandarum causa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati uenerunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset facturos pollicerentur. Hoc sibi Caesar satis opportune accidisse arbitratur, quod neque post tergum hostem relinquere uolebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat. Quibus adductis eos in fidem recepit. Nauibus circiter LXXX onerariis coactis constratisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea nauium longarum habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit. Hunc accedebant XVIII onerariae naues, quae ex eo loco ab milibus passuum octo uento tenebantur quo minus in eundem portum uenire possent; has equitibus distribuit. Reliquum exercitum Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum ab quibus ad eum legati non uenerant ducendum dedit; P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere iussit.
XXIII
His constitutis rebus nactus idoneam ad nauigandum tempestatem tertia fere uigilia soluit equitesque in ulteriorem portum progredi et naues conscendere et se seque iussit. A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter quarta cum primis nauibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Cuius loci haec erat natura atque ita montium angustiis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naues eo conuenirent ad horam nonam in ancoris exspectauit. Interim legatis tribunisque militum conuocatis et quae ex Voluseno cognouisset et quae fieri uellet ostendit monuitque, ut rei militaris ratio, maxime ut maritimae res postularent, ut quae celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. His dimissis et uentum et aestum uno tempore nactus secundum dato signo et sublatis ancoris circiter milia passuum septem ab eo loco progressus aperto ac plano litore naues constituit.
XXIV
At barbari consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti nostros nauibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas, quod naues propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant, militibus autem ignotis locis, impeditis manibus, magno et graui onere armorum oppressis simul et de nauibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis audacter tela conicerent, et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti non eadem alacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.
XXV
Quod ubi Caesar animaduertit, naues longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum remoueri ab onerariis nauibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoueri iussit; quae res magno usui nostris fuit. Nam et nauium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui decimae legionis aquilam ferebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eueniret; "Desilite", inquit "commilitones, nisi uultis aquilam hostibus prodere: ego certe meum rei publicae atque imperatoris officium praestitero." Hoc cum uoce magna dixisset, se ex naui proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se ne tantum dedecus admitteretur uniuersi ex naui desiluerunt. Hos item ex proximis [primis] nauibus cum conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquarunt.
XXVI
Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines seruare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia naui quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere, perturbabantur; hostes uero notis omnibus uadis, ubi ex litore aliquos singulares ex naui egredientes conspexerat, incitatis equis impeditos adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in uniuersos tela coniciebant. Quod cum animaduertisset Caesar, scaphas longarum nauium, item speculatoria nauigia militibus compleri iussit et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nostri, simul in arido constituerunt, suis omnibus consecutis in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit.
XXVII
Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt; sese obsides daturos quaeque imperasset facturos [esse] polliciti sunt. Vna cum his legatis Commius Atrebas uenit, quem supra demonstraueram a Caesare in Britanniam praemissum. Hunc illi e naui egressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in uincula coniecerant; tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius rei culpam in multitudinem coniecerunt et propter imprudentiam ut ignoscerentur petiuerunt. Caesar questus quod, cum ultro in continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere inprudentiae dixit obsidesque imperauit; quorum illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sese daturos dixerunt. Interea suos remigrare in agros iusserunt, principesque undique conuenire et se ciuitatesque suas Caesari commendare coeperunt.
XXVIII
His rebus pace confirmata post diem quartum quam est in Britanniam uentum naues XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni uento soluerunt. Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris uiderentur, tanta tempestas subito coorta est, ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erant profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno sui cum periculo deiecerunt, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno sui cum periculo deicerentur; quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario aduersa nocte in altum prouectae continerent petierunt.
XXIX
Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consueuit, nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naues quibus Caesar exercitum transportandum curauerat quasque in aridum subduxerat aestus compleuerat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque nulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus nauibus fractis reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis ad nauigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. Neque enim naues erant aliae, quibus reportari possent, et omnia deerant quae ad reficiendas naues erant usui et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum in his locis in hiemem prouisum non erat.
XXX
Quibus rebus cognitis principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem conuenerant, inter se conlocuti, cum equites et naues et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustiora quod sine impedimentis Caesar legiones transportauerat, optimum factum esse duxerunt rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant. Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.
XXXI
At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognouerat, tamen et ex euentu nauium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id quod accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et quae grauissime adflictae erant naues, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti comportari iubebat. Itaque, cum summo studio a militibus administraretur, XII nauibus amissis reliquis ut nauigari commode posset effecit.
XXXII
Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae appellabatur septima, neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra uentitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiauerunt puluerem maiorem quam consuetudo ferret in ea parte uideri, quam in partem legio iter fecisset. Caesar id quod erat suspicatus, aliquid noui a barbaris initum consilii, cohortes quae in stationibus erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem cohortes succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit. Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus praemi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela coici animaduertit. Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicari hostes huc nostros esse uenturos noctu in siluis delituerant: tum dispersos depositis armis in metendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbauerant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
XXXIII
Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela coniciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuauerunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque currus collocant,ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt, uti in decliui ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et breui moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in currum citissime recipere consuerint.
XXXIV
Quibus rebus perturbatis nostris nouitate pugnae tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius aduentu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto ad lacessendum hostem et ad committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit et breui tempore intermisso in castra legiones reduxit. Dum haec geruntur nostris omnibus occupatis qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partis dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicauerunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstrauerunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra uenerunt.
XXXV
Caesar etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore uidebat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus equites circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportauerat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga uerterunt. Quos tanto spatio secuti, quantum cursu et uiribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis se in castra receperunt.
XXXVI
Eodem die legati ab hostibus missi in Caesarem de pace uenerunt. His Caesar numerum obsidum quem ante imperauerat duplicauit eosque in continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis nauibus hiemi nauigationem subiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem naues soluit: quae omne incolumes ad continentem peruenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem quos reliqui portus capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt.
XXXVII
Quibus ex nauibus cum essent expositis milites circiter tercenti atque in castra contenderet, Morini quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum numero circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma ponere iusserunt. Cum illi orbe facto sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter milia sex conuenerunt. Qua re nuntiata Caesar omnem ex castris equitatum suis misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis quattuor fortissime pugnauerunt et paucis uulneribus acceptis complures ex his occiderunt. Postea uero quam equitatus noster in conspectum uenit, hostes abiectis armis terga uerterunt magnusque eorum numerus est occisus.
XXXVIII
Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus quas ex Britannia reduxerat in Morinos, qui rebellionem fecerant, misit. Qui cum propter siccitates paludum quo se reciperent non haberent, quo perfugio superiori anno erant usi, omnes fere in potestatem Labieni peruenerunt. At Q. Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris uastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas siluas abdiderant, se ad Caesarem receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino ciuitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt. His rebus gestis ex litteris Caesaris dierum uiginti supplicatio a senatu decreta est.