CORNELII NEPOTIS - DE EXCELLENTIBVS DVCIBVS EXTERNARVM GENTIVM - DION

I

Dion, Hipparini filius, Syracusanus, nobili genere natus, utraque implicatus tyrannide Dionysiorum. Namque ille superior Aristomachen, sorore, Dionis, habuit in matrimonio, ex qua duos filios, Hipparinum et Nisaeum, procreauit totidemque filias, nomine Sophorosynen et Areten, quarum priorem Dionysio filio, eidem cui regnum reliquit, nuptum dedit, alteram, Areten, Dioni. Dion autem praeter nobilem propinquitatem generosamque maiorum famam multa alia ab natura habuit bona, in his ingenium docile, come, aptum ad artes optimas, magnas praeterea diuitias a patre relictas, quas ipse tyranni muneribus auxerat. Erat intimus Dionysio priori, neque minus propter mores quam affinitatem. Namque etsi Dionysii crudelitas ei displicebat, tamen saluum propter necessitudinem, magis etiam suorum causa studebat. Aderat in magnis rebus, eiusque consilio multum mouebatur tyrannus, nisi qua in re maior ipsius cupiditas intercesserat. Legationes uero omnes, quae essent illustriores, per Dionem administrabantur: quas quidem ille diligenter obeundo, fideliter administrando crudelissimum nomen tyranni sua humanitate tegebat. Hunc a Dionysio missum Karthaginienses sic suspexerunt, ut neminem umquam Graeca lingua loquentem magis sint admirati.

II

Neque uero haec Dionysium fugiebant: nam quanto esset sibi ornamento, sentiebat. Quo fiebat, ut uni huic maxime indulgeret neque eum secus diligeret ac filium: qui quidem, cum Platonem Tarentum uenisse fama in Siciliam esset perlata, adulescenti negare non potuerit, quin eum accerseret, cum Dion eius audiendi cupiditate flagraret. Dedit ergo huic ueniam magnaque eum ambitione Syracusas perduxit. Quem Dion adeo admiratus est atque adamauit, ut se ei totum traderet. Neque uero minus ipse Plato delectatus est Dione. Itaque cum a tyranno crudeliter uiolatus esset, quippe qui eum uenumdari iussisset, tamen eodem rediit eiusdem Dionis precibus adductus. Interim in morbum incidit Dionysius. Quo cum graui conflictaretur, quaesiuit a medicis Dion, quem ad modum se haberet, simulque ab iis petiit, si forte maiori esset periculo, ut sibi faterentur: nam uelle se cum eo colloqui de partiendo regno, quod sororis suae filios ex illo natos partem regni putabat debere habere. Id medici non tacuerunt et ad Dionysium filium sermonem rettulerunt. Quo ille commotus, ne agendi esset Dioni potestas, patri soporem medicos dare coegit. Hoc aeger sumpto ut somno sopitus diem obiit supremum.

III

Tale initium fuit Dionis et Dionysii simultatis, eaque multis rebus aucta est. Sed tamen primis temporibus aliquamdiu simulata inter eos amicitia mansit. Cum Dion non desisteret obsecrare Dionysium, ut Platonem Athenis arcesseret et eius consiliis uteretur, ille, qui in aliqua re uellet patrem imitari, morem ei gessit. Eodemque tempore Philistum historicum Syracusas reduxit, hominem amicum non magis tyranno quam tyrannis. Sed de hoc in eo libro plura sunt exposita, qui de historicis Graecis conscriptus est. Plato autem tantum apud Dionysium auctoritate potuit ualuitque eloquentia, ut ei persuaserit tyrannidis facere finem libertatemque reddere Syracusanis. A qua uoluntate Philisti consilio deterritus aliquanto crudelior esse coepit.

IV

Qui quidem, cum a Dione se superari uideret ingenio, auctoritate, amore populi, uerens ne, si eum secum haberet, aliquam occasionem sui daret opprimendi, nauem ei triremem dedit, qua Corinthum deueheretur, ostendens se id utriusque facere causa, ne, cum inter se timerent, alteruter alterum praeoccuparet. Id cum factum multi indignarentur magnaeque esset inuidiae tyranno, Dionysius omnia, quae moueri poterant Dionis, in nauis imposuit ad eumque misit. Sic enim existimari uolebat, id se non odio hominis, sed suae salutis fecisse causa. Postea uero quam audiuit eum in Peloponneso manum comparare sibique bellum facere conari, Areten, Dionis uxorem, alii nuptum dedit filiumque eius sic educari iussit, ut indulgendo turpissimis imbueretur cupiditatibus. Nam puero, priusquam pubes esset, scorta adducebantur, uino epulisque obruebatur, neque ullum tempus sobrio relinquebatur. Is usque eo uitae statum commutatum ferre non potuit, postquam in patriam rediit pater - namque appositi erant custodes, qui eum a pristino uictu deducerent -, ut se de superiore parte aedium deiecerit atque ita interierit. Sed illuc reuertor.

V

Postquam Corinthum peruenit Dion et eodem perfugit Heraclides ab eodem expulsus Dionysio, qui praefectus fuerat equitum, omni ratione bellum comparare coeperunt. Sed non multum proficiebant, quod multorum annorum tyrannis magnarum opum putabatur: quam ob causam pauci ad societatem periculi perducebantur. Sed Dion, fretus non tam suis copiis quam odio tyranni, maximo animo duabus onerariis nauibus quinquaginta annorum imperium, munitum quingentis longis nauibus, decem equitum centumque peditum milibus, profectus oppugnatum, quod omnibus gentibus admirabile est uisum, adeo facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerat, Syracusas introierit. Ex quo intellegi potest nullum esse imperium tutum nisi beniuolentia munitum. Eo tempore aberat Dionysius et in Italia classem opperiebatur aduersariorum, ratus neminem sine magnis copiis ad se uenturum. Quae res eum fefellit. Nam Dion iis ipsis, qui sub aduersarii fuerant potestate, regios spiritus repressit totiusque eius partis Siciliae potitus est, quae sub Dionysii fuerat potestate, parique modo urbis Syracusarum praeter arcem et insulam adiunctam oppido, eoque rem perduxit, ut talibus pactionibus pacem tyrannus facere uellet: Siciliam Dion obtineret, Italiam Dionysius, Syracusas Apollocrates, cui maximam fidem uni habebat [Dion].

VI

Has tam prosperas tamque inopinatas res consecuta est subita commutatio, quod fortuna sua mobilitate, quem paulo ante extulerat, demergere est adorta. Primum in filio, de quo commemoraui supra, suam uim exercuit. Nam cum uxorem reduxisset, quae alii fuerat tradita, filiumque uellet reuocare ad uirtutem a perdita luxuria, accepit grauissimum parens uulnus morte filii. Deinde orta dissensio est inter eum et Heraclidem, qui, quod ei principatum non concedebat, factionem comparauit. Neque is minus ualebat apud optimates, quorum consensu praeerat classi, cum Dion exercitum pedestrem teneret. Non tulit hoc animo aequo Dion, et uersum illum Homeri rettulit ex secunda rhapsodia, in quo haec sententia est: non posse bene geri rem publicam multorum imperiis. Quod dictum magna inuidia consecuta est: namque aperuisse uidebatur omnia in sua potestate esse uelle. Hanc ille non lenire obsequio, sed acerbitate opprimere studuit, Heraclidemque, cum Syracusas uenisset, interficiundum curauit.

VII

Quod factum omnibus maximum timorem iniecit: nemo enim illo interfecto se tutum putabat. Ille autem aduersario remoto licentius eorum bona, quos sciebat aduersus se sensisse, militibus dispertiuit. Quibus diuisis, cum cotidiani maximi fierent sumptus, celeriter pecunia deesse coepit, neque quo manus porrigeret suppetebat nisi in amicorum possessiones. Id eius modi erat, ut, cum militer reconciliasset, amitteret optimates. Quarum rerum cura frangebatur et insuetus male audiendi non animo aequo ferebat de se ab iis male existimari, quorum paulo ante in caelum fuerat elatus laudibus. Vulgus autem offensa in eum militum uoluntate liberius loquebatur et tyrannum non ferendam dictitabat.

VIII

Haec ille intuens cum, quem ad modum sedaret, nesciret et, quorsum euaderent, timeret, Callicrates quidam, ciuis Atheniensis, qui simul cum eo ex Peloponneso in Siciliam uenerat, homo et callidus et ad fraudem acutus, sine ulla religione ac fide, adit ad Dionem et ait: eum magno in periculo esse propter offensione, populi et odium militum, quod nullo modo euitare posset, nisi alicui suorum negotium daret, qui se simularet illi inimicum. Quem si inuenisset idoneum, facile omnium animos cogniturum aduersariosque sublaturum, quod inimici eius dissidenti suos sensus aperturi forent. Tali consilio probato excepit has partes ipse Callicrates et se armat imprudentia Dionis. Ad eum interficiundum socios conquirit, aduersarios eius conuenit, coniuratione confirmat. Res, multis consciis quae gereretur, elata defertur ad Aristomachen, sororem Dionis, uxoremque Areten. Illae timore perterritae conueniunt, cuius de periculo timebant. At ille negat a Callicrate fieri sibi insidias, sed illa, quae agerentur, fieri praecepto suo. Mulieres nihilo setius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt ac iurare cogunt, nihil ab illo periculi fore Dioni. Ille hac religione non modo non est deterritus, sed ad maturandum concitatus est, uerens ne prius consilium aperiretur suum, quam conata perfecisset.

IX

Hac mente proximo die festo, cum a conuentu se remotum Dion domi teneret atque in conclaui edito recubuisset, consciis facinoris loca munitiora oppidi tradit, domum custodiis saepit, a foribus qui non discedant, certos praeficit, nauem triremem armatis ornat Philostratoque, fratri suo, tradit eamque in portu agitari iubet, ut si exercere remiges uellet, cogitans, si forte consiliis obstitisset fortuna, ut haberet, qua fugeret ad salutem. Suorum autem e numero Zacynthios adulescentes quosdam eligit cum audacissimos tum uiribus maximis, hisque dat negotium, ad Dionem eant inermes, sic ut conueniendi eius gratia uiderentur uenire. Hi propter notitiam sunt intromissi. At illi, ut limen eius intrarant, foribus obseratis in lecto cubantem inuadunt, colligant: fit strepitus, adeo ut exaudiri possit foris. Hic autem, sicut ante saepe dictum est, quam inuisa sit singularis potentia et miseranda uita, qui se metui quam amari malunt, cuiuis facile intellectu fuit. Namque illi ipsi custodes, si propria fuissent uoluntate, foribus effractis seruare eum potuissent, quod illi inermes telum foris flagitantes uiuum tenebant. Cui cum succurreret nemo, Lyco quidam Syracusanus per fenestras gladium dedit, quo Dion interfectus est.

X

Confecta caede, cum multitudo uisendi gratia introisset, nonnulli ab insciis pro noxiis conciduntur. Nam celeri rumore dilato, Dioni uim allatam, multi concurrerant, quibus tale facinus displicebat. Hi falsa suspicione ducti immerentes ut sceleratos occidunt. Huius de morte ut palam factum est, mirabiliter uulgi mutata est uoluntas. Nam qui uiuum eum tyrannum uocitarant, eidem liberatorem patriae tyrannique expulsorem praedicabant. Sic subito misericordia odio successerat, ut eum suo sanguine ab Acherunte, si possent, cuperent redimere. Itaque in urbe celeberrimo loco, elatus publice, sepulcri monumento donatus est. Diem obiit circiter annos quinquagintaquinque natus, quartum post annum, quam ex Peloponneso in Siciliam redierat.