I
Si quid est in me ingeni, iudices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse uersatum, aut si huiusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium uel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc uideo mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec uox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios seruare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni neque haec dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes quae ad humanitatem pertinent habent quoddam commune uinclum et quasi cognatione quadam inter se continentur.
II
Sed ne cui uestrum mirum esse uideatur, me in quaestione legitima et in iudicio publico, cum res agatur apud praetorem populi Romani, lectissimum uirum, et apud seuerissimos iudices, tanto conuentu hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi quod non modo a consuetudine iudiciorum uerum etiam a forensi sermone abhorreat, quaeso a uobis ut in hac causa mihi detis hanc ueniam accommodatam huic reo, uobis, quem ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu hominum litteratissimorum, hac uestra humanitate, hoc denique praetore exercente iudicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in eius modi persona quae propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque tractata est uti prope nouo quodam et inusitato genere dicendi. Quod si mihi a uobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit ciuis, a numero ciuium uerum etiam, si non esset, putetis asciscendum fuisse.
III
Nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae - nam ibi natus est loco nobili - celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque, studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria coepit. Post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia sic eius aduentus celebrabantur ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius aduentus admiratioque superaret. Erat Italia tum plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio uehementius tum colebantur quam nunc isdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur. Itaque hunc et Tarentini et Locrenses et Regini et Neapolitani ciuitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes qui aliquid de ingeniis poterant iudicare cognitione atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritate famae cum esset iam absentibus notus, Romam uenit Mario consule et Catulo. Nactus est primum consules eos quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset. Statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum suam receperunt. Dedit etiam hoc non solum lumen ingeni ac litterarum uerum etiam naturae atque uirtutis ut domus, quae huius adulescentiae prima fauit, eadem esset familiarissima senectuti. Erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio filio, audiebatur a M. Aemilio, uiuebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos uero et Drusum et Octauios et Catonem et totam Hortensiorum domum deuinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant uerum etiam si qui forte simulabant.
IV
Interim satis longo interuallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus et cum ex ea prouincia cum eodem Lucullo decederet, uenit Heracleam. Quae cum esset ciuitas aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam ciuitatem uoluit idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetrauit. Data est ciuitas Siluani lege et Carbonis: SI QVI FOEDERATIS CIVITATIBVS ASCRIPTI FVISSENT, SI TVM CVM LEX FEREBANTVR IN ITALIA DOMICILIVM HABVISSENT ET SI SEXAGINTA DIEBVS APVD PRAETOREM ESSENT PROFESSI. Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet, professus est apud praetorem Q. Metellum, familiarissimum suum. Si nihil aliud nisi de ciuitate ac lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Gratti, potest? Heracleaene esse tum ascriptum negabis? Adest uir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non opinari sed scire, non audisse sed uidisse, non interfuisse sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio uenerunt; qui hunc ascriptum Heracliae esse dicunt. Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes? Est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi uiri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea quae deprauari nullo modo possunt repudiare, tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare. An domicilium Romae non habuit is qui tot annis ante ciuitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocauit? An non est professus? Immo uero eis tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem.
V
Nam, cum Appi tabulae neglegentius adseruatae dicerentur, Gabini, quam diu incolumis fuit, leuitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit ut ad L Lentulum praetorem et ad iudices uenerit et unius nominis litu se commotum esse dixerit. His igitur in tabulis nullam lituram in nomine A. Licini uidetis. Quae cum ita sint, quid est quod de eius ciuitate dubitetis, praesertim cum aliis quoque in ciuitatibus fuerit ascriptus? Etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito ciuitatem in Graecia homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis artificibus largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse! Quid? cum ceteri non modo post ciuitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt, hic qui ne utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse uoluit, reicietur? Census nostros requiris. Scilicet; est enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse, superioribus cum eodem quaestore fuisse in Asia, primis Iulio et Crasso nullam populi partem esse censam. Sed, quoniam census non ius ciuitatis confirmat ac tantum modo indicat eum qui sit census ita se iam tum gessisse, pro ciue, eis temporibus is quem tu criminaris ne ipsius quidem iudicio in ciuium Romanorum iure esse uersatum et testamentum saepe fecit nostris legibus, et adiit hereditates ciuium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule.
VI
Quaere argumenta, si quae potes; numquam enim hic neque suo neque amicorum iudicio reuincetur. Quaeres a nobis, Gratti, cur tanto opere hoc homine delectemur. Quia suppeditat nobis ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur et aures conuicio defessae conquiescant. An tu existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta uarietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus, aut ferre animos tantam posset contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? Ego uero fateor me his studiis esse deditum. Ceteros pudeat, si qui ita se litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis neque ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre; me autem quid pudeat qui tot annos ita uiuo, iudices, ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut uoluptas auocarit aut denique somnus retardarit? Qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias uoluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestiuis conuiuiis, quantum denique alueolo, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? Atque id eo mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas quae, quantacumque est in me, numquam amicorum periculis defuit. Quae si cui leuior uidetur, illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio. Nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab adulescentia suasissem nihil esse in uita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsili parui esse ducenda, numquam me pro salute uestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem. Sed pleni omnes sunt libri, plenae sapientium uoces, plena exemplorum uetustas; quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet. Quam multas nobis imagines non solum ad intuendum uerum etiam ad imitandum fortissimorum uirorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt! quas ego mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam.
VII
Quaeret quispiam: "quid? illi ipsi summi uiri quorum uirtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?" Difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quid respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac uirtute fuisse sine doctrina, et naturae ipsius habitu prope diuino per se ipsos et moderatos et grauis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque uirtutem naturam sine doctrina quam sine natura ualuisse doctrinam. Atque idem ego hoc contendo, cum ad naturam eximiam et inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere. Ex hoc esse hunc numero quem patres nostri uiderunt, diuinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos, ex hoc fortissimum uirum et illis temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem; qui profecto si nihil ad percipiendam colendamque uirtutem litteris adiuuarentur, numquam se ad earum studium contulissent. Quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum; at haec studia adulescentiam acuunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, aduersis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis uideremus.
VIII
Quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit ut Rosci morte nuper non commoueretur? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac uenustatem uidebatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus; nos animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus? Quotiens ego hunc Archiam uidi, iudices, - utar enim uestra benignitate, quoniam me in hoc nouo genere dicendi tam diligenter attenditis - quotiens ego hunc uidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum uersuum de eis ipsis rebus quae tum agerentur dicere ex tempore, quotiens reuocatum eandem rem dicere commutatis uerbis atque sententiis! Quae uero accurate cogitateque scripsisset, ea sic uidi probari ut ad ueterum scriptorum laudem perueniret. Hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia ex doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa ualere et mentis uiribus excitari et quasi diuino quodam spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille Ennius "sanctos" appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse uideantur. Sit igitur, iudices, sanctum apud uos, humanissimos homines, hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria uiolauit. Saxa atque solitudines uoci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poetarum uoce moueamur? Homerum Colophonii ciuem esse dicunt suum, Chii suum uindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei uero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius in oppido dedicauerunt, permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt.
IX
Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc uiuum qui et uoluntate et legibus noster est repudiamus, praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? Nam et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario qui durior ad haec studia uidebatur iucundus fuit. Neque enim quisquam est tam auersus a Musis qui non mandari uersibus aeternum suorum laborum praeconium facile patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis uirum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod acroama aut cuius uocem libentissime audiret: "eius a quo sua uirtus optime praedicaretur." Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari. Mithridaticum uero bellum magnum atque difficile et in multa uarietate terra marique uersatum totum ab hoc expressum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum uirum, uerum etiam populi Romani nomen inlustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et regione uallatum, populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque seruatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis est, incredibilis apud Tenedum pugna illa naualis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. Quae quorum ingeniis efferuntur, ab eis populi Romani fama celebratur. Carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. At eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum huius proauus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fuluii non sine communi omnium nostrum laude decorantur.
X
Ergo illum qui haec fecerat, Rudinum hominem, maiores nostri in ciuitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis ciuitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de nostra ciuitate eiciamus? Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis uersibus percipi quam ex Latinis, uehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur. Qua re, si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo hominum nostrorum tela peruenerint, eodem gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur haec ampla sunt, tum eis certe qui de uita gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum. Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: "o fortunate," inquit, "adulescens, qui tuae uirtutis Homerum praeconem inueneris!" Et uere. Nam, nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus qui cum uirtute fortunam adaequauit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum ciuitate donauit et nostri illi fortes uiri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbauerunt? Itaque, credo, si ciuis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore ciuitate donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos et Gallos donaret, credo, hunc petentem repudiasset; quem nos uidimus, cum ei libellum malus poeta de populo subiecisset quod epigramma in eum fecisset tantum modo alternis uersibus longiusculis, statim ex eis rebus quas tum uendebat iubere ei praemium tribui, sed ea condicione ne quid postea scriberet. Qui sedulitatem poetae duxerit aliquo tamen praemio dignam, huius ingenium et uirtutem in scribendo et copiam non expetisset? Quid? a Q. Metello Pio, familiarissimo suo, qui ciuitate multos donauit, neque per se, neque per Lucullos impetrauisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederet.
XI
Neque enim est hoc dissimulandum quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi etiam in eis libellis quos de contemnenda gloria scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se ac se nominari uolunt. Decimus quidem Brutus, summus uir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum aditus exornauit suorum. Iam uero ille qui cum Aetolis Ennio comite bellauit Fuluius non dubitauit Martis manubias Musis consecrare. Qua re, in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere. Atque ut id libentius faciatis, iam me uobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, uerum tamen honesto uobis confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro uobiscum simul pro salute huius urbis atque imperi et pro uita ciuium proque uniuersa re publica gessimus, attigit hic uersibus atque inchoauit. Quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda uisa est, hunc ad perficiendum adornaui. Nullam enim uirtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est quod in hoc tam exiguo uitae curriculo et tam breui tantis nos in laboribus exerceamus? Certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus uitae spatium circumscriptum est, isdem omnis cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis uigiliisque angeretur nec totiens de ipsa uita dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque uirtus, quae noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum uitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam.
XII
An uero tam parui animi uideamur esse omnes qui in re publica atque in his uitae periculis laboribusque uersamur ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt; consiliorum relinquere ac uirtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam? Ego uero omnia quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec uero siue a meo sensu post mortem afutura est, siue, ut sapientissimi homines putauerunt, ad aliquam animi mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector. Qua re conseruate, iudices, hominem pudore eo quem amicorum uidetis comprobari cum dignitate, tum etiam uetustate, ingenio autem tanto quantum id conuenit existimari, quod summorum hominum iudiciis expetitum esse uideatis, causa uero eius modi quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. Quae cum ita sint, petimus a uobis, iudices, si qua non modo humana uerum etiam diuina in tantis ingeniis commendatio debet esse, ut eum qui uos, qui uestros imperatores, qui populi Romani res gestas semper ornauit, qui etiam his recentibus nostris uestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis daturum esse profitetur, quique est ex eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque dicti, sic in uestram accipiatis fidem ut humanitate uestra leuatus potius quam acerbitate uiolatus esse uideatur. Quae de causa pro mea consuetudine breuiter simpliciterque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus; quae a foro aliena iudicialique consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipso studio locutus sum, ea, iudices, a uobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo qui iudicium exercet certo scio.