C. SVETONII TRANQVILLI - DE VITA DVODECIM CAESARVM - NERO

I

Ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Caluinorum et Ahenobarborum. Ahenobarbi auctorem originis itemque cognominis habent L. Domitium, cui rurem quodam reuertenti iuuenes gemini augustiore forma ex occursu imperasse traduntur, nuntiaret senatui ac populo uictoriam, de qua incertum adhuc erat; atque in fidem maiestatis adeo permulsisse malas, ut e nigro rutilum aerique adsimilem capillum redderent. Quod insigne mansit et in posteris eius, ac magna pars rutila barba fuerunt. Functi autem consulatibus septem, triumpho censuraque duplici et inter patricios adlecti perseuerauerunt omnes in eodem cognomine. Ac ne praenomina quidem ulla praeterquam Gnaei et Lucii usurparunt; eaque ipsa notabili uarietate, modo continuantes unum quodque per trinas personas, modo alternantes per singulas. Nam primum secundumque ac tertium Ahenobarborum Lucios, sequentis rursus tres ex ordine Gnaeos, accepimus, reliquos non nisi uicissim tum Lucios tum Gnaeos. Pluris e familia cognosci referre arbitror, quo facilius appareat ita degenerasse a suorum uirtutibus Nero, ut tamen uitia cuiusque quasi tradita et ingenita rettulerit.

II

Vt igitur paulo altius repetam, atauus eius Cn. Domitius in tribunatu pontificibus offensior, quod alium quam se in patris sui locum cooptassent, ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum transtulit; at in consulatu Allobrogibus Auernisque superatis, elephanto per prouinciam uectus est, turba militum quasi inter sollemnia triumphi prosequente. In hunc dixit Licinius Crassus orator, non esse mirandum, quod aeneam barbam haberet, cui os ferreum, cor plumbeum esset. Huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem aduersus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus uocauit; mox consulum imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptauit, successorque ei per factionem nominatus, principio ciuilis belli ad Corfinium captus est. Vnde dimissus Massiliensis obsidione laborantis cum aduentu suo confirmasset, repente destituit, acieque demum Pharsalica occubuit; uir neque satis constans et ingenio truci, in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset. Consultante autem Cn. Pompeio de mediis ac neutram partem sequentibus, solus censuit hostium numero habendos.

III

Reliquit filium omnibus gentis suae procul dubio praeferendum. Is inter conscios Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pedia, cum ad Cassium Brutumque se propinqua sibi cognatione iunctos contulisset, post utriusque interitum classem olim commissam retinuit, auxit etiam, nec nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponte et ingentis meriti loco tradidit; solusque omnibus ex iis, qui pare lege damnati erant, restitutus in patriam, amplissimos honores percucurrit; ac subinde redintegrata dissensione ciuili, eidem Antonio legatus, delatam sibi summan imperii ab iis, quos Cleopatrae pudebat, neque suscipere neque recusare fidenter propter subitam ualitudinem ausus, transiit ad Augustum et in diebus paucis obiit, nonnulla et ipse infamia aspersus. Nam Antonius eum desiderio amicae Seruiliae Naidis transfugisse iactauit.

IV

Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecuniaeque in testamento Augusti fuisse mox uulgo notatum est, non minus aurigandi arte in adulescentia clarus quam deinde ornamentis triumphalibus ex Germanico bello. Verum arrogans, profusus, immitis censorem L. Plancum uia sibi decedere aedilis coegit; praeturae consulatusque honore equites R. matronasque ad agendum mimum produxit in scaenam. Venatione et in circo et in omnibus urbis regionibus dedit, munus etiam gladiatorium, sed tanta saeuitia, ut necesse fuerit Augusto clam frustra monitum edicto coercere.

V

Ex Antonia maiore patrem Neronis procreauit, omni parte uitae detestabilem, siquidem comes ad Orientem C. Caesaris iuuenis, occiso liberto suo, quod potare quantum iubebatur recusarat, dimissus et cohorte amicorum nihilo modestius uixit. Sed et in uiae Appiae uico repente puerum citatis iumentis haud ignarus obtriuit, et Romae medio foro cuidam equiti R. liberius iurganti oculum eruit; perfidiae uero tantae, ut non modo argentarios pretiis rerum coemptarum, sed et in praetura mercede palmarum aurigarios fraudauerit; notatus ob haec et sororis ioco ... querentibus dominis factionum repraesentanda praemia in posterum sanxit. Maiestatis quoque et adulteriorum incestique cum sorore Lepida sub excessu Tiberii reus, mutatione temporum euasit decessitque Pyrgis morbo aquae intercutis, sublato filio Nerone ex Agrippina, Germanico genita.

VI

Nero natus est Anti post VIIII mensem quam Tiberius excessit, XVIII. Kal. Ian. tantum quod exoriente sole, paene ut radiis prius quam terra contingeretur. De genitura eius statim multa et formidolosa multis coiectantibus praesagio fuit etiam Domiti patris uox inter gratulationes amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico nasci potuisse. Eiusdem futurae infelicitatis signum euidens die lustrico extiti; nam C. Caesar, rogante sorore ut infanti quod uellet nomen daret, intuens Claudium patruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se dixit dare, neque ipsi serio sed per iocum, et aspernante Agrippina, quod tum Claudius inter ludibria aulae erat. Trimulus patrem amisit, cuius ex parte tertia heres, ne hanc quidem integram cepit, correptis per coheredem Gaium uniuersis bonis. Et subinde matre etiam relegata, paene inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est, sub duobus paedagogis saltatore atque tonsore. Verum Claudio imperium adepto, non solum paternas opes reciperauit, sed et Crispi Passieni uitrici sui hereditate ditatus est. Gratia quidem et potentia reuocatae restitutaeque matris usque eo floruit, ut emanaret in uulgus, missos a Messalina uxore Claudii, qui eum meridiantem, quasi Britannici aemulum, strangularent. Additum fabulae est, eosdem dracone e puluino se proferente conterritos refugisse. Quae fabula exorta est, deprensis in lecto eius circum ceruicalia serpentis exuuiis; quas tamen aureae armillae ex uoluntate matris inclusas dextro brachio gestauit aliquamdiu, ac taedio tandem maternae memoriae abiecit, rursusque extremis suis rebus frustra requisiuit.

VII

Tener adhuc necdum matura pueritia circensibus ludis Troiam constantissime fauorabiliterque lusit. Vndecimo aetatis anno a Claudio adoptatus est, Annaeoque Senecae iam tunc senatori in disciplinam traditus. Ferunt Senecam proxima nocte uisum sibi per quietem C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero breui fecit, prodita immanitate naturae quibus primum potuit experimentis. Namque Britannicum fratrem, quod se post adoptionem Ahenobarbum ex consuetudine salutasset, ut subditiuum apud patrem arguere conatus est. Amitam autem Lepidam ream testimonio coram afflixit, gratificans matri, a qua rea premebatur. Deductus in forum tiro populo congiarium, militi donatiuum proposuit, indictaque decursione praetorianis scutum sua manu praetulit; exin patri gratias in senatu egit. Apud eundem consulem pro Bononiensibus Latine, pro Rhodis atque Iliensibus Graece uerba fecit. Auspicatus est et iuris dictionem praefectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis patronis non tralaticias ut assolet et breuis, sed maximas plurimasque postulationes certatim ingerentibus, quamuis interdictum a Claudio esset. Nec multo post duxit uxorem Octauiam, ediditque pro Claudi salute circenses et uenationem.

VIII

Septemdecim natus annos, ut de Claudio palam factum est, inter horam sextam septimamque processit ad excubitores, cum ob totius diei diritatem non aliud auspicandi tempus accommodatius uideretur; proque Palatii gradibus imperator consalutatos, lectica in castra et inde raptim appellatis militibus in curia delatus est, discessitque iam uesperi, ex immensis, quibus cumulabatur, honoribus tantum patris patrie nomine recusato propter aetatem.

IX

Orsus hinc a pietatis ostentatione, Claudium apparatissimo funere elatum laudauit et consecrauit. Memoriae Domitii patris honores maximos habuit. Matri summam omnium rerum priuatarum publicarumque permisist. Primo etiam imperii die signum excubanti tribuno dedit Optiman matrem, ac deinceps eiusdem saepe lectica per publicum simul uectus est. Antium coloniam deduxit, ascriptis ueteranis e praetorio additisque per domicilii translationem ditissimis primipilarium; ubi et portum operis sumptuosissimi fecit.

X

Atque ut certiorem adhuc indolem ostenderet, ex Augusti praescripto imperaturum se professus, neque liberalitatis neque clementiae, ne comitatis quidem exhibendae ullam occasionem omisit. Grauiora uectigalia aut aboleuit aut minuit. Praemia delatorum Papiae legis ad quartas redegit. Diuisis populo uiritim quadringenis nummis, senatorum nobilissimo cuique, sed a re familiari destituto annua salaria, et quibusdam quingena, constituit, item praetorianis cohortibus frumentum menstruum gratuitum. Et cum de supplicio cuiusdam capite damnati ut ex more subscriberet admoneretur: Quam uellem, inquit, nescire litteras! Omnis ordines subinde ac memoriter salutauit. Agenti senatui gratias respondit: Cum meruero. Ad campestres exercitationes suas admisit et plebem, declamauitque saepius publice; recitauit et carmina, non modo domi sed et in theatro, tanta uniuersorum laetitia, ut ob recitationem supplicatio decreta sit, eaque pars carminum aureis litteris Ioui Capitolino dicata.

XI

Spectaculorum plurima et uaria genera edidit: iuuenales, circenses, scaenicos ludos, gladiatorum munus. Iuuenalibus senes quoque consulares anusque matronas recepit ad lusum. Circensibus loca equiti secreta a ceteris tribuit, commisitque etiam camelorum quadrigas. Ludis, quos pro aeternitate imperii susceptos appellari maximos uoluit, ex utroque ordine et sexu plerique ludicras partes sustinuerunt; notissimus eques R. elephanto supersidens per catadromum decucurrit; inducta Afrani togata, quae Incendium inscribitur, concessumque ut scaenici ardentis domus supellectilem diriperent ac sibi haberent; sparsa et populo missilia omnium rerum per omnes dies: singula cotidie milia auium cuiusque generis, multiplex penus, tesserae frumentariae, uestis, aurum, argentum, gemmae, margaritae, tabulae pictae, mancipia, iumenta, atque etiam mansuetae ferae, nouissime naues, insulae, agri.

XII

Hos ludos spectauit e proscaenii fastigio. Munere, quod in amphitheatro ligneo regione Martii campi intra anni spatium fabricato dedit, neminem occidit, ne noxiorum quidem; exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores sescentosque equites Romanos, et quosdam fortunae atque existimationis integrae, ex iisdem ordinibus confectores quoque ferarum et uaria harenae ministeria; exhibuit et naumachiam marina aqua, innantibus beluis; item pyrrichas quasdam e numero epheborum, quibus post editam operam diplomata ciuitatis Romanae singulis optulit. Inter pyrricharum argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuuencae simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt; Icarus primo statim conatu iuxta cubiculum eius decidit ipsumque cruore respersit. Nam perraro praesidere, ceterum accubans, paruis primum foraminibus, deinde toto podio adaperto spectare consueuerat. Instituit et quinquennale certamen primus omnium Romae more Graeco triplex, musicum gymnicum equestre, quod appellauit Neronia; dedicatisque thermis atque gymnasio, senatui quoque et equiti oleum praebuit. Magistros toto certamini praeposuit consulares sorte, sede praetorum. Deinde in orchestram senatumque descendit, et orationis quidem carminisque Latini coronam, de qua honestissimus quisque contenderat, ipsorum consensu concessam sibi recepit, citharae autem a iudicibus ad se delatam adorauit ferrique ad Augusti statuam iussit. Gymnico, quod in Saeptis edebat, inter buthysiae apparatum barbam primam posuit, conditamque in auream pyxidem et pretiosissimis margaritis adornatam Capitolio consecrauit. Ad athletarum spectaculo inuitauit et uirgines Vestales, quia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare conceditur.

XIII

Non immerito inter spectacula ab eo edita et Tiridatis in urbem introitum rettulerim. Quem Armenia regem, magnis pollicitationibus sollicitatum, cum destinato per edictum die ostensurus populo propter nubilum distulisset, produxit quo opportunissime potuit, dispositis circa fori templa armatis cohortibus, curuli residens apud rostra triumphantis habitu, inter signa militaria atque uexilla; et primo per deuexum pulpitum subeuntem admisit ad genua adleuatumque dextra exosculatus est, dein precanti tiara deducta diadema imposuit, uerba supplicis interpretata praetorio uiro multitudini pronuntiante; perductum inde in theatro ac rursus supplicantem iuxta se latere dextro conlocauit. Ob quae imperator consalutatus, laurea in Capitolium lata, Ianum geminum clausit, tamquam nullo residuo bello.

XIV

Consulatus quattuor gessit: primum bimenstrem, secundum et nouissimum semestres, tertium quadrimenstrem; medios duo continuauit, reliquos inter annua spatia uariauit.

XV

In iuris dictione postulatoribus, nisi sequenti die ac per libellos, non temere respondit. Cognoscendi morem eum tenuit, ut continuis actionibus omissis singillatim quaeque per uices ageret. Quotiens autem ad consultandum secederet, neque in commune quicquam neque propalam deliberabat, sed et conscriptas ab uno quoque sententias tacitus ac secreto legens, quod ipsi libuisset perinde atque pluribus idem uideretur pronuntiabat. In curiam libertinorum filios diu non admisit; admissis a prioribus principibus honorem denegauit. Candidatos, qui supra numerum essent, in solacium dilationis ac morae legionibus praeposuit. Consulatum in senos plerumque menses dedit. Defunctoque circa Kal. Ian. altero e consulibus, neminem substituit, improbans exemplum uetus Canini Rebili uno die consulis. Triumphalia ornamenta etiam quaestoriae dignitatis et nonnullis ex equestri ordine tribuit, nec utique de causa militari. De quibusdam rebus orationes ad senatum missas, praeterito quaestoris officio, per consulem plerumque recitabat.

XVI

Formam aedificiorum urbis nouas excogitauit, et ut ante insulas ac domos porticus essent, de quarum solariis incendia arcerentur; easque sumptu suo exstruxit. Destinarat etiam Ostia tenus moenia promouere atque inde fossa mare ueteri urbi inducere. Multa sub eo et animaduersa seuere et coercita, nec minus instituta: adhibitus sumptibus modus; publicae cenae ad sportulas redactae; interdictum ne quid in popinis cocti praeter legumina aut holera ueniret, cum antea nullum non obsonii genus proponeretur; afflicti suppliciis Christiani, genus hominum superstitionis nouae ac maleficae; uetiti quadrigariorum lusus, quibus inueterata licentia passim uagantibus fallere ac furari per iocum ius erat; pantomimorum factiones cum ipsis simul relegatae;

XVII

aduersus falsarios tunc primum repertum, ne tabulae nisi pertusae ac ter lino per foramina traiecto obsignarentur; cautum ut testamentis primae duae cerae, testatorum modo nomine inscripto, uacuae signaturis ostenderentur, ac ne qui alieni testamenti scriptor legatum sibi ascriberet; item ut litigatores pro patrociniis certam iustamque mercedem, pro subsellis nullam omnino darent, praebente aerario gratuita; utque rerum actu ab aerario causae ad forum ac reciperatores transferrentur, et ut omnes appellationes a iudicibus ad senatum fierent.

XVIII

Augendi propagandique imperii neque uoluntate ulla neque spe motus umquam, etiam ex Britannia deducere exercitum cogitauit, nec nisi uerecundia, ne obtrectare parentis gloriae uideretur, destitit. Ponti modo regnum, concedente Polemone, item Alpium defuncto Cottio in prouinciae forman redegit.

XIX

Peregrinationes duas omnino suscepit. Alexandrinam et Achaicam; sed Alexandrina ipso profectionis die destitit, turbatus religione simul ac periculo. Nam cum circumitis templis in aede Vestae resedisset, consurgenti ei primum lacinia obhaesit, deinde tanta oborta caligo est, ut dispicere non posset. In Achaia Isthmum perfodere adgressus; praetorianos pro contione ad inchoandum opus cohortatus est, tubaque signo dato primus rastello humum effodit et corbulae congestam umeris extulit. Parabat et ad Caspias portas expeditionem, conscripta ex Italicis senum pedum tironibus noua legione, quam Magni Alexandri phalanga appellabat. Haec partim nulla reprehensione, partim etiam non mediocri laude digna in unum contuli, ut secernerem a probris ac sceleribus eius, de quibus dehinc dicam.

XX

Inter ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et musica, statim ut imperium adeptus est, Terpnum citharoedum uigentem tunc praeter alios, arcessiit diebusque continuis post cenam canenti in multam noctem assidens, paulatim et ipse meditari exercerique coepit, neque eorum quiquam omittere, quae generis eius artifices uel conseruandae uocis causa uel augendae factitarent: sed et plumbeam chartam supinus pectore sustinere, et clystere uomituque purgari, et abstinere pomis cibisque officientibus: donec blandiente profectu (quamquam exiguae uocis et fuscae) prodire in scaenam concupiuit, subinde inter familiares Graecum prouerbium iactans, occultae musicae nullum esse respectum. Et prodit Neapoli primum ac ne concusso quidem repente motu terrae theatro ante cantare destitit, quam inchoatum absolueret nomon. Ibidem saepius et per complures cantauit dies; sumpto etiam ad reficiendam uocem breui tempore, impatiens secreti a balineis in theatrum transiit, mediaque in orchestra frequente populo epulatus, si paulum subbibisset, aliquid se suffer‹t›i tinniturum Graeco sermone promisit. Captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexandria euocauit. Neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque amplius milia e plebe robustissimae iuuentutis undique elegit, qui diuisi in factiones, plausuum genera condiscerent (bombos et imbrices et testas uocabant) operamque nauarent cantanti sibi, insignes pinguissima coma et excellentissimo cultu pueros nec sine anulo laeuis, quorum duces quadragena milia sestertiorum merebant.

XXI

Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem reuocauit, flagitantibusque cunctis caelestem uocem, respondit quidem in hortis se copiam uolentibus facturum; sed adiuuante uulgi preces etiam statione militum, quae tunc excubabat, repraesentaturum se pollicitus est libens; ac sine mora nomen suum in albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam cum ceteris demissa intrauit ordine suo, simul praefecti praetorii citharam sustinentes, post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi. Vtque constitit, peracto principio, Niobam se cantaturum per Cluuium Rufum consularem pronuntiauit et in horam fere decimam perseuerauit, coronamque eam et reliquam certaminis partem in annum sequentem distulit, ut saepius canendi occasio esset. Quod cum tardum uideretur, non cessauit identidem se publicare. Dubitauit etiam an priuatis spectaculis operam inter scaenicos daret, quodam praetorum sestertium decies offerente. Tragoedias quoque cantauit personatus, heroum deorumque item heroidum ac dearum personis effectis ad similitudinem oris sui et feminae, prout quamque diligeret. Inter cetera cantauit Canacen parturientem, Orestem matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insanum. In qua fabula fama est, tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.

XXII

Equorum studio uel praecipue ab ineunte aetate flagrauit, plurimusque illi sermo, quamquam uetaretur, de circensibus erat; et quondam tractum prasinum agitatorem inter condiscipulos querens obiurgante paedagogo, de Hectore se loqui ementitus est. Sed cum inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam; ut nemini dubium esset, eo die utique affuturum. Neque dissimulabat uelle se palmarum numerum ampliare; quare spectaculum multiplicatis missibus in serum protrahebatur, ne dominis quidem iam factionum dignantibus nisi ad totius diei cursum greges ducere. Mox et ipse aurigare atque etiam spectari saepius uoluit, positoque in hortis inter seruitia et sordidam plebem rudimento, uniuersorum se oculis in circo maximo praebuit, aliquo libero mittente mappam unde magistratum solent. Nec contentus harum artium experimenta Romae dedisse, Achaiam, ut diximus, petit, hinc maxime motus: instituerant ciuitates, apud quas musici agones edi solent, omnes citharoedorum coronas ad ipsum mittere. Eas adeo grate recipiebat, ut legatos, qui pertulissent, non modo primos admitteret, sed etiam familiaribus epulis interponeret. A quibusdam ex his rogatus ut cantaret super cenam, exceptusque effusius, solos scire audire Graecos, solosque se et studiis sui dignos ait. Nec profectione dilata, ut primum Cassiopen traiecit, stati ad aram Iouis Cassii cantare auspicatus, certamina deinceps obiit omnia.

XXIII

Nam et quae diuersissimorum temporum sunt, cogi in unum annum, quibusdam etiam iteratis, iussit, et Olympiae quoque praeter consuetudinem musicum agona commisit. Ac ne quid circa haec occupatum auocaret detineretue, cum praesentia eius urbicas res egere a libero Helio admoneretur, rescriptis his uerbis: Quamuis nunc tuum consilium sit et uotum celeriter reuerti me, tamen suadere et optare potius debes, ut Nerone dignus reuertar. Cantante eo, ne necessaria quidem causa excedere theatro licitum est. Itaque et enixae quaedam in spectaculis dicuntur et multi taedio audiendi laudandique, clausis oppidorum portis, aut furtim desiluisse de muro aut morte simulata funere elati. Quam autem trepide anxieque certauerit, quanta aduersariorum aemulatione, quo metu iudicum, uix credi potest. Aduersarios, quasi plane condicionis eiusdem, obseruare, captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu maledictis incessere, ac si qui arte praecellerent, conrumpere etiam solebat. Iudicem autem prius quam inciperet reuerentissime adloquebatur, omnia se facienda fecisse, sed euentum in manu esse Fortunae; illos ut sapientis et doctos uiros fortuita debere excludere; atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens.

XXIV

In certando uero ita legi oboediebat, ut numquam exscreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret; atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pauidus et metuens ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter confirmatus est quam adiurante hypocrita, non animaduersum id inter exsultationes succlamationesque populi. Victorem autem se ipse pronuntiabat; qua de causa et praeconio ubique contendit. Ac ne cuius alterius hieronicarum memoria aut uestigium exstaret usquam, subuerti et unco trahi abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperauit. Aurigauit quoque plurifariam, Olympiis uero etiam decemiugem, quamuis id ipsum in rege Mithridate carmine quodam suo reprehendisset; sed excussum curru ac rursus repositus, cum perdurare non posset, destitit ante decursum; neque eo setius coronatus est. Decedens deinde prouinciam uniuersam libertate donauit, simulque iudices ciuitate Romana et pecunia grandi. Quae beneficia e medio stadio Isthmiorum die sua ipse uoce pronuntiauit.

XXV

Reuersus e Graecia Neapolim, quod in eam primum artem protulerat, albis equis introiit disiecta parte muri, ut mos hieronicarum est; simili modo Antium, inde Albanum, inde Romam; sed et Romam eo curru, quo Augustus olim triumphauerat, et in ueste purpurea distinctaque stellis aureis chlamyde, coronamque capite gerens Olympiacam, dextra manu Pythiam, praeeunte pompa ceterarum cum titulis, ubi et quos quo cantionum quoue fabularum argumento uicisset; sequentibus currum ouantium ritu plausoribus, Augustianos militesque se triumphi eius clamitantibus. Dehinc, diruto circi maximi arcu, per Velabrum forumque Palatium et Apollinem petit. Incidenti passim uictimae caesae, sparso per uias identidem croco, ingestaeque aues ac lemnisci et bellaria. Sacras coronas in cubiculis circum lectos posuit, item statuas suas citharoedico habuit (qua nota etiam nummum percussit). Ac post haec tantum afuit a remittendo laxandoque studio, ut conuersandae uocis gratia neque milites umquam, nisi absens aut alio uerba pronuntiante, appellarent neque quicquam serio iocoue egerit, nisi astante phonasco, qui moneret, parceret arteriis ac sudarium ad os applicaret; multisque uel amicitiam suam optulerit uel simultatem indixerit, prout quisque se magis parciusue laudasset.

XXVI

Petulantiam, libidinem, luxuriam, auaritiam, crudelitatem sensim quidem primo et occulte et uelut iuuenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret, naturae illa uitia, non aetatis esse. Post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus, nec sine pernicie tamen. Siquidem redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effringere et expilare; quintana domi constituta, ubi partae et ad licitationem diuidendae praedae pretium absumeretur. Ac saepe in eius modi rixis oculorum et uitae periculum adiit, a quodam laticlauio, cuius uxorem adtrectauerat, prope ad necem caesus. Quare numquam postea publico se illud horae sine tribunis commisit procul et occulte subsequentibus. Interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum, seditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simul ac spectator aderat; et cum ad manus uentum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum, atque etiam praetoris caput consauciauit.

XXVII

Paulatim uero inualescentibus uitiis, iocularia et latebras omisit, nullaque dissimulandi cura ad maiora palam erupit. Epulas a medio die ad mediam noctem protrahebat, refotus saepius calidis piscinis ac tempore aestiuo niuatis; cenitabatque nonnumquam et in publico, naumachia praeclusa uel Martio campo uel circo maximo, inter scortorum totius urbis et ambubaiarum ministeria. Quotiens Ostiam Tiberi deflueret aut Baianum sinum praeternauigaret, dispositae per litora et ripas deuersoriae tabernae parabantur insignes ganea et matronarum institorio copas imitantium atque hinc inde hortantium ut appelleret. Indicebat et familiaribus cenas, quorum uni mitellita quadragies sestertio constitit, alteri pluris aliquanto rosaria.

XXVIII

Super ingenuorum paedagogia et nuptarum concubinatus Vestali uirgini Rubriae uim intulit, Acten libertam paulum afuit quin iusto sibi matrimonio coniungeret, summissis consularibus uiris qui regio genere ortam peierarent; puerum Sporum exsectis testibus etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus, cum dote et flammeo per sollemnia nuptiarum celeberrimo officio deductum ad se pro uxore habuit. Exstatque cuiusdam non inscitus iocus, bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset uxorem. Hunc Sporum, Augustarum ornamentis excultum lecticaque uectum, et circa conuentus mercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria comitatus est, identidem exosculans. Nam matris concubitum appetisse et ab obtrectatoribus eius, ne ferox atque impotens mulier et hoc genere gratiae praeualeret, deterritum, nemo dubitauit, utique postquam meretricem, quam fama erat Agrippae simillimam, inter concubinas recepit. Olim etiam quotiens lectica cum matre ueheretur, libidinatum inceste ac maculis uestis proditum affirmant.

XXIX

Suam quidem pudicitiam usque adeo prostituit, ut contaminatis paene omnibus membris, nouissime quasi genus lusus excogitaret, quo ferae pelle contectus emitteretur e cauea uirorumque ac feminarum ad stipitem deligatorum inguina inuaderet, et cum affatim desaeuisset, conficeretur a Doryphoro liberto; cum etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit, uoces quoque et eiulatus uim patientium uirginum imitatus. Ex nonnullis comperi persuasissimum habuisse eum, neminem hominem pudicum aut ulla corporis parte purum esse, uerum plerosque dissimulare uitium et callide optegere; ideoque professis apud se obscaenitatem cetera quoque concessisse delicta.

XXX

Diuitiarum et pecuniae fructum non alium putabat quam profusionem, sordidos ac deparcos esse quibus impensarum ratio constaret, praelatus uereque magnificos qui abuterentur ac perderent. Laudabat mirabaturque auunculum Gaium nullo magis nomine, quam quod ingentis a Tiberio relictas opes in breui spatio prodegisset. Quare nec largiendi nec absumendi modum tenuit. In Tiridatem, quod uix credibile uideatur, octingena nummum milia diurna erogauit abeuntique super sestertium milies contulit. Menecratem citharoedum et Spiculum myrmillonem triumphalium uirorum patrimoniis aedibusque donauit. Cercopithecum Panerotem faeneratorem, et urbanis rusticisque praediis locupletatum, prope regio extulit funere. Nullam uestem bis induit. Quadringenis in punctum sestertiis aleam lusit. Piscatus est rete aurato et purpura coccoque funibus nexis. Numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.

XXXI

Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando, domum a Palatio Esquilias usque fecit, quam primo transitoriam, mox incendio absumptam restitutamque auream nominauit. De cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. Vestibulum eius fuit, in quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie; tanta laxitas, ut porticus triplices miliarias haberet; item stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad urbium speciem; rura insuper, aruis atque uinetis et pascuis siluisque uaria, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum. In ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant; cenationes laqueatae tabulis eburneis uersatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus uice mundi circumageretur; balineae marinis et Albulis fluentes aquis. Eius modi domum cum absolutam dedicaret, hactenus comprobauit, ut se diceret quasi hominem tandem habitare coepisse. Praeterea inchoabat piscinam a Miseno ad Auernum lacum, contectam porticibusque conclusam, quo quidquid totis Baiis calidarum aquarum esset conuerteretur; fossam ab Auerno Ostiam usque, ut nauibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum sexaginta milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent. Quorum operum perficiendorum gratia quod ubique esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere conuictos non nisi ad opus damnari praeceperat. Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R. pro comperto pollicentis, thesauros antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa uastissimis specubus abditos, ac posse erui paruula molientium opera.

XXXII

Verum ut spes fefellit, destitutus atque ita iam exhaustus et egens ut stipendia quoque militum et commoda ueteranorum protrahi ac differri necesse esset, calumniis rapinisque intendit animum. Ante omnia instituit, ut e libertorum defunctorum bonis pro semisse dextans ei cogeretur, qui sine probabili causa eo nomine essent, quo fuissent ullae familiae quas ipse contingeret; deinde, ut ingratorum in principem testamenta ad fiscum pertinerent, ac ne impune esset studiosis iuris, qui scripsissent uel dictassent ea; tunc ut lege maiestatis facta dictaque omnia, quibus modo delator non deesset, tenerentur. Reuocauit et praemia coronarum, quae umquam sibi ciuitates in certaminibus detulissent. Et cum interdixisset usum amethystini ac Tyrii coloris summisissetque qui nundinarum die pauculas uncias uenderet, praeclusit cunctos negotiatores. Quin etiam inter canendum animaduersam matronam in spectaculis uetita purpura cultam demonstrasse procuratoribus suis dicitur, detractamque ilico non ueste modo sed et bonis exuit. Nulli delegauit officium ut non adiceret: "Scis quid mihi opus sit," et: "Hoc agamus, ne quis quicquam habeat." Vltimo templis compluribus dona detraxit simulacraque ex auro uel argento fabricata conflauit, in iis Penatium deorum, quae mox Galba restituit.

XXXIII

Parricidia et caedes a Claudio exorsus est; cuius necis etsi non auctor, at conscius fuit, neque dissimulanter, ut qui boletos, in quo cibi genere uenenum is acceperat, quasi deorum cibum posthac prouerbio Graeco conlaudare sit solitus. Certe omnibus rerum uerborumque contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae modo saeuitiae arguens; nam et morari eum desiisse inter homines producta prima syllaba iocabatur, multaque decreta et constituta, ut insipientis atque deliri, pro irritis habuit; denique bustum eius consaepiri, nisi humili leuique maceria, neglexit. Britannicum non minus aemulatione uocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne quandoque apud hominum gratiam paterna memoria praeualeret, ueneno adgressus est. Quod acceptum a quadam Locusta, uenenariorum indice, cum opinione tardius cederet, uentre modo Britannici moto, accersitam mulierem sua manu uerberauit arguens, pro ueneno remedium dedisse; excusantique, minus datum ad occultandam facinoris inuidiam, Sane, inquit, legem Iuliam timeo, coegitque se coram in cubiculo quam posset uelocissimum ac praesentaneum coquere; deinde in haedo expertus, postquam is quinque horas protraxit iterum ac saepius recoctum porcello obiecit; quo statim exanimato, inferri in triclinium darique cenanti secum Britannico imperauit. Et cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum apud conuiuas ementitus, postero die raptim inter maximos imbres tralaticio extulit funere. Locustae pro nauata opera impunitatem praediaque ampla, sed et discipulos dedit.

XXXIV

Matrem facta dictaque sua exquirentem acerbius et corrigentem hactenus primo grauabatur ut inuidia identidem oneraret, quasi cessurus imperio Rhodumque abiturus, mox et honore omni et potestate priuauit, abductaque militum et Germanorum statione, contubernio quoque ac Palatio expulit; neque in diuexanda quicquam pensi habuit, summissis qui et Romae morante litibus et in secessu quiescentem per conuicia et iocos terra marique praeteruehentes inquietarent. Verum misi eius ac uiolentia territus perdere statuit; et cum ter ueneno temptasset sentiretque antidotis praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem laxata machina deciderent, parauit. Hoc consilio per conscios parum celato, solutilem nauem, cuius uel naufragio uel camerae ruina periret, commentus est, atque ita reconciliatione simulata, iucundissimis litteris Baias euocauit ad sollemnia Quinquatruum simul celebranda; datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua aduecta erat uelut fortuito concursu confringerent, protraxit conuiuium, repetentique Baulos in locum corrupti nauigii machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque exosculatus. Reliquum temporis cum magna trepidatione uigilauit, opperiens coeptorum exitum. Sed ut diuersa omnia nandoque euasisse eam comperit, inops consilii L. Agermum libertum eius, saluam et incolumem cum gaudio nuntiantem, abiecto clam iuxta pugione ut percussorem sibi subornatum arripi constringique iussit, matrem occidi, quasi deprehensum crimen uoluntaria morte uitasset. Adduntur his atrociora, nec incertis auctoribus: ad uisendum interfectae cadauer accurrisse, contrectasse membra, alia uituperasse, alia laudasse, sitique interim oborta bibisse. Neque tamen conscientiam sceleris, quamquam et militum et senatus populique gratulationibus confirmaretur, aut statim aut umquam postea ferre potuit, saepe confessus exagitari se materna specie uerberibusque Furiarum ac taedis ardentibus. Quin et facto per magos sacro euocare Manes et exorare temptauit. Peregrinatione quidem Graeciae et Eleusinis sacris, quorum initiatione impii et scelerati uoce praeconis summouentur, interesse non ausus est. Iunxit parricidio matris amitae necem. Quam cum ex duritie alui cubantem uisitaret, et illa tractans lanuginem eius, ut assolet, iam grandis natu per blanditias forte dixisset: Simul hanc excepero, mori uolo, conuersus ad proximos, confestim se positurum, uelut irridens, ait, praecepitque medicis ut largius purgarent aegram, necdum defunctae bona inuasit, suppresso testamento, ne quid abscederet.

XXXV

Vxores praeter Octauiam duas postea duxit: Poppaeam Sabinam, quaestorio patre natam et equiti R. antea nuptam, deinde Statiliam Messalinam, Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem. Quam ut potiretur, uirum eius Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidauit. Octauiae consuetudinem cito aspernatus, corripientibus amicis, sufficere illi debere, respondit, uxoria ornamenta. Eandem mox saepe frustra strangulare meditatus, dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo impudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis, Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret dolo stupratam a se fateretur. Poppaeam, duodecimo die post diuortium Octauiae in matrimonium acceptam, dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reuersum grauida et aegra conuiciis incesserat. Ex hac filiam tulit Claudiam Augustam, amisitque admodum infantem. Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non scelere perculerit. Antoniam Claudii filiam, recusantem post Poppaeae mortem nuptias suas, quasi molitricem nouarum rerum interemit. Similiter inter ceteros aut affinitate aliqua sibi aut propinquitate coniunctos: in quibus Aulum Plautium iuuenem, quem cum ante mortem per uim conspurcasset, "Eat nunc," inquit, "mater mea et successorem meum osculetur", iactans dilectum ab ea at ad spem imperii impulsum. Priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum, impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius demandauit. Tuscum nutricis filium relegauit, quod in procuratione Aegypti balineis in aduentum suum exstructis lauisset. Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamuis saepe commeatum petenti bonisque cedenti persancte iurasset, suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei. Burro praefecto remedium ad fauces pollicitus, toxicum misit. Libertos diuites et senes, olim adoptionis, mox dominationis suae fautores atque rectores, ueneno, partim cibis, partim potionibus indito, intercepit.

XXXVI

Nec minore saeuitia foris et in exteros grassatus est. Stella crinita, quae summis potestatibus exitium portendere uulgo putatur, per continuas noctes oriri coeperat. Anxius ea re, ut ex Balbillo astrologo didicit, solere reges talia ostenta caede aliqua illustri expiare atque a semet in capita procerum depellere, nobilissimo quique exitium destinauit; enimuero multo magis et quasi per iustam causam duabus coniurationibus prouulgatis, quarum prior maiorque Pisoniana Romae, posterior Viniciana Beneuenti conflata atque detecta est. Coniurati e uinculis triplicium catenarum dixere causam, cum quidam ultro crimen faterentur, nonnulli etiam imputarent, tamquam aliter illi non possent nisi morte succurrere dedecorato flagitiis omnibus. Damnatorum liberi urbe pulsi enectique ueneno aut fame; constat, quosdam cum paedagogis et capsariis uno prandio pariter necatos, alios diurnum uictum prohibitos quaerere.

XXXVII

Nullus posthac adhibitus delectus aut modus interimendi quoscumque libuisset quacumque de causa. Sed ne de pluribus referam, Saluidieno Orfito obiectum est quod tabernas tres de domo sua circa forum ciuitatibus ad stationem locasset, Cassio Longino iuris consulto ac luminibus orbato, quod in uetere gentili stemmate C. Cassi percussoris Caesaris imagines retinuisset, Paeto Thraseae tristior et paedagogi uultus. Mori iussis non amplius quam horarum spatium dabat; ac ne quid morae interueniret, medicos admouebat qui cunctantes continuo curarent (ita enim uocabatur uenas mortis gratia indicere). Creditur etiam polyphago cuidam Aegyptii generis, crudam carnem et quidquid daretur mandere assueto, concupisse uiuos homines laniandos absumendosque obicere. Elatus inflatusque tantis uelut successibus, negauit quemquam principum scisse quid sibi liceret, multasque nec dubias significationes saepe iecit, ne reliquis quidem se parsurum senatoribus, eumque ordinem sublaturum quandoque e re p. ac prouincias et exercitus equiti R. ac libertis permissurum. Certe neque adueniens neque proficiscens quemquam osculo impertiit ac ne resalutatione quidem; et in auspicando opere Isthmi magna frequentia clare ut sibi ac populo R. bene res uerteret optauit, dissimulata senatus mentione.

XXXVIII

Sed nec populo aut moenibus patriae pepercit. Dicente quodam in sermone communi: Ἐμοῦ θανόντος γαῖα μειχθήτω πυρί, immo, inquit, ἑμοῦ ζῶντος, planeque ita fecit. Nam quasi offensus deformitate ueterum aedificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius, cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos, non attigerint; et quaedam horrea circa domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint, quod saxeo muro constructa erant. Per sex dies septemque noctes ea clade saeuitum est, ad monumentorum bustorumque diuersoria plebe compulsa. Tunc praeter immensum numerum insularum domus priscorum ducum arserunt hostilibus adhuc spoliis adornatae, deorumque aedes ab regibus ac deinde Punicis et Gallicis bellis uotae dedicataeque, et quidquid uisendum atque memorabile ex antiquitate durauerat. Hoc incendium e turre Maecenatiana prospectans laetusque flammae, ut aiebat, pulchritudine Halosin Ilii in illo suo scaenico habitu decantauit. Ac ne non hinc quoque quantum posset praedae et manubiarum inuaderet, pollicitus cadauerum et ruderum gratuitam egestionem, nemini ad reliquias rerum suarum adire permisit; conlationibusque non receptis modo uerum et efflagitatis prouincias priuatorumque census prope exhausit.

XXXIX

Accesserunt tantis ex principe malis probrisque quaedam et fortuita: pestilentia unius autumni, quo triginta funerum milia in rationem Libitinae uenerunt; clades Britannica, qua duo praecipua oppida magna ciuium sociorumque caede direpta sunt; ignominia ad Orientem, legionibus in Armenia sub iugum missis aegreque Syria retenta. Mirum et uel praecipue notabile inter haec fuerit, neque in ullos leniorem quam qui se dicti aut carminibus lacessissent extitisse. Multa Graece Latineque proscripta aut uulgata sunt, sicut illa:

"Νέρων Ὀρέστης Ἀλκμέων μητροκτόνος."

"Νεόψηφον· Νέρων ἰδίαν μητέρα ἀπέκτεινε."

Quis negat Aeneae magna de stirpe Neronem?

Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem.

Dum tendit citharam noster, dum cornua Parthus,

Noster erit Paean, ille Hecatebeletes. 

Roma domus fiet; Veios migrate, Quirites,

Si non et Veios occupat ista domus.

Sed neque auctores requisiit et quosdam per indicem delatos ad senatum adfici grauiore poena prohibuit. Transeuntem eum Isidorus, cynicus in publico clara uoce corripuerat, quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret; et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam

ὑγίαινε πάτερ, ὑγίαινε μῆτερ

ita demonstrauerat, ut bibentem natanteque iaceret, exitum scilicet Claudii Agrippinaeque significans, et in notissima clausula

Orcus uobis ducit pedes

senatum gestu notarat. Histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summouit, uel contemptu omnis infamiae uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.

XL

Talem principem paulo minus quattuordecim annos perpessus terrarum orbis tandem destituit, initium facientibus Gallis duce Iulio Vindice, qui tum eam prouinciam pro praetore optinebat. Praedictum a mathematicis Neroni olim erat, fore ut quandoque destitueretur; unde illa uox eius celeberrima: to technion hemas diathrephei, quo maiore scilicet uenia meditaretur citharoedicam artem, principi sibi gratam, priuato necessariam. Spoponderat tamen quidam destituto Orientis dominationem, nonnulli nominatim regnum Hierosolymorum, plures omnis pristinae fortunae restitutionem. Cui spei pronior, Britannia Armeniaque amissa ac rursus utraque recepta, defunctus se fatalibus malis existimabat. Vt uero, consulto Delphis Apolline, septuagesimum ac tertium annum cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac nihil coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non modo senectam, sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amisit naufragio pretiosissimis rebus, non dubitauerit inter suos dicere pisces eas sibi relaturos. Neapoli de motu Galliarum cognouit die ipso quo matrem occiderat, adeoque lente ac secure tulit ut gaudentis etiam suspicionem praeberet, tamquam occasione nata spoliandarum iure belli opulentissimarum prouinciarum; statimque in gymnasium progressus, certantis athletas effusissimo studio spectauit. Cenae excanduit, ut malum iis qui descisset minaretur. Denique per octo continuos dies non rescribere cuiquam, non mandare quid aut praecipere conatus, rem silentio obliterauit.

XLI

Edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus, senatum epistula in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non adesset. Nihil autem aeque doluit, quam ut malum se citharoedum increpitum ac pro Nerone Ahenobarbum appellatum. Et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam exprobraretur, resumpturum se professus est, deposito adoptiuo; cetera conuicia, ut falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans, nossentne quemquam praestantiorem. Sed urgentibus aliis super alios nuntiis, Romam praetrepidus rediit; leuiterque modo in itinere friuolo auspicio mente recreata, cum adnotasset insculptum monumento militem Gallum ab equite R. oppressus trahi crinibus, ad eam speciem exiluit gaudio caelumque adorauit. Ac ne tunc quidem aut senatu aut populo coram appellato quosdam e primoribus uiris domus euocauit, transactaque raptim consultatione, reliquam diei partem per organa hydraulica noui et ignoti generis circumduxit, ostendensque singula, de ratione ac difficultate cuiusque disserens, iam se etiam prolaturum omnia in theatrum affirmauit, si per Vindicem liceat.

XLII

Postquam deinde etiam Galbam et Hispania desciuisse cognouit, conlapsus animoque male fracto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit; utque resipiit, ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pronuntiauit, consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti, se uero praeter ceteros inaudita et incognita pati, respondit, qui summum imperium uiuus amitteret. Nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae omisit uel imminuit; quid immo, cum prosperi quiddam cenas iocularia in defectionis duces carmina lasciueque modulata, qua uulgo notuerunt, etiam gesticulatum est; ac spectaculis theatri clam inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit, abuti eum occupationibus suis.

XLIII

Initio statim tumultus, multa et inmania, uerum non abhorrentia a natura sua creditur destinasse: successores percussoresque summittere exercitus et prouincias regentibus, quasi conspiratis idemque et unum sentientibus, quidquid ubique exulum, quidquid in urbe hominum Gallicanorum esset contrucidare (illos ne desciscentibus adgregarentur, hos ut conscios popularium suorum atque fautores); Gallias exercitibus diripiendas permittere; senatum uniuersum ueneno per conuiuia necare; urbem incendere, feris in populum immissis, quo difficilius defenderetur. Sed absterritus non tam paenitentia quam perficiendi desperatione, credensque expeditionem necessariam, consules ante tempus priuauit honore atque in utriusque locus solus iniit consulatum, quasi fatale esset non posse Gallias debellari nisi a se consule. Ac susceptis fascibus, cum post epulas triclinio digrederetur, innixus umeris familiarum affirmauit, simul ac primum prouinciam nec quicquam aliud quam fleturum, reuocatisque ad paenitentiam defectoribus insequenti die laetos cantaturum epinicia, quae iam nunc sibi componi oporteret.

XLIV

In praeparanda expeditione primam curam habuit deligendi uehicula portandis scaenicis organis, concubinasque, quas secum educeret, tondendi ad uirilem modum et securibus peltisque Amazonicis instruendi. Mox tribus urbanas ad sacramentum citauit ac nullo idoneo respondente certum dominis seruorum numerum indixit; nec nisi ex tota cuiusque exceptis, recepit. Partem etiam census omnes ordines conferre iussit, et insuper inquilinos priuatarum aedium atque insularum pensionem annuam repraesentare fisco; exegitque ingenti fastidio et acerbitate nummum asperum, argentum pustulatum, aurum ad obrussam, ut plerique omnem collationem palam recusarent, consensu flagitantes a delatoribus potius reuocanda praemia quaecumque cepissent.

XLV

Ex annonae quoque caritate lucrantium adcreuit inuidia, nam et forte accidit, ut in publica fame Alexandrina nauis nuntiaretur puluerem luctationibus aulicis aduexisse. Quare omnibus in se odio incitato, nihil contumeliarum defuit quin subiret. Statuae eius a uertice cirrus appositus est cum inscriptionem Graeca: Nunc demum agona esse, et traderet tandem. Alterius collo ascopa deligata simulque titulus: Ego quid potui? sed tu culleum meruisti. Ascriptum et columnis, etiam Gallos eum cantando excitasse. Iam noctibus iurgia cum serui plerique simulantes, crebro Vindicem poscebant.

XLVI

Terrebatur ad hoc euidentibus portentis somniorum et auspiciorum et ominum, cum ueteribus tum nouis. Numquam antea somniare solitus, occisa demum matre uidit per quietem, nauem sibi regenti extortum gubernaculum, trahique se ab Octauia uxore in artissima tenebras et modo pinnatarum formicarum multitudine oppleri, modo a simulacris gentium ad Pompeii theatrum dedicatarum circumiri arcerique progressu; asturconem, quo maxime laetabatur, posteriore corporis parte in simiae speciem transfiguratum, ac tantum capite integro hinnitus edere canoros. De Mausoleo, sponte foribus patefactis, exaudita uox est nomine eum cientis. Kal. Ian. exornati Lares in ipso sacrificii apparatu conciderunt; auspicanti Sporus anulum muneri optulit, cuius gemmae sculptura erat Proserpinae raptus; uotorum nuncupatione, magna iam ordinum frequentia, uix repertae Capitolii claues. Cum ex oratione eius, qua in Vindicem perorabat, recitaretur in senatu, daturos poenas sceleratos ac breui dignum exitum facturos, conclamatum est ab uniuersis: "Tu facies, Auguste." Obseruatum etiam fuerat, nouissimam fabulam cantasse eum publice Oedipodem exulem atque in hoc desisse uersu:

Θανεῖν μ᾽ ἄνωγε σύγγαμος, μήτηρ, πατήρ.

XLVII

Nuntiata interim etiam ceterorum exercituum defectione, litteras prandenti sibi redditas concerpsit, mensam subuertit, duos scyphos gratissimi usus, quos Homerios a caelatura carminum Homeri uocabat, solo inlisit, ac sumpto a Locusta ueneno et in auream pyxidem condito, transiit in hortos Seruilianos, ubi, praemissis libertorum fidissimis, Ostiam ad classem praeparandam tribunos centurionesque praetorii de fugae societate temptauit. Sed partim tergiuersantibus, partim aperte detrectantibus, uno uero etiam proclamante: usque adeone mori miserum est? uaria agitauit, Parthosne an Galbam supplex peteret, an atratus prodiret in publicum proque rostris quanta maxima posset miseratione ueniam praeteritorum precaretur, ac ni flexisset animos, uel Aegypti praefecturam concedi sibi oraret. Inuentus est postea in scrinio eius hac de re sermo formatus; sed deterritum putant, ne prius quam in forum perueniret discerperetur. Sic cogitatione in posterum diem dilata, ad mediam fere noctem excitatus, ut comperit stationem militum recessisse, prosiluit e lecto misitque circum amicos, et quia nihil a quoquam renuntiabatur, ipse cum paucis hospitia singulorum adiit. Verum clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota et pyxide ueneni; ac statim Spiculum myrmillonem uel quemlibet alium percussorem, cuius manu periret, requisiit, et nemine reperto: Ergo ego, inquit, nec amicum habeo nec inimicum? procurritque, quasi praecipitaturus se in Tiberim.

XLVIII

Sed reuocato rursus impetu, aliquid secretioris latebrae ad colligendum animum desiderauit, et offerentem Phaonte liberto suburbanum suum inter Salariam et Nomentanam uiam circa quartum miliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenulam obsoleti coloris superinduit, adopertoque capite et ante faciem optento sudario equum inscendit, quattuor solis comitantibus, inter quos et Sporus erat. Statimque tremore terrae et fulgure aduerso pauefactus, audiit e proximis castris clamorem militum et sibi aduersa et Galbae prospera ominantium, etiam ex obuiis uiatoribus quendam dicentem: Hi Neronem persequuntur, aliud sciscitantem: Ecquid in urbe noui de Nerone? equo autem ex odore abiecti in uia cadaueris consternato, detecta facie agnitus est a quodam missicio praetoriano et salutatus. Vt ad deuerticulum uentum set, dimissis equis, inter fruticeta ac uepres per harundineti semitam aegre nec nisi strata sub pedibus ueste ad auersum uillae parietem euasit. Ibi hortante eodem Phaonte, ut interim in specum egestae harenae concederet, negauit se uiuum sub terram iturum, ac parumper commoratus, dum clandestinus ad uillam introitus pararetur, aquam ex subiecta lacuna poturus manu hausit et: Haec est, inquit, Neronis decocta. Dein diuolsa sentibus paenula traiectos surculos rasit, atque ita quadripes per angustias effossae cauernae receptus in proximam cellam decubuit super lectum modica culcita, uetere pallio strato, instructum; fameque et iterum siti interpellante panem quidem sordidum oblatum aspernatus est, aquae tepidae aliquantum bibit.

XLIX

Tunc uno quoque hinc inde instante ut quam primum se impendentibus contumeliis eriperet, scroben coram fieri imperauit, dimensus ad corporis sui modulum, componique simul, si qua inuenirentur, frusta marmoris et aquam simul ac ligna conferri curando mox cadaueri, flens ad singula atque identidem dictitans: "Qualis artifex pereo!" Inter moras perlatos a cursore Phaonti codicillos praeripuit legitque, se hostem a senatu iudicatum et quaeri, ut puniatur more maiorum, interrogauitque quale id genus esset poenae; et cum comperisset, nudi hominis ceruicem inseri furcae, corpus uirgis ad necem caedi, conterritus duos pugiones, quos secum extulerat, arripuit temptataque utriusque acie rursus condidit, causatus nondum adesse fatalem horam; ac modo Sporum hortabatur ut lamentari ac plangere inciperet, modo orabat ut se aliquid ad mortem capessendam exemplo iuuaret; interdum segnitiem suam his uerbis increpabat: Vivo deformiter, turpiter - οὐ πρέπει Νέρωνι, οὐ πρέπει - νήφειν δεῖ ἐν τοῖς τοιούτοις - ἄγε ἔγειρε σεαυτόν.. Iamque equites appropinquabant, quibus praeceptum erat, ut vivum eum adtraherent. Quod ut sensit, trepidanter effatus:

'Ἵππων μ᾽ ὠκυπόδων ἀμφὶ κτύπος οὔατα βάλλει

ferrum iugulo adegit iuvante Epaphrodito a libellis.  Semianimisque adhuc irrumpenti centurioni et paenula ad uulnus adposita in auxilium se uenisse simulanti non aliud respondit quam Sero, et Haec est fides. Atque in ea uoce defecit, exstantibus rigentibusque oculis usque ad horrorem formidinemque uisentium. Nihil prius aut magis a comitibus exegerat quam ne potestas cuiquam capitis sui fieret, sed ut quoquo modo totus cremaretur. Permisit hoc Icelus, Galbae libertus, non multo ante uinculis exsolutus, in quae primo tumultu coniectus fuerat.

L

Funeratus est impensa ducentorum milium, stragulis albis auro intextis, quibus usus Kal. Ian. fuerat. Reliquias Egloge et Alexandria nutrices cum Acte concubina gentili Domitiorum monimento condiderunt, quod prospicitur e campo Martio impositum colli Hortulorum. In eo monimento solium porphyretici marmoris, superstante Lunensi ara, circumsaeptum est lapide Thasio.

LI

Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, subflauo capillo, uultu pulchro magis quam uenusto, oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre proiecto, gracillimis cruribus, ualitudine prospera (nam qui luxuriae immoderatissimae esset, ter omnino per quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino neque consuetudine reliqua abstineret); circa cultum habituque adeo pudendus, ut comam semper in gradus formatam peregrinatione Achaica etiam pone uerticem summiserit, ac plerumque synthesinam indutus ligato circum collum sudario prodierit in publicum sine cinctu et discalciatus.

LII

Liberalis disciplinas omnis fere puer attigit. Sed a philosophia eum mater auertit, monens imperaturo contrariam esse; a cognitione ueterum oratorum Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret. Itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit. Venere in manus meas pugillares libellique, cum quibusdam notissimis uersibus, ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant. Habuit et pingendi fingendique non mediocre studium.

LIII

Maxime autem popularitate efferebatur, omnium aemulus, qui quoquo modo animum uulgi mouerent. Exiit opinio, post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad Olympia inter athletas; nam et luctabatur assidue, nec aliter certamina gymnica tota Graecia spectauerat quam brabeutarum more in stadio humi assidens ac, si qua paria longius recessissent, in medium manibus suis protrahens. Destinauerant etiam, quia Apollinem cantu, Solem aurigando aequiperare existimaretur, imitari et Herculis facta; praeparatumque leonem aiunt, quem uel claua uel brachiorum nexibus in amphitheatri arena spectante populo nudus elideret.

LIV

Sub exitu quidem uitae palam uouerat, si sibi incolumis status permansisset, prodicturum se partae uictoriae ludis etiam hydraulam et choraulam et utricularium ac nouissimo die histrionem saltaturumque Vergili Turnum. Et sum qui tradant Paridem histrionem occisum ab eo quasi grauem aduersarium.

LV

Erat illi aeternitatis perpetuaeque famae cupido, sed inconsulta. Ideoque multis rebus ac locis, uetere appellatione detracta, nouam indixit ex suo nomine, mensem quoque Aprilem Neronem appellauit; destinauerant et Roman Neropolim nuncupare.

LVI

Religionum usque quaque conptemptor, praeter unius Deae Syriae, hanc mox ita spreuit ut urina contaminaret, alia superstitione captus, in qua sola pertinacissime haesit, siquidem imagunculam puellarem, cum quasi remedium insidiarum a plebeio quodam et ignoto muneri accepisset, detecta confestim coniuratione, pro summo nomine trinisque in die sacrificiis colere perseuerauit, uolebatque credi monitione eius futura praenoscere. Ante paucos quam periret menses attendit et extispicio, nec umquam litauit.

LVII

Obiit tricesimo et secundo aetatis anno, die quo quondam Octauiam interemerat, tantumque gaudium publice praebuit, ut plebs pilleata tota urbe discurreret. Et tamen non defuerunt qui per longum tempus uernis aestiuisque floribus tumulum eius ornarent ac modo imagines praetextatas in rostris proferrent, modo edicta quasi uiuentis et breui magno inimicorum malo reuersuri. Quin etiam Vologaesus Parthorum rex missis ad senatum legatis de instauranda societate hoc etiam magno opere orauit, ut Neronis memoria coleretur. Denique cum post uiginti annos adulescente me extitisset condicionis incertae qui se Neronem esse iactaret, tam fauorabile nomen eius apud Parthos fuit, ut uehementer adiutus et uix redditus sit.