M. TVLLII CICERONIS - DE RE PVBLICA - LIBER III

ARGVMENTVM AVGVSTINI (ciu. 2,21) Cuius quaestionis explicatio cum in diem consequentem dilata esset, in tertio libro magna confictione res acta est. Suscepit enim PHILVS ipse disputatione eorum qui sentirent sine iniustitia geri non posse rem publicam, purgans praecipue ne hoc ipse sentire crederetur, egitque sedulo pro iniustitia contra contra iustitiam, ut hanc esse utilem rei publicae, illam uero inutilem, ueri similibus rationibus et exemplis uelut conaretur ostendere. Tum Laelius rogantibus omnibus iustitiam defendere adgressus est, adseruitque quantum potuit nihil tam inimicum quam iniustitiam ciuitati, nec omnino nisi magna iustitia geri aut stare posse rem publicam. Qua quaestione quantum satis uisum est pertractata, Scipio ad intermissa reuertitur recolitque suam atque commendat breuem rei publicae definitionem, qua dixerat eam esse rem populi; populum autem non omnem coetum multitudinis, sed coetum iuris consensu et utilitatis communione sociatum esse determinat. Docet deinde quanta sit in disputando definitionis utilitas, atque ex illis suis definitionibus colligit tunc esse rem publicam, id est rem populi, cum bene ac iuste geritur siue ab uno rege siue a paucis optimatibus siue ab uniuerso populo. Cum uero iniustus est rex, quem tyrannum more Graeco appellauit, aut iniustis optimates, quorum consensum dixit esse factionem, aut iniustus ipse populus, cui nomen usitatum non repperit nisi ut etiam ipsum tyrannum uocaret: non iam uitiosam, sicut pridie fuerat disputatum, sed sicut ratio ex illis definitionibus conexa docuisset, omnino nullam esse rem publicam, quoniam non esset res populi, cum tyrannus eam factioue capesseret, nec ipse populus iam populus esset, si esset iniustus, quoniam non esset multitudo iuris consensu et utilitatis communione sociata, sicut populus fuerat definitus.

I

In libro tertio de re publica idem Tullius hominem dicit non ut a matre sed ut a nouerca natura editum in uitam, corpore nudo fragili et infirmo, animo autem anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines, in quo tamen inesset tamquam obrutus quidam diuinus ignis ingenii et mentis. (Augustinus c. Iul. 4,12,60) Quid enim nobis miserius, qui tamquam spoliati et nudi proicimur in hanc uitam, corpore fragili, corde lubrico, imbecillo animo, anxii ad sollicitudines, desidiosi ad labores, proni ad uoluptates? (Ambros. de excessu Satyri 2,27). (Homo) cum fragilis inbecillusque nascatur, tamen et a mutis omnibus tutus est, et ea omnia quae firmiora nascuntur, etiamsi uim caeli fortiter patiuntur, ad homine tamen tuta esse non possunt. Ita fit ut plus homini conferat ratio quam natura mutis, quoniam in illis neque magnitudo uirium neque firmitas corporis efficere potest quominus aut opprimantur a nobis, aut nostrae subiecta sint potestati. (19) Plato ut hos credo ingratos refelleret, naturae gratias egit quod homo natus esset. (Lact. opif. 3, 16. 17. 19.)

II

... Et uehiculis tarditati, eademque cum accepisset homines inconditis uocibus inchoatum quiddam et confusum sonantes, incidit has et distinxit in partis, et ut signa quaedam sic uerba uerba rebus inpressit, hominesque antea dissociatos iucundissimo inter se sermonis uinculo conligauit. A simili etiam mente uocis qui uidebantur infiniti soni paucis notis inuentis sunt omnes signati et expressi, quibus et conloquia cum absentibus et indicia uoluntatum et monumenta rerum praeteritarum tenerentur. Accessit eo numerus, res cum ad uitam necessaria tum una inmutabilis et aeterna; quae prima inpulit etiam ut suspiceremus in caelum, nec frustra siderum motus intueremur, dinumerationibusque noctium ac dierum ...

III

... Quorum animi altius se extulerunt, et aliquid dignum dono ut ante dixi deorum aut efficere aut excogitare potuerunt. Quare sint nobis isti qui de ratione uiuendi disserunt magni homines (ut sunt), sint eruditi, sint ueritatis et uirtutis magistri, dum modo sit haec quaedam, siue a uiris in rerum publicarum uarietate uersatis inuenta, siue etiam in istorum otio ac litteris tractata, res (sicut est) minime quidem contemnenda, ratio ciuilis et disciplina populorum, quae perficit in bonis ingeniis, id quod iam persaepe perfecit, ut incredibilis quaedam et diuina uirtus existeret. Quodsi quis ad ea instrumenta animi, quae natura quaeque ciuilibus institutis habuit, adiungendam sibi etiam doctrinam et uberiorem rerum cognitionem uersantur, nemo est qui in horum librorum disputatione uersantur, nemo est quin eos anteferre omnibus debeat. Quid enim potest esse praeclarius, quam cum rerum magnarum tractatio atque usus cum illarum artium studiis et cognitione coniungitur? aut quid P. Scipione, quid C. Laelio, quid L. Philo perfectius cogitari potest? qui, ne quid praetermitterent quod a summam laudem clarorum uirorum pertineret, ad domesticum maiorumque morem etiam hanc a Socrate aduenticiam doctrinam adhibuerunt. Quare qui utrumque uoluit et potuit, id est ut cum maiorum institutis tum doctrina se instrueret, ad laudem hunc omnia consecutum potu. Sin altera sit utra uia prudentiae deligenda, tamen, etiamsi cui uidebitur illa in optimis studiis et artibus quieta uitae ratio beatior, haec ciuilis laudabilior est certe et inlustrior, ex qua uita sic summi uiri ornantur, ut uel M. Curius, "Quem nemo ferro potuit superare nec auro", uel ... cui nemo ciuis neque hostis quibit pro factis reddere opis pretium. (Sen. ep. 108,33: deinde [scil. grammaticus ex Ciceronis libro de rep.] Ennianos colligit uersus et in primis illos de Africano scriptos).

IV

... Fuisse sapientiam, tamen hoc in ratione utriusque generis interfuit, quod illi uerbis et artibus aluerunt naturae principia, hi autem institutis et legibus. Pluris uero haec tulit una ciuitas, si minus sapientis quoniam id nomen illi tam restricte tenent, at certe summa laude dignos, quoniam sapientium praecepta et inuenta coluerunt. Atque etiam, quot et sunt laudandae ciuitates et fuerunt - quoniam id est in rerum natura longe maximi consili, constituere eam rem publicam quae possit esse diuturna -, si singulos numeremus in singulas, quanta iam reperiatur uirorum excellentium multitudo! Quodsi aut Italiae Latium, aut eiusdem Sabinam aut Volscam gentem, si Samnium, si Etruriam, si magnam illam Graeciam conlustrare animo uoluerimus, si deinde Assyrios, si Persas, si Poenos, si haec ...

V

... cati" et PHILVS: "praeclaram uero causam ad me defertis, cum me improbitatis patrocinium suscipere uoltis." "atqui id tibi" inquit LAELIVS "uerendum est, si ea dixeris quae contra iustitiam dici solent, ne sic etiam sentire uideare! Cum et ipse sis quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei, nec sit ignota consuetudo tua contrarias in partis disserendi, quod ita facillume uerum inueniri putes." Et PHILVS: "heia uero" inquit, "geram morem uobis et me oblinam sciens; quod quoniam qui aurum quaerunt non putant sibi recusandum, nos cum iustitiam quaeramus, rem multo omni auro cariorem, nullam profecto molestiam fugeret debemus. Atque utinam, quem ad modum oratione sum usurus aliena, sic mihi ore uti liceret alieno! nunc ea dicenda sunt L. Furio Philo, quae Carneades, Graecus homo et consuetus quod commodum esset uerbis

..."

Vt Carneadi respondeatis, qui saepe optimas causas ingenii calumnia ludificari solet. (Non p. 263,8).

VI

Carneades Academicae sectae philosophus, cuius in disserendo quae uis fuerit, quae eloquentia, quod acumen, qui nescit, ipsum ex praedicatione Ciceronis intelleget aut Lucilii, apud quem disserens Neptunus de re difficillima ostendit non posse id explicari, "non Carneaden si ipsum Orcus remittat" - is cum legatus ab Atheniensibus Romam missus esset, disputauit de iustitia copiose audiente Galba et Catone Censorio, maximis tunc oratoribus. Sed idem disputationem suam postridie pridie laudauerat sustulit, non quidem philosophi grauitate, cuius firma et stabilis debet esse sententia, sed quasi oratio exercitii genere in utramque partem disserendi; quod ille facere solebat ut alios quidlibet adserentes posset refutare. Eum disputationem qua iustitia euertitur apud Ciceronem Lucius Furius recordatur, credo quoniam de re publica disserebat, ut defensionem laudationemque eius induceret, sine qua putabat regi non posse rem publicam. Carneades autem ut Aristotelen refelleret ac Platonem iustitiae patronos, prima illa disputatione collegit ea omnia quae pro iustitia dicebantur, ut posset illa, sicut fecit, euertere. (Lact. inst. 5,14,3-5).

VII

Plurimi quidem philosophorum, sed maxime Plato et Aristoteles, de iustitia multa dixerunt, adserentes et extollentes eam summa laude uirtutem, quod suum cuique tribuat, quod aequitatem in omnibus seruet; et cum ceterae uirtutes quasi tacitae sint et intus inclusae, solam esse iustitiam, quae nec sibi tantum conciliata sit nec occulta, sed foras tota promineat, et ad bene faciendum prona sit, ut quam plurimis prosit. Quasi uero in iudicibus solis atque in potestate aliqua constitutis iustitia esse debeat et non in omnibus! atquin nullus est hominum ne infimorum quidem ac mendicorum, in quem iustitia cadere non possit. Sed quia ignorabant quid esset, unde proflueret, quid operis haberet, summam illam uirtutem, id est commune omnium bonum, paucis tribuerunt, eamque nullas utilitates proprias aucupari, sed alienis tantum commodis studere dixerunt. Nec inmerito extitit Carneades, homo summo ingenio et acumine, qui refelleret istorum oratione, et iustitiam quae fundamentum stabile non habebat euerteret, non quia uituperandam esse iustitiam sentiebat, sed ut illos defensores eius ostenderet nihil certi, nihil firmi de iustitia disputare. (Lact. epit. 50 [55], 5-8.) Iustitia foras spectat et proiecta tota est quae eminet. (Non p. 373,30: proiectum ... M. Tullius de Republica lib. II). Quae uirtus praeter ceteras totam se ad alienas utilitatis porrigit atque explicat. (Non p. 299,30: explicare ... M. Tullius de Republica lib. II).

VIII

(PHIL.) "... Et reperiret et tueretur, alter autem de ipsa iustitia quattuor impleuit sane grandis libros. Nam ab Chrysippo nihil magnum nec magnificum desideraui, qui suo quodam more loquitur, ut omnia uerborum momentis, non rerum ponderibus examinet illorum fuit herorum, eam uirtutem, quae est una, si modo est, maxime munifica et liberalis, et quae omnis magis quam sepse diligit, aliis nata potius quam sibi, excitare iacentem et in illo diuino solio non longe a sapientia conlocare nec uero illis aut uoluntas defuit quae enim iis scribendi alia causa aut quod omnino consilium fuit? - aut ingenium, quo omnibus praestiterunt: sed eorum et uoluntatem et copiam causa uicit ius enim de quo quaerimus ciuile est aliquod, naturale nullum; nam si esset, ut calida et frigida et amara et dulcia, sic esset iusta et iniusta eadem omnibus.

IX

Nunc autem, si quis illo Pacuuiano "inuehens alitum anguium curru" multas et uarias gentis et urbes despicere et oculis conlustrare possit, uideat primum in illa incorrupta maxume gente Aegyptiorum, quae plurimorum saeculorum et euentorum memoriam litteris continet, bouem quendam putari deum, quem Apim Aegyptii nominant, multaque alia portenta apud eosdem et cuiusque generis beluas numero consecratas deorum; deinde Graeciae sicut aput nos delubra magnifica humanis consecrata simulacris, quae Persae nefaria putauerunt, eamque unam ob causam Xerxes inflammari Atheniensium fama iussisse dicitur, inclusos parientibus contineri nefas esse duceret. Post autem cum Persis et Philippus, qui cogitauit, et Alexander, qui gessit, hanc bellandi causam inferebat, quod uellet Graeciae fana poenire; quae ne reficienda quidem Grai putauerunt, ut esset posteris ante os documentum Persarum sceleris sempiternum. Quam multi, ut Tauri in Axino, ut rex Aegypti Busiris, ut Galli, ut Poeni, homines immolare et pium et diis immortalibus gratissumum esse duxerunt! uitae uero instituta sic distant, ut Cretes et Aetoli latrocinari honestum putent, Lacedaemonii suos omnis agros esse dictitarint quos spiculo possent attingere. Athenienses iurare etiam publice solebant omnem suam esse terram quae oleam frugesue ferret; Galli turpe esse ducunt frumentum manu quaerere, itaque armati alienos agros demetunt; nos uero iustissimi homines, qui Transalpinas gentis oleam et uitem serere non sinimus, quos pluris sint nostra oliueta nostraeque uineae; quod cum faciamus, prudenter facere dicimur, iuste non dicimur, ut intellegatis discrepare ab aequitate sapientiam. Lycurgus autem, ille legum optumarum et aequissumi iuris inuentor, agros locupletium plebi ut seruitio colendos dedit.

X

Genera uero si uelim iuris institutorum morum consuetudinumque describere, non modo in tot gentibus uaria, sed in una urbe, uel in hac ipsa, milliens mutata demonstrem, ut hic iuris noster interpres alia nunc Manilius iura dicat esse de mulierum legatis et hereditatibus, alia solitus sit adulescens dicere nondum Voconia lege lata; quae quidem ipsa lex utilitatis uirorum gratia rogata in mulieres plena et iniuriae. Cur enim pecuniam non habeat mulier? cur uirgini Vestali sit heres, non sit matri suae? cur autem, si pecuniae modus statuendus fuit feminis, P. Crassi filia posset habere, si unica patri esset, aeris milliens salua lege, mea triciens non posset ..."

XI

(PHIL.) "... sanxisset iura nobis, et omnes isdem et idem non alias aliis uterentur. Quaero autem, si iusti hominis et si boni est uiri parere legibus, quibus? at quaecumque erunt? at nec inconstantiam uirtus recipit, nec uarietatem natura patitur, legesque poena, non iustitia nostra comprobantur; nihil habet igitur naturale ius; ex quo illud efficitur, ne iustos quidem esse natura. An uero in legibus uarietatem esse dicunt, natura autem uiros bonos eam iustitiam sequi quae sit, non eam quae putetur? esse enim hoc boni uiri et iusti, tribuere id cuique quod sit quoque dignum. Ecquid ergo primum mutis tribuemus beluis? non enim mediocres uiri sed maxumi et docti, Pythagoras et Empedocles, unam omnium animantium condicionem iuris esse denuntiant, clamatque inexpiabilis poenas impendere iis a quibus uiolatum sit animal. Scelus est igitur nocere bestiae, quod scelus qui uelit ..."

XII

Vel si iustitiam sequi uolet, diuini tamen iuris ignarus, gentis suae leges tamquam uerum ius amplectetur, quas non utique iustitia sed utilitas repperit. Cur enim per omnes populos diuersa et uaria iura sunt condita, nisi quod una quaeque gens id sibi sanxit quod putauit rebus suis utile? quantum autem ab iustitia recedat utilitas, populus ipse Romanus docet, qui per fetiales bella indicendo et legitime iniurias faciendo semperque aliena cupiendo atque rapiendo possessionem sibi totius orbis comparauit. (Lact inst 6, 9, 2-4.) Ni fallor enim, omne regnum uel imperium bellis quaeritur et uictoriis propagatur. Porro bella et uictoriae captis et euersis plurimum urbibus constant. Id negotium sine deorum iniuria non est; eadem strages moenium et templorum, pares caedes ciuium et sacerdotum, nec dissimiles rapinae sacrarum diuitiarum et profanarum. Tot igitur sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot de deis quot de gentibus triumphi, tot manubiae quot manent adhuc simulacra captiuorum deorum. (Tertull. apol. 25, 14-15.). Carneades ergo, quoniam erant infirma quae a philosophis adserebantur, sumpsit audaciam refellendi, quia refelli posse intellexit. Eius disputationis summa haec fuit: iura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet uaria pro moribus, et apud eosdem pro temporibus saepe mutata, ius autem naturale esse nullum; omnes et homines et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri; proinde aut nullam esse iustitiam, aut si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens. Et inferebat haec argumenta: omnibus populis qui florerent inperio, et Romanis quoque ipsis qui totius orbis potirentur, si iusti uelint esse, hoc est si aliena restituant, ad casas esse redeundum et in egestate ac miseriis iacendum. (Lact. inst. 5,16. 2-4.) Commoda praeterea patriai prima putare sublata hominum discordia nihil est omnino. Quae sunt enim patriae commoda nisi alterius ciuitatis aut gentis incommoda? id est fines propagare aliis uiolenter ereptos, augere imperium, uectigalia facere maiora. ... Haec itaque ut ipsi appellant bona quisquis patriae adquisiuerit, hoc est qui euersis ciuitatibus gentibusque deletis aerarium pecunia referserit, agros ceperit, ciues suos locupletiores fecerit, hic laudibus fertur in caelum, in hoc putatur summa et perfecta esse uirtus; qui error non modo populi et imperitorum, sed etiam philosophorum est, qui praecepta quoque dant ad iniustitiam, ne stultitiae ac malitiae disciplina et auctoritas desit. (Lact. inst. 6,6,19 et 23.)

XIII

(PHIL.) ... Sunt enim omnes, qui in populum uitae necisque potestatem habent, tyranni, sed se Iouis optimi nomine malunt reges uocari. Cum autem certi propter diuitias aut genus aliquas opes rem publicam tenent, est factio, sed uocantur illis optimates. Si uero populus plurimum potest, omniaque eius arbitrio geruntur, dicitur illa libertas, est uero licentia. Sed cum alius alium timet, et homo hominem et ordo ordinem, tum quia sibi nemo confidit, quasi pactio fit inter populum et potentis; ex quo existit id, quod Scipio laudabat coniunctum ciuitatis genus; etenim iustitiae non natura nec uoluntas sed inbecillitas mater est. Nam cum de tribus unum est optandum, aut facere iniuriam nec accipere, aut et facere et accipere, aut neutrum, optumum est facere impune si possis, secundum nec facere nec pati, miserrimum digladiari semper tum faciendis tum accipiendis iniuriis. Ita qui primum illud adsequi ..."

XIV

Nam cum quaereretur ex eo, quo scelere inpulsus mare haberet infestum uno myoparone, "eodem" inquit "quo tu orbem terrae". (Non. p. 125,12 et 318,18).

XV

(PHIL.) "... Omni mementote. Sapientia iubet augere opes, amplificare diuitias, proferre fines - unde enim esset illa laus in summorum imperatorum incisa monumentis "finis imperii propagauit", nisi aliqui de alieno accessisset? - imperare quam plurimis, frui uoluptatibus, pollere regnare dominari; iustitia autem praecipit parcere omnibus, consulere generi hominum, suum cuique reddere, sacra publica aliena non tangere. Quid igitur efficitur si sapientiae pareas? diuitiae, potestates, opes, honores, imperia, regna uel priuatis uel populis. Sed quoniam de re publica loquimur, suntque inlustriora quae publice fiunt, quoniamque eadem est ratio iuris in utroque, de populi sapientia dicendum puto, et ut iam omittam alios: noster hic populus, quem Africanus hesterno sermone a stirpe repetiuit, cuius imperio iam orbis terrae tenetur, iustitia an sapientia est e minimo omnium maximus factus? ...(PHIL.) "... Praeter Arcadas et Atheniensis, qui credo timentes hoc interdictum iustitiae ne quando existeret, commenti sunt se de terra tamquam hos ex aruis musculos extitisse.

XVI

Ad haec illa dici solent primum ab iis qui minime sunt in disserendo mali; qui in hac causa eo plus auctoritatis habent, quia cum de uiro bono quaeritur, quem apertum et simplicem uolumus esse, non sunt in disputando uafri, non ueteratores, non malitiosi: negant enim sapientem idcirco uirum bonum esse, quod eum sua sponte ac per se bonitas et iustitia delectet, sed quod uacua metu cura sollicitudine periculo uita bonorum uirorum sit, contra autem improbis semper aliqui scrupus in animis haereat, semper iis ante oculos iudicia et supplicia uersentur; nullum autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum praemium tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes, damna ..."

XVII

(PHIL.) "Quaero: si duo sint, quorum alter optimus uir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore ciuitas, ut bonum illum uirum sceleratum, facinerosum, nefarium putet, contra autem eum qui sit inprobissimus existimet esse summa probitate ac fide, proque hac opinione omnium ciuium bonus ille uir uexatur, rapiatur, manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur, uinciatur, uratur, exterminetur, egeat, postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse uideatur, contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes undique copiae conferantur, uir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni fortuna optima iudicetur: quis tandem erit tam demes qui dubitet utrum se esse malit?

XVIII

Quod in singulis, idem est in populis; nulla est tam stulta ciuitas, quae non iniuste imperare malit quam seruire iuste. Nec uero longius abibo: consul ego quaesiui, cum uos mihi essetis in consilio, de Numantino foedere. Qui ignorabat Q. Pompeium fecisse foedus, eadem in causa esse Mancinum? alter uir optimus etiam suasit rogationem me ex senatus consulto ferente, aliter acerrime se defendit. Si probitas, si fides, Mancinus haec attulit, si ratio, consilium, prudentia, Pompeius antistat. Vtrum ..."

XIX

Tum omissis communibus ad propria ueniebat [Carneades]. Bonus uir, inquit, si habeat seruum fugitiuum uel domum insalubrem ac pestilentem, quae uita solus sciat, et ideo proscribat ut uendat, utrumne profitebitur fugitiuum se seruum uel pestilentem domum uendere, an celabit emptorem? si profitebitur, bonus quidem, quia non fallet, sed tamen stultus iudicabitur, quia uel paruo uendet uel omnino non uendet; si celabit, erit quidem sapiens, quia rei consulet, sed idem malus, quia fallet. Rursus si reperiat aliquem qui orichalcum se putet uendere, cum sit illud aurum, aut plumbum, cum sit argentum, tacebitne ut id paruo emat, an indicabit ut magno? stultum plane uidetur malle magno. Vnde intellegi uolebat et eum qui sit iustus ac bonus stultum esse, et eum qui sapiens malum, et tamen sine pernicie fieri posse, ut sint homines paupertate contenti.

XX

Transcendebat ergo ad maiora, in quibus nemo posset sine periculo uitae iustus esse; dicebat enim; nempe iustitia est hominem non occidere, alienum prorsus non attingere. Quid ergo iustus faciet, si forte naufragium fecerit, et aliquis inbecillior uiribus tabulam ceperit? nonne illum tabula deturbabit, ut ipse conscendat, eaque nixus euadat, maxime cum sit nullus medio mari testis? si sapiens est, faciet: ipsi enim pereundum est nisi fecerit; si autem mori maluerit quam manus inferre alteri, iam iustus ille, sed stultus est, qui uitae suae non parcat, dum parcit alienae. Item si acie suorum fusa hostes insequi coeperint, et iustus ille nanctus fuerit aliquem saucium equo insidentem, eine parcet ut ipse occidatur, an deiciet ex equo ut ipse hostem possit effugere? quod si fecerit, sapiens, sed idem malus, si non fecerit, iustus, sed idem stultus sit necesse est. Ita ergo iustitiam cum in duas partes diuisisset, alteram ciuilem esse dicens, alteram naturalem, utramque subuertit, quod illa ciuilis sapientia sit quidem, sed iustitia non sit, naturalis autem illa iustitia sit quidem, sed non sit sapientia. Arguta haec plane ac uenenata sunt, et quae M. Tullius non potuerit refellere; nam cum faciat Laelium Furio respondentem pro iustitiaque dicentem, inrefutata haec tamquam foueam praetergressus est, ut uideatur idem Laelius non naturalem, quae in crimen stultitiae uenerat, sed illam ciuilem defendisse iustitiam, quam Furius sapientiam quidem esse concesserat, sed iniustam. (Lact. inst. 5,16, 5-13.)

XXI

(PHIL.) "... Non grauarer Laeli, nisi et hos uelle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum quidem id fieri non potest: ne desis omnes te rogamus. (Gell. 1,22,8 in libro quoque de re publica tertio id ipsum uerbum [superesse] Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt). Sed iuuentuti nostrae minime audiendus; quippe si ita sensit ut loquitur, est homo inpurus; sin aliter, quod malo, oratio est tamen inmanis. (Non.p. 323,18 [inmane] quippe ... inmanis et 324,15 [inpurus] sed ... inpurus).

XXII

(LAEL.) "Est quidem uera lex recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnis, constans, sempiterna, quae uocet ad officium iubendo, uetando a fraude deterreat, quae tamen neque probos frustra iubet uat uetat, nec improbos iubendo aut uetando mouet. Huic legi nec obrogari fas est, neque derogari aliquid ex hac licet, neque tota abrogari potest, nec uero aut per senatum aut per populum solui hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres Sextus Aelius, nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et inmutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus: ille legis huius inuentor, disceptator, lator; cui qui non parebit, ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera supplicia quae putantur effugerit. (Lact. inst. 6,8, 6-9 suscipienda igitur dei lex est, quae nos ad hoc iter dirigat, illa sancta, illa caelestis, quam Marcus Tullius in libro de re publica tertio paene diuina uoce depinxit; cuius ego, ne plura dicerem, uerba subieci).

XXIII

August. ciu. 22,6: scio in libro Ciceronis tertio, nisi fallor, de re publica disputari: nullum bellum suscipi a ciuitate optima nisi aut pro fide aut pro salute. Quid autem dicat pro salute, uel intellegi quam salutem uelit, alio loco demonstrans: sed his poenis quas etiam stultissimi sentiunt, egestate, exsilio, uinculis, uerberibus, elabuntur saepe priuati oblata mortis celeritate, ciuitatibus autem mors ipsa poena est, quae uidetur a poena singulos uindicare; debet enim constituta sic esse ciuitas ut aeterna sit. Itaque nullus interitus est rei publicae naturalis ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, uerum etiam optanda persaepe. Ciuitas autem cum tollitur, deletur, extinguitur, simile eos quodam modo, ut parua magnis conferamus, ac si omnis his mundus intereat et concitat. Isid. etym. 18,12 sq.: quattuor autem sunt genera bellorum, id est iustum, iniustum, ciuile et plus quam ciuile. Iustum bellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetitis aut propulsandorum hostium causa. Iniustum bellum est quod de furore, non de legitima ratione initur; de quo in Republica Cicero dicit: illa iniusta bella sunt quae sunt sine causa suscepta. Nam extra quam ulciscendi aut propulsandorum hostium causa bellum geri iustum nullum potest. Et hoc idem Tullius paruis interiectis subdidit: nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi de repetitis rebus. Noster autem populus sociis defendendis terrarum iam omnium potitus est. (Non p. 498,16 [genetiuus pro ablatiuo]).

XXIV

Disputatur certe acerrime atque fortissime in eisdem ipsis de re publica libris aduersus iniustitiam pro iustitia, et quoniam, cum prius ageretur pro iniustitiae partibus contra iustitiam, et diceretur nisi per iniustitiam rem publicam stare augerique non posse, hoc ueluti ualidissimum positum erat, iniustum esse ut homines hominibus dominantibus seruiant; quam tamen iniustitiam nisi sequatur imperiosa ciuitas, cuius est magna res publica, non eam posse prouinciis imperare: responsum est a parte iustitiae, id eo iustum esse, quod talibus hominibus sit utilis seruitus, et pro utilitate eorum fieri cum recte fit, id est cum inprobis aufertur iniuriarum licentia, et domiti melius se habebunt, quia indomiti deterius se habuerunt; subditumque est, ut ista ratio firmaretur, ueluti a natura sumptum nobile exemplum, atque dictum est: an non cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infirmorum datum? cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini iracundiaeque et ceteris uitiosis eiusdem animi partibus? (Aug. ciu. 19,21.)

XXV

Sed et imperandi et seruiendi sunt dissimilitudines cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini, sed corpori ut rex ciuibus suis aut parens liberis, libidini autem ut seruis dominus, quod eam coercet et frangit, sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia ciuibus sociisque praesunt ut corporibus animus, domini autem seruos ita fatigant ut optima pars animi, id est sapientia, eiusdem animi uitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras. Est enim genus iniustae seruitutis, cum ii sunt alterius qui sui possunt esse; cum autem ii famulantur ... (Non p. 109,2).

XXVI

Si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et uelle aliquem inprudentem super eam assidere cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris nisi monueris ne assidat, sed inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit? sed nimis multa. Perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec ad utilitatem referantur, uirum bonum non posse reperiri; deque his rebus satis multa in nostris de re publica libris sunt dicta a Laelio. (Cic. Fin. 2,18,59.)

Et si, ut nos a te admonemur, recte in illis libris diximus nihil esse bonum nisi quod honestum, nihil malum nisi quod turpe sit ... (Cic. Att. 10,4,4.)

XXVII

Filiola tua te delectari laetor et probari tibi physiken esse ten pros ta tekna. Etenim si hoc non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio; qua sublata uitae societas tollitur. "Bene eueniat" inquit Carneades, spurce, sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron; qui cum omnia ad se referant, numquam quicquam alterius causa fieri putent, et cum ea re bonum uirum oportere esse dicant, ne malum habeat, non quo in natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui, non de bono uiro. Sed haec opinor sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti. (Cic. Att. 7,2,4.) In quibus assentior sollicitam et periculosam iustitiam non esse sapientis. (Prisc. 8,6,32 p. 399 H.).

XXVIII

Apud Ciceronem idem ille iustitiae defensor Laelius: uult inquit paene uirtus honorem, nec est uirtutis ulla alia merces. Et plane, et quidem uirtute, dignissima quam tu Laeli numquam poteras suspicari; nihil enim diuinarum noueras litterarum. Quam talem illa, inquit, accipit facile, exigit non acerbe. Erras uehementer, si putas ab homine praemium solui posse uirtuti, cum ipse alia loco uerissime dixeris: huic tu uiro quas diuitias obicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat humana, sua bona diuina iudicat. Quis ergo te sapientem Laeli putet, cum ipse tibi loquare contraria, et paulo post uirtuti adimas quae dedisti? sed uidelicet ignorantia ueri facit incertam labantemque sententiam. Deinde quid adiungis? sed si aut ingrati uniuersi aut inuidi multi aut inimici potentes suis uirtutem praemiis spoliant - o quam fragilem, quam inanem uirtutem induxisti, si spoliari praemio suo potest! quae si bona sua diuina iudicat, ut aiebas, qui possunt existere tam ingrati, tam inuidi, tam potentes, qui uirtutem spoliare ualeant iis bonis quae fuerint in eam conlata diuinitus? .. ne illa se inquit multis solaciis oblectat, maximeque suo decore se ipsa sustentat. (Lact. inst. 5,18, 4-8). Sed uidelicet homines docti atque sapientes contra uim tantae auctoritatis .... acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio de re publica libro a Cicerone commemoratum est. Nam cum Herculem et Romulum ex hominibus deos esse factos adseueraret, quorum non corpora inquit sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset a terra nisi in terra maneret. (Aug. ciu. 22,4).

Numquam uiri fortissimi fortitudinis inpigritatis, patientiae ... (Non. p. 125,18).

Pyrrhi uidelicet largitas Fabricio aut Samnitium copiae Curio defuerunt. (Non. p. 132,17). Cuius etiam focum Cato ille noster, cum uenerat ad se in Sabinos, ut ex ipso audiebamus, uisere solebat, apud quem sedens ille Samnitium, quondam hostium [tum], iam clientium suorum, dona relegauerat. (Non. p. 522,26).

XXIX

(LAEL.) ... Asia Ti. Gracchus, perseuerauit in ciuibus, sociorum nominisque Latini iura neclexit ac foedera. Quae si consuetudo ac licentia manare coeperit latius, imperiumque nostrum ad uim a iure traduxerit, ut qui adhuc uoluntate nobis oboediunt, terrore teneantur, etsi nobis qui id aetatis sumus euigilatum fere est, tamen de posteris nostris et de illa immortalitate rei publicae sollicitor, quae poterat esse perpetua, si patriis uiueretur institutis et moribus."

XXX

Quae cum dixisset Laelius, etsi omnes qui aderant significabant ab eo se esse admodum delectatos, tamen praeter ceteros SCIPIO quasi quodam gaudio elatus: "multas tu quidem" inquit "Laeli saepe causas ita defendisti, ut ego non modo tecum Seruium Galbam collegam nostrum, quem tu quoad uixit omnibus anteponebas, uerum ne Atticorum quidem oratorum quemquam aut suauitate ... Duas sibi res, quo minus in uulgus et in foro diceret, confidentiam et uocem, defuisse. (Non p. 262,24). Inclusorum hominum gemitu mugiebat taurus. (schol. Iuuenal. sat. 6,468: de quo [tauro Phalaridis] Cicero dicit).

XXXI

(SCIP.) " ... Reportare. Ergo illam rem populi, id est rem publicam, quis diceret tum cum crudelitate unius oppressi essent uniuersi, neque esset unum uinculum iuris nec consensus ac societas coetus, quod est populus? atque hoc idem Syracusis. Vrbs illa praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam, omnium autem esse pulcherrimam, arx uisenda, portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, uiae latae, porticus, templa, muri nihilo magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illas res publica; nihil enim populi, et unius erat populus ipse. Ergo ubi tyrannus est, ibi non uitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane nullam esse rem publicam."

XXXII

"Praeclare quidem dicis" LAELIVS; "etenim uideo iam quo pergat oratio." (SCIP.) "uides igitur ne illam quidem quae tota sit in factionis potestate, posse uere dici rem publicam." (LAEL.) "sic plane iudico." (SCIP.) "et rectissime quidem iudicas; quam enim fuit tum Atheniensium res, cum post magnum illud Peloponnesiacum bellum triginta uiri illi urbi iniustissime praefuerunt? num aut uetus gloria ciuitatis, aut species praeclara oppidi, aut theatrum, gymnasia, porticus, aut propylaea nobilia aut arx aut admiranda opera Phidiae, aut Piraeus ille magnificus rem publicam efficebat? "minime uero" LAELIVS "quoniam quidem populi res non erat." (SCIP.) "quid? cum decemuiri Romae sine prouocatione fuerunt tertio illo anno, cum uindicias amisisset ipsa libertas?" (LAEL.) "populi nulla res erat, immo uero id populus egit ut rem suam recuperaret."

XXXIII

(SCIP.) "uenio nunc ad tertium genus illud, in quo esse uidebuntur fortasse angustiae. Cum per populum agi dicuntur et esse in populi potestate omnia, cum de quocumque uolt supplicium sumit multitudo, cum agunt, rapiunt, tenent, dissipant quae uolunt, potesne tum Laeli negare rem esse illam publicam? cum populi sint omnia, quoniam quidem populi esse rem uolumus rem publicam." Tum LAELIVS: "ac nullam quidem citius negauerim esse rem publicam, quam istam quae tota plane sit in multitudinis potestate. Nam si nobis non placebat Syracusis fuisse rem publicam, neque Agrigenti neque Athenis cum essent tyranni, neque hic cum decemuiri, non uideo qui magis in multitudinis dominatu rei publicae nomen appareat, quia primum mihi populus non est, ut tu optime definisti Scipio, nisi qui consensu iuris continetur, sed est tam tyrannus iste conuentus, quam si esset unus, hoc etiam taetrior quia nihil ista, quae populi speciem et nomen imitatur, immanius belua est. Nec uero conuenit, cum furiosorum bona legibus in adgnatorum potestate sint, quod eurum iam ..."

XXXIV

(SCIP.) "... dici possint, cur illa sit res publica resque populi, quae sunt dicta de regno." "et multo etiam magis," inquit MVMMIVS; "nam in regem potius cadit domini similitudo, quod est unus; plures uero boni in qua re publica rerum potientur, nihil poterit esse illa beatius. Sed tamen uel regnum malo quam liberum populum; id enim tibi restas genus uitiosissumae rei publicae tertium."

XXXV

Ad hunc SCIPIO "adgnosco", inquit, "tuum morem istum Spuri auersum a ratione populari; et quamquam potest id lenius ferri quam tu soles ferre, tamen adsentior nullam esse de tribus his. Generibus quod sit probandum minus. Illud tamen non adsentior iusto praestare regi optimates; si enim sapientia est quae gubernet rem publicam, qui tandem interest, haec in unone sit an in pluribus? sed errore quodam fallimur ita disputando; cum enim optumates appellantur, nihil potest uideri praestabilius; quid enim optumo melius cogitari potest? cum autem regis est facta mentio, occurrit animis rex etiam iniustus. Nos autem de iniusto rege nihil loquimur nunc, cum de ipsa regali re publica quaerimus. Quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem: fortasse non tam illius te rei publicae paenitebit." (MVMM.) "quam igitur relinquis populari rei publicae laudem?" tum ille (SCIP.) "quid? tibi tandem Spuri Rhodiorum, apud quos nuper fuimus una, nullane uidetur esse res publica? (MVMM.) "mihi uero uidetur, et minime quidem uituperanda." (SCIP.) "recte dicis; sed si meministi, omnes erant idem tum de plebe tum senatores, uicissitudinesque habebant quibus mensibus populari munere fugerentur, quibus senatorio; utrubique autem conuenticium accipiebant, et in theatro et in curia res capitalis et reliquas omnis iudicabant idem; tantum poterat tantique erat quanti multitudo senatus ..."

FRAGMENTA

1

Est igitur quiddam turbulentum in hominibus singulis, quod uel exultat uoluptate, uel molestia frangitur. (Non p. 301,5). 2. Sed ut ipsi * seu animum periclitentur * sum uident quid se putent esse facturos. (Non p. 364,7). 3. Poeni primi mercaturis et mercibus suis auaritiam et magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum importauerunt in Graeciam. (Non p. 431,11). 4. Sardanapallus ille uitiis multo quam nomine ipso deformior. 5. Nisi si quis Athonem pro monumento uult funditus effingere. Quis enim est Athos aut Olympus tantus? (Prisc. 6,13,70 p. 255,9 H.: "Athos Athonis" protulit Cicero in III de republica). 6. Enitar enim suo loco ut ostendam secundum definitiones ipsius Ciceronis, quibus quid sit res publica et quid sit populus loquente Scipione breuiter exposuit, adtestantibus etiam multis siue ipsius siue eorum quos loqui fecit in eadem disputatione sententiis, numquam illam fuisse rem publicam, quia numquam in ea fuerit uera iustitia. Secundum probabiliores autem definitiones pro suo modo quodam res publica fuit, et melius ab antiquioribus Romanis quam a posterioribus administrata est. (Aug. ciu. 2,21.)