I
CICERO FILIVS. Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quae mihi tu de ratione dicendi Graece tradidisti, si modo tibi est otium et si uis. CICERO PATER. An est, mi Cicero, quod ego malim quam te quam doctissimum esse? Otium autem primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi potestas data est; deinde ista tua studia uel maximis occupationibus meis anteferrem libenter. C. F. Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te uicissim isdem de rebus Latine interrogem? C. P. Sane, si placet. Sic enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti, et tu ordine audies quae requires. C. F. Quot in partis tribuenda est omnis doctrina dicendi? C. P. Tris. C. F. Cedo quasi C. P. Primum in ipsam uim oratoris, deinde in orationem, tum in quaestionem. C. F. In quo est ipsa uis? C. P. In rebus et in uerbis. Sed et res et uerba inuenienda sunt et conlocanda. Proprie autem in rebus inuenire, in uerbis eloqui dicitur. Conlocare autem, etsi est commune, tamen ad inueniendum refertur. Vox motus uultus atque omnis actio eloquendi comes est; earum rerum omnium custos memoria. C. F. Quid? Orationis quot sunt partes? C. P. Quattuor. Earum duae ualent ad rem docendam, narratio et confirmatio; ad impellendos animos duae, principium et peroratio. C. F. Quid? Quaestio quasnam habet partis? C. P. Infinitam, quam consultationem appello, et definitam, quam causam nomino.
II
C. F. Quoniam igitur inuenire primum est oratoris, quid quaeret? C. P. Vt inueniat, quem ad modum fidem faciat eis quibus uelit persuadere, et quem ad modum motum eorum animis adferat. C. F. Quibus rebus fides fit? C. P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis aut adsumptis. C. F. Quos uocas locos? C. P. In quibus latent argumenta. C. F. Quid est argumentum? C. P. Probabile inuentum ad faciendam fidem. C. F. Quo modo igitur duo genera ista diuidis? C. P. Quae sine arte putantur, ea remota appello, ut testimonia; insita, quae inhaerent in ipsa re. C. F. Testimoniorum quae genera sunt? C. P. Diuinum et humanum; diuinum est ut oracula auspicia, ut uaticinationes et responsa sacerdotum haruspicum coniectorum; humanum, quod spectatur ex auctoritate, ex uoluntate, ex oratione aut libera aut expressa, in quo insunt scripta pacta promissa iurata quaesita. C. F. Quae sunt quae dicis insita? C. P. Quae [iura] infixa sunt rebus ipsis, ut definitio, ut contrarium, ut ea quae sunt aut ipsi aut contrario eius aut similia aut dissimilia aut consentanea aut dissentanea; ut ea quae sunt quasi coniuncta aut quae quasi pugnantia inter se; ut earum rerum de quibus agitur causae; ut causarum euentus, id est, quae sunt effecta de causis; ut distributiones, ut genera partium generumue partes; ut primordia rerum et quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid argumenti; ut rerum contentiones, quid maius, quid par, quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut facultates comparantur.
III
C. F. Omnibusne igitur ex istis locis argumenta sumemus? C. P. Immo uero scrutabimur et quaeremus ex omnibus, sed adhibebimus iudicium, ut leuia semper eiciamus, non numquam etiam communia praetermittamus et non necessaria. C. F. Quoniam de fide respondisti, uolo audire de motu. C. P. Tu loco quidem quaeris, sed plenius quod uis explicabitur, cum ad orationis ipsius quaestionumque rationem uenero. C. F. Quid sequitur igitur? C. P. Cum inueneris, conlocare; cuius in infinita quaestione ordo idem fere quem exposui locorum; in definita autem adhibenda sunt illa etiam quae ad motus animorum pertinent. C. F. Quo modo igitur ista explicas? C. P. Habeo communia praecepta fidem faciendi et commouendi. Quoniam fides est firma opinio, motus autem animi incitatio aut ad uoluptatem aut ad molestiam aut ad cupiditatem aut ad metum - tot sunt enim [motus] genera, partes plures generum singulorum - omnem conlocationem ad finem accommodo quaestionis. Nam est in proposito finis fides, in causa [et] fides et motus. Qua re cum de causa dixero, in quo inest propositum, de utroque dixero. C. F. Quid habes igitur de causa dicere? C. P. Auditorum eam genere distingui. Nam aut auscultator modo est qui audit aut disceptator, id est rei sententiaeque moderator; ita aut ut delectetur qui audit aut ut statuat aliquid. Statuit autem aut de praeteritis, ut iudex, aut de futuris, ut senator; sic tria haec genera iudici deliberationis exornationis; quae quia in laudationes maxime conferatur, proprium iam habet ex eo nomen.
IV
C. F. Quas res sibi proponit in istis tribus generibus orator? C. P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saeuitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis. C. F. Cur igitur hoc loco exponis genera causarum? C. P. Vt rationem conlocandi ad finem cuiusque accommodem. C. F. Quonam tandem modo? C. P. Quia quibus in orationibus delectatio finis est, uarii sunt ordines conlocandi. Nam aut temporum seruantur gradus aut generum distributiones; aut a minoribus ad maiora ascendimus aut a maioribus ad minora delabimur; aut haec inaequabili uarietate distinguimus, cum parua magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia. C. F. Quid, in deliberatione quid spectas? C. P. Principia uel non longa uel saepe nulla. Sunt enim ad audiendum qui deliberant sua causa parati. Nec multum sane saepe narrandum [est]. Est enim narratio praeteritarum rerum aut praesentium; suasio autem futurarum. Qua re ad fidem et ad motum adhibenda est omnis oratio. C. F. Quid, in iudiciis quae est conlocatio? C. P. Non eadem accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem persequitur et singula argumenta quasi hastas in manu conlocat, uehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis decretis testimoniis accuratiusque in singulis commoratur, eis orationis praeceptis, quae ad incitandos animos ualent, et in reliqua oratione paulum digrediens de cursu dicendi utitur et uehementius in perorando. Est enim propositum, ut iratum efficiat iudicem.
V
C. F. Quid faciendum est contra reo? C. P. Omnia longe secus. Principia sumenda ad beneuolentiam conciliandam; narrationes aut amputandae, quae laedunt, aut relinquendae, si totae sunt molestae; firmamenta ad fidem posita aut per se diluenda aut obscuranda aut digressionibus obruenda; perorationes autem ad misericordiam conferendae. C. F. Semperne igitur ordinem conlocandi quem uolumus tenere possumus? C. P. Non sane; nam auditoris aures moderantur oratori prudenti et prouido: eae quod respuunt immutandum est. C. F. Expone deinceps quae ipsius orationis uerborumque praecepta sint. C. P. Vnum genus est eloquendi sua sponte fusum; alterum uersum atque mutatum. Prima uis est in simplicibus uerbis, in coniunctis secunda. Simplicia inuenienda sunt, coniunctio conlocanda est. Et simplicia uerba partim natiua sunt partim reperta. Natiua ea, quae significata sunt sensu; reperta, quae ex eis facta sunt et nouata aut similitudine aut imitatione aut inflexione aut adiunctione uerborum. Atque etiam est haec distinctio in uerbis; altera natura, tractatione altera. Natura, ut sint alia sonantiora grandiora leuiora et quodam modo nitidiora, alia contra; tractatione autem, cum aut propria sumuntur rerum uocabula aut addita ad nomen aut noua aut prisca aut ab oratore modificata et inflexa quodam modo; qualia sunt ea quae transferuntur aut inmutantur, aut ea quibus tamquam abutimur, aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter tollimus, quaeque admirabilius quam sermonis consuetudo patitur ornamus.
VI
C. F. Habeo de simplicibus uerbis, nunc de coniunctione quaero. C. P. Numeri quidam sunt in coniunctione seruandi consecutioque uerborum. Numeros aures ipsae metiuntur, ne aut non compleas uerbis quod proposueris aut redundes. Consecutio autem, ne generibus numeris temporibus personis casibus perturbetur oratio. Nam ut in simplicibus uerbis quod non est Latinum, sic in coniunctis quod non est consequens uituperandum est. Communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breue probabile inlustre suaue. Dilucidum fiet usitatis uerbis propriis dispositis, [aut] circumscriptione conclusa aut intermissione aut concisione uerborum; obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione uerborum. Breuitas autem conficitur simplicibus uerbis, semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut dilucide dicas seruiendo. Probabile autem genus est orationis, si non nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas ac pondus in uerbis, si sententiae uel graues uel aptae opinionibus hominum ac moribus. Inlustris est autem oratio, si et uerba grauitate delecta ponuntur et translata et supralata et ad nomen adiuncta et duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque imitatione rerum non abhorrentia. Est enim haec pars orationis, quae rem constituat paene ante oculos; is enim maxime sensus attingitur, sed et ceteri tamen et maxime mens ipsa moueri potest. Sed quae dicta sunt de oratione dilucida, cadunt in hanc inlustrem omnia. Est enim plus aliquanto inlustre quam illud dilucidum. Altero fit ut intellegamus, altero ut uidere uideamur. Suaue autem genus erit dicendi primum elegantia et iucunditate uerborum sonantium et leuium: deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum uocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque uerborum, cum ex contrariis sumpta uerbis uerba paribus paria respondeant relataque ad idem uerbum et geminata ac duplicata uel etiam saepius iterata ponantur constructioque uerborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur. Fiet etiam suauis oratio, cum aliquid aut inusitatum aut inauditum aut nouum dicas. Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque mouet ea quae motum aliquem animis ciet oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores; qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore alia existimari uidentur idque comitate fieri magis quam uanitate. Sed sunt multa suauitatis praecepta, quae orationem aut magis obscuram aut minus probabilem faciunt. Itaque hoc etiam loco nobis est ipsis quid causa postulet iudicandum.
VII
C. F. Reliquum est igitur ut dicas de conuersa oratione atque mutata. C. P. Est quidem id genus totum in commutatione uerborum, quae simplicibus in uerbis ita tractatur, ut aut ex uerbo dilatetur aut in uerbum contrahatur oratio; ex uerbo, cum aut proprium aut idem significans aut factum uerbum in plura uerba diducitur; ex oratione, cum aut definitio ad unum uerbum reuocatur aut adsumpta uerba remouentur aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum uerbum ex duobus. In coniunctis autem uerbis triplex adhiberi commutatio potest non uerborum sed tantum modo ordinis, ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit, inuertatur ordo et idem quasi sursum uersum retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloquendi autem exercitatio maxime in hoc toto conuertendi genere uersatur. C. F. Actio igitur sequitur, ut opinor. C. P. Est ita: quae quidem oratori et cum rerum et cum uerborum momentis commutanda maxime est. Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suauem non uerbis, sed uarietate uocis motu corporis uultu, quae plurimum ualebunt, si cum orationis genere consentient et eius uim ac uarietatem subsequentur. C. F. Num quidnam tibi de oratore ipso restat aliud? C. P. Nihil sane praeter memoriam, quae est gemina litteraturae quodam modo et in dissimili genere persimilis. Nam ut illa constat ex notis litterarum et ex eo in quo imprimuntur ipsae notae, sic confectio memoriae tamquam cera locis utitur et in his imagines ut litteras conlocat.
VIII
C. F. Quoniam igitur uis oratoris omnis exposita est, quid habes de orationis praeceptis dicere? C. P. Quattuor eius partis esse, quarum prima et postrema ad motum animi ualet - is enim est initiis et perorationibus concitandus - secunda narratio et tertia confirmatio fidem facit orationi. Sed amplificatio quamquam habet proprium locum, saepe etiam primum, postremum quidem fere semper, tamen reliquo in cursu orationis adhibenda est maximeque cum aliquid aut confirmatum est aut reprehensum. Itaque ad fidem quoque [uel] plurimum ualet; est enim amplificatio uehemens quaedam argumentatio; ut illa docendi causa, sic haec commouendi. C. F. Perge igitur ordine quattuor mihi istas partis explicare. C. P. Faciam et a principiis primum ordiar, quae quidem ducuntur aut ex personis aut ex rebus ipsis. Sumuntur autem trium rerum gratia: ut amice, ut intellegenter, ut attente audiamur. Quorum primus locus est in personis nostris disceptatorum aduersariorum; e quibus initia beneuolentiae conciliandae comparantur aut meritis nostris aut dignitate aut aliquo genere uirtutis et maxime liberalitatis offici iustitiae fidei; contrariisque rebus in aduersarios conferendis et cum eis qui disceptant aliqua coniunctionis aut causa aut spe significanda; et si in nos aliquod odium offensioue conlata sit, ea tollenda minuendaue aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando. Intellegenter autem ut audiamur et item attente, ab ipsis rebus ordiendum est. Sed facillime discit auditor et quid agatur intellegit, si complectare in principio genus naturamque causae, si definias, si diuidas, si neque prudentiam eius impedias confusione partium nec memoriam multitudine; quaeque mox de narratione dilucida dicentur, eadem etiam huc poterunt recte transferri. Vt attente autem audiamur, trium rerum aliqua consequemur; nam aut magna quaedam proponemus aut necessaria aut coniuncta cum ipsis apud quos res agetur. Sit autem hoc etiam in praeceptis, ut, si quando tempus ipsum aut res aut locus aut interuentus alicuius aut interpellatio aut ab aduersario dictum aliquod et maxime in perorando dederit occasionem nobis, ut dicamus aliquid ad tempus apte, ne relinquamus; et, quae suo loco de amplificatione dicemus, multa ex eis poterunt ad principiorum praecepta transferri.
IX
C. F. Quid, in narratione quae tandem obseruanda sunt? C. P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi sedes et fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea seruanda maxime, quae etiam in reliquis fere dicendi partibus; quae partim sunt necessaria, partim adsumpta ad ornandum. Nam ut dilucide probabiliterque narremus necessarium est, sed adsumimus etiam suauitatem. Ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit breuitas ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est. Probabilis autem erit, si personis, si temporibus, si locis ea quae narrabuntur consentient; si cuiusque facti et euenti causa ponetur; si testata dici uidebuntur, si cum hominum opinione auctoritate, si cum lege, cum more, cum religione coniuncta; si probitas narrantis significabitur, si antiquitas, si memoria, si orationis ueritas et uitae fides. Suauis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos motus animorum, conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias cupiditates. Sed iam ad reliqua pergamus. C. F. Nempe ea sequuntur, quae ad faciendam fidem pertinent. C. P. Ita est: quae quidem in confirmationem et in reprehensionem diuiduntur. Nam in confirmando nostra probare in reprehendendo redarguere contraria. Quoniam igitur omne, quod in controuersiam uenit, id aut sit necne sit aut quid sit aut quale sit quaeritur, in primo coniectura ualet, in altero definitio, in tertio ratio. C. F. Teneo istam distributionem. Nunc coniecturae locos quaero.
X
C. P. In ueri similibus et in propriis rerum notis posita tota est. Sed appellemus docendi gratia ueri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliuiorem esse ad libidinem, proprie autem notatum argumentum quod numquam aliter sit certumque declaret, ut fumus ignem. Veri similia reperientur ex partibus et quasi membris narrationis. Ea sunt in personis, in locis, in temporibus, in factis, in euentis, in rerum ipsarum negotiorumque naturis. In personis naturae primum spectantur ualetudinis figurae uirium aetatis marium feminarum; atque haec quidem in corpore; animi autem aut quem ad modum adfecti sint, uirtutibus uitiis, artibus inertiis, aut quem ad modum commoti, cupiditate metu, uoluptate molestia. Atque haec quidem in natura spectantur; in fortuna genus amicitiae liberi propinqui adfines opes honores potestates diuitiae libertas et ea quae sunt his contraria. In locis autem et illa naturalia, maritimi an remoti a mari, plani an montuosi, leues an asperi, salubres an pestilentes, opaci an aprici, et illa fortuita, culti an inculti, celebres an deserti, coaedificati an uasti, obscuri an rerum gestarum uestigiis nobilitati, consecrati an profani.
XI
In temporibus autem praesentia praeterita futura cernuntur; in his ipsis uetusta recentia instantia paulo post aut aliquando futura. Insunt etiam in temporibus illa quae temporis quasi naturam notant, ut hiemps, ut aestas, aut anni tempora, ut mensis, ut dies, ut nox hora tempestas, quae sunt naturalia; fortuita autem sacrificia, festi dies, nuptiae. Iam facta et euentus aut consili sunt aut imprudentiae, quae est aut in casu aut in quadam animi permotione; casu, cum aliter cecidit quam putatum est; permotione, cum aut obliuio aut error aut aliqua metus aut cupiditatis causa permouit. Sit etiam in imprudentia necessitas ponenda. Rerum autem bonarum et malarum tria genera sunt; nam aut in animis aut in corporibus aut extra esse possunt. Hac igitur materie ad argumentum subiecta perlustrandae animo partes erunt omnes et ad id quod agetur ex singulis coniectum capienda. Est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti uestigiis sumitur, ut telum cruor clamor [auditus] titubatio permutatio coloris, oratio inconstans, tremor [eorum], aliorum quid quod sensu percipi possit; etiam, si praeparatum aliquid, si communicatum cum aliquo, si postea uisum auditum indicatum. Veri similia autem partim singula mouent e suo pondere, partim, etiam si uidentur esse exigua per se, multum tamen cum sunt coaceruata proficiunt. Atque in his ueri similibus insunt non numquam etiam certae rerum et propriae notae. Maximam autem fidem facit ad similitudinem ueri primum exemplum, deinde introducta rei similitudo; fabula etiam non numquam, etsi sit incredibilis, tamen homines commouet.
XII
C. F. Quid, definitionis quae ratio est et quae uia? C. P. Non dubium est id quidem quin definitio genere declaretur et proprietate quadam aut etiam communium frequentia, ex quibus proprium quid sit eluceat. Sed quoniam de propriis oritur plerumque magna dissensio, definiendum saepe est ex contrariis, saepe etiam ex dissimilibus, saepe ex paribus. Quam ob rem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe aptae et enumeratio consequentium, in primisque commouet explicatio uocabuli ac nominis. C. F. Sunt exposita iam fere ea quae de facto quaeque de facti appellatione quaeruntur. Nempe igitur ea restant quae, cum et factum constat et nomen, qualia sint uocatur in dubium? C. P. Est ita ut dicis. C. F. Quae sunt igitur in eo genere partes? C. P. Aut iure factum depellendi aut ulciscendi doloris gratia aut pietatis aut pudicitiae aut religionis aut patriae nomine aut denique necessitate inscitia casu. Nam quae motu animi et perturbatione facta sine ratione sunt, ea defensiones contra crimen legitimis iudiciis non habent, in liberis disceptationibus habere possunt. Hoc in genere, in quo quale sit quaeritur, ex controuersia, iure necne actum sit quaeri solet; quorum disputatio ex locorum descriptione sumenda est. C. F. Age sis [ergo], quoniam in confirmationem et reprehensionem diuiseras orationis fidem et dictum de altero est, expone nunc de reprehendendo. C. P. Aut totum est negandum quod in argumentatione aduersarius sumpserit, si fictum aut falsum esse possis docere, aut redarguenda ea quae pro ueri similibus sumpta sunt: primum dubia sumpta esse pro certis; deinde etiam in perspicue falsis eadem posse dici; tum ex eis quae sumpserit non effici quod uelit. Accidere autem oportet: ut singula, sic uniuersa frangentur. Commemoranda sunt etiam exempla quibus in simili disputatione creditum non est; conquerenda condicio communis periculi, si ingeniis hominum criminosorum sit exposita uita innocentium.
XIII
C. F. Quoniam unde inueniuntur quae ad fidem pertinent habeo, quem ad modum in dicendo singula tractentur exspecto. C. P. Argumentationem quaerere uideris, quae est argumenti explicatio; [quae sumpta ex locis eis qui sunt expositi conficienda et distinguenda dilucide est]. C. F. Plane ipsum istuc requiro. C. P. Est ergo, ut supra dictum est, explicatio argumenti argumentatio, sed ea conficitur, cum sumpseris aut non dubia aut probabilia, ex quibus id efficias quod aut dubium aut minus probabile per se uidetur. Argumentandi autem duo sunt genera, quorum alterum ad fidem derecto spectat, alterum se inflectit ad motum. Derecto igitur, cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus niteretur, atque his confirmatis ad propositum sese rettulit atque conclusit. Illa autem altera argumentatio quasi retro et contra prius sumit quae uult eaque confirmat, deinde id quod proponendum fuit permotis animis iacit ad extremum. Est etiam illa uarietas in argumentando et non iniucunda distinctio, [ut] cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta. Vitare autem similitudinem poterimus, non semper a proposito ordientes; et si non omnia disputando confirmabimus breuiterque interdum quae erunt satis aperta ponemus; quodque ex eis efficietur, si id apertum, non habebimus necesse semper concludere.
XIV
C. F. Quid illa quae sine arte appellantur, quae iam dudum adsumpta dixisti, ecquonam modo [ecquonam loco] artis indigent? C. P. Illa uero indigent nec eo dicuntur sine arte, quod ita sint, sed quod ea non parit oratoris ars, sed foris ad se delata tamen arte tractat, et maxime in testibus. Nam et de toto genere testium quam id sit infirmum saepe dicendum est et argumenta rerum esse propria, testimonia autem uoluntatum; utendumque exemplis, si quis testibus creditum non sit; et de singulis testibus, si natura uani, si leues, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si misericordia impulsi, si praemio, si gratia adducti; comparandique cum superiore auctoritate testium, quibus tamen creditum non sit. Saepe etiam quaestionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam uerum infitiando dolere; multi etiam suam uitam neglexerint, ut eos qui eis cariores quam ipsi sibi essent liberarent; alii autem aut natura corporis aut consuetudine dolendi aut metu supplici ac mortis uim tormentorum pertulerint; alii ementiti sint in eos quos oderant. Atque haec exemplis firmanda sunt. Neque est obscurum quin, quoniam in utramque partem sunt exempla et item ad coniecturam faciendam loci, in contrariis contraria sumenda sint. Atque etiam incurrit alia quaedam in testibus et in quaestionibus ratio. Saepe enim ea quae dicta sunt, si aut ambigue aut inconstanter aut incredibiliter dicta sunt aut etiam aliter ab alio dicta, subtiliter reprehenduntur.
XV
C. F. Extrema tibi restat pars orationis quae posita in perorando est, de qua sane uelim audire. C. P. Facilior est explicatio perorationis. Nam est diuisa in duas partis, amplificationem et enumerationem. Augendi autem et hic est proprius locus in perorando, et in cursu ipso orationis declinationes ad amplificandum dantur, confirmata re aliqua aut reprehensa. Est igitur amplificatio grauior quaedam adfirmatio, quae motu animorum conciliet in dicendo fidem. Ea et uerborum genere conficitur et rerum. Verba ponenda sunt, quae uim habeant inlustrandi nec ab usu sint abhorrentia, grauia plena sonantia, iuncta facta cognominata, non uulgaria supralata in primisque translata. Haec in singulis uerbis; sed in continentibus soluta, quae dicuntur sine coniunctione, ut plura uideantur. Augent etiam relata uerba iterata duplicata et ea quae ascendunt gradatim ab humilioribus [uerbis] ad superiora, omninoque semper est quasi naturalis et non explanata oratio, sed grauibus referta uerbis, ad augendum accommodatior. Haec igitur in uerbis, quibus actio [uocis et gestus] congruens et apta ad animos permouendos accommodata est. Sed et in uerbis et in actione causa erit ponderanda et pro re agendum. Nam haec quia uidentur perabsurda, cum grauiora sunt quam causa fert, diligenter quid quamque deceat iudicandum est.
XVI
Rerum autem amplificatio sumitur eisdem ex locis omnibus, e quibus illa quae dicta sunt ad fidem: maximeque ualent et definitiones conglobatae et consequentium frequentatio et contrariarum et dissimilium et inter se pugnantium rerum conflictio et causae eaque quae sunt orta de causis, maximeque similitudines et exempla; fictae etiam personae, muta denique loquantur, omninoque ea sunt adhibenda, si causa patitur, quae habentur magna, quorum est duplex genus. Alia enim natura magna uidentur, alia usu; natura, ut caelestia, ut diuina, ut ea quorum obscurae causae, ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex quibus similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt; usu, quae uidentur hominibus aut prodesse aut obesse uehementius, quorum sunt genera ad amplificandum tria. Nam aut caritate mouentur homines, ut deorum, ut patriae, ut parentum; aut amore, ut fratrum, ut coniugum, ut liberorum, ut familiarium; aut honestate, ut uirtutum maximeque earum quae ad communionem hominum et liberalitatem ualent. Ex his et cohortationes sumuntur ad ea retinenda et in eos a quibus ea uiolata sunt odia incitantur, et miseratio nascitur.
XVII.
Proprius locus est augendi in his rebus aut amissis aut amittendi periculo. Nihil est enim tam miserabile quam ex beato miser. Et hoc totum est quod moueat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum caritate diuellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus malis sit futurusue sit exprimitur breuiter. Cito enim exarescit lacrima, praesertim in alienis malis. Nec quicquam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia; hic autem locus grandia requirit. Illud iam sit iudici, quo quaque in causa genere utamur augendi. In illis enim causis quae ad delectationem exornantur ei loci tractandi sunt qui mouere possunt exspectationem admirationem uoluptatem; in cohortationibus autem bonorum et malorum enumerationes et exempla ualent plurimum. In iudiciis accusatori fere quae ad iracundiam, reo plerumque quae ad misericordiam pertinent: non numquam tamen et accusator misericordiam mouere debet et defensor iracundiam. Enumeratio reliqua est, laudatori numquam, suasori non saepe, accusatori saepius quam reo necessaria. Huius tempora duo sunt, si aut memoriae diffidas eorum apud quos agas, uel interuallo temporis uel longitudine orationis aut frequentatis firmamentis orationis et breuiter expositis uim est habitura causa maiorem. Reo rarius utendum [est], quod ponenda sunt contraria, quorum dissolutio in breuitate non lucebit, aculei pungent. Sed erit in enumeratione uitandum, ne ostentatio memoriae suscepta uideatur esse puerilis. Id effugiet qui non omnia minima repetet, sed breui singula attingens pondera rerum ipsa comprehendet.
XVIII
C. F. Quoniam et de ipso oratore et de oratione dixisti, expone eum mihi nunc quem ex tribus extremum proposuisti quaestionis locum. C. P. Duo sunt ut in initio dixi quaestionum genera, quorum alterum finitum temporibus et personis causam appello, alterum infinitum nullis neque personis neque temporibus notatum propositum uoco. Sed
XIX
Illius autem generis, in quo quid sit id de quo agitur quaeritur, duo sunt [genera]: quorum in altero disputandum est aliud an idem sit, ut pertinacia [et] perseuerantia; in altero autem descriptio generis alicuius et quasi imago est exprimenda, ut qualis sit auarus aut qui sit superbus. Tertio autem in genere, in quo quale sit quaeritur, aut de honestate aut de utilitate aut de aequitate dicendum est. De honestate sic, ut honestumne sit pro amico periculum aut inuidiam subire. De utilitate autem sic, ut sitne utile in re publica administranda uersari. De aequitate autem sic, ut sitne aequum amicos cognatis anteferre. Atque in hoc eodem genere, in quo quale sit quaeritur, exoritur aliud quoddam disputandi genus. Non enim simpliciter solum quaeritur quid honestum sit, quid utile, quid aequum, sed etiam ex comparatione quid honestius, quid utilius, quid aequius, atque etiam quid honestissimum, quid utilissimum, quid aequissimum; cuius generis illa sunt, quae praestantissima sit dignitas uitae. Atque ea quidem quae dixi cognitionis sunt omnia. Restant actionis: cuius alterum est praecipiendi genus, quod ad rationem offici pertinet, ut quem ad modum sint colendi parentes; alterum autem ad sedandos animos et oratione sanandos, ut in consolandis maeroribus, ut in iracundia comprimenda aut in timore deleniendo aut in cupiditate minuenda. Cui quidem generi contrarium est disputandi genus ad eosdem illos animi motus, quod in amplificanda oratione saepe faciendum est, uel gignendos uel concitandos.
XX
Atque haec fere est partitio consultationum. C. F. Cognoui, sed quae sit ratio in his inueniendi et disponendi requiro. C. P. Quid, tu aliamne censes ac non eandem quae est exposita, ut ex eisdem locis ad fidem et ad inueniendum ducantur omnia? Conlocandi autem quae est exposita in aliis ratio, eadem huc transferetur. C. F. Cognita igitur omni distributione propositorum causarum nobis genera et praecepta restant. C. P. Admodum. Et earum quidem forma duplex est: quarum altera delectationem sectatur aurium, altera, ius ut obtineat probet efficiat quod agit, unde omnis est suscepta contentio. Itaque illud superius exornatio dicitur: quod cum latum genus esse potest saneque uarium, unum ex eo deligimus, quod ad laudandos claros uiros suscipimus et ad improbos uituperandos. Genus enim nullum est orationis quod aut uberius ad dicendum aut utilius ciuitatibus esse possit aut in quo magis orator in cognitione uirtutum uitiorumque uersetur. Reliquum autem genus causarum aut in prouisione posteri temporis aut in praeteriti disceptatione uersatur; quorum alterum deliberationis est alterum iudici. Ex qua partitione tria genera causarum exstiterunt: unum, quod a meliore parte laudationis est appellatum, deliberationis alterum, tertium iudiciorum. Quam ob rem de primo primum, si placet, disputemus. C. F. Mihi uero placet.
XXI
C. P. Ac laudandi uituperandique rationes, quae non ad bene dicendum solum sed etiam ad honeste uiuendum ualent, exponam breuiter atque a principiis exordiar et laudandi et uituperandi. Omnia enim sunt profecto laudanda quae coniuncta cum uirtute sunt, et quae cum uitiis uituperanda. Quam ob rem finis alterius est honestas alterius turpitudo. Conficitur autem genus hoc dictionis narrandis exponendisque factis, quod sine ullis argumentationibus ad animi motus leniter tractandos magis quam ad fidem faciendam aut confirmandam accommodatur. Non enim dubia firmantur, sed ea quae certa aut pro certis posita sunt augentur. Quam ob rem ex eis quae ante dicta sunt et narrandi et augendi praecepta repetentur. Et quoniam in his causis omnis ratio fere ad uoluptatem auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis ornata oratione et singulorum uerborum insignibus, quae habent plurimum suauitatis - id fit, si factis uerbis aut uetustis aut translatis frequenter utamur -, et ipsa constructione uerborum, ut paria paribus et similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta numerose, non ad similitudinem uersuum, sed ad explendum aurium sensum apto quodam quasi uerborum modo. Adhibendaque frequentius etiam illa ornamenta rerum, siue [quae] admirabilia siue nec opinata siue significata monstris prodigiis et oraculis siue quae uidebuntur ei de quo agemus cecidisse diuina atque fatalia. Omnis enim exspectatio eius qui audit et admiratio et improuisi exitus habent aliquam in audiendo uoluptatem.
XXII
Sed quoniam tribus in generibus bona malaue uersantur, [externi et corporis et animi] prima sint externa, quae ducantur a genere; quo breuiter modiceque laudato aut, si erit infame, praetermisso, si humile, uel praeterito uel ad augendam eius quem laudes gloriam tacto, deinceps, si res patietur, de fortunis erit facultatibusque dicendum. Postea de corporis bonis; in quibus, quod quasi uirtutem maxime significat, facillime forma laudatur. Deinde est ad facta ueniendum, quorum conlocatio triplex est: aut enim temporum seruandus ordo est aut in primis recentissimum quidque dicendum aut multa et uaria facta in propria uirtutum genera sunt digerenda. Sed hic locus uirtutum atque uitiorum latissime patens ex multis et uariis disputationibus nunc in quandam angustam et breuem concludetur. Est igitur uis uirtutis duplex: aut enim scientia cernitur uirtus aut actione. Nam quae prudentia, quae calliditas quaeque grauissimo nomine sapientia appellatur, haec scientia pollet una. Quae uero moderandis cupiditatibus regendisque animi motibus laudatur, eius est munus in agendo; cui temperantiae nomen est. Atque illa prudentia in suis rebus domestica, in publicis ciuilis appellari solet. Temperantia autem in suas itidem res et in communes distributa est duobusque modis in rebus commodis cernitur, et ea quae absunt non expetendo et ab eis quae in potestate sunt abstinendo. In rebus [autem] incommodis est itidem duplex: nam quae uenientibus malis obstat, fortitudo, quae quod iam adest tolerat et perfert, patientia nominatur. Quae autem haec uno genere complectitur, magnitudo animi dicitur; cuius est liberalitas in usu pecuniae simulque altitudo animi in capiendis incommodis et maxime iniuriis et omne quod est eius generis [graue sedatum non turbulentum]. In communione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque erga deos religio, erga parentes pietas [uulgo autem bonitas], creditis in rebus fides, in moderatione animi aduertendi lenitas, amicitia in beneuolentia nominatur.
XXIII
Atque hae quidem uirtutes cernuntur in agendo. Sunt autem aliae quasi ministrae comitesque sapientiae; quarum altera quae sint in disputando uera atque falsa quibusque positis quid sequatur distinguit et iudicat, quae uirtus omnis in ratione scientiaque disputandi sita est, altera autem oratoria. Nihil est enim aliud eloquentia nisi copiose loquens sapientia; quae ex eodem hausta genere, quo illa quae in disputando, est uberior atque latior et ad motus animorum uulgique sensus accommodatior. Custos uero uirtutum omnium dedecus fugiens laudemque maxime consequens uerecundia est. Atque hi quidem sunt fere quasi quidam habitus animi sic adfecti et constituti, ut sint singuli inter se proprio uirtutis genere distincti; a quibus ut quaeque res gesta est, ita sit honesta necesse est summeque laudabilis. Sunt autem alii quidam [ficti] animi habitus ad uirtutem quasi praeculti et praeparati rectis studiis et artibus, ut in suis rebus studia litterarum, ut numerorum ac sonorum, ut mensurae, ut siderum, ut equorum, ut uenandi, ut armorum; in communibus propensiora studia in aliquo genere uirtutis praecipue colendo aut diuinis rebus deseruiendo aut parentibus amicis hospitibus praecipue atque insigniter diligendis. Atque haec quidem uirtutum. Vitiorum autem sunt genera contraria. Cernenda autem sunt diligenter, ne fallant ea nos uitia quae uirtutem uidentur imitari. Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in uoluptatibus aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis extollendis et despicientia in contemnendis honoribus et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia immanis et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et uerecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque uerborum [et] hanc oratoriam uim inanis quaedam profluentia loquendi. Studiis autem bonis similia uidentur ea quae sunt in eodem genere nimia. Quam ob rem omnis uis laudandi et uituperandi ex his sumetur uirtutum uitiorumque partibus; sed in toto quasi contextu orationis haec erunt inlustranda maxime, quem ad modum quisque generatus, quem ad modum educatus, quem ad modum institutus moratusque fuerit; et si quid cui magnum aut incredibile acciderit maximeque si id diuinitus accidisse potuerit uideri; tum quae quisque senserit dixerit gesserit ad ea quae proposita sunt uirtutum genera accommodabuntur, ex illisque inueniendi locis causae rerum et euentus et consequentia requirentur. Neque uero mors eorum quorum uita laudabitur silentio praeteriri debebit, si modo quid erit animum aduertendum aut in ipso genere mortis aut in eis rebus quae post mortem erunt consecutae.
XXIV
C. F. Accepi ista didicique breuiter non solum quem ad modum laudarem alterum, sed etiam quem ad modum eniterer, ut possem iure ipsi laudari. Videamus igitur deinceps in sententia dicenda quam uiam et quae praecepta teneamus. C. P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem ita referuntur omnia in consilio dando sententiaque dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori uidenda, quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit aut non necesse. Nam et, si quid effici non potest, deliberatio tollitur, quamuis sit utile; et, si quid necesse est necesse autem id est, sine quo salui liberiue esse non possumus -, id est reliquis et honestatibus in ciuili ratione et commodis anteponendum. Cum autem quaeritur quid fieri possit, uidendum etiam est quam facile possit. Nam quae perdifficilia sunt, perinde habenda saepe sunt ac si effici non possint. Et cum de necessitate attendemus etiam si non necessarium aliquid uidebitur, uidendum tamen erit quam sit id magnum. Quod enim permagni interest pro necessario saepe habetur. Itaque cum constet genus hoc causarum ex suasione et dissuasione, suasori proponitur simplex ratio: si et utile est et fieri potest, fiat; dissuasori duplex: una, si non utile est, ne fiat; altera, si fieri non potest, ne suscipiatur. Sic suasori utrumque docendum est, dissuasori alterum infirmare sat est. Qua re quoniam in his uersatur omne consilium duobus, de utilitate ante dicamus, quae in discernendis bonis malisque uersatur. Bonorum autem partim necessaria sunt ut uita pudicitia libertas, ut liberi coniuges germani parentes, partim non necessaria; [quorum alia sunt per se expetenda, ut ea quae sita sunt in officiis atque uirtutibus, alia, quod aliquid commodi efficiunt, ut opes et copiae]. Eorum autem,
XXV
Est etiam quaedam quasi materies subiecta honestati, quae maxime spectatur in amicitiis. Amicitiae autem caritate et amore cernuntur. Nam cum deorum tum parentum patriaeque cultus eorumque hominum qui aut sapientia aut opibus excellunt ad caritatem referri solent. Coniuges autem et liberi et fratres et alii quos usus familiaritasque coniunxit quamquam etiam caritate ipsa tamen amore maxime continentur. In his igitur rebus cum bona sint, facile est intellectu quae sint contraria. Quod si semper optima tenere possemus, haud sane, quoniam quidem ea perspicua sunt, consilio multum egeremus. Sed quia temporibus, quae uim habent maximam, persaepe euenit, ut utilitas cum honestate certet, earumque rerum contentio plerumque deliberationes efficit, ne aut opportuna propter dignitatem aut honesta propter utilitatem relinquantur, ad hanc difficultatem explicandam praecepta referamus. Et quoniam non ad ueritatem solum, sed etiam ad opiniones eorum qui audiunt accommodanda est oratio, hoc primum intellegamus, hominum esse duo genera, alterum indoctum et agreste, quod anteferat semper utilitatem honestati, alterum humanum et politum, quod rebus omnibus dignitatem anteponat. Itaque huic generi laus honos gloria fides iustitia omnisque uirtus, illis autem alteris quaestus emolumentum fructusque proponitur. Atque etiam uoluptas, quae maxime est inimica uirtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat, quam immanissimus quisque acerrime sequitur neque solum honestis rebus sed etiam necessariis anteponit, in suadendo, cum ei generi hominum consilium des, saepe sane laudanda est.
XXVI
Et illud uidendum est quanto magis homines mala fugiant quam sequantur bona. Nam neque honesta tam expetunt quam deuitant turpia. Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetiuit, quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit? Quarum rerum dolor est grauis testis genus hominum ad honestatem natum malo cultu prauisque opinionibus esse corruptum. Qua re in cohortando atque suadendo propositum quidem nobis erit illud, ut doceamus qua re bona consequi malaque uitare possimus; sed apud homines bene institutos plurimum de laude et de honestate dicemus maximeque ea uirtutum genera tractabimus quae in communi hominum utilitate tuenda augendaque uersantur. Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta, uoluptates uitationesque dolorum proferantur; addantur etiam contumeliae atque ignominiae. Nemo est enim tam agrestis quem non si ipsa honestas minus, contumelia tamen et dedecus magnopere moueat. Qua re quid ad utilitatem spectet ex his quae dicta sunt reperietur; quid autem possit effici, in quo etiam quam facile possit quamque expediat quaeri solet, maxime ex causis eis quae quamque rem efficiant est uidendum. Causarum autem genera sunt plura. Nam sunt aliae quae ipsae conficiunt, aliae quae uim ad conficiendum aliquam adferunt. Itaque illae superiores conficientes uocentur, hae reliquae ponantur in eo genere, ut sine his confici non possit. Conficiens autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad aliquid adiuuans et efficiendi socia quaedam; cuius uis generis uaria est et saepe aut maior aut minor, [ut etiam ea quae maximam uim habet sola saepe causa dicatur]. Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut propter exitum conficientes uocantur. Cum autem quaeritur quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad adsentiendum impellit animos.
XXVII
Et quoniam de utilitate iam diximus, de efficiendi ratione dicamus. Quo toto genere quibuscum et contra quos, quo tempore aut quo loco aut quibus facultatibus armorum pecuniae sociorum earumue rerum quae ad quamque rem efficiendam pertinent possimus uti requirendum est. Neque solum ea sunt quae nobis suppetant, sed etiam illa quae aduersentur uidenda. Et si ex contentione procliuiora erunt nostra, non solum effici posse quae suademus erit persuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia procliuia iucunda uideantur. Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis, sed eisdem ex suasionis locis. Vterque uero ad augendum habeat exemplorum aut recentium, quo notiora sint, aut ueterum, quo plus auctoritatis habeant, copiam; maximeque sit in hoc genere meditatus, ut possit uel utilia ac necessaria saepe honestis uel haec illis anteferre. Ad commouendos autem animos maxime proficient, si incitandi erunt, eius modi sententiae quae aut ad explendas cupiditates aut ad odium satiandum aut ad ulciscendas iniurias pertinebunt. Sin autem reprimendi, de incerto statu fortunae dubiisque euentis rerum futurarum et de retinendis suis fortunis, si erunt secundae, sin autem aduersae, de periculo commonendi. Atque hi quidem perorationis sunt loci. Principia autem in sententiis dicendis breuia esse debebunt. Non enim supplex ut ad iudicem uenit orator, sed hortator atque actor. Qua re proponere qua mente dicat, quid uelit, quibus de rebus dicturus sit debet hortarique ad se breuiter dicentem audiendum. Tota autem oratio simplex et grauis et sententiis debet ornatior esse quam uerbis.
XXVIII
C. F. Cognoui iam laudationis et suasionis locos. Nunc quae iudiciis accommodata sint exspecto; idque nobis genus restare unum puto. C. P. Recte intellegis. Atque eius quidem generis finis est aequitas; quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione non numquam, ut cum de uerissimo accusatore disceptatur aut cum hereditatis sine lege aut sine testamento petitur possessio; in quibus causis quid aequius atque aequissimum sit quaeritur, quas ad causas facultas petitur argumentationum ex eis de quibus mox dicetur aequitatis locis. Atque etiam ante iudicium de constituendo ipso iudicio solet esse contentio, cum aut sitne actio illi qui agit aut iamne sit aut num iam esse desierit aut illane lege, hisne uerbis sit actio quaeritur. Quae etiam si ante quam res in iudicium uenit aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis iudiciis permagnum saepe habent pondus, cum ita dicitur: Plus petisti; sero petisti; non fuit tua petitio; non a me, non hac lege, non his uerbis, non hoc iudicio. Quarum causarum genus est positum in iure ciuili, quod est in priuatarum et publicarum rerum lege aut more positum; cuius scientia neglecta ab oratoribus plerisque nobis ad dicendum necessaria uidetur. Qua re de constituendis actionibus, de capiendis subeundisue iudiciis, de excipienda iniquitate actionis, de comparanda aequitate, quod ea fere generis eius sunt ut, quamquam in ipsum iudicium saepe delabuntur, tamen ante iudicium tractanda uideantur, paulum ea separo a iudiciis tempore magis agendi quam dissimilitudine generis. Nam omnia quae de iure ciuili aut de aequo et bono disceptantur cadunt in eam formam causarum, in qua quale quid sit ambigitur, de qua dicturi sumus, quae in aequitate et in iure maxime consistit.
XXIX
In omnibus igitur causis tres sunt gradus, ex quibus unus aliquis capiendus est, si pluris non queas, ad resistendum. Nam aut ita consistendum est, ut id quo de agitur factum neges aut, si factum fateare? neges eam uim habere atque id esse quod aduersarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumue defendas. Ita primus ille status et quasi conflictio cum aduersario coniectura quadam, secundus autem definitione [aut descriptione] atque informatione uerbi, tertius aequi et recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus est. Et quoniam semper is qui defendit non solum resistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis ipsam negationem infitiationemque facti; secundus, quod non sit in re quod ab aduersario ponatur in uerbo; tertius, quod
XXX
Ex rationis autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem uoco; in qua quid ueniat in iudicium et de quo disceptetur quaeri solet. Nam prima aduersariorum contentio diffusam habet quaestionem, ut in coniectura: Ceperitne pecunias Decius; in definitione: Minueritne maiestatem Norbanus; in aequitate: Iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec, quae primam contentionem habent ex arguendo et resistendo, lata, ut dixi, et fusa sunt. Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem. Ea in coniectura nulla est. Nemo enim eius quod negat factum potest aut debet aut solet reddere rationem. Itaque in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio extrema est. In illis autem, ubi ita dicitur: Non minuit maiestatem quod egit de Caepione turbulentius; populi enim dolor iustus [uim tum illam excitauit], non tribuni actio; maiestas autem, quoniam est magnitudo quaedam populi Romani in eius potestate ac iure retinendo, aucta potius est quam deminuta; et ubi ita refertur: Maiestas est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate, quam minuit is qui per uim multitudinis rem ad seditionem uocauit; exsistet illa disceptatio: Minueritne maiestatem, qui uoluntate populi Romani rem gratam et aequam per uim egerit. In eis autem causis, ubi aliquid recte factum aut concedendum esse [factum] defenditur, cum est facti subiecta ratio, sicut ab Opimio: Iure feci, salutis omnium et conseruandae rei publicae causa, relatumque ab Decio est: Ne sceleratissimum quidem ciuem sine iudicio iure ullo necare potuisti, oritur illa disceptatio: Potueritne recte salutis rei publicae causa ciuem euersorem ciuitatis indemnatum necare? Ita disceptationes eae, quae in his controuersiis oriuntur, quae sunt certis personis ac temporibus notatae, fiunt rursus infinitae detractis personis et temporibus et rursum ad consultationum formam rationemque reuocantur.
XXXI
Sed in grauissimis firmamentis etiam illa ponenda sunt, si quae ex scripto legis aut testamenti aut uerborum ipsius iudici aut alicuius stipulationis aut cautionis opponuntur defensioni contraria. At ne hoc quidem genus in eis causis incurrit quae coniectura continentur. Quod enim factum negatur, id coargui scripto non potest. Ne in definitionem quidem uenit genere scripti ipsius. Nam etiam si uerbum aliquod ex scripto definiendum est quam uim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus aut cum ex lege praedi quaeritur quae sint ruta caesa, non scripti genus, sed uerbi interpretatio controuersiam facit. Cum autem aut plura significantur scripto propter uerbi aut uerborum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat eo trahere significationem scripti, quo expediat ac uelit; aut, si ambigue scriptum non sit, uel a uerbis uoluntatem et sententiam scriptoris abducere uel alio se eadem de re contrarie scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut in ambiguis disceptetur quid maxime significetur, in scripti sententiaeque contentione utrum potius iudex sequatur, in contrariis scriptis utrum magis comprobandum sit. Disceptatio autem cum est constituta, propositum esse debet oratori, quo omnes argumentationes repetitae ex inueniendi locis coiciantur. Quod quamquam satis est ei qui uidet quid in quoque loco lateat quique illos locos tamquam thesauros aliquos argumentorum notatos habet tamen ea quae sunt certarum causarum propria tangemus.
XXXII
In coniectura igitur, cum est in infitiando reus, accusatori haec prima duo sunt - sed accusatorem pro omni actore et petitore appello; possunt enim etiam sine accusatione in causis haec eadem controuersiarum genera uersari -, sed haec duo sunt ei prima, causa et euentus. Causam appello rationem efficiendi, euentum id quod est effectum. Atque ipsa quidem partitio causarum paulo ante in suasionis locis distributa est. Quae enim in consilio capiendo futuri temporis praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem uiderentur habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret. Vtilitatis coniectura mouetur, si illud quod arguitur aut spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur; quod fit acrius, quo illa in utroque genere maiora ponuntur. Spectant etiam ad causam facti motus animorum, si ira recens, si odium uetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si leuis, si crudelis, si impotens, si incautus, si insipiens, si amans, si commota mente, si uinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis uel perrumpendi periculi uel in longinquum tempus differendi; aut si iudici poena leuior quam facti praemium; aut si facinoris uoluptas maior quam damnationis dolor. His enim fere rebus facti suspicio confirmatur, cum et uoluntatis in reo causae reperiuntur et facultates. In uoluntate autem utilitas ex adeptione alicuius commodi uitationeque incommodi quaeritur, ut aut spes aut metus impulisse uideatur aut aliquis repentinus animi motus, qui etiam citius in fraudem quam ratio utilitatis impellit. Quam ob rem haec sint dicta de causa.
XXXIII
C. F. Teneo et quaero qui sint illi euentus quos ex causis effici dixisti. C. P. Consequentia quaedam signa praeteriti et quasi impressa facti uestigia; quae quidem uel maxime suspicionem mouent et sunt quasi tacita criminum testimonia atque hoc quidem grauiora, quod causae communiter uidentur insimulare et arguere omnis posse, quorum modo interfuerit aliquid, haec proprie attingunt eos ipsos qui arguuntur, ut telum, ut uestigium, ut cruor, ut deprehensum aliquid quod ablatum ereptumue uideatur, ut responsum inconstanter, ut haesitatum, ut titubatum, ut cum aliquo uisus ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco uisus in quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut scriptum aut obsignatum aut depositum quippiam. Haec enim talia sunt, quae aut in re ipsa aut etiam ante quam factum est aut postea suspiciosum crimen efficiant. Quae si non erunt, tamen causis ipsis et efficiendi facultatibus niti oportebit, adiuncta illa disputatione communi, non fuisse illum tam amentem, ut indicia facti aut effugere aut occultare non posset, ut ita apertus esset, ut locum crimini relinqueret. Communis ille contra locus, audaciam temeritati, non prudentiae esse coniunctam. Sequitur ille autem locus ad augendum, non esse exspectandum, dum fateatur; argumentis peccata conuinci; et hic etiam exempla ponentur.
XXXIV
Atque haec quidem de argumentis. Sin autem erit etiam testium facultas, primum genus erit ipsum laudandum dicendumque, ne argumentis teneretur reus, ipsum sua cautione, effecisse, testis effugere non posse; deinde singuli laudentur - quae autem essent laudabilia dictum est -; deinde argumento etiam firmo, quia tamen saepe falsum est, posse recte non credi; uiro bono et firmo sine uitio iudicis non posse non credi. Atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusque rei locupletissimos testis, qui id, quod agatur, facillime scire possint. Sin quaestiones habitae aut postulatio, ut habeantur, causam adiuuabunt, confirmandum primum genus erit quaestionum; dicendum de ui doloris, de opinione maiorum, qui rem totam, nisi probassent, certe repudiassent; de institutis Atheniensium, Rhodiorum, doctissimorum hominum, apud quos etiam - id quod acerbissimum est liberi ciuesque torquentur, de nostrorum etiam prudentissimorum hominum institutis, qui cum in dominos de seruis quaeri noluissent, tamen de incestu et de coniuratione, quae facta me consule est, quaerendum putauerunt. Inridenda etiam disputatio [est], qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda. Tum facienda fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque quaestionis argumentis et coniectura ponderanda. Atque haec accusationis fere membra sunt.
XXXV
Defensionis autem primum infirmatio causarum, aut non fuisse aut non tantas aut non sibi soli aut commodius potuisse idem consequi, aut non eis se esse moribus, non ea uita, aut nullos animi aut non tam impotentis fuisse. Facultatum infirmatione autem utetur, si aut uires aut animum aut copias aut opes afuisse demonstrabit, aut alienum tempus aut locum non idoneum aut multos arbitros, quorum crederet nemini, aut non se tam apertum, ut id susciperet, quod occultare non posset, neque tam amentem, ut poenas ac iudicia contemneret. Consequentia autem diluet exponendo non esse illa certa indicia facti, quae etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis et ea aut eorum, quae ipse facta esse dicet, propria esse defendet potius quam criminis, aut sibi cum accusatore communia esse et pro periculo potius quam contra salutem ualere debere; testiumque et quaestionum genus uniuersum et quod poterit in singulis ex reprehensionis locis de quibus ante dictum est refellet. Harum causarum principia suspiciosa ad acerbitatem ab accusatore ponentur, denuntiabiturque commune insidiarum periculum excitabunturque animi, ut attendant. A reo autem querella conflati criminis conlectarumque suspicionum et accusatoris insidiae et item commune periculum proferetur animique ad misericordiam adlicientur et modice beneuolentia iudicum conligetur. Narratio autem accusatoris erit quasi membratim gesti negoti suspiciosa explicatio, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus. Defensori aut praeteritis aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum euentus erunt casusque narrandi. In confirmandis autem nostris argumentationibus infirmandisque contrariis saepe erunt accusatori motus animorum incitandi, reo mitigandi. Atque hoc quidem utrique maxime in peroratione faciendum; alteri frequentatione argumentorum et coaceruatione uniuersa; alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione, ut quidque diluerit, et miseratione ad extremum.
XXXVI
C. F. Scire mihi iam uideor quem ad modum coniectura tractanda sit. Nunc de definitione audiamus. C. P. Communia dantur in isto genere accusatori defensorique praecepta. Vter enim definiendo describendoque uerbo magis ad sensum iudicis opinionemque penetrarit et uter ad communem uerbi uim et eandem, quam eius uerbi praeceptionem incohatam habebunt in animis ei qui audient, magis et propius accesserit, is uincat necesse est. Non enim argumentando tractatur hoc genus, sed tamquam explicando excutiendoque uerbo, ut, si in reo pecunia absoluto rursusque reuocato praeuaricationem accusator esse definiat omnem iudici corruptelam ab reo, defensor autem non omnem, sed tantum modo accusatoris corruptelam ab reo, sit ergo haec contentio primum uerborum, in quo, etiam si propius accedat ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris definitio, tamen accusator sententia legis nitetur; negat enim probari oportere eos qui leges scripserint, ne ratum haberetur iudicium, si totum corruptum [sit], si unus accusator corruptus sit, non rescindere; nititur aequitate utilitate quasi scribenda lex sit, quaeque tum complecteretur in iudiciis corruptis, ea uerbo uno praeuaricationis comprehendisse dicit; defensor autem testatur consuetudinem sermonis uerbique uini ex contrario repetit quasi conuerso accusatore, cui contrarium est nomen praeuaricatoris, et ex consequentibus, quod ea littera de accusatore soleat dari iudici, et ex nomine ipso, quod significat eum qui in contrariis causis quasi uare positus esse uideatur. Sed huic tamen ipsi confugiendum est ad aequitatis locos, ad rerum iudicatarum auctoritatem, ad finem aliquem periculi; communeque sit hoc praeceptum, ut cum uterque definierit quam maxime potuerit ad communem sensum uimque uerbi, tum similibus exemplisque eorum qui ita locuti sint suam definitionem sententiamque confirmet. Atque accusatori sit in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse concedendum, ut is qui de re confiteatur uerbi se interpretatione defendat; defensor autem et ea quam proposui aequitate nitatur et ea cum secum faciat, non re sed deprauatione uerbi sese urgeri queratur. Quo in genere percensere poterit plerosque inueniendi locos; nam et similibus utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque, tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius. Amplificandi autem causa quae aut cum degredientur a causa dicere uolent aut cum perorabunt, ea uel ad odium uel ad misericordiam uel ad omni modo animos iudicum mouendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum magnitudo hominumue aut inuidia aut dignitas postulabit.
XXXVII
C. F. Habeo ista; nunc ea quae, cum quale sit quippiam disceptatur, quaeri ex utraque parte deceat uelim audire. C. P. Confitentur in isto genere qui arguuntur, se id fecisse ipsum in quo reprehenduntur; sed quoniam iure se fecisse dicunt, iuris est omnis ratio nobis explicanda. Quod et diuiditur in duas primas partis, naturam atque legem, et utriusque generis uis in diuinum et humanum ius est distributa; quorum aequitatis est unum, alterum religionis. Aequitatis autem uis est duplex: cuius altera derecta ueri et iusti et, ut dicitur, aequi et boni ratione defenditur; altera ad uicissitudinem referendae gratiae pertinet; quod in beneficio gratia, in iniuria poenitio nominatur. Atque haec communia sunt naturae atque legis; sed propria legis et ea quae scripta sunt, et ea quae sine litteris aut gentium iure aut maiorum more retinentur. Scriptorum autem priuatum aliud est, publicum aliud: publicum lex senatusconsultum foedus, priuatum tabulae pactum conuentum stipulatio. Quae autem scripta non sunt, ea aut consuetudine aut conuentis hominum et quasi consensu obtinentur. Atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque tueamur, quodam modo naturali iure praescriptum est. Et quoniam breuiter sunt aperti quasi fontes quidam aequitatis, meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus, de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda, de omni parte iuris. Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et uoluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda uenia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis. Expositum est, ut potui breuissime, de omni controuersiarum genere, nisi praeterea tu quid requiris.
XXXVIII
C. F. Illud equidem quod iam unum restare uideo, quale sit, cum disceptatio uersatur in scriptis. C. P. Recte intellegis; isto enim exposito munus promissi omne confecero. Sunt igitur ambigui duobus aduersariis praecepta communia. Vterque enim eam significationem qua nitetur ipse dignam scriptoris prudentia esse defendet; uterque id quod aduersarius ex ambigue scripto intellegendum esse dicet aut absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe esse defendet aut etiam discrepare cum ceteris scriptis uel aliorum uel maxime, si potuerit, eiusdem; quamque defendet ipse, eam rem et sententiam quemuis prudentem et iustum hominem, integrum daretur, scripturum fuisse, sed planius; eamque sententiam quam significari posse dicet nihil habere aut captionis aut uiti; contrariam autem si probarint, fore uti multa uitiosa stulta iniqua contraria consequantur. Cum autem aliud sensisse scriptor uidetur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare aduersario, iterare renouare interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur. Post iudicem ad uim scripti uocet. Hac confirmatione usus amplificet rem lege laudanda audaciamque confutet eius qui, cum palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque defendat. Deinde infirmet defensionem, cum aduersarius aliud uoluisse aliud sensisse scriptorem, aliud scripsisse dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum quam a lege explicari. Cur ita scripserit, si ita non senserit? Cur, cum ea quae plane scripta sint neglexerit, quae nusquam scripta sint proferat? Cur prudentissimos in scribendo uiros summae stultitiae putet esse damnandos? Quid impedierit scriptorem quo minus exciperet illud, quod aduersarius, tamquam si exceptum esset, ita se dicit secutum? Vtetur exemplis eis quibus idem scriptor aut, si id non poterit, quibus alii quod excipiendum putarint exceperint. Quaerenda etiam ratio est, si qua poterit inueniri, qua re non sit exceptum: aut iniqua lex aut inutilis futura dicetur aut alia causa obtemperandi alia abrogandi; dissentire aduersari uocem atque legis. Deinde amplificandi causa de conseruandis legibus, de periculo publicarum rerum atque priuatarum cum aliis locis tum in perorando maxime grauiter erit uehementerque dicendum.
XXXIX
Ille autem qui se sententia legis et uoluntate defendet in consilio atque in mente scriptoris, non in uerbis ac litteris uim legis positam esse defendet quodque nihil exceperit in lege laudabit, ne deuerticula peccatis darentur atque ut ex facto cuiusque iudex legis mentem interpretaretur. Deinde erit utendum exemplis, in quibus omnis aequitas perturbetur, si uerbis legum ac non sententiis pareatur. Deinde genus eius modi calliditatis et calumniae trahatur in odium iudicis cum quadam inuidiosa querella. Et si incidet imprudentiae causa, quae non ad delictum, sed ad casum necessitatemue pertineat, quod genus paulo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem uerborum deprecandum. Sin scripta inter sese dissentient, tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque conexa et apta, ut, quae paulo ante praecepta dedimus ambigui quaeque proxime sententiae et scripti, eadem ad hoc genus causae tertium transferantur. Nam quibus locis in ambiguo defendimus eam significationem quae nos adiuuat, eisdem in contrariis legibus nostra lex defendenda est. Deinde est efficiendum, ut alterius scripti sententiam alterius uerba defendamus. Ita quae modo de scripto sententiaque praecepimus, eadem huc omnia transferemus.
XL
Expositae tibi omnes sunt oratoriae partitiones, quae quidem e media illa nostra Academia effloruerunt, neque sine ea aut inueniri aut intellegi aut tractari possunt. Nam et partiri ipsum et definire et ambigui partitiones diuidere et argumentorum locos nosse et argumentationem ipsam concludere et uidere quae sumenda in argumentando sint quidque ex eis quae sumpta sunt efficiatur et uera a falsis, ueri similia ab incredibilibus diiudicare et distinguere et aut male sumpta aut male conclusa reprehendere et eadem uel anguste disserere, ut dialectici qui appellantur, uel, ut oratorem decet, late expromere, illius exercitationis et subtiliter disputandi et copiose dicendi artis est. De bonis uero rebus et malis, aequis iniquis, utilibus inutilibus, honestis turpibus quam potest habere orator sine illis maximarum rerum artibus facultatem aut copiam? Qua re haec tibi sint, mi Cicero, quae exposui, quasi indicia fontium illorum; ad quos si nobis eisdem ducibus aliisue perueneris, tum et haec ipsa melius et multo maiora alia cognosces. C. F. Ego uero ac magno quidem studio, mi pater, multisque ex tuis praeclarissimis muneribus nullum maius exspecto.