I
Scr. in Cumano c. X Kal. Mai. an. 49
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO
C. Trebatius, familiaris meus, ad me scripsit te ex se quaesisse quibus in locis essem, molesteque te ferre quod me propter ualetudinem tuam, cum ad urbem accessissem, non uidisses, et hoc tempore uelle te mecum, si propius accessissem, de officio utriusque nostrum communicare. Vtinam, Serui, saluis rebus (sic enim est dicendum) conloqui potuissemus inter nos! profecto aliquid opis occidenti rei publicae tulissemus. Cognoram enim iam absens te, haec mala multo ante prouidentem, defensorem pacis et in consulatu tuo et post consulatum fuisse. Ego autem, cum consilium tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam; sero enim ueneram, solus eram, rudis esse uidebar in causa, incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias. Nunc, quoniam nihil iam uidemur opitulari posse rei publicae, si quid est in quo nobismet ipsis consulere possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retineamus sed ut quam honestissime lugeamus, nemo est omnium quicum potius mihi quam tecum communicandum putem; nec enim clarissimorum uirorum, quorum similes esse debemus, exempla neque doctissimorum, quos semper coluisti, praecepta te fugiunt. Atque ipse antea ad te scripsissem te frustra in senatum, siue potius in conuentum senatorum, esse uenturum, ni ueritus essem ne eius animum offenderem qui a me ut te imitarer petebat. Cui quidem ego, cum me rogaret ut adessem in senatu, eadem omnia quae a te de pace et de Hispaniis dicta sunt ostendi me esse dicturum. [2] Res uides quo modo se habeat: orbem terrarum imperiis distributis ardere bello, urbem sine legibus, sine iudiciis, sine iure, sine fide relictam direptioni et incendiis. Itaque mihi uenire in mentem nihil potest non modo quod sperem sed uix iam quod audeam optare. Sin autem tibi, homini prudentissimo, uidetur utile esse nos conloqui, quamquam longius etiam cogitabam ab urbe discedere, cuius iam etiam nomen inuitus audio, tamen propius accedam; Trebatioque mandaui ut, si quid tu eum uelles ad me mittere, ne recusaret, idque ut facias uelim, aut, si quem tuorum fidelium uoles, ad me mittas, ne aut tibi exire ex urbe necesse sit aut mihi accedere. Ego tantum tibi tribuo quantum mihi fortasse adrogo, ut exploratum habeam quicquid nos communi sententia statuerimus id omnis homines probaturos. Vale.
II
Scr. in Cumano III uel prid. Kal. Mai. an. 49
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO
A. d. III Kal. Mai., cum essem in Cumano, accepi tuas litteras; quibus lectis cognoui non satis prudenter fecisse Philotimum, qui, cum abs te mandata haberet, ut scribis, de omnibus rebus, ipse ad me non uenisset, litteras tuas misisset, quas intellexi breuiores fuisse quod eum perlaturum putasses. Sed tamen, postquam tuas litteras legi, Postumia tua me conuenit et Seruius noster; his placuit ut tu in Cumanum uenires, quod etiam mecum ut ad te scriberem egerunt. [2] Quod meum consilium exquiris, id est tale ut capere facilius ipse possim quam alteri dare. Quid enim est quod audeam suadere tibi, homini summa auctoritate summaque prudentia? Si quid rectissimum sit quaerimus, perspicuum est, si quid maxime expediat, obscurum; sin ii sumus qui profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire nisi quod rectum honestumque sit, non potest esse dubium quid faciendum nobis sit. [3] Quod existimas meam causam coniunctam esse cum tua, certe similis in utroque nostrum, cum optime sentiremus, error fuit. Nam omnia utriusque consilia ad concordiam spectauerunt; qua cum ipsi Caesari nihil esset utilius, gratiam quoque nos inire ab eo defendenda pace arbitrabamur. Quantum nos fefellerit et quem in locum res deducta sit uides; neque solum ea perspicis quae geruntur quaeque iam gesta sunt sed etiam qui cursus rerum, qui exitus futurus sit. Ergo aut probare oportet ea quae fiunt aut interesse etiam si non probes; quorum altera mihi turpis, altera etiam periculosa ratio uidetur. [4] Restat ut discedendum putem; in quo reliqua uidetur esse deliberatio, quod consilium in discessu, quae loca sequamur. Omnino cum miserior res numquam accidit tum ne deliberatio quidem difficilior; nihil enim constitui potest quod non incurrat in magnam aliquam difficultatem. Tu, si uidebitur, ita censeo facias ut, si habes iam statutum quid tibi agendum putes, in quo non sit coniunctum consilium tuum cum meo, supersedeas hoc labore itineris. Sin autem est quod mecum communicare uelis, ego te exspectabo; tu, quod tuo commodo fiat, quam primum uelim uenias, sicut intellexi et Seruio et Postumiae placere. Vale.
III
Scr. fort. mense Sept. an. 46
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO
Vehementer te esse sollicitum et in communibus miseriis praecipuo quodam dolore angi multi ad nos cottidie deferunt. Quod quamquam minime miror et meum quodam modo agnosco, doleo tamen te sapientia praeditum prope singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare. Me quidem, etsi nemini concedo qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum; multo enim ante tamquam ex aliqua specula prospexi tempestatem futuram, neque id solum mea sponte sed multo etiam magis monente et denuntiante te. Etsi enim afui magnam partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam quae esset tua in hoc pestifero bello cauendo et praedicendo sententia et ipse adfui primis temporibus tui consulatus, cum accuratissime monuisti senatum conlectis omnibus bellis ciuilibus ut et illa timerent quae meminissent et scirent, cum superiores nullo tali exemplo antea in re publica cognito tam crudeles fuissent, quicumque postea rem publicam oppressisset armis multo intolerabiliorem futurum; nam quod exemplo fit id etiam iure fieri putant, sed aliquid atque adeo multa addunt et adferunt de suo. [2] Qua re meminisse debes eos qui auctoritatem et consilium tuum non sint secuti sua stultitia occidisse, cum tua prudentia salui esse potuissent. Dices "quid me ista res consolatur in tantis tenebris et quasi parietinis rei publicae?" Est omnino uix consolabilis dolor; tanta est omnium rerum amissio et desperatio reciperandi; sed tamen et Caesar ipse ita de te iudicat et omnes ciues sic existimant, quasi lumen aliquod exstinctis ceteris elucere sanctitatem et prudentiam et dignitatem tuam. Haec tibi ad leuandas molestias magna esse debent. Quod autem a tuis abes, id eo leuius ferendum est quod eodem tempore a multis et magnis molestiis abes; quas ad te omnis perscriberem nisi uererer ne ea cognosceres absens quae quia non uides mihi uideris meliore esse condicione quam nos qui uidemus. [3] Hactenus existimo nostram consolationem recte adhibitam esse quoad certior ab homine amicissimo fieres iis de rebus quibus leuari possent molestiae tuae. Reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima solacia, uel, ut quidem ego sentio, multo maxima; quae ego experiens cottidie sic probo ut ea mihi salutem adferre uideantur. Tu autem ab initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse omniaque quae a sapientissimis ad bene uiuendum tradita essent summo studio curaque didicisse; quae quidem uel optimis rebus et usui et delectationi esse possent, his uero temporibus habemus aliud nihil in quo adquiescamus. Nihil faciam insolenter neque te tali uel scientia uel natura praeditum hortabor ut ad eas te referas artis quibus a primis temporibus aetatis studium tuum dedisti; [4] tantum dicam, quod te spero adprobaturum, me, postea quam illi arti cui studueram nihil esse loci neque in curia neque in foro uiderim, omnem meam curam atque operam ad philosophiam contulisse. Tuae scientiae excellenti ac singulari non multo plus quam nostrae relictum est loci. Qua re non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi, te quoque in isdem uersari rebus, quae, etiam si minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent. Seruius quidem tuus in omnibus ingenuis artibus, in primisque in hac in qua ego me scripsi adquiescere, ita uersatur ut excellat. A me uero sic diligitur ut tibi uni concedam, praeterea nemini, mihique ab eo gratia refertur; in quo ille existimat, quod facile appareat, cum me colat et obseruet, tibi quoque in eo se facere gratissimum.
IV
Scr. ex. mense Sept. uel in. mense Oct. an. 46
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO
Accipio excusationem tuam qua usus es cur saepius ad me litteras uno exemplo dedisses, sed accipio ex ea parte quatenus aut neglegentia aut improbitate eorum qui epistulas accipiant fieri scribis ne ad nos perferantur; illam partem excusationis qua te scribis orationis paupertate (sic enim appellas) isdem uerbis epistulas saepius mittere nec nosco nec probo, et ego ipse, quem tu per iocum (sic enim accipio) diuitias orationis habere dicis, me non esse uerborum admodum inopem agnosco (eironenesthai enim non necesse est), sed tamen idem (nec hoc eironenomenos) facile cedo tuorum scriptorum subtilitati et elegantiae. [2] Consilium tuum quo te usum scribis hoc Achaicum negotium non recusauisse, cum semper probauissem, tum multo magis probaui lectis tuis proximis litteris; omnes enim causae quas commemoras iustissimae sunt tuaque et auctoritate et prudentia dignissimae. Quod aliter cecidisse rem existimas atque opinatus sis, id tibi nullo modo adsentior; sed quia tanta perturbatio et confusio est rerum, ita perculsa et prostrata foedissimo bello iacent omnia ut is cuique locus ubi ipse sit et sibi quisque miserrimus esse uideatur, propterea et tui consili paenitet te et nos qui domi sumus tibi beati uidemur, at contra nobis non tu quidem uacuus molestiis sed prae nobis beatus. Atque hoc ipso melior est tua quam nostra condicio, quod tu quid doleat scribere audes, nos ne id quidem tuto possumus; nec id uictoris uitio, quo nihil moderatius, sed ipsius uictoriae, quae ciuilibus bellis semper est insolens. [3] Vno te uicimus, quod de Marcelli, conlegae tui, salute paulo ante quam tu cognouimus, etiam hercle quod quem ad modum ea res ageretur uidimus. Nam sic fac existimes, post has miserias, id est postquam armis disceptari coeptum sit de iure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate. Nam et ipse Caesar accusata acerbitate Marcelli (sic enim appellabat) laudataque honorificentissime et aequitate tua et prudentia repente praeter spem dixit se senatui roganti de Marcello ne ominis quidem causa negaturum. Fecerat autem hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de Marcello et C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex accederet. Noli quaerere: ita mihi pulcher hic dies uisus est ut speciem aliquam uiderer uidere quasi reuiuiscentis rei publicae. [4] Itaque, cum omnes ante me rogati gratias Caesari egissent praeter Volcacium (is enim, si eo loco esset, negauit se facturum fuisse), ego rogatus mutaui meum consilium; nam statueram, non mehercule inertia sed desiderio pristinae dignitatis, in perpetuum tacere. Fregit hoc meum consilium et Caesaris magnitudo animi et senatus officium; itaque pluribus uerbis egi Caesari gratias, meque metuo ne etiam in ceteris rebus honesto otio priuarim, quod erat unum solacium in malis. Sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius uoluntati et meis studiis seruiam. Nam etsi a prima aetate me omnis ars et doctrina liberalis et maxime philosophia delectauit, tamen hoc studium cottidie ingrauescit, credo, et aetatis maturitate ad prudentiam et iis temporum uitiis ut nulla res alia leuare animum molestiis possit. [5] A quo studio te abduci negotiis intellego ex tuis litteris, sed tamen aliquid iam noctes te adiuuabunt. Seruius tuus, uel potius noster, summa me obseruantia colit; cuius ego cum omni probitate summaque uirtute tum studiis doctrinaque delector. Is mecum saepe de tua mansione aut decessione communicat. Adhuc in hac sum sententia, nihil ut faciamus nisi quod maxime Caesar uelle uideatur. Res sunt eius modi ut, si Romae sis, nihil praeter tuos delectare possit. De reliquis nihil melius ipso est; ceteri et cetera eius modi ut, si alterum utrum necesse sit, audire ea malis quam uidere. Hoc nostrum consilium nobis minime iucundum est, qui te uidere cupimus, sed consulimus tibi. Vale.
V
Scr. Athenis med. fere mense Mart. an. 45
SERVIVS CICERONI S.
Postea quam mihi renuntiatum est de obitu Tuillae, filiae tuae, sane quam pro eo ac debui grauiter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimaui, qui, si istic adfuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi declarassem; etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est propterea quia per quos ea confieri debet, propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia adficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi uideantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium praestare. Tamen quae in praesentia in mentem mihi uenerunt decreui breui ad te perscribere, non quo ea te fugere existimem sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias. [2] Quid est quod tanto opere te commoueat tuus dolor intestinus? Cogita quem ad modum adhuc fortuna nobiscum egerit: ea nobis erepta esse quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam honestatem dignitatem, honores omnis. Hoc uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit? aut qui non in illis rebus exercitatus animus callere iam debet atque omnia minoris existimare? [3] At illius uicem, credo, doles. Quotiens in eam cogitationem necesse est et tu ueneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus non pessime cum iis esse actum quibus sine dolore licitum est mortem cum uita commutare. Quid autem fuit quod illam hoc tempore ad uiuendum magno opere inuitare posset? quae res, quae spes, quod animi solacium? Vt cum aliquo adulescente primario coniuncta aetatem gereret? licitum est tibi, credo, pro tua dignitate ex hac iuuentute generum deligere cuius fidei liberos tuos te tuto committere putares. An ut ea liberos ex sese pareret quos cum florentis uideret laetaretur, qui rem a parente traditam per se tenere possent, honores ordinatim petituri essent, in re publica, in amicorum negotiis libertate sua usuri? quid horum fuit quod non priusquam datum est ademptum sit? At uero malum est liberos amittere; malum, nisi hoc peius est, haec sufferre et perpeti. [4] Quae res mihi non mediocrem consolationem attulit uolo tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem minuere possit. Ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram uersus nauigarem, coepi regiones circumcirca prospicere. Post me erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare: "hem! nos homunculi indignamur si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum uita breuior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadauera proiecta iacent? uisne tu te, Serui, cohibere et meminisse hominem te esse natum?" Crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus; hoc idem, si tibi uidetur, fac ante oculos tibi proponas. Modo uno tempore tot uiri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes prouinciae conquassatae sunt: in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoueris? quae si hoc tempore non diem suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat. [5] Etiam tu ab hisce rebus animum ac cogitationem tuam auoca atque ea potius reminiscere quae digna tua persona sunt: illam, quam diu ei opus fuerit, uixisse, una cum re publica floruisse, te, patrem suum, praetorem consulem augurem uidisse, adulescentibus primariis nuptam fuisse, omnibus bonis prope perfunctam esse, cum res publica occideret uita excessisse. Quid est quod tu aut illa cum fortuna hoc nomine queri possitis? Denique noli te obliuisci Ciceronem esse et eum qui aliis consueris praecipere et dare consilium, neque imitare malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt, sed potius quae aliis tute praecipere soles ea tute tibi subiace atque apud animum propone. [6] Nullus dolor est quem non longinquitas temporis minuat ac molliat; hoc te exspectare tempus tibi turpe est ac non ei rei sapientia tua te occurrere. Quod si qui etiam inferis sensus est, qui illius in te amor fuit pietasque in omnis suos, hoc certe illa te facere non uult. Da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent, da patriae, ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti possit. Denique, quoniam in eam fortunam deuenimus ut etiam huic rei nobis seruiendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum uictoriam lugere. Plura me ad te de hac re scribere pudet, ne uidear prudentiae tuae diffidere. Qua re, si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi: uidimus aliquotiens secundam pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem apisci; fac aliquando intellegamus aduersam quoque te aeque ferre posse neque id maius quam debeat tibi onus uideri, ne ex omnibus uirtutibus haec una tibi uideatur deesse. Quod ad me attinet, cum te tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus quae hic geruntur quemadmodumque se prouincia habeat certiorem faciam. Vale.
VI
Scr. in Attici Ficulensi med. fere mense Apr. an. 45
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO
Ego uero, Serui, uellem, ut scribis, in meo grauissimo casu adfuisses; quantum enim praesens me adiuuare potueris et consolando et prope aeque dolendo facile ex eo intellego, quod litteris lectis aliquantum adquieui. Nam et ea scripsisti quae leuare luctum possent et in me consolando non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti. Seruius tamen tuus omnibus officiis quae illi tempori tribui potuerunt declarauit et quanti ipse me faceret et quam suum talem erga me animum tibi gratum putaret fore; cuius officia iucundiora scilicet saepe mihi fuerunt, numquam tamen gratiora. Me autem non oratio tua solum et societas paene aegritudinis sed etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum ut tu tali sapientia praeditus ferendum putas. Sed opprimor interdum et uix resisto dolori, quod ea me solacia deficiunt quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non defuerunt. Nam et Q. Maximus, qui filium consularem, clarum uirum et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paulus, qui duo septem diebus, et uester Galus et M. Cato, qui summo ingenio summa uirtute filium perdidit, iis temporibus fuerunt ut eorum luctum ipsorum dignitas consolaretur ea quam ex re publica consequebantur; [2] mihi autem, amissis ornamentis iis quae ipse commemoras quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solacium quod ereptum est. Non amicorum negotiis, non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in foro agere libebat, aspicere curiam non poteram, existimabam, id quod erat, omnis me et industriae meae fructus et fortunae perdidisse; sed cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse communia, et cum frangerem iam ipse me cogeremque illa ferre toleranter, habebam quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et suauitate omnis curas doloresque deponerem. Nunc autem hoc tam graui uulnere etiam illa quae consanuisse uidebantur recrudescunt; non enim, ut tum me a re publica maestum domus excipiebat quae leuaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum ut in eius bonis adquiescam. Itaque et domo absum et foro, quod nec eum dolorem quem de re publica capio domus iam consolari potest nec domesticum res publica. [3] Quo magis te exspecto teque uidere quam primum cupio; maior mihi leuatio adferri nulla potest quam coniunctio consuetudinis sermonumque nostrorum; quamquam sperabam tuum aduentum (sic enim audiebam) adpropinquare. Ego autem cum multis de causis te exopto quam primum uidere, tum etiam ut ante commentemur inter nos qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius uoluntatem accommodandum et prudentis et liberalis et, ut perspexisse uideor, nec a me alieni et tibi amicissimi. Quod cum ita sit, magnae tamen est deliberationis quae ratio sit ineunda nobis non agendi aliquid sed illius concessu et beneficio quiescendi. Vale.
VII
Scr. mense Sext. uel Sept. an. 46
M. CICERO S. D. M. MARCELLO
Etsi eo te adhuc consilio usum intellego ut id reprehendere non audeam, non quin ab eo ipse dissentiam sed quod ea te sapientia esse iudicem ut meum consilium non anteponam tuo, tamen et amicitiae nostrae uetustas et tua summa erga me beneuolentia, quae mihi iam a pueritia tua cognita est, me hortata est ut ea scriberem ad te quae et saluti tuae conducere arbitrarer et non aliena esse ducerem a dignitate. [2] Ego eum te esse qui horum malorum initia multo ante uideris, consulatum magnificentissime atque optime gesseris, praeclare memini; sed idem etiam illa uidi, neque te consilium ciuilis belli ita gerendi nec copias Cn. Pompei nec genus exercitus probare semperque summe diffidere; qua in sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror. Itaque neque tu multum interfuisti rebus gerendis et ego id semper egi, ne interessem; non enim iis rebus pugnabamus quibus ualere poteramus, consilio auctoritate causa, quae erant in nobis superiora, sed lacertis et uiribus, quibus pares non eramus. Victi sumus igitur; aut, si uinci dignitas non potest, fracti certe et abiecti. In quo tuum consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum spe uincendi simul abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientem et bonum ciuem initia belli ciuilis inuitum suscipere, extrema libenter non persequi. [3] Qui non idem consilium quod tu secuti sunt, eos uideo in duo genera esse distractos; aut enim renouare bellum conati sunt, ii qui se in Africam contulerunt, aut, quem ad modum nos, uictori sese crediderunt. Medium quoddam tuum consilium fuit, qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis. Fateor a plerisque, uel dicam ab omnibus, sapiens tuum consilium, a multis etiam magni ac fortis animi iudicatum; sed habet ista ratio, ut mihi quidem uidetur, quendam modum, praesertim cum tibi nihil deesse arbitrer ad tuas fortunas omnis obtinendas praeter uoluntatem. Sic enim intellexi, nihil aliud esse quod dubitationem adferret ei penes quem est potestas nisi quod uereretur ne tu illud beneficium omnino non putares. [4] De quo quid sentiam nihil attinet dicere, cum appareat ipse quid fecerim; sed tamen, si iam ita constituisses, ut abesse perpetuo malles quam ea quae nolles uidere, tamen id cogitare deberes, ubicumque esses, te fore in eius ipsius quem fugeres potestate. Qui si facile passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et libere uiuere, cogitandum tibi tamen esset Romaene et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mytilenis aut Rhodi malles uiuere. Sed cum ita late pateat eius potestas quem ueremur ut terrarum orbem complexa sit, nonne mauis sine periculo tuae domi esse quam cum periculo alienae? Equidem, etiam si oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis. Hoc idem omnes qui te diligunt sentiunt; quorum est magna pro tuis maximis clarissimisque uirtutibus multitudo. [5] Habemus etiam rationem rei familiaris tuae, quam dissipari nolumus. Nam etsi nullam potest accipere iniuriam quae futura perpetua sit, propterea quod neque is qui tenet rem publicam patietur neque ipsa res publica, tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo; ii autem qui essent auderem scribere nisi te intellegere confiderem. [6] Hic te unius sollicitudines, unius etiam multae et adsiduae lacrimae, C. Marcelli, fratris optimi, deprecantur. Nos cura et dolore proximi sumus, precibus tardiores quod ius adeundi, cum ipsi deprecatione eguerimus, non habemus, gratia tantum possumus quantum uicti. Sed tamen consilio studio Marcello non desumus; a tuis reliquis non adhibemur. Ad omnia parati sumus.
VIII
Scr. mense Sext. uel Sept. an. 46
M. CICERO S. D. M. MARCELLO
Neque monere te audeo, praestanti prudentia uirum, nec confirmare, maximi animi hominem unumque fortissimum, consolari uero nullo modo. Nam si ea quae acciderunt ita fers ut audio, gratulari magis uirtuti debeo quam consolari dolorem tuum; sin te tanta mala rei publicae frangunt, non ita abundo ingenio ut te consoler cum ipse me non possim. Reliquum est igitur ut tibi me in omni re eum praebeam praestemque et ad omnia quae tui uelint ita sim praesto ut me non solum omnia debere tua causa *sed causa* quoque, etiam quae non possim, putem. [2] Illud tamen uel tu me monuisse uel censuisse puta uel propter beneuolentiam tacere non potuisse, ut, quod ego facio, tu quoque animum inducas, si sit aliqua res publica, in ea te esse oportere iudicio hominum reque principem, necessitate cedentem tempori; sin autem nulla sit, hunc tamen aptissimum esse etiam ad exsulandum locum. Si enim libertatem sequimur, qui locus hoc dominatu uacat? sin qualemcumque locum, quae est domestica sede iucundior? Sed, mihi crede, etiam is qui omnia tenet fauet ingeniis, nobilitatem uero et dignitates hominum, quantum ei res et ipsius causa concedit, amplectitur. Sed plura quam statueram. Redeo ergo ad unum illud, me tuum esse; fore cum tuis, si modo erunt tui; si minus, me certe in omnibus rebus satis nostrae coniunctioni amorique facturum. Vale.
IX
Scr. mense Sext. uel Sept. an. 46
M. CICERO S. D. M. MARCELLO
Etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus uerbis scriptas quibus declaraueram quo te animo censerem esse oportere et quid tibi faciendum arbitrarer, tamen, cum Theophilus, libertus tuus, proficisceretur, cuius ego fidem erga te beneuolentiamque perspexeram, sine meis litteris eum ad te uenire nolui. Isdem igitur te rationibus etiam atque etiam hortor quibus superioribus litteris hortatus sum ut in ea re publica, quaecumque est, quam primum uelis esse. Multa uidebis fortasse quae nolis, non plura tamen quam audis cottidie. Non est porro tuum uno sensu solum oculorum moueri, cum idem illud auribus percipias, quod etiam maius uideri solet, minus laborare. [2] Ad tibi ipsi dicendum erit aliquid quod non sentias aut faciendum quod non probes. Primum tempori cedere, id est necessitati parere, semper sapientis est habitum; deinde non habet, ut nunc quidem est, id uiti res. Dicere fortasse quae sentias non licet, tacere plane licet. Omnia enim delata ad unum sunt; is utitur consilio ne suorum quidem sed suo. Quod non multo secus fieret si is rem publicam teneret quem secuti sumus. An qui in bello, cum omnium nostrum coniunctum esset periculum, suo et certorum hominum minime prudentium consilio uteretur, eum magis communem censemus in uictoria futurum fuisse quam incertis in rebus fuisset? et qui nec te consule tuum sapientissimum consilium secutus esset nec fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente uobis auctoribus uti uoluerit, nunc omnia tenentem nostras sententias desideraturum censes fuisse? [3] Omnia sunt misera in bellis ciuilibus, quae maiores nostri ne semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit, sed miserius nihil quam ipsa uictoria; quae etiam si ad meliores uenit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut, etiam si natura tales non sint, necessitate esse cogantur; multa enim uictori eorum arbitrio per quos uicit etiam inuito facienda sunt. An tu non uidebas mecum simul quam illa crudelis esset futura uictoria? igitur tunc quoque careres patria ne quae nolles uideres? "Non" inquies; "ego enim ipse tenerem opes et dignitatem meam." At erat tuae uirtutis in minimis tuas res ponere, de re publica uehementius laborare. Deinde qui finis istius consili est? Nam adhuc et factum tuum probatur et ut in tali re etiam fortuna laudatur: factum, quod et initium belli necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris; fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae. Nunc uero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria nec eam diligere minus debes quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris uiris orbatam priuare etiam aspectu tuo. [4] Denique, si fuit magni animi non esse supplicem uictori, uide ne superbi sit aspernari eiusdem liberalitatem, et, si sapientis est carere patria, duri non desiderare; et, si re publica non possis frui, stultum est nolle priuata. Caput illud est, ut, si ista uita tibi commodior esse uideatur, cogitandum tamen sit ne tutior non sit. Magna gladiorum est licentia, sed in externis locis minor etiam ad facinus uerecundia. Mihi salus tua tantae curae est ut Marcello, fratri tuo, aut par aut certe proximus sim. Tuum est consulere temporibus et incolumitati et uitae et fortunis tuis.
X
Scr. mense Nou. uel Dec. an. 46
CICERO MARCELLO S.
Etsi nihil erat noui quod ad te scriberem magisque litteras tuas iam exspectare incipiebam, uel te potius ipsum, tamen, cum Theophilus proficisceretur, non potui nihil ei litterarum dare. Cura igitur ut quam primum uenias; uenies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum nobis, id est tuis, sed prorsus omnibus. Venit enim mihi in mentem subuereri interdum ne te delectet tarda decessio. [2] Quod si nullum haberes sensum nisi oculorum, prorsus tibi ignoscerem si quosdam nolles uidere; sed cum leuiora non multo essent quae audirentur quam quae uiderentur, suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae te quam primum uenire, idque in omnis partis ualeret, putaui ea de re te esse admonendum. Sed quoniam quid mihi placeret ostendi, reliqua tu pro tua prudentia considerabis; me tamen uelim quod ad tempus te exspectemus certiorem facias.
XI
Scr. Mytilenis mense Oct. an. 46
MARCELLVS CICERONI S.
Plurimum ualuisse apud me tuam semper auctoritatem cum in omni re tum in hoc maxime negotio potes existimare. Cum mihi C. Marcellus, frater amantissimus mei, non solum consilium daret sed precibus quoque me obsecraret, non prius mihi persuadere potuit quam tuis est effectum litteris ut uterer uestro potissimum consilio. Res quem ad modum sit acta uestrae litterae mihi declarant. Gratulatio tua etsi est mihi probatissima quod ab optimo fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius est et gratius quod in summa paucitate amicorum propinquorum ac necessariorum qui uere meae saluti fauerent te cupidissimum mei singularemque mihi beneuolentiam praestitisse cognoui. [2] Reliqua sunt eius modi quibus ego, quoniam haec erant tempora, facile et aequo animo carebam; hoc uero eius modi esse statuo ut sine talium uirorum et amicorum beneuolentia neque in aduersa neque in secunda fortuna quisquam uiuere possit. Itaque in hoc ego mihi gratulor; tu uero ut intellegas homini amicissimo te tribuisse officium re tibi praestabo. Vale.
XII
Scr. Athenis prid. Kal. Iun. an. 45
SERVIVS CICERONI S. P.
Etsi scio non iucundissimum me nuntium uobis adlaturum, tamen, quoniam casus et natura in omnibus dominatur, uisum est faciendum, quoquo modo res se haberet, uos certiores facere. A. d. X Kal. Iun., cum ab Epidauro Piraeum naui aduectus essem, ibi M. Marcellum, conlegam nostrum, conueni eumque diem ibi consumpsi ut cum eo essem. Postero die cum ab eo digressus essem eo consilio ut ab Athenis in Boeotiam irem reliquamque iuris dictionem absoluerem, ille, ut aiebat, supra Maleas in Italiam uersus nauigaturus erat. [2] Post diem tertium eius diei, cum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me uenit et mihi nuntiauit M. Marcellum, conlegam nostrum, post cenae tempus a P. Magio Cilone, familiare eius, pugione percussum esse et duo uulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem; sperari tamen eum uiuere posse; Magium se ipsum interfecisse postea; se a Marcello ad me missum esse qui haec nuntiaret et rogaret uti medicos ei mitterem. Itaque medicos coegi et e uestigio eo sum profectus prima luce. Cum non longe a Piraeo abessem, puer Acidini obuiam mihi uenit cum codicillis in quibus erat scriptum paulo ante lucem Marcellum diem suum obisse. Ita uir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est adfectus, et cui inimici propter dignitatem pepercerant inuentus est amicus qui ei mortem offerret. [3] Ego tamen ad tabernaculum eius perrexi. Inueni duos libertos et pauculos seruos; reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset. Coactus sum in eadem illa lectica qua ipse delatus eram meisque lecticariis in urbem eum referre, ibique pro ea copia quae Athenis erat funus ei satis amplum faciendum curaui. Ab Atheniensibus locum sepulturae intra urbem ut darent impetrare non potui quod religione se impediri dicerent, neque tamen id antea cuiquam concesserant. Quod proximum fuit, uti in quo uellemus gymnasio eum sepeliremus, nobis permiserunt. Nos in nobilissimo orbi terrarum gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum combussimus posteaque curauimus ut idem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent. Ita quae nostra officia fuerunt pro conlegio et pro propinquitate et uiuo et mortuo omnia ei praestitimus. Vale. D. prid. Kal. Iun. Athenis.
XIII
Scr fort. mense Sext. an. 46
M. CICERO S. D. P. FIGVLO
Quaerenti mihi iam diu quid ad te potissimum scriberem non modo certa res nulla sed ne genus quidem litterarum usitatum ueniebat in mentem. Vnam enim partem et consuetudinem earum epistularum quibus secundis rebus uti solebamus tempus eripuerat, perfeceratque fortuna ne quid tale scribere possem aut omnino cogitare. Relinquebatur triste quoddam et miserum et his temporibus consentaneum genus litterarum; id quoque deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio auxili alicuius aut consolatio doloris tui. Quod pollicerer non erat; ipse enim pari fortuna adfectus aliorum opibus casus meos sustentabam, saepiusque mihi ueniebat in mentem queri quod ita uiuerem quam gaudere quod uiuerem. [2] Quamquam enim nulla me ipsum priuatim pepulit insignis iniuria nec mihi quicquam tali tempore in mentem uenit optare quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen †nihil† iis conficior curis ut ipsum quod maneam in uita peccare me existimem. Careo enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis quorum beneuolentiam nobis conciliarat per me quondam te socio defensa res publica, uersorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus, nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam id ipsum uideo, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari quibus nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus; et in qua urbe modo gratia auctoritate gloria floruimus in ea nunc his quidem omnibus caremus. Obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem, sed ea plus non potest quam uis et mutatio omnium rerum atque temporum. [3] Itaque orbus iis rebus omnibus quibus et natura me et uoluntas et consuetudo adsuefecerat cum ceteris, ut quidem uideor, tum mihi ipse displiceo. Natus enim ad agendum semper aliquid dignum uiro nunc non modo agendi rationem nullam habeo sed ne cogitandi quidem; et qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram nunc P. Nigidio, uni omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicissimo, ne benigne quidem polliceri possum. Ergo hoc ereptum est litterarum genus. [4] Reliquum est ut consoler et adferam rationes quibus te a molestiis coner abducere. At ea quidem facultas uel tui uel alterius consolandi in te summa est, si umquam in ullo fuit. Itaque eam partem quae ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur non attingam; tibi totam relinquam. Quid sit forti et sapienti homine dignum, quid grauitas, quid altitudo animi, quid acta tua uita, quid studia, quid artes quibus a pueritia floruisti a te flagitent, tu uidebis: ego quod intellegere et sentire, quia sum Romae et quia curo attendoque, possum id tibi adfirmo, te in istis molestiis in quibus es hoc tempore non diutius futurum, in iis autem in quibus etiam nos sumus fortasse semper fore. [5] Videor mihi perspicere primum ipsius animum qui plurimum potest propensum ad salutem tuam. Non scribo hoc temere; quo minus familiaris sum, hoc sum ad inuestigandum curiosior. Quo facilius quibus est iratior respondere tristius possit, hoc est adhuc tardior ad te molestia liberandum; familiares uero eius, et ii quidem qui illi iucundissimi sunt, mirabiliter de te et loquuntur et sentiunt. Accedit eodem uulgi uoluntas, uel potius consensus omnium. Etiam illa quae minimum nunc quidem potest sed ... possit necesse est, res publica, quascumque uiris habebit, ab his ipsis a quibus tenetur de te propediem, mihi crede, impetrabit. [6] Redeo igitur ad id, ut iam tibi etiam pollicear aliquid, quod primo omiseram. Nam et complectar eius familiarissimos, qui me admodum diligunt multumque mecum sunt, et in ipsius consuetudinem, quam adhuc meus pudor mihi clausit, insinuabo et certe omnis uias persequar quibus putabo ad id quod uolumus peruenire posse. In hoc toto genere plura faciam quam scribere audeo. Cetera, quae tibi a multis prompta esse certo scio, a me sunt paratissima; nihil in re familiari mea est quod ego meum malim esse quam tuum. Hac de re et de hoc genere toto hoc scribo parcius quod te id quod ipse confido sperare malo, te esse usurum tuis. [7] Extremum illud est, ut te orem et obsecrem animo ut maximo sis nec ea solum memineris quae ab aliis magnis uiris accepisti sed illa etiam quae ipse ingenio studioque peperisti. Quae si conliges, et sperabis omnia optima et quae accident, qualiacumque erunt, sapienter feres. Sed haec tu melius, uel optime omnium: ego quae pertinere ad te intellegam studiosissime omnia diligentissimeque curabo tuorumque tristissimo meo tempore meritorum erga me memoriam conseruabo.
XIV
Scr. hieme an. 46-45
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO
Binas a te accepi litteras Corcyrae datas, quarum alteris mihi gratulabare quod audisses me meam pristinam dignitatem obtinere, alteris dicebas te uelle quae egissem bene et feliciter euenire. Ego autem, si dignitas est bene de re publica sentire et bonis uiris probare quod sentias, obtineo dignitatem meam; sin autem in eo dignitas est, si quod sentias aut re efficere possis aut denique libera oratione defendere, ne uestigium quidem ullum est reliquum nobis dignitatis, agiturque praeclare si nosmet ipsos regere possumus ut ea quae partim iam adsunt, partim impendent, moderate feramus; quod est difficile in eius modi bello cuius exitus ex altera parte caedem ostentet, ex altera seruitutem. [2] Quo in periculo non nihil me consolatur cum recordor haec me tum uidisse cum secundas etiam res nostras, non modo aduersas, pertimescebam uidebamque quanto periculo de iure publico disceptaretur armis; quibus si ii uicissent ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate, adductus accesseram, tamen intellegebam et iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis esset futura uictoria, sin autem uicti essent, quantus interitus esset futurus ciuium partim amplissimorum, partim etiam optimorum; qui me haec praedicentem atque optime consulentem saluti suae malebant nimium timidum quam satis prudentem existimari. [3] Quod autem mihi de eo quod egerim gratularis, te ita uelle certo scio; sed ego tam misero tempore nihil noui consili cepissem nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem publicam offendissem. Quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et meae fortunae esse debebant, cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes tutum, nihil insidiis uacuum uiderem, nouarum me necessitudinum fidelitate contra ueterum perfidiam muniendum putaui. [4] Sed de nostris rebus satis, uel etiam nimium multa. De tuis uelim ut eo sis animo quo debes esse, id est ut ne quid tibi praecipue timendum putes. Si enim status erit aliquis ciuitatis, quicumque erit, te omnium periculorum uideo expertem fore; nam alteros tibi iam placatos esse intellego, alteros numquam iratos fuisse. De mea autem in te uoluntate sic uelim iudices, me, quibuscumque rebus opus esse intellegam, quamquam uideam qui sim hoc tempore et quid possim, opera tamen et consilio, studio quidem certe, rei famae saluti tuae praesto futurum. Tu uelim et quid agas et quid acturum te putes facias me quam diligentissime certiorem.
XV
Scr. paulo post ep. 14
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO
Accepi perbreuis tuas litteras, quibus id quod scire cupiebam cognoscere non potui, cognoui autem id quod mihi dubium non fuit; nam quam fortiter ferres communis miserias non intellexi, quam me amares facile perspexi. Sed hoc scieram; illud si scissem, ad id meas litteras accommodauissem. [2] Sed tamen, etsi antea scripsi quae existimaui scribi oportere, tamen hoc te tempore breuiter commonendum putaui ne quo periculo te proprio existimares esse; in magno omnes, sed tamen in communi sumus. Qua re non debes aut propriam fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare. Quapropter eo animo simus inter nos quo semper fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum.