M. TVLLII CICERONIS - PRO FLACCO ORATIO

I

Cum in maximis periculis huius urbis atque imperi, grauissimo atque acerbissimo rei publicae casu, socio atque adiutore consiliorum periculorumque meorum L. Flacco, caedem a uobis, coniugibus, liberis uestris, uastitatem a templis, delubris, urbe, Italia depellebam, sperabam, iudices, honoris potius L. Flacci me adiutorem futurum quam miseriarum deprecatorem. Quod enim esset praemium dignitatis quod populus Romanus, cum huius maioribus semper detulisset, huic denegaret, cum L. Flaccus ueterem Valeriae gentis in liberanda patria laudem prope quingentesimo anno rei publicae rettulisset? Sed si forte aliquando aut benefici huius obtrectator aut uirtutis hostis aut laudis inuidus exstitisset, existimabam L. Flacco multitudinis potius imperitae, nullo tamen cum periculo, quam sapientissimorum et lectissimorum uirorum iudicium esse subeundum. Etenim quibus auctoribus et defensoribus omnium tum salus esset non ciuium solum uerum etiam gentium defensa ac retenta, neminem umquam putaui per eos ipsos periculum huius fortunis atque insidias creaturum. Quod si esset aliquando futurum ut aliquis de L. Flacci pernicie cogitaret, numquam tamen existimaui, iudices, D. Laelium, optimi uiri filium, optima ipsum spe praeditum summae dignitatis, eam suscepturum accusationem quae sceleratorum ciuium potius odio et furori quam ipsius uirtuti atque institutae adulescentiae conueniret. Etenim cum a clarissimis uiris iustissimas inimicitias saepe cum bene meritis ciuibus depositas esse uidissem, non sum arbitratus quemquam amicum rei publicae, postea quam L. Flacci amor in patriam perspectus esset, nouas huic inimicitias nulla accepta iniuria denuntiaturum. Sed quoniam, iudices, multa nos et in nostris rebus et in re publica fefellerunt, ferimus ea quae sunt ferenda; tantum a uobis petimus ut omnia rei publicae subsidia, totum statum ciuitatis, omnem memoriam temporum praeteritorum, salutem praesentium, spem reliquorum in uestra potestate, in uestris sententiis, in hoc uno iudicio positam esse et defixam putetis. Si umquam res publica consilium, grauitatem, sapientiam, prouidentiam iudicum implorauit, hoc, hoc inquam, tempore implorat.

II

Non estis de Lydorum aut Mysorum aut Phrygum, qui huc compulsi concitatique uenerunt, sed de uestra re publica iudicaturi, de ciuitatis statu, de communi salute, de spe bonorum omnium, si qua reliqua est etiam nunc quae fortium ciuium mentis cogitationesque sustentet; omnia alia perfugia bonorum, praesidia innocentium, subsidia rei publicae, consilia, auxilia, iura ceciderunt. Quem enim appellem, quem obtester, quem implorem? Senatumne? At is ipse auxilium petit a uobis et confirmationem auctoritatis suae uestrae potestati permissam esse sentit. An equites Romanos? Indicabitis principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis. An populum Romanum? At is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit uobis. Quam ob rem nisi hoc loco, nisi apud uos, nisi per uos, iudices, non auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae spe exigua extremaque pendet, tenuerimus, nihil est praeterea quo confugere possimus; nisi forte quae res hoc iudicio temptetur, quid agatur, cui causae fundamenta iaciantur, iudices, non uidetis. Condemnatus est is qui Catilinam signa patriae inferentem interemit; quid est causae cur non is qui Catilinam ex urbe expulit pertimescat? Rapitur ad poenam qui indicia communis exiti cepit; cur sibi confidat is qui ea proferenda et patefacienda curauit? Socii consiliorum, ministri comitesque uexantur; quid auctores, quid duces, quid principes sibi exspectent? Atque utinam inimici nostri ac bonorum omnium mecum potius aestiment, utrum tum omnes boni duces nostri an comites fuerint ad communem conseruandam salutem ...

FRAGMENTA A SCHOLIASTA BOBIENSI SERVATA

1. Strangulatos maluit dicere.

2. Quid sibi meus necessarius Caetra uoluit?

3. Quid uero Decianus?

4. Vtinam esset proprie mea! Senatus igitur magna ex parte ...

5. Di inquam, immortales Lentulum ...

FRAGMENTVM MEDIOLANENSE

6.. externum cum domestica uita naturaque constaret. Itaque non patiar, D. Laeli, te tibi hoc sumere atque hanc ceteris in posterum, nobis in praesens tempus legem condicionemque ... Cum adulescentiam notaris, cum reliquum tempus aetatis turpitudinis maculis consperseris, cum priuatarum rerum ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam infamiam, cum Hispaniae, Galliae, Ciliciae, Cretae, quibus in prouinciis non obscure uersatus est, uitia et flagitia protuleris, tum denique quid Tmolitae et Dorylaenses de L. Flacco existiment audiemus. Quem uero tot tam grauesque prouinciae saluum esse cupiant, quem plurimi ciues tota ex Italia deuincti necessitudine ac uetustate defendant, quem haec communis nostrum omnium patria propter recentem summi benefici memoriam complexa teneat, hunc etiam si tota Asia deposcit ad supplicium, defendam, resistam. Quid? si neque tota neque optima neque incorrupta neque sua sponte nec iure nec more nec uere nec religiose nec integre, si impulsa, si sollicitata, si concitata, si coacta, si impie, si temere, si cupide, si inconstanter nomen suum misit in hoc iudicium per egentissimos testis, ipsa autem nihil queri uere de iniuriis potest, tamenne, iudices, haec ad breue tempus audita longinqui temporis cognitarum rerum fidem derogabunt? Tenebo igitur hunc ordinem defensor quem fugit inimicus, et accusatorem urgebo atque insequar et ultro crimen ab aduersario flagitabo. Quid est, Laeli? num quid ea d ... d ... ea ... f... no qui quidem non in umbra neque in illius aetatis disciplinis artibusque uersatus est? Etenim puer cum patre consule ad bellum est profectus. Nimirum etiam hoc ipso nomine aliquid ... ia sus ...

FRAGMENTA SCHOLIASTAE BOBIENSIS

6 A. Sed si neque Asiae luxuries infirmissimum tempus aetatis ...

7. Ex hoc aetatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui contulit.

8. Tribunus militaris cum P. Seruilio, grauissimo et sanctissimo ciue, profectus.

9. Quorum amplissimis iudiciis ornatus quaestor factus est.

10. M. Pisone, qui cognomen frugalitatis, nisi accepisset, ipse peperisset.

11. Idem nouum bellum suscepit atque confecit.

12. Non Asiae testibus, sed accusatoribus contubernalibus traditus.

III

Hunc igitur uirum, Laeli, quibus tandem rebus oppugnas? Fuit P. Seruilio imperatore in Cilicia tribunus militum; ea res siletur. Fuit M. Pisoni quaestor in Hispania; uox de quaestura missa nulla est. Bellum Cretense ex magna parte gessit atque una cum summo imperatore sustinuit; muta est huius temporis accusatio. Praeturae iuris dictio, res uaria et multiplex ad suspiciones et simultates, non attingitur. At uero in summo et periculosissimo rei publicae tempore etiam ab inimicis eadem praetura laudatur. At a testibus laeditur. Ante quam dico a quibus, qua spe, qua ui, qua re concitatis, qua leuitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia praeditis, dicam de genere uniuerso et de condicione omnium nostrum. Per deos immortalis! iudices, uos, quo modo is qui anno ante Romae ius dixerat anno post in Asia ius dixerit, a testibus quaeretis ignotis, ipsi coniectura nihil iudicabitis? Cum in tam uaria iuris dictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum laesae sint uoluntates, quae est umquam iacta non suspicio - quae tamen solet esse falsa - sed iracundiae uox aut doloris? Et is est reus auaritiae qui in uberrima re turpe compendium, in maledicentissima ciuitate, in suspiciosissimo negotio maledictum omne, non modo crimen effugit? Praetereo illa quae praetereunda non sunt, nullum huius in priuatis rebus factum auarum, nullam in re pecuniaria contentionem, nullam in re familiari sordem posse proferri. Quibus igitur testibus ego hosce possum refutare nisi uobis? Tmolites ille uicanus, homo non modo nobis sed ne inter suos quidem notus, uos docebit qualis sit L. Flaccus? quem uos modestissimum adulescentem, prouinciae maximae sanctissimum uirum, uestri exercitus fortissimum militem, diligentissimum ducem, temperatissimum legatum quaestoremque cognouerunt, quem uos praesentes constantissimum senatorem, iustissimum praetorem atque amantissimum rei publicae ciuem iudicastis.

IV

De quibus uos aliis testes esse debetis, de eis ipsi alios testis audietis? At quos testis? Primum dicam, id quod est commune, Graecos; non quo nationi huic ego unus maxime fidem derogem. Nam si quis umquam de nostris hominibus a genere isto studio ac uoluntate non abhorrens fuit, me et esse arbitror et magis etiam tum cum plus erat oti fuisse. Sed sunt in illo numero multi boni, docti, pudentes, qui ad hoc iudicium deducti non sunt, multi impudentes, inlitterati, leues, quos uariis de causis uideo concitatos. Verum tamen hoc dico de toto genere Graecorum: tribuo illis litteras, do multarum artium disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam, denique etiam, si qua sibi alia sumunt, non repugno; testimoniorum religionem et fidem numquam ista natio coluit, totiusque huiusce rei quae sit uis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant. Vnde illud est: "da mihi testimonium mutuum"? num Gallorum, num Hispanorum putatur? Totum istud Graecorum est, ut etiam qui Graece nesciunt hoc quibus uerbis a Graecis dici soleat sciant. Itaque uidete quo uoltu, qua confidentia dicant; tum intellegetis qua religione dicant, Numquam nobis ad rogatum respondent, semper accusatori plus quam ad rogatum, numquam laborant quem ad modum probent quod dicunt, sed quem ad modum se explicent dicendo. Iratus Flacco dixit M. Lurco quod, ut ipse aiebat, libertus erat eius turpi iudicio condemnatus. Nihil dixit quod laederet eum, cum cuperet; impediebat enim religio; tamen id quod dixit quanto cum pudore, quo tremore et pallore dixit! Quam promptus homo P. Septimius, quam iratus de iudicio et de uilico! Tamen haesitabat, tamen eius iracundiae religio non numquam repugnabat. Inimicus M. Caelius quod, cum in re manifesta putasset nefas esse publicanum iudicare contra publicanum, sublatus erat e numero recuperatorum, tamen tenuit se neque attulit in iudicium quicquam ad laedendum nisi uoluntatem.

V

Hi si Graeci fuissent, ac nisi nostri mores ac disciplina plus ualeret quam dolor ac simultas, omnes se spoliatos, uexatos, fortunis euersos esse dixissent. Graecus testis cum ea uoluntate processit ut laedat, non iuris iurandi, sed laedendi uerba meditatur; uinci, refelli, coargui putat esse turpissimum; ad id se parat, nihil curat aliud. Itaque non optimus quisque nec grauissimus, sed impudentissimus loquacissimusque deligitur. Vos autem in priuatis minimarum rerum iudiciis testem diligenter expenditis; etiam si formam hominis, si nomen, si tribum nostis, mores tamen exquirendos putatis. Qui autem dicit testimonium ex nostris hominibus, ut se ipse sustentat, ut omnia uerba moderatur, ut timet ne quid cupide, ne quid iracunde, ne quid plus minusue quam sit necesse dicat! Num illos item putatis, quibus ius iurandum iocus est, testimonium ludus, existimatio uestra tenebrae, laus, merces, gratia, gratulatio proposita est omnis in impudenti mendacio? Sed non dilatabo orationem meam; etenim potest esse infinita, si mihi libeat totius gentis in testimoniis dicendis explicare leuitatem. Sed propius accedam; de his uestris testibus dicam. Vehementem accusatorem nacti sumus, iudices, et inimicum in omni genere odiosum ac molestum; quem spero his neruis fore magno usui et amicis et rei publicae; sed certe inflammatus incredibili cupiditate hanc causam accusationemque suscepit. Qui comitatus in inquirendo! Comitatum dico; immo uero quantus exercitus! quae iactura, qui sumptus, quanta largitio! Quae quamquam utilia sunt causae, timide tamen dico, quod uereor ne Laelius ex his rebus quas sibi suscepit gloriae causa putet aliquid oratione mea sermonis in sese aut inuidiae esse quaesitum.

VI

Itaque hanc partem totam relinquam; tantum a uobis petam, iudices, ut si quid ipsi audistis communi fama atque sermone de ui, de manu, de armis, de copiis, memineritis; quarum rerum inuidia lege hac recenti ac noua certus est inquisitioni comitum numerus constitutus. Sed ut hanc uim omittam, quanta illa sunt quae, quoniam accusatorio iure et more sunt facta, reprehendere non possumus, queri tamen cogimur! primum quod sermo est tota Asia dissipatus Cn. Pompeium, quod L. Flacco esset uehementer inimicus, contendisse a Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut hunc hoc iudicio arcesseret, omnemque ei suam auctoritatem, gratiam, copias, opes ad hoc negotium conficiendum detulisse. Id hoc ueri similius Graecis hominibus uidebatur quod paulo ante in eadem prouincia familiarem Laelium Flacco uiderant. Pompei autem auctoritas cum apud omnis tanta est quanta esse debet, tum excellit in ista prouincia quam nuper et praedonum et regum bello liberauit. Adiunxit illa ut eos qui domo exire nolebant testimoni denuntiatione terreret, qui domi stare non poterant, largo et liberali uiatico commoueret. Sic adulescens ingeni plenus locupletis metu, tenuis praemio, stultos errore permouit; sic sunt expressa ista praeclara quae recitantur psephismata non sententiis neque auctoritatibus declarata, non iure iurando constricta, sed porrigenda manu profundendoque clamore multitudinis concitatae.

VII

O morem praeclarum disciplinamque quam a maioribus accepimus, si quidem teneremus! sed nescio quo pacto iam de manibus elabitur. Nullam enim illi nostri sapientissimi et sanctissimi uiri uim contionis esse uoluerunt; quae scisceret plebes aut quae populus iuberet, submota contione, distributis partibus, tributim et centuriatim discriptis ordinibus, classibus, aetatibus, auditis auctoribus, re multos dies promulgata et cognita iuberi uetarique uoluerunt. Graecorum autem totae res publicae sedentis contionis temeritate administrantur. Itaque ut hanc Graeciam quae iam diu suis consiliis perculsa et adflicta est omittam, illa uetus quae quondam opibus, imperio, gloria floruit hoc uno malo concidit, libertate immoderata ac licentia contionum. Cum in theatro imperiti homines rerum omnium rudes ignarique consederant, tum bella inutilia suscipiebant, tum seditiosos homines rei publicae praeficiebant, tum optime meritos ciuis e ciuitate eiciebant. Quod si haec Athenis tum cum illae non solum in Graecia sed prope cunctis gentibus enitebant accidere sunt solita, quam moderationem putatis in Phrygia aut in Mysia contionum fuisse? Nostras contiones illarum nationum homines plerumque perturbant; quid, cum soli sint ipsi, tandem fieri putatis? Caesus est uirgis Cymaeus ille Athenagoras qui in fame frumentum exportare erat ausus. Data Laelio contio est. Processit ille et Graecus apud Graecos non de culpa sua dixit, sed de poena questus est. Porrexerunt manus; psephisma natum est. Hoc testimonium est? Nuper epulati, paulo ante omni largitione saturati Pergameni, quod Mithridates qui multitudinem illam non auctoritate sua, sed sagina tenebat se uelle dixit, id sutores et zonarii conclamarunt. Hoc testimonium est ciuitatis? Ego testis a Sicilia publice deduxi; uerum erant ea testimonia non concitatae contionis, sed iurati senatus. Qua re iam non est mihi contentio cum teste, uobis, iudices, uidendum est, sintne haec testimonia putanda.

VIII

Adulescens bonus, honesto loco natus, disertus cum maximo ornatissimoque comitatu uenit in oppidum Graecorum, postulat contionem, locupletis homines et grauis ne sibi aduersentur testimoni denuntiatione deterret, egentis et leuis spe largitionis et uiatico publico, priuata etiam benignitate prolectat. Opifices et tabernarios atque illam omnem faecem ciuitatum quid est negoti concitare, in eum praesertim qui nuper summo cum imperio fuerit, summo autem in amore esse propter ipsum imperi nomen non potuerit? Mirandum uero est homines eos quibus odio sunt nostrae secures, nomen acerbitati, scriptura, decumae, portorium morti, libenter adripere facultatem laedendi quaecumque detur! Mementote igitur, cum audietis psephismata, non audire uos testimonia, audire temeritatem uolgi, audire uocem leuissimi cuiusque, audire strepitum imperitorum, audire contionem concitatam leuissimae nationis. Itaque perscrutamini penitus naturam rationemque criminum; iam nihil praeter spem, nihil praeter terrorem ac minas reperietis.

IX

... In aerario nihil habent ciuitates, nihil in uectigalibus. Duae rationes conficiendae pecuniae, aut uersura aut tributo; nec tabulae creditoris proferuntur nec tributi confectio ulla recitatur. Quam uero facile falsas rationes inferre et in tabulas quodcumque commodum est referre soleant, ex Cn. Pompei litteris ad Hypsaeum et Hypsaei ad Pompeium missis, quaeso, cognoscite. LITTERAE POMPEI ET HYPSAEI. Satisne uobis coarguere his auctoribus dissolutam Graecorum consuetudinem licentiamque impudentem uidemur? Nisi forte qui Cn. Pompeium, qui praesentem, qui nullo impellente fallebant, eos urgente Laelio in absentem et in L. Flaccum aut timidos fuisse aut religiosos putamus. Sed fuerint incorruptae litterae domi; nunc uero quam habere auctoritatem aut quam fidem possunt? Triduo lex ad praetorem deferri, iudicum signis obsignari iubet; tricesimo die uix deferuntur. Ne corrumpi tabulae facile possint, idcirco lex obsignatas in publico poni uoluit; at obsignantur corruptae. Quid refert igitur tanto post ad iudices deferantur, an omnino non deferantur?

X

Quid? si testium studium cum accusatore sociatum est, tamenne isti testes habebuntur? Vbi est igitur illa exspectatio quae uersari in iudiciis solet? Nam antea, cum dixerat accusator acriter et uehementer, cumque defensor suppliciter demisseque responderat, tertius ille erat exspectatus locus testium, qui aut sine ullo studio dicebant aut cum dissimulatione aliqua cupiditatis. Hoc uero quid est? Vna sedent, ex accusatorum subselliis surgunt, non dissimulant, non uerentur. De subselliis queror? una ex domo prodeunt; si uerbo titubauerint, quo reuertantur non habebunt. An quisquam esse testis potest quem accusator sine cura interroget nec metuat ne sibi aliquid quod ipse nolit respondeat? Vbi est igitur illa laus oratoris quae uel in accusatore antea uel in patrono spectari solebat "bene testem interrogauit; callide accessit, reprehendit quo uoluit adduxit, conuicit et elinguem reddidit?" Quid tu istum roges, Laeli, qui, prius quam hoc "TE ROGO" dixeris, plura etiam effundet quam tu ei domi ante praescripseris? Quid ego autem defensor rogem? Nam aut oratio testium refelli solet aut uita laedi. Qua disputatione orationem refellam eius qui dicit: "dedimus," nihil amplius? In hominem dicendum est igitur, cum oratio argumentationem non habet. Quid dicam in ignotum? Querendum est ergo et deplorandum, id quod iam dudum facio, de omni accusationis iniquitate, primum de communi genere testium; dicit enim natio minime in testimoniis dicendis religiosa. Propius accedo; nego esse ista testimonia quae tu psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum quendam temerarium Graeculae contionis. Intrabo etiam magis. Qui gessit non adest, qui numerasse dicitur non est deductus; priuatae litterae nullae proferuntur, publicae retentae sunt in accusatorum potestate; summa est in testibus; hi uiuunt cum inimicis, adsunt cum aduersariis, habitant cum accusatoribus. Vtrum hic tandem disceptationem et cognitionem ueritatis, an innocentiae labem aliquam aut ruinam fore putatis? Multa enim sunt eius modi, iudices, ut, etiam si in homine ipso de quo agitur neglegenda sint, tamen in condicione atque in exemplo pertimescenda uideantur.

XI

Si quem infimo loco natum, nullo splendore uitae, nulla commendatione famae defenderem, tamen ciuem a ciuibus communis humanitatis iure ac misericordia deprecarer, ne ignotis testibus, ne incitatis, ne accusatoris consessoribus, conuiuis, contubernalibus, ne hominibus leuitate Graecis, crudelitate barbaris ciuem ac supplicem uestrum dederetis, ne periculosam imitationem exempli reliquis in posterum proderetis. Sed cum L. Flacci res agatur, qua ex familia qui primus consul factus est primus in hac ciuitate consul fuit, cuius uirtute regibus exterminatis libertas in re publica constituta est, quae usque ad hoc tempus honoribus, imperiis, rerum gestarum gloria continuata permansit, cumque ab hac perenni contestataque uirtute maiorum non modo non degenerauerit L. Flaccus sed, quam maxime florere in generis sui gloria uiderat, laudem patriae in libertatem uindicandae praetor adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum exemplum prodatur pertimescam, in quo, etiam si quid errasset, omnes boni coniuendum esse arbitrarentur? Quod quidem ego non modo non postulo, sed contra, iudices, uos oro et obtestor ut totam causam quam maxime intentis oculis? ut aiunt, acerrime contemplemini. Nihil religione testatum, nihil ueritate fundatum, nihil dolore expressum, contraque omnia corrupta libidine, iracundia, studio, pretio, periurio reperientur.

XII

Etenim iam uniuersa istorum cognita cupiditate accedam ad singulas querelas criminationesque Graecorum. Classis nomine pecuniam ciuitatibus imperatam queruntur. Quod nos factum, iudices, confitemur. Sed si hoc crimen est, aut in eo est quod non licuerit imperare, aut in eo quod non opus fuerit nauibus, aut in eo quod nulla hoc praetore classis nauigarit. Licuisse ut intellegas, cognosce quid me consule senatus decreuerit, cum quidem nihil a superioribus continuorum annorum decretis discesserit.

SENATVS CONSVLTVM.

Proximum est ergo ut opus fuerit classe necne quaeramus. Vtrum igitur hoc Graeci statuent aut ullae exterae nationes, an nostri praetores, nostri duces, nostri imperatores? Equidem existimo in eius modi regione atque prouincia quae mari cincta, portibus distincta, insulis circumdata esset, non solum praesidi sed etiam ornandi imperi causa nauigandum fuisse. Haec enim ratio ac magnitudo animorum in maioribus nostris fuit ut, cum in priuatis rebus suisque sumptibus minimo contenti tenuissimo cultu uiuerent, in imperio atque in publica dignitate omnia ad gloriam splendoremque reuocarent. Quaeritur enim in re domestica continentiae laus, in publica dignitatis. Quod si etiam praesidi causa classem habuit, quis erit tam iniquus qui reprehendat? "Nulli erant praedones." Quid? nullos fore quis praestare poterat? "Minuis," inquit, "gloriam Pompei." Immo tu auges molestiam. Ille enim classis praedonum, urbis, portus, receptacula sustulit, pacem maritimam summa uirtute atque incredibili celeritate confecit; illud uero neque suscepit neque suscipere debuit ut, si qua uspiam nauicula praedonum apparuisset, accusandus uideretur. Itaque ipse in Asia, cum omnia iam bella terra marique confecisset, classem tamen isdem istis ciuitatibus imperauit. Quod si tum statuit opus esse cum ipsius praesentis nomine tuta omnia et pacata esse poterant, quid, cum ille decessisset, Flacco existimatis statuendum et faciendum fuisse?

XIII

Quid? nos hic nonne ipso Pompeio auctore Silano et Murena consulibus decreuimus ut classis in Italia nauigaret? nonne eo ipso tempore cum L. Flaccus in Asia remiges imperabat, nos hic in mare superum et inferum sestertium ter et quadragiens erogabamus? Quid? postero anno nonne M. Curtio et P. Sextilio quaestoribus pecunia in classem est erogata? Quid? hoc omni tempore equites in ora maritima non fuerunt? Illa enim est gloria diuina Pompei, primum praedones eos qui tum cum illi bellum maritimum gerendum datum est toto mari dispersi uagabantur redactos esse omnis in populi Romani potestatem, deinde Syriam esse nostram, Ciliciam teneri, Cyprum per Ptolomaeum regem nihil audere, praeterea Cretam Metelli uirtute esse nostram, nihil esse unde proficiscantur, nihil quo reuertantur, omnis sinus, promunturia, litora, insulas, urbis maritimas claustris imperi nostri contineri. Quod si Flacco praetore nemo in mari praedo fuisset, tamen huius diligentia reprehendenda non esset. Idcirco enim quod hic classem habuisset, existimarem non fuisse. Quid? si L. Eppi, L. Agri, C. Cesti, equitum Romanorum, huius etiam clarissimi uiri, Cn. Domiti, qui in Asia tum legatus fuit, testimonio doceo eo ipso tempore quo tu negas classem habendam fuisse, compluris a praedonibus esse captos, tamen Flacci consilium in remigibus imperandis reprehendetur? Quid si etiam occisus est a piratis Adramyttenus homo nobilis, cuius est fere nobis omnibus nomen auditum, Atyanas pugil Olympionices? hoc est apud Graecos, quoniam de eorum grauitate dicimus, prope maius et gloriosius quam Romae triumphasse. "At neminem cepisti." Quam multi orae maritimae clarissimi uiri praefuerunt qui, cum praedonem nullum cepissent, mare tamen tutum praestiterunt! Casus est enim in capiendo, locus, uentus, occasio; defendendi facilis est cautio, non solum latibulis occultorum locorum sed etiam tempestatum moderatione et conuersione.

XIV

Reliquum est ut quaeratur utrum ista classis cursu et remis, an sumptu tantum et litteris nauigarit. Num id igitur negari potest, cuius rei cuncta testis est Asia, bipertito classem distributam fuisse, ut una pars supra Ephesum, altera infra Ephesum nauigaret? Hac classe M. Crassus, uir amplissimus, ab Aeno in Asiam, his nauibus Flaccus ex Asia in Macedoniam nauigauit. In quo igitur praetoris est diligentia requirenda? in numero nauium et in discriptione aequabili sumptus? Dimidium eius quo Pompeius erat usus imperauit; num potuit parcius? Discripsit autem pecuniam ad Pompei rationem, quae fuit accommodata L. Sullae discriptioni. Qui cum in omnis Asiae ciuitates pro portione pecuniam discripsisset, illam rationem in imperando sumptu et Pompeius et Flaccus secutus est. Neque est adhuc tamen ea summa completa. "Non refert." Vero; quid lucretur? Cum enim onus imperatae pecuniae suscipit, id quod tu crimen esse uis confitetur. Qui igitur probari potest in ea pecunia non referenda crimen sibi ipsum facere in qua crimen esset nullum, si referret? At enim negas fratrem meum, qui L. Flacco successerit, pecuniam ullam in remiges imperasse. Equidem omni fratris mei laude delector, sed aliis magis grauioribus atque maioribus. Aliud quiddam statuit, aliud uidit; existimauit, quocumque tempore auditum quid esset de praedonibus, quam uellet subito classem se comparaturum. Denique hoc primus frater meus in Asia fecit ut hoc sumptu remigum ciuitates leuaret; crimen autem tum uideri solet cum aliquis sumptus instituit eos qui antea non erant instituti, non cum successor aliquid immutat de institutis priorum. Flaccus quid alii postea facturi essent scire non poterat, quid fecissent uidebat.

XV

Sed, quoniam de communi totius Asiae crimine est dictum, adgrediar iam ad singulas ciuitates; ex quibus sit sane nobis prima ciuitas Acmonensis. Citat praeco uoce maxima legatos Acmonensis. Procedit unus Asclepiades. Prodeant ceteri. Etiamne praeconem mentiri coegisti? Est enim, credo, is uir iste ut ciuitatis nomen sua auctoritate sustineat, damnatus turpissimis iudiciis domi, notatus litteris publicis; cuius de probris, adulteriis ac stupris exstant Acmonensium litterae, quas ego non solum propter longitudinem sed etiam propter turpissimam obscenitatem uerborum praetereundas puto. Dixit publice data drachmarum CCVI milia. Dixit tantum, nihil ostendit, nihil protulit; sed adiunxit, id quod certe, quoniam erat domesticum, docere debuit, se priuatim drachmarum CCVI milia dedisse. Quantum sibi ablatum homo impudentissimus dicit, tantum numquam est ausus ut haberet optare. Ab A. Sextilio dicit se dedisse et a suis fratribus. Potuit dare Sextilius; nam fratres quidem consortes sunt mendicitatis. Audiamus igitur Sextilium; fratres denique ipsi prodeant; quam uolent impudenter mentiantur et, quod numquam habuerint, dedisse se dicant; tamen aliquid fortasse coram producti dicent in quo reprehendantur. "Non deduxi," inquit, "Sextilium." Cedo tabulas. "Non deportaui." Fratres saltem exhibe. "Non denuntiaui." Quod ergo unus Asclepiades fortuna egens, uita turpis, existimatione damnatus impudentia atque audacia fretus sine tabulis, sine auctore iecerit, id nos quasi crimen aut testimonium pertimescamus? Idem laudationem quam nos ab Acmonensibus Flacco datam proferebamus falsam esse dicebat. Cuius quidem laudationis iactura exoptanda nobis fuit. Nam ut signum publicum inspexit praeclarus iste auctor suae ciuitatis, solere suos ciuis ceterosque Graecos ex tempore quod opus sit obsignare dixit. Tu uero tibi habeto istam laudationem; nec enim Acmonensium testimonio Flacci uita et dignitas nititur. Das enim mihi quod haec causa maxime postulat, nullam grauitatem, nullam constantiam, nullum firmum in Graecis hominibus consilium, nullam denique esse testimoni fidem. Nisi uero hactenus ista formula testimoni atque orationis tuae describi ac distingui potest ut Flacco absenti aliquid ciuitates tribuisse dicantur, Laelio praesenti per se agenti ui legis, iure accusationis, opibus praeterea suis terrenti ac minanti nihil temporis causa scripsisse aut obsignasse uideantur.

XVI

Equidem in minimis rebus saepe res magnas uidi, iudices, deprehendi ac teneri, ut in hoc Asclepiade. Haec quae est a nobis prolata laudatio obsignata erat creta illa Asiatica quae fere est omnibus nota nobis, qua utuntur omnes non modo in publicis sed etiam in priuatis litteris quas cotidie uidemus mitti a publicanis, saepe uni cuique nostrum. Neque enim testis ipse signo inspecto falsum nos proferre dixit, sed leuitatem totius Asiae protulit, de qua nos et libenter et facile concedimus. Nostra igitur laudatio, quam ille temporis causa nobis datam dicit, datam quidem confitetur, consignata creta est; in illo autem testimonio quod accusatori dicitur datum ceram esse uidimus. Hic ego, iudices, si uos Acmonensium decretis, si ceterorum Phrygum litteris permoueri putarem, uociferarer et quam maxime possem contenderem, testarer publicanos, excitarem negotiatores, uestram etiam scientiam implorarem; cera deprehensa confiderem totius testimoni fictam audaciam manifesto comprehensam atque oppressam teneri. Nunc uero non insultabo uehementius nec uolitabo in hoc insolentius neque in istum nugatorem tamquam in aliquem testem inuehar neque in toto Acmonensium testimonio, siue hic confictum est, ut apparet, siue missum domo est, ut dicitur, commorabor. Etenim quibus ego laudationem istam remittam, quoniam sunt, ut Asclepiades dicit, leues, horum testimonium non pertimescam.

XVII

Venio nunc ad Dorylaensium testimonium; qui producti tabulas se publicas ad Speluncas perdidisse dixerunt. O pastores nescio quos cupidos litterarum, si quidem nihil istis praeter litteras abstulerunt! Sed aliud esse causae suspicamur, ne forte isti parum uersuti esse uideantur. Poena est, ut opinor, Dorylai grauior quam apud alios falsarum et corruptarum litterarum. Si ueras protulissent, criminis nihil erat, si falsas, erat poena. Bellissimum, putarunt dicere amissas. Quiescant igitur et me hoc in lucro ponere atque aliud agere patiantur. Non sinunt. Supplet enim iste nescio qui et priuatim dicit se dedisse. Hoc uero ferri nullo modo potest. Qui de tabulis publicis recitat eis quae in accusatoris potestate fuerunt non debet habere auctoritatem; sed tamen iudicium fieri uidetur, cum tabulae illae ipsae, cuicuimodi sunt, proferuntur. Cum uero is quem nemo uestrum uidit umquam, nemo qui mortalis esset audiuit, tantum dicit: "dedi," dubitabitis, iudices, quin ab hoc ignotissimo Phryge nobilissimum ciuem uindicetis? Atque huic eidem nuper tres equites Romani honesti et graues, cum in causa liberali eum qui adserebatur cognatum suum esse diceret, non crediderunt. Qui hoc euenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis sui non fuerit, idem sit grauis auctor iniuriae publicae? Atque hic Dorylaensis nuper cum efferretur magna frequentia conuentuque uestro, mortis illius inuidiam in L. Flaccum Laelius conferebat. facis iniuste, Laeli, si putas nostro periculo uiuere tuos contubernalis, praesertim cum tua neglegentia factum arbitremur. Homini enim Phrygi qui arborem numquam uidisset fiscinam ficorum obiecisti. Cuius mors te aliqua re leuauit; edacem enim hospitem amisisti; Flacco uero quid profuit? qui ualuit tam diu dum huc prodiret, mortuus est aculeo iam emisso ac dicto testimonio. At istud columen accusationis tuae, Mithridates, postea quam biduum retentus testis a nobis effudit quae uoluit omnia, reprensus, conuictus fractusque discessit; ambulat cum lorica; metuit homo doctus et sapiens, ne L. Flaccus nunc se scelere adliget, cum iam testem illum effugere non possit, et, qui ante dictum testimonium sibi temperarit, cum tamen aliquid adsequi posset, is nunc id agat ut ad falsum auaritiae testimonium uerum malefici crimen adiungat. Sed quoniam de hoc teste totoque Mithridatico crimine disseruit subtiliter et copiose Q. Hortensius, nos, ut instituimus, ad reliqua pergamus.

XVIII

Caput est omnium Graecorum concitandorum, qui cum accusatoribus sedet, Heraclides ille Temnites, homo ineptus et loquax, sed, ut sibi uidetur, ita doctus ut etiam magistrum illorum se esse dicat. At, qui ita sit ambitiosus ut omnis uos nosque cotidie persalutet, Temni usque ad illam aetatem in senatum uenire non potuit et, qui se artem dicendi traditurum etiam ceteris profiteatur, ipse omnibus turpissimis iudiciis uictus est. Pari felicitate legatus una uenit Nicomedes, qui nec in senatum ulla condicione peruenire potuit et furti et pro socio damnatus est. Nam princeps legationis, Lysania, adeptus est ordinem senatorium, sed cum rem publicam nimium amplecteretur, peculatus damnatus et bona et senatorium nomen amisit. Hi tres etiam aerari nostri tabulas falsas esse uoluerunt; nam seruos nouem se professi sunt habere, cum omnino sine comite uenissent. Decreto scribendo primum uideo adfuisse Lysaniam, cuius fratris bona, quod populo non soluebat, praetore Flacco publice uenierunt. Praeterea Philippus est, Lysaniae gener, et Hermobius, cuius frater Pollis item pecuniae publicae est condemnatus.

XIX

Dicunt se Flacco et eis qui simul essent drachmarum MM DC dedisse. Cum ciuitate mihi res est acerrima et conficientissima litterarum, in qua nummus commoueri nullus potest sine quinque praetoribus, tribus quaestoribus, quattuor mensariis, qui apud illos a populo creantur. Ex hoc tanto numero deductus est nemo. At cum illam pecuniam nominatim Flacco datam referant, maiorem aliam cum huic eidem darent in aedem sacram reficiendam se perscripsisse dicunt, quod minime conuenit. Nam aut omnia occulte referenda fuerunt, aut aperte omnia. Cum perscribunt Flacco nominatim, nihil timent, nihil uerentur; cum operi publico referunt, idem homines subito eundem quem contempserant pertimescunt. Si praetor dedit, ut est scriptum, a quaestore numerauit, quaestor a mensa publica, mensa aut ex uectigali aut ex tributo. Numquam erit istuc simile criminis, nisi hanc mihi totam rationem omni et personarum genere et litterarum explicaris. Vel quod est in eodem decreto scriptum, homines clarissimos ciuitatis amplissimis usos honoribus hoc praetore circumuentos, cur hi neque in iudicio adsunt neque in decreto nominantur? Non enim credo significari isto loco illum qui se erigit Heraclidam. Vtrum enim est in clarissimis ciuibus is quem iudicatum hic duxit Hermippus, qui hanc ipsam, legationem quam habet non accepit a suis ciuibus, sed usque Tmolo petiuit, cui nullus Honos in sua ciuitate habitus est umquam, res autem ea quae tenuissimis committebatur huic una in uita commissa sola est? Custos T. Aufidio praetore in frumento publico est positus; pro quo cum a P. Varinio praetore pecuniam accepisset, celauit suos ciuis ultroque eis sumptum intulit. Quod postea quam Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque patefactum est, cumque eadem de re Cn. Lentulus, qui censor fuit, Temnitarum patronus, litteras misisset, Heraclidam istum Temni postea nemo uidit. Atque ut eius impudentiam perspicere possitis, causam ipsam quae leuissimi hominis animum in Flaccum incitauit, quaeso, cognoscite.

XX

Fundum Cymaeum Romae mercatus est de pupillo Meculonio. Cum uerbis se locupletem faceret, haberet nihil praeter illam impudentiam quam uidetis, pecuniam sumpsit mutuam a Sex. Stloga, iudice hoc nostro, primario uiro, qui et rem agnoscit neque hominem ignorat; qui tamen credidit P. Fului Nerati, lectissimi hominis, fide. Ei cum solueret, sumpsit a C. M. Fufiis, equitibus Romanis, primariis uiris. Hic hercule "cornici oculum" ut dicitur. Nam hunc Hermippum, hominem eruditum, ciuem suum, cui debebat esse notissimus, percussit. Eius enim fide sumpsit a Fufiis. Securus Hermippus Temnum proficiscitur, cum iste se pecuniam quam huius fide sumpserat a discipulis suis diceret Fufiis persoluturum. Habebat enim rhetor iste discipulos quosdam locupletis, quos dimidio redderet stultiores quam acceperat; neminem tamen adeo infatuare potuit ut ei nummum ullum crederet. Itaque cum Roma clam esset profectus multosque minutis mutuationibus fraudauisset, in Asiam uenit Hermippoque percontanti de nomine Fufiano respondit se omnem pecuniam Fufiis persoluisse. Interim, neque ita longo interuallo, libertus a Fufiis cum litteris ad Hermippum uenit; pecunia petitur ab Hermippo. Hermippus ab Heraclida petit; ipse tamen Fufiis satis facit absentibus et fidem suam liberat; hunc aestuantem et tergiuersantem iudicio ille persequitur. A recuperatoribus causa cognoscitur. Nolite existimare, iudices, non unam et eandem omnibus in locis esse fraudatorum et infitiatorum impudentiam. Fecit eadem omnia quae nostri debitores solent; negauit sese omnino uersuram ullam fecisse Romae; Fufiorum se adfirmauit numquam omnino nomen audisse; Hermippum uero ipsum, pudentissimum atque optimum uirum, ueterem amicum atque hospitem meum, splendidissimum atque ornatissimum ciuitatis suae, probris omnibus maledictisque uexat. Sed cum se homo uolubilis quadam praecipiti celeritate dicendi in illa oratione iactaret, repente testimoniis Fufiorum nominibusque recitatis homo audacissimus pertimuit, loquacissimus obmutuit. Itaque recuperatores contra istum rem minime dubiam prima actione iudicauerunt. Cum iudicatum non faceret, addictus Hermippo et ab hoc ductus est.

XXI

Habetis et honestatem hominis et auctoritatem testimoni et causam omnem simultatis. Atque is ab Hermippo missus, cum ei pauca mancipia uendidisset, Romam se contulit, deinde in Asiam rediit, cum iam frater meus Flacco successisset. Ad quem adiit causamque ita detulit, recuperatores ui Flacci coactos et metu falsum inuitos iudicauisse. Frater meus pro sua aequitate prudentiaque decreuit ut, si iudicatum negaret, in duplum iret; si metu coactos diceret, haberet eosdem recuperatores. Recusauit et, quasi nihil esset actum, nihil iudicatum, ab Hermippo ibidem mancipia quae ipse ei uendiderat petere coepit. M. Gratidius legatus, ad quem est aditum, actionem se daturum negauit; re iudicata stari ostendit placere. Iterum iste, cui nullus esset usquam consistendi locus, Romam se rettulit; persequitur Hermippus, qui numquam istius impudentiae cessit. Petit Heraclides a C. Plotio senatore, uiro primario, qui legatus in Asia fuerat, mancipia quaedam quae se, cum iudicatus esset, per uim uendidisse dicebat. Q. Naso, uir ornatissimus, qui praetor fuerat, iudex sumitur. Qui cum sententiam secundum Plotium se dicturum ostenderet, ab eo iudice abiit et, quod iudicium lege non erat, causam totam reliquit. Satisne uobis, iudices, uideor ad singulos testis accedere neque, ut primo constitueram, tantum modo cum uniuerso genere confligere? Venio ad Lysaniam eiusdem ciuitatis, peculiarem tuum, Deciane, testem; quem tu cum ephebum Temni cognosses, quia tum te nudus delectarat, semper nudum esse uoluisti. Abduxisti Temno Apollonidem; pecuniam adulescentulo grandi faenore, fiducia tamen accepta, occupauisti. Hanc fiduciam commissam tibi dicis; tenes hodie ac possides. Eum tu testem spe recuperandi fundi paterni uenire ad testimonium dicendum coegisti; qui quoniam testimonium nondum dixit, quidnam sit dicturus exspecto. Noui genus hominum, noui consuetudinem, noui libidinem. Itaque, etsi teneo quid sit dicere paratus, nihil tamen contra disputabo prius quam dixerit. Totum enim conuertet atque alia finget. Quam ob rem et ille seruet quod parauit, et ego me ad id quod adtulerit integrum conseruabo.

XXII

Venio nunc ad eam ciuitatem in quam ego multa et magna studia et officia contuli, et quam meus frater in primis colit atque diligit. Quae si ciuitas per uiros bonos grauisque homines querelas ad uos detulisset, paulo commouerer magis. Nunc uero quid putem? Trallianos Maeandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sordido, sine honore, sine existumatione, sine censu? Vbi erant illi Pythodori, Aetidemi, Lepisones, ceteri homines apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa magnifica et gloriosa ostentatio ciuitatis? Nonne esset puditum, si hanc causam agerent seuere, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium? Huic illi legato, huic publico testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus, L. Flaccum, mactandum ciuitatis testimonio tradidissent? Non est ita, iudices, non est profecto. Vidi ego in quodam iudicio nuper Philodorum testem Trallianum, uidi Parrhasium, uidi Archidemum, cum quidem idem hic mihi Maeandrius quasi ministrator aderat subiciens quid in suos ciuis ciuitatemque, si uellem, dicerem. Nihil enim illo homine leuius, nihil egentius, nihil inquinatius. Qua re, si hunc habent auctorem Tralliani doloris sui, si hunc custodem litterarum, si hunc testem iniuriae, si hunc actorem querelarum, remittant spiritus, comprimant animos suos, sedent adrogantiam, fateantur in Maeandri persona esse expressam speciem ciuitatis. Sin istum semper illi ipsi domi proterendum et conculcandum putauerunt, desinant putare auctoritatem esse in eo testimonio cuius auctor inuentus est nemo.

XXIII

Sed exponam quid in re sit ut quam ob rem ista ciuitas neque seuere Flaccum oppugnarit neque benigne defenderit scire possitis. Erat ei Castriciano nomine irata, de quo toto respondit Hortensius; inuita soluerat Castricio pecuniam iam diu debitam. Hinc totum odium, hinc omnis offensio. Quo cum uenisset Laelius ad iratos et illud Castricianum uolnus dicendo refricuisset, siluerunt principes neque in illa contione adfuerunt neque istius decreti ac testimoni auctores esse uoluerunt. Vsque adeo orba fuit ab optimatibus illa contio ut princeps principum esset Maeandrius; cuius lingua quasi flabello seditionis illa tum est egentium contio uentilata. Itaque ciuitatis pudentis, ut ego semper existimaui, et grauis, ut ipsi existimari uolunt, iustum dolorem querelasque cognoscite. Quae pecunia fuerit apud se Flacci patris nomine a ciuitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur. Alio loco quaeram quid licuerit Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a ciuitatibus conlatam in usum suum. Cupio audire. "Non," inquit, "dicimus." Quid igitur? "Delatam ad nos, creditam nobis L. Flacci patris nomine ad eius dies festos atque ludos." Quid tum? "Hanc te," inquit,"capere non licuit." Iam id uidero, sed primum illud tenebo. Queritur grauis, locuples, ornata ciuitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit, quod id non habet quod eius non fuit. Quid hoc impudentius dici aut fingi potest? Delectum est oppidum, quo in oppido uniuersa pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci poneretur. Haec pecunia tota ab honoribus translata est in quaestum et faenerationem; recuperata est multis post annis.

XXIV

Quae ciuitati facta est iniuria? At moleste fert ciuitas. Credo; auolsum est enim praeter spem quod erat spe deuoratum lucrum. At queritur. Impudenter facit; non enim omnia quae dolemus, eadem queri iure possumus. At accusat uerbis grauissimis. Non ciuitas, sed imperiti homines a Maeandrio concitati. Quo loco etiam atque etiam facite ut recordemini quae sit temeritas multitudinis, quae leuitas propria Graecorum, quid in contione seditiosa ualeat oratio. Hic, in hac grauissima et moderatissima ciuitate, cum est forum plenum iudiciorum, plenum magistratuum, plenum optimorum uirorum et ciuium, cum speculatur atque obsidet rostra uindex temeritatis et moderatrix offici curia, tamen quantos fluctus excitari contionum uidetis! Quid uos fieri censetis Trallibus? an id quod Pergami? Nisi forte hae ciuitates existimari uolunt facilius una se epistula Mithridatis moueri impellique potuisse ut amicitiam populi Romani, fidem suam, iura omnia offici humanitatisque uiolarent, quam ut filium testimonio laederent cuius patrem armis pellendum a suis moenibus censuissent. Qua re nolite mihi ista nomina ciuitatum nobilium opponere; quos enim hostis haec familia contempsit, numquam eosdem testis pertimescet. Vobis autem est confitendum, si consiliis principum uestrae ciuitates reguntur, non multitudinis temeritate, sed optimatium consilio bellum ab istis ciuitatibus cum populo Romano esse susceptum; sin ille tum motus est temeritate imperitorum excitatus, patimini me delicta uolgi a publica causa separare.

XXV

At enim istam pecuniam huic capere non licuit. Vtrum uoltis patri Flacco licuisse necne? Si licuit uti, sicuti certe licuit, ad eius honores conlata, ex quibus nihil ipse capiebat, patris pecuniam recte abstulit filius; si non licuit, tamen illo mortuo non modo filius sed quiuis heres rectissime potuit auferre. Ac tum quidem Tralliani cum ipsi graui faenore istam pecuniam multos annos occupauissent, a Flacco tamen omnia quae uoluerunt impetrauerunt, neque tam fuerunt impudentes ut id quod Laelius dixit dicere auderent, hanc ab se pecuniam abstulisse Mithridatem. Quis enim erat qui non sciret in ornandis studiosiorem Mithridatem quam in spoliandis Trallianis fuisse? Quae quidem a me si, ut dicenda sunt, dicerentur, grauius agerem, iudices, quam adhuc egi, quantam Asiaticis testibus fidem habere uos conueniret; reuocarem animos uestros ad Mithridatici belli memoriam, ad illam uniuersorum ciuium Romanorum per tot urbis uno puncto temporis miseram crudelemque caedem, praetores nostros deditos, legatos in uincla coniectos, nominis prope Romani memoriam cum uestigio omni imperi non modo ex sedibus Graecorum uerum etiam ex litteris esse deletam. Mithridatem dominum, illum patrem, illum conseruatorem Asiae,illum Euhium, Nysium, Bacchum, Liberum nominabant. Vnum atque idem erat tempus cum L. Flacco consuli portas tota Asia claudebat, Cappadocem autem illum non modo recipiebat suis urbibus uerum etiam ultro uocabat. Liceat haec nobis, si obliuisci non possumus, at tacere, liceat mihi potius de leuitate Graecorum queri quam de crudelitate; auctoritatem isti habeant apud eos quos esse omnino noluerunt? Nam, quoscumque potuerunt, togatos interemerunt, nomen ciuium Romanorum quantum in ipsis fuit sustulerunt.

XXVI

In hac igitur urbe se iactant quam oderunt, apud eos quos inuiti uident, in ea re publica ad quam opprimendam non animus eis, sed uires defuerunt? Aspiciant hunc florem legatorum laudatorumque Flacci ex uera atque integra Graecia; tum se ipsi expendant, tum cum his comparent, tum, si audebunt, dignitati horum anteponant suam. Adsunt Athenienses, unde humanitas, doctrina, religio, fruges, iura, leges ortae atque in omnis terras distributae putantur; de quorum urbis possessione propter pulchritudinem etiam inter deos certamen fuisse proditum est; quae uetustate ea est ut ipsa ex sese suos ciuis genuisse ducatur, et eorum eadem terra parens, altrix, patria dicatur, auctoritate autem tanta est ut iam fractum prope ac debilitatum Graeciae nomen huius urbis laude nitatur. Adsunt Lacedaemonii, cuius ciuitatis spectata ac nobilitata uirtus non solum natura corroborata uerum etiam disciplina putatur; qui soli toto orbe terrarum septingentos iam annos amplius unis moribus et numquam mutatis legibus uiuunt. Adsunt ex Achaia cuncta multi legati, Boeotia, Thessalia, quibus locis nuper legatus Flaccus imperatore Metello praefuit. Neque uero te, Massilia, praetereo quae L. Flaccum tribunum militum quaestoremque cognosti; cuius ego ciuitatis disciplinam atque grauitatem non solum Graeciae, sed haud scio an cunctis gentibus anteponendam iure dicam; quae tam procul a Graecorum omnium regionibus, disciplinis linguaque diuisa cum in ultimis terris cincta Gallorum gentibus barbariae fluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur ut omnes eius instituta laudare facilius possint quam aemulari. Hisce utitur laudatoribus Flaccus, his innocentiae testibus, ut Graecorum cupiditati Graecorum auxilio resistamus.

XXVII

Quamquam quis ignorat, qui modo umquam mediocriter res istas scire curauit, quin tria Graecorum genera sint uere? quorum uni sunt Athenienses, quae gens Ionum habebatur, Aeolis alteri, Doris tertii nominabantur. Atque haec cuncta Graecia, quae fama, quae gloria, quae doctrina, quae plurimis artibus, quae etiam imperio et bellica laude floruit, paruum quendam locum, ut scitis, Europae tenet semperque tenuit, Asiae maritimam oram bello superatam cinxit urbibus, non ut uictam coloniis illam constringeret, sed ut obsessam teneret. Quam ob rem quaeso a uobis, Asiatici testes, ut, cum uere recordari uoletis quantum auctoritatis in iudicium adferatis, uosmet ipsi describatis Asiam nec quid alienigenae de uobis loqui soleant, sed quid uosmet ipsi de genere uestro statuatis, memineritis. Namque, ut opinor, Asia uestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia. Vtrum igitur nostrum est an uestrum hoc prouerbium, "Phrygem plagis fieri solere meliorem"? Quid? de tota Caria nonne hoc uestra uoce uolgatum est, "si quid cum periculo experiri uelis, in Care id potissimum esse faciendum"? Quid Porro in Graeco sermone tam tritum atque celebratum est quam, si quis despicatui ducitur, ut "Mysorum ultimus" esse dicatur? Nam quid ego dicam de Lydia? Quis umquam Graecus comoediam scripsit in qua seruus primarum partium non Lydus esset? Quam ob rem quae uobis fit iniuria, si statuimus uestro nobis iudicio standum esse de uobis? Equidem mihi iam satis superque dixisse uideor de Asiatico genere testium; sed tamen uestrum est, iudices, omnia quae dici possunt in hominum leuitatem, inconstantiam, cupiditatem, etiam si a me minus dicuntur, uestris animis et cogitatione comprendere.

XXVIII

Sequitur auri illa inuidia Iudaici. Hoc nimirum est illud quod non longe a gradibus Aureliis haec causa dicitur. Ob hoc crimen hic locus abs te, Laeli, atque illa turba quaesita est; scis quanta sit manus, quanta concordia, quantum ualeat in contionibus. Sic submissa uoce agam tantum ut iudices audiant; neque enim desunt qui istos in me atque in optimum quemque incitent; quos ego, quo id facilius faciant, non adiuuabo. Cum aurum Iudaeorum nomine quotannis ex Italia et ex omnibus nostris prouinciis Hierosolymam exportari soleret, Flaccus sanxit edicto ne ex Asia exportari liceret. Quis est, iudices, qui hoc non uere laudare possit? Exportari aurum non oportere cum saepe antea senatus tum me consule grauissime iudicauit. Huic autem barbarae superstitioni resistere seueritatis, multitudinem Iudaeorum flagrantem non numquam in contionibus pro re publica contemnere grauitatis summae fuit. At Cn. Pompeius captis Hierosolymis uictor ex illo fano nihil attigit. In primis hoc, ut multa alia, sapienter in tam suspiciosa ac maledica ciuitate locum sermoni obtrectatorum non reliquit. Non enim credo religionem et Iudaeorum et hostium impedimento praestantissimo imperatori, sed pudorem fuisse. Vbi igitur crimen est, quoniam quidem furtum nusquam reprehendis, edictum probas, iudicatum fateris, quaesitum et prolatum palam non negas, actum esse per uiros primarios res ipsa declarat? Apameae manifesto comprehensum ante pedes praetoris in foro expensum est auri pondo C paulo minus per Sex. Caesium, equitem Romanum, castissimum hominem atque integerrimum, Laodiceae XX pondo paulo amplius per hunc L. Peducaeum, iudicem nostrum, Adramyttii C per Cn. Domitium legatum, Pergami non multum. Auri ratio constat, aurum in aerario est; furtum non reprehenditur, inuidia quaeritur; a iudicibus oratio auertitur, uox in coronam turbamque effunditur. Sua cuique ciuitati religio, Laeli, est, nostra nobis. Stantibus Hierosolymis pacatisque Iudaeis tamen istorum religio sacrorum a splendore huius imperi, grauitate nominis nostri, maiorum institutis abhorrebat; nunc uero hoc magis, quod illa gens quid de nostro imperio sentiret ostendit armis quam cara dis immortalibus esset docuit, quod est uicta, quod elocata, quod serua facta.

XXIX

Quam ob rem quoniam, quod crimen esse uoluisti, id totum uides in laudem esse conuersum, ueniamus iam ad ciuium Romanorum querelas; ex quibus sit sane prima Deciani. Quid tibi tandem, Deciane, iniuriae factum est? Negotiaris in libera ciuitate. Primum patere me esse curiosum. Quo usque negotiabere, cum praesertim sis isto loco natus? Annos iam XXX in foro uersaris, sed tamen in Pergameno. Longo interuallo, si quando tibi peregrinari commodum est, Romam uenis, adfers faciem nouam, nomen uetus, purpuram Tyriam, in qua tibi inuideo, quod unis uestimentis tam diu lautus es. Verum esto, negotiari libet; cur non Pergami, Smyrnae, Trallibus, ubi et multi ciues Romani sunt et ius a nostro magistratu dicitur? Otium te delectat, lites, turbae, praetor odio est, Graecorum libertate gaudes. Cur ergo unus tu Apollonidensis amantissimos populi Romani, fidelissimos socios, miseriores habes quam aut Mithridates aut etiam pater tuus habuit umquam? Cur his per te frui libertate sua, cur denique esse liberos non licet? Homines sunt tota ex Asia frugalissimi, sanctissimi, a Graecorum luxuria et leuitate remotissimi, patres familias suo contenti, aratores, rusticani; agros habent et natura perbonos et diligentia culturaque meliores. In hisce agris tu praedia habere uoluisti. Omnino mallem, et magis erat tuum, si iam te crassi agri delectabant, hic alicubi in Crustumino aut in Capenati parauisses. Verum esto; Catonis est dictum "aedibus compensari pecuniam." Longe omnino a Tiberi ad Caicum, quo in loco etiam Agamemnon cum exercitu errasset, nisi ducem Telephum inuenisset! Sed concedo id quoque; placuit oppidum, regio delectauit. Emisses.

XXX

Amyntas est genere, honore, existimatione, pecunia princeps illius ciuitatis. Huius socrum, mulierem imbecilli consili, satis locupletem, pellexit Decianus ad sese et, cum illa quid ageretur nesciret, in possessione praediorum eius familiam suam conlocauit; uxorem abduxit ab Amynta praegnantem, quae peperit apud Decianum filiam, hodieque apud Decianum est et uxor Amyntae et filia. Num quid harum rerum a me fingitur? Deciane? Sciunt haec omnes nobiles, sciunt boni uiri, sciunt denique noti homines, sciunt mediocres negotiatores. Exsurge, Amynta, repete a Deciano non pecuniam, non praedia, socrum denique sibi habeat; restituat uxorem, reddat misero patri filiam. Membra quidem, quae debilitauit lapidibus, fustibus, ferro, manus quas contudit, digitos quos confregit, neruos quos concidit, restituere non potest; filiam, filiam inquam, aerumnoso patri, Deciane, redde. Haec Flacco non probasse te miraris? Cui, quaeso, tandem probasti? Emptiones falsas, praediorum proscriptiones cum aperta circumscriptione fecisti. Tutor his mulieribus Graecorum legibus ascribendus fuit; Polemocratem scripsisti, mercennarium et administrum consiliorum tuorum. Adductus est in iudicium Polemocrates de dolo malo et de fraude a Dione huius ipsius tutelae nomine. Qui concursus ex oppidis finitimis undique, qui dolor animorum, quae querela! Condemnatus est Polemocrates sententiis omnibus; inritae uenditiones, inritae proscriptiones. Num restituis? Defers ad Pergamenos ut illi reciperent in suas litteras publicas praeclaras proscriptiones et emptiones tuas. Repudiant, reiciunt. At qui homines? Pergameni, laudatores tui. Ita enim mihi gloriari uisus es laudatione Pergamenorum quasi honorem maiorum tuorum consecutus esses, et hoc te superiorem esse putabas quam Laelium, quod te ciuitas Pergamena laudaret. Num honestior est ciuitas Pergamena quam Smyrnaea?

XXXI

At ne ipsi quidem dicunt. Vellem tantum habere me oti, ut possem recitare psephisma Smyrnaeorum quod fecerunt in Castricium mortuum, primum ut in oppidum introferretur, quod aliis non conceditur, deinde ut ferrent ephebi, postremo ut imponeretur aurea corona mortuo. Haec P. Scipioni, clarissimo uiro, cum esset Pergami mortuus, facta non sunt. At Castricium quibus uerbis, di immortales! "decus patriae, ornamentum populi Romani, florem iuuentutis" appellant. Qua re, Deciane, si cupidus es gloriae, alia ornamenta censeo quaeras; Pergameni te deriserunt. Quid? tu ludi te non intellegebas, cum tibi haec uerba recitabant: "clarissimum uirum, praestantissima sapientia, singulari ingenio"? Mihi crede ludebant. Cum uero coronam auream litteris imponebant, re uera non plus aurum tibi quam monedulae committebant, ne tum quidem hominum uenustatem et facetias perspicere potuisti? Ipsi igitur illi Pergameni proscriptiones quas tu adferebas repudiauerunt. P. Orbius, homo et prudens et innocens, contra te omnia decreuit.

XXXII

Apud P. Globulum, meum necessarium, fuisti gratiosior. Vtinam neque ipsum neque me paeniteret! Flaccum iniuria decreuisse in tua re dicis; adiungis causas inimicitiarum, quod patri L. Flacco aedili curuli pater tuus tribunus plebis diem dixerit. At istud ne ipsi quidem patri Flacco ualde molestum esse debuit, praesertim cum ille cui dies dicta est praetor postea factus sit et consul, ille qui diem dixit non potuerit priuatus in ciuitate consistere. Sed si iustas inimicitias putabas, cur, cum tribunus militum Flaccus esset, in illius legione miles fuisti, cum per leges militaris effugere liceret iniquitatem tribuni? Cur autem praetor te, inimicum paternum, in consilium uocauit? Quae quidem quam sancte solita sint obseruari scitis omnes. Nunc accusamur ab eis qui in consilio nobis fuerunt. "Decreuit Flaccus." Num aliud atque oportuit? "In liberos." Num aliter censuit senatus? "In absentem." Decreuit, cum ibidem esses, cum prodire nolles; non est hoc in absentem, sed in latentem reum. SENATVS CONSVLTVM ET DECRETVM FLACCI. Quid? si non decreuisset, sed edixisset, quis posset uere reprehendere? Num etiam fratris mei litteras plenissimas humanitatis et aequitatis reprehensurus es? quas ea de muliere ad me datas apud ... requisiuit. Recita. LITTERAE Q. CICERONIS. Quid? haec Apollonidenses occasionem nacti ad Flaccum non detulerunt, apud Orbium acta non sunt, ad Globulum delata non sunt? Ad senatum nostrum me consule nonne legati Apollonidenses omnia postulata de iniuriis unius Deciani detulerunt? At haec praedia in censum dedicauisti. Mitto quod aliena, mitto quod possessa per uim, mitto quod conuicta ab Apollonidensibus, mitto quod a Pergamenis repudiata, mitto etiam quod a nostris magistratibus in integrum restituta, mitto quod nullo iure neque re neque possessione tua; illud quaero sintne ista praedia censui censendo, habeant ius ciuile, sint necne sint mancipi, subsignari apud aerarium aut apud censorem possint. In qua tribu denique ista praedia censuisti? Commisisti, si tempus aliquod grauius accidisset, ut ex isdem praediis et Apollonide et Romae imperatum esset tributum. Verum esto, gloriosus fuisti, uoluisti magnum agri modum censeri, et eius agri qui diuidi plebi Romanae non potest. Census es praeterea numeratae pecuniae CXXX milia. Eam opinor tibi numeratam non esse abs te. Sed haec omitto. Census es mancipia Amyntae neque huic ullam in eo fecisti iniuriam. Possidet enim ea mancipia Amyntas. Ac primo quidem pertimuit, cum te audisset seruos suos esse censum; rettulit ad iuris consultos. Constabat inter omnis, si aliena censendo Decianus sua facere posset, eum maxima habiturum esse...

XXXIII

Habetis causam inimicitiarum, qua causa inflammatus Decianus ad Laelium detulerit hanc opimam accusationem. Nam ita questus est Laelius, cum de perfidia Deciani diceret: "qui mihi auctor fuit, qui causam ad me detulit, quem ego sum secutus, is a Flacco corruptus est, is me deseruit ac prodidit." Sicine tu auctor tandem eum cui tu in consilio fuisses, apud quem omnis gradus dignitatis tuae retinuisses, pudentissimum hominem, nobilissima familia natum, optime de re publica meritum in discrimen omnium fortunarum uocauisti? Si licet, defendam Decianum, qui tibi in suspicionem nullo suo delicto uenit. Non est, mihi crede, corruptus. Quid enim fuit quod ab eo redimeretur? ut duceret iudicium? Cui sex horas omnino lex dedit, quantum tandem ex his horis detraheret, si tibi morem gerere uoluisset? Nimirum illud est quod ipse suspicatur. Inuidisti ingenio subscriptoris tui; quod ornabat facile locum quem prehenderat, et acute testis interrogabat aut ... fortasse fecisset ut tu ex populi sermone excideres, idcirco Decianum usque ad coronam applicauisti. Sed, ut hoc haud ueri simile est Decianum a Flacco esse corruptum, ita scitote esse cetera, uelut quod ait Lucceius, L. Flaccum sibi dare cupisse, ut a fide se abduceret, sestertium uiciens. Et eum tu accusas auaritiae quem dicis sestertium uiciens uoluisse perdere? Nam quid emebat, cum te emebat? ut ad se transires? Quam partem causae tibi daremus? An ut enuntiares consilia Laeli? qui testes ab eo prodirent? Quid? nos non uidebamus? Habitare una? Quis hoc nescit? Tabulas in Laeli potestate fuisse? Num dubium est? An ne uehementer, ne copiose accusares? Nunc facis suspicionem; ita enim dixisti ut nescio quid a te impetratum esse uideatur.

XXXIV

At enim Androni Sextilio grauis iniuria facta est et non ferenda, quod, cum esset eius uxor Valeria intestato mortua, sic egit eam rem Flaccus quasi ad ipsum hereditas pertineret. In quo quid reprehendas scire cupio. Quod falsum intenderit? Qui doces? "Ingenua," inquit, "fuit." O peritum iuris hominem! Quid? ab ingenuis mulieribus hereditates lege non ueniunt? "In manum," inquit, "conuenerat." Nunc audio; sed quaero, usu an coemptione? Vsu non potuit; nihil enim potest de tutela legitima nisi omnium tutorum auctoritate deminui. Coemptione? Omnibus ergo auctoribus; in quibus certe Flaccum fuisse non dices. Relinquitur illud quod uociferari non destitit, non debuisse, cum praetor esset, suum negotium agere aut mentionem facere hereditatis. Maximas audio tibi, L. Luculle, qui de L. Flacco sententiam laturus es, pro tua eximia liberalitate maximisque beneficiis in tuos uenisse hereditates, cum Asiam prouinciam consulari imperio obtineres. Si quis eas suas esse dixisset, concessisses? Tu, T. Vetti, si quae tibi in Africa uenerit hereditas, usu amittes, an tuum nulla auaritia salua dignitate retinebis? At istius hereditatis iam Globulo praetore Flacci nomine petita possessio est. Non igitur impressio, non uis, non occasio, non tempus, non imperium, non secures ad iniuriam faciendam Flacci animum impulerunt. Atque eodem etiam M. Lurco, uir optimus, meus familiaris, conuertit aculeum testimoni sui; negauit a priuato pecuniam in prouincia praetorem petere oportere. Cur tandem, M. Lurco, non oportet? Extorquere, accipere contra leges non oportet, petere non oportere numquam ostendes, nisi docueris non licere. An legationes sumere liberas exigendi causa, sicut et tu ipse nuper et multi uiri boni saepe fecerunt, rectum est, quod ego non reprehendo, socios uideo queri; praetorem, si hereditatem in prouincia non reliquerit, non solum reprehendendum uerum etiam condemnandum putas?

XXXV

"Doti," inquit, "Valeria pecuniam omnem suam dixerat." Nihil istorum explicari potest, nisi ostenderis illam in tutela Flacci non fuisse. Si fuit, quaecumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est. Sed tamen Lurconem, quamquam pro sua dignitate moderatus est in testimonio dicendo orationi suae, tamen iratum Flacco esse uidistis. Neque enim occultauit causam iracundiae suae neque reticendam putauit; questus est libertum suum Flacco praetore esse damnatum. O condiciones miseras administrandarum prouinciarum, in quibus diligentia plena simultatum est, neglegentia uituperationum, ubi seueritas periculosa est, liberalitas ingrata, sermo insidiosus, adsentatio perniciosa, frons omnium familiaris, multorum animus iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae, uenientis praetores exspectant, praesentibus inseruiunt, abeuntis deserunt! Sed omittamus querelas, ne nostrum consilium in praetermittendis prouinciis laudare uideamur. Litteras misit de uilico P. Septimi, hominis ornati, qui uilicus caedem fecerat; Septimium ardentem iracundia uidere potuistis. In Lurconis libertum iudicium ex edicto dedit; hostis est Lurco. Quid igitur? hominum gratiosorum splendidorumque libertis fuit Asia tradenda? an simultates nescio quas cum libertis uestris Flaccus exercet? an uobis io in uestris uestrorumque causis seueritas odio est, eandem laudatis, cum de nobis iudicatis?

XXXVI

At iste Andro spoliatus bonis, ut dicitis, ad dicendum testimonium non uenit. Quid si ueniat? Decisionis arbiter C. Caecilius fuit, quo splendore uir, qua fide, qua religione! obsignator C. Sextilius, Lurconis sororis filius, homo et pudens et constans et grauis. Si uis erat, si fraus, si metus, si circumscriptio, quis pactionem fieri, quis adesse istos coegit? Quid? si ista omnis pecunia huic adulescentulo L. Flacco reddita est, si petita, si redacta per hunc Antiochum, paternum huius adulescentis libertum seni illi Flacco probatissimum, uidemurne non solum auaritiae crimen effugere sed etiam liberalitatis laudem adsequi singularem? Communem enim hereditatem, quae aequaliter ad utrumque lege uenisset, concessit adulescenti propinquo suo, nihil ipse attigit de Valerianis bonis. Quod statuerat facere adductus huius pudore et non amplissimis patrimoni copiis, id non solum fecit sed etiam prolixe cumulateque fecit. Ex quo intellegi debet eum contra leges pecunias non cepisse qui tam fuerit in hereditate concedenda liberalis. At Falcidianum crimen est ingens; talenta quinquaginta se Flacco dicit dedisse. Audiamus hominem. Non adest. Quo modo igitur dicit? Epistulam mater eius profert et alteram soror; scriptum ad se dicunt esse ab illo tantam pecuniam Flacco datam. Ergo is cui, si aram tenens iuraret, crederet nemo, per epistulam quod uolet iniuratus probabit? At qui uir! quam non amicus suis ciuibus! qui patrimonium satis lautum, quod hic nobiscum conficere potuit, Graecorum conuiuiis maluit dissipare. Quid attinuit relinquere hanc urbem, libertate tam praeclara carere, adire periculum nauigandi? quasi bona comesse Romae non liceret. Nunc denique materculae suae festiuus filius, aniculae minime suspiciosae, purgat se per epistulam, ut eam pecuniam quacum traiecerat non consumpsisse, sed Flacco dedisse uideatur.

XXXVII

At fructus isti Trallianorum Globulo praetore uenierant; Falcidius emerat HS nongentis milibus. Si dat tantam pecuniam Flacco, nempe idcirco dat ut rata sit emptio. Emit igitur aliquid quod certe multo pluris esset; dat de lucro, nihil detrahit de uiuo. Cur Albanum uenire iubet, cur matri praeterea blanditur, cur epistulis et sororis et matris imbecillitatem aucupatur, postremo cur non audimus ipsum? Retinetur, credo, in prouincia. Mater negat. "Venisset," inquit, "si esset denuntiatum." Tu certe coegisses, si ullum firmamentum in illo teste posuisses; sed hominem a negotio abducere noluisti. Magnum erat ei certamen propositum, magna cum Graecis contentio; qui tamen, ut opinor, iacent uicti. Nam iste unus totam Asiam magnitudine poculorum bibendoque superauit. Sed tamen quis tibi, Laeli, de epistulis istis indicauit? Mulieres negant se scire qui sit. Ipse igitur ille tibi se ad matrem et sororem scripsisse narrauit? An etiam scripsit oratu tuo? At uero M. Aebutium, constantissimum et pudentissimum hominem, Falcidi adfinem, nihil interrogas, nihil eius generum pari fide praeditum, C. Manilium? qui profecto de tanta pecunia, si esset data, nihil audisse non possent. His tu igitur epistulis, Deciane, recitatis, his mulierculis productis, illo absente auctore laudato tantum te crimen probaturum putasti, praesertim cum ipse non deducendo Falcidium iudicium feceris plus falsam epistulam habituram ponderis quam ipsius praesentis fictam uocem et simulatum dolorem? Sed quid ego de epistulis Falcidi aut de Androne Sextilio aut de Deciani censu tam diu disputo, de salute omnium nostrum, de fortunis ciuitatis, de summa re publica taceo? quam uos uniuersam in hoc iudicio uestris, uestris inquam, umeris, iudices, sustinetis. Videtis quo in motu temporum, quanta in conuersione rerum ac perturbatione uersemur.

XXXVIII

Cum alia multa certi homines, tum hoc uel maxime moliuntur ut uestrae quoque mentes, uestra iudicia, uestrae sententiae optimo cuique infestissimae atque inimicissimae reperiantur. Grauia iudicia pro rei publicae dignitate multa de coniuratorum scelere fecistis. Non putant satis conuersam rem publicam, nisi in eandem impiorum poenam optime meritos ciuis detruserint. Oppressus est C. Antonius. Esto; habuit quandam ille infamiam suam; neque tamen ille ipse, pro meo iure dico, uobis iudicibus damnatus esset, cuius damnatione sepulcrum L. Catilinae floribus ornatum hominum audacissimorum ac domesticorum hostium conuentu epulisque celebratum est. Iusta Catilinae facta sunt; nunc a Flacco Lentuli poenae per uos expetuntur. Quam potestis P. Lentulo, qui uos in complexu liberorum coniugumque uestrarum trucidatos incendio patriae sepelire conatus est, mactare uictimam gratiorem quam si L. Flacci sanguine illius nefarium in uos omnis odium saturaueritis? Litemus igitur Lentulo, parentemus Cethego, reuocemus eiectos; nimiae pietatis et summi amoris in patriam uicissim nos poenas, si ita placet, sufferamus. Nos iam ab indicibus nominamur, in nos crimina finguntur, nobis pericula comparantur. Quae si per alios agerent, si denique per populi nomen ciuium imperitorum multitudinem concitassent, aequiore animo ferre possemus; illud uero ferri non potest, quod per senatores et per equites Romanos, qui haec omnia pro salute omnium communi consilio, una mente atque uirtute gesserunt, harum rerum auctores, duces, principes spoliari omnibus fortunis atque ciuitate expelli posse arbitrantur. Etenim populi Romani perspiciunt eandem mentem et uoluntatem; omnibus rebus quibus potest populus Romanus significat quid sentiat; nulla uarietas est inter homines opinionis, nulla uoluntatis, nulla sermonis. Qua re, si quis illuc me uocat, uenio; populum Romanum disceptatorem non modo non recuso sed etiam deposco. Vis absit, ferrum ac lapides remoueantur, operae facessant, seruitia sileant; nemo erit tam iniustus qui me audierit, sit modo liber et ciuis, quin potius de praemiis meis quam de poena cogitandum putet.

XXXIX

O di immortales! quid hoc miserius? Nos qui P. Lentulo ferrum et flammam de manibus extorsimus, imperitae multitudinis iudicio confidimus, lectissimorum ciuium et amplissimorum sententias pertimescimus!. M. Aquilium patres nostri multis auaritiae criminibus testimoniisque conuictum, quia cum fugitiuis fortiter bellum gesserat, iudicio liberauerunt. Consul ego nuper defendi C. Pisonem; qui, quia consul fortis constansque fuerat, incolumis est rei publicae conseruatus. Defendi item consul L. Murenam, consulem designatum. Nemo illorum iudicum clarissimis uiris accusantibus audiendum sibi de ambitu putauit, cum bellum iam gerente Catilina omnes me auctore duos consules kalendis Ianuariis scirent esse oportere. Innocens et bonus uir et omnibus rebus ornatus bis hoc anno me defendente absolutus est, A. Thermus. Quanta rei publicae causa laetitia populi Romani, quanta gratulatio consecuta est! Semper graues et sapientes iudices in rebus iudicandis quid utilitas ciuitatis, quid communis salus, quid rei publicae tempora poscerent, cogitauerunt. Cum tabella uobis dabitur, iudices, non de Flacco dabitur solum, dabitur de ducibus auctoribusque conseruandae ciuitatis, dabitur de omnibus bonis ciuibus, dabitur de uobismet ipsis, dabitur de liberis uestris, de uita, de patria, de salute communi. Non iudicatis in hac causa de exteris nationibus, non de sociis; de uobis atque de uestra re publica iudicatis.

XL

Quod si prouinciarum uos ratio magis mouet quam uestra, ego uero non modo non recuso sed etiam postulo ut prouinciarum auctoritate moueamini. Etenim opponemus Asiae prouinciae primum magnam partem eiusdem prouinciae quae pro huius periculis legatos laudatoresque misit, deinde prouinciam Galliam, prouinciam Ciliciam, prouinciam Hispaniam, prouinciam Cretam; Graecis autem Lydis et Phrygibus et Mysis obsistent Massilienses, Rhodii? Lacedaemonii, Athenienses, cuncta Achaia, Thessalia, Boeotia; Septimio et Caelio testibus P. Seruilius et Q. Metellus huius pudoris integritatisque testes repugnabunt; Asiaticae iuris dictioni urbana iuris dictio respondebit; annui temporis criminationem omnis aetas L. Flacci et perpetua uita defendet. Et, si prodesse L. Flacco, iudices, debet, quod se tribunum militum, quod quaestorem, quod legatum imperatoribus clarissimis, exercitibus ornatissimis, prouinciis grauissimis dignum suis maioribus praestitit, prosit quod hic uobis uidentibus in periculis communibus omnium nostrum sua pericula cum meis coniunxit, prosint honestissimorum municipiorum coloniarumque laudationes, prosit etiam senatus populique Romani praeclara et uera laudatio. O nox illa quae paene aeternas huic urbi tenebras attulisti, cum Galli ad bellum, Catilina ad urbem, coniurati ad ferrum et flammam uocabantur, cum ego te, Flacce, caelum noctemque contestans flens flentem obtestabar, cum tuae fidei optimae et spectatissimae salutem urbis et ciuium commendabam! Tu tum, Flacce, praetor communis exiti nuntios cepisti, tu inclusam in litteris rei publicae pestem deprehendisti, tu periculorum indicia, tu salutis auxilia ad me et ad senatum attulisti. Quae tibi tum gratiae sunt a me actae, quae ab senatu, quae a bonis omnibus! Quis tibi, quis C. Pomptino, fortissimo uiro, quemquam bonum putaret umquam non salutem uerum honorem ullum denegaturum? O Nonae illae Decembres quae me consule fuistis! quem ego diem uere natalem huius urbis aut certe salutarem appellare possum.

XLI

O nox illa quam iste est dies consecutus, fausta huic urbi, miserum me, metuo ne funesta nobis! Qui tum animus L. Flacci - nihil dicam enim de me - qui amor in patriam, quae uirtus, quae grauitas exstitit! Sed quid ea commemoro quae tum cum agebantur uno consensu omnium, una uoce populi Romani, uno orbis terrae testimonio in caelum laudibus efferebantur, nunc uereor ne non modo non prosint uerum etiam aliquid obsint? Etenim multo acriorem improborum interdum memoriam esse sentio quam bonorum. Ego te, si quid grauius acciderit, ego te, inquam, Flacce, prodidero. O mea dextera illa, mea fides, mea promissa, cum te, si rem publicam conseruaremus, omnium bonorum praesidio quoad uiueres non modo munitum sed etiam ornatum fore pollicebar. Putaui, speraui, etiam si honos noster uobis uilior fuisset, salutem certe caram futuram. Ac L. Flaccum quidem, iudices, si, quod di immortales omen auertant, grauis iniuria adflixerit, numquam tamen prospexisse uestrae saluti, consuluisse uobis, liberis, coniugibus, fortunis uestris paenitebit; semper ita sentiet, talem se animum et generis dignitati et pietati suae et patriae debuisse; uos ne paeniteat tali ciui non pepercisse, per deos immortalis, iudices, prouidete. Quotus enim quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur, qui uobis, qui uestri similibus placere cupiat, qui optimi atque amplissimi cuiusque hominis atque ordinis auctoritatem magni putet, cum illam uiam sibi uideant expeditiorem ad honores et ad omnia quae concupiuerunt?

XLII

Sed cetera sint eorum; sibi habeant potentiam, sibi honores, sibi ceterorum commodorum summas facultates; liceat eis qui haec salua esse uoluerunt ipsis esse saluis. Nolite, iudices, existimare eos quibus integrum est, qui nondum ad honores accesserunt, non exspectare huius exitum iudici. Si L. Flacco tantus amor in bonos omnis, tantum in rem publicam studium calamitati fuerit, quem posthac tam amentem fore putatis qui non illam uiam uitae quam ante praecipitem et lubricam esse ducebat huic planae et stabili praeponendam esse arbitretur? Quod si talium ciuium uos, iudices, taedet, ostendite; mutabunt sententiam qui potuerint; constituent quid agant quibus integrum est; nos qui iam progressi sumus hunc exitum nostrae temeritatis feremus. Sin hoc animo quam plurimos esse uoltis, declarabitis hoc iudicio quid sentiatis. Huic, huic misero puero uestro ac liberorum uestrorum supplici, iudices, hoc iudicio uiuendi praecepta dabitis. Cui si patrem conseruatis, qualis ipse debeat esse ciuis praescribetis; si eripitis, ostendetis bonae rationi et constanti et graui nullum a uobis fructum esse propositum. Qui uos, quoniam est id aetatis ut sensum iam percipere possit ex maerore patrio, auxilium nondum patri ferre possit, orat ne suum luctum patris lacrimis, patris maerorem suo fletu augeatis; qui etiam me intuetur, me uoltu appellat. meam quodam modo flens fidem implorat ac repetit eam quam ego patri suo quondam pro salute patriae spoponderim dignitatem. Miseremini familiae, iudices, miseremini fortissimi patris, miseremini fili; nomen clarissimum et fortissimum uel generis uel uetustatis uel hominis causa rei publicae reseruate.

FRAGMENTA

1 Arus. Mess. GL. VII, 458: Cicero pro Flacco: quam beniuolum hunc populo Romano, quam fidelem putatis?

2 Hyeronym. ep. 10: Doctissimi quique Graecorum, de quibus pro Flacco agens luculenter Cicero ait: ingenita leuitas et erudita uanitas.