[C. IVLII CAESARIS] - DE BELLO GALLICO - LIBER VIII

A. HIRTII EPISTVLA

Coactus assiduis tuis uocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non difficultatis excusationem sed inertiae uideretur deprecationem habere, difficillimam rem suscepi: Caesaris nostri commentarios rerum gestarum Galliae non conparentibus suppleui rebus atque insequentibus eius scriptis contexui nouissimumque inperfectum ab rebus gestis Alexandriae confeci usque ad exitum non quidem ciuilis dissensionis, cuius finem nullum uidemus, sed uitae Caesaris. Quos utinam qui legent scire possint quam inuitus susceperim scribendos, quo facilius caream stultitiae atque arrogantiae crimine, qui me mediis interposuerim Caesaris scriptis. Constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis esse perfectum, quos non horum elegantia commentariorum superetur. Qui sunt editi ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita facultas scriptoribus uideatur. Cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est admiratio: ceteri enim quam bene atque emendate, nos etiam quam facile atque celeriter eos perfecerit scimus. Erat autem in Caesare cum facultas atque elegantia summa scribendi, tum uerissima scientia suorum consiliorum explicandorum. Mihi ne illud quidem accidit, ut Alexandrino atque Africano bello interessem; quae bella quamquam ex parte nobis Caesaris sermone sunt nota, tamen aliter audimus ea quae rerum nouitate aut admiratione nos capiunt, aliter quae pro testimonio sumus dicturi. Sed ego nimirum, dum omnes excusationis causas colligo, ne cum Caesare conferar, hoc ipsum crimen adrogantiae subeo, quod me iudicio cuiusquam existimem posse cum Caesare comparari. Vale.

I

Omni Gallia deuicta Caesar cum a superiore aestate nullum bellandi tempus intermisisset militesque hibernorum quiete reficere a tantis laboribus uellet, complures eodem tempore ciuitates renouare belli consilia nuntiabantur coniurationesque facere. Cuius rei uerisimilis causa adferebatur, quod Gallis omnibus cognitum esset neque ulla multitudine in unum locum coacta resisti posse [a] Romanis, nec si diuersa bella conplures eodem tempore intulissent ciuitates, satis auxilii aut spatii aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad omnia persequenda; non esse autem alicui ciuitati sortem incommodi recusandam, si tali mora reliquae possent se uindicare in libertatem.

II

Quae ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar M. Antonium quaestorem suis praefecit hibernis, ipse equitum praesidio pridie Kal. Ianuarias ab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIII., quam non longe a finibus Haeduorum conlocauerat in finibus Biturigum, eique adiungit legionem undecimam, quae proxima fuerat. Binis cohortibus ad impedimenta tuenda relictis reliquum exercitum in copiosissimos agros Biturigum inducit, qui cum latos fines et complura oppida haberent, unius legionis hibernis non potuerant contineri quin bellum pararent coniurationesque facerent.

III

Repentino aduentu Caesaris accidit, quod inparatis disiectisque accidere fuit necesse, ut sine timore ullo rura colentes prius ab equitatu opprimerentur quam confugere in oppida possent. Namque etiam illud uulgare incursionis hostium signum, quod incendiis aedificiorum intellegi consueuit, Caesaris erat interdicto sublatum, ne aut copia pabuli frumentique, si longius progredi uellet, deficeretur, aut hostes incendiis terrerentur. Multis hominum milibus captis perterriti Bituriges, qui primum aduentum potuerant effugere Romanorum, in finitimas ciuitates aut priuatis hospitiis confisi aut societate consiliorum confugerant. Frustra: nam Caesar magnis itineribus omnibus locis occurrit nec dat ulli ciuitati spatium de aliena potius quam de domestica salute cogitandi; qua celeritate et fideles amicos retinebat et dubitantes terrore ad condiciones pacis adducebat. Tali condicione proposita Bituriges, cum sibi uiderent clementia Caesaris reditum patere in eius amicitiam finitimasque ciuitates sine ulla poena dedisse obsides atque in fidem receptas esse, idem fecerunt.

IV

Caesar militibus pro tanto labore ac patientia, qui brumalibus diebus, itineribus difficillimis, frigoribus intolerandis studiosissime permanserant in labore, ducenos sestertios, centurionibus singula milia nummum praedae nomine condonata pollicetur legionibusque in hiberna remissis ipse se recipit die XXXX. Bibracte. Ibi cum ius diceret, Bituriges ad eum legatos mittunt auxilium petitum contra Carnutes, quos intulisse bellum sibi querebantur. Qua re cognita cum dies non amplius X et VIII in hibernis esset moratus, legiones XIIII. et VI. ex hibernis ab Arare educit, quas ibi conlocatas explicandae rei frumentariae causa superiore commentario demonstratum est: ita cum duabus legionibus ad persequendos Carnutes proficiscitur.

V

Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, calamitate ceterorum ducti Carnutes desertis uicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa constitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant (nuper enim conplura oppida dimiserant), dispersi profugiunt. Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites conpegit. Equites tamen et auxiliarios pedites in omnes partes mittit, quascumque petisse dicebantur hostes; nec frustra: nam plerumque magna praeda potiti nostri reuertuntur. Oppressi Carnutes hiemis difficultate, terrore periculi, cum tectis expulsi nullo loco diutius consistere auderent nec siluarum praesidio tempestatibus durissimis tegi possent, dispersi magna parte amissa suorum dissipantur in finitimas ciuitates.

VI

Caesar tempore anni difficillimo cum satis haberet conuenientes manus dissipare, ne quod initium belli nasceretur, quantumque in ratione esset, exploratum haberet sub tempus aestiuorum nullum summum bellum posse conflari, C. Trebonium cum duabus legionibus, quas secum habebat, in hibernis Cenabi conlocauit; ipse cum crebris legationibus Remorum certior fieret Bellouacos, qui belli gloria Gallos omnes Belgasque praestabant, finitimasque his ciuitates duce Correo Bellouaco et Commio Atrebate exercitus conparare atque in unum locum cogere, ut omni multitudine in fines Suessionum, qui Remis erant attributi, facerent inpressionem, pertinere autem non tantum ad dignitatem, sed etiam ad salutem suam iudicaret, nullam calamitatem socios optime de republica meritos accipere, legionem ex hibernis euocat rursus undecimam, litteras autem ad C. Fabium mittit ut in fines Suessionum legiones duas quas habebat adduceret alteramque ex duabus ab [L.] Labieno arcessit. Ita, quantum hibernorum opportunitas bellique ratio postulabat, perpetuo suo labore in uicem legionibus expeditionum onus iniungebat.

VII

His copiis coactis ad Bellouacos proficiscitur castrisque in eorum finibus positis equitum turmas dimittit in omnes partes ad aliquos excipiendos, ex quibus hostium consilia cognosceret. Equites officio functi renuntiant paucos in aedificiis esse inuentos, atque hos, non qui agrorum colendorum causa remansissent (namque esse undique diligenter demigratum), sed qui speculandi causa essent remissi. A quibus cum quaereret Caesar quo loco multitudo esset Bellouacorum quodue esset consilium eorum, inueniebat: Bellouacos omnes qui arma ferre possent in unum locum conuenisse, itemque Ambianos, Aulercos, Caletos, Veliocasses, Atrebates; locum castris excelsum in silua circumdata palude delegisse, impedimenta omnia in ulteriores siluas contulisse. Conplures esse principes belli auctores, sed multitudinem maxime Correo obtemperare, quod ei summo esse odio nomen populi Romani intellexissent. Paucis ante diebus ex his castris Atrebatem Commium discessisse ad auxilia Germanorum adducenda, quorum et uicinitas propinqua et multitudo esset infinita. Constituisse autem Bellouacos omnium principum consensu, summa plebis cupiditate, si, ut diceretur, Caesar cum tribus legionibus ueniret, sese offerre ad dimicandum, ne miseriore ac duriore postea condicione cum toto exercitu decertare cogerentur; si maiores copias adduceret, in eo loco permanere quem delegissent, pabulatione autem quae propter anni tempus cum exigua tum disiecta esset, et frumentatione et reliquo commeatu ex insidiis prohibere Romanos.

VIII

Quae Caesar consentientibus pluribus cum cognosset atque ea quae proponerentur consilia plena prudentiae longeque a temeritate barbarorum remota esse iudicaret, omnibus rebus inseruiendum statuit, quo celerius hostes contempta suorum paucitate prodirent in aciem. Singularis enim uirtutis ueterrimas legiones VII., VIII., VIIII., habebat, summae spei delectaeque iuuentutis XI., quae octauo iam stipendio tamen in conlatione reliquarum nondum eandem uetustatis ac uirtutis ceperat opinionem. Itaque consilio aduocato rebus iis quae ad se essent delatae omnibus expositis animos multitudinis confirmat. Si forte hostes trium legionum numero posset elicere ad dimicandum, agminis ordinem ita constituit, ut legio VII., VIII., VIIII. ante omnia irent impedimenta, deinde omnium impedimentorum agmen, quod tamen erat mediocre, ut in expeditionibus esse consueuit, cogeret undecima, ne maioris multitudinis species accidere hostibus posset quam ipsi depoposcissent. Hac ratione paene quadrato agmine instructo in conspectum hostium celerius opinione eorum exercitum adducit.

IX

Cum repente instructas uelut in acie certo gradu legiones accedere Galli uiderunt, quorum erant ad Caesarem plena fiduciae consilia perlata, siue certaminis periculo siue subito aduentu siue exspectatione nostri consilii copias instruunt pro castris nec loco superiore decedunt. Caesar, etsi dimicare optauerat, tamen admiratus tantam multitudinem hostium ualle intermissa magis in altitudinem depressa quam late patente castra castris hostium confert. Haec imperat uallo pedum XII muniri, loriculam pro [hac] ratione eius altitudinis inaedificari; fossam duplicem pedum quinum denum lateribus deprimi derectis; turris excitari crebras in altitudinem trium tabulatorum, pontibus traiectis constratisque coniungi, quorum frontes uiminea loricula munirentur: ut ab hostibus duplici fossa, duplici propugnatorum ordine defenderentur, quorum alter ex pontibus, quo tutior altitudine esset, hoc audacius longiusque permitteret tela, alter, qui propior hostem in ipso uallo conlocatus esset, ponte ab incidentibus telis tegeretur. Portis fores altioresque turres inposuit.

X

Huius munitionis duplex erat consilium. Namque et operum magnitudinem et timorem suum sperabat fiduciam barbaris allaturum, et, cum pabulatum frumentatumque longius esset proficiscendum, paruis copiis astra munitione ipsa uidebat pose defendi. Interim crebro paucis utrimque procurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam tamen paludem non numquam aut nostra auxilia [aut] Gallorum Germanorumque transibant acriusque hostes insequebantur, aut uicissim hostes eadem transgressi nostros longius submouebant. Accidebat autem cotidianis pabulationibus (id quod accidere erat necesse, cum raris disiectisque ex aedificiis pabulum conquireretur), ut inpeditis locis dispersi pabulatores circumuenirentur; quae res, etsi mediocre detrimentum iumentorum ac seruorum nostris adferebat, tamen stultas cogitationes incitabat barbarorum, atque eo magis quod Commius, quem profectum ad auxilia Germanorum arcessenda docui, cum equitibus uenerat; qui tametsi numero non amplius erant quingenti, tamen Germanorum aduentu barbari inflabantur.

XI

Caesar, cum animaduerteret hostem conplures dies castris palude et loci natura munitis se tenere neque oppugnari castra eorum sine dimicatione perniciosa nec locum munitionibus claudi nisi a maiore exercitu posse, litteras ad Trebonium mittit, ut quam celerrime posset legionem XIII., quae cum T. Sextio legato in Biturigibus hiemabat, arcesseret atque ita cum tribus legionibus magnis itineribus ad se ueniret; ipse equites in uicem Remorum ac Lingonum reliquarumque ciuitatum, quorum magnum umerum euocauerat, praesidio pabulationibus mittit, qui subitas incursiones hostium sustinerent.

XII

Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia minueretur, quod plerumque accidit diuturnitate, Bellouaci delecta manu peditum cognitis stationibus cotidianis equitum nostrorum siluestribus locis insidias disponunt, eodemque equites postero die mittunt, qui primum elicerent nostros, insidiae deinde circumuentos adgrederentur. Cuius mali sors incidit Remis, quibus ille dies fungendi muneris obuenerat. Namque hi, cum repente hostium equites animaduertissent ac numero superiores paucitatem contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt circumdati. Quo facto perturbati celerius quam consuetudo fert equestris proelii se receperunt amisso Vertisco, principe ciuitatis, praefecto equitum; qui cum uix equo propter aetatem posset uti, tamen consuetudine Gallorum neque aetatis excusatione in suscipienda praefectura usus erat neque dimicari sine se uoluerat. Inflantur atque incitantur hostium animi secundo proelio, principe et praefecto Remorum interfecto, nostrique detrimento admonentur diligentius exploratis locis stationes disponere ac moderatius cedentem insequi hostem.

XIII

Non intermittunt interim cotidiana proelia in conspectu utrorumque castrorum, quae ad uada transitusque fiebant paludis. Qua contentione Germani, quos propterea Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus interpositi proeliarentur, cum constantius uniuersi paludem transissent paucisque in resistendo interfectis pertinacius reliquam multitudinem essent insecuti, perterriti non solum ii qui aut comminus opprimebantur aut eminus uulnerabantur, sed etiam qui longius subsidiari consuerant, turpiter refugerunt, nec prius finem fugae fecerunt saepe amissis superioribus locis quam se aut in castra suorum reciperent aut non nulli pudore coacti longius profugerent. Quorum periculo sic omnes copiae sunt perturbatae ut uix iudicari posset utrum secundis minimisque rebus insolentiores, an aduerso mediocri casu timidiores essent.

XIV

Conpluribus diebus isdem in castris consumptis, cum propius accessisse legiones et C. Trebonium legatum cognossent, duces Bellouacorum ueriti similem obsessionem Alesiae noctu dimittunt eos quos aut aetate aut uiribus inferiores aut inermes habebant, unaque reliqua impedimenta. Quorum perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna enim multitudo carrorum etiam expeditos sequi Gallos consueuit), oppressi luce copias armatorum pro suis instruunt castris, ne prius Romani persequi se inciperent quam longius agmen impedimentorum suorum processisset. At Caesar neque resistentes adgrediundos tanto collis ascensu iudicabat, neque non usque eo legiones admouendas, ut discedere ex eo loco sine periculo barbari militibus instantibus non possent. Ita cum palude inpedita a castris castra diuidi uideret, quae transeundi difficultas celeritatem tardare posset, atque id iugum, quod trans paludem paene ad hostium castra pertineret, mediocri ualle a castris eorum intercisum animaduerteret, pontibus palude constrata legiones traducit celeriterque in summam planitiem iugi peruenit aciemque eo loco constituit unde tormento missa tela in hostium cuneos conici possent.

XV

Barbari confisi loci natura cum dimicare non recusarent, si forte Romani subire collem conarentur, paulatim copias distributas dimittere non possent, ne dispersi perturbarentur, in acie permanserunt. Quorum pertinacia cognita Caesar uiginti cohortibus instructis castrique eo loco metatis muniri iubet castra. Absolutis operibus pro uallo legiones instructas conlocat, equites frenatis equis in statione disponit. Bellouaci, cum Romanos ad insequendum paratos uiderent neque pernoctare aut diutius permanere sine periculo eodem loco possent, tale consilium sui recipiendi ceperunt. Fasces ubi consederant, (namque in fasce sedere Gallos consuesse superioribus commentariis Caesaris declaratum est), per manus stramentorum ac uirgultorum, quorum summa erat in castris copia, inter se traditos ante aciem conlocauerunt extremoque tempore diei signo pronuntiato uno tempore incenderunt. Ita continens flamma copias omnes repente a conspectu texit Romanorum. Quod ubi accidit, barbari uehementissimo cursu refugerunt.

XVI

Caesar etsi discessum hostium animaduertere non poterat incendiis oppositis, tamen id consilium cum fugae causa initum suspicaretur, legiones promouet, turmas mittit ad insequendum; ipse ueritus insidias, ne forte in eodem loco subsistere hostis atque elicere nostros in locum conaretur iniquum, tardius procedit. Equites cum intrare fumum et flammam densissimam timerent ac, si qui cupidius intrauerant, uix suorum ipsi priores partes animaduerterent equorum, insidias ueriti liberam facultatem sui recipiendi Bellouacis dederunt. Ita fuga timoris simul calliditatisque plena sine ullo detrimento milia non amplius decem progressi hostes loco munitissimo castra posuerunt. Inde cum saepe in insidiis equites peditesque disponerent, magna detrimenta Romanis in pabulationibus inferebant.

XVII

Quod cum crebrius accideret, ex captiuo quodam comperit Caesar Correum, Bellouacorum ducem, fortissimorum milia sex peditum delegisse equitesque ex omni numero mille, quos in insidiis eo loco conlocaret, quem in locum propter copiam frumenti ac pabuli Romanos missuros suspicaretur. Quo cognito consilio legiones plures quam solebat educit equitatumque, qua consuetudine pabulatoribus mittere praesidio consuerat, praemittit: huic interponit auxilia leuis armaturae; ipse cum legionibus quam potest maxime adpropinquat.

XVIII

Hostes in insidiis dispositi, cum sibi delegissent campum ad rem gerendam non amplius patentem in omnes partes passibus mille, siluis undique aut inpeditissimo flumine munitum, uelut indagine hunc insidiis circumdederunt. Explorato hostium consilio nostri ad proeliandum animo atque armis parati cum subsequentibus legionibus nullam dimicationem recusarent, turmatim in eum locum deuenerunt. Quorum aduentu cum sibi Correus oblatam occasionem rei gerendae existimaret, primum cum paucis se ostendit atque in proximas turmas impetum fecit. Nostris constanter incursum sustinent insidiatorum, neque plures in unum locum conueniunt: quod plerumque equestribus proeliis cum propter aliquem timorem accidit, tum multitudine ipsorum detrimentum accipitur.

XIX

Cum dispositis turmis in uicem rari proeliarentur neque ab lateribus circumueniri suos paterentur, erumpunt ceteri Correo proeliante ex siluis. Fit magna contentione diuersum proelium. Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex siluis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter subueniunt leuis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur. Pugnatur aliquamdiu pari contentione; deinde, ut ratio postulabat proelii, qui sustinuerant primos impetus insidiarum hoc ipso fiunt superiores quod nullum ab insidiantibus inprudentes acceperant detrimentum. Accedunt propius interim legiones crebrique eodem tempore et nostris et hostibus nuntii adferuntur, imperatorem instructis copiis adesse. Qua re cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrime proeliantur, ne, si tardius rem gessissent, uictoriae gloriam communicasse cum legionibus uiderentur. Hostes concidunt animis atque itineribus diuersis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatis locorum Romanos claudere uoluerant, iis tenebantur. Victi tamen perculsique maiore parte amissa consternati profugiunt partim siluis petitis, partim flumine, qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus conficiuntur, cum interim nulla calamitate uictus Correus excedere proelio siluasque petere aut inuitantibus nostris ad deditionem potuit adduci, quin fortissime proeliando conpluresque uulnerando cogeret elatos iracundia uictores in se tela conicere.

XX

Tali modo re gesta recentibus proelii uestigiis ingressus Caesar cum uictos tanta calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum castrorum relicturos, quae non longius ab ea caede abesse plus minus octo milibus dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum uidebat, tamen exercitu traducto progreditur. At Bellouaci reliquaeque ciuitates repente ex fuga paucis atque his uulneratis receptis, qui siluarum beneficio casum euitauerant, omnibus aduersis, cognita calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum aduentare Romanos existimarent, consilio repente cantu tubarum conuocato conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.

XXI

Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos a quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat. Ceteri e uestigio mittunt ad Caesarem legatos petuntque ut ea poena sit contentus hostium quam, si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque humanitate numquam profecto esset inlaturus. Adflictas opes equestri proelio Bellouacorum esse; delectorum peditum multa milia interisse, uix refugisse nuntios caedis. Tamen magnum, ut in tanta calamitate, Bellouacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor belli, concitator multitudinis, esset interfectus. Numquam enim senatum tantum in ciuitate illo uiuo quantum imperitam plebem potuisse.

XXII

Haec orantibus legatis commemorat Caesar: eodem tempore superiore anno Bellouacos ceterasque Galliae ciuitates suscepisse bellum; pertinacissime hos ex omnibus in sententia permansisse neque ad sanitatem reliquorum deditione esse perductos. Scire atque intellegere se causam peccati facillime mortuis delegari. Neminem uero tantum pollere ut inuitis principibus, resistente senatu, omnibus bonis repugnantibus infirma manu plebis bellum concitare et gerere posset; sed tamen se contentum fore ea poena quam sibi ipsi contraxissent.

XXIII

Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt. Concurrunt reliquarum ciuitatum legati, quae Bellouacorum speculabantur euentum. Obsides dant, imperata faciunt excepto Commio, quem timor prohibebat cuiusquam fidei suam committere salutem. Nam superiore anno T. Labienus Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium comperisset sollicitare ciuitates et coniurationem contra Caesarem facere, infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicauit comprimi posse. Quem quia non arbitrabatur uocatum in castra uenturum, ne temptando cautiorem faceret, C. Volusenum Quadratum misit, qui eum per simulationem conloquii curaret interficiendum. Ad eam rem delectos idoneos ei tradit centuriones. Cum in conloquium uentum esset et, ut conuenerat, manum Commii Volusenus arripuisset, centurio uel insueta re permotus uel celeriter a familiaribus prohibitus Commii conficere hominem non potuit; grauiter tamen primo ictu gladio caput percussit. Cum utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque consilium: nostrorum, quod mortifero uulnere Commium credebant adfectum, Gallorum, quod insidiis cognitis plura quam uidebant extimescebant. Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in conspectum cuiusquam Romani uenire.

XXIV

Bellicosissimis gentibus deuictis Caesar cum uideret nullam iam esse ciuitatem, quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed non nullos ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium euitandum, plures in partes exercitum dimittere constituit. M. Antonium quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit. C. Fabium legatum cum cohortibus XXV mittit in diuersissimam partem Galliae, quod ibi quasdam ciuitates in armis esse audiebat, neque C. Caninium Rebilum legatum, qui in illis regionibus erat, satis firmas duas legiones habere existimabat. T. Labienum ad se euocat; legionem autem XV, quae cum eo fuerat in hibernis, in togatam Galliam mittit ad colonias ciuium Romanorum tuendas, ne quod simile incommodum accideret decursione barbarorum ac superiore aestate Tergestinis acciderat, qui repentino latrocinio atque impetu [incolae] illorum erant oppressi. Ipse ad uastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius uastare ciuibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates haberet in ciuitatem.

XXV

Cum in omnes partes finium Ambiorigis aut auxilia dimisisset atque omnia caedibus, incendiis, rapinis uastasset, magno numero hominum interfecto aut capto Labienum cum duabus legionibus in Treueros mittit; quorum ciuitas propter Germaniae uicinitatem cotidianis exercita bellis cultu et feritate non multum a Germanis differebat neque imperata umquam nisi exercitu coacta faciebat.

XXVI

Interim C. Caninius legatus, cum magnam multitudinem conuenisse hostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui perpetuo in amicitia manserat Romanorum, cum pars quaedam ciuitatis eius defecisset, ad oppidum Lemonum contendit. Quo cum aduentaret atque ex captiuis certius cognosceret multis hominum milibus a Dumnaco, duce Andium, Duratium clausum Lemoni oppugnari neque infirmas legiones hostibus committere auderet, castra posuit loco munito. Dumnacus, cum adpropinquare Caninium cognosset, copiis omnibus ad legiones conuersis castra Romanorum oppugnare instituit. Cum complures dies in oppugnatione consumpsisset et magno suorum detrimento nullam partem munitionum conuellere potuisset, rursus ad obsidendum Lemonum redit.

XXVII

Eodem tempore C. Fabius legatus conplures ciuitates in fidem recipit, obsidibus firmat litterisque Canini fit certior quae in Pictonibus gerantur. Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium Duratio ferendum. At Dumnacus aduentu Fabii cognito desperata salute, si tempore eodem coactus esset et Romanum et externum sustinere hostem et respicere ac timere oppidanos, repente ex eo loco cum copiis recedit nec se satis tutum fore arbitratur, nisi flumen Ligerim quod erat ponte propter magnitudinem transeundum, copias traduxisset. Fabius, etsi nondum in conspectum hostium uenerat neque se Caninio coniunxerat, tamen doctus ab iis qui locorum nouerant naturam, potissimum credidit hostes perterritos eum locum quem petebant petituros. Itaque cum copiis ad eundem pontem contendit equitatumque tantum procedere ante agmen imperat legionum quantum, cum processisset, sine defatigatione equorum in eadem se reciperet castra. Consequuntur equites nostri, ut erat praeceptum, inuaduntque Dumnaci agmen et fugientes perterritosque sub sarcinis in itinere adgressi magna praeda multis interfectis potiuntur. Ita re bene gesta se recipiunt in castra.

XXVIII

Insequenti nocte Fabius equites praemittit sic paratos ut confligerent atque omne agmen morarentur, dum consequeretur ipse. Cuius praeceptis ut res gereretur Q. Atius Varus, praefectus equitum, singularis et animi et prudentiae uir, suos hortatur agmenque hostium consecutus turmas partim idoneis locis disponit, partim equitum proelium committit. Confligit audacius equitatus hostium succedentibus sibi peditibus, qui toto agmine subsistentes equitibus suis contra nostros ferunt auxilium. Fit proelium acri certamine. Namque nostri contemptis pridie superatis hostibus, cum subsequi legiones meminissent, et pudore cedendi et cupiditate per se conficiendi proelii fortissime contra pedites proeliantur, hostesque nihil amplius copiarum accessurum credentes, ut pridie cognouerant, delendi equitatus nostri nancti occasionem uidebantur.

XXIX

Cum aliquamdiu summa contentione dimicaretur, Dumnacus instruit aciem, quae suis esset equitibus in uicem praesidio, cum repente confertae legiones in conspectum hostium ueniunt. Quibus uisis perculsae barbarorum turmae ac perterrita acies hostium perturbato inpedimentorum agmine magno clamore discursuque passim fugae se mandant. At nostri equites, qui paulo ante cum resistentibus fortissime conflixerant, laetitia uictoriae elati magno undique clamore sublato cedentibus circumfusi, quantum equorum uires ad persequendum dextraeque ad caedendum ualent, tantum eo proelio interficiunt. Itaque amplius milibus duodecim aut armatorum aut eorum qui eo timore arma proiecerant interfectis omnis multitudo capitur inpedimentorum.

XXX

Qua ex fuga cum constaret Drappetem Senonem, qui, ut primum defecerat Gallia collectis undique perditis hominibus seruis ad libertatem uocatis, exulibus omnium ciuitatum ascitis, repentinis latrociniis inpedimenta et commeatus Romanorum interceperat, non amplius hominum duobus milibus ex fuga collectis prouinciam petere unaque consilium cum eo Lucterium Cadurcum cepisse, quem superiore commentario prima defectione Galliae facere in prouinciam uoluisse impetum cognitum est, Caninius legatus cum legionibus duabus ad eos persequendos contendit, ne detrimento aut timore prouinciae magna infamia perditorum hominum latrociniis caperetur.

XXXI

C. Fabius cum reliquo exercitu in Carnutes ceterasque proficiscitur ciuitates, quarum eo proelio quod cum Dumnaco fecerat copias esse accisas sciebat. Non enim dubitabat quin recenti calamitate submissiores essent futurae, dato uero spatio ac tempore eodem instigante Dumnaco possent concitari. Qua in re summa felicitas celeritasque in recipiendis ciuitatibus Fabium consequitur. Nam Carnutes, qui saepe uexati numquam pacis fecerant mentionem, datis obsidibus ueniunt in deditionem, ceteraeque ciuitates positae in ultimis Galliae finibus, Oceano coniunctae, quae Aremoricae appellantur, auctoritate adductae Carnutum aduentu Fabii legionumque imperata sine mora faciunt. Dumnacus suis finibus expulsus errans latitansque solus extremas Galliae regiones petere est coactus.

XXXII

At Drappes unaque Lucterius, cum legiones Caniniumque adesse cognoscerent nec se sine certa pernicie persequente exercitu putarent prouinciae fines intrare posset nec iam libere uagandi latrociniorumque faciendorum facultatem haberent, in finibus consistunt Cadurcorum. Ibi cum Lucterius apud suos ciues quondam integris rebus multum potuisset semperque auctor nouorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem haberet, oppidum Vxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie natura loci munitum occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi coniungit.

XXXIII

Quo cum confestim C. Caninius uenisset animaduerteretque omnes oppidi partes praeruptissimis saxis esse munitas, quo defendente nullo tamen armatis ascendere esset difficile, magnam autem inpedimenta oppidanorum uideret, quae si clandestina fuga subtrahere conarentur, effugere non modo equitatum, sed ne legiones quidem possent, tripertito cohortibus diuisis trina excelsissimo loco castra fecit; a quibus paulatim, quantum copiae patiebantur, uallum in oppidi circuitum ducere instituit.

XXXIV

Quod cum animaduerterent oppidani miserrimaque Alesiae memoria solliciti similem casum obsessionis uererentur, maximeque ex omnibus Lucterius, qui fortunae illius periculum fecerat, moneret frumenti rationem esse habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta copiarum ipsi cum expeditis ad inportandum frumentum proficisci. Eo consilio probato proxima nocte duobus milibus armatorum relictis reliquos ex oppido Drappes et Lucterius educunt. Hi paucos dies morati ex finibus Cadurcorum, qui partim re frumentaria subleuare eos cupiebant, partim prohibere quo minus sumerent non poterant, magnum numerum frumenti conparant, non numquam autem expeditionibus nocturnis castella nostrorum adoriuntur. Quam ob causam Caninius toto oppido munitiones circumdare moratur, ne aut opus effectum tueri non possit aut plurimis in locis infirma disponat praesidia.

XXXV

Magna copia frumenti conparata considunt Drappes et Lucterius non longius ab oppido X milibus, unde paulatim frumentum in oppidum supportarent. Ipsi inter se prouincias partiuntur: Drappes castris praesidio cum parte copiarum resistit, Lucterius agmen iumentorum ad oppidum ducit. Dispostis ibi praesidiis hora noctis circiter decima siluestribus angustisque itineribus frumentum inportare in oppidum instituit. Quorum strepitum uigiles castrorum cum sensissent exploratoresque issi quae gererentur renuntiassent, Caninius celeriter cum cohortibus armatis ex proximis castellis in frumentarios sub ipsam lucem impetum fecit. Ii repentino malo perterriti diffugiunt ad sua praesidia; quae nostri ut uiderunt, acrius contra armatos incitati neminem ex eo numero uiuum capi patiuntur. Profugit inde cum paucis Lucterius nec se recipit in castra.

XXXVI

Re bene gesta Caninius ex captiuis comperit partem copiarum cum Drappete esse in castris a milibus non amplius XII. Qua re ex compluribus cognita, cum intellegeret fugato duce altero perterritos reliquos facile opprimi posse, magnae felicitatis esse arbitrabatur neminem ex caede refugissent in castra, qui de accepta calamitate nuntium Drappeti perferret, sed in experiundo cum periculum nullum uideret, equitatum omnem Germanosque pedites summae uelocitatis homines, ad castra hostium praemittit; ipse legionem unam in trina castra distribuit, alteram secum expeditam ducit. Cum propius hostes accessisset, ab exploratoribus quos praemiserat cognoscit castra eorum, ut barbarorum fere consuetudo est, relictis locis superioribus ad ripas esse fluminis demissa, at Germanos equitesque inprudentibus omnibus de improuiso aduolasse proeliumque commisisse. Qua re cognita legionem armatam instructamque adducit. Ita repente omnibus ex partibus signo dato loca superiora capiuntur. Quod ubi accidit, Germani equitesque signis legionis uisis uehementissime proeliantur. Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut interfectis aut captis magna praeda potiuntur. Capitur ipse eo proelio Drappes.

XXXVII

Caninius felicissime re gesta sine ullo paene militis uulnere ad obsidendos oppidanos reuertitur externoque hoste deleto, cuius timore antea diuidere praesidia et munitione oppidanos circumdare prohibitus erat, opera undique imperat administrari. Venit eodem cum suis copiis postero die, C. Fabius partemque oppidi sumit ab obsidendum.

XXXVIII

Caesar interim M. Antonium quaestorem cum cohortibus XV in Bellouacis relinquit, ne qua rursus nouorum capiendorum Belgis facultas daretur. Ipse reliquas ciuitates adit, obsides plures imperat, timentes omnium animos consolatione sanat. Cum in Carnutes uenisset, quorum in ciuitate superiore commentario Caesar exposuit initium belli esse ortum, quod praecipue eos propter conscientiam facti timere animaduertebat, quo celerius ciuitatem timore liberaret, principem sceleris illius et concitatorem belli, Gutuatrum, ad supplicium deposcit. Qui etsi ne ciuibus quidem suis se committebat, tamen celeriter omnium cura quaesitus in castra perducitur. Cogitur in eius supplicium Caesar contra suam naturam concursu maximo militum qui ei omnia pericula et detrimenta belli [a Gutruato] accepta referebant, adeo ut uerberibus exanimatum corpus securi feriretur.

XXXIX

Ibi crebris litteris Caninii fit certior quae de Drappete et Lucterio gesta essent quoque in consilio permanerent oppidani. Quorum etsi paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam iudicabat, ne uniuersa Gallia non sibi uires defuisse ad resistendum Romanis, sed constantiam putaret, neue hoc exemplo ceterae ciuitates locorum opportunitate fretae se uindicarent in libertatem, cum omnibus Gallis notum esse sciret reliquam esse unam aestatem suae prouinciae, quam si sustinere potuissent, nullum ultra periculum uererentur. Itaque Q. Calenum legatum cum legionibus duabus reliquit, qui iustis itineribus subsequeretur; ipse cum omni equitatu quam potest celerrime ad Caninium contendit.

XL

Cum contra exspectationem omnium [Caesar] Vxellodunum uenisset oppidumque operibus clausum animaduerteret neque ab oppugnatione recedi uideret ulla condicione posse, magna autem copia frumenti abundare oppidanos ex perfugis cognosset, aqua prohibere hostem temptare coepit. Flumen infimam uallem diuidebat, quae totum paene montem cingebat, in quo positum erat [praeruptum undique oppidum] Vxellodunum. Hoc auertere loci natura prohibebat; in infimis enim sic radicibus montis ferebatur, ut nullam in partem depressis fossis deriuari posset. Erat autem oppidanis difficilis et praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine uulneribus ac periculo uite neque adire flumen neque arduo se recipere possent ascensu. Qua difficultate eorum cognita Caesar sagittariis funditoribusque dispositis, tormentis etiam quibusdam locis contra facillimos descensus conlocatis, aqua fluminis prohibebat oppidanos.

XLI

Quorum omnis postea multitudo aquatum unum in locum conueniebat sub ipsius oppidi murum ubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea parte quae fere pedum trecentorum interuallo fluminis circuitu uacabat. Hoc fonte prohiberi posse oppidanos cum optarent reliqui, Caesar unus uideret, e regione eius uineas agere aduersus montem et aggerem instruere coepit magno cum labore et continua dimicatione. Oppidani enim loco superiore decurrunt et eminus sine periculo proeliantur multosque pertinaciter succedentes uulnerant; non deterrentur tamen milites nostri uineas proferre et labore atque operibus locorum uincere difficultates. Eodem tempore cuniculos tectos ad uenas agunt et caput fontis; quod genus operis sine ullo periculo, sine suspicione hostium facere licebat. Exstruitur agger in altitudinem pedum LX, conlocatur in eo turris decem tabulatorum, non quidem quae moenibus adaequaret (id enim nullis operibus effici poterat), sed quae superare fontis fastigium posset. Ex ea cum tela tormentis iacerentur ad fontis aditum, nec sine periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora atque iumenta, sed etiam magna hostium multitudo siti consumebatur.

XLII

Quo malo perterriti oppidani cupas seuo, pice, scandulis complent; eas ardentes in opera prouoluunt, eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos. Magna repente in ipsis operibus flamma exstitit. Quaecumque enim per locum praecipitem missa erant, ea uineis et aggere suppressa conprehendebant id ipsum quod morabatur. Milites contra nostri quamquam periculoso genere proelii locoque iniquo premebantur, tamen omnia fortissimo sustinebant animo. Res enim gerebatur et excelso loco et in conspectu exercitus nostri magnusque utrimque clamor oriebatur. Itaque quisque prout erat maxime insignis, quo notior testatiorque uirtus esset eius, telis hostium flammaeque se offerebat.

XLIII

Caesar cum conplures suos uulnerari uideret, ex omnibus oppidi partibus cohortes montem ascendere et simulatione moenium occupandorum clamorem undique iubet tollere. Quo facto perterriti oppidani, cum quid ageretur in locis reliquis essent suspensi, reuocant ab inpugnandis operibus armatos murisque disponunt. Ita nostri fine proelii facto celeriter opera flamma conprehensa partim restinguunt, partim interscindunt. Cum pertinaciter resisterent oppidani, magna etiam parte amissa siti suorum in sententia permanerent, ad postremum cuniculis uenae fontis intercisae sunt atque auersae. Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum uoluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.

XLIV

Caesar, cum suam lenitatem cognitam omnibus sciret neque uereretur ne quid crudelitate naturae uideretur asperius fecisse, neque exitum consiliorum suorum animaduerteret, si tali ratione diuersis in locis plures consilia inissent, exemplo supplicii deterrendos reliquos existimauit. Itaque omnibus qui arma tulerant manus praecidit uitamque concessit, quo testatior esset poena inproborum. Drappes, quem captum esse a Caninio docui, siue indignitate et dolore uinculorum siue timore grauioris supplicii paucis diebus cibo se abstinuit atque ita interiit. Eodem tempore Lucterius, quem profugisse ex proelio scripsi, cum in potestatem uenisset Epasnacti Aruerni (crebro enim mutandis locis multorum fidei se committebat, quod nusquam diutius sine periculo commoraturus uidebatur, cum sibi conscius esset quam inimicum deberet Caesarem habere), hunc Epasnactus Aruernus, amicissimus populi Romani, sine dubitatione ulla uinctum ad Caesarem deduxit.

XLV

Labienus interim in Treueris equestre proelium facit secundum compluribusque Treueris interfectis et Germanis, qui nullis aduersus Romanos auxilia denegabant, principes eorum uiuos redigit in suam potestatem atque in his Surum Haeduum, qui et uirtutis et generis summam nobilitatem habebat solusque ex Haeduis ad id tempus permanserat in armis.

XLVI

Ea re cognita Caesar cum in omnibus partibus Galliae bene res geri uideret iudicaretque superioribus aestiuis Galliam deuictam subactamque esse, Aquitaniam numquam ipse adisset, sed per P. Crassum quadam ex parte deuicisset, cum duabus legionibus in eam partem Galliae est profectus, ut ibi extremum tempus consumeret aestiuorum. Quam rem sicuti cetera celeriter feliciterque confecit. Namque omnes Aquitaniae ciuitates legatos ad Caesarem miserunt obsidesque ei dederunt. Quibus rebus gestis ipse equitum praesidio Narbonem profectus est, exercitum per legatos in hiberna deduxit; quattuor legiones in Belgio conlocauit cum M. Antonio et C. Trebonio et P. Vatinio legatis, duas legiones in Haeduos deduxit, quorum in omni Gallia summam esse auctoritatem sciebat, duas in Turonis ad fines Carnutum posuit, quae omnem illam regionem coniunctam Oceano continerent, duas reliquas in Lemouicum finibus non longe ad Aruernis, ne qua pars Galliae uacua ab exercitu esset. Paucos dies ipse in prouincia moratus, cum celeriter omnes conuentus percucurrisset, publicas controuersias cognosset, bene meritis praemia tribuisset (cognoscendi enim maximam facultatem habebat quali quisque fuisset animo in totius Galliae defectione, quam sustinuerat fidelitate atque auxiliis prouinciae illius), his confectis rebus ad legiones in Belgium se recepit hibernauitque Nemetocennae.

XLVII

Ibi cognoscit Commium Atrebatem proelio cum equitatu suo contendisse. Nam cum Antonius in hiberna uenisset ciuitasque Atrebatum in officio esset, Commius, qui post illam uulnerationem quam supra commemoraui semper ad omnes motus paratus suis ciuibus esse consuesset, ne consilia belli quaerentibus auctor armorum duxque deesset, parente Romanis ciuitate cum suis equitibus latrociniis se suosque alebat infestique itineribus commeatus complures, qui conportabantur in hiberna Romanorum, intercipiebat.

XLVIII

Erat attributus Antonio praefectus equitum C. Volusenus Quadratus, qui cum eo hibernaret. Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostium mittit. Volusenus ad eam uirtutem, quae singularis erat in eo, magnum odium Commii adiungebat, quo libentius id faceret quod imperabatur. Itaque dispositis insidiis saepius equites eius adgressus secunda proelia faciebat. Nouissime, cum uehementius contenderetur ac Volusenus ipsius intercipiendi Commii cupiditate pertinacius eum cum paucis insecuto esset, ille autem fuga uehementi Volusenus produxisset longius, inimicus homini repente suorum inuocat fidem atque auxilium, ne sua uulnera per fidem imposita paterentur inpunita, conuersoque equo se a ceteris incautius permittit in praefectum. Faciunt hoc idem omnes eius equites paucosque nostros conuertunt atque insequuntur. Commius incensum calcaribus equum coniungit equo Quadrati lanceaque infesta magnis uiribus medium femur eius traicit. Praefecto uulnerato non dubitant nostri resistere et conuersis equis hostem pellere. Quod ubi accidit, conplures hostium magno nostrorum impetu perculsi uulnerantur ac partim in fuga proteruntur, partim intercipiuntur; quod [ubi] malum dux equi uelocitate euitauit, ac sic proelio secundo grauiter ab eo uulneratus praefectus, ut uitae periculum aditurus uideretur, refertur in castra. Commius autem siue expiato suo dolore siue magna parte amissa suorum legatos ad Antonium mittit seque et ibi futurum ubi praescripserit, et ea facturum quae imperarit obsidibus datis firmat; unum illud orat, ut timori suo concedatur ne in conspectum ueniat cuiusquam Romani. Cuius postulationem Antonius cum iudicaret ab iusto nasci timore, ueniam petendi dedit, obsides accepit. Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse; quod ego non existimaui mihi esse faciendum, propterea quod insequens annus, L. Paulo C. Marcello consulibus, nullas habet magnopere Galliae res gestas. Ne quis tamen ignoraret, quibus in locis Caesar exercitusque eo tempore fuissent, pauca esse scribenda coniungendaque huic commentario statui.

XLIX

Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propositum habebat, continere in amicitia ciuitates, nulli spem aut causam dare armorum. Nihil enim minus uolebat, quam sub decessum suum necessitatem sibi aliquam inponi belli gerendi, ne, cum exercitum deducturus esset, bellum aliquod relinqueretur, quod omnis Gallia libenter sine praesenti periculo susciperet. Itaque honorifice ciuitates appellando, principes maximis praemiis adficiendo, nulla onera noua iniungendo, defessam tot aduersis proeliis Galliam condicione parendi meliore facile in pace continuit.

L

Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in Italiam quam maximis itineribus est profectus, ut municipia et colonias appellaret, quibus M. Antonii, quaestoris sui, commendauerat sacerdotii petitionem. Contendebat enim gratia cum libenter pro homine sibi coniunctissimo, quem paulo ante praemiserat ad petitionem, tum acriter contra factionem et potentiam paucorum, qui M. Antonii repulsa Caesaris decedentis gratiam conuellere cupiebant. Hunc etsi augurem prius factum quam Italiam attingeret in itinere audierat, tamen non minus iustam sibi causam municipia et colonias adeundi existimauit, ut iis gratias ageret quod frequentiam atque officium suum Antonio praestitissent, simulque se et honorem suum insequentis anni commendaret, propterea quod insolenter aduersarii sui gloriarentur L. Lentulum et C. Marcellum consules creatos, qui omnem honorem et dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is multo plus gratia suffragiisque ualuisset, quod sibi coniunctus et familiaritate et consuetudine legationis esset.

LI

Exceptus est Caesaris aduentus ab omnibus municipiis et coloniis incredibili honore atque amore. Tum primum enim ueniebat ab illo uniuersae Galliae bello. Nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum, itinerum, locorum omnium, qua Caesar iturus erat, excogitari poterat. Cum liberis omnis multitudo obuiam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut uel expectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.

LII

Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines Treuerorum euocatis eo profectus est ibique exercitum lustrauit. T. Labienum Galliae praefecit togatae, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat. Ibi quamquam crebro audiebat Labienum ab inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agi paucorum consiliis, ut interposita senatus auctoritate aliqua parte exercitus spoliaretur, tamen neque de Labieno credidit quicquam neque contra senatus auctoritatem ut aliquid faceret adduci potuit. Iudicabat enim liberis sententiis patrum conscriptorum causam suam facile obtineri. Nam C. Curio, tribunus plebis, cum Caesaris causam dignitatemque defendendam suscepisset, saepe erat senatui pollicitus, si quem timor armorum Caesaris laederet, et quoniam Pompei dominatio atque arma non minimum terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis exercitusque dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuris ciuitatem. Neque hoc tantum pollicitus est, sed etiam per se discessionem facere coepit; quod ne fieret consules amicique Pompei iusserunt atque ita rem morando discesserunt.

LIII

Magnum hoc testimonium senatus erat uniuersi conueniensque superiori facto. Nam M. Marcellus proximo anno cum inpugnaret Caesaris dignitatem, contra legem Pompei et Crassi retulerat ante tempus ad senatum de Caesaris prouinciis, sententiisque dictis discessionem faciente Marcello, qui sibi omnem dignitatem ex Caesaris inuidia quaerebat, senatus frequens in alia omnia transiit. Quibus non frangebantur animi inimicorum Caesaris, sed admonebantur quo maiores pararent necessitates, quibus cogi posset senatus id probare quod ipsi constituissent.

LIV

Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthicum legio una a Cn. Pompeio, altera a C. Caesare mitteretur; neque obscure duae legiones uni detrahuntur. Nam Cn. Pompeius legionem primam, quam ad Caesarem miserat, confectam ex delectu prouinciae Caesaris, eam tamquam ex suo numero dedit. Caesar tamen, cum de uoluntate minime dubium esset aduersariorum suorum, Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam decimam, quam in Gallia citeriore habuerat, ex senatus consulto iubet tradi. In eius locum XIII. legionem in Italiam mittit, quae praesidia tueretur, ex quibus praesidiis quinta decima deducebatur. Ipse exercitui distribuit hiberna: C. Trebonium cum legionibus quattuor in Belgio conlocat, C. Fabium cum totidem in Haeduos deducit. Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae, quorum maxima uirtus, Haedui quorum auctoritas summa esset exercitibus continerentur. Ipse in Italiam profectus est.

LV

Quo cum uenisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse. Hoc facto quamquam nulli erat dubium quidnam contra Caesarem pararetur, tamen Caesar omnia patienda esse statuit, quoad sibi spes aliqua relinqueretur iure potius disceptandi quam belligerandi. Contendit...