C. PLINII SECVNDI - NATVRALIS HISTORIA - LIBER XIX

I. Siderum quoque tempestatumque ratio uel imperitis facili atque indubitato modo demonstrata est, uereque intellegentibus non minus conferunt rura deprehendendo caelo quam sideralis scientia agro colendo. Proximam multi hortorum curam fecere; nobis non protinus transire ad ista tempestiuum uidetur, miramurque aliquos scientiae gratiam eruditionisue gloriam ex his petentes tam multa praeterisse, nulla mentione habita tot rerum sponte curaue prouenientium, praesertim cum plerisque earum pretio usuque uitae maior etiam quam frugibus perhibeatur auctoritas. Atque, ut a confessis ordiamur utilitatibus quaeque non solum terras omnes, uerum etiam maria repleuere, seritur ac dici neque inter fruges neque inter hortensia potest linum, sed in qua non occurrit uitae parte? quodue miraculum maius, herbam esse quae admoueat Aegyptum Italiae in tantum ut Galerius a freto Siciliae Alexandriam septimo die peruenerit, Balbillus sexto, ambo praefecti, aestate uero proxuma Valerius Marianus ex praetoriis senatoribus a Puteolis nono die lenissimo flatu? herbam esse quae Gadis ab Herculis columnis septimo die Ostiam adferat et citeriorem Hispaniam quarto, prouinciam Narbonensem tertio, Africam altero, quod etiam mollissimo flatu contigit C. Flauio legato Vibi Crispi procos.? Audax uita, scelerum plena! aliquid seri, ut uentos procellasque capiat, et parum esse fluctibus solis uehi, iam uero nec uela satis esse maiora nauigiis, sed, quamuis amplitudini antemnarum singulae arbores sufficiant, super eas tamen addi uelorum alia uela, praeterque in proris et alia in puppibus pandi, ac tot modis prouocari mortem, denique tam paruo semine nasci quod orbem terrarum ultro citro portet, tam gracili auena, tam non alte a tellure tolli, neque id uiribus suis necti, sed fractum tusumque et in mollitiem lanae coactum iniuria ad summa audaciae peruenire I Nulla exsecratio sufficit contra inuentorem (dictum suo loco nobis), cui satis non fuit hominem in terra mori, nisi periret et insepultus. At nos priore libro imbres et flatus cauendos frugum causa uictusque praemonebamus; ecce seritur hominis manu, metitur eiusdem hominis ingenio, quod uentos in mari optet. Propterea, ut sciamus fauisse Poenas, nihil gignitur facilius; ut sentiamus nolente fieri natura, urit agrum deterioremque etiam terram facit.

II. Seritur sabulosis maxime unoque sulco, nec magis festinat aliud. Vere satum aestate uellitur, et hanc quoque terrae iniuriam facit. Ignoscat tamen aliquis Aegypto serenti, ut Arabiae Indiaeque merces importet. Itane et Galliae censentur hoc reditu montesque mari oppositos esse non est satis et a latere oceani obstare ipsum quod uocant inane? Cadurci, Caleti, Ruteni, Bituriges ultimique hominum existimati Morini, immo uero Galliae uniuersae uela texunt, iam quidem et transrhenani hostes, nec pulchriorem aliam uestem eorum feminae nouere. Qua admonitione succurrit quod M. Varro tradit in Serranorum familia gentilicium esse feminas lintea ueste non uti. In Germania autem defossae atque sub terra id opus agunt. Similiter etiam in Italiae regione Aliana inter Padum Ticinumque amnes, ubi a Saetabi tertia in Europa lino palma; secundam enim in uicino Alianis capessunt Retouina et in Aemilia uia Fauentina. Candore Alianis semper crudis Fauentina praeferuntur. Retouinis tenuitas summa densitasque, candor qui Fauentinis, sed lanugo nulla, quod apud alios gratiam, apud alios offensionem habet. Neruositas filo aequalior paene quam araneis tinnitusque, cum dente libeat experiri; ideo duplex quam ceteris pretium. Et ab his Hispania citerior habet splendorem lini praecipuum torrentis, in quo politur, natura, qui adluit Tarraconem; et tenuitas mira ibi primum carbasis repertis. Non dudum ex eadem Hispania Zoelicum uenit in Italiam plagis utilissimum; ciuitas ea Gallaeciae et oceano propinqua. Est sua gloria et Cumano in Campania ad piscium et alitum capturas. Eadem et plagis materia - neque enim minores cunctis animalibus insidias quam nobismet ipsis lino tendimus -, sed Cumanae plagae concidunt apro saetas et uel ferri aciem uincunt, uidimusque iam tantae tenuitatis ut anulum hominis cum epidromis transirent uno portante multitudinem qua saltus cingerentur. nec id maxime mirum singula earum stamina centeno quinquageno filo constare, sicut paulo ante Iulio Lupo, qui in praefectura Aegypti obiit. Mirentur hoc ignorantes ill Aegypti quondam regis, quem Amasim uocant, thorace in Rhodiorum insula Lindi in templo Mineruae CCCLXV filis singula fila constare, quod se expertum nuperrime prodidit Mucianus ter cos. paruasque iam reliquias eius superesse hac experientium iniuria. Italia et Paelignis etiamnum linis honorem habet, sed fullonum tantum in usu. Nullum est candidius lanaeue similius, sicut in culcitis praecipuam gloriam Cadurci obtinent. Galliarum hoc et tomenta pariter inuentum. Italiae quidem mos etiam nunc durat in appellatione stramenti. Aegyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri. Quattuor ibi genera: Taniticum, Pelusiacum, Buticum, Tentyriticum regionum nominibus in quibus nascuntur. Superior pars Aegypti in Arabiam uergens gignit fruticem quem aliqui gossypion uocant, plures xylon et ideo lina inde facta xylina. Paruus est similemque barbatae nucis fructum defert cuius ex interiore bombyce lanugo netur. nec ulla sunt cum candore molliora pexioraue. Vestes inde sacerdotibus Aegypti gratissimae. Quartum genus et othoninum appellant. Fit e palustri uelut harundine, dumtaxat panicula eius. Asia e genista facit lina ad retia praecipue in piscando durantia, frutice madefacto decem diebus, Aethiopes Indique e malis, Arabes e cucurbitis in arboribus, ut diximus, genitis.

III. Apud nos maturitas eius duobus argumentis intellegitur, intumescente semine aut colore flauescente. Tum euolsum et in fasciculos manuales colligatum siccatur in sole pendens conuersis superne radicibus uno die, mox quinque aliis contrariis in se fascium cacuminibus, ut semen in medium cadat. Inter medicamina huic uis, et in quodam rustico ac praedulci Italiae transpadanae cibo, sed iam pridem sacrorum tantum gratia. Deinde post messem triticiam uirgae ipsae merguntur in aquam solibus tepefactam, pondere aliquo depressae; nulli enim leuitas maior. Maceratas indicio est membrana laxatior, iterumque inuersae, ut prius, sole siccantur, mox arefactae in saxo tunduntur stuppario malleo. Quod proximum cortici fuit, stuppa appellatur, deterioris lini, lucernarum fere luminibus aptior; et ipsa tamen pectitur ferreis aenis, donec omnis membrana decorticetur. Medullae numerosior distinctio candore, mollitia. [Linumque nere et uiris decorum est.] Cortices quoque decussi clibanis et furnis praebent usum. Ars depectendi digerendique: iustum e quinquagenis fascium libris quinas denas carminari. Iterum deinde in filo politur, inlisum crebro silici ex aqua, textumque rursus tunditur clauis, semper iniuria melius.

IV. Inuentum iam est etiam quod ignibus non absumeretur. Viuum id uocant, ardentesque in focis conuiuiorum ex eo uidimus mappas sordibus exustis splendescentes igni magis quam possent aquis. Regum inde funebres tunicae corporis fauillam ab reliquo separant cinere. Nascitur in desertis adustisque sole Indiae, ubi non cadunt imbres, inter diras serpentes, adsuescitque uiuere ardendo, rarum inuentu, difficile textu propter breuitatem. Rufus de cetero colos splendescit igni. Cum inuentum est, aequat pretia excellentium margaritarum. Vocatur autem a Graecis asbestinon ex argumento naturae. Anaxilaus auctor est linteo eo circumdatam arborem surdis ictibus et qui non exaudiantur caedi. Ergo huic lino principatus in toto orbe. Proximus byssino, mulierum maxime deliciis circa Elim in Achaia genito. Quaternis denariis scripula eius permutata quondam ut auri reperio. Linteorum lanugo, e uelis nauium maritimarum maxime, in magno usu medicinae est, et cinis spodii uim habet. Est et inter papauera genus quoddam, quo candorem lintea praecipuum trahunt.

V. Temptatum est tingui linum quoque, ut uestium insaniam acciperet, in Alexandri Magni primum classibus Indo amne nauigantis, cum duces eius ac praefecti certamine quodam uariassent et insignia nauium, stupueruntque litora flatu uersicoloria pellente. Velo purpureo ad Actium cum M. Antonio Cleopatra uenit eodemque fugit. Hoc fuit imperatoriae nauis insigne.

VI. Postea in theatris tantum umbram fecere, quod primus omnium inuenit Q. Catulus, cum Capitolium dedicaret. Carbasina deinde uela primus in theatro duxisse traditur Lentulus Spinther Apollinaribus ludis. Mox Caesar dictator totum forum Romanum intexit uiamque sacram ab domo sua et cliuum usque in Capitolium, quod munere ipso gladiatorio mirabilius uisum tradunt. Deinde et sine ludis Marcellus Octauia Augusti sorore genitus in aedilitate sua, auunculi XI consulatu, a kal. Augustis uelis forum inumbrauit, ut salubrius litigantes consisterent, quantum mutatis moribus Catonis censorii, qui sternendum quoque forum muricibus censuerat. Vela nuper et colore caeli, stellata, per rudentes iere etiam in amphitheatris principis Neronis. Rubent in cauis aedium et muscum ab sole defendunt; cetero mansit candori pertinax gratia. Honor ei iam et Troiano bello. Cur enim non et proeliis intersit ut naufragiis? Thoracibus lineis paucos tamen pugnasse testis est Homerus. hinc fuisse et nauium armamenta apud eundem interpretantur eruditiores, quoniam, cum sparta dixit, significauerit sata.

VII. Sparti quidem usus multa post saecula coeptus est, nec ante Poenorum arma, quae primum Hispaniae intulerunt. Herba et haec, sponte nascens et quae non queat seri, iuncusque proprie aridi soli, uni terrae dato uitio; namque id malum telluris est nec aliud ibi seri aut nasci potest. In Africa exiguum et inutile gignitur. Carthaginiensis Hispaniae citerioris portio, nec haec tota, sed quatenus parit, montes quoque sparto operit. hinc strata rusticis eorum, hinc ignes facesque, hinc calceamina et pastorum uestes. Animalibus noxium praeterquam cacuminum teneritate. Ad reliquos usus laboriose euehitur ocreatis cruribus manu textisque manicis conuolutum osseis iligneisue conamentis, nunc iam in hiemem iuxta, facillime tamen ab idibus Mais in Iunias. Hoc maturitatis tempus.

VIII. Volsum fascibus in aceruo caminatum biduo, tertio resolutum spargitur in sole siccaturque et rursus in fascibus redit sub tecta. Postea maceratur, aqua marina optime, sed et dulci, si marina desit, siccatumque sole iterum rigatur. Si repente urgueat desiderium, perfusum calida in solio ac siccatum stans conpendium operae fatetur. Hoc autem tunditur ut fiat utile, praecipue in aquis marique inuictum. In sicco praeferunt e cannabi funes, sed spartum alitur etiam demersum, ueluti natalium sitim pensans. Est quidem eius natura interpolis rursusque quam libeat uetustum nouo miscetur. Verumtamen complectatur animo qui uolet miraculum aestimare quanto sit in usu omnibus terris nauium armamentis, machinis aedificationum aliisque desideriis uitae. Ad hos omnes usus quae sufficiant minus XXX passuum in latitudinem a litore Carthaginis Nouae minusque E in longitudinem esse reperientur. Longius uehi impendia prohibent.

IX. Iunco Graecos ad funes usos nomini credamus quo herbam eam appellant, postea palmarum foliis philuraque manifestum est. Inde translatum a Poenis sparti usum perquam simile ueri est.

X. Theophrastus auctor est esse bulbi genus circa ripas amnium nascens, cuius inter summum corticem eamque partem qua uescuntur esse laneam naturam, ex qua impilia uestesque quaedam conficiantur. Sed neque regionem in qua id fiat, nec quicquam diligentius praeterquam eriophoron id appellari in exemplaribus quae equidem inuenerim tradit neque omnino ullam mentionem habet sparti cuncta magna cura persecutus CCCXC annis ante nos, ut iam et alio loco diximus, quo apparet post id temporis spatium in usum uenisse spartum.

XI. Et quoniam a miraculis rerum coepimus, sequemur eorum ordinem, in quibus uel maximum est aliquid nasci ac uiuere sine ulla radice. Tubera haec uocantur undique terra circumdata nullisque fibris nixa aut saltem capillamentis, nec utique extuberante loco in quo gignuntur aut rimas sentiente. Neque ipsa terrae cohaerent, cortice etiam includuntur, ut plane nec terram esse possimus dicere neque aliud quam terrae callum. Siccis haec fere et sabulosis locis frutectosisque nascuntur. Excedunt saepe magnitudinem mali cotonei, etiam librali pondere. Duo eorum genera: harenosa dentibus inimica, in altero sincera. Distinguntur et colore, rufo nigroque et intus candido, laudatissima Africae. Crescant anne uitium id terrae (neque enim aliud intellegi potest) ea protinus globetur magnitudine, qua futurum est, et uiuant necne, non facile arbitror intellegi posse. Putrescendi enim ratio communis est cum ligno. Larcio Licinio praetorio uiro iura reddenti in Hispania Carthagine paucis his annis scimus accidisse mordenti tuber, ut deprehensus intus denarius primos dentes inflecteret, quo manifestum erit terrae naturam in se globari. Quod certum est, ex his erunt quae nascantur et seri non possint.

XII. Simile est et quod in Cyrenaica prouincia uocant misy, praecipuum suauitate odoris ac saporis, sed carnosius, et quod in Threcia iton et quod in Graecia geranion.

XIII. De tuberibus haec traduntur peculiariter: cum fuerint imbres autumnales ac tonitrua crebra, tunc nasci et maxime tonitribus, nec ultra annum durare, tenerrima autem uerno esse. Quibusdam locis accepta tantum riguis feruntur, sicut Mytilenis negant nasci nisi exundatione fluminum inuecto semine ab Tiaris. Est autem is locus in quo plurima nascuntur. Asiae nobilissima circa Lampsacum et Alopeconnesum, Graeciae uero circa Elim.

XIV. Sunt et in fungorum genere a Graecis dicti pezicae, qui sine radice aut pediculo nascuntur.

XV. Ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum laserpicium, quod Graeci silphion uocant, in Cyrenaica prouincia repertum, cuius sucus laser uocatur, magnificum in usu medicamentisque et ad pondus argentei denarii repensum. Multis iam annis in ea terra non inuenitur, quoniam publicani, qui pascua conducunt, maius ita lucrum sentientes depopulantur pecorum pabulo. Vnus omnino caulis nostra memoria repertus Neroni principi missus est. Si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc deprehenditur signo: oue, cum comederit, dormiente protinus, capra sternuente crebrius. Diuque iam non aliud ad nos inuehitur laser, quam quod in Perside aut Media et Armenia nascitur large, sed multo infra Cyrenaicum, id quoque adulteratum cummi aut sacopenio aut faba fracta. Quo minus omittendum uidetur C. Valerio M. Herennio cos. Cyrenis aduecta Romam publice laserpicii pondo XXX, Caesarem uero dictatorem initio belli ciuilis inter aurum argentumque protulisse ex aerario laserpicii pondo MD. Id apud auctores Graeciae euidentissimos inuenimus natum imbre piceo repente madefacta tellure circa Hesperidum hortos Syrtimque maiorem septem annis ante oppidum Cyrenarum, quod conditum est urbis nostrae anno CXLIII, uim autem illam per IIII stadium Africae ualuisse. In ea laserpicium gigni solitum, rem feram ac contumacem et, si coleretur, in deserta fugientem, radice multa crassaque, caule ferulaceo ac simili crassitudine; liuius folia maspetum uocabant, apio maxime similia; semen erat foliaceum, folium ipsum uere deciduum. Vesci pecora solita primoque purgari, mox pinguescere, carne mirabilem in modum iucunda. Post folia amissa caule ipso et homines uescebantur modis omnibus decocto, elixo assoque, eorum quoque corpora XL primis diebus purgante. Sucus duobus modis capiebatur, e radice atque caule, et haec duo erant nomina, rhizias atque caulias, uilior illo ac putrescens. Radici cortex niger. Ad mercis adulteria sucum ipsum in uasa coniectum admixto furfure subinde concutiendo ad maturitatem perducebant, ni ita fecissent, putrescentem. Argumentum erat maturitatis colos siccitasque sudore finito. Alii tradunt laserpicii radicem fuisse maiorem cubitali, tuberque in ea supra terram; hoc inciso profluere solitum sucum ceu lactis, supernato caule, quem magydarim uocarunt. Folia aurei coloris pro semine fuisse, cadentia a canis ortu austro flante; ex his laserpicium nasci solitum, annuo spatio et radice et caule consummantibus sese. Hi et circumfodi solitum prodidere nec purgari pecora, sed aegra sanari aut protinus mori, quod in paucis accidere. Persico silphio prior opinio congruit.

XVI. Alterum genus eius est quod magydaris uocatur, tenerius et minus uehemens, sine suco, quod circa Syriam nascitur, non proueniens in Cyrenaica regione. Gignitur et in Parnaso monte copiosum, quibusdam laserpicium uocantibus. Per quae omnia adulteratur rei saluberrimae utilissimaeque auctoritas. Probatio sinceri prima in colore modice rufo et, cum frangatur, intus candido, mox tralucente gutta quaeque saliua celerrime liquescat. Vsus in multis medicaminibus.

XVII. Sunt etiamnum duo genera non nisi sordido nota uolgo, cum quaestu multum polleant, in primis rubia, tinguendis lanis et coriis necessaria. Laudatissima Italica et maxime suburbana, et omnes paene prouinciae scatent ea. Sponte prouenit seriturque, similitudine eruiliae, uerum spinosis foliis et caule. Geniculatus hic est quinis circa articulos in orbe foliis. Semen eius rubrum, postremo nigrum, radix rubra est. Quos in medicina usus habeat dicemus suo loco.

XVIII. At quae uocatur radicula lauandis demum lanis sucum habet, mirum quantum conferens candori mollitiaeque. Nascitur satiua ubique, sed sponte praecipua in Asia Syriaque, saxosis et asperis locis, trans Euphraten tamen laudatissima, caule ferulaceo, tenui et ipso, cibis indigenarum expetito et unguente quicquid sit cum quo decoquatur, folio oleae. Struthion Graeci uocant. Floret aestate, grata aspectu, uerum sine odore, spinosae caule lanuginis; semen ei nullum, radix magna, quae conciditur ad quem dictum est usum.

XIX. Ab his superest reuerti ad hortorum curam et suapte natura memorandam et quoniam antiquitas nihil prius mirata est quam Hesperidum hortos ac regum Adonidis et Alcinoi itemque pensiles siue illos Semiramis siue Assyriae rex Syrus fecit, de quorum opere alio uolumine dicemus. Romani quidem reges ipsi coluere; quippe etiam Superbus nuntium illum saeuum atque sanguinarium filio remisit ex horto. In XII tabulis legum nostrarum nusquam nominatur uilla, semper in significatione ea hortus, in horti uero heredium. Quam ob rem comitata est et religio quaedam, hortoque et foro tantum contra inuidentium effascinationes dicari uidemus in remedio saturica signa, quamquam hortos tutelae Veneris adsignante Plauto. Iam quidem hortorum nomine in ipsa urbe delicias agros uillasque possident. Primus hoc instituit Athenis Epicurus otii magister; usque ad eum moris non fuerat in oppidis habitari rura. Romae quidem per se hortus ager pauperis erat. Ex horto plebei macellum, quanto innocentiore uictu! Mergi enim, credo, in profunda satius est et ostrearum genera naufragio exquiri, aues ultra Phasim amnem peti ne fabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores, alias in Numidiam atque Aethiopiae sepulchra, aut pugnare cum feris mandique capientem quod mandat alius. At, Hercules, quam uilia haec, quam parata uoluptati satietatique, nisi eadem, quae ubique, indignatio occurreret. Ferendum sane fuerit exquisita nasci poma, alia sapore, alia magnitudine, alia monstro pauperibus interdicta, inueterari uina saccisque castrari, nec cuiquam adeo longam esse uitam ut non ante se genita potet, e frugibus quoque quendam alicam sibi excogitasse luxuriam ac medulla tantum earum, superque pistrinarum operibus et caelaturis uiuere, alio pane procerum, alio uolgi, tot generibus usque ad infimam plebem descendente annona. Etiamne in herbis discrimen inuentum est opesque differentiam fecere in cibo etiam uno asse uenali? In his quoque aliqua sibi nasci tribus negant, caule in tantum saginato ut pauperis mensa non capiat. Siluestres fecerat natura corrudas, ut passim quisque demeteret. Ecce altiles spectantur asparagi, et Rauenna ternos libris rependit. Heu prodigia uentris! mirum esset non licere pecori carduis uesci: non licet plebei! Aquae quoque separantur et ipsa naturae elementa ui pecuniae discreta sunt. Hi niues, illi glaciem potant poenasque montium in uoluptatem gulae uertunt. Seruatur frigus aestibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix algeat. Decocunt alii aquas, mox et illas hiemant. Nihil utique homini sic quomodo rerum naturae placet. Etiamne herba aliqua diuiti tantum pascitur? Nemo Sacros Auentinosque montes et iratae plebis secessus circumspexerit? Mox enim certe aequabit quos pecunia separauerit. Itaque, Hercules, nullum macelli uectigal maius fuit Romae clamore plebis incusantis apud omnes principes, donec remissum est portorium mercis huius, conpertumque non aliter quaestuosius censum haberi aut tutius ac minore fortunae iure, cum credatur pensio ea pauperum. His in solo sponsor est et sub die reditus superficiesque caelo quocumque gaudens. Hortorum Cato praedicat caules. Hinc primum agricolae aestimabant prisci et sic statim faciebant iudicium nequam esse in domo matrem familias (etenim haec cura feminae dicebatur), ubi indiligens esset hortus, quippe e carnario aut macello uiuendum esse. Nec caules, ut nunc, maxime probabant, damnantes pulmentaria quae egerent alio pulmentario id erat oleo parcere, nam gari desideria etiam in exprobratione erant. Horti maxime placebant quae non egerent igni parcerentque ligno, expedita res et parata semper, unde et acetaria appellantur, facilia concoqui nec oneratura sensus cibo et quae minime accenderent desiderium panis. Pars eorum ad condimenta pertinens fatetur domi uersuram fieri solitam atque non Indicum piper quaesitum trans maria petimus. Iam quoque in fenestris suis plebs urbana in imagine hortorum cotidiana oculis rura praebebant, antequam praefigi prospectus omnes coegit multitudinis innumerae saeua latrocinatio. Quamobrem sit aliquis et his honos neue auctoritatem rebus uilitas adimat, cum praesertim etiam cognomina procerum inde nata uideamus Lactucinosque in Valeria familia non puduisse appellari, et contingat aliqua gratia operae curaeque nostrae Vergilio quoque confesso quam sit difficile uerborum honorem tam paruis perhibere.

XX. Hortos uillae iungendos non est dubium riguosque maxime habendos, si contingat, praefluo amne, si minus, e puteo rota organisue pneumaticis uel tollenonum haustu rigatos. Solum proscindendum a fauonio in autumnum praeparantibus et ... post XIIII dies iterandumque ante brumam. Octo iugerum operis palari iustum est, fimum tres pedes alte cum terra misceri, areis distingui easque resupinis puluinorum toris, ambiri singulas tramitum sulcis, qua detur accessus homini scatebrisque decursus.

XXI. In hortis nascentium alia bulbo commendantur, alia capite, alia caule, alia folio, alia utroque, alia semine, alia cartilagine, alia carne aut utroque, alia cortice aut cute et cartilagine, alia tunicis carnosis.

XXII. Aliorum fructus in terra est, aliorum et extra, aliorum non nisi extra. Quaedam iacent crescuntque, ut cucurbitae et cucumis; eadem pendent, quamquam grauiora multo etiam iis quae in arboribus gignuntur. Sed cucumis cartilagine et carne constat, cucurbita cortice et cartilagine; cortex huic uni maturitate transit in lignum. Terra conduntur raphani napique et rapa, atque alio modo inulae, siser, pastinacae. Quaedam uocabimus ferulacea, ut anetum, maluas. Namque tradunt auctores ‹in Arabia› maluas septimo mense arborescere baculorumque usum praebere. Exemplo est arbor maluae in Mauretania Lixi oppidi aestuario, ubi Hesperidum horti fuisse produntur, CC passibus ab oceano iuxta delubrum Herculis antiquius Gaditano, ut ferunt. Ipsa altitudinis pedum XX, crassitudinis quam circumplecti nemo possit. In simili genere habebitur et cannabis. Nec non et carnosa aliqua appella bimus, ut spongeas in umore pratorum enascentes. Fungorum enim callum in ligni arborumque natura diximus et alio genere tuberum paulo ante.

XXIII. Cartilaginum generis extraque terram est cucumis, mira uoluptate Tiberio principi expetitus; nullo quippe non die contigit ei, pensiles eorum hortos promouentibus in solem rotis holitoribus rursusque hibernis diebus intra specularium munimenta reuocantibus. Quin et lacte mulso semine eorum biduo macerato apud antiquos Graeciae auctores scriptum est seri oportere ut dulciores fiant. Crescunt qua coguntur forma. In Italia uirides et quam minimi, in prouinciis quam maximi et cerini aut nigri placent. Copiosissimi Africae, grandissimi Moesiae. Cum magnitudine excessere, pepones uocantur. Viuunt hausti in stomacho in posterum diem nec perfici queunt in cibis, non insalubres tamen plurimum. Natura oleum odere mire nec minus aquas diligunt, desecti quoque. Ad eas modice distantes adrepunt, contra oleum refugiunt aut, si quid obstet uel si pendeant, curuantur intorquenturque. Id uel una nocte deprehenditur, si uas cum aqua subiciatur, a quattuor digitorum interuallo descendentibus ante posterum diem, at si oleum eodem modo sit, in hamos curuatis. Lidem in fistulam flore demisso mira longitudine crescunt. Ecce cum maxime noua forma eorum in Campania prouenit mali cotonei effigie. Forte primo natum ita audio unum, mox semine ex illo genus factum, melopeponas uocant Non pendent hi, sed humi rotundantur, colore aureo. Mirum in his praeter figuram coloremque et odorem, quod maturitatem adepti, quamquam non pendentes, statim a pediculo recedunt. Columella suum tradit commentum ut toto anno contingant, fruticem rubi quam uastissimum in apricum locum transferre et recidere duum digitorum relicta stirpe circa uernum aequinoctium; ita in medulla rubi semine cucumeris insito terra minuta fimoque circumaggeratas resistere frigori radices. Cucumerum Graeci tria genera fecere, Laconicum, Scytalicum, Boeotium; ex his tantum Laconicum aqua gaudere. Sunt qui herba, nomine quae uocatur culix, trita semen eorum maceratum seri iubeant ut sine semine nascantur.

XXIV. Similis et cucurbitis natura, dumtaxat in nascendo. Aeque hiemem odere, amant rigua ac fimum. Seruntur ambo semine in terra sesquipedali fossura, inter aequinoctium uernum et solstitium. Parilibus tamen aptissime. Aliqui malunt ex kal. Mart. cucurbitas, ex nonis cucumis et per Quinquatrus serere. Simili modo reptantibus flagellis scandentis parietum aspera in tectum usque natura sublimitatis auida. Vires sine adminiculo standi non sunt, uelocitas pernix, leui umbra camaras ac pergulas operiens. Inde haec prima duo genera, camararium et plebeium, quod humi creuit; in priore mire tenui pediculo libratur pondus immobile aurae. Cucurbita quoque omni modo fastigatur, uaginis maxime utilis, coniecta in eas postquam defloruit, crescitque qua cogitur forma, plerumque et draconis intorti figura. Libertate uero pensili concessa iam uisa est nouem pedum longitudinis. Particulatim cucumis floret, sibi ipse superflorescens, et sicciores locos patitur, candida lanugine obductus magisque dum crescit. Cucurbitarum numerosior usus. Et primus caulis in cibo, atque ex eo in totum natura diuersa. Nuper in balnearum usum uenere urceorum uice, iam pridem uero etiam cadorum ad uina condenda. Cortex uiridi tener, deraditur nihilominus in cibis. Cibus saluber ac lenis pluribus modis, ex his tamen qui perfici humano uentre non queant, sed non intumescant. Semina quae proxima collo fuerunt proceras pariunt, item ab imis, sed non comparandas supra dictis; quae in medio, rotundas; quae in lateribus, crassas breuioresque. Siccantur in umbra et, cum libeat serere, in aqua macerantur. Cibis quo longiores tenuioresque, eo gratiores, et ob id salubriores quae pendendo creuere, minimumque seminis tales habent, duritia eius in cibis gratiam terminante. Eas quae semini seruentur ante hiemem praecidi non est mos, postea fumo siccantur condendis hortensiorum seminibus, rusticae supellectili. Inuenta est ratio qua cibis quoque seruarentur - eodemque modo cucuminis - usque ad alios paene prouentus; et id quidem muria fit. Sed et scrobe opaco in loco harena substrato fenoque sicco opertos ac deinde terra uirides seruari tradunt. Sunt et siluestres in utroque genere et omnibus fere hortensiis. Sed et his medica tantum natura est, quam ob rem differentur in sua uolumina.

XXV. Reliqua cartilaginum naturae terra occultantur omnia. In quibus de rapis abunde dixisse poterimus uideri nisi medici masculini sexus facerent in his rotunda, latiora uero et concaua feminini praestantiora suauitate et ad condiendum faciliora; saepius sata transeunt in marem. lidem naporum quinque genera fecere, Corinthium, Cleonaeum, Liothasium, Boeotium et quod per se uiride dixerunt. Ex his in amplitudinem adolescit Corinthium, nuda fere radice; solum enim hoc genus superne tendit, non, ut cetera, in terram. Liothasium quidam Thracium appellant, frigorum patientissimum. At Boeotium dulce est, rotunditate etiam breui notabile, neque, ut Cleonaeum, praelongum. In totum quidem quorum leuia folia, ipsi quoque dulciores; quorum scabra et angulosa et horrida, amariores. Est praeterea genus siluestre, cuius folia sunt erucae similia. Palma Romae Amiterninis datur, dein Nursinis, tertia nostratibus. Cetera de satu eorum in rapis dicta sunt.

XXVI. Cortice et cartilagine constant raphani, multisque eorum cortex crassior etiam quam quibusdam arborum. Amaritudo plurima illis et pro crassitudine corticis - cetera quoque aliquando lignosa - et uis mira colligendi spiritum laxandique ructum. Ob id cibus inliberalis, utique si proxime holus mandatur; si uero ipse cum oliuis druppis, rarior ructus fit minusque faetidus. Aegypto mire celebratur olei propter fertilitatem quod e semine eius faciunt. Hoc maxime cupiunt serere, si liceat, quoniam et quaestus plus quam e frumento et minus tributi est nullumque ibi copiosius oleum. Genera raphani Graeci fecere tria foliorum differentia: crispi atque leuis et tertium siluestre. Atque huic leuia quidem, sed breuiora ac rotunda copiosaque ac fruticosa, sapor autem asper et medicamenti instar ad eliciendas aluos. Et in prioribus tamen differentia semine, quoniam aliqua peius, aliqua admodum exiguum ferunt; haec uitia non cadunt nisi in crispa folia. Nostri alia fecere genera: Algidense a loco, longum atque tralucidum, alterum rapi figura, quod uocant Syriacum, suauissimum fere ac tenerrimum hiemisque patiens praecipue. Verum tamen e Syria non pridem aduectum apparet, quoniam apud auctores non reperitur; id autem tota hieme durat. Etiamnum unum siluestre Graeci cerain uocant, Pontici armon, alii leucen, nostri armoraciam, fronde copiosius quam corpore. In omnibus autem probandis maxime spectantur caules, inmitium enim rotundiores crassioresque ac longis canalibus; folia ipsa tristiora et angulis horrida. Seri uult raphanus terra soluta, umida. Fimum odit palea contentus. Frigore adeo gaudet ut in Germania infantium puerorum magnitudinem aequet. Seritur post id. Feb., ut uernus sit, iterumque circa Vulcanalia, quae satio melior. Multi et Martio et Aprili serunt et Septembri. Incipiente incremento confert alterna folia circumobruere, ipsos uero adcumulare; nam qui extra terram emersit, durus fit atque fungosus. Aristomachus detrahi folia per hiemem iubet et, ne lacunae stagnent, adcumulari; ita in aestatem grandescere. Quidam prodidere, si palo adacto cauerna palea insternatur sex digitorum altitudine, deinde in semen fimumque et terra congeratur, ad magnitudinem scrobis crescere. Praecipue tamen salsis aluntur; itaque etiam talibus aquis rigantur et in Aegypto nitro sparguntur, ubi sunt suauitate praecipui. In totum quoque salsugine amaritudo eorum eximitur, fiuntque coctis similes. Namque et cocti dulcescunt et in naporum uicem transeunt. Crudos medici suadent ad colligenda acria uiscerum cum sale ieiunis esse, atque ita uomitionibus praeparant meatum. Tradunt et praecordiis necessarium hunc sucum, quando phthiriasin cordi intus inhaerentem non alio potuisse depelli conpertum sit in Aegypto, regibus corpora mortuorum ad scrutandos morbos insecantibus. Atque, ut est Graeca uanitas, fertur in templo Apollinis Delphis adeo ceteris cibis praelatus raphanus ut ex auro dicaretur, beta ex argento, rapum e plumbo. Scires non ibi genitum M'. Curium imperatorem, quem ab hostium legatis aurum repudiaturo adferentibus rapum torrentem in foco inuentum annales nostri prodidere. Scripsit et Moschion Graecus unum de raphano uolumen. Vtilissimi in cibis hiberno tempore existimantur, iidemque dentibus semper inimici, quoniam adterant; ebora certe poliunt. Odium is cum uite maximum refugitque iuxta satos.

XXVII. Lignosiora sunt reliqua in cartilaginum genere a nobis posita mirumque omnibus uehementiam saporis esse. Ex his pastinacae unum genus agreste sponte prouenit, alterum graece dicitur staphylinos; seritur radice uel sernine uere primo uel autumno, ut Hygino placet, Februario, Augusto, Septembri, Octobri, solo quam altissime refosso. Annicula utilis esse incipit, bima utilior, gratior autumno patinisque maxime, et sic quoque uirus intractabile illi est. Hibiscum a pastinaca gracilitate distat, damnatum in cibis, sed medicinae utile. Est et quartum genus in eadem similitudine pastinacae, quam nostri Gallicam uocant, Graeci uero daucon, cuius genera etiam quattuor fecere, inter medicamenta dicendum.

XXVIII. Siser et ipsum Tiberius princeps nobilitauit flagitans omnibus annis e Germania. Gelduba appellatur castellum Rheno inpositum, ubi generositas praecipua, ex quo apparet frigidis locis conuenire. Inest longitudine neruus qui decoctis extrahitur, amaritudinis tamen magna parte relicta, quae mulso in cibis temperata etiam in gratiam uertitur. Neruus idem et pastinacae maiori, dumtaxat anniculae. Siseris satus mensibus Februario, Martio, Aprili, Augusto, Septembri, Octobri.

XXIX. Breuior his est et torosior amariorque inula per se stomacho inimicissima, eadem dulcibus mixtis saluberrima. Pluribus modis austeritate uicta gratiam inuenit; namque et in pollinem tunditur arida liquidoque dulci temperatur, et decocta posca aut adseruata uel macerata pluribus modis et tunc mixta defruto aut subacta melle uuisue passis aut pinguibus caryotis. Alio rursus modo cotoneis malis uel soruis aut prunis, aliquando pipere aut thymo uariata defectus praecipue stomachi excitat, inlustrata maxime Iuliae Augustae cotidiano cibo. Superuacuum eius semen, quoniam oculis ex radice excisis, ut harundo, seritur, et haec autem et siser et pastinaca utroque tempore, uere et autumno, magnis seminum interuallis, inula ne minus quam ternorum pedum, quoniam spatiose fruticat. Siser transferre melius.

XXX. Proxima hinc est bulborum natura, quos Cato in primis serendos praecipit celebrans Megaricos. Verum nobilissima est scilla, quamquam medicamini nata exacuendoque aceto. Nec ulli amplitudo maior, sicuti nec uis asperior. Duo genera medicae, masculae albis foliis, feminae nigris. Et tertium genus est cibis gratum, epimenidium uocatur, angustius folio ac minus asperum. Seminis plurimum omnibus; celerius tamen proueniunt satae bulbis circa latera natis et, ut crescant, folia, quae sunt his ampla, deflexa circa obruuntur; ita sucum omnem in se trahunt capita. Sponte nascuntur copiosissimae in Baliaribus Ebusoque insulis ac per Hispanias. Vnum de eis uolumen condidit Pythagoras philosophus, colligens medicas uires, quas proximo reddemus libro. Reliqua genera bulborum differunt colore, magnitudine, suauitate, quippe cum quidam crudi mandantur, ut in Cherroneso Taurica; post hos in Africa nati maxime laudantur, mox Apuli. Genera Graeci haec fecere: bolbinen, setanion, opitiona, coccygian, aegilopa, sisyrinchion. In hoc mirum imas eius radices crescere hieme, uerno autem, cum apparuerit uiola, minui ac contrahi, tunc deinde bulbum pinguescere. Est inter genera et quod in Aegypto aron uocant, scillae proximum amplitudine, foliis lapathi, caule recto duum cubitorum, baculi crassitudine, radice mollioris naturae, quae estur et cruda. Effodiuntur bulbi ante uer aut deteriores ilico fiunt. Signum maturitatis est folia inarescentia ab imo, uetustioresque inprobant, item longos ac paruos; contra rubicundis rotundioribusque laus et grandissimis. Amaritudo plerisque in uertice est, media corum dulcia. Bulbos non nasci nisi e semine priores tradiderunt, sed et in Praenestinis campis sponte nascuntur ac sine modo etiam in Remorum aruis.

XXXI. Hortensiis omnibus fere singulae radices, ut raphano, betae, apio, maluae, amplissima autem lapatho, ut quae descendat ad tria cubita siluestri minor -, et umida effossa quoque diu uiuit. Quibusdam tamen capillatae, ut apio, maluae, quibusdam surculosae, ut ocimo, aliis carnosae, ut betae, ut magis etiamnum croco; aliquis ex cortice et carne constant, ut raphano, rapis; quorundam geniculatae sunt, ut graminis. Quae rectam non habent radicem, statim plurimis nituntur capillamentis, ut atriplex et blitum. Scilla autem et bulbi et cepae et alium non nisi in rectum radicantur. Sponte nascentium quaedam numerosiora sunt radice quam folio, ut spalax, perdicium, crocum. Florent confertim serpullum, habrotonum, napi, raphani, menta, ruta, et cetera quidem, cum coepere, deflorescunt, ocimum autem particulatim et ab imo incipit, qua de causa diutissime floret. hoc et in heliotropio herba euenit. Flos aliis candidus, aliis luteus, aliis purpureus. Folia cadunt a cacuminibus origano, inulae et aliquando rutae iniuria laesae. Maxime concaua sunt cepae, getio.

XXXII. Alium cepasque inter deos in iureiurando habet Aegyptus. Cepae genera apud Graecos Sarda, Samothracia, Alsydena, setania, schista, Ascalonia, ab oppido Iudaeae nominata. Omnibus etiam odor lacrimosus et praecipue Cypriis, minime Cnidiis. Omnibus corpus totum pingui tunicarum cartilagine. E cunctis setania minima, excepta Tusculana, sed dulcis. Schista autem et Ascalonia condiuntur. Schistam hieme cum coma sua relinquunt, uere folia detrahunt, et alia subnascuntur iisdem diuisuris, unde et nomen. hoc exemplo reliquis quoque generibus detrahi iubent, ut in capita crescant potius quam in semen. Ascaloniarum propria natura; etenim uelut steriles sunt ab radice, et ob id semine seri illas, non deponi iussere Graeci, praeterea serius circa uer ac, cum germinent, transferri, ita crassescere et properare cum praeteriti temporis pensitatione. Festinandum autem in iis est, quoniam maturae celeriter putrescunt. Si deponantur, caulem emittunt et semen ipsaeque euanescunt. Est et colorum differentia; in Isso enim et Sardibus candidissimae proueniunt. Sunt in honore et Creticae, de quibus dubitant an eaedem sint quae Ascaloniae, quoniam satis capita crassescunt, depositis caulis et semen; distant sapore tantum dulci. Apud nos duo prima genera: unum condimentariae, quam illi getion, nostri pallacanam uocant, seritur mensibus Martio, Aprili, Maio, alterum capitatae, quae ab aequinoctio autumni uel a fauonio. Genera eius austeritatis ordine Africana, Gallica, Tusculana, Ascalonia, Amiternina, optima autem quae rotundissima. Item rufa acrior quam candida, et sicca quam uiridis, et cruda quam cocta, sicca quam condita. Seritur Ami ternina frigidis et umidis locis, et sola alii modo capite, reliquae semine proximaque aestate nullum semen emittunt, sed caput tantum, quod increscit. Sequenti autem anno permutata ratione semen gignitur, caput ipsum corrumpitur. Ergo omnibus annis separatim semen cepae causa seritur, separatim cepa seminis. Seruantur autem optime in paleis. Getium paene sine capite est, ceruicis tantum longae et ideo totum in fronde, saepiusque resecatur, ut porrum; ideo et illud serunt, non deponunt. Cetero cepas ter fosso seri iubent exstirpatis radicibus herbarum, in iugera denas libras, intermisceri satureiam, quoniam melius proueniat, runcari praeterea et sariri, si non saepius, quater. Ascaloniam mense Februario serunt nostri. Semen ceparum nigrescere incipiens, antequam marcescant, metunt.

XXXIII. Et de porro in hac cognatione dici conueniat, praesertim cum sectiuo auctoritatem nuper fecerit princeps Nero uocis gratia ex oleo statis mensum omnium diebus nihilque aliud ac ne pane quidem uescendo. Seritur semine ab aequinoctio autumno, si sectiuum facere libuit, densius. In eadem area secatur, donec deficiat, stercoraturue semper. Si nutritur in capita, antequam secetur, cum increuit, in aliam aream transfertur, summis foliis leuiter recisis ante medullam et capitibus retractis tunicis uel extremis. Antiqui silice uel testa subiecta capita dilatabant - hoc item in bulbis -; nunc sarculo leuiter conuelluntur radices, ut delumbatae alant neque distrahant. Insigne quod, cum fimo laetoque solo gaudeat, rigua odit. Et tamen proprietate quaedam soli constant: laudatissimum Aegypto, mox Ostiae atque Ariciae. Sectiui duo genera: herbaceum folio, incisuris eius euidentibus, quo utuntur medicamentarii, alterum genus aridioris folii rotundiorisque, leuioribus incisuris. Fama est Melam equestris ordinis, reum ex procuratione a Tiberio principe accersitum, in summa desperatione suco porri ad trium denariorum argenteorum pondus hausto confestim exspirasse sine cruciatu. Ampliorem modum negant noxium esse.

XXXIV. Alium ad multa ruris praecipue medicamenta prodesse creditur. Tenuissimis et quae separantur uniuersum uelatur membranis, mox pluribus coagmentatur nucleis, et his separatim uestitis, asperi saporis; quo plures nuclei fuere, hoc est asperius. Taedium huic quoque halitu, ut cepis, nullum tamen coctis. Generum differentia in tempore - praecox maturescit LX diebus -, tum et in magnitudine. Vlpicum quoque in hoc genere Graeci appellauere alium Cyprium, alii antiscordon, praecipue Africae celebratum inter pulmentaria ruris, grandius alio. Tritum in oleo et aceto mirum quantum increscit spuma. Quidam ulpicum et alium in plano seri uetant, castellatimque grumulis inponi distantibus inter se pedes ternos; inter grana digiti IIII interesse debent, simul atque tria folia eruperint, sariri. Grandescunt, quo saepius sariuntur. Maturescentium caules depressos in terram obruunt; ita cauetur ne in frondem luxurient. In frigidis utilius uere seri quam autumno. Cetero ut odore careant, omnia haec iubentur seri cum luna sub terra sit, colligi cum in coitu. Sine his Menander e Graecis auctor est alium edentibus, si radicem betae in pruna tostam superederint, odorem extingui. Sunt qui et alium et ulpicum inter Saturnalia ac Compitalia seri aptissime putent. Alium et semine prouenit, sed tarde. Primo enim anno porri crassitudinem capite efficit, sequenti diuiditur, tertio consummatur, pulchriusque tale existimant quidam. In semen exire non debet, sed intorqueri caulis satus gratia, ut caput ualidius fiat. Quod si diutius alium cepamque inueterare libeat, aqua salsa tepida capita unguenda sunt; ita diuturniora fient melioraque usui et in satu sterilia. Alii contenti sunt primo super prunas suspendisse abundeque ita profici arbitrantur ne germinent, quod facere alium cepamque extra terram quoque certum est et cauliculo acto euanescere. Aliqui et alium palea seruari optime putant. Alium est et in aruis sponte nascens alum uocant -, quod aduersus improbitatem alitum depascentium semina coctum, ne renasci possit, abicitur, statimque quae deuorauere aues stupentes manu capiuntur et, si paulum commorere, sopitae. Est et siluestre, quod ursinum uocant, odore simili, capite praetenui, foliis grandibus.

XXXV. In horto satorum celerrime nascuntur ocimum, blitum, napus, eruca; tertio enim die erumpunt, anetum quarto, lactuca quinto, raphanus sexto, cucumis, cucurbitae septimo - prior cucumis -, nasturtium, sinapi quinto, beta aestate sexto, hieme decimo, atriplex octauo, cepae nono decimo aut uicesimo, gethyum decimo aut duodecimo, contumacius coriandrum, cunila quidem et origanum post tricesimum diem, omnium autem difficillime apium; quadragesimo enim die cum celerrime, quinquagesimo maiore ex parte emergit. Aliquid et seminum aetas confert, quoniam recentia maturius gignunt in porro, gethyo, cucumi, cucurbita, ex uetere autem celerius proueniunt apium, beta, cardamum, cunila, origanum, coriandrum. Mirum in betae semine: non enim totum eodem anno gignit, sed aliquid sequenti, aliquid et tertio; itaque ex copia seminis modice nascitur. Quaedam anno tantum suo pariunt, quaedam saepius, sicut apium, porrum, gethyum; haec enim semel sata pluribus annis restibili fertilitate proueniunt.

XXXVI. Semina plurimis rotunda, aliquis oblonga, paucis foliacea et lata, ut atriplici, quibusdam angusta et canaliculata, ut cumino. Differunt et colore nigro, candidiore, item duritia surculacea. In folliculo sunt raphanis, sinapi, rapo. Nudum semen est coriandri, aneti, feniculi, cumini, cortice obductum bliti, betae, atriplicis, ocimi, at lactucis in lanugine. Nihil ocimo fecundius. Cum maledictis ac probris serendum praecipiunt, ut laetius proueniat; sato pauitur terra. At cuminum qui serunt precantur ne exeat. Quae in cortice sunt difficillime inarescunt maximeque ocimum, et ideo siccantur omnia ac sunt fecunda. Vtique meliora nascuntur aceruatim sato semine quam sparso; ita certe porrum et apium serunt in laciniis colligatum, apium etiam paxillo cauerna facta ac fimo ingesto. Nascuntur autem omnia aut semine aut auolsione, quaedam semine et surculo? ut ruta, origanum, ocimum - praecidunt enim et hoc, cum peruenit ad palmum altitudinis -, quaedam et semine et radice, ut cepa, alium, bulbi et si quorum radices anniferorum relinquuntur. Eorum uero quae a radice nascuntur radix diuturnit et fruticosa est, ut bulbi, gethyi, scillae. Fruticant alia et non capitata, ut apium et beta. Caule reciso fere quidem omnia regerminant exceptis quae non scabrum caulem habent, et in usum uero ocimum, raphanus, lactuca. hanc etiam suauiorem putant a regerminatione. Raphanus utique iucundior detractis foliis antequam decaulescat. Hoc et in rapis; nam et eadem dereptis foliis cooperta terra crescunt durantque in aestatem.

XXXVII. Singula genera sunt ocimo, lapatho, blito, nasturtio, erucae, atriplici, coriandro, aneto. Haec enim ubique eadem sunt, neque aliud alio melius usquam. Rutam furtiuam tantum prouenire fertilius putant, sicut apes furtiuas pessime. Nascuntur autem etiam non sata mentastrum, nepeta, intubum, puleium. Contra plura genera sunt eorum quae diximus dicemusque, et in primis apio. Id enim quod sponte in umidis nascitur helioselinum uocatur, uno folio nec hirsutum, rursus in siccis hipposelinum, pluribus foliis, simile helioselino. Tertium est oreoselinum, cicutae foliis, radice tenui, semine aneti, minutiore tantum. Et satiui autem differentiae in folio denso, crispo aut rariore et leuiore, item caule tenuiore aut crassiore, et caulis aliorum candidus est, aliorum purpureus, aliorum uarius.

XXXVIII. Lactucae Graeci tria fecere genera: unum lati caulis, adeo ut ostiola holitoria ex iis factitari prodiderint - folium his paulo maius herbaceo et angustissimum, ut alibi consumpto incremento -, alterum rotundi caulis, tertium sessile, quod Laconicum uocant. Alii colore et tempore satus genera discreuere: esse enim nigras, quarum semen mense Ianuario seratur, albas, quarum Martio, rubentes, quarum Aprili, et omnium earum plantas post binos menses differri. Diligentiores plura genera faciunt: purpureas, crispas, Cappadocias, Graecas, longioris has folii caulisque lati; praeterea longi et angusti, intubis similis. Pessimum autem genus cum exprobratione amaritudinis appellauere picrida. Est etiamnum alia distinctio albae, quae meconis uocatur a copia lactis soporifera, quamquam omnes somnum parere creduntur. Apud antiquos Italiae hoc solum genus earum fuit, et ideo lactucis nomen a lacte. Purpuream maximae radicis Caecilianam uocant, rotundam uero ac minima radice, latis foliis astytida quidamque eunuchion, quoniam haec maxime refragetur ueneri. Est quidem natura omnibus refrigeratrix et ideo aestate gratia. Stomacho fastidium auferunt cibique adpetentiam faciunt. Diuus certe Augustus lactuca conseruatus in aegritudine fertur prudentia Musae medici, cum prioris C. Aemili religio nimia eam negaret, in tantum recepta commendatione ut seruari etiam in alienos menses eas oxymelite repertum sit. Sanguinem quoque augere creduntur. Est etiamnum quae uocatur caprina lactuca, de qua dicemus inter medicas, et ecce cum maxime coepit inrepere satiuis admodum probata quae Cilicia uocatur, folio Cappadociae, ni crispum latiusque esset.

XXXIX. Neque ex eodem genere possint dici neque ex alio intubi, hiemis hi patientiores uirusque praeferentes, sed caule non minus grati. Seruntur ab aequinoctio uerno, plantae eorum ultimo uere transferuntur. Est et erraticum intubum, quod in Aegypto cichorium uocant, de quo plura alias. Inuentum omnes thyrsos uel folia lactucarum prorogare urceis conditos et recentes in patinis coquere. Seruntur lactucae anno toto laetis et irriguis stercoratisque, binis mensibus inter semen plantamque et maturitatem. Legitimum tamen a bruma semen iacere, plantam fauonio transferre aut semen fauonio, plantam aequinoctio uerno. Albae maxime hiemem tolerant. Vmore omnia hortensia gaudent et stercore, praecipue lactucae et magis intubi. Seri etiam radices inlitas fimo interest et repleri ablaqueatas humo. Quidam et aliter amplitudinem augent, recisis, cum ad semipedem excreuerint, fimoque suillo recenti inlitis. Candorem uero putant contingere his dumtaxat quae sint seminis albi, si harena de litore a primo incremento congeratur in medias atque increscentia folia contra ipsa religentur.

XL. Beta hortensiorum leuissima est. Eius quoque colore duo genera Graeci faciunt, nigrum et candidius, quod praeferunt - parcissimi seminis appellantque Siculum, candoris sane discrimine praeferentes et lactucam. Nostri betae genera uernum et autumnale faciunt a temporibus satus, quamquam et Iunio seritur; transfertur autumno planta. Hae quoque et oblini fimo radices suas locumque similiter madidum amant. Vsus his et cum lente ac faba idemque qui holeris, et praecipuus, ut lenitas excitetur acrimonia sinapis. Medici nocentiorem quam holus esse iudicauere; quamobrem adpositas non nemini degustare etiam religio est, ut ualidis potius in cibo sint. Gemina iis natura, et holeris et capite ipso exilientis bulbi. Species summa in latitudine. Ea contigit, ut in lactucis, cum coeperint colorem trahere inposito leui pondere. Neque alii hortensiorum latitudo maior: in binos pedes aliquando se pandunt, multum et soli natura conferente, siquidem in Circeiensi agro amplissimae proueniunt. Sunt qui betas punico malo florente optime seri existiment, transferri autem, cum quinque foliorum esse coeperint. Mira differentia, si uera est, candidis aluum elici, nigris inhiberi, et cum brassica corrumpatur in dolio uini sapor, eodem betae foliis demersis restitui.

XLI. Holus caulesque, quibus nunc principatus hortorum, apud Graecos in honore fuisse non reperio, sed Cato brassicae miras canit laudes, quas in medendi loco reddemus. Genera eius facit: extentis foliis, caule magno, alteram crispo folio, quam apiacam uocant, tertiam minutis caulibus, lenem, teneram minimeque probat. Brassica toto anno seritur, quoniam et toto secatur, utilissime tamen ab aequinoctio autumni, transferturque cum quinque foliorum est. Cymam a prima sectione praestat proximo uere. Hic est quidam ipsorum caulium delicatior teneriorque cauliculus, Apici luxuriae et per eum Druso Caesari fastiditus, non sine castigatione Tiberi patris. Post cyman ex eadem brassica contingunt aestiui autumnalesque cauliculi, mox hiberni, iterumque cymae, nullo aeque genere multifero, donec fertilitate sua consumatur. Altera satio ab aequinoctio uerno est, cuius planta extremo uere plantatur ne prius cyma quam caule pariat. Tertia circa solstitium, ex qua, si umidior locus est, aestate, si siccior, autumno plantatur. Vmor fimumque si defuere, maior saporis gratia est; si abundauere, laetior fertilitas. Fimum asininum maxime conuenit. Est haec quoque res inter opera ganeae, qua propter non pigebit uerbosius persequi. Praecipuus fit caulis sapore ac magnitudine, primum omnium si in repastinato seras, dein si terram fugientes cauliculos sequare terra adtollentesque se proceritate luxuriosa exaggerando aliam accumules ita ne plus quam cacumen emineat. Tritianum hoc genus uocatur bis conputabili inpendio taedioque. Cetera genera complura sunt: Cuma num sessile folio, capite patulum; Aricinum altitudine non excelsius, folio numerosius quam tenuius; hoc utilissimum existimatur, quia sub omnibus paene foliis fruticat cauliculis peculiaribus. Pompeianum procerius, caule ab radice tenui, intra folia crassescit; rariora haec angustioraque, sed teneritas in dote, etsi frigora non tolerat, quibus etiam aluntur Bruttiani praegrandes foliis, caule tenues, sapore acuti. Sabellico usque in admirationem crispa sunt folia, quorum crassitudo caulem ipsum extenuet, sed dulcissimi perhibentur ex omnibus. Nuper subiere Lacuturnenses ex conualle Aricina, capite prae grandes, folio innumeri, alii in orbem collecti, alii in latitudinem torosi; nec plus ullis capitis post Tritianum, cui pedale aliquando conspicitur, et cyma nullis serior. Cuicumque autem generi pruinae plurimum suauitatis conferunt, et, nisi obliquo uulnere defendatur medulla, plurimum nocent. Semini destinati non secantur. Est etiam sua gratia numquam plantae habitum excedentibus; halmyridia uocant, quoniam nisi in maritumis non proueniunt. Aiunt nauigatione quoque longinqua uirides adseruari, si statim desecti ita ne humum adtingant in cados olei quam proxime siccatos obturatosque condantur omni spiritu excluso. Sunt qui plantam in transferendo alga subdita pediculo nitriue triti quod tribus digitis capiatur celeriorem ad maturitatem fieri putent. Sunt qui semen trifolii nitrumque simul tritum adspergant foliis. Nitrum in coquendo etiam uiriditatem custodit, aut Apiciana coctura, oleo ac sale, priusquam coquantur, maceratis. Est inter herbas genus inserendi praecisis germinibus caulis et in medullam sernine ex aliis addito. Hoc et in cucumere siluestri. nec non holus quoque siluestre est, triumphorum diui Iuli carminibus praecipue iocisque militaribus celebratum; alternis quippe uersibus exprobrauere lapsana se uixisse apud Dyrrachium, praemiorum parsimoniam cauillantes. Est autem id cyma siluestris.

XLII. Omnium in hortis rerum lautissima cura asparagis. De origine eorum in siluestribus corrudis abunde dictum et quomodo eas iuberet Cato in harundinetis seri. Est et aliud genus incultius asparago, mitius corruda, passim etiam in montibus nascens, refertis superioris Germaniae campis, non inficeto Ti. Caesaris dicto herbam ibi quandam nasci simillimam asparago. Nam quod in Neside Campaniae insula sponte nascitur longe optimum existimatur. Hortensium seritur spongeis. Est enim plurimae radicis altissimeque germinat. Viret thyrso primum emi cante, qui caulem educens tempore ipso fastigatur in toros striatos. Potest et semine seri. Nihil diligentius comprehendit Cato, nouis simumque libri est, ut appareat rem repentem ac nouiciam fuisse. Locum subigi iubet umidum aut crassum semipedali undique interuallo seri, iae calcetur, praeterea ad lineam grana bina aut terna paxillo demitti - uidelicet semine tum tantum serebantur -, id fieri secundum aequi noctium uernum, stercore satiari, crebro purgari, caueri ne cum herbis euellatur asparagus; primo anno stramento ab hieme protegi, uere aperiri, sariri, runcari, tertio incendi uerno. Quo maturius incensus est, hoc melius prouenit. Itaque harundinetis maxime conuenit, quae festinant incendi. Sariri iubet idem non antequam asparagus natus fuerit, ne in sariendo radices uexentur; ex eo uelli asparagum ab radice' nam si defringatur, stirpescere et intermori; uelli, donec in semen eat - id autem maturescere ad uer -incendique ac rursus, cum apparuerit asparagus, sariri ac stercorari ac post annos nouem, cum iam uetus sit, digeri subacto stercoratoque, tum spongeis seri singulorum pedum interuallo; quin et ouillo fimo nominatim uti, quoniam aliud herbas creet. nec quicquam postea temptatum utilius apparuit, nisi quod circa id. Feb. defosso semine aceruatim paruulis scrobibus serunt, plurimum maceratum fimo. Dein nexis inter se radicibus spongeas factas post aequinoctium autumni disponunt pedalibus interuallis, fertilitate in denos annos durante. Nullum gratius his solum quam Rauennatium hortorum indicauimus. Corrudam - hunc enim intellego siluestrem asparagum, quem Graeci orminon aut myacanthon uocant aliisque nominibus - inuenio nasei et arietis cornibus tunsis atque defossis.

XLIII. Poterant uideri dicta omnia quae in pretio sunt, ni restaret res maximi quaestus non sine pudore dicenda. Certum est quippe carduos apud Carthaginem Magnam Cordubamque praecipue sestertium sena milia e paruis reddere areis, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam uertimus serimusque etiam ea quae refugiunt cunctae quadripedes. Carduos ergo duobus modis serunt, autumno planta et semine ante nonas Martias, plantaeque ex eo disponuntur ante id. Nouemb. aut in locis frigidis circa fauonium. Stercorantur etiam - si dis placet - laetiusque proueniunt. Condiuntur quoque aceto melle diluto addita laseris radice et cumino, ne quis dies sine carduo sit.

XLIV. Cetera in transcursu dici possunt. Ocimum Parilibus optime seri ferunt, quidam et autumno iubentque, cum in hiemem seratur, aceto semen perfundi. Eruca quoque et nasturtium uel aestate uel hieme facillime nascuntur. Eruca praecipue frigorum contemptrix diuersae est quam lactuca naturae concitatrixque ueneris. Idcirco iungitur illi fere in cibis, ut nimio frigori par feruor inmixtus temperamentum aequet. Nasturtium nomen accepit a narium tormento, et inde uigoris significatio prouerbio usurpauit id uocabulum ueluti torporem excitantis. In Arabia mirae amplitudinis dicitur gigni.

XLV. Ruta quoque seritur fauonio et ab aequinoctio autumni. Odit hiemem et umorem ac fimum, apricis gaudet ac siccis terraque quam maxime lateraria. Cinere uult nutriri; hic et semini miscetur, ut careat urucis. Auctoritas ei peculiaris apud antiquos fuit. Inuenio mulsum rutatum populo datum a Cornelio Cethego, in consulatu collega Quinti Flaminini, comitiis peractis. Amicitia ei cum fico tanta ut nusquam laetior proueniat quam sub hae arbore. Seritur et surculo, melius in perforatam fabam indito, quae suco nutrit conprehendendo surculum. Serit et se ipsa, namque incuruato cacumine alicuius rami cum attigit terram statim radicatur. Eadem et ocimo natura, nisi quod difficilius arescit semen. Ruta runcatur non sine difficultate, pruritiuis ulceribus, ni munitis manibus id fiat oleoue defensis. Condiuntur autem et eius folia seruanturque fasciculis.

XLVI. Ab aequinoctio uerno seritur apium sernine paulum in pila pulsato. Crispius sic putant fieri aut si satum calcetur cylindro pedibusue. Proprium ei quod colorem mutat. Honos in Achaia coronare uictores sacri certaminis Nemeae.

XLVII. Eodem tempore seritur menta planta uel, si nondum germinet, spongea. Non minus haec umido gaudet; aestate uiret, hieme flauescit. Genus eius siluestre mentastrum. Ex hoc propagatur ut uitis uel si inuersi rami serantur. Mentae nomen suauitas odoris apud Graecos mutauit, cum alioqui mintha uocaretur, unde ueteres nostri nomen declinauerunt; nunc autem coepit dici hedyosmon. Grato menta odore mensas percurrit in rusticis dapibus. Semel sata diutina aetate durat. Congruit puleio, cuius natura in carnariis reflorescens saepius dicta est. Haec quoque seruantur simili genere, mentam dico puleiumque et nepetam. Condimentorum tamen omnium, quae fastidiis medentur, cuminum amicissimum. Nascitur in summa tellure uix haerens et in sublime tendens in putribus et calidis maxime locis, medio serendum uere. Alterum cius genus siluestre, quod rusticum uocant, alii Thebaicum, si tritum ex aqua potetur, in dolore stomachi prodest. In Carpetania nostri orbis maxime laudatur, alioqui Aethiopico Africoque palma est; quidam in hoc Aegyptium praeferunt.

XLVIII. Sed praecipue holusatrum mirae naturae est. Hipposelinum Graeci uocant, alii Zmyrnium. E lacrima caulis sui nascitur. Seritur et radice. Sucum eius qui colligunt murrae saporem habere dicunt auctorque est Theophrastus murra sata natum Hipposelinum ueteres praeceperant in locis incultis, lapidosis iuxta maceriam seri (nunc et repastinato seritur et a fauonio et post aequinoctium autumnum), quippe cum capparis quoque seratur siccis maxime, area in fossam cauata ripisque undique circumstructis lapide; alias euagatur per agros et cogit solum sterilescere. Floret aestate, uiret usque ad uergiliarum occasum, sabulosis familiarissimum. Vitia eius quod trans maria nascitur diximus inter peregrinos frutices.

XLIX. Peregrinum et careum gentis suae nomine appellatum, culinis principale. In quacumque terra seri uult ratione eadem, qua holusatrum, laudatissimum tamen in Caria, proximum Phrygia.

L. Ligusticum siluestre est in Liguriae suae montibus; seritur etiam ubique. Suauius satiuum, sed sine uiribus. Panacem aliqui uocant. Crateuas apud Graecos cunilam bubulam eo nomine appellat, ceteri uero conyzam, id est cunilaginem, thymbram uero quae sit cunila. Haec apud nos habet uocabulum et aliud, satureia dicta in condimentario genere. Seritur mense Februario. Origano aemulo nusquam utrumque additur, quippe similis effectus. Sed cunilae Aegyptium origanum tantum praefertur.

LI. Peregrinum fuit et lepidium. Seritur a fauonio, dein, cum fruticauit, iuxta terram praeciditur, tunc runcatur stercoraturque. Per biennium hoc postea, iisdem fruticibus, utuntur, si non saeuitia hiemis ingruat, quando inpatientissimum est frigorum. Exit et in cubitalem altitudinem, foliis lauri, sed mollius. Vsus eius non sine lacte.

LII. Git pistrinis, anesum et anetum culinis et medicis nascuntur. Sacopenium, quo laser adulteratur, et ipsum in hortis quidem, sed medicinae tantum.

LIII. Sunt quaedam comitantia aliorum satus, ut papauer; namque cum brassica seritur ac portulaca, et eruca cum lactuca. Papaueris satiui tria genera: candidum, cuius semen tostum in secunda mensa cum melle apud antiquos dabatur; hoc et panis rustici crustae inspergitur, adfuso ouo inhaerens, ubi inferiorem crustam apium gitque cereali sapore condiunt. Alterum genus est papaueris nigrum, cuius scapo inciso lacteus sucus excipitur. Tertium genus rhoean uocant Graeci, id nostri erraticum; sponte quidem, sed in aruis cum hordeo maxime nascitur, erucae simile, cubitali altitudine, flore rufo et protinus deciduo, unde et nomen a Graecis accepit. De reliquis generibus papaueris sponte nascentis dicemus in medicinae loco. Fuisse autem in honore apud Romanos semper indicio est Tarquinius Superbus, qui legatis a filio missis decutiendo papauera in horto altissima sanguinarium illud responsum hae facti ambage reddidit.

LIV. Rursus alio comitatu aequinoctio autumni seruntur coriandrum, anetum, atriplex, malua, lapathum, caerefolium, quod paederota Graeci uocant, et acerrimum sapore igneique effectus ac saluberrimum corpori sinapi, nulla cultura, melius tamen planta tralata. Quin e diuerso uix est sato semel eo liberare locum, quoniam semen cadens protinus uiret. Vsus eius etiam pro pulmentario in patellis decocto citra intellectum acrimoniae. Coquuntur et folia, sicut reliquorum holerum. Sunt autem trium generum: unum gracile, alterum simile rapi foliis, tertium erucae. Semen optimum Aegyptium. Athenienses napy appellauerunt, alii thlaspi, alii saurion.

LV. Serpullo et sisymbrio montes plerique scatent, sicut Threciae. Itaque deferunt ex his auulsos ramos seruntque, item Sicyone ex suis montibus et Athenis ex Hymetto. Simili modo et sisymbrium serunt. Laetissimum nascitur in puteorum parietibus, circa piscinas ac stagna.

LVI. Reliqua sunt ferulacei generis, ceu feniculum anguibus, ut diximus, gratissimum, ad condienda plurima, cum inaruit, eique perquam similis thapsia, de qua diximus inter externos frutices; deinde utilissima funibus cannabis. Seritur a fauonio; quo densior est, eo tenerior. Semen eius, cum est maturum, ab aequinoctio autumni destringitur et sole aut uento aut fumo siccatur. Ipsa cannabis uellitur post uindemiam ac lucubrationibus decorticata purgatur. Optima Alabandica, plagarum praecipue usibus. Tria eius ibi genera: inprobatur cortici proximum aut medullae; laudatissima est e medio quae mesa uocatur. Secunda Mylasea. Quod ad proceritatem quidem attinet, Rosea agri Sabini arborum altitudinem aequat. Ferulae duo genera in peregrinis fruticibus diximus. Semen eius in Italia cibus est. Conditur quippe duratque in urceis uel anni spatio. Duo ex ea genera, caules et racemi. Corymbian hanc uocant corymbosque quos condiunt.

LVII. Morbos hortensia quoque sentiunt sicut reliqua terra sata. Namque et ocimum senectute degenerat in serpullum, et sisymbrium in zmintham, et ex semine brassicae uetere rapa fiunt, atque inuicem. Et necatur cuminum ab haemodoro, nisi repurgetur; est autem unicaule, radice bulbo simili, non nisi in gracili solo nascens. Alius priuatim cumini morbus scabies. Et ocimum sub canis ortu pallescit. Omnia uero accessu mulieris menstrualis flauescunt. Bestiolarum quoque genera innascuntur, napis culices, raphano urucae et uermiculi, item lactucis et holeri, utrisque hoc amplius limaces et cocleae, porro uero priuata animalia quae facillime stercore iniecto capiuntur condentia in id se. Ferro quoque non expedire tangi rutam, cunilam, mentam, ocimum auctor est Sabinus Tiro in libro Cepuricon quem Maecenati dicauit.

LVIII. Idem contra formicas, non minimum hortorum exitium, si non sint rigui, remedium monstrauit limum marinum aut cinerem obturandis earum foraminibus. Sed efficacissime heliotropio herba necantur. Quidam et aquam diluto latere crudo inimicam his putant. Naporum medicina erui aliquid una seri, sicut holerum cicer; arcet enim urucas. Quo si omisso enatae sint, remedio est absinthi sucus decocti inspersus uel sedi; genus hoc herbae quam alii aizoum uocant diximus. Semen holerum si suco eius madefactum seratur, holera nulli animalium obnoxia futura tradunt; in totum uero necari urucas, si palo inponantur in hortis ossa capitis ex equino genere, feminae dumtaxat. Aduersus urucas et cancrum fluuiatilem in medio horto suspensum auxiliari narrant. Sunt qui sanguineis uirgis tangant ea quae nolint iis obnoxia esse. Infestant et culices riguos hortos, praecipue si sint arbusculae aliquae. Hi galbano accenso fugantur. Nam quod ad permutationem seminum attinet, quibusdam ex his firmitas maior est, ut coriandro, betae, porro, nasturtio, sinapi, erucae, cunilae et fere acribus; infirmiora autem sunt atriplici, ocimo, cucurbitae, cucumi, et aestiua omnia hibernis magis. Minime autem durat gethyum. Sed ex his, quae sunt fortissima nullum ultra quaddinatuml utile est, dumtaxat serendo, culinis et ultra tempestiua sunt.

LIX. Peculiaris medicina raphano, betae, rutae, cunilae in salsis aquis, quae et alioqui plurimum suauitati et fertilitati conferunt. Ceteris dulcium aquarum rigua prosunt. Vtilissimae ex his quae frigidissimae et quae potu suauissimae. Minus utiles e stagno et quas elices inducunt, quoniam herbarum semina inuehunt. Praecipue tamen imbres alunt, nam et bestiolae innascentes necantur.

LX. His horae rigandi matutino atque uespera, ne inferuescat aqua sole, ocimum tantum et meridie. Nam etiam satum celerrime erumpere putant inter initia feruenti aqua aspersum. Omnia autem tralata meliora grandioraque fiunt, maxime porri napique. In tralatione et medicina est desinuntque sentire iniurias, ut gethyum, porrum, raphani, apium, lactucae, rapa, cucumis. Omnia autem fere sunt et siluestria foliis minora et caulibus, suco acriora, sicut cunila, origanum, ruta. Solum uero ex omnibus lapathum siluestre melius. Hoc in satiuis rumix uocatur, omnium quae seruntur nascunturque fortissimum. Tradunt certe semel satum durare nec uinei umquam a terra, maxime iuxta aquam. Vsus eius cum tisana tantum in cibis. Leniorem gratioremque saporem praestat. Siluestre ad multa medicamina utile est Adeoque nihil omisit cura ut carmine quoque comprehensum reperiam, fabis caprini fimi singulis cauatis, si porri, erucae, lactucae, apii, intubi, nasturtii semina inclusa serantur, mire prouenire. Quae sunt et siluestria, eadem satiuis sicciora intelleguntur et acriora.

LXI. Namque et sucorum saporumque dicenda differentia est, uel maior in his quam in pomis. Sunt autem acres cunilae, origani, nasturtii, sinapis, amari absinthi, centaurei, aquatiles, cucumeris, cucurbitae, lactucae, acuti thymi, cunilae, acuti et odorati apii, aneti, feniculi. Salsus tantum e saporibus non nascitur; aliquando extra insidit pulueris modo, et cicerculis tantum.

LXII. Atque ut intellegatur uana ceu plerumque uitae persuasio, panax piperis saporem reddit et magis etiam siliquastrum, ob id piperitidis nomine accepto, libanotis odorem turis, zmyrnium murrae. De panace abunde dictum est. Libanotis locis putribus et macris ac roscidis seritur semine. Radicem habet holusatri, nihil ture differentem. Vsus eius post annum stomacho saluberrimus. Quidam eam nomine alio rosmarinum appellant. Zmyrnium holus seritur iisdem locis murramque radice resipit. Eadem et siliquastro satio. Reliqua a ceteris et odore et sapore differunt, ut anetum, tantaque est diuersitas atque uis ut non solum aliud alio mutetur, sed etiam in totum auferatur. Apio eximunt coci obsoniis acetum, eodem cellarii in saccis odorem uino grauem. Et hactenus hortensia dicta sint, ciborum gratia dumtaxat. Maximum quidem opus in iisdem naturae restat, quoniam prouentus tantum adhuc summasque quasdam tractauimus, uera autem cuiusque natura non nisi medico effectu pernosci potest, opus ingens occultumque diuinitatis et quo nullum reperiri possit maius. Ne singulis id rebus contexeremus, iusta fecit ratio, cum ad alios medendi desideria pertinerent, longis utriusque dilationibus futuris, si miscuissemus. Nunc suis quaeque partibus constabunt poteruntque a uolentibus iungi.