M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD MARCVM BRVTVM - LIBER II

I

CICERO BRVTO SALVTEM.

I. Fungerer eo officio quo tu functus es in meo luctu teque per litteras consolarer, nisi scirem iis remediis quibus meum dolorem tum leuasses te in tuo non egere; ac uelim facilius quam mihi nunc tibi tute medeare. Est autem alienum tanto uiro quantus es tu, quod alteri praeceperit, id ipsum facere non posse. Me quidem cum rationes quas conlegeras tum auctoritas tua a nimio maerore deterruit; cum enim mollius tibi ferre uiderer quam deceret uirum, praesertim eum qui alios consolari soleret, accusasti me per litteras grauioribus uerbis quam tua consuetudo ferebat; II. itaque iudicium tuum magni aestimans idque ueritus me ipse conlegi, et ea quae didiceram, legeram, acceperam grauiora duxi tua auctoritate addita. Ac mihi tum, Brute, officio solum erat et naturae, tibi nunc populo et scaenae, ut dicitur, seruiendum est; nam cum in te non solum exercitus tui sed omnium ciuium ac paene gentium coniecti oculi sint, minime decet propter quem fortiores ceteri sumus eum ipsum animo debilitatum uideri. Quam ob rem accepisti tu quidem dolorem (id enim amisisti cui simile in terris nihil fuit), et est dolendum in tam graui uulnere, ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius quam dolere, sed ut modice, ceteris utile est, tibi necesse est. III. Scriberem plura nisi ad te haec ipsa nimis multa essent. Nos te tuumque exercitum exspectamus; sine quo, ut reliqua ex sententia succedant, uix satis liberi uidemur fore. De tota re publica plura scribam et fortasse iam certiora iis litteris quas Veteri nostro cogitabam dare.

II

CICERO BRVTO SALVTEM.

I. Nullas adhuc a te litteras habebamus, ne famam quidem quae declararet te cognita senatus auctoritate in Italiam adducere exercitum; quod ut faceres idque maturares magno opere desiderabat res publica. Ingrauescit enim in dies intestinum malum, nec externis hostibus magis quam domesticis laboramus, qui erant omnino ab initio belli sed facilius frangebantur: erectior senatus erat non sententiis solum nostris sed etiam cohortationibus excitatus; erat in senatu satis uehemens et acer Pansa cum in ceteros huius generis tum maxime in socerum, cui consuli non animus ab initio, non fides ad extremum defuit. II. Bellum ad Mutinam gerebatur, nihil ut in Caesare reprehenderes, non nulla in Hirtio; huius belli fortuna "ut in secundis fluxa, ut in aduersis bona"; erat uictrix res publica caesis Antoni copiis, ipso expulso. Bruti deinde ita multa peccata ut quodam modo uictoria excideret e manibus; perterritos, inermis, saucios non sunt nostri duces persecuti, datumque Lepido tempus est in quo leuitatem eius saepe perspectam maioribus in malis experiremur. Sunt exercitus boni sed rudes Bruti et Planci, sunt fidelissima et maxima auxilia Gallorum; III. sed Caesarem meis consiliis adhuc gubernatum, praeclara ipsum indole admirabilique constantia, improbissimis litteris quidam fallacibusque interpretibus ac nuntiis impulerunt in spem certissimam consulatus. Quod simul atque sensi, neque ego illum absentem litteris monere destiti nec accusare praesentis eius necessarios qui eius cupiditati suffragari uidebantur, nec in senatu sceleratissimorum consiliorum fontis aperire dubitaui. Nec uero ulla in re memini aut senatum meliorem aut magistratus; numquam enim in honore extraordinario potentis hominis uel potentissimi potius (quando quidem potentia iam in ui posita est et armis) accidit ut nemo tribunus plebis, nemo alio in magistratu, nemo priuatus auctor exsisteret. Sed in hac constantia atque uirtute erat tamen sollicita ciuitas. Inludimur enim, Brute, tum militum deliciis, tum imperatorum insolentia; tantum quisque se in re publica posse postulat quantum habet uirium; non ratio, non modus, non lex, non mos, non officium ualet, non iudicium, non existimatio ciuium, non posteritatis uerecundia. IV. Haec ego multo ante prospiciens fugiebam ex Italia tum cum me uestrorum edictorum fama reuocauit; incitauisti uero tu me, Brute, Veliae. Quamquam enim dolebam in eam me urbem ire quam tu fugeres qui eam liberauisses, quod mihi quoque quondam acciderat periculo simili, casu tristiore, perrexi tamen Romamque perueni nulloque praesidio quatefeci Antonium contraque eius arma nefanda praesidia quae oblata sunt Caesaris consilio et auctoritate firmaui. Qui si steterit fide mihique paruerit, satis uidemur habituri praesidi; sin autem impiorum consilia plus ualuerint quam nostra aut imbecillitas aetatis non potuerit grauitatem rerum sustinere, spes omnis est in te. Quam ob rem aduola, obsecro, atque eam rem publicam, quam uirtute atque animi magnitudine magis quam euentis rerum liberauisti, exercitu libera; omnis omnium concursus ad te futurus est. V. Hortare idem per litteras Cassium. Spes libertatis nusquam nisi in uestrorum castrorum principiis est. Firmos omnino et duces habemus ab occidente et exercitus. Hoc adulescentis praesidium equidem adhuc firmum esse confido, sed ita multi labefactant ut ne moueatur interdum extimescam. Habes totum rei publicae statum, qui quidem tum erat cum has litteras dabam. Velim deinceps meliora sint; sin aliter fuerit (quod di omen auertant!), rei publicae uicem dolebo, quae immortalis esse debebat; mihi quidem quantulum reliqui est?

III

BRVTVS CICERONI SALVTEM.

I. Veteris Antisti talis animus est in rem publicam ut non dubitem quin et in Caesare et Antonio se praestaturus fuerit acerrimum propugnatorem communis libertatis, si occasioni potuisset occurrere. Nam qui in Achaia congressus cum Dolabella milites atque equites habente quoduis adire periculum ex insidiis paratissimi ad omnia latronis maluerit quam uideri aut coactus esse pecuniam dare aut libenter dedisse homini nequissimo atque improbissimo, is nobis ultro et pollicitus est et dedit HS uiginti milia ex sua pecunia et, quod multo carius est, se ipsum obtulit et coniunxit. II. Huic persuadere cupiimus, ut imperator in castris remaneret remque publicam defenderet; statuit id sibi * *, quoniam exercitum dimisisset. Statim uero rediturum ad nos confirmauit legatione suscepta, nisi praetorum comitia habituri essent consules; nam illi ita sentienti de re publica magno opere auctor fui ne differret tempus petitionis suae. Cuius factum omnibus gratum esse debet qui modo iudicant hunc exercitum esse rei publicae, tibi tanto gratius quanto maiore et animo gloriaque libertatem nostram defendis et dignitate, si contigerit nostris consiliis exitus quem optamus, perfuncturus es. Ego etiam, mi Cicero, proprie familiariterque te rogo ut Veterem ames uelisque esse quam amplissimum; qui etsi nulla re deterreri a proposito potest, tamen excitari tuis laudibus indulgentiaque poterit quo magis amplexetur ac tueatur iudicium suum. Id mihi gratissimum erit.

IV

CICERO BRVTO SALVTEM.

I. Etsi daturus eram Messalae Coruino continuo litteras, tamen Veterem nostrum ad te sine litteris meis uenire nolui. Maximo in discrimine res publica, Brute, uersatur uictoresque rursus decertare cogimur; id accidit M. Lepidi scelere et amentia. Quo tempore cum multa propter eam curam quam pro re publica suscepi grauiter ferrem, tum nihil tuli grauius quam me non posse matris tuae precibus cedere, non sororis; nam tibi, quod mihi plurimi est, facile me satis facturum arbitrabar. Nullo enim modo poterat causa Lepidi distingui ab Antonio omniumque iudicio etiam durior erat quod, cum honoribus amplissimis a senatu esset Lepidus ornatus tum etiam paucis ante diebus praeclaras litteras ad senatum misisset, repente non solum recepit reliquias hostium sed bellum acerrime terra marique gerit; cuius exitus qui futurus sit incertum est. Ita cum rogamur ut misericordiam liberis eius impertiamus, nihil adfertur quo minus summa supplicia, si (quod Iuppiter omen auertat!) pater puerorum uicerit, subeunda nobis sint. II. Nec uero me fugit quam sit acerbum parentum scelera filiorum poenis lui; sed hoc praeclare legibus comparatum est, ut caritas liberorum amiciores parentis rei publicae redderet; itaque Lepidus crudelis in liberos, non is qui Lepidum hostem iudicat. Atque ille si armis positis de ui damnatus esset, quo in iudicio certe defensionem non haberet, eandem calamitatem subirent liberi bonis publicatis. Quamquam, quod tua mater et soror deprecatur pro pueris, id ipsum et multa alia crudeliora nobis omnibus Lepidus Antonius reliqui hostes denuntiant. Itaque maximam spem hoc tempore habemus in te atque exercitu tuo: cum ad rem publicam summam tum ad gloriam et dignitatem tuam uehementer pertinet te, ut ante scripsi, in Italiam uenire quam primum; eget enim uehementer cum uiribus tuis tum etiam consilio res publica. III. Veterem pro eius erga te beneuolentia singularique officio libenter ex tuis litteris complexus sum eumque cum tui tum rei publicae studiosissimum amantissimumque cognoui. Ciceronem meum propediem, ut spero, uidebo; tecum enim illum, et te in Italiam celeriter, esse uenturum confido.

V

BRVTVS CICERONI SALVTEM.

I. De M. Lepido uereri me cogit reliquorum timor. Qui si eripuerit se nobis, quod uelim temere atque iniuriose de illo suspicati sint homines, oro atque obsecro te, Cicero, necessitudinem nostram tuamque in me beneuolentiam obtestans, sororis meae liberos obliuiscaris esse Lepidi filios meque iis in patris locum successisse existimes; hoc si a te impetro, nihil profecto dubitabis pro iis suscipere. Aliter alii cum suis uiuunt; nihil ego possum in sororis meae liberis facere quo possit expleri uoluntas mea aut officium. Quid uero aut mihi tribuere boni possunt, si modo digni sumus quibus aliquid tribuatur, aut ego matri ac sorori puerisque illis praestaturus sum, si nihil ualuerit apud te reliquumque senatum contra patrem Lepidum Brutus auunculus? II. Scribere multa ad te neque possum prae sollicitudine ac stomacho neque debeo; nam si in tanta re tamque necessaria uerbis mihi opus est ad te excitandum et confirmandum, nulla spes est facturum te quod uolo et quod oportet. Qua re noli exspectare longas preces; intuere me ipsum, qui hoc a te, uel a Cicerone coniunctissimo homine, priuatim uel a consulari, tali uiro, remota necessitudine priuata, debeo impetrare. Quid sis facturus uelim mihi quam primum rescribas. Kal. Quint. ex castris.

VI

CICERO BRVTO SALVTEM.

I. Breues litterae tuae - breues dico, immo nullae. Tribusne uersiculis his temporibus Brutus ad me? nihil scripsisses potius. Et requiris meas! Quis umquam ad te tuorum sine meis uenit? quae autem epistula non pondus habuit? quae si ad te perlatae non sunt, ne domesticas quidem tuas perlatas arbitror. Ciceroni scribis te longiorem daturum epistulam; recte id quidem, sed haec quoque debuit esse plenior. Ego autem, cum ad me de Ciceronis abs te discessu scripsisses, statim extrusi tabellarios litterasque ad Ciceronem ut, etiam si in Italiam uenisset, ad te rediret; nihil enim mihi iucundius, nihil illi honestius. Quamquam aliquotiens ei scripseram sacerdotum comitia mea summa contentione in alterum annum esse reiecta quod ego cum Ciceronis causa elaboraui tum Domiti, Catonis, Lentuli, Bibulorum; quod ad te etiam scripseram -; sed uidelicet, cum illam pusillam epistulam tuam ad me dabas, nondum erat tibi id notum. II. Qua re omni studio a te, mi Brute, contendo ut Ciceronem meum ne dimittas tecumque deducas; quod ipsum, si rem publicam, cui susceptus es, respicis, tibi iam iamque faciendum est. Renatum enim bellum est, idque non paruum, scelere Lepidi; exercitus autem Caesaris, qui erat optimus, non modo nihil prodest sed etiam cogit exercitum tuum flagitari; qui si Italiam attigerit, erit ciuis nemo, quem quidem ciuem appellari fas sit, qui se non in tua castra conferat. Etsi Brutum praeclare cum Planco coniunctum habemus; sed non ignoras quam sint incerti et animi hominum infecti partibus et exitus proeliorum. Quin etiam si, ut spero, uicerimus, tamen magnam gubernationem tui consili tuaeque auctoritatis res desiderabit. Subueni igitur, per deos, idque quam primum, tibique persuade non te Idibus Martiis, quibus seruitutem a tuis ciuibus depulisti, plus profuisse patriae quam, si mature ueneris, profuturum. II Id. Quint.

VII

CICERO BRVTO SALVTEM.

I. Messalam habes. Quibus igitur litteris tam accurate scriptis adsequi possum, subtilius ut explicem quae gerantur quaeque sint in re publica, quam tibi is exponet qui et optime omnia nouit et elegantissime expedire et deferre ad te potest? Caue enim existimes, Brute (quamquam non necesse est ea me ad te quae tibi nota sunt scribere; sed tamen tantam omnium laudum excellentiam non queo silentio praeterire), caue putes probitate, constantia, cura, studio rei publicae quicquam illi esse simile, ut eloquentia, qua mirabiliter excellit, uix in eo locum ad laudandum habere uideatur; quamquam in hac ipsa sapientia plus apparet; ita graui iudicio multaque arte se exercuit in se uerissimo genere dicendi. Tanta autem industria est tantumque euigilat in studio ut non maxima ingenio, quod in eo summum est, gratia habenda uideatur. II. Sed prouehor amore; non enim id propositum est huic epistulae Messalam ut laudem, praesertim ad Brutum, cui et uirtus illius non minus quam mihi nota est et haec ipsa studia quae laudo notiora. Quem cum a me dimittens grauiter ferrem, hoc leuabar uno, quod ad te tamquam ad alterum me proficiscens et officio fungebatur et laudem maximam sequebatur. Sed haec hactenus. III. Venio nunc longo sane interuallo ad quandam epistulam, qua mihi multa tribuens unum reprehendebas quod in honoribus decernendis essem nimius et tamquam prodigus. Tu hoc; alius fortasse, quod in animaduersione poenaque durior, nisi forte utrumque tu. Quod si ita est, utriusque rei meum iudicium studeo tibi esse notissimum †neque solum ut Solonis dictum usurpem, qui et sapiens unus fuit ex septem et legum scriptor solus ex septem; is rem publicam contineri duabus rebus dixit, praemio et poena; est scilicet utriusque rei modus, sicut reliquarum, et quaedam in utroque genere mediocritas. IV. Sed non tanta de re propositum est hoc loco disputare; quid ego autem secutus hoc bello sim in sententiis dicendis aperire non alienum puto. Post interitum Caesaris et uestras memorabilis Idus Martias, Brute, quid ego praetermissum a uobis quantamque impendere rei publicae tempestatem dixerim non es oblitus: magna pestis erat depulsa per uos, magna populi Romani macula deleta, uobis uero parta diuina gloria, sed instrumentum regni delatum ad Lepidum et Antonium, quorum alter inconstantior, alter impurior, uterque pacem metuens, inimicus otio. His ardentibus perturbandae rei publicae cupiditate quod opponi posset praesidium non habebamus; erexerat enim se ciuitas in retinenda libertate consentiens, nos tum nimis acres, uos fortasse sapientius excessistis urbe ea quam liberaratis, Italiae sua uobis studia profitenti remisistis. V. Itaque cum teneri urbem a parricidis uiderem nec te in ea nec Cassium tuto esse posse eamque armis oppressam ab Antonio, mihi quoque ipsi esse excedendum putaui; taetrum enim spectaculum oppressa ab impiis ciuitas opitulandi potestate praecisa. Sed animus idem qui semper infixus in patriae caritate discessum ab eius periculis ferre non potuit. Itaque in medio Achaico cursu cum etesiarum diebus Auster me in Italiam quasi dissuasor mei consili rettulisset, te uidi Veliae doluique uehementer; cedebas enim, Brute, cedebas, quoniam Stoici nostri negant fugere sapientis. VI. Romam ut ueni, statim me obtuli Antoni sceleri atque dementiae; quem cum in me incitauissem, consilia inire coepi Brutina plane (uestri enim haec sunt propria sanguinis) rei publicae liberandae. Longa sunt quae restant, et praetereunda; sunt enim de me; tantum dico, Caesarem hunc adulescentem, per quem adhuc sumus (si uerum fateri uolumus), fluxisse ex fonte consiliorum meorum. VII. Huic habiti a me honores nulli quidem, Brute, nisi debiti, nulli nisi necessarii. Vt enim primum libertatem reuocare coepimus, cum se nondum ne Decimi quidem Bruti diuina uirtus ita commouisset ut iam id scire possemus, atque omne praesidium esset in puero qui a ceruicibus nostris auertisset Antonium, quis honos ei non fuit decernendus? Quamquam ego illi tum uerborum laudem tribui eamque modicam, decreui etiam imperium; quod quamquam uidebatur illi aetati honorificum, tamen erat exercitum habenti necessarium; quid enim est sine imperio exercitus? Statuam Philippus decreuit, celeritatem petitionis primo Seruius, post maiorem etiam Seruilius; VIII. nihil tum nimium uidebatur. Sed nescio quo modo facilius in timore benigni quam in uictoria grati reperiuntur. Ego enim, D. Bruto liberato cum laetissimus ille ciuitati dies inluxisset idemque casu Bruti natalis esset, decreui ut in fastis ad eum diem Bruti nomen adscriberetur, in eoque sum maiorum exemplum secutus, qui hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cui uos pontifices ad aram in Velabro sacrificium facere soletis; quod ego cum dabam Bruto, notam esse in fastis gratissimae uictoriae sempiternam uolebam. Atque illo die cognoui haud paulo pluris in senatu maleuolos esse quam gratos. Eos per ipsos dies effudi, si ita uis, honores in mortuos, Hirtium et Pansam, Aquilam etiam; quod quis reprehendit, nisi qui deposito metu praeteriti periculi fuerit oblitus? IX. Accedebat ad benefici memoriam gratam ratio illa quae etiam posteris esset salutaris: exstare enim uolebam in crudelissimos hostis monimenta odi publici sempiterna. Suspicor illud tibi minus probari, quod a tuis familiaribus, optimis illis quidem uiris sed in re publica rudibus, non probabatur, quod ut ouanti introire Caesari liceret decreuerim; ego autem (sed erro fortasse, nec tamen is sum ut mea me maxime delectent) nihil mihi uideor hoc bello sensisse prudentius. Cur autem ita sit aperiendum non est, ne magis uidear prouidus fuisse quam gratus; hoc ipsum nimium; qua re alia uideamus. D. Bruto decreui honores, decreui L. Planco; praeclara illa quidem ingenia quae gloria inuitantur, sed senatus etiam sapiens qui, qua quemque re putat, modo honesta, ad rem publicam iuuandam posse adduci, hac utitur. At in Lepido reprehendimur; cui cum statuam in rostris statuissemus, idem illam euertimus. Nos illum honore studuimus a furore reuocare; uicit amentia leuissimi hominis nostram prudentiam, nec tamen tantum in statuenda Lepidi statua factum est mali quantum in euertenda boni. X. Satis multa de honoribus; nunc de poena pauca dicenda sunt. Intellexi enim ex tuis saepe litteris te in iis quos bello deuicisti clementiam tuam uelle laudari. Existimo equidem nihil a te nisi sapienter; sed sceleris poenam praetermittere (id enim est quod uocatur ignoscere), etiam si in ceteris rebus tolerabile est, in hoc bello perniciosum puto. Nullum enim bellum ciuile fuit in nostra re publica omnium quae memoria mea fuerunt, in quo bello non, utracumque pars uicisset, tamen aliqua forma esset futura rei publicae: hoc bello uictores quam rem publicam simus habituri non facile adfirmarim, uictis certe nulla umquam erit. Dixi igitur sententias in Antonium, dixi in Lepidum seueras, neque tam ulciscendi causa quam ut et in praesens sceleratos ciuis timore ab impugnanda patria deterrerem et in posterum documentum statuerem ne quis talem amentiam uellet imitari. XI. Quamquam haec quidem sententia non magis mea fuit quam omnium. In qua uidetur illud esse crudele, quod ad liberos qui nihil meruerunt poena peruenit; sed id et antiquum est et omnium ciuitatum, si quidem etiam Themistocli liberi eguerunt; et, si iudicio damnatos eadem poena sequitur ciuis, qui potuimus leniores esse in hostis? Quid autem queri quisquam potest de me, qui si uicisset acerbiorem se in me futurum fuisse confiteatur necesse est? Habes rationem mearum sententiarum de hoc genere dumtaxat honoris et poenae; nam de ceteris rebus quid senserim quidque censuerim audisse te arbitror. XII. Sed haec quidem non ita necessaria: illud ualde necessarium, Brute, te in Italiam cum exercitu uenire quam primum. Summa est exspectatio tui; quod si Italiam attigeris, ad te concursus fiet omnium. Siue enim uicerimus, qui quidem pulcherrime uiceramus nisi Lepidus perdere omnia et perire ipse cum suis concupiuisset, tua nobis auctoritate opus est ad conlocandum aliquem ciuitatis statum; siue etiam nunc certamen reliquum est, maxima spes est cum in auctoritate tua tum in exercitus tui uiribus. Sed propera, per deos! scis quantum sit in temporibus, quantum in celeritate. XIII. Sororis tuae filiis quam diligenter consulam spero te ex matris et ex sororis litteris cogniturum. Qua in causa maiorem habeo rationem tuae uoluntatis, quae mihi carissima est, quam, ut quibusdam uideor, constantiae meae; sed ego nulla in re malo quam in te amando constans et esse et uideri.

VIII

BRVTVS CICERONI SALVTEM.

I. Particulam litterarum tuarum, quas misisti Octauio, legi missam ab Attico mihi. Studium tuum curaque de salute mea nulla me noua uoluptate adfecit; non solum enim usitatum sed etiam cottidianum est aliquid audire de te quod pro nostra dignitate fideliter atque honorifice dixeris aut feceris. At dolore quantum maximum capere animo possum eadem illa pars epistulae scripta ad Octauium de nobis adfecit. Sic enim illi gratias agis de re publica, tam suppliciter ac demisse - quid scribam? pudet condicionis ac fortunae, sed tamen scribendum est: commendas nostram salutem illi, quae morte qua non perniciosior? ut prorsus prae te feras non sublatam dominationem sed dominum commutatum esse. Verba tua recognosce et aude negare seruientis aduersus regem istas esse preces. Vnum ais esse quod ab eo postuletur et exspectetur, ut eos ciuis de quibus uiri boni populusque Romanus bene existimet saluos uelit. Quid si nolit? non erimus? atqui non esse quam esse per illum praestat. II. Ego medius fidius non existimo tam omnis deos auersos esse a salute populi Romani ut Octauius orandus sit pro salute cuiusquam ciuis, non dicam pro liberatoribus orbis terrarum; iuuat enim magnifice loqui et certe decet aduersus ignorantis quid pro quoque timendum aut a quo [que] petendum sit. Hoc tu, Cicero, posse fateris Octauium et illi amicus es? aut, si me carum habes, uis Romae uideri, cum ut ibi esse possem commendandus puero illi fuerim? Cui quid agis gratias, si ut nos saluos esse uelit et patiatur rogandum putas? an hoc pro beneficio habendum est, quod se quam Antonium esse maluerit a quo ista petenda essent? uindici quidem alienae dominationis, non uicario, ecquis supplicat ut optime meritis de re publica liceat esse saluis? III. Ista uero imbecillitas et desperatio, cuius culpa non magis in te residet quam in omnibus aliis, et Caesarem in cupiditatem regni impulit et Antonio post interitum illius persuasit ut interfecti locum occupare conaretur et nunc puerum istum extulit, ut tu iudicares precibus esse impetrandam salutem talibus uiris misericordiaque unius uix etiam nunc uiri tutos fore nos aut nulla alia re. Quod si Romanos nos esse meminissemus, non audacius dominari cuperent postremi homines quam id nos prohiberemus, neque magis inritatus esset Antonius regno Caesaris quam ob eiusdem mortem deterritus. IV. Tu quidem, consularis et tantorum scelerum uindex, quibus oppressis uereor ne in breue tempus dilata sit abs te pernicies, qui potes intueri quae gesseris, simul et ista uel probare uel ita demisse ac facile pati ut probantis speciem habeas? Quod autem tibi cum Antonio priuatim odium? nempe quia postulabat haec, salutem ab se peti, precariam nos incolumitatem habere a quibus ipse libertatem accepisset, esse arbitrium suum de re publica, quaerenda esse arma putasti quibus dominari prohiberetur, scilicet ut illo prohibito rogaremus alterum qui se in eius locum reponi pateretur, an ut esset sui iuris ac mancipi res publica? nisi forte non de seruitute sed de condicione seruiendi recusatum est a nobis. Atqui non solum bono domino potuimus Antonio tolerare nostram fortunam sed etiam beneficiis atque honoribus ut participes frui quantis uellemus; quid enim negaret iis quorum patientiam uideret maximum dominationis suae praesidium esse? sed nihil tanti fuit quo uenderemus fidem nostram et libertatem. V. Hic ipse puer, quem Caesaris nomen incitare uidetur in Caesaris interfectores, quanti aestimet, si sit commercio locus, posse nobis auctoribus tantum quantum profecto poterit, quoniam uiuere et pecunias habere et dici consulares uolumus! Ceterum nequiquam perierit ille (cuius interitu quid gauisi sumus, si mortuo eo nihilo minus seruituri eramus?), si nulla cura adhibetur. Sed mihi prius omnia di deaeque eripuerint quam illud iudicium, quo non modo heredi eius quem occidi non concesserim quod in illo non tuli, sed ne patri quidem meo, si reuiuiscat, ut patiente me plus legibus ac senatu possit. An hoc tibi persuasum est, fore ceteros ab eo liberos quo inuito nobis in ista ciuitate locus non sit? Qui porro id quod petis fieri potest ut impetres? Rogas enim uelit nos saluos esse; uidemur ergo tibi salutem accepturi cum uitam acceperimus? quam, si prius dimittimus dignitatem et libertatem, qui possumus accipere? VI. An tu Romae habitare, id putas incolumem esse? res, non locus, oportet praestet istuc mihi; neque incolumis Caesare uiuo fui, nisi postea quam illud consciui facinus, neque usquam exsul esse possum, dum seruire et pati contumelias peius odero malis omnibus aliis. Nonne hoc est in easdem tenebras recidisse, si ab eo qui tyranni nomen adsciuit sibi (cum in Graecis ciuitatibus liberi tyrannorum oppressis illis eodem supplicio adficiantur) petitur ut uindices atque oppressores dominationis salui sint? Hanc ego ciuitatem uidere uelim aut putem ullam, quae ne traditam quidem atque inculcatam libertatem recipere possit, plusque timeat in puero nomen sublati regis quam confidat sibi, cum illum ipsum qui maximas opes habuerit paucorum uirtute sublatum uideat? Me uero posthac ne commendaueris Caesari tuo, ne te quidem ipsum, si me audies. Valde care aestimas tot annos quot ista aetas recipit, si propter eam causam puero isti supplicaturus es. VII. Deinde, quod pulcherrime fecisti ac facis in Antonio, uide ne conuertatur a laude maximi animi ad opinionem formidinis; nam si Octauius tibi placet a quo de nostra salute petendum sit, non dominum fugisse sed amiciorem dominum quaesisse uideberis. Quem quod laudas ob ea quae adhuc fecit plane probo; sunt enim laudanda, si modo contra alienam potentiam, non pro sua, suscepit eas actiones. Cum uero iudicas tantum illi non modo licere sed etiam a te ipso tribuendum esse ut rogandus sit ne nolit esse nos saluos, nimium magnam mercedem statuis (id enim ipsum illi largiris quod per illum habere uidebatur res publica), neque hoc tibi in mentem uenit, si Octauius ullis dignus sit honoribus quia cum Antonio bellum gerat, iis qui illud malum exciderint, cuius istae reliquiae sunt, nihil quo expleri possit eorum meritum tributurum umquam populum Romanum, si omnia simul congesserit. VIII. Ac uide quanto diligentius homines metuant quam meminerint, quia Antonius uiuat atque in armis sit, de Caesare uero quod fieri potuit ac debuit transactum est neque iam reuocari in integrum potest, Octauius is est qui quid de nobis iudicaturus sit exspectet populus Romanus, nos ii sumus de quorum salute unus homo rogandus uideatur. Ego uero, ut istuc reuertar, is sum qui non modo non supplicem sed etiam coerceam postulantis ut sibi supplicetur; aut longe a seruientibus abero mihique esse iudicabo Romam ubicumque liberum esse licebit, ac uestri miserebor quibus nec aetas neque honores nec uirtus aliena dulcedinem uiuendi minuere potuerit. IX. Mihi quidem ita beatus esse uidebor, si modo constanter ac perpetuo placebit hoc consilium, ut relatam putem gratiam pietati meae; quid enim est melius quam memoria recte factorum et libertate contentum neglegere humana? Sed certe non succumbam succumbentibus nec uincar ab iis qui se uinci uolunt, experiarque et temptabo omnia neque desistam abstrahere seruitio ciuitatem nostram. Si secuta fuerit quae debet fortuna, gaudebimus omnes; si minus, ego tamen gaudebo; quibus enim potius haec uita factis aut cogitationibus traducatur quam iis quae pertinuerint ad liberandos ciuis meos? X. Te, Cicero, rogo atque hortor ne defatigere neu diffidas, semper in praesentibus malis prohibendis futura quoque, nisi ante sit occursum, explores ne se insinuent. Fortem et liberum animum, quo et consul et nunc consularis rem publicam uindicasti, sine constantia et aequabilitate nullum esse putaris. Fateor enim duriorem esse condicionem spectatae uirtutis quam incognitae: bene facta pro debitis exigimus; quae aliter eueniunt, ut decepti ab iis, infesto animo reprehendimus. Itaque resistere Antonio Ciceronem, etsi maxima laude dignum est, tamen, quia ille consul hunc consularem merito praestare uidetur, nemo admiratur; XI. idem Cicero, si flexerit aduersus alios iudicium suum, quod tanta firmitate ac magnitudine derexit in exturbando Antonio, non modo reliqui temporis gloriam eripuerit sibi sed etiam praeterita euanescere coget (nihil enim per se amplum est nisi in quo iudici ratio exstat), quia neminem magis decet rem publicam amare libertatisque defensorem esse uel ingenio uel rebus gestis uel studio atque efflagitatione omnium. Qua re non Octauius est rogandus ut uelit nos saluos esse: magis tute te exsuscita, ut eam ciuitatem in qua maxima gessisti liberam atque honestam fore putes, si modo sint populJ duces ad resistendum improborum consiliis.

IX

BRVTVS ATTICO SALVTEM.

I. Scribis mihi mirari Ciceronem quod nihil significem umquam de suis actis; quoniam me flagitas, coactu tuo scribam quae sentio. Omnia fecisse Ciceronem optimo animo scio; quid enim mihi exploratius esse potest quam illius animus in rem publicam? Sed quaedam mihi uidetur - quid dicam? imperite uir omnium prudentissimus an ambitiose fecisse, qui ualentissimum Antonium suscipere pro re publica non dubitarit inimicum. Nescio quid scribam tibi nisi unum, pueri et cupiditatem et licentiam potius esse inritatam quam repressam a Cicerone, tantumque eum tribuere huic indulgentiae ut se maledictis non abstineat iis quidem quae in ipsum dupliciter recidunt, quod et pluris occidit uno seque prius oportet fateatur sicarium quam obiciat Cascae quod obicit et imitatur in Casca Bestiam. An quia non omnibus horis iactamus Idus Martias similiter atque ille Nonas Decembris suas in ore habet, eo meliore condicione Cicero pulcherrimum factum uituperabit quam Bestia et Clodius reprehendere illius consulatum soliti sunt? II. Sustinuisse mihi gloriatur bellum Antoni togatus Cicero noster: quid hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi poscitur in Antoni locum successio, et si uindex illius mali auctor exstitit alterius fundamentum et radices habituri altiores, si patiamur? ut iam * * * ista quae facit dominationem an dominum [an] Antonium timentis sint. Ego autem gratiam non habeo si quis, dum ne irato seruiat, rem ipsam non deprecatur. Immo triumphus et stipendium et omnibus decretis hortatio ne eius pudeat concupiscere fortunam cuius nomen susceperit, consularis aut Ciceronis est? III. Quoniam mihi tacere non licuit, leges quae tibi necesse est molesta esse. Etenim ipse sentio quanto cum dolore haec ad te scripserim, nec ignoro quid sentias in re publica et quam desperatam quoque sanari putes posse; nec me hercule te, Attice, reprehendo; aetas enim, mores, liberi segnem efficiunt, quod quidem etiam ex Flauio nostro perspexi. IV. Sed redeo ad Ciceronem. Quid inter Saluidienum et eum interest? quid autem amplius ille decerneret? "Timet" inquies "etiam nunc reliquias belli ciuilis". Quisquam ergo ita timet profligatum ut neque potentiam eius qui exercitum uictorem habeat neque temeritatem pueri putet extimescendam esse? an hoc ipsum ea re facit, quod illi propter amplitudinem omnia iam ultroque deferenda putat? O magnam stultitiam timoris, id ipsum quod uerearis ita cauere ut, cum uitare fortasse potueris, ultro accersas et attrahas. Nimium timemus mortem et exsilium et paupertatem; haec mihi uidentur Ciceroni ultima esse in malis aet, dum habeat a quibus impetret quae uelit et a quibus colatur ac laudetur, seruitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse. V. Licet ergo patrem appellet Octauius Ciceronem, referat omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit, uerba rebus esse contraria; quid enim tam alienum ab humanis sensibus est quam eum patris habere loco qui ne liberi quidem hominis numero sit? Atqui eo tendit, id agit, ad eum exitum properat uir optimus, ut sit illi propitius. Ego uero iam iis artibus nihil tribuo quibus Ciceronem scio instructissimum esse; quid enim illi prosunt quae pro libertate patriae, de dignitate, quae de morte, exsilio, paupertate scripsit copiosissime? quanto autem magis illa callere uidetur Philippus, qui priuigno minus tribuerit quam Cicero, qui alieno tribuat! Desinat igitur gloriando etiam insectari dolores nostros. Quid enim nostra uictum esse Antonium, si uictus est ut alii uacaret quod ille obtinuit? VI. tametsi tuae litterae dubia etiam nunc significant. Viuat hercule Cicero, qui potest, supplex et obnoxius, si neque aetatis neque honorum neque rerum gestarum pudet; ego certe quin cum ipsa re bellum geram, hoc est cum regno et imperiis extraordinariis et dominatione et potentia quae supra leges se esse uelit, nulla erit tam bona condicio seruiendi qua deterrear, quamuis sit uir bonus, ut scribis, †Antonius†, quod ego numquam existimaui; sed dominum ne parentem quidem maiores nostri uoluerunt esse. Te nisi tantum amarem quantum Ciceroni persuasum est diligi ab Octauio, haec ad te non scripsissem. Dolet mihi quod tu nunc stomacharis amantissimus cum tuorum omnium tum Ciceronis; sed persuade tibi de uoluntate propria mea nihil esse remissum, de iudicio largiter. Neque enim impetrari potest quin, quale quidque uideatur ei, talem quisque de illo opinionem habeat. VII. Vellem mihi scripsisses quae condiciones essent Atticae nostrae; potuissem aliquid tibi de meo sensu perscribere. Valetudinem Porciae meae tibi curae esse non miror. Denique quod petis faciam libenter; nam etiam sorores me rogant; et hominem noro et quid sibi uoluerit.

X

CICERO BRVTO SALVTEM.

I. Cum saepe te litteris hortatus essem ut quam primum rei publicae subuenires in Italiamque exercitum adduceres, neque id arbitrarer dubitare tuos necessarios, rogatus sum a prudentissima et diligentissima femina, matre tua, cuius omnes curae ad te referuntur et in te consumuntur, ut uenirem ad se a. d. VIII kal. Sext.; quod ego, ut debui, sine mora feci. Cum autem uenissem, Casca aderat et Labeo et Scaptius. At illa rettulit quaesiuitque quidnam mihi uideretur, accerseremusne te atque id tibi conducere putaremus an tardare et commorari te melius esset. II. Respondi id quod sentiebam, et dignitati et existimationi tuae maxime conducere te primo quoque tempore ferre praesidium labenti et inclinatae paene rei publicae. Quid enim abesse censes mali in eo bello in quo uictores exercitus fugientem hostem persequi noluerint et in quo incolumis imperator honoribus amplissimis fortunisque maximis, coniuge, liberis, uobis adfinibus ornatus bellum rei publicae indixerit? quid dicam "in tanto senatus populique consensu", cum tantum resideat intra muros mali? III. Maximo autem, cum haec scribebam, adficiebar dolore quod, cum me pro adulescentulo ac paene puero res publica accepisset uadem, uix uidebar quod promiseram praestare posse. Est autem grauior et difficilior animi et sententiae, maximis praesertim in rebus, pro altero quam pecuniae obligatio: haec enim solui potest et est rei familiaris iactura tolerabilis; rei publicae quod spoponderis quem ad modum soluas, si is dependi facile patitur pro quo spoponderis? Quamquam et hunc, ut spero, tenebo multis repugnantibus; uidetur enim esse indoles, sed flexibilis aetas multique ad deprauandum parati; qui splendore falsi honoris obiecto aciem boni ingeni praestringi posse confidunt. Itaque ad reliquos hic quoque labor mihi accessit, ut omnis adhibeam machinas ad tenendum adulescentem, ne famam subeam temeritatis. IV. Quamquam quae temeritas est? magis enim illum pro quo spopondi quam me ipsum obligaui; nec uero paenitere potest rem publicam me pro eo spopondisse qui fuit in rebus gerundis cum suo ingenio tum mea promissione constantior. V. Maximus autem, nisi me forte fallit, in re publica nodus est inopia rei pecuniariae. Obdurescunt enim magis cottidie boni uiri ad uocem tributi; quod ex centesima conlatum impudenti censu locupletum in duarum legionum praemiis omne consumitur. Impendent autem infiniti sumptus cum in hos exercitus quibus nunc defendimur tum uero in tuum. Nam Cassius noster uidetur posse satis ornatus uenire. Sed et haec et multa alia coram cupio idque quam primum. VI. De sororis tuae filiis non exspectaui, Brute, dum scriberes. Omnino ipsa tempora (bellum enim ducetur) integram tibi causam reseruant; sed ego a principio, cum diuinare de belli diuturnitate non possem, ita causam egi puerorum in senatu ut te arbitror e matris litteris potuisse cognoscere; nec, uero ulla res erit umquam in qua ego non uel uitae periculo ea dicam eaque faciam quae te uelle quaeque ad te pertinere arbitrer. VI Kal. Sext.