CI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit et aliquo argumento recenti admonet fragilitatis oblitos; tum aeterna meditatos respicere cogit ad mortem. Quid sibi istud principium uelit quaeris? Senecionem Cornelium, equitem Romanum splendidum et officiosum, noueras: ex tenui principio se ipse promouerat et iam illi decliuis erat cursus ad cetera; facilius enim crescit dignitas quam incipit. II. Pecunia quoque circa paupertatem plurimum morae habet; dum ex illa erepat haeret. Iam Senecio diuitiis inminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum uel altera locupletem facere potuisset. III. Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane uidisset, cum per totum diem amico grauiter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere ualetudinis praecipiti arreptus, angina, uix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem. Intra paucissimas ergo horas quam omnibus erat sani ac ualentis officiis functus decessit. IV. Ille qui et mari et terra pecuniam agitabat, qui ad publica quoque nullum relinquens inexpertum genus quaestus accesserat, in ipso actu bene cedentium rerum, in ipso procurrentis pecuniae impetu raptus est.
Insere nunc, Meliboee, piros, pone [in] ordine uites.
Quam stultum est aetatem disponere ne crastini quidem dominum! o quanta dementia est spes longas inchoantium: emam, aedificabo, credam, exigam, honores geram, tum deinde lassam et plenam senectutem in otium referam.
V. Omnia, mihi crede, etiam felicibus dubia sunt; nihil sibi quisquam de futuro debet promittere; id quoque quod tenetur per manus exit et ipsam quam premimus horam casus incidit. Voluitur tempus rata quidem lege, sed per obscurum: quid autem ad me an naturae certum sit quod mihi incertum est? VI. Nauigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura. VII. Quid autem stultius quam mirari id ullo die factum quod omni potest fieri? Stat quidem terminus nobis ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed nemo scit nostrum quam prope uersetur a termino; sic itaque formemus animum tamquam ad extrema uentum sit. VIII. Nihil differamus; cotidie cum uita paria faciamus. Maximum uitae uitium est quod inperfecta semper est, quod [in] aliquid ex illa differtur. Qui cotidie uitae suae summam manum inposuit non indiget tempore; ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum. Nihil est miserius dubitatione uenientium quorsus euadant; quantum sit illud quod restat aut quale sollicita mens inexplicabili formidine agitatur. IX. Quo modo effugiemus hanc uolutationem? Vno: si uita nostra non prominebit, si in se colligitur; ille enim ex futuro suspenditur cui inritum est praesens. Vbi uero quidquid mihi debui redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quidquid deinceps dierum rerumque uenturum est ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat. Quid enim uarietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sis aduersus incerta? X. Ideo propera, Lucili mi, uiuere, et singulos dies singulas uitas puta. Qui hoc modo se aptauit, cui uita sua cotidie fuit tota, securus est: in spem uiuentibus proximum quodque tempus elabitur, subitque auiditas et miserrimus ac miserrima omnia efficiens metus mortis. Inde illud Maecenatis turpissimum uotum quo et debilitatem non recusat et deformitatem et nouissime acutam crucem, dummodo inter haec mala spiritus prorogetur:
XI.
debilem facito manu,
debilem pede, coxa,
tuber adstrue gibberum,
lubricos quate dentes:
uita dum superest, benest;
hanc mihi, uel acuta
si sedeam cruce, sustine.
XII. Quod miserrimum erat si incidisset optatur, et tamquam uita petitur supplici mora. Contemptissimum putarem si uiuere uellet usque ad crucem: "tu uero" inquit "me debilites licet, dum spiritus in corpore fracto et inutili maneat; depraues licet, dum monstroso et distorto temporis aliquid accedat; suffigas licet et acutam sessuro crucem subdas": est tanti uulnus suum premere et patibulo pendere districtum, dum differat id quod est in malis optimum, supplici finem? est tanti habere animam ut agam? XIII. Quid huic optes nisi deos faciles? quid sibi uult ista carminis effeminati turpitudo? quid timoris dementissimi pactio? quid tam foeda uitae mendicatio? Huic putes umquam recitasse Vergilium:
usque adeone mori miserum est?
Optat ultima malorum et quae pati grauissimum est extendi ac sustineri cupit: qua mercede? scilicet uitae longioris. XIV. Quod autem uiuere est diu mori? Inuenitur aliquis qui uelit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare? Inuenitur qui uelit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam prauus et in foedum scapularum ac pectoris tuber elisus, cui multae moriendi causae citra crucem fuerant, trahere animam tot tormenta tracturam? Nega nunc magnum beneficium esse naturae quod necesse est mori. XV. Multi peiora adhuc pacisci parati sunt: etiam amicum prodere, ut diutius uiuant, et liberos ad stuprum manu sua tradere, ut contingat lucem uidere tot consciam scelerum. Excutienda uitae cupido est discendumque nihil interesse quando patiaris quod quandoque patiendum est; quam bene uiuas referre, non quam diu; saepe autem in hoc esse bene, ne diu. Vale.
CII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Quomodo molestus est iucundum somnium uidenti qui excitat (aufert enim uoluptatem etiam si falsam, effectum tamen uerae habentem) sic epistula tua mihi fecit iniuriam; reuocauit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius. II. Iuuabat de aeternitate animarum quaerere, immo mehercules credere; praebebam enim me facilem opinionibus magnorum uirorum rem gratissimam promittentium magis quam probantium. Dabam me spei tantae, iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aeui transiturus, cum subito experrectus sum epistula tua accepta et tam bellum somnium perdidi. Quod repetam, si te dimisero, et redimam.
III. Negas me epistula prima totam quaestionem explicuisse in qua probare conabar id quod nostris placet, claritatem quae post mortem contingit bonum esse. Id enim me non soluisse quod opponitur nobis: "nullum" inquiunt "bonum ex distantibus; hoc autem ex distantibus constat". IV. Quod interrogas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est loci alterius, et ideo non id tantum sed alia quoque eodem pertinentia distuleram; quaedam enim, ut scis, moralibus rationalia inmixta sunt. Itaque illam partem rectam et ad mores pertinentem tractaui, numquid stultum sit ac superuacuum ultra extremum diem curas transmittere, an cadant bona nostra nobiscum nihilque sit eius qui nullus est, an ex eo quod, cum erit, sensuri non sumus, antequam sit aliquis fructus percipi aut peti possit. V. Haec omnia ad mores spectant; itaque suo loco posita sunt. At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur segreganda fuerunt et ideo seposita sunt. Nunc, quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde singulis occurram.
VI. Nisi aliquid praedixero, intellegi non poterunt quae refellentur. Quid est quod praedicere uelim? quaedam continua corpora esse, ut hominem; quaedam esse composita, ut nauem, domum, omnia denique quorum diuersae partes iunctura in unum coactae sunt; quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, populus, senatus. Illi enim per quos ista corpora efficiuntur iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt. VII. Quid est quod etiamnunc praedicere uelim? nullum bonum putamus esse quod ex distantibus constat; uno enim spiritu unum bonum contineri ac regi debet, unum esse unius boni principale. Hoc si quando desideraueris per se probatur: interim ponendum fuit, quia in nos nostra tela mittuntur.
VIII. "Dicitis" inquit "nullum bonum ex distantibus esse; claritas autem ista bonorum uirorum secunda opinio est. Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse; consentire in hoc plures insignes et spectabiles uiri debent, ut claritas sit. Haec autem ex iudiciis plurium efficitur, id est distantium; ergo non est bonum.
IX. "Claritas" inquit "laus est a bonis bono reddita; laus oratio, uox est aliquid significans; uox est autem, licet uirorum sit bonorum, non bonum. Nec enim quidquid uir bonus facit bonum est; nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim. Ergo claritas bonum non est.
X. "Ad summam dicite nobis utrum laudantis an laudati bonum sit: si laudati bonum esse dicitis, tam ridiculam rem facitis quam si adfirmetis meum esse quod alius bene ualeat. Sed laudare dignos honesta actio est; ita laudantis bonum est cuius actio est, non nostrum qui laudamur: atqui hoc quaerebatur."
XI. Respondebo nunc singulis cursim. Primum an sit aliquod ex distantibus bonum etiamnunc quaeritur et pars utraque sententias habet. Deinde claritas desiderat multa suffragia? potest et unius boni uiri iudicio esse contenta: nos bonus bonos iudicat. XII. "Quid ergo?" inquit "et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo? Gloriam quoque" inquit "latius fusam intellego; consensum enim multorum exigit." Diuersa horum condicio est et illius. Quare? quia si de me bene uir bonus sentit, eodem loco sum quo si omnes boni idem sentirent; omnes enim, si me cognouerint, idem sentient. Par illis idemque iudicium est, aeque uero insistitur ab his qui dissidere non possunt; ita pro eo est ac si omnes idem sentiant, quia aliud sentire non possunt. XIII. Ad gloriam aut famam non est satis unius opinio. Illic idem potest una sententia quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit: hic diuersa dissimilium iudicia sunt. Difficiles adsensus, dubia omnia inuenies, leuia, suspecta. Putas tu posse unam omnium esse sententiam? non est unius una sententia. Illic placet uerum, ueritatis una uis, una facies est: apud hos falsa sunt quibus adsentiuntur. Numquam autem falsis constantia est; uariantur et dissident.
XIV. "Sed laus" inquit" nihil aliud quam uox est, uox autem bonum non est." Cum dicunt claritatem esse laudem bonorum a bonis redditam, non ad uocem referunt sed ad sententiam. Licet enim uir bonus taceat sed aliquem iudicet dignum laude esse, laudatus est. XV. Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et uocem exigit; itaque nemo dicit laudem funebrem sed laudationem, cuius officium oratione constat. Cum dicimus aliquem laude dignum, non uerba illi benigna hominum sed iudicia promittimus. Ergo laus etiam taciti est bene sentientis ac bonum uirum apud se laudantis. XVI. Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad uerba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse "laudari a laudato uiro", laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait "laus alit artis", non laudationem dicit, quae corrumpit artes; nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum uitiauit quam popularis adsensio. XVII. Fama uocem utique desiderat, claritas potest etiam citra uocem contingere contenta iudicio; plena est non tantum inter tacentis sed etiam inter reclamantis. Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: gloria multorum iudicis constat, claritas bonorum.
XVIII. "Cuius" inquit "bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita? utrum laudati an laudantis?" Vtriusque. Meum, qui laudor; quia natura me amantem omnium genuit, et bene fecisse gaudeo et gratos me inuenisse uirtutum interpretes laetor. Hoc plurium bonum est quod grati sunt, sed et meum; ita enim animo compositus sum ut aliorum bonum meum iudicem, utique eorum quibus ipse sum boni causa. XIX. Est istud laudantium bonum; uirtute enim geritur; omnis autem uirtutis actio bonum est. Hoc contingere illis non potuisset nisi ego talis essem. Itaque utriusque bonum est merito laudari, tam mehercules quam bene iudicasse iudicantis bonum est et eius secundum quem iudicatum est. Numquid dubitas quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius cui debitum soluit? Merentem laudare iustitia est; ergo utriusque bonum est.
XX. Cauillatoribus istis abunde responderimus. Sed non debet hoc nobis esse propositum, arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere: quanto satius est ire aperta uia et recta quam sibi ipsum flexus disponere quos cum magna molestia debeas relegere? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus. XXI. Dic potius quam naturale sit in immensum mentem suam extendere. Magna et generosa res est humanus animus; nullos sibi poni nisi communes et cum deo terminos patitur. Primum humilem non accipit patriam, Ephesum aut Alexandriam aut si quod est etiamnunc frequentius accolis laetiusue tectis solum: patria est illi quodcumque suprema et uniuersa circuitu suo cingit, hoc omne conuexum intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis diuina secernens etiam coniungit, in quo disposita tot numina in actus suos excubant. XXII. Deinde artam aetatem sibi dari non sinit: "omnes" inquit "anni mei sunt; nullum saeculum magnis ingeniis clusum est, nullum non cogitationi peruium tempus. Cum uenerit dies ille qui mixtum hoc diuini humanique secernat, corpus hic ubi inueni relinquam, ipse me diis reddam. Nec nunc sine illis sum, sed graui terrenoque detineor." XXIII. Per has mortalis aeui moras illi meliori uitae longiorique proluditur. Quemadmodum decem mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi sed illi loco in quem uidemur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto durare, sic per hoc spatium quod ab infantia patet in senectutem in alium maturescimus partum. Alia origo nos exspectat, alius rerum status.
XXIV. Nondum caelum nisi ex interuallo pati possumus. Proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori. Quidquid circa te iacet rerum tamquam hospitalis loci sarcinas specta: transeundum est. Excutit redeuntem natura sicut intrantem. XXV. Non licet plus efferre quam intuleris, immo etiam ex eo quod ad uitam adtulisti pars magna ponenda est: detrahetur tibi haec circumiecta, nouissimum uelamentum tui, cutis; detrahetur caro et suffusus sanguis discurrensque per totum; detrahentur ossa neruique, firmamenta fluidorum ac labentium. XXVI. Dies iste quem tamquam extremum reformidas aeterni natalis est. Depone onus: quid cunctaris, tamquam non prius quoque relicto in quo latebas corpore exieris? Haeres, reluctaris: tum quoque magno nisu matris expulsus es. Gemis, ploras: et hoc ipsum flere nascentis est, sed tunc debebat ignosci: rudis et inperitus omnium ueneras. Ex maternorum uiscerum calido mollique fomento emissum adflauit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota: XXVII. nunc tibi non est nouum separari ab eo cuius ante pars fueris; aequo animo membra iam superuacua dimitte et istuc corpus inhabitatum diu pone. Scindetur, obruetur, abolebitur: quid contristaris? ita solet fieri: pereunt semper uelamenta nascentium. Quid ista sic diligis quasi tua? Istis opertus es: ueniet qui te reuellat dies et ex contubernio foedi atque olidi uentris educat. XXVIII. Huic nunc quoque tu quantum potes subduc te uoluptatique nisi quae * * * necessariisque cohaerebit alienus iam hinc altius aliquid sublimiusque meditare: aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet. Imaginare tecum quantus ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus. Nulla serenum umbra turbabit; aequaliter splendebit omne caeli latus: dies et nox aƫris infimi uices sunt. Tunc in tenebris uixisse te dices cum totam lucem et totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum uias obscure intueris, et tamen admiraris illam iam procul: quid tibi uidebitur diuina lux cum illam suo loco uideris? XXIX. Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele. Deos rerum omnium esse testes ait; illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere. Quam qui mente concepit nullos horret exercitus, non terretur tuba, nullis ad timorem minis agitur. XXX. Quidni non timeat qui mori sperat? is quoque qui animum tamdiu iudicat manere quamdiu retinetur corporis uinculo, solutum statim spargi, id agit ut etiam post mortem utilis esse possit. Quamuis enim ipse ereptus sit oculis, tamen
multa uiri uirtus animo multusque recursat
gentis honos.
Cogita quantum nobis exempla bona prosint: scies magnorum uirorum non minus praesentiam esse utilem quam memoriam. Vale.
CIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Quid ista circumspicis quae tibi possunt fortasse euenire sed possunt et non euenire? Incendium dico, ruinam, alia quae nobis incidunt, non insidiantur: illa potius uide, illa [uide] uita [illa] quae nos obseruant, quae captant. Rari sunt casus, etiamsi graues, naufragium facere, uehiculo euerti: ab homine homini cotidianum periculum. Aduersus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere; nullum est malum frequentius, nullum pertinacius, nullum blandius. II. Tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium: subita est ex homine pernicies [est], et eo diligentius tegitur quo propius accedit. Erras si istorum tibi qui occurrunt uultibus credis: hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus est primus incursus: quos transiere non quaerunt. Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat; [hae] aut fame aut timore coguntur ad pugnam: homini perdere hominem libet. III. Tu tamen ita cogita quod ex homine periculum sit ut cogites quod sit hominis officium; alterum intuere ne laedaris, alterum ne laedas. Commodis omnium laeteris, mouearis incommodis, et memineris quae praestare debeas, quae cauere. IV. Sic uiuendo quid consequaris? non te ne noceant, sed ne fallant. Quantum potes autem in philosophiam recede: illa te sinu suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior. Non arietant inter se nisi in eadem ambulantes uia.
V. Ipsam autem philosophiam non debebis iactare; multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter: tibi uitia detrahat, non aliis exprobret. Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat ut quidquid non facit damnare uideatur. Licet sapere sine pompa, sine inuidia. Vale.
CIV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. In Nomentanum meum fugi - quid putas? urbem? immo febrem et quidem subrepentem; iam manum mihi iniecerat. Medicus initia esse dicebat motis uenis et incertis et naturalem turbantibus modum. Protinus itaque parari uehiculum iussi; Paulina mea retinente exire perseueraui. Illud mihi in ore erat domini mei Gallionis, qui cum in Achaia febrem habere coepisset, protinus nauem escendit clamitans non corporis esse sed loci morbum. II. Hoc ego Paulinae meae dixi, quae mihi ualetudinem meam commendat. Nam cum sciam spiritum illius in meo uerti, incipio, ut illi consulam, mihi consulere. Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, hoc beneficium aetatis amitto; uenit enim mihi in mentem in hoc sene et adulescentem esse cui parcitur. Itaque quoniam ego ab illa non inpetro ut me fortius amet, a me inpetrat illa ut me diligentius amem. III. Indulgendum est enim honestis adfectibus; et interdum, etiam si premunt causae, spiritus in honorem suorum uel cum tormento reuocandus et in ipso ore retinendus est, cum bono uiro uiuendum sit non quamdiu iuuat sed quamdiu oportet: ille qui non uxorem, non amicum tanti putat ut diutius in uita commoretur, qui perseuerabit mori, delicatus est. Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum si uult mori, sed si coepit, intermittat et se suis commodet. IV. Ingentis animi est aliena causa ad uitam reuerti, quod magni uiri saepe fecerunt; sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et uitae usus animosior, attentius curare, si scias alicui id tuorum esse dulce, utile, optabile. V. Habet praeterea in se non mediocre ista res gaudium et mercedem; quid enim iucundius quam uxori tam carum esse ut propter hoc tibi carior fias? Potest itaque Paulina mea non tantum suum mihi timorem inputare sed etiam meum.
VI. Quaeris ergo quomodo mihi consilium profectionis cesserit? Vt primum grauitatem urbis excessi et illum odorem culinarum fumantium quae motae quidquid pestiferi uaporis sorbuerunt cum puluere effundunt, protinus mutatam ualetudinem sensi. Quantum deinde adiectum putas uiribus postquam uineas attigi? in pascuum emissus cibum meum inuasi. Repetiui ergo iam me; non permansit marcor ille corporis dubii et male cogitantis. Incipio toto animo studere. VII. Non multum ad hoc locus confert nisi se sibi praestat animus, qui secretum in occupationibus mediis si uolet habebit: at ille qui regiones eligit et otium captat ubique quo distringatur inueniet. Nam Socraten querenti cuidam quod nihil sibi peregrinationes profuissent respondisse ferunt, "non inmerito hoc tibi euenit; tecum enim peregrinabaris". VIII. O quam bene cum quibusdam ageretur, si a se aberrarent! Nunc premunt se ipsi, sollicitant, corrumpunt, territant. Quid prodest mare traicere et urbes mutare? si uis ista quibus urgueris effugere, non aliubi sis oportet sed alius. Puta uenisse te Athenas, puta Rhodon; elige arbitrio tuo ciuitatem: quid ad rem pertinet quos illa mores habeat? tuos adferes. IX. Diuitias iudicabis bonum: torquebit te paupertas, quod est miserrimum, falsa. Quamuis enim multum possideas, tamen, quia aliquis plus habet, tanto tibi uideris defici quanto uinceris. Honores iudicabis bonum: male te habebit ille consul factus, ille etiam refectus; inuidebis quotiens aliquem in fastis saepius legeris. Tantus erit ambitionis furor ut nemo tibi post te uideatur si aliquis ante te fuerit. X. Maximum malum iudicabis mortem, cum in illa nihil sit mali nisi quod ante ipsam est, timeri. Exterrebunt te non tantum pericula sed suspiciones; uanis semper agitaberis. Quid enim proderit
euasisse tot urbes
Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis?
Ipsa pax timores sumministrabit; ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente, quae ubi consuetudinem pauoris inprouidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est. Non enim uitat sed fugit; magis autem periculis patemus auersi. XI. Grauissimum iudicabis malum aliquem ex his quos amabis amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam flere quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia. Quidquid te delectat aeque uide [ut uideres]: dum uirent, utere. Alium alio die casus excutiet, sed quemadmodum frondium iactura facilis est quia renascuntur, sic istorum quos amas quosque oblectamenta uitae putas esse damnum, quia reparantur etiam si non renascuntur. XII. "Sed non erunt idem." Ne tu quidem idem eris. Omnis dies, omnis hora te mutat; sed in aliis rapina facilius apparet, hic latet, quia non ex aperto fit. Alii auferuntur, at ipsi nobis furto subducimur. Horum nihil cogitabis nec remedia uulneribus oppones, sed ipse tibi seres sollicitudinum causas alia sperando, alia desperando? Si sapis, alterum alteri misce: nec speraueris sine desperatione nec desperaueris sine spe.
XIII. Quid per se peregrinatio prodesse cuiquam potuit? Non uoluptates illa temperauit, non cupiditates refrenauit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit. Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breue tempus rerum aliqua nouitate detinuit. XIV. Ceterum inconstantiam mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem leuioremque reddit ipsa iactatio. Itaque quae petierant cupidissime loca cupidius deserunt et auium modo transuolant citiusque quam uenerant abeunt. XV. Peregrinatio notitiam dabit gentium, nouas tibi montium formas ostendet, inuisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis ualles; alicuius fluminis singularem ponet sub obseruatione naturam, siue ut Nilus aestiuo incremento tumet, siue ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudinis redditur, siue ut Maeander, poetarum omnium exercitatio et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in uicinum alueo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur: ceterum neque meliorem faciet neque saniorem. XVI. Inter studia uersandum est et inter auctores sapientiae ut quaesita discamus, nondum inuenta quaeramus; sic eximendus animus ex miserrima seruitute in libertatem adseritur. Quamdiu quidem nescieris quid fugiendum, quid petendum, quid necessarium, quid superuacuum, quid iustum, quid iniustum, quid honestum, quid inhonestum sit, non erit hoc peregrinari sed errare. XVII. Nullam tibi opem feret iste discursus; peregrinaris enim cum adfectibus tuis et mala te tua sequuntur. Vtinam quidem sequerentur! Longius abessent: nunc fers illa, non ducis. Itaque ubique te premunt et paribus incommodis urunt. XVIII. Medicina aegro, non regio quaerenda est. Fregit aliquis aut extorsit articulum: non uehiculum nauemque conscendit, sed aduocat medicum ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur. Quid ergo? animum tot locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari? Maius est istud malum quam ut gestatione curetur. XIX. Peregrinatio non facit medicum, non oratorem; nulla ars loco discitur: quid ergo? sapientia, ars omnium maxima, in itinere colligitur? Nullum est, mihi crede, iter quod te extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat; aut si quod esset, agmine facto gens illuc humana pergeret. Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria uagum quamdiu malorum gestaueris causas. XX. Fugam tibi non prodesse miraris? tecum sunt quae fugis. Te igitur emenda, onera tibi detrahe et [emenda] desideria intra salutarem modum contine; omnem ex animo erade nequitiam. Si uis peregrinationes habere iucundas, comitem tuum sana. Haerebit tibi auaritia quamdiu auaro sordidoque conuixeris; haerebit tumor quamdiu superbo conuersaberis; numquam saeuitiam in tortoris contubernio pones; incendent libidines tuas adulterorum sodalicia. XXI. Si uelis uitiis exui, longe a uitiorum exemplis recedendum est. Auarus, corruptor, saeuus, fraudulentus, multum nocituri si prope a te fuissent, intra te sunt. Ad meliores transi: cum Catonibus uiue, cum Laelio, cum Tuberone. Quod si conuiuere etiam Graecis iuuat, cum Socrate, cum Zenone uersare: alter te docebit mori si necesse erit, alter antequam necesse erit. XXII. Viue cum Chrysippo, cum Posidonio: hi tibi tradent humanorum diuinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium uerba iactare, sed animum indurare et aduersus minas erigere. Vnus est enim huius uitae fluctuantis et turbidae portus euentura contemnere, stare fidenter ac paratum tela fortunae aduerso pectore excipere, non latitantem nec tergiuersantem. XXIII. Magnanimos nos natura produxit, et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pauidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime uiuat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet sequitur aemulaturque; profert se, laudari et aspici credit. XXIV. Dominus omnium est, supra omnia est; itaque nulli se rei summittat, nihil illi uideatur graue, nihil quod uirum incuruet.
Terribiles uisu formae, Letumque Labosque:
minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere; multa per noctem habita terrori dies uertit ad risum.
Terribiles uisu formae, Letumque Labosque:
egregie Vergilius noster non re dixit terribiles esse sed uisu, id est uideri, non esse. XXV. Quid, inquam, in istis est tam formidabile quam fama uulgauit? quid est, obsecro te, Lucili, cur timeat laborem uir, mortem homo? Totiens mihi occurrunt isti qui non putant fieri posse quidquid facere non possunt, et aiunt nos loqui maiora quam quae humana natura sustineat. XXVI. At quanto ego de illis melius existimo! ipsi quoque haec possunt facere, sed nolunt. Denique quem umquam ista destituere temptantem? cui non faciliora apparuere in actu? Non quia difficilia sunt non audemus, sed quia non audemus difficilia sunt.
XXVII. Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, inuictum tamen et paupertate, quam grauiorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit. Quibus ille domi exercitus, siue uxorem eius reminiscimur moribus feram, lingua petulantem, siue liberos indociles et matri quam patri similiores si uere aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeuiore. XXVIII. Viginti et septem annis pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est ciuitas, ex quibus plerique inimici erant. Nouissime damnatio est sub grauissimis nominibus impleta: obiecta est et religionum uiolatio et iuuentutis corruptela, quam immittere in deos, in patres, in rem publicam dictus est. Post haec carcer et uenenum. Haec usque eo animum Socratis non mouerant ut ne uultum quidem mouerint. O illam mirabilem laudem et singularem! usque ad extremum nec hilariorem quisquam nec tristiorem Socraten uidit; aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae.
XXIX. Vis alterum exemplum? accipe hunc M. Catonem recentiorem, cum quo et infestius fortuna egit et pertinacius. Cui cum omnibus locis obstitisset, nouissime et in morte, ostendit tamen uirum fortem posse inuita fortuna uiuere, inuita mori. Tota illi aetas aut in armis est exacta ciuilibus aut intacta concipiente iam ciuile bellum; et hunc licet dicas non minus quam Socraten in servis se libertati addixisse nisi forte Cn. Pompeium et Caesarem et Crassum putas libertatis socios fuisse. XXX. Nemo mutatum Catonem totiens mutata re publica uidit; eundem se in omni statu praestitit, in praetura, in repulsa, in accusatione, in prouincia, in contione, in exercitu, in morte. Denique in illa rei publicae trepidatione, cum illinc Caesar esset decem legionibus pugnacissimis subnixus, totis exterarum gentium praesidiis, hinc Cn. Pompeius, satis unus aduersus omnia, cum alii ad Caesarem inclinarent, alii ad Pompeium, solus Cato fecit aliquas et rei publicae partes. XXXI. Si animo conplecti uolueris illius imaginem temporis, uidebis illinc plebem et omnem erectum ad res nouas uulgum, hinc optumates et equestrem ordinem, quidquid erat in ciuitate sancti et electi, duos in medio relictos, rem publicam et Catonem. Miraberis, inquam, cum animaduerteris
Atriden Priamumque et saeuom ambobus Achillen;
XXXII. utrumque enim inprobat, utrumque exarmat. Hanc fert de utroque sententiam: ait se, si Caesar uicerit, moriturum, si Pompeius, exulaturum. Quid habebat quod timeret qui ipse sibi et uicto et uictori constituerat quae constituta esse ab hostibus iratissimis poterant? Perit itaque ex decreto suo. XXXIII. Vides posse homines laborem pati: per medias Africae solitudines pedes duxit exercitum. Vides posse tolerari sitim: in collibus arentibus sine ullis inpedimentis uicti exercitus reliquias trahens inopiam umoris loricatus tulit et, quotiens aquae fuerat occasio, nouissimus bibit. Vides honorem et notam posse contemni: eodem quo repulsus est die in comitio pila lusit. Vides posse non timeri potentiam superiorum: et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat nisi ut alterum demereretur, simul prouocauit. Vides tam mortem posse contemni quam exilium: et exilium sibi indixit et mortem et interim bellum. XXXIV. Possumus itaque aduersus ista tantum habere animi, libeat modo subducere iugo collum. In primis autem respuendae uoluptates: eneruant et effeminant et multum petunt, multum autem a fortuna petendum est. Deinde spernendae opes: auctoramenta sunt seruitutum. Aurum et argentum et quidquid aliud felices domos onerat relinquatur: non potest gratis constare libertas. Hanc si magno aestimas, omnia paruo aestimanda sunt. Vale.
CV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
I. Quae obseruanda tibi sint ut tutior uiuas dicam. Tu tamen sic audias censeo ista praecepta quomodo si tibi praeciperem qua ratione bonam ualetudinem in Ardeatino tuereris. Considera quae sint quae hominem in perniciem hominis instigent: inuenies spem, inuidiam, odium, metum, contemptum. II. Ex omnibus istis adeo leuissimum est contemptus ut multi illo remedii causa delituerint. Quem quis contemnit, calcat sine dubio sed transit; nemo homini contempto pertinaciter, nemo diligenter nocet; etiam in acie iacens praeteritur, cum stante pugnatur.
III. Spem inproborum uitabis si nihil habueris quod cupiditatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis; concupiscuntur enim etiam parua, si notabilia sunt, si rara. Inuidiam effugies si te non ingesseris oculis, si bona tua non iactaueris, si scieris in sinu gaudere. Odium aut est ex offensa (hoc uitabis neminem lacessendo) aut gratuitum, a quo te sensus communis tuebitur. Fuit hoc multis periculosum: quidam odium habuerunt nec inimicum. IV. Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingeni lenitas: eum esse te homines sciant quem offendere sine periculo possint; reconciliatio tua et facilis sit et certa. Timeri autem tam domi molestum est quam foris, tam a seruis quam a liberis: nulli non ad nocendum satis uirium est. Adice nunc quod qui timetur timet: nemo potuit terribilis esse secure. V. Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia uoluit, non quia debuit. Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam periculum constet.
VI. Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum secum. Est quaedam dulcedo sermonis quae inrepit et eblanditur et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit. Nemo quod audierit tacebit, nemo quantum audierit loquetur; qui rem non tacuerit non tacebit auctorem. Habet unusquisque aliquem cui tantum credat quantum ipsi creditum est; ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet; sic quod modo secretum erat rumor est.
VII. Securitatis magna portio est nihil inique facere: confusam uitam et perturbatam inpotentes agunt; tantum metuunt quantum nocent, nec uno tempore uacant. Trepidant enim cum fecerunt, haerent; conscientia aliud agere non patitur ac subinde respondere ad se cogit. Dat poenas quisquis exspectat; quisquis autem meruit exspectat. Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum; putat enim se, etiam si non deprenditur, posse deprendi, et inter somnos mouetur et, quotiens alicuius scelus loquitur, de suo cogitat; non satis illi oblitteratum uidetur, non satis tectum. Nocens habuit aliquando latendi fortunam, numquam fiduciam. Vale.