I
Maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi ciuis, litteras accepisti ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. Cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum uero oratio qua recitatis litteris usus es. Declarasti enim uerum esse id quod ego semper sensi, neminem alterius qui suae confideret uirtuti inuidere. Itaque mihi qui plurimis officiis sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus multa de illo dicenda sunt. Quas enim ipse mihi partis sumpseram, eas praecepit oratio tua. Sed mihi, patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio ut iam uerear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram uideatur perpetua dissensio. Quae est enim ista tua ratio, Calene, quae mens ut numquam post kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui te sententiam primum rogat, numquam tam frequens senatus fuerit cum unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur semper tui dissimilis defendis? Cur cum te et uita et fortuna tua ad otium, ad dignitatem inuitet, ea probas, ea decernis, ea sentis quae sint inimica et otio communi et dignitati tuae?
II
Nam ut superiora omittam, hoc certe quod mihi maximam admirationem mouet non tacebo. Quod est tibi cum Brutis bellum? cur eos quos omnes paene uenerari debemus solus oppugnas? Alterum circumsederi non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad suum praesidium per se nullo adiuuante confecit. Qui est iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non probes, Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas? Amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum rei publicae causa faueo, tum etiam tua. Quaero igitur, eum Brutine similem malis an Antoni, ac permitto ut de tribus Antoniis eligas quem uelis. "Di meliora!" inquies. Cur igitur non eis faues, eos laudas quorum similem tuum filium esse uis? Simul enim et rei publicae consules et propones illi exempla ad imitandum. Hoc uero, Q. Fufi, cupio sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri. Ita enim dixisti et quidem de scripto, ne te inopia uerbi lapsum putarem, litteras Bruti recte et ordine scriptas uideri. Quid est aliud librarium Bruti laudare, non Brutum? Vsum in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. Quando ita decerni uidisti aut quo senatus consulto huius generis - sunt enim innumerabilia - bene scriptas litteras decretum a senatu? Quod uerbum tibi non excidit, ut saepe fit, fortuito: scriptum, meditatum, cogitatum attulisti.
III
Hanc tibi consuetudinem plerisque in rebus bonis obtrectandi si qui detraxerit, quid tibi quod sibi quisque uelit non relinquetur? Quam ob rem conlige te placaque animum istum aliquando et mitiga: audi uiros bonos, quibus multis uteris; loquere cum sapientissimo homine, genero tuo, saepius quam ipse tecum: tum denique amplissimi honoris nomen obtinebis. An uero hoc pro nihilo putas in quo quidem pro amicitia tuam uicem dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris peruenire, ei qui primus sententiam dixerit neminem adsensum? quod etiam hodie futurum arbitror. Legiones abduci a Bruto. Quas? nempe eas quas ille a C. Antoni scelere auertit et ad rem publicam sua auctoritate traduxit. Rursus igitur uis nudatum illum atque solum a re publica relegatum uideri. Vos autem, patres conscripti, si M. Brutum deserueritis et prodideritis, quem tandem ciuem umquam ornabitis, cui fauebitis? nisi forte eos qui diadema imposuerint conseruandos, eos qui regni nomen sustulerint deserendos putatis. Ac de hac quidem diuina atque immortali laude Bruti silebo quae gratissima memoria omnium ciuium inclusa nondum publica auctoritate testata est. Tantamne patientiam, di boni! tantam moderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam! qui cum praetor urbanus esset, urbe caruit, ius non dixit, cum omne ius rei publicae recuperauisset, cumque concursu cotidiano bonorum omnium qui admirabilis ad eum fieri solebat praesidioque Italiae cunctae saeptus posset esse, absens iudicio bonorum defensus esse maluit quam praesens manu: qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam uiam patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae.
IV
Quamquam qui umquam aut ludi aut dies laetiores fuerunt quam cum in singulis uersibus populus Romanus maximo clamore et plausu Bruti memoriam prosequebatur? Corpus aberat liberatoris, libertatis memoria aderat: in qua Bruti imago cerni uidebatur. At hunc eis ipsis ludorum diebus uidebam in insula clarissimi adulescentis, Cn. Luculli, propinqui sui nihil nisi de pace et concordia ciuium cogitantem. Eundem uidi postea Veliae, cedentem Italia ne qua oreretur belli ciuilis causa propter se. O spectaculum illud non modo hominibus sed undis ipsis et litoribus luctuosum! cedere e patria seruatorem eius, manere in patria perditores! Cassi classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet, patres conscripti, in eam urbem redire ex qua illi abirent. Sed quo consilio redierim initio audistis, post estis experti. Exspectatum igitur tempus a Bruto est. Nam quoad uos omnia pati uidit, usus est ipse incredibili patientia: postea quam uos ad libertatem sensit erectos, praesidia uestrae libertati parauit. At cui pesti quantaeque restitit! Si enim C. Antonius quod animo intenderat perficere potuisset - at potuisset nisi eius sceleri uirtus M. Bruti obstitisset - Macedoniam, Illyricum, Graeciam perdidissemus; esset uel receptaculum pulso Antonio uel agger oppugnandae Italiae Graecia: quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non instructa solum sed etiam ornata tendit dexteram Italiae suumque ei praesidium pollicetur. Qui ab illo abducit exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium firmissimum adimit rei publicae. Equidem cupio haec quam primum Antonium audire, ut intellegat non D. Brutum quem uallo circumsedeat, sed se ipsum obsideri.
V
Tria tenet oppida toto in orbe terrarum; habet inimicissimam Galliam; eos etiam quibus confidebat alienissimos, Transpadanos; Italia omnis infesta est; exterae nationes a prima ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum et fortissimorum ciuium imperiis et praesidiis tenentur. Erat ei spes una in C. Antonio qui duorum fratrum aetatibus medius interiectus uitiis cum utroque certabat. Is tamquam extruderetur a senatu in Macedoniam et non contra prohiberetur proficisci, ita cucurrit. Quae tempestas, di immortales, quae flamma, quae uastitas, quae pestis Graeciae, nisi incredibilis ac diuina uirtus furentis hominis conatum atque audaciam compressisset! quae celeritas illa Bruti, quae cura, quae uirtus! Etsi ne C. quidem Antoni celeritas contemnenda est, quam nisi in uia caducae hereditates retardassent, uolasse eum, non iter fecisse diceres. Alios ad negotium publicum ire cum cupimus, uix solemus extrudere: hunc retinentes extrusimus. At quid ei cum Apollonia, quid cum Dyrrachio, quid cum Illyrico, quid cum P. Vatini imperatoris exercitu? Succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio. Certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat ullus, exercitus: cum Illyrico uero et cum Vatini legionibus quid erat Antonio? "At ne Bruto quidem": id enim fortasse quispiam improbus dixerit. Omnes legiones, omnes copiae quae ubique sunt rei publicae sunt: nec enim eae legiones quae M. Antonium reliquerunt Antoni potius quam rei publicae fuisse dicentur. Omne enim et exercitus et imperi ius amittit is qui eo imperio et exercitu rem publicam oppugnat.
VI
Quod si ipsa res publica iudicaret aut si omne ius decretis eius statueretur, Antonione an Bruto legiones populi Romani adiudicaret? Alter aduolarat subito ad direptionem pestemque sociorum ut, quacumque iret, omnia uastaret, diriperet, auferret, exercitu populi Romani contra ipsum populum Romanum uteretur; alter eam legem sibi statuerat, ut, quocumque uenisset, lux uenisse quaedam et spes salutis uideretur. Denique alter ad euertendam rem publicam praesidia quaerebat, alter ad conseruandam. Nec uero nos hoc magis uidebamus quam ipsi milites a quibus tanta in iudicando prudentia non erat postulanda. Cum VII cohortibus esse Apolloniae scribit Antonium, qui iam aut captus est - quod di duint! - aut certe homo uerecundus in Macedoniam non accedit ne contra senatus consultum fecisse uideatur. Dilectus habitus in Macedonia est summo Q. Hortensi studio et industria; cuius animum egregium dignumque ipso et maioribus eius ex Bruti litteris perspicere potuistis. Legio quam L. Piso ducebat, legatus Antoni, Ciceroni se filio meo tradidit. Equitatus qui in Syriam ducebatur bipertito alter eum quaestorem a quo ducebatur reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit; alterum in Macedonia Cn. Domitius adulescens summa uirtute, grauitate, constantia a legato Syriaco abduxit. P. autem Vatinius qui et antea iure laudatus a uobis et hoc tempore merito laudandus est aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum tradidit. Tenet igitur res publica Macedoniam, tenet Illyricum, tuetur Graeciam: nostrae sunt legiones, nostra leuis armatura, noster equitatus, maximeque noster est Brutus semperque noster, cum sua excellentissima uirtute rei publicae natus tum fato quodam paterni maternique generis et nominis.
VII
Ab hoc igitur uiro quisquam bellum timet qui, ante quam nos id coacti suscepimus, in pace iacere quam in bello uigere maluit? Quamquam ille quidem numquam iacuit neque hoc cadere uerbum in tantam uirtutis praestantiam potest. Erat enim in desiderio ciuitatis, in ore, in sermone omnium; tantum autem aberat a bello ut, cum cupiditate libertatis Italia arderet, defuerit ciuium studiis potius quam eos in armorum discrimen adduceret. Itaque illi ipsi si qui sunt qui tarditatem Bruti reprehendant tamen idem moderationem patientiamque mirantur. Sed iam uideo quae loquantur; neque enim id occulte faciunt. Timere se dicunt quo modo ferant ueterani exercitum Brutum habere. Quasi uero quicquam intersit inter A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum M. Bruti. Nam si quattuor exercitus ei de quibus dixi propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa reponatur? At enim ueteranis suspectum nomen est M. Bruti. Magisne quam Decimi? Equidem non arbitror. Etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas aequa, Decimo tamen eo iratiores erant ei qui id factum dolebant quo minus ab eo rem illam dicebant fieri debuisse. Quid ergo agunt nunc tot exercitus nisi ut obsidione Brutus liberetur? qui autem hos exercitus ducunt? Ei, credo, qui C. Caesaris res actas euerti, qui causam ueteranorum prodi uolunt.
VIII
Si ipse uiueret C. Caesar, acrius, credo, acta sua defenderet quam uir fortissimus defendit Hirtius, aut amicior causae quisquam inueniri potest quam filius! At horum alter nondum ex longinquitate grauissimi morbi recreatus quicquid habuit uirium, id in eorum libertatem defendendam contulit quorum uotis iudicauit se a morte reuocatum; alter uirtutis robore firmior quam aetatis cum istis ipsis ueteranis ad D. Brutum liberandum est profectus. Ergo illi certissimi idemque acerrimi Caesaris actorum patroni pro D. Bruti salute bellum gerunt, quos ueterani sequuntur; de libertate enim populi Romani, non de suis commodis armis decernendum uident. Quid est igitur cur eis qui D. Brutum omnibus opibus conseruatum uelint M. Bruti sit suspectus exercitus? An uero, si quid esset quod a M. Bruto timendum uideretur, Pansa id non uideret, aut, si uideret, non laboraret? Quis aut sapientior ad coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum diligentior? Atqui huius animum erga M. Brutum studiumque uidistis. Praecepit oratione sua quid decernere nos de M. Bruto, quid sentire oporteret, tantumque afuit ut periculosum rei publicae M. Bruti putaret exercitum ut in eo firmissimum rei publicae praesidium et grauissimum poneret. Scilicet hoc Pansa aut non uidet - hebeti enim ingenio est - aut neglegit: quae enim Caesar egit, ea rata esse non curat: de quibus confirmandis et sanciendis legem comitiis centuriatis ex auctoritate nostra laturus est.
IX
Desinant igitur aut ei qui non timent simulare se timere et prospicere rei publicae, aut ei qui omnia uerentur nimium esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignauia. Quae, malum! est ista ratio semper optimis causis ueteranorum nomen opponere? Quorum etiam si amplecterer uirtutem, ut facio, tamen, si essent adrogantes, non possem ferre fastidium. At nos conantis seruitutis uincla rumpere impediet si quis ueteranos nolle dixerit? Non sunt enim, credo, innumerabiles qui pro communi libertate arma capiant; nemo est praeter ueteranos milites uir qui ad seruitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur; potest igitur stare res publica freta ueteranis sine magno subsidio iuuentutis. Quos quidem uos libertatis adiutores complecti debetis: seruitutis auctores sequi non debetis. Postremo - erumpat enim aliquando uera et me digna uox! - si ueteranorum nutu mentes huius ordinis gubernabuntur omniaque ad eorum uoluntatem nostra dicta facta referentur, optanda mors est, quae ciuibus Romanis semper fuit seruitute potior. Omnis est misera seruitus; sed fuerit quaedam necessaria: ecquodnam principium optatius libertatis capessendae? An, cum illum necessarium et fatalem paene casum non tulerimus, hunc feremus uoluntarium? Tota Italia desiderio libertatis exarsit; seruire diutius non potest ciuitas; serius populo Romano hunc uestitum atque arma dedimus quam ab eo flagitati sumus.
X
Magna quidem nos spe et prope explorata libertatis causam suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate uitae periculo decertandum est. Non enim in spiritu uita est, sed ea nulla est omnino seruienti. Omnes nationes seruitutem ferre possunt: nostra ciuitas non potest, nec ullam aliam ob causam nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad dignitatem et ad uirtutem referremus. Ita praeclara est recuperatio libertatis ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. Quod si immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda uideretur quo diuturnior seruitus esset. Cum uero dies et noctes omnia nos undique fata circumstent, non est uiri minimeque Romani dubitare eum spiritum quem naturae debeat patriae reddere. Concurritur undique ad commune incendium restinguendum; ueterani quidem primi Caesaris auctoritatem secuti conatum Antoni reppulerunt; post eiusdem furorem Martia legio fregit, quarta adflixit. Sic a suis legionibus condemnatus inrupit in Galliam, quam sibi armis animisque infestam inimicamque cognouit. Hunc A. Hirti, C. Caesaris exercitus insecuti sunt; post Pansae dilectus urbem totamque Italiam erexit; unus omnium est hostis. Quamquam habet secum L. fratrem, carissimum populo Romano ciuem, cuius desiderium ferre diutius ciuitas non potest. Quid illa taetrius belua, quid immanius? qui ob eam causam natus uidetur ne omnium mortalium turpissimus esset M. Antonius. Est una Trebellius, qui iam cum tabulis nouis redit in gratiam; T. Plancus et ceteri pares: qui id pugnant, id agunt ut contra rem publicam restituti esse uideantur. Et sollicitant homines imperitos Saxae et Cafones, ipsi rustici atque agrestes, qui hanc rem publicam nec uiderunt umquam nec uidere constitutam uolunt, qui non Caesaris, sed Antoni acta defendunt, quos auertit agri Campani infinita possessio, cuius eos non pudere demiror, cum uideant se mimos et mimas habere uicinos.
XI
Ad has pestis opprimendas cur moleste feramus quod M. Bruti accessit exercitus? immoderati, credo, hominis et turbulenti: uidete ne nimium paene patientis. Etsi in illius uiri consiliis atque factis nihil nec nimium nec parum umquam fuit. Omnis uoluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio, tota mens auctoritatem senatus, libertatem populi Romani intuetur: haec habet proposita, haec tueri uolt. Temptauit quid patientia perficere posset: nihil cum proficeret, ui contra uim experiendum putauit. Cui quidem, patres conscripti, uos idem hoc tempore tribuere debetis quod a. d. XIII. kalendas Ian. D. Bruto C. Caesari me auctore tribuistis: quorum priuatum de re publica consilium et factum auctoritate uestra est comprobatum atque laudatum. Quod idem in M. Bruto facere debetis, a quo insperatum et repentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxiliorum magnae et firmae copiae comparatae sunt. Adiungendus est Q. Hortensius qui, cum Macedoniam obtineret, adiutorem se Bruto ad comparandum exercitum fidissimum et constantissimum praebuit. Nam de M. Apuleio separatim censeo referendum, cui testis est per litteras M. Brutus, eum principem fuisse ad conatum exercitus comparandi. Quae cum ita sint, quod C. Pansa consul uerba fecit de litteris quae a Q. Caepione Bruto pro consule adlatae et in hoc ordine recitatae sunt, de ea re ita censeo: "cum Q. Caepionis Bruti pro consule opera, consilio, industria, uirtute difficillimo rei publicae tempore prouincia Macedonia et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equitatus in consulum, senatus populique Romani potestate sint. id Q. Caepionem Brutum pro consule bene et e re publica pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque rei publicae bene gerendae fecisse; eam rem senatui populoque Romano gratam esse et fore; utique Q. Caepio Brutus pro consule prouinciam Macedoniam, Illyricum cunctamque Graeciam tueatur, defendat, custodiat incolumemque conseruet, eique exercitui quem ipse constituit, comparauit, praesit, pecuniamque ad rem militarem, si qua opus sit, quae publica sit et exigi possit, exigat, utatur, pecuniasque a quibus uideatur ad rem militarem mutuas sumat, frumentumque imperet operamque det ut cum suis copiis quam proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis Bruti pro consule intellectum sit, Q. Hortensi pro consule opera et uirtute uehementer rem publicam adiutam omniaque eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti pro consule coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae fuisse, Q. Hortensium pro consule recte et ordine exque re publica fecisse, senatuique placere Q. Hortensium pro consule cum quaestore proue quaestore et legatis suis prouinciam Macedoniam obtinere quoad ei ex senatus consulto successum sit."