Consideranti mihi et diligentius intuenti, et saepe alias, Faustine fili, uirtutis indagatrix expultrixque uitiorum, diuinarum particeps rerum philosophia uidebatur, et nunc maxime, cum naturae interpretationem et remotarum ab oculis rerum inuestigationem sibi uindicet. Nam cum ceteri magnitudine rei territi, eiusmodi laborem arduum et profundum existimarent, sola philosophia suum non despexit ingenium, nec indignam se existimauit, cui diuinarum et humanarum rerum disc[r]eptatio deferatur; sed concinere [accidere] tam bonas artes et eiusmodi operam cum ingenuitate professionis suae credidit, et congruere istius modi curam talibus studiis et moribus. Nam cum mundum homines eiusque penetralia corpore adire non possent, ut terreno domicilio relicto illas regiones inspicerent, philosophiam ducem nancti eiusque inuentis inbuti, animo peregrinari ausi sunt per caeli plagas, his itineribus quae exploratione acuminis sui peruia sapientiae solis cogitationibus uiderant, ut, cum ipsius interualli condicione a mundi uicinia natura nos secretos esse uoluisset, inmensitati tamen eius uolucrique curriculo cogitationum nostrarum nos pernicitas intimaret; facillimeque ea, de quibus origo eius est, anima diuinis suis oculis aspexit, agnouit, aliis etiam eius scientiam tradidit, ueluti prophetae quidam deorum maiestate conpleti effantur ceteris, quae diuini beneficio soli uident. Quare et eos, qui unius loci ingenia nobis qualitatesque describunt, aut moenia urbis aut alicuius amnis fluenta aut amoenitates et magnitudines montium, alia multa descripta ab aliis, plerique studiose legunt: Nysae iuga et penetralia Corcyci, et Olympi sacra, et Ossae ardua, alia huiuscemodi sola dumtaxat et singula extollunt. Quorum me miseret, cum tanto opere nec magnis et oppido paucis inexplebili admiratione capiuntur. Hoc illis euenire adeo non est mirabile, cum nihil maius suspexerint neque ad aliquid intenderint, quod maiore diligentia contemplandum esset. Ceterum si terrarum orbem omnemque mundum contemplari pariter aliquando potuissent, minus exiguas eius et singulas partes dignas laudibus credidissent, quibus esset uniuersitas conprehensa. Quare nos Aristotelen prudentissimum et doctissimum philosophorum et Theophrastum auctorem secuti, quantum possumus cogitatione contingere, dicemus de omni hac caelesti ratione, naturasque et officia conplexi et cur et quemadmodum moueantur explicabimus.
I
Mundus omnis societate caeli et terrae constat et eorum natura quae utriusque sunt; uel sic: mundus est ornata ordinatio dei munere, deorum recta custodia. Cuius cardinem - sic enim dixerim κέντρον - robustum et inmobilem genetrix atque altrix animantium omnium habet tellus, supernis omnibus, ut uideri potest, aeris liquiditate ad modum tegminis saeptis et opertis. Vltra deorum domus est, quod caelum uocamus: quod quidem diuinis corporibus onustum uidemus, pulcherrimis ignibus et perlucidis solis et lunae reliquorumque siderum, cum quibus fertur per orbem dierum noctiumque curriculis, agens et stellarum choros intermino lapsu, finem nulla aeui defectione factura. Sed cum omne caelum ita reuoluatur ut sphaera, eam tamen radicibus oportet teneri, quas diuina machinatio uerticibus adfixit, ut in tornando artifex solet forcipe materiam conprehensam reciproco uolumine rotundare; eos polos dicimus, a quibus, ueluti a cardinibus, directio quaedam profecta axis est dictus, diuisor et disterminator mundi, orbem terrae in medietate constituens. Verum hi uertices, quos inmobiles diximus, ita sunt ut supra caput alter adpareat ex parte boreae, qui septemtrionalis uocatur; alter antarcticus humo tegitur, umidus et austrinis uaporibus mollis. Sed caelum ipsum stellaeque caeligenae omnisque siderea conpago aether[a] uocatur, non, ut quidam putant, quod ignitus sit et incensus, sed quod cursibus rapidis semper rotetur, elementum non unum ex quattuor quae nota sunt cunctis, sed longe aliud, numero quintum, primum ordine, genere diuinum et inuiolabile.
II
Iam astrorum innumerabilis multitudo partim labitur cum orbis inerrantis regione, quam circulus ambit signifer, obliqua conplexione circumdatus, et signis XII inluminatus, partim errantibus stellis, quae neque priorum motus habent neque sane inter se similes et aequales, sed adfixae diuersis globis inordinatum, ut sic dixerim, ordinem seruant; aliaeque ultra sunt, aliae citra. Stellae, quae propter naturam eiusmodi nullis creduntur erroribus uagae, et infinitos numero greges ducunt et simplex aetheris dorsum alma et sacrata amoenitate lucis coronant. Septem uero deorum nominibus inlustres, totidem orbibus adfixae sunt et gradatim sibimet superlatae, ut superior inferiore sit maior, ac uicissim mutuis adhaesionibus nexae conplexu illius orbis, qui inerrabilis dicitur, continentur. Hic Phaenonis globus, quem appellamus Saturnum; post quem Phaethontis secundus est, quem Iouem dicimus: et loco tertio Pyrois, quam multi Herculis, plures Martis stellam uocant. Stilbon, cui quidam Apollinis, ceteri Mercuri nomen dederunt. Quintus Phosphorus, Iunonia, immo Veneris stella censetur. Deinde lolis est orbis et ultima omnium luna, altitudinis aetheriae principia disterminans, quae diuinas et inmortales uiuacitates ignium pascens, ordinatis ac semper aequalibus inuectionibus soluitur atque reparatur.
III
Post eam uero partem, quae sancti aetheris finibus coercetur, cuius mensa pensaque distinctio est et natura inmutabilis, regio est mortalis ac iam paene terrena, cuius primae sunt partes tenuiores et uaporatae, quippe cum finitimis aetheris adtingantur ardoribus, quantum maximis parua et quantum rapidis possunt pigriora contingi. Sed ex ea parte, quae curriculis finitimi inuritur solis, se iaculari atque emicare et scintillare flammae quaedam ostensae oculis nostris uidentur, quas Graeci cometas et docidas et bothynos appellant quasque labi et fluere frequenter uidemus, lucere facile faciliusque restingui. Exin inferioris aeris qualitas turbidior infunditur, cui permixtus est glacialis rigor; sed superioris uicinia claritatis et propinqui caloris adflatu nitescit ac sinceriore interdum luce uestitur. Huius saepe mutabilis conuertitur species, cum sit natura uitiabili: et in nubes cogitur et reciprocis flabris aperitur et nimbis uehementibus rumpitur, niuibus etiam et glacie inhorrescit et praecipiti grandique desuper uerberatur; turbinum flatibus typhonumque conflictu fit procellosa, sed telis fulminum et missilium caelestium iaculis ignescit.
IV
Aeri terra coniungitur eaque in se suscipit maria. Haec frequentatur animantibus, haec siluarum uiriditate uestitur, haec perennitate recreatur, haec fluminum frigidos lapsus nunc erroribus terrenis uehit, modo profundo in mari confundit; eadem infinitis coloribus floret, altitudine montium, camporum aequore, nemorum opacitate uariatur, sinuosis inflexa litoribus, distincta insulis, uilluis urbibusque conlucens, quas sapiens genus, homo communibus usibus fabricatur. Nec sum nescius, plerosque huius operis auctores terrarum orbem ita diuisisse: partem eius insulas esse, partem uero continentem uocauere, nescii omnem hanc terrenam inmensitatem Atlantici maris ambitu coerceri insulamque hanc unam esse cum insulis suis omnibus. Nam similes huic alias maiores et alias minores circumfundit Oceanus, quae tamen merito uidentur ignotae, cum ne hanc quidem, cuius cultore sumus, omnem peragrare possimus. Nam sicut hae insulae interfluuntur, quae sunt in nostro mari, ita illae in uniuerso salo fretis latioribus ambiuntur.
V
Elementorum inter se mutui nexus artis adfinitatibus inplicantur, et quinque coniuges copulae his ordinatae uicibus adtinentur, ut adhaereant et grauioribus leuiora: aquam in se habet tellus aut aqua, ut alii putant, uehit teram; aer ex aqua gignitur, ignis aeria densitate conflatur; aether uicissim ignesque illi inmortalis dei uiuacitate flammantur. Huius diuini ignis origine incensi per totius mundi conuexa inlustribus facibus ignescunt. Superna quapropter dii superi sedes habent, infima ceterorum animantium terrena possident genera, per quae serpunt et erumpunt et scatent flumina, fontes et maria, quae meatus et lacunas et origines habent in gremio terrarum. Ipsarum uero insularum, quae sunt in nostro mari, digna memoratu Trinacria est, Euboea, Cypros, Cyrnos atque Sardinia, Creta, Peloponnesos, Lesbos: minores autem aliae, ut naeuuli quidam, per apertas ponti sunt sparsae regiones, aliae Cyclades dictae, quae frequentioribus molibus adluuntur.
VI
Maria maiora sunt Oceanus et Atlanticum, quibus orbis nostri terminantur anfractus. Sed occiduarum partium mare per angustias oris artatum in artissimos sinus funditur et rursus a Columnis Herculis refusum, in inmensam latitudinem panditur, saepiusque coeuntibus terris, ueluti quibusdam fretorum ceruicibus, premitur et idem rursus cedentibus est terris inmensum. Primum igitur a Columnis nauigantibus dextrum latus duobus sinibus maximis cingitur, quorum primus duas Syrtes habet, alter inparibus quidem sinuatur figuris, sed in maxima diuisus est maria, quorum unum Gallicum dicitur, alterum Africum, quod quidem Aristoteles Sardiniense maluit dicere, tertium Adriaticum pelagus. His iungitur Siculum et post Creticum, eo indiscretis finibus Pamphylium, Assyrium, Aegyptium. Sed ante Aegaea et Myrtoa sunt maria. His sane uicinus est Pontus, sinus amplissimus maris nostri, cuius extremus recessus in Maeotim senescit; ex Hellesponti fonte concipitur uestibulumque eius Proponti[u]s uocatur. Ab ortu solis Oceanus est, Indicum et Persicum mare conferens. Hinc patescunt finitima Rubri maris, quae per angustas longinquasque faucis in Hyrcanium et Caspium flectuntur sinus, ultraque profundae uastitatis esse maria creduntur. Deinde paulatim Scythicum et Hibernium freta, et rursum mare, per quod Gallicum sinum atque Gaditanas Columnas circumuectus Oceanus orbis nostri metas includit.
VII
Sed in altera parte orbis iacent insularum aggeres maximarum, Britanniae duae, et Labeon et Hibernia, iis quas supra diximus [esse] maiores. Verum hae in Celtarum finibus sitae. Sunt minores uero ultra Indos, Probane atque Loxe. Multaeque aliae, orbis ad modum sparsae, hanc nostram insulam [id est hunc terrarum orbem], quam maximam diximus, ornamentis suis pingunt et continuatione ut quibusdam sertis coronant. At enim huius terrae, quam nos colimus, latitudo XL, prolixitas LXX milia stadiorum tenet. Sed in diuisione terrarum orbis Asiam et Europam et cum his uel, sicut plures, praeterea Africam accepimus. Europa ab Herculis columnis usque Ponticum et Hyrcanium mare ac flumen Tanain fines habet, Asia ab isdem angustiis Pontici maris usque ad alias angustias, quae inter Arabicum sinum et interioris ambitum pelagi iacent, constringiturque Oceani cingulo et societate nostri maris. Sed alii alio modo, ut quidam ab exordio Tanais ad ora Nili Asiae terminos metiuntur. Africam uero ab isthmo Rubri maris uel ab ipsi fontibus Nili oriri putandum eiusque in Gaditanis locis fines esse. Sed ipsam Aegyptum plerique Asiae, plures Africae adiungunt, ut insularum situs sunt qui cum finitimis locis conprehendunt et sunt qui in alia diuisione eas habendas putant. De mari satis dictum.
VIII
Terreni uero casus ita se habent. Exhalationes duas physici esse dicunt: tenues et frequentes uixque uisibilis ad superiora minari ex gremio telluris, nebularum agmina halitu amnium fontiumque constare, matutinis temporibus crassiora. Harum altera arida est atque fumo consimilis, quae terrenis eructationibus surgit, altera umida et egelida; hanc ex fluentis superioris uaporis natura ad se trahit; et ex hac quidem nebulae, rores, pruinae, nubila et imbres, nix atque grando generantur; de illa superiore, quam diximus siccam, uenti, animae atque flamina et fulmina atque aliae ignitorum telorum gignuntur plurimae species. Nebula constat aut ex ortu nubeculae aut ex eius reliquiis; est autem exhalatio uaporata et umore uiduata, aere crassior, nube subtilior, cui serenitas abolitionem infert. Nec aliud est serenitas, quam aer purgatus caligine et perspicue sincerus. Ros uero nocturnus umor est, quem tenuiter serenitas spargit.
IX
Glaciem dicimus umorem sereno rigore concretum. Huic est pruina consimilis, si mollitia roris matutinis frigoribus incanuit. Ergo aer actus in nubem nubilum denset et ea crassitudo aquarum fetu grauidatur. Imber exprimitur, cum inter se urguentur nubium densitates; totque diuersitatibus pluuiae cadunt, quot modis aer nubili condicionibus cogitur. Raritas enim nubium stillicida dispergit, quae concretae uehementius effundunt agmina largiora et eas aquas, quas imbres uocamus, a quibus hoc differunt nimbi, quod imber pluuia iugis est, nimbus autem quanto repentinus est, tanto uehementior, et quanto improuisior praecipitatio eius est, tanto breuiore casu restringitur. Niues autem colligi iactatione densarum nubium constat; nam priusquam in aquam defluant, fractae ac discissae spumas agitationibus suis faciunt et mox gelatus umor rigore frigoris inhorrescit. Haec cum, uictis nubibus, crebrior ad terram uenit, eam nos tempestatem ningorem uocamus. Grandinare uero tunc dicimus, cum aqua nubem lapidoso pondere et festinante perrumpit eademque ui et ad pernicitatem incitata et, cedente aeris molli liquore, praecipitata[m] indignatione uehementi humum uerberat.
X
Haec sat erit de iis quae udis elementis aquosisque contingunt. Verum aliae sunt passiones, cum impulsu frigidioris aeris uenti generantur.Nec enim aliud est nisi multum et uehemens in unum coacti aeris flumen. Hunc spiritum dicimus,licet spiritus ille etiam nominetur, qui animalia extrinsecus omnia [uitalia] tractus suis uitali et fecunda ope uegetat. Siccos et superioris mundi flatus uentos nominamus, auras uero umidos spiritus. Sed uentorum binae sunt species. Qui facti e telluris halitu constant, terrigenae nuncupantur; at illi qui excutiuntur e sinibus ἐγκολπίαι Graece sunt nominati. Consimiles his haberi oportet eos qui de fluminibus, lacubus et stagnis uel ruptis nubibus per aperta caeli manare adsolent, rursumque in crassam nubium speciem conglobantur, uel cum imber effusus concient flabra, quae ἐξυδρίαι Atticorum lingua uocitantur.
XI
Nunc nomina exsequemur regionesque uentorum. Euros oriens, boreas septemtrio, occidens Zephyros, austros medius dies mittit. Hos quattuor uentos alii plures interfl[u]ant. Nam quamuis eurus sit uentus orientis, idem tamen aparctias accipit[ur] nomen, cum eum oriens aestiuus effundit; apeliotes autem uocatur, cum aequidianis exortibus procreatur; eurus est, quando hiemalis ortus portis emittitur. Zephyrus uero, quem Romana lingua fauonium nouit, hic cum de aestiuis occiduis partibus surgit, iapygis nomine cieri solet; at ille qui propior est aequinoctiali plagae ... [notus] et quia, qui VII stellarum regione generatur, et huic uicinus est aparctias; hic [propior est] ... ad diem medium. Thrascias et argestes: sunt indidem flantes. Austrorum in nominibus illa est obseruata diuersitas; namque cum de abscondito polo flatus adueniunt, notus est, euronotus ille qui inter notum atque eurum medius effringit, ex alio latere libonotus e duobus unum facit.
XII
Excursores uenti habentur, qui directo spiritu proflant;flabris reciprocis caecias putatur esse. Et quidam hiemales habentur, ut noti; etesiae frequentiores sunt aestate, animis septemtrionis ac zephyri temperatis. Veris ornithiae uenti appellantur, aquilonum genus ex aere prosati, minore nisu, nec iugi perseuerantia spiritus perferentes. At enim procellosus flatus cataegis dicitur, quem praefractum possumus dicere, uentus qui, de superiore caeli parte submissus, inferiora repentinis inpulsibus quatiat. Turbo autem dicitur, qui repentinis flabris prosilit atque uniuersa perturbat. Vertex ille est uel, uti dicitur, pinea[s], cum torquetur humus arida et ab infimo erigitur ad summum. Anaphysemata Graeci uocant eos spiritus, qui de fundo uel hiatibus terrae explosi ad superna minari solent. Hi cum maiore ui torti sunt, fit procella terrestris; a Graecis prester nomen accepit. Sed cum tormentum illud ire pergit densasque et [t]umidas nubes prae se agit coactasque collidit, fit sonitus et intonat caelum, non secus ac si commotum uentis mare cum ingenti fragore undas litoribus inpingat.
XIII
At Favorinus, non ignobilis sapiens, haec de ventis refert: quattuor mundi plagas inparem numerum habere ventorum, eo quod ortus et occasus mutentur terna vice cum solis accessu, meridies et arctos isdem semper regionibus sint notatae. Ortus quippe accepimus aequinoctialem et solstitialem
XIV
Horum nomina plerique commutant de loco uel similitudine aliqua, ut Galli circium appellant a turbine eius et uertice, Apuli iapyga uentum ex Iapygiae sinu, id est ex ipso Gargano uenientem. Hunc caurum esse manifestum; nam et ex occiduo uenit et Vergilius eius sic meminit: Illam inter caedes pallentem morte futura fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri. Est etiam caecias uentus quem Aristoteles ait ad se trahere nubes et est adagium de eo tale:
ἕλκων ἐφ' αὑτὸν ὥστε καικίας νέφος.
Sunt etesiae et prodromi spirantes ex omni parte eo tempore aestatis, quo[d de] Canis oritur. Cato autem in libris Originum non circium, sed cercium dicit. Is uentus cercius, cum loquare, buccam inplet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit.
XV
Nunc de nubium praestigiis referam. Quando illa perfracta nubecula patefecerit caelum, ignescunt penetrabiles spiritus, emicatque lux clara; hoc dicitur coruscare. Et ordine quidem tonare prius oportet, postea coruscare. Quippe ubi nubes adflictrix ignem, ut ignifera saxa adtrita inter se, dat, obtutus uelocius inlustriora contingit, auditus, dum ad aures uenit, seriore sensu concipitur; ita prius coruscare caelum creditur et mox tonare; tum quod ignes, pernicitate sui claricantes, dicto citius nostrae uisioni conuibrant, sonus, aere uerberato, alterius indicio sentitur. Flamma uero illa, quam nubium adflictus excussit, si robustiore fuerit incendio, inpetu deuehitur in terras et fulminis habet nomen atque formidinem. Presteras uero nominamus, cum flammarum in illis minus fuerit. Sed si ignitum non erit fulmen, typhon uocatur. Sceptos generale omnibus quae e nubibus cadunt nomen est.
XVI
Atque, ut breuiter conprehendam cuncta generis eiusdem, eorum, quae eiusmodi praestigias humanis inferunt oculis, alia sunt quae speciem tantum spectaculi pariunt, alia quae nihil ab eo quod ostenderint mentiuntur. Fallunt imaginen irides et arcus et talia; uere uidentur cometae, fulgores et similia pleraque. Irin, uulgo arcum, esse aiunt, quando imago solis uel imago lunae umidam et cauam nubem densamque ad instar speculi colorat et medietatem orbis eius secat. Rhabdos autem generis eiusdem ad uirgae rigorem perlongum colorata nubecula dicitur. Alysis est catena quaedam luminis clarioris, per solis ambitum in se reuertens. Hanc et irida illud interest, quod iris multicolora est et semicirculo figurata proculque a sole atque luna, catena clarior est, astrumque ambit orbe incolumi, corona non discolora. Selas autem Graeci uocant incensi aeris lucem; horum pleraque iaculari credas [alia labi], stare alia. Iaculatio igitur tunc fieri putatur, cum aeris meatu atque inpulsu generatus ignis celeritate sua adlabitur cursumque rapidae festinationis ostendit. Statiua lux est, quam sterigmon illi uocant, sine cursu iugis et prolixa lux, stellaeque fluor et ignitus liquor, qui, cum latius panditur, cometes uocatur. Sed plerumque luces istae repentino ortae statim occidunt; aliae autem, ut se ostenderint, aliquantisper manent. Et sunt multa eiusmodi imaginum genera, quas Graeci faces et docidas et pithos et bothynos ad eorum similitudines, unde dicta sunt, nominant; et quaedam uespertina uel matutina sunt notiora; perrara de septemtrione uel meridie uideas; nihil horum quippe loci uel temporis in nascendo fidem potuit obtin[g]ere.
XVII
De aere tantum habuimus, quod diceremus. Sed non aquarum modo tellus in se fontis habet, uerum spiritu et igni fecunda est. Nam quibusdam sub terris occulti sunt spiritus et flant incendia indidem et suspirant, ut Liparae, ut Aetna, ut Vesuuius etiam noster solet. Illi etiam ignes, qui terrae secretariis continentur, praetereuntes aquas uaporant et produnt longinquitatem flammae cum tepidiores aquas reddunt, uiciniam cum feruentiores opposito incendio aquae uruntur, ut Phlegethontis amnis, quem poetae [s]ciunt in fabulis inferorum. At enim illos quis non admirandos spiritus arbitretur, cum ex his animaduertat accidere, ut eorum religione lymphantes alii sine cibo potuque sint, pars uero praesagiis effantes futura? quod in oraculis Delphicis est ceterisque. Vidi et ipse apud Hierapolim Phrygiae non adeo ardui montis uicinum latus natiui oris hiatu reseratum et tenuis neque editae marginis ambitu circumdatum. Siue illa, ut poetae uolunt, Ditis spiracula dicenda sunt, seu mortiferos anhelitus eos credi prior ratio est, proxima quaeque animalia et in aluum prona atque proiecta uenenati spiritus contagione corripiunt et uertice circumacta[s] interimunt. Antistites denique ipsos semiuiros esse, qui audeant propius accedere, ad superna semper sua ora tollentes; adeo illis cognitum est uim mali, ad inferiora aeris noxii crassitate densata, inferiores quoque facilius adire atque percellere.
XVIII
Saepe accidit ut natiui spiritus, per terrae concauas partes errantes, concuterent solida terrarum, saepius ut spiritus, crescente uiolentia et insinuantes se telluris angustiis nec inuenientes exitum, terram mouerent. Horum motuum tam uaria nomina quam diuersi ... Namque obliquis lateribus proxima quaeque iactantes et acutis angulis mobiles epiclintae graece appellantur; sed qui subsiliunt, excutientes onera et recuperantes directis angulis, brastae uocitantur; illi, qui abstrudere uidentur, hiÇematiae dicti[s]; quorum inpulsu dissilit tellus, rhectae sunt nominati. His passionibus contigit ut quaedam terrae expirent halitus, aliae uomant saxa, nonnullae caenum; sunt quae fontes pariunt insolentibus locis, peregrinorum fluminum sulcantes uias. Ostae sunt motus, quibus semel solum quatitur; palmatiae uero appellantur, quorum pauitatione illa quae trepidant sine inclinationis periculo nutabunt, cum directi tamen rigoris statum retinent. Mycetias uocatur taetri odoris inquietudo terrena. Audiuntur mugitus, interioribus gemitibus expressis, cum spiritus inualidus ad terram mouendam per aperta telluris inuentis itineribus progreditur.
XIX
His talibus marina sunt paria, cum fluctuum currentium mole nunc progressibus litora, nunc recursibus sinus caesi quatiuntur. Sentitur etiam caeli marisque cognatio, cum menstruis cursibus lunae detrimenta et accessus fretorum atque aestuum deprehenduntur. Verum enimuero ut, quatenus possum, de uniuersitate quod sentio breuiter absoluam, elementorum inter se tanta concordia est, aeris, maris atque terrae, ut admirari minus deceat, si illis eadem incommoda soleant ac secunda contingere,particulatim quidem rebus ortus atque obitus adferentia, uniuersitatem uero a fine atque initio uindicantia. Sed quibusdam mirum uideri solet, quod, quum ex diuersis atque inter se pugnantibus elementis mundi natura conflata sit, aridis atque fluxis, glacialibus et ignitis, tanto rerum diuortio nondum sit eius mortalitas dissoluta. Quibus illud simile satisfaciet, cum in urbe ex diuersis et contrariis corporata rerum inaequalium multitudo concordat; sunt enim pariter dites et egentes, adolescens aetas permixta senioribus, ignaui cum fortibus, [pessimi optimis congregati. Aut profecto quod res est fateantur, hanc esse ciuilis rationis admirandam temperantiam, cum quidem de pluribus una sit facta et similis sui tota, cum dissimilia membra sint [cum] receptrixque sit naturarum ad diuersa tendentium fortunarumque per uarias fines exitusque pergentium. Et, ut res est, contrariorum per se natura amplectitur et ex dissonis fit unus idemque concentus.
XX
Sic mare et femineum secus iungitur ac diuersus utriusque sexus ex dissimilibus simile animal facit; artesque ipsae, naturam imitantes, ex inparibus paria faciunt: pictura ex discordibus pigmentorum coloribus, atris atque albis, luteis et puniceis, confusione modica temperatis, imagines iis quae imitatur similes facit. Ipsa etiam musica, quae de longis et breuibus, acutis et grauioribus sonis constat, tam diuersis et dissonis uocibus, harmoniam consonam reddit; grammaticorum artes uide, quaeso, ut ex diuersis collectae sint litteris, ex quibus aliae sunt insonae, semisonantes aliae, pars sonantes: hae tamen mutuis se auxiliis adiuuantes syllabas pariunt, et de syllabis uoces. Hoc Heraclitus sententiarum suarum nebulis ab hunc modum est elocutus: Συλλάψιες ὅλα καὶ οὐχ ὅλα, συμφερόμενον διαφερόμενον, συνᾷδον διᾷδον· ἐκ πάντων ἓν, καὶ ἐξ ἑνὸς πάντα.
XXI
Sic totius mundi substantiam, initiorum inter se inparium conuentu[s], pari nec discordante consensu, natura ueluti musicam temperauit; namque uuidis arida et glacialibus flammida, uelocibus pigra, directis obliqua confu[n]dit unumque ex omnibus et ex uno omnia, iuxta Heraclitum, constituit. Terramque et mare et caelum solis orbe et lunae globo ceterisque orientium et conditorum siderum facibus orauit, una illa potestate mixta, quam quidem cunctis constat inplicatam, dum inconfusa, dum libera elementorum substantia, ignis, aquae, aeris, terrae, ex quibus huius sphaerae conuexa et disparibus qualitatibus naturae conflata, adacta est fateri concordiam, et ex ea salutem operi machinata. Principiorum igitur consensus sibi concordiam peperit, perseuerantiam uero amicitiae inter se elementis dedit specierum ipsarum aequa partitio, et dum in nullo alia ab alia uincitur, modo uel potesate. Aequalis quippe omnium diuersitas, grauissimorum, leuissimorum, feruentium, frigidorum, docente ratione naturae, diuersis licet rebus, aequalitatem deferre concordiam, concordiam omni[a]parentis mundi amoenitatem aeternitatemque repperisse.
XXII
Quid enim mundo praestantius? Lauda, quam putas, speciem: portio a te laudabitur mundi; admirare, quam uoles, temperantiam, ordinationem, figuram: hic et per hunc illud quodcumque est inuenietur esse laudandum. Nam quid, oro te, ornatum atque ordinatum uideri potest, quod non ab ipsius exemplo imitat[ur]a sit ratio? Vnde κόσμος graece nomen accepit. Euntibus sole atque luna ceteraque luce siderea per easdem uias, custoditis temporum uicibus nec ullius erroris interiectione, confusis, digeruntur tempora et rursus incipiunt pulchraeque et fecundae horae procreantur, nunc aestiuos uapores reuoluentes, nunc pruinas hiemis circum referentes; dierum etiam noctiumque curriculis ordiuntur menses, menses texunt annos, anni seriem conficiunt saeculorum. Et hic quidem mundus magnitudine inmensus curbisus rapidus, splendore perlucidus, ualenti habitudine, pubertate iuuenali [causa]. Hic animalium nantium atque terrestrium, pinnigerarumque cunctarum distinxit genera, species separauit fixitque leges uiuendi atque moriendi. Ex hoc animantia uitalis spiritus ducunt. Hinc illi statis cursibus temporum euentus, qui admirationi solent esse, cum uel ter se uentorum proelia ciuntur, uel disiectis nubibus fulminat caelum et tempestates inter se serenae hibernaeque confligunt, micant ignes, imbres rumpuntur, et rursus, placatis omnibus, amoena laetitia mundi reseratur.
XXIII
Videas et uiridantibus comis caesariatam esse terram et scatebris fontium manantem, et aquarum agminibus concientem, parientem atque educantem, nec occasibus fatigari, nec saeculis anilitari, excussam erumpentibus semper tam pigris quam mouentibus faecibus, aquarum saepe adluuionibus mersam, flammarum per partes uoracitate consumptam. Quae tamen illi cum regionaliter uideantur esse pestifera, ad omnem saluaria sunt et ad redintegrationem eius ualent; et cum mouetur, profecto spirat illos spiritus, quibus clausis et effugia quaerentibus moueba[n]tur, imbribus etiam madefacta non solum ad educandos fetus suos opimatur, uerum etiam pestifera contagione proluitur. Flabris autem spirantium aurarum grauiores et minus puri aeris spiritus differuntur atque purgantur. Tepores frigus glaciale mitificant et brumalis austeritas terrestrium uiscerum uenas remittit. Et pars gignentium, alia adolescentium, cetera occidentium uices sustinent sorsque nascentium obitorum loco pullulat et occidentium numerus nascentibus locum pandit.
XXIV
Restat, quod caput est sermonis huius, ut, super mundi rectore uerba faciamus. Indigens quippe orationis huius uidebatur ratio, nisi de mundo disputantes, etsi minus curiose, at quoquo modo possemus ... diceremus. De rectore quippe omnium non, ut ait ille, silere melius est, sed uel parum dicere. Vetus opinio est atque cogitationes omnium hominum penitus insedit, deum [esse] originis haberi auctorem deumque ipsum salutem esse et perseuerantiam earum, quas effecerit, rerum. Neque ulla res est tam praestantibus uiribus, quae eius uiduata auxilio sui natura contenta sit. Hanc opinionem uates secuti profiteri ausi sunt, omnia Ioue plena esse, cuius praesentiam non iam cogitatio sola, sed oculi et aures et sensibilis substantia conprehendit. At haec conposita est potestati, non autem mai etati dei conueniens oratio. Sospitator quidem ille et genitor est omnium, qui ad conplendum mundum nati factique sunt; non tamen ut corporei laboris officio orbem istum manibus suis instruxerit, sed qui quadam infatigabili prouidentia et procul posita cuncta contingit, et maximis interuallis disiuncta conplectitur.
XXV
Nec ambigitur eum praestantem ac sublimem sedem tenere et poetarum laudibus nomen eius consulum ac regum nuncupationibus praedicari et in arduis arcibus habere solium consecratum. Denique propiores quosque de potestate eius amplius trahere: corpora illa caelestia, quanto finitima sunt ei, tanto amplius de deo capere; multo minus, quae ab illis sunt secunda, et ad haec usque terrena pro interuallorum modo indulgentiarum dei ad nos usque beneficia peruenire. Sed cum credamus deum per omnia permeare et ad nos et [ad] ultra potestatem sui numinis tendere, quantum abest uel inminet, tantum existimandum est eum amplius minusuae rebus utilitatis dare. Qua[m] re[m] rectius est atque honestius sic arbitrari: summam illam potestatem, sacratam caeli penetralibus, et illis qui longissime separentur, et proximis, una et eadem ratione et per se et per alios opem salutis adferre, nec penetrantem atque adeuntem specialiter singula nec indecore adtrectantem comminus cuncta. Talis quippe humilitas deiecti et minus sublimis officii, ne cum homine quidem conuenit, qui sit uel paululum conscientiae celsioris. Militiae principes et curiae proceres et urbium ac domorum rectores dico numquam commissuros esse, ut id suis manibus factum uelint, quod sit curae leuioris fuscioris quodque possint nihilo sequius facere dominorum imperia ministeria seruulorum. Exemplo quale sit istud intellege.
XXVI
Cambyses et Xerxes, et Darius potentissimis reges fuerunt; horum praepotentiam, quam ex opibus collegerant, lenocinium uitae effecerat celsiorem, cum eorum alter, apud Susam et Ecbatanas ut in fano quodam sacratus, nulli temere notitiam oris sui panderet, sed esset circumsaeptus admirabili regia, cuius tecta fulgerent eboris niue, argenti luce, flammis ex auro uel electri claritate. Limina uero alia prae aliis erant; interiores fores exteriores ianuae muniebant portaeque ferratae et muri adamantina firmitate. Ante fores uiri fortes stipatoresque regalium laterum tutela peruigili custodiam per uices sortium sustinebant.Erant inter eos et diuisa officia; in comitatu regio armigeri quidam, at extrinsecus singuli custodes locorum erant et ianitores et atrienses. Sed inter eos aures regiae et imperatoris oculi quidam homines uocabantur. Per quae officiorum genera rex ille deus esse ab omnibus credebatur, cum omnia quae ubique gererentur [quae] ille otacustarum relatione discebat. Dispensatores pecuniae, quaestores uectigalium, tribunos aerarios habebat; alios et alios praefecerat ceteris muneribus: alii uenatibus ugendis prouinciam nacti, pars domibus et urbibus praefecti putabantur et ceteri, perpetuis magnisque curis, obseruationi singularum rerum adpositi erant. Sed omne Asiaticum regnum ab occidente Hellespontus terminabat, ab ortu gens inchoabat Indorum; duces ac satrapae ubique dispositi et permixta locis omnibus mancipia regalia. Ex eo numero erant excursores diurni atque nocturni, exploratores ac nuntii et specula[to]rum incensores adsidui; tum horum per uices incensae faces, ex omnibus regni sublimibus locis, in uno die imperatori significabant quod erat scitu opus.
XXVII
Igitur regnum illud ita conponi oportet cum mundi aula, ut inter se conparantur summus atque exsuperantissimus diuum et homo ignauus et pessimus. Quod si cui uiro uel cuilibet regi indecorum est per semetipsum procurare omnia quae perficere uult, multo magis de[e]o inconueniens erit. Quare sic putandum est eum maxime dignitatem maiestatemque retinere, si ipse in solio residat altissimo, eas autem potestates per omnes partes mundi orbisque dispendat, quae sint penes solem ac lunam cunctumque caelum; horum enim cura salutem terrenorum omnium gubernari. Nec multis opus est nec partitis hominum conseruitiis, quibus propter ignauiam adpositum est pluribus indigere. An non eiusmodi conpendio machinatores fabricarum astutia unius conuersionis multa et uaria pariter administrant? En! etiam illi, qui in ligneolis hominum figuris gestus mouent, quando filum membri, quod agitari uolent, traxerint, torquebitur ceruix, nutabit caput, oculi uibrabunt, manus ad[que] ministerium praesto erunt nec inuenuste totus uidebitur uiuere. Haud secus etiam caelestis potestas, cum initium sciente et salutifera opera mouerit, ab imo ad secundum et deinceps ad proximum et usque ad supremum adtactu continuo uim suae maiestatis insinuat, aliud alio commouetur motusque unius alteri mouendi se originem tradit. Mundo equidem consentiunt, non una, sed diuersa uia et plerumque contraria.
XXVIII
Sed prima remissione ad motum data simplicique inchoato principio, inpulsibus mutuis, ut supra dictum est, mouentur quidem omnia, sed ita ut, si quis sphaeram et quadratum et cylindrum et alias figuras per procliue simul iaciat, deferentur quidem omnia, sed non eodem genere mouebuntur. Nec illud dissimile exemplum uideri oportet, si quis pariter patefacto gremio animalis simul abire patiatur, uolucrum, natatilium atque terrestrium; enimuero ad suum locum quaeque, duce natura, properabunt: pars aquam repetent, illa inter cicures atque agrestes legibus et institutis suis adgregabuntur, ibunt per aeris uias praepetes, quibus hoc natura largita est; atquin una ab humano sinu abeundi facultas concessa omnibus fuerat.
XXIX
Sic natura mundi est constituta. Nam cum omne caelum ,simplici circumactu uoluatur nocte diunque distinctum, diuersis mensurarum aequalitatibus separatum, quamuis una omnia sphaera concluserit, incrementis tamen globi sui, decisione luminis menstrua tempora luna significat et caeli spatium sol annua reuersione conlustrat eiusque comites amoenus Lucifer et com[mun]is Cyllenius. Stella etenim Pyrois, Mauortium sidus, circuli sui biennio conficit spatia; Iouis clarum fulgagensque sexies eadem multiplicat cursibus suis tempora, quae Saturnus sublimior XXX spatiis annorum circumerrat. Verum inter haec una mundi conuersio unusque reuersionis est orbis et unus concentus atque unus stellarum chorus ex diuersis occasibus ortibusque. Hoc ornamentum et uelut monile kosmos rectissime Graeca lingua significat. At enim ut in choris, cum dux [carmini] hymno praecinit, concinentium uulgus uirorum et feminarum, mixtis grauibus et acutis clamoribus, unam harmoniam resonant, sic diuina mens mundanas uarietates ad instar unius concentionis releuat. Nam cum caelum confixum uaporatis et radiantibus stellis inerranti cursu feratur et reciprocis itineribus astra consurgant, sol quidem omnituens ortu suo diem pandit, occasu noctem reducit conditusque uel relatus per plagas mundi IV temporum uices mutat. Hinc tempestiui imbres et spiritus haud infecundi, hinc alimenta roris et cetera[rum], quae accidere deus his mundi mediis partibus uoluit. His adpositi sunt torrentium cursus et tumores undarum emicationesque siluarum, frugalis maturitas, fetus animalium, educationes etiam atque obitu singulorum.
XXX
Cum igitur rex omnium et pater, quem tantummodo animae oculis nostrae cogitationes uident, machinam omnem iugiter per circuitum suis legibus terminatam, claram et sideribus relucentem speciesque innumeras modo propalam, saepe conectas, ab uno, ut supra dixi, principio agitari iubet, simile istuc esse bellicis rebus hinc liceat arbitrari. Nam cum tuba bellicum cecinit, milites clangore incensi alius accingitur gladio, alius clipeum capit, ille lorica se induit, hic galea caput uel crura ocreis inuoluit et equum temperat frenis et iugales ad concordiam copulat; et protinus unusquisque conpetens capessit officium: uelites excursionem adornant, ordinibus principes curant, equites cor[di]nibus praesunt, ceteri negotia quae nacti sunt agitant cum interea unius ducis imperio tantus exercitus paret, quem praefecerit, penes quem est summa rerum. Non aliter diuinarum et humanarum rerum status regitur, quando uno moderamine contenta omnia pensum sui operis agnoscunt curatque omnibus occulta uis, nullis oculis obuia, nisi quibus mens aciem suae lucis intendit.
XXXI
Nec tamen hoc uel illi ad moliendum uel nobis ad intelligendum obest. De inferiore licet imagine capiamus exempla. Anima in homine non uidetur et tamen fateantur omnes necesse est huius opera omnia quae per hominem praeclara fiunt prouenire nec ipsius animae qualitatem ac figuram oculis occurrere, sed momentis ab ea gestarum rerum intellegi, qualis et quanta sit. Omne quippe humanae uitae praesidium ingenio eius est paratum: cultus agrorum ususque frugum, artificum sollertia, prouentus artium, commoditates uitae humanae. Quid de legibus dicam, quae ad mansuefaciendos homines inuentae sunt? quid de ciuilibus institutis ac moribus, qui nunc populorum otiosis conuentibus frequentantur, *et* asperitate bellorum* pacata, mitigantur quiete? Nisi forte tam iniustus rerum aestimator potest esse, qui haec eadem de deo neget, quem uideat esse uiribus exsuperantissimis, augustissima specie, inmortalis aeui, genitorem uirtutum ipsamque uirtutem. Vnde nihil mirum est, si mortales oculi non capiunt eius adspectum, quando diuinorum operum uestigiis sit perspicuus atque manifestus.
XXXII
Ceterum ea, quae uel caelo accidere oculis aduertimus et terra et aqua fieri, dei etiam illa credenda sunt. Quidni? [de] uerum eius cui tutela mundi huius et cura est, de quo Empedocles prudenter his uerbis sensit:
Πάνθ' ὅσα τ' ἦν, ὅσα τ' ἔσθ', ὅσα τ' ἔσται ὀπίσσω
Δένδρεά τ' ἐβλάστησε καὶ ἀνέρες ἠδὲ γυναῖκες,
Θῆρές τ' οἰωνοί τε καὶ ὑδατοθρέμμονες ἰχθῦς.
Phidian illum, quem fictorem probum fuisse tradit memoria, uidi ipse in clipeo Mineruae, quae arcibus Atheniensibus praesidet, oris sui similitudinem conligasse, ita ut, si quis olim artificis uoluisset exinde imaginem separare, soluta conpage simulacri totius incolumitas interiret. Ad hoc instar mundi salutem, tuetur deus, aptam et reuinctam sui numinis potestate.
XXXIII
Huius locum si quaerimus, neque finitimus est terrae contagionibus nec tamen medius in aere turbido, uerum in mundano fastigio, quem Graeci ouranon recte uocant, ut qui sit altitudinis finis. Olympon etiam idem illa ratione eum nominant, quem ab omni fuscitate ac perturbatione uident liberum. Neque enim caliginem nubium recipit uel pruinas et niues sustinet nec pulsatur uentis nec imbribus caeditur. Haec enim nec Olympo, qui est celsitudinis summae, contingere poeta his uerbis cecinit:
Οὔλυμπόνδ' ὅθι φασὶ θεῶν ἕδος ἀσφαλὲς αἰεὶ
Ἔμμεναι· οὔτ' ἀνέμοισι τινάσσεται οὔτε ποτ' ὄμβρῳ
Δεύεται οὔτε χιὼν ἐπιπίλναται, ἀλλὰ μάλ' αἴθρη
Πέπταται ἀννέφελος, λευκὴ δ' ἐπιδέδρομεν αἴγλη.
Hanc opinionem communis mos et hominum obseruationes secutae adfirmant superiora esse deo tradita. Namque habitus orantium sic est ut manibus extensis ad caelum precemur. Romanus etiam poeta sic sensit: Aspice hoc sublime candens, quem inuocant omnes Iouem. Vnde illa, quae uidentur suntque omnibus praestantiora, easdem sublimitates regionum tenent, astra caelestia et mundi lumina; ac merito illis ordine licet perpetuo frui nec diuersis *spatiis* et temporibus obseruantissimam legem suorum aliquando itinerum mentiuntur.
XXXIV
Terrena omnia mutationes et conuersiones, postremo interitus habent. Namque inmodicis tremoribus terrarum dissiluisse humum et interceptas urbes cum populis saepe cognouimus. Audimus etiam abruptis imbribus prolutas esse totas regiones; illas etiam, quae prius fuerint continentes, hospitibus atque aduenis fluctibus insulatas, alias, desidia maris, pedestri accessu peruias factas. Quid? qui uentis et procellis ciuitates euersas esse meminerunt? Quid? cum incendia de nubibus emicarunt? cum orientis regiones Phaethontis ruina, ut quidam putant, conflagratae perierunt? in occidentis plagis scaturrigines quaedam ac proluuiones easdem strages dederunt? Sic ex Aetnae uerticibus quondam effusis crateribus diuino incendio per decliuia, torrentis uice, flammarum flumina cucurrerunt. In quo periculi uertice egregium pietatis meritum fuisse cognouimus.Namque eos qui, principio fragoris territi, sensum tamen clementiae misericordiaeque retinebant et grandaeuos parentes ereptos uolucri clade suis ceruicibus sustinebant, illa flammarum fluenta, diuino separata discidio, quasi duo flumina ex uno fonte manantia, locum illum ambire maluerunt obsidione innocenti, ubi erant boni baiuli religiosis sarcinis occupati.
XXXV
Postremo, quod est in triremi gubernator, in curru rector, praecentor in choris, lex in urbe, dux in exercitu, hoc est in mundo deus, nisi quod ceteris aerumnosum et multiplex et curarum innumerabilium uidetur esse hoc ipsum, alicuius officii principem fieri, deo uero nec tristis nec onerosa est imperii sui cura. Namque inmobilis circumfert et regit cuncta[s], naturas formasque diuersis regionibus commouens, ut est lex ciuitatis semel promulgata, perpetuis obseruationum rationibus fixa, ipsa quidem inmutabilis, at eius arbitrio parentium mentes agitantur nutuque eius et dominatione flectuntur: ex scitis eius magistratus tribunalia, principia milites frequentabunt, recuperatores iudiciis praesidebunt, decuriones et quibus ius est dicendae sententiae ad consessum publicum commeabunt; et alius ad Minuciam frumentatum uenit et aliis in iudiciis dies dicitur;reus purgandi se necessitate, insectandi studio accusator uenit; ille moriturus ad supplicii locum dicitur, hic ad conuiuii repotia [et] uespertinus comisator aduentat. Sunt et publicarum epularum apparatus et lectisternia deorum et dies festi, ludi scaenici ludique circenses; diis sacrificatur, Geniis ministratur, obitis libatione profunditur aliusque alio fungitur munere parentque omnes iussis legum et communis imperii. Videasque illam ciuitatem pariter spirantem Panchaeis odoribus et graueolentibus caenis, resonantem hymnis et carminibus et canticis, eandem etiam lamentis et ploratibus heiulantem.
XXXVI
Ad hunc modum res agi et in mundo aestimemus; lex illa uergens ad aequitatis tenorem sit deus, nulla indigens correctione mutabili. Quippe sic et mundi uniuersitas regitur, dum speculatur ad omnia rector eius atque inmutabiliter incumbit spargiturque uis illa seminibus inclusa per naturas omnium speciesque et genera digesta. Sic faciles uitium lapsus et palmarum ardua, persicorum rubor, laeuitas mali gignitur, dulcitas fici; et quae infelicia propter infecunditatem uocamus, tamen utilia sunt alio pacto: platani, ut ait poeta, umbras potantibus ministrantes et acuta pinus et rasiles buxi, odora laurus, cupressorum odoratius lignum; tandem omnium animalius agrestium et cicurum, pinnatarum et pedestrium et aquatilium natura gignitur, nutritur, absumitur, parens caelestibus institutis: pan gar hempeton plegei nemetai, ut Heraclitus ait.
XXXVII
Et cum sit unus, pluribus nominibus cietur, specierum multitudine, quarum diuersitate fit multiformis uis. Idem ab iuuando Iuppiter dictus, quem Zena Graeci, quod uitae nostrae auctor sit, rectissime appellant. Saturnum etiam illi Kronon, quasi chronon quendam, incoeptum ab origine, interminum ad finem tempus appellant. Fulgurator et tonitrualis et fulminator, etiam imbricitor, et item dicitur serenator; et plures eum frugiferum uocant, multi urbis custodem, alii, hospitalem, amicalem et omnium officiorum nominibus appellant. Est militaris, est triumphator et propagator, tropaeophorus; et multo plura eiusmodi apud haruspices et Romanos ueteres inueneris. Orpheus uero hanc effari potestatem uolens, his de eo uerbis canit:
Ζεὺς πρῶτος γένετο, Ζεὺς ὕστερος, ἀρχικέραυνος·
Ζεὺς κεφαλή, Ζεὺς μέσσα· Διὸς δ' ἐκ πάντα τέτυκται.
Ζεὺς πυθμὴν γαίης τε καὶ οὐρανοῦ ἀστερόεντος.
Ζεὺς ἄρσην τρέφετο, Ζεὺς ἄμβροτος ἔπλετο νύμφη.
Ζεὺς πνοιὴ πάντων, Ζεὺς ἀκαμάτου πυρὸς ὁρμή.
Ζεὺς πόντου ῥίζα, Ζεὺς ἥλιος ἠδὲ σελήνη.
Ζεὺς βασιλεύς, Ζεὺς ἀρχὸς ἁπάντων ἀρχικέραυνος·
Πάντας γὰρ κρύψας αὖθις φάος ἐς πολυγηθές
Ἐκ καθαρᾶς κραδίης ἀνενέγκατο μέρμερα ῥέζων.
XXXVIII
Fatum autem Graeci εἱμαρμένην a tractu quodam inuicem causarum se continentium uolunt dici, decretum idem πεπρωμένην dicunt, quod omnia in hoc statu rerum definita sint nec sit in hoc mundo aliquid interminatum; idem fatum μοῖραν uocant, quod ex partibus constet; hinc ἔννομον, quod unicuique adtributio sua sit adscripta. Ἀδράστεια denique est ineffugibilis necessitas ultionis. Sed tria Fata sunt, numerus cum ratione temporis faciens, si potestatem earum ad eiusdem similitudinem temporis referas. Nam quod in fuso perfectum est praeteriti temporis habet speciem, et quod torquetur in digitis momenti praesentis indicat spatia, et quod nondum ex colo tractum est subactumque cura digitorum, id futuri et consequentis saeculi posteriora uidetur ostendere. Haec illis condicio; et nominum eiusdem proprietate contingit, ut sit Atropos praeteriti temporis fatum, quod ne deus quidem faciet infectum; futuri temporis Lachesis a fine cognominata, quod etiam illis quae futura sunt finem suum deus dederit. Clotho praesentis temporis habet curam, ut ipsis actionibus suadeat, ne cura sollers rebus omnibus desit. Deum uero ire per omnes Terrasque tractusque maria caelumque profundum non frustra arbitrabitur, qui audiet Platonis haec uerba: "deus namque, sicut uetus", inquit, "continet ratio, principia et fines et media rerum omnium penetrat atque inlustrat ac curru uolucri superfertur; eundem deum ultrix Necessitas semper et ubique comitatur, eorum qui a sacra lege discesserint uindex futura; quam faciet ille mitificam, qui statim a tenero et ipsis incunabulis intellexit, extimuit eique se totum dedit atque permisit".