CORNELII NEPOTIS - DE EXCELLENTIBVS DVCIBVS EXTERNARVM GENTIVM - THEMISTOCLES

I

Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. Huius uitia ineuntis adulescentiae magnis sunt emendata uirtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur. Sed ab initio est ordiendus. Pater eius Neocles generosus fuit. Is uxorem Acarnanam ciuem duxit, ex qua natus est Themistocles. Qui cum minus esset probatus parentibus, quod et liberius uiuebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est. Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nam cum iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae, diligentius amicis famaeque seruiens. Multum in iudiciis priuatis uersabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur; celeriter quae opus erant reperiebat, facile eadem oratione explicabat. Neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, uerissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat. Quo factum est, ut breui tempore illustraretur.

II

Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo; ad quod gerendum praetor a populo factus non solum praesenti bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit ciuitatem. Nam cum pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo, ut ea pecunia classis centum nauium aedificaretur. Qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. In quo cum diuitiis ornauit, tum etiam peritissimos belli naualis fecit Athenienses. Id quantae saluti fuerit uniuersae Graeciae, bello cognitum est Persico. Nam cum Xerxes et mari et terra bellum uniuersae inferret Europae, cum tantis eam copiis inuasit, quantas neque ante nec postea habuit quisquam: huius enim classis mille et ducentarum nauium longarum fuit, quam duo milia onerariarum sequebantur, terrestris autem exercitus septingenta peditum, equitum quadringenta milia fuerunt. Cuius de aduentu cum fama in Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam, miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus suis. Deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent. Id responsum quo ualeret cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis, ut in naues se suaque conferrent: eum enim a deo significari murum ligneum. Tali consilio probato addunt ad superiores totidem naues triremes suaque omnia, quae moueri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportant: arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu ac sacra procuranda tradunt, reliquum oppidum relinquunt.

III

Huius consilium plerisque ciuitatibus displicebat et in terra dimicari magis placebat. Itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non paterentur. Hi uim hostium non sustinuerunt eoque loco omnes interierunt. At classis communis Graeciae trecentarum nauium in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium inter Euboeam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit. Angustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circuiretur. Hic etsi pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat periculum, ne, si pars nauium aduersariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur periculo. Quo factum est, ut ab Artemisio discederent et exaduersum Athenas apud Salamina classem suam constituerent.

IV

At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque nullis defendentibus, interfectis sacerdotibus, quos in arce inuenerat, incendio deleuit. Cuius flamma perterriti classiarii cum manere non auderent et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit et uniuersos pares esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirmabat. Quem cum minus quam uellet moueret, noctu de seruis suis quem habuit fidelissimum ad regem misit, ut ei nuntiaret suis uerbis, aduersarios eius in fuga esse: qui si discessissent, maiore cum labore et longinquiore tempore bellum confecturum, cum singulos consectari cogeretur: quos si statim aggrederetur, breui uniuersos oppressurum. Hoc eo ualebat, ut ingratis ad depugnandum omnes cogerentur. Hac re audita barbarus, nihil doli subesse credens, postridie alienissimo sibi loco, contra opportunissimo hostibus adeo angusto mari conflixit, ut eius multitudo nauium explicari non potuerit. Victus ergo est magis etiam consilio Themistocli quam armis Graeciae.

V

Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiam tum iis opprimere posset hostes; iterum ab eodem gradu depulsus est. Nam Themistocles, uerens ne bellare perseueraret, certiore, eum fecit id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolueretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit. Itaque qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus triginta in Asiam reuersus est seque a Themistocle non superatum, sed conseruatum iudicauit. Sic unius uiri prudentia Graecia liberata est Europaeque succubuit Asia. Haec altera uictoria, quae cum Marathonio possit comparari tropaeo. Nam pari modo apud Salamina paruo numero nauium maxima post hominum memoriam classis est deuicta.

VI

Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor in pace. Cum enim Phalerico portu neque magno neque bono Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piraei portus constitutus est isque moenibus circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret. Idem muros Atheniensium restituit praecipuo suo periculo. Namque Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum excursiones, qua negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem muros habere, ne essent loca munita, quae hostes possiderent, Athenienses aedificantes prohibere sunt conati. Hoc longe alio spectabat atque uideri uolebant. Athenienses enim duabus uictoriis, Marathonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentis erant consecuti, ut intellegerent Lacedaemonii de principatu sibi cum iis certamen fore. Quare eos quam infirmissimos esse uolebant. Postquam autem audierunt muros instrui, legatos Athenas miserunt, qui id fieri uetarent. His praesentibus desierunt ac se de ea re legatos ad eos missuros dixerunt. Hanc legationem suscepit Themistocles et solus primo profectus est: reliqui legati ut tum exirent, cum satis altitudo muri exstructa uideretur, praecepit: interim omnes, serui atque liberi, opus facerent neque ulli loco parcerent, siue sacer siue priuatus esset siue publicus, et undique, quod idoneum ad muniendum putarent, congererent. Quo factum est, ut Atheniensium muri ex sacellis sepulcrisque constarent.

VII

Themistocles autem, ut Lacedaemonem uenit, adire ad magistratus noluit et dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam interponens se collegas exspectare. Cum Lacedaemonii quererentur opus nihilo minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti. A quibus cum audisset non multum superesse munitionis, ad ephoros Lacedaemoniorum accessit, penes quos summum erat imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata: quare aequum esse illos uiros bonos nobilesque mittere, quibus fides haberetur, qui rem explorarent: interea se obsidem retinerent. Gestus est ei mos, tresque legati functi summis honoribus Athenas missi sunt. Cum his collegas suos Themistocles iussit proficisci iisque praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitterent, quam ipse esset remissus. Hos postquam Athenas peruenisse ratus est, ad magistratum senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos liberrime professus est: Athenienses suo consilio, quod communi iure gentium facere possent, deos publicos suosque patrios ac penates, quo facilius ab hoste possent defendere, muris saepsisse neque in eo, quod inutile esset Graeciae, fecisse. Nam illorum urbem ut propugnaculum oppositum esse barbaris; apud quam iam bis classes regias fecisse naufragium. Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius intuerentur, quod ipsorum dominationi quam quod uniuersae Graeciae utile esset. Quare, si suos legatos recipere uellent, quos Athenas miserant, se remitterent: aliter illos numquam in patriam essent recepturi.

VIII

Tamen non effugit ciuium suorum inuidiam. Namque ob eundem timorem, quo damnatus erat Miltiades, testularum suffragiis e ciuitate eiectus Argos habitatum concessit. Hic cum propter multas eius uirtutes magna cum dignitate uiueret, Lacedaemonii legatos Athenas miserunt, qui eum absentem accusarent, quod societatem cum rege Perse ad Graeciam opprimendam fecisset. Hoc crimine absens proditionis damnatus est. Id ut audiuit, quod non satis tutum se Argis uidebat, Corcyram demigrauit. Ibi cum eius principes ciuitatis animaduertisset timere, ne propter se bellum iis Lacedaemonii et Athenienses indicerent, ad Admetum, Molossum regem, cum quo ei hospitium erat, confugit. Huc cum uenisset et in praesentia rex abesset, quo maiore religione se receptum tueretur, filiam eius paruulam arripuit et cum ea se in sacrarium, quod summa colebatur caerimonia, coniecit. Inde non prius egressus est, quam rex eum data dextra in fidem reciperet, quam praestitit. Nam cum ab Atheniensibus ut Lacedaemoniis exposceretur publice, supplicem non prodidit monuitque ut consuleret sibi: difficile enim esse in tam propinquo loco tuto eum uersari. Itaque Pydnam eum deduci iussit et, quod satis esset praesidii, dedit. Hic in nauem omnibus ignotus nautis escendit. Quae cum tempestate maxima Naxum ferretur, ubi tum Atheniensium erat exercitus, sensit Themistocles, si eo peruenisset, sibi esse pereundum. Hac necessitate coactus domino nauis, quis sit, aperit, multa pollicens, si se conseruasset. At ille clarissimi uiri captus misericordia diem noctemque procul ab insula in salo nauem tenuit in ancoris neque quemquam ex ea exire passus est. Inde Ephesum peruenit ibique Themistoclen exponit. Cui ille pro meritis postea gratiam rettulit.

IX

Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclen Xerxe regnante in Asiam transisse. Sed ego potissimum Thucydidi credo, quod aetate proximus de iis, qui illorum temporum historiam reliquerunt, et eiusdem ciuitatis fuit. Is autem ait ad Artaxerxen eum uenisse atque his uerbis epistulam misisse: "Themistocles ueni ad te, qui plurima mala omnium Graiorum in domum tuam intuli, quamdiu mihi necesse fuit aduersum patrem tuum bellare patriamque meam defendere. Idem multo plura bona feci, postquam in tuto ipse et ille in periculo esse coepit. Nam cum in Asiam reuerti uellet proelio apud Salamina facto, litteris eum certiorem feci id agi, ut pons, quem in Hellesponto fecerat, dissolueretur atque ab hostibus circumiretur: quo nuntio ille periculo est liberatus. Nunc autem confugi ad te exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens amicitiam: quam fortem inimicum ille expertus est. Ea autem rogo, ut de iis rebus, quas tecum colloqui uolo, annuum mihi tempus des eoque transacto ad te uenire patiaris".

X

Huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem uirum sibi conciliari ueniam dedit. Ille omne illud tempus litteris sermonique Persarum se dedidit: quibus adeo eruditus est, ut multo commodius dicatur apud regem uerba fecisse, quam ii poterant, qui in Perside erant nati. Hic cum multa regi esset pollicitus gratissimumque illud, si suis uti consiliis uellet, illum Graeciam bello oppressurum, magnis muneribus ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit domiciliumque Magnesiae sibi constituit. Namque hanc urbem ei rex donarat, his quidem uerbis, quae ei panem praeberet - ex qua regione quinquaginta talenta quotannis redibant -, Lampsacum autem, unde uinum sumeret, Myunta, ex qua obsonium haberet. Huius ad nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepulcrum prope oppidum, in quo est sepultus, statua in foro Magnesiae. De cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eundem potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesiae morbo mortuum neque negat fuisse famam, uenenum sua sponte sumpsisse, cum se, quae regi de Graecia opprimenda pollicitus esset, praestare posse desperaret. Idem ossa eius clam in Attica ab amicis sepulta, quoniam legibus non concederetur, quod proditionis esset damnatus, memoriae prodidit.