I
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Epistulam quam legisti mane dederam; sed fecit humaniter Licinius quod ad me misso senatu uesperi uenit, ut si quid esset actum ad te, si mihi uideretur, perscriberem. Senatus fuit frequentior quam putabamus esse posse mense Decembri sub dies festos: consulares nos fuimus et duo consules designati, P. Seruilius, M. Lucullus, Lepidus, Vulcacius, Glabrio; praetorii sane frequentes; fuimus omnino ad CC. Commorat exspectationem Lupus; egit causam agri Campani sane accurate; auditus est magno silentio. Materiam rei non ignoras; nihil ex nostris actionibus praetermisit; fuerunt non nulli aculei in Caesarem, contumeliae in Gellium, expostulationes cum absente Pompeio. Causa sero perorata sententias se rogaturum negauit, ne quod onus simultatis nobis imponeret; ex superiorum temporum conuiciis et ex praesenti silentio quid senatus sentiret se intellegere dixit. Senatum coepit dimittere. Tum Marcellinus "Noli" inquit "ex taciturnitate nostra, Lupe, quid aut probemus hoc tempore aut improbemus iudicare. Ego, quod ad me attinet, itemque arbitror ceteros, idcirco taceo quod non existimo, cum Pompeius absit, causam agri Campani agi conuenire." II. Tum ille se senatum negauit tenere. Racilius surrexit et de iudiciis referre coepit; Marcellinum quidem primum rogauit. Is cum grauiter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit ut ipse iudices per se praetor urbanus sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur; qui iudicia impedisset, eum contra rem publicam esse facturum. Adprobata ualde sententia C. Cato contra dixit et Cassius maxima acclamatione senatus, cum comitia iudiciis anteferrent. III. Philippus adsensit Lentulo. Postea Racilius de priuatis me primum sententiam rogauit. Multa feci uerba de toto furore latrocinioque P. Clodi; tamquam reum accusaui multis et secundis admurmurationibus cuncti senatus. Orationem meam conlaudauit satis multis uerbis non me hercule indiserte Vetus Antistius, isque iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit. Ibatur in eam sententiam. Tum Clodius rogatus diem dicendo eximere coepit; furebat a Racilio se contumaciter in urbaneque uexatum. Deinde eius operae repente a Graecostasi et gradibus clamorem satis magnum sustulerunt, opinor, in Q. Sextilium et amicos Milonis incitatae; eo metu iniecto repente magna querimonia omnium discessimus. Habes acta unius diei; reliqua, ut arbitror, in mensem Ianuarium reicientur. De tribunis pl. longe optimum Racilium habemus; uidetur etiam Antistius amicus nobis fore; nam Plancius totus noster est. Fac, si me amas, ut considerate diligenterque nauiges de mense Decembri.
II
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Non occupatione, qua eram sane impeditus, sed paruula lippitudine adductus sum ut dictarem hanc epistulam et non, ut ad te soleo, ipse scriberem. Et primum me tibi excuso in eo ipso in quo te accuso; me enim nemo adhuc rogauit num quid in Sardiniam uelim, te puto saepe habere qui num quid Romam uelis quaerant. Quod ad me Lentuli et Sesti nomine scripsisti, locutus sum cum Cincio; quo modo res se habet, non est facillima. Sed habet profecto quiddam Sardinia adpositum ad recordationem praeteritae memoriae; nam ut ille Gracchus augur, postea quam in istam prouinciam uenit, recordatus est quid sibi in campo Martio comitia consulum habenti contra auspicia accidisset, sic tu mihi uideris in Sardinia de forma Numisiana et de nominibus Pomponianis in otio recogitasse. Sed ego adhuc emi nihil. Culleonis auctio facta est. Tusculano emptor nemo fuit; si condicio ualde bona fuerit, fortassis non amittam. II. De aedificatione tua Cyrum urgere non cesso; spero eum in officio fore. Sed omnia sunt tardiora propter furiosae aedilitatis exspectationem; nam comitia sine mora futura uidentur; edicta sunt in a. d. XI Kal. Febr. Te tamen sollicitum esse nolo; omne genus a nobis cautionis adhibebitur. III. De rege Alexandrino factum est senatus consultum cum multitudine eum reduci periculosum rei publicae uideri. Reliqua cum esset in senatu contentio Lentulusne an Pompeius reduceret, obtinere causam Lentulus uidebatur; in ea re nos et officio erga Lentulum mirifice et uoluntati Pompei praeclare satis fecimus, sed per obtrectatores Lentuli calumnia extracta est. Consecuti sunt dies comitiales, per quos senatus haberi non poterat. Quid futurum sit latrocinio tribunorum non diuino, sed tamen suspicor per uim rogationem Caninium perlaturum. In ea re Pompeius quid uelit non dispicio; familiares eius quid cupiant omnes uident; creditores uero regis aperte pecunias suppeditant contra Lentulum. Sine dubio res a Lentulo remota uidetur esse cum magno meo dolore, quamquam multa fecit qua re, si fas esset, iure ei suscensere possemus. IV. Tu, si ista expedisti, uelim quam primum bona et certa tempestate conscendas ad meque uenias; innumerabiles enim res sunt in quibus te cottidie in omni genere desiderem. Tui nostrique ualent. XIIII kal. Febr.
III
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Scripsi ad te antea superiora; nunc cognosce postea quae sint acta. [A] Kal. Febr. legationes in Id. Febr. reiciebantur; eo die res confecta non est. A. d. IIII Non. Febr. Milo adfuit; ei Pompeius aduocatus uenit; dixit M. Marcellus a me rogatus; honeste discessimus; prodicta dies est in VII Id. Febr. Interim reiectis legationibus in Idus referebatur de prouinciis quaestorum et de ornandis praetoribus; sed res multis querelis de re publica interponendis nulla transacta est. C. Cato legem promulgauit de imperio Lentuli abrogando; uestitum filius mutauit. II. A. d. VII Id. Febr. Milo adfuit. Dixit Pompeius siue uoluit; nam, ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit, non modo ut acclamatione sed ut conuicio et maledictis impediretur. Qui ut perorauit (nam in eo sane fortis fuit; non est deterritus; dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum auctoritate peruicerat) - sed ut perorauit, surrexit Clodius. Ei tantus clamor a nostris (placuerat enim referre gratiam) ut neque mente nec lingua neque ore consisteret. Ea res acta est, cum hora sexta uix Pompeius perorasset, usque ad horam octauam, cum omnia maledicta, uersus denique obscenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur. Ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso quis esset qui plebem fame necaret; respondebant operae "Pompeius". Quis Alexandriam ire cuperet; respondebant "Pompeius". Quem ire uellent; respondebant "Crassum" (is aderat tum, Miloni animo non amico). Hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros consputare coeperunt; exarsit dolor. Vrgere illi ut loco nos mouerent; factus est a nostris impetus; fuga operarum; eiectus de rostris Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba. Senatus uocatus in curiam; Pompeius domum; neque ego tamen in senatum, ne aut de tantis rebus tacerem aut in Pompeio defendendo (nam is carpebatur a Bibulo, Curione, Fauonio, Seruilio filio) animos bonorum uirorum offenderem; res in posterum dilata est. Clodius in Quirinalia prodixit diem. III. A. d. VI Id. Febr. senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius adesset; acta res est grauiter a Pompeio; eo die nihil perfectum est. A. d. V Id. Febr. senatus ad Apollinis; senatus consultum factum est ea quae facta essent a. d. VII Id. Febr. contra rem publicam esse facta. Eo die Cato uehementer est in Pompeium inuectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusauit; de me multa me inuito cum mea summa laude dixit, cum illius in me perfidiam increparet; auditus est magno silentio maleuolorum. Respondit ei uehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam uitam suam fore quam Africanus fuisset, quem C. Carbo interemisset. IV. Itaque magnae mihi res iam moueri uidebantur. Nam Pompeius haec intellegit nobiscumque communicat, insidias uitae suae fieri, C. Catonem a Crasso sustentari, Clodio pecuniam suppeditari, utrumque et ab eo et a Curione, Bibulo, ceterisque suis obtrectatoribus confirmari; uehementer esse prouidendum ne opprimatur, contionario illo populo a se prope alienato, nobilitate inimica, non aequo senatu, iuuentute improba; itaque se comparat, homines ex agris accersit. Operas autem suas Clodius confirmat; manus ad Quirinalia paratur. In ea multo sumus superiores ipsius Milonis copiis; sed magna manus ex Piceno et Gallia exspectatur, ut etiam Catonis rogationibus de Milone et Lentulo resistamus. V. A. d. IIII Id. Febr. Sestius ab indice Cn. Nerio Pupinia de ambitu est postulatus et eodem die a quodam M. Tullio de ui. Is erat aeger. Domum, ut debuimus, ad eum statim uenimus eique nos totos tradidimus idque fecimus praeter hominum opinionem, qui nos ei iure suscensere putabant, ut humanissimi gratissimique et ipsi et omnibus uideremur, itaque faciemus. Sed idem Nerius index †edidit ad allegatos† Cn. Lentulum Vatiam et C. Cornelium †ista ei†. Eodem die senatus consultum factum est ut sodalitates decuriatique discederent lexque de iis ferretur, ut qui non discessissent ea poena quae est de ui tenerentur. VI. A. d. III Id. Febr. dixi pro Bestia de ambitu apud praetorem Cn. Domitium in foro medio maximo conuentu incidique in eum locum in dicendo, cum Sestius multis in templo Castoris uulneribus acceptis subsidio Bestiae seruatus esset. Hic proiokonomesamen quiddam eukairos de iis quae in Sestium adparabantur crimina, et eum ornaui ueris laudibus magno adsensu omnium; res homini fuit uehementer grata. Quae tibi eo scribo, quod me de retinenda Sesti gratia litteris saepe monuisti. VII. Prid. Id. Febr. haec scripsi ante lucem; eo die apud Pomponium in eius nuptiis eram cenaturus. Cetera sunt in rebus nostris cuius modi tu mihi fere diffidenti praedicabas, plena dignitatis et gratiae; quae quidem tua, mi frater, patientia, uirtute, pietate, suauitate etiam tibi mihique sunt restituta. Domus tibi ad lacum Pisonis Liciniana conducta est, sed, ut spero, paucis mensibus post Kal. Quint. in tuam commigrabis; tuam in Carinis mundi habitatores Lamiae conduxerunt. A te post illam Vlbiensem epistulam nullas litteras accepi; quid agas et ut te oblectes scire cupio maximeque te ipsum uidere quam primum. Cura, mi frater, ut ualeas et, quamquam est hiems, tamen Sardiniam istam esse cogites. XV Kal. Mart.
IV
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Sestius noster absolutus est a. d. II Id. Mart. et, quod uehementer interfuit rei publicae, nullam uideri in eius modi causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est. Illud quod tibi curae saepe esse intellexeram, ne cui iniquo relinqueremus uituperandi locum qui nos ingratos esse diceret nisi illius peruersitatem quibusdam in rebus quam humanissime ferremus, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse, ut omnium gratissimi iudicaremur; nam defendendo moroso homine cumulatissime satis fecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium, a quo palam oppugnabatur, arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus. Quin etiam Paulus noster, cum testis productus esset in Sestium, confirmauit se nomen Vatini delaturum si Macer Licinius cunctaretur, et Macer ab Sesti subselliis surrexit ac se illi non defuturum adfirmauit. Quid quaeris? homo petulans et audax [Vatinius] ualde perturbatus debilitatusque discessit. II. Quintus [filius] tuus, puer optimus, eruditur egregie; hoc nunc magis animum aduerto, quod Tyrannio docet apud me. Domus utriusque nostrum aedificatur strenue; redemptori tuo dimidium pecuniae curaui; spero nos ante hiemem contubernalis fore. De nostra Tullia tui me hercule amantissima spero cum Crassipede nos confecisse; sed dies erant duo qui post Latinas habentur religiosi (ceterum confectum erat Latiar), et erat exiturus.
V
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. *** Amphilaphian autem illam quam tu soles dicere bono modo desidero, sic prorsus ut aduenientem excipiam libenter, latentem etiam nunc non excitem. Tribus locis aedifico, reliqua reconcinno. Viuo paulo liberalius quam solebam; opus erat. Si te haberem, paulisper fabris locum darem. Sed et haec, ut spero, breui inter nos communicabimus. II. Res autem Romanae sese sic habent. Consul est egregius Lentulus non impediente conlega, sic, inquam, bonus ut meliorem non uiderim. Dies comitialis exemit omnis; nam etiam Latinae instaurantur, nec tamen deerant supplicationes. III. Sic legibus perniciosissimis obsistitur, maxime Catonis, cui tamen egregie imposuit Milo noster. Nam ille uindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico fuerat; hos alere non poterat, itaque uix tenebat. Sensit Milo; dedit cuidam non familiari negotium qui sine suspicione emeret eam familiam a Catone. Quae simul atque abducta est, Racilius, qui unus est hoc tempore tribunus pl., rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit (sic enim placuerat) et tabulam proscripsit se familiam Catonianam uenditurum; in eam tabulam magni risus consequebantur. Hunc igitur Catonem Lentulus a legibus remouit et eos qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo. Nam quod de Pompeio Caninius agit sane quam refrixit; neque enim res probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli uituperatur et hercule non est idem; nam apud perditissimam illam atque infimam faecem populi propter Milonem suboffendit, et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt. Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satis facit quod eum nimis aspere tractat; quamquam id senatu non inuito facit; quo ego me libentius a curia et ab omni parte rei publicae subtraho. IV. In iudiciis ii sumus qui fuimus; domus celebratur ita ut cum maxime. Vnum accidit imprudentia Milonis incommodum, de Sexto Cloelio, quem neque hoc tempore neque ab imbecillis accusatoribus mihi placuit accusari; ei tres sententiae deterrimo in consilio defuerunt. Itaque hominem populus reuocat, et retrahatur necesse est; non enim ferunt homines, et, quia cum apud suos diceret paene damnatus est, uident damnatum. Ea ipsa in re Pompei offensio nobis obstitit; senatorum enim urna copiose absoluit, equitum adaequauit, tribuni aerarii condemnarunt. Sed hoc incommodum consolantur cottidianae damnationes inimicorum, in quibus me perlibente Seuius adlisus est, ceteri conciduntur. C. Cato contionatus est comitia haberi non siturum si sibi cum populo dies agendi essent exempti. Appius a Caesare nondum redierat. V. Tuas mirifice litteras exspecto; atque adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam uenisse tamen Ostiam dicebant qui te unice laudarent plurimique in prouincia fieri dicerent. Eosdem aiebant nuntiare te prima nauigatione transmissurum; id cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto. Mi frater, uale.
VI
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Dederam ad te litteras antea quibus erat scriptum Tulliam nostram Crassipedi prid. Non. Apr. esse desponsam, ceteraque de re publica priuataque perscripseram. Postea sunt haec acta. Non. Apr. senatus consulto Pompeio pecunia decreta in rem frumentariam ad HS quater centies centena milia. Sed eodem die uehementer actum de agro Campano clamore senatus prope contionali; acriorem causam inopia pecuniae faciebat et annonae caritas. II. Non praetermittam ne illud quidem: M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de conlegio eiecerunt praesentem ad pedes unius cuiusque iacentem. A. d. VIII Id. Apr. sponsalia Crassipedi praebui; huic conuiuio puer optimus, Quintus tuus meusque, quod perleuiter commotus fuerat, defuit. A. d. VI Id. Apr. ueni ad Quintum eumque uidi plane integrum, multumque is mecum sermonem habuit et perhumanum de discordiis mulierum nostrarum. Quid quaeris? nihil festiuius. Pomponia autem etiam de te questa est; sed haec coram agemus. III. A puero ut discessi, in aream tuam ueni. Res agebatur multis structoribus; Longilium redemptorem cohortatus sum; fidem mihi faciebat se uelle nobis placere. Domus erit egregia; magis enim cerni iam poterat quam quantum ex forma iudicabamus; itemque nostra celeriter aedificabatur. Eo die cenaui apud Crassipedem; cenatus in hortos ad Pompeium lectica latus sum. Luci eum conuenire non potueram quod afuerat; uidere autem uolebam quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat. Hominem conueni et ab eo petiui ut quam primum te nobis redderet; "statim" dixit. Erat autem iturus, ut aiebat, a. d. III Id. Apr. ut aut Labrone aut Pisis conscenderet. Tu, mi frater, simul et ille uenerit, primam nauigationem, dum modo idonea tempestas sit, ne omiseris. IV. A. d. V Id. Apr. ante lucem hanc epistulam dictaueram conscripseramque in itinere ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem; postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati quinque dies fuissem, ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum ut, quoniam in Non. Mai. Miloni dies prodicta est, prid. Non. Romae essem teque, mi carissime et suauissime frater, ad eam diem, ut sperabam, uiderem. Aedificationem Arcani ad tuum aduentum sustentari placebat. Fac, mi frater, ut ualeas quam primumque uenias.
VII
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. O litteras mihi tuas iucundissimas exspectatas, ac primo quidem cum desiderio, nunc uero etiam cum timore! Atque has scito litteras me solas accepisse post illas quas tuus nauta attulit Vlbia datas. Sed cetera, ut scribis, praesenti sermoni reseruentur; hoc tamen non queo differre: Id. Mai. senatus frequens diuinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda. Adiurat Procilius hoc nemini accidisse; foris ualde plauditur. Mihi cum sua sponte iucundum tum iucundius, quod me absente; est enim eilikrines iudicium, sine oppugnatione, sine gratia nostra †eram ante†. II. Quod Idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri, †ut† est actum; in hac causa mihi aqua haeret. Sed plura quam constitueram; coram enim. Vale, mi optime et optatissime frater, et aduola; idem te pueri nostri rogant. Illud scilicet: cenabis cum ueneris.
VIII - I
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Placiturum tibi esse librum secundum suspicabar; tam ualde placuisse quam scribis ualde gaudeo. Quod me admones de †non curantia† suadesque ut meminerim Iouis orationem quae est in extremo illo libro, ego uero memini et illa omnia mihi magis scripsi quam ceteris. II. Sed tamen postridie quam tu es profectus, multa nocte cum Vibullio ueni ad Pompeium; cumque ego egissem de istis operibus atque inscriptionibus, per mihi benigne respondit; magnam spem attulit; cum Crasso se dixit loqui uere mihique ut idem facerem suasit. Crassum consulem ex senatu domum reduxi; suscepit rem dixitque esse quod Clodius hoc tempore cuperet per se et per Pompeium consequi; putare se, si ego eum non impedirem, posse me adipisci sine contentione quod uellem; totum ei negotium permisi meque in eius potestate dixi fore. Interfuit huic sermoni P. Crassus adulescens nostri, ut scis, studiosissimus. Illud autem quod cupit Clodius est legatio aliqua (si minus per senatum, per populum) libera aut Byzantium aut ad Brogitarum aut utrumque; plena res nummorum; quod ego non nimium laboro, etiam si minus adsequor quod uolo. Pompeius tamen cum Crasso locutus est; uidentur negotium suscepisse. Si perficiunt, optime; si minus, ad nostrum Iouem reuertamur. III. A. d. III Id. Febr. senatus consultum est factum de ambitu in Afrani sententiam, quam ego dixeram cum tu adesses; sed magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti eorum sententias qui, Afranio cum essent adsensi, addiderunt ut praetores ita crearentur ut dies sexaginta priuati essent. Eo die Catonem plane repudiarunt. Quid multa? tenent omnia idque ita omnis intellegere uolunt.
IX
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Tu metuis ne me interpelles? Primum, si in isto essem, tu scis quid sit interpellare, †antea te is† me hercule mihi docere uideris istius generis humanitatem, qua quidem ego nihil utor abs te. Tu uero ut me et appelles et interpelles et obloquare et conloquare uelim; quid enim mihi suauius? non me hercule quisquam mousopataktos libentius sua recentia poemata legit quam ego te audio quacumque de re, publica, priuata, rustica, urbana. Sed mea factum est insulsa uerecundia ut te proficiscens non tollerem. Opposuisti semel anantilekton causam, Ciceronis nostri ualetudinem; conticui. Iterum Cicerones; quieui. II. Nunc mihi iucunditatis plena epistula hoc adspersit molestiae, quod uideris ne mihi molestus esses ueritus esse atque etiam nunc uereri. Litigarem tecum, si fas esset; sed me hercule, istuc si umquam suspicatus ero, nihil dicam aliud nisi uerebor ne quando ego tibi, cum sum una, molestus sim. Video te ingemuisse; sic fit, ei dein'ephesas; numquam enim dicam edrasas. Marium autem nostrum in lecticam me hercule coniecissem, non illam regis Ptolomaei Asicianam; memini enim, cum hominem portarem ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui. Hunc, ut dico, certe sustulissem ut aliquando subtilitatem ueteris urbanitatis et humanissimi sermonis attingerem; sed hominem infirmum in uillam apertam ac ne rudem quidem etiam nunc inuitare nolui. III. Hoc uero mihi peculiare fuerit, hic etiam isto frui; nam illorum praediorum scito mihi uicinum Marium lumen esse. Apud Anicium uidebimus ut paratum sit. Nos enim ita philologi sumus ut uel cum fabris habitare possimus; habemus hanc philosophiam non ab Hymetto sed ab †araxira†. Marius et ualetudine est et natura imbecillior. IV. De interpellatione tantum sumam a uobis temporis ad scribendum quantum dabitis; utinam nihil detis, ut potius uestra iniuria quam ignauia mea cessem! De re publica nimium te laborare doleo et meliorem ciuem esse quam Philoctetam, qui accepta iniuria ea spectacula quaerebat quae tibi acerba esse uideo. Amabo te, aduola (consolabor te et omnem abstergebo dolorem) et adduc, si me amas, Marium; sed adproperate. Hortus domi est.
X
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Epistulam hanc conuicio efflagitarunt codicilli tui. Nam res quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat. Sed quem ad modum, coram cum sumus, sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari. II. Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Fauonium nemo defenderet. De te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansae restitisse. Reliquis diebus si quid erit quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cottidie aliquid. Prid. Id. neque tibi neque Pomponio deero. III. Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt, multis luminibus ingeni, multae tamen artis; sed cum ueneris. Virum te putabo si Sallusti Empedoclea legeris, hominem non putabo.
XI
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Gaudeo tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentum nisi tuas accepissem. Nam prid. Id., cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus ut pipulo [conuicio] coactus sit nos dimittere. II. De Commageno, quod rem totam discusseram, mirifice mihi et per se et per Pomponium blanditur Appius; uidet enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium sterilem futurum. Eumque lusi iocose satis, neque solum illud extorsi oppidulum quod erat positum in Euphrati Zeugmate sed praeterea togam sum eius praetextam quam erat adeptus Caesare consule magno hominum risu cauillatus. III. "Quod uult", inquam, "renouari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo; uos autem homines nobiles, qui †Busrenum† praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?" Genus uides et locum iocandi; multa dixi in ignobilem regem quibus totus est explosus. Quo genere commotus, ut dixi, Appius totum me amplexatur; nihil est enim facilius quam reliqua discutere. Sed non faciam ut illum offendam, ne imploret fidem Iouis Hospitalis, Graios omnis conuocet, per quos mecum in gratiam rediit. IV. Theopompo satis faciemus. De Caesare fugerat me ad te scribere; uideo enim quas tu litteras exspectaris. Sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum in quo fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistulam. Sed ex Balbi epistula pauca uerba intellexerat, ad quae rescripsit his uerbis: "De Cicerone te uideo quiddam scripsisse quod ego non intellexi; quantum autem coniectura consequebar, id erat eius modi ut magis optandum quam sperandum putarem." V. Itaque postea misi ad Caesarem eodem illo exemplo litteras. Iocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus; ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate. Amor autem eius erga nos perfertur omnium nuntiis singularis. Litterae quidem ad id quod exspectas fere cum tuo reditu iungentur. Reliqua singulorum dierum scribemus ad te, si modo tabellarios tu praebebis. Quamquam eius modi frigus impendebat ut summum periculum esset ne Appio suae aedes urerentur.
XII
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Risi "niuem atram" teque hilari animo esse et prompto ad iocandum ualde me iuuat. De Pompeio adsentior tibi uel tu potius mihi. Nam, ut scis, iam pridem istum canto Caesarem; mihi crede, in sinu est neque ego discingor. II. Cognosce nunc Idus; decimus erat Caelio dies; Domitius ad numerum iudices non habuit. Vereor ne homo taeter et ferus, Pola Seruius, ad accusationem ueniat; nam noster Caelius ualde oppugnatur a gente Clodia. Certi nihil est adhuc sed ueremur. Eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens; frequentes contra Syriaci publicani. Vehementer uexatus Gabinius; exagitati tamen a Domitio publicani quod eum essent cum equis prosecuti. L. noster Lamia paulo ferocius, cum Domitius dixisset "Vestra culpa haec acciderunt, equites Romani; dissolute enim iudicatis", "Nos iudicamus, uos laudatis" inquit. III. Actum est eo die nihil; nox diremit. Comitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur Appius interpretatur non impediri se lege Pupia quo minus habeat senatum et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi ex kal. Febr. usque ad Kal. Mart. legatis senatum cottidie dare. Ita putantur detrudi comitia in mensem Martium. Sed tamen his comitialibus tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt. Omnia conligo ut noui scribam aliquid ad te; sed, ut uides, res me ipsa deficit. IV. Itaque ad Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te uideo uolutatum. Callisthenes quidem uulgare et notum negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt. Siculus ille capitalis, creber, acutus, breuis, paene pusillus Thucydides, sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio; me magis "De Dionysio" delectat; ipse est enim ueterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius. Sed, quod adscribis, adgrederisne ad historiam? me auctore potes; et, quoniam tabellarios subministras, hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis. Oblecta te cum Cicerone nostro quam bellissime.
XIII - I
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Duas adhuc a te accepi epistulas, quarum alteram in ipso discessu nostro, alteram Arimino datam; pluris quas scribis te dedisse non acceperam. Ego me in Cumano et Pompeiano, praeter quam quod sine te, ceterum satis commode oblectabam, et eram in isdem locis usque ad Kal. Iun. futurus. Scribebam illa quae dixeram politika, spissum sane opus et operosum; sed si ex sententia successerit, bene erit opera posita, sin minus, in illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus, adgrediemur alia, quoniam quiescere non possumus. II. Tua mandata persequar diligenter et adiungendis hominibus et in quibusdam non alienandis; maximae uero mihi curae erit ut Ciceronem tuum nostrumque uideam scilicet cottidie sed inspiciam quid discat quam saepissime; et, nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, cuius rei non nullam consuetudinem nactus sum in hoc horum dierum otio Cicerone nostro minore producendo. III. Tu, quem ad modum scribis, quod etiam si non scriberes facere te diligentissime tamen sciebam, facies scilicet ut mea mandata digeras, persequare, conficias. Ego cum Romam uenero, nullum praetermittam Caesaris tabellarium cui litteras ad te non dem. His diebus (ignosces) cui darem fuit nemo ante hunc M. Orfium, equitem Romanum, nostrum et per se necessarium et quod est ex municipio Atellano, quod scis esse in fide nostra. Itaque eum tibi commendo in maiorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum etiam extra domum; quem fac ut tua liberalitate tibi obliges. Est tribunus militum in exercitu uestro. Gratum hominem obseruantemque cognosces. Trebatium ut ualde ames uehementer te rogo.
XIV
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. A. d. IIII Non. Iun., quo die Romam ueni, accepi tuas litteras datas Placentia, deinde alteras postridie datas †blandenonne† cum Caesaris litteris refertis omni officio, diligentia, suauitate. Sunt ista quidem [uel] magna uel potius maxima (habent enim uim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem); sed, mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo, id iam habeo, te scilicet primum tam inseruientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare uult antepono. Litterae uero eius una datae cum tuis, quarum initium est quam suauis ei tuus aduentus fuerit et recordatio ueteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore ac desiderio tui te, cum a me abesses, potissimum secum esse laetarer, incredibiliter delectarunt. II. Qua re facis tu quidem fraterne quod me hortaris, sed me hercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in istum unum conferam. Ego uero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe uiatoribus cum properant euenit, ut, si serius quam uoluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte uigilassent perueniant quo uelint; sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormiui diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum uero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis; modo mihi date Britanniam quam pingam coloribus tuis, penicillo meo. Sed quid ago? quod mihi tempus, Romae praesertim (ut iste me rogat) manenti, uacuum ostenditur? Sed uidero; fortasse enim, ut fit, uincet unus amor omnis difficultates. III. Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter etiam gratias mihi agit; negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui uadimonium concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petiui (nam Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus; hoc enim est eius cottidianum, se ne tribunum militum quidem facere; etiam in senatu lusit Appium conlegam propterea isse ad Caesarem ut aliquem tribunatum auferret), sed in alterum annum; id et Curtius ita uolebat. IV. Tu quem ad modum me censes oportere esse et in re publica et in nostris inimicitiis, ita et esse et fore oricula infima scito molliorem. V. Res Romanae se sic habebant: erat non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense sed senescentis magis ciuitatis quam adquiescentis, sententia autem nostra in senatu eius modi magis ut alii nobis adsentiantur quam nosmet ipsi. Toiauth'ho tlemon polemos exergazetai.
XV
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Calamo et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur; scribis enim te meas litteras superiores uix legere potuisse. In quo nihil eorum, mi frater, fuit quae putas; neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas uenerit, eo sic utar tamquam bono. II. Verum attende nunc, mi optime et suauissime frater, ad ea dum rescribo quae tu in hac eadem breui epistula pragmatikos ualde scripsisti. De quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens ingenue fraterneque rescribam, id est, utrum ad uoles, ut dixeramus, an ad expediendum te, si causa sit, commorere. Si, mi Quinte, parua aliqua res esset in qua sciscitarere quid uellem, tamen, cum tibi permissurus essem ut faceres quod uelles, ego ipse quid uellem ostenderem; in hac uero re hoc profecto quaeris, cuius modi irum annum qui sequitur exspectem. Plane aut tranquillum nobis aut certe munitissimum, quod cottidie domus, quod forum, quod theatri significationes declarant; nec †laborant, quod mea conscientia† copiarum nostrarum, quod Caesaris, quod Pompei gratiam tenemus, haec me ut confidam faciunt. Sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita. III. Haec ita sentio, iudico, ad te explorate scribo; dubitare te non adsentatorie sed fraterne ueto. Qua re [si] suauitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus uenire quod dixeras, sed illud malo tamen quod putas magis e re tua; illa etiam magni aestimo [me], amphilaphian illam tuam et explicationem debitorum tuorum. Illud quidem sic habeto, nihil nobis expeditis, si ualebimus, fore fortunatius; parua sunt quae desunt pro nostris quidem moribus, et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo ualeamus. IV. Ambitus redit immanis; numquam fuit par. Id. Quint. faenus fuit bessibus ex triente coitione Memmi et consulum cum Domitio; hanc Scaurus †unum† uincere; Messala flaccet. Non dico hyperbolas, uel HS centiens constituunt in praerogatiua pronuntiare. Res ardet inuidia. Tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut qui contra fecisset ab eo condemnaretur; quae quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.
XVI
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
I. Cum a me litteras librari manu acceperis, ne paulum quidem me oti habuisse iudicato, cum autem mea, paulum; sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis districtiorem fuisse, atque id anni tempore grauissimo et caloribus maximis. Sed haec, quoniam tu ita praescribis, ferenda sunt, neque committendum ut aut spei aut cogitationi uestrae ego uidear defuisse, praesertim cum, si id difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque dignitatem sim conlecturus. Itaque, ut tibi placet, damus operam ne cuius animum offendamus, atque ut etiam ab iis ipsis qui nos cum Caesare tam coniunctos dolent diligamur, ab aequis uero aut etiam a propensis in hanc partem uehementer et colamur et amemur. II. De ambitu cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares ut non esset ferendum, in senatu non fui; statui ad nullam medicinam rei publicae sine magno praesidio accedere. III. Quo die haec scripsi Drusus erat de praeuaricatione a tribunis aerariis absolutus in summa quattuor sententiis, cum senatores et equites damnassent. Ego eodem die post meridiem Vatinium eram defensurus; ea res facilis est. Comitia in mensem Septembrem reiecta sunt. Scauri iudicium statim exercebitur, cui nos non deerimus. Syndeipnous Sophokleous, quamquam a te actam fabellam uideo esse festiue, nullo modo probaui. IV. Venio nunc ad id quod nescio an primum esse debuerit. O iucundas mihi tuas de Britannia litteras! Timebam Oceanum, timebam litus insulae; reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris, magisque sum sollicitus exspectatione ea quam metu. Te uero hypothesin scribendi egregiam habere uideo: quos tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gentis, quas pugnas, quem uero ipsum imperatorem habes! Ego te libenter, ut rogas, quibus rebus uis, adiuuabo et tibi uersus quos rogas, glauk'eis Athenas, mittam. V. Sed heus tu! celari uideor a te. Quomodonam, mi frater, de nostris uersibus Caesar? Nam primum librum se legisse scripsit ad me ante, et prima sic ut neget se ne Graeca quidem meliora legisse; reliqua ad quendam locum rhathymotera (hoc enim utitur uerbo). Dic mihi uerum, num aut res eum aut charakter non delectat? Nihil est quod uereare; ego enim ne pilo quidem minus me amabo. Hac de re philalethos et, ut soles scribere, fraterne.