C. PLINII SECVNDI - NATVRALIS HISTORIA - LIBER XXXIV

I. Proxime dicantur aeris metalla, cui et in usu proximum est pretium, immo vero ante argentum ac paene etiam ante aurum Corinthio, stipis quoque auctoritas, ut diximus. Hinc aera militum, tribuni aerarii et aerarium, obaerati, aere diruti, docuimus quamdiu populus Romanus aere tantum signato usus esset: et alia ‹re› vetustas aequalem urbi auctoritatem eius declarat, a rege Numa collegio tertio aerarium fabrum instituto.

II. Vena quo dictum est modo foditur ignique perficitur. Fit et a lapide aeroso, quem vocant cadmean, celebri trans maria et quondam in Campania, nunc et in Bergomatium agro extrema parte Italiae; ferunt nuper etiam in Germania provincia repertum. Fit et ex alio lapide, quem chalcitim appellant, in Cypro, ubi prima aeris inventio, mox vilitas praecipua reperto in aliis terris praestantiore maximeque aurichalco, quod praecipuam bonitatem admirationemque diu optinuit nec reperitur longo iam tempore effeta tellure. Proximum bonitate fuit Sallustianum in Ceutronum Alpino tractu, non longi et ipsum aevi, successitque ei Livianum in Gallia. Utrumque a metallorum dominis appellatum, illud ab amico divi Augusti, hoc a coniuge. Velocis defectus Livianum quoque; certe admodum exiguum invenitur. Summa gloriae nunc in Marianum conversa, quod et Cordubense dicitur. Hoc a Liviano cadmean maxime sorbet et aurichalci bonitatem imitatur in sestertiis dupondiariisque, Cyprio suo assibus contentis. Et hactenus nobilitas in aere naturali se habet.

III. Reliqua genera cura constant, quae suis locis reddentur, summa claritate ante omnia indicata. Quondam aes confusum auro argentoque miscebatur, et tamen ars pretiosior erat; nunc incertum est, peior haec sit an materia, mirumque, cum ad infinitum operum pretia creverint, auctoritas artis extincta est. Quaestus enim causa, ut omnia, exerceri coepta est quae gloriae solebat (ideo etiam deorum adscripta operi, cum proceres gentium claritatem et hac via quaererent), adeoque exolevit fundendi aeris pretiosi ratio, ut iam diu ne fortuna quidem in ea re ius artis habeat. Ex illa autem antiqua gloria Corinthium maxime laudatur. Hoc casus miscuit Corintho, cum caperetur, incensa, mireque circa id multorum adfectatio fuit, quippe cum tradatur non alia de causa Verrem, quem M. Cicero damnaverat, proscriptum cum eo ab Antonio, quam quod Corinthiis cessurum se ei negavisset. Ac mihi maior pars eorum simulare eam scientiam videtur ad segregandos sese a ceteris magis quam intellegere aliquid ibi suptilius; et hoc paucis docebo. Corinthus capta est olympiadis CLVIII anno tertio, nostrae urbis DCVIII, cum ante haec saecula fictores nobiles esse desissent, quorum isti omnia signa hodie Corinthia appellant. Quapropter ad coarguendos eos ponemus artificum aetates; nam urbis nostrae annos ex supra dicta comparatione olympiadum colligere facile erit. Sunt ergo vasa tantum Corinthia, quae isti elegantiores modo ad esculenta transferunt, modo in lucernas aut trulleos nullo munditiarum dispectu. Eius ‹aeris› tria genera: candidum argento nitore quam proxime accedens, in quo illa mixtura praevaluit; alterum, in quo auri fulva natura; tertium, in quo aequalis omnium temperies fuit. Praeter haec est cuius ratio non potest reddi, quamquam hominis manu est, at fortuna temperatur in simulacris signisque illud suo colore pretiosum ad iocineris imaginem vergens, quod ideo hepatizon appellant, procul a Corinthio, longe tamen ante Aegineticum atque Deliacum, quae diu optinuere principatum.

IV. Antiquissima aeris gloria Deliaco fuit, mercatus in Delo celebrante toto orbe, et ideo cura officinis. Tricliniorum pedibus fulcrisque ibi prima aeris nobilitas, pervenit deinde et ad deum simulacra effigiemque hominum et aliorum animalium.

V. Proxima laus Aeginetico fuit, insula et ipsa eo, nec quod ibi gigneretur, sed officinarum temperatura, nobilitata. Bos aereus inde captus in foro boario est Romae. Hoc erit exemplar Aeginetici aeris, Deliaci autem Iuppiter in Capitolio in Iovis Tonantis aede. Illo aere Myron usus est, hoc Polycletus, aequales atque condiscipuli; sed aemulatio et in materia fuit.

VI. Privatim Aegina candelabrorum superficiem dumtaxat elaboravit, sicut Tarentum scapos. In iis ergo iuncta officinarum commendatio est. Nec pudet tribunorum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a candelarum lumine inpositum appareat. Accessio candelabri talis fuit: Theonis iussu praeconis Clesippus fullo gibber et praeterea et alio foedus aspectu, emente id Gegania HS L%, eadem ostentante in convivio empta, ludibrii causa nudatus atque inpudentia libidinis receptus in torum, mox in testamentum, praedives numinum vice illud candelabrum coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen moribus nobili sepulchro, per quod aeterna supra terras Geganiae dedecoris memoria duraret. Sed cum esse nulla Corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his celebratur, quoniam Mummi victoria Corinthum quidem diruit, sed e compluribus Achaiae oppidis simul aera dispersit.

VII. Prisci limina etiam ac valvas in templis ex aere factitavere. Invenio et a Cn. Octavio, qui de Perseo rege navalem triumphum egit, factam porticum duplicem ad circum Flaminium, quae Corinthia sit appellata a capitulis aereis columnarum, Vestae quoque aedem ipsam Syracusana superficie tegi placuisse. Syracusana sunt in Pantheo capita columnarum a M. Agrippa posita. Quin etiam privata opulentia eo modo usurpata est. Camillo inter crimina obiecit Spurius Carvilius quaestor, ostia quod aerata haberet in domo.

VIII. Nam triclinia aerata abacosque et monopodia Cn. Manlium Asia devicta primum invexisse triumpho suo, quem duxit anno urbis DLXVII, L. Piso auctor est, Antias quidem heredes L. Crassi oratoris multa etiam triclinia aerata vendidisse. Ex aere factitavere et cortinas tripodum nomine Delphicas, quoniam donis maxime Apollini Delphico dicabantur. Placuere et lychnuchi pensiles in delubris aut arborum mala ferentium modo lucentes, quale est in templo Apollinis Palatini, quod Alexander Magnus Thebarum expugnatione captum in Cyme dicaverat eidem deo.

IX. Transiit deinde ars vulgo ubique ad effigies deorum. Romae simulacrum ex aere factum Cereri primum reperio ex peculio Sp. Cassi, quem regnum adfectantem pater ipsius interemerit. Transiit et a diis ad hominum statuas atque imagines multis modis. Bitumine antiqui tinguebant eas, quo magis mirum est placuisse auro integere. Hoc nescio an Romanum fuerit inventum; certe etiam nomen non habet vetustum. Effigies hominis non solebat exprimi nisi aliqua inlustri causa perpetuitatem merentium, primum sacrorum certaminum victoria maximeque Olympiae, ubi omnium, qui vicissent, statuas dicari mos erat, eorum vero, qui ter ibi superavissent, ex membris ipsorum similitudine expressa quas iconicas vocant. Athenienses nescio an primis omnium Harmodio et Aristogitoni tyrannicidis publice posuerint statuas. Hoc actum est eodem anno, quo et Romae reges pulsi. Excepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima ambitione, et in omnium municipiorum foris statuae ornamentum esse coepere propagarique memoria hominum et honores legendi aevo basibus inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur. Mox forum et in domibus privatis factum atque in atriis: honos clientium instituit sic colere patronos.

X. Togatae effigies antiquitus ita dicabantur. Placuere et nudae tenentes hastam ab epheborum e gymnasiis exemplaribus; quas Achilleas vocant. Graeca res nihil velare, at contra Romana ac militaris thoraces addere. Caesar quidem dictator loricatam sibi dicari in foro suo passus est. Nam Lupercorum habitu tam noviciae sunt quam quae nuper prodiere paenulis indutae. Mancinus eo habitu sibi statuit, quo deditus fuerat. Notatum ab auctoribus et L. Accium poetam in Camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum fuisset. Equestres utique statuae Romanam celebrationem habent, orto sine dubio a Graecis exemplo. Sed illi celetas tantum dicabant in sacris victores, postea vero et qui bigis vel quadrigis vicissent; unde et nostri currus nati in iis, qui triumphavissent. Serum hoc, et in iis non nisi a divo Augusto seiuges, sicut elephanti.

XI. Non vetus et bigarum celebratio in iis, qui praetura functi curru vecti essent per circum; antiquior columnarum, sicuti C. Maenio, qui devicerat priscos Latinos, quibus ex foedere tertias praedae populus Romanus praestabat, eodemque in consulatu in suggestu rostra devictis Antiatibus fixerat anno urbis CCCCXVI, item C. Duilio, qui primus navalem triumphum egit de Poenis, quae est etiam nunc in foro, item L. Minucio, praefecto annonae, extra portam Trigeminam unciaria stipe conlata (nescio an primo honore tali a populo, antea enim a senatu erat), praeclara res, ni frivolis coepisset initiis. Namque et Atti Navi statua fuit ante curiam (basis eius conflagravit curia incensa P. Clodii funere); fuit et Hermodori Ephesii in comitio, legum, quas decemviri scribebant, interpretis, publice dicata. Alia causa, alia auctoritas M. Horati Coclitis statuae (quae durat hodieque), cum hostes a ponte sublicio solus arcuisset, equidem et Sibyllae iuxta rostra esse non miror, tres sint licet: una quam Sextus Pacuvius Taurus aed. pl. restituit; duae quas M. Messalla. Primas putarem has et Atti Navi, positas aetate Tarquinii Prisci, ni regum antecedentium essent in Capitolio, ex iis Romuli et Tatii sine tunica, sicut et Camilli in rostris, et ante aedem Castorum fuit Q. Marci Tremuli equestris togata, qui Samnitas bis devicerat captaque Anagnia populum stipendio liberaverat. Inter antiquissimas sunt et Tulli Cloeli, L. Rosci, Sp. Nauti, C. Fulcini in rostris, a Fidenatibus in legatione interfectorum. Hoc a re p. tribui solebat iniuria caesis, sicut aliis et P. Iunio, Ti. Coruncanio, qui ab Teuta, Illyriorum regina, interfecti erant. Non omittendum videtur, quod annales adnotavere, tripedaneas iis statuas in foro statutas; haec videlicet mensura honorata tunc erat. Non praeteribo et Cn. Octavium ob unum SC. verbum. Hic regem Antiochum daturum se responsum dicentem virga, quam tenebat forte, circumscripsit priusque, quam egrederetur circulo illo, responsum dare coegit. In qua legatione interfecto senatus statuam poni iussit quam oculatissimo loco, eaque est in rostris. Invenitur statua decreta et Taraciae Gaiae sive Fufetiae, virgini Vestali, ut poneretur ubi vellet, quod adiectum non minus honoris habet quam feminae esse decretam. Meritum eius ipsis ponam annalium verbis: "Quod campum Tiberinum gratificata esset ea populo".

XII. Invenio et Pythagorae et Alcibiadi in cornibus comitii positas, cum bello Samniti Apollo Pythius iussisset fortissimo Graiae gentis et alteri sapientissimo simulacra celebri loco dicari. Eae stetere, donec Sulla dictator ibi curiam faceret. Mirumque est, illos patres Socrati cunctis ab eodem deo sapientia praelato Pythagoran praetulisse aut tot aliis virtute Alcibiaden et quemquam utroque Themistocli.

Columnarum ratio erat attolli super ceteros mortales, quod et arcus significant novicio invento. Primus tamen honos coepit a Graecis, nullique arbitror plures statuas dicatas quam Phalereo Demetrio Athenis, siquidem CCCLX statuere, nondum anno hunc numerum dierum excedente, quas mox laceravere. Statuerunt et Romae in omnibus vicis tribus Mario Gratidiano, ut diximus, easdemque subvertere Sullae introitu.

XIII. Pedestres sine dubio Romae fuere in auctoritate longo tempore; et equestrium tamen origo perquam vetus est, cum feminis etiam honore communicato Cloeliae statua equestri, ceu parum esset toga eam cingi, cum Lucretiae ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos Cloelia inter obsides fuerat, non decernerentur. Hanc primam cum Coclitis publice dicatam crediderim (Atto enim ac Sibyllae Tarquinium, ac reges sibi ipsos posuisse verisimile est), nisi Cloeliae quoque Piso traderet ab iis positam, qui una opsides fuissent, redditis a Porsena in honorem eius. E diverso Annius Fetialis equestrem, quae fuerit contra Iovis Statoris aedem in vestibulo Superbi domus, Valeriae fuisse, Publicolae consulis filiae, eamque solam refugisse Tiberimque transnatavisse ceteris opsidibus, qui Porsinae mittebantur, interemptis Tarquinii insidiis.

XIV. L. Piso prodidit M. Aemilio C. Popilio iterum cos. a censoribus P. Cornelio Scipione M. Popilio statuas circa forum eorum, qui magistratum gesserant, sublatas omnes praeter eas, quae populi aut senatus sententia statutae essent, eam vero, quam apud aedem Telluris statuisset sibi Sp. Cassius, qui regnum adfectaverat, etiam conflatam a censoribus. Nimirum in ea quoque re ambitionem providebant illi viri. Exstant Catonis in censura vociferationes mulieribus Romanis in provinciis statuas poni; nec tamen potuit inhibere, quo minus Romae quoque ponerentur, sicuti Corneliae, Gracchorum matri, quae fuit Africani prioris filia. Sedens huic posita soleisque sine ammento insignis in Metelli publica porticu, quae statua nunc est in Octaviae operibus.

XV. Publice autem ab exteris posita est Romae C. Aelio tr. pl. lege perlata in Sthennium Stallium Lucanum, qui Thurinos bis infestaverat. Ob id Aelium Thurini statua et corona aurea donarunt. Iidem postea Fabricium donavere statua liberati obsidione, passimque gentes in clientela sunt receptae, et adeo discrimen omne sublatum, ut Hannibalis etiam statuae tribus locis visantur in ea urbe, cuius intra muros solus hostium emisit hastam.

XVI. Fuisse autem statuariam artem familiarem Italiae quoque et uetustam indicant Hercules ab Euandro sacratus, ut produnt, in foro boario, qui triumphalis uocatur atque per triumphos uestitur habitu triumphali, praeterea Ianus geminus a Numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur, digitis ita figuratis ut CCCLXV dierum nota per significationem anni, temporis et aeui esse deum indicent. Signa quoque Tuscanica per terras dispersa, quin in Etruris factitata sint non est dubium. Deorum tantum putarem ea fuisse, ni Metrodorus Scepsius, cui cognomen a Romani nominis odio inditum est, propter MM statuarum Volsinios expugnatos obiceret. Mirumque mihi uidetur, cum statuarum origo tam uetus Italiae sit, lignea potius aut fictilia deorum simulacra in delubris dicata usque ad deuictam Asiam, unde luxuria. Similitudines exprimendi quae prima fuerit origo, in ea quam plasticen Graeci uocant dici conuenientius erit; etenim prior quam statuaria fuit. Sed haec ad infinitum effloruit, multorum uoluminum opere, si quis plura persequi uelit; omnia enim quis possit?

XVII. M. Scauri aedilitate signorum MMM in scaena tantum fuere temporario theatro. Mummius Achaia deuicta repleuit urbem, non relicturus filiae dotem; cur enim non cum excusatione ponatur? Multa et Luculli inuexere. Rhodi etiamnum †LXXIII milia† signorum esse Mucianus ter cos. prodidit, nec pauciora Athenis, Olympiae, Delphis superesse creduntur. Quis ista mortalium persequi possit aut quis usus noscendi intellegatur? Insignia maxime et aliqua de causa notata uoluptarium sit attigisse artificesque celebratos nominauisse, singulorum quoque inexplicabili multitudine, cum Lysippus MD opera fecisse prodatur, tantae omnia artis ut claritatem possent dare uel singula; numerum apparuisse defuncto eo, cum thesaurum effregisset heres: solitum enim ex manupretio cuiusque signi denarios seponere aureos singulos. Euecta supra humanam fidem ars est successu, mox et audacia. In argumentum successus unum exemplum adferam, nec deorum hominumue similitudinis expressae. Aetas nostra uidit in Capitolio, priusquam id nouissime conflagraret a Vitellianis incensum, in cella Iunonis canem ex aere uolnus suum lambentem, cuius eximium miraculum et indiscreta ueri similitudo non eo solum intellegitur, quod ibi dicata fuerat, uerum et satisdatione; nam quoniam summa nulla par uidebatur, capite tutelarios cauere pro ea institutum publice fuit.

XVIII. Audaciae innumera sunt exempla. Moles quippe excogitatas uidemus statuarum, quas colossaeas uocant, turribus pares. Talis est in Capitolio Apollo, tralatus a M. Lucullo ex Apollonia Ponti urbe, XXX cubitorum, D talentis factus; talis in campo Martio Iuppiter, a Claudio Caesare dicatus, qui deuoratur Pompeiani theatri uicinitate; talis et Tarenti factus a Lysippo, XL cubitorum. Mirum in eo quod manu, ut ferunt, mobilis - ea ratio libramenti est - nullis conuellatur procellis. Id quidem prouidisse et artifex dicitur modico interuallo, unde maxime flatum opus erat frangi, opposita columna. Itaque magnitudinem propter difficultatemque moliendi non attigit eum Fabius Verrucosus, cum Herculem qui est in Capitolio inde transferret. Ante omnis autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. LXX cubitorum altitudinis fuit. Hoc simulacrum, post LXVI annum terrae motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. Pauci pollicem eius amplectuntur, maiores sunt digiti quam pleraeque statuae. Vasti specus hiant defractis membris; spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliuerat eum constituens. Duodecim annis tradunt effectum CCC talentis, quae contigerant ex apparatu regis Demetrii relicto morae taedio obsessa Rhodo. Sunt alii centum numero in eadem urbe colossi minores hoc, sed ubicumque singuli fixissent, nobilitaturi locum, praeterque hos deorum quinque, quos fecit Bryaxis. Factitauit colossos et Italia. Videmus certe Tuscanicum Apollinem in bibliotheca templi Augusti quinquaginta pedum a pollice, dubium aere mirabiliorem an pulchritudine. Fecit et Sp. Caruilius Iouem qui est in Capitolio, uictis Samnitibus sacrata lege pugnantibus e pectoralibus eorum ocreisque et galeis. Amplitudo tanta est ut conspiciatur a Latiari Ioue. E reliquiis limae suam statuam fecit, quae est ante pedes simulacri eius. Habent in eodem Capitolio admirationem et capita duo quae P. Lentulus cos. dicauit, alterum a Charete supra dicto factum, alterum fecit ...dicus comparatione in tantum uictus ut artificum minime probabilis uideatur. Verum omnem amplitudinem statuarum eius generis uicit aetate nostra Zenodorus Mercurio facto in ciuitate Galliae Aruernis per annos decem, HS quater centies centena milia manupretii; postquam satis artem ibi adprobauerat, Romam accitus a Nerone, ubi destinatum illius principis simulacro colossum fecit CXIX pedum longitudine, qui dicatus Soli uenerationi est, damnatis sceleribus illius principis. Mirabamur in officina non modo ex argilla similitudinem insignem, uerum et de paruis admodum surculis quod primum operis instaurati fuit. Ea statua indicauit interisse fundendi aeris scientiam, cum et Nero largiri aurum argentumque paratus esset et Zenodorus scientia fingendi caelandique nulli ueterum postponeretur. Statuam Aruernorum cum faceret, prouinciae Dubio Auito praesidente duo pocula Calamidis manu caelata, quae Cassio Salano auunculo eius, praeceptori suo, Germanicus Caesar adamata donauerat, aemulatus est ut uix ulla differentia esset artis. Quanto maior Zenodoro praestantia fuit, tanto magis deprehenditur aeris oblitteratio. Signis quae uocant Corinthia plerique in tantum capiuntur ut secum circumferant, sicut Hortensius orator sphingem Verri reo ablatam, propter quam Cicero illo iudicio in altercatione neganti ei aenigmata se intellegere respondit debere, quoniam sphingem domi haberet. Circumtulit et Nero princeps Amazonem, de qua dicemus, et paulo ante C. Cestius consularis signum, quod secum etiam in proelio habuit. Alexandri quoque Magni tabernaculum sustinere traduntur solitae statuae, ex quibus duae ante Martis Vltoris aedem dicatae sunt, totidem ante regiam.

XIX. Minoribus simulacris signisque innumera prope artificum multitudo nobilitata est, ante omnis tamen Phidias Atheniensis Ioue Olympio facto ex ebore quidem et auro, sed et ex aere signa fecit. Floruit autem olympiade LXXXIII, circiter CCC urbis nostrae annum, quo eodem tempore aemuli eius fuere Alcamenes, Critias, Nesiotes, Hegias, et deinde olympiade LXXXVII Hagelades, Callon, Gorgias Lacon; rursus LXXXX Polyclitus, Phradmon, Myron, Pythagoras, Scopas, Perillus. Ex his Polyclitus discipulos habuit Argium, Asopodorum, Alexim, Aristidem, Phrynonem, Dinonem, Athenodorum, Demean Clitorium; Myron Lycium. LXXXXV olympiade floruere Naucydes, Dinomenes, Canachus, Patroclus; CII Polycles, Cephisodotus, Leochares, Hypatodorus; CIIII Praxiteles, Euphranor; CVII Aetion, Therimachus. CXIII Lysippus fuit, cum et Alexander Magnus, item Lysistratus frater eius, Sthennis, Euphron, Eudes, Sostratus, Ion, Silanion - in hoc mirabile quod nullo doctore nobilis fuit; ipse discipulum habuit Zeuxiaden -; CXXI Eutychides, Euthycrates, Laippus, Cephisodotus, Timarchus, Pyromachus. Cessauit deinde ars ac rursus olympiade CLVI reuixit, cum fuere longe quidem infra praedictos, probati tamen, Antaeus, Callistratus, Polycles Athenaeus, Callixenus, Pythocles, Pythias, Timocles. Ita distinctis celeberrimorum aetatibus insignes raptim transcurram, reliqua multitudine passim dispersa. Venere autem et in certamen laudatissimi, quamquam diuersis aetatibus geniti, quoniam fecerant Amazonas, quae cum in templo Dianae Ephesiae dicarentur, placuit eligi probatissimam ipsorum artificum, qui praesentes erant, iudicio, cum apparuit eam esse quam omnes secundam a sua quisque iudicassent. Haec est Polycliti, proxima ab ea Phidiae, tertia Cresilae, quarta Cydonis, quinta Phradmonis. Phidias praeter Iouem Olympium, quem nemo aemulatur, fecit ex ebore aeque Mineruam Athenis, quae est in Parthenone stans, ex aere uero, praeter Amazonem supra dictam, Mineruam tam eximiae pulchritudinis ut formae cognomen acceperit. Fecit et cliduchum et aliam Mineruam, quam Romae Paulus Aemilius ad aedem Fortunae Huiusce Diei dicauit, item duo signa, quae Catulus in eadem aede, palliata et alterum colossicon nudum, primusque artem toreuticen aperuisse atque demonstrasse merito iudicatur. Polyclitus Sicyonius, Hageladae discipulus, diadumenum fecit molliter iuuenem, centum talentis nobilitatum, idem et doryphorum uiriliter puerum. Fecit et quem canona artifices uocant liniamenta artis ex eo petentes ueluti a lege quadam, solusque hominum artem ipsam fecisse artis opere iudicatur. Fecit et destringentem se et nudum talo incessentem duosque pueros item nudos, talis ludentes, qui uocantur astragalizontes et sunt in Titi imperatoris atrio - hoc opere nullum absolutius plerique iudicant -; item Mercurium qui fuit Lysimachiae, Herculem qui Romae, hagetera arma sumentem, Artemona qui periphoretos appellatus est. Hic consummasse hanc scientiam iudicatur et toreuticen sic erudisse, ut Phidias aperuisse. Proprium eius est, uno crure ut insisterent signa, excogitasse; quadrata tamen esse ea ait Varro et paene ad unum exemplum. Myronem Eleutheris natum, Hageladae et ipsum discipulum, bucula maxime nobilitauit celebratis uersibus laudata, quando alieno plerique ingenio magis quam suo commendantur. Fecit et canem et discobolon et Perseum et pristas et Satyrum admirantem tibias et Mineruam, Delphicos pentathlos, pancratistas, Herculem qui est apud circum maximum in aede Pompei Magni. Fecisse et cicadae monumentum ac locustae carminibus suis Erinna significat. Fecit et Apollinem, quem ab triumuiro Antonio sublatum restituit Ephesiis diuus Augustus admonitus in quiete. Primus hic multiplicasse ueritatem uidetur, numerosior in arte quam Polyclitus et in symmetria diligentior, et ipse tamen corporum tenus curiosus animi sensus non expressisse, capillum quoque et pubem non emendatius fecisse quam rudis antiquitas instituisset. Vicit eum Pythagoras Reginus ex Italia pancratiaste Delphis posito; eodem uicit et Leontiscum. Fecit et stadiodromon Astylon qui Olympiae ostenditur, et Libyn, puerum tenentem tabellam eodem loco et mala ferentem nudum; Syracusis autem claudicantem, cuius ulceris dolorem sentire etiam spectantes uidentur; item Apollinem serpentemque eius sagittis configi, citharoedum qui Dicaeus appellatus est, quod, cum Thebae ab Alexandro caperentur, aurum a fugiente conditum sinu eius celatum esset. Hic primus neruos et uenas expressit capillumque diligentius. Fuit et alius Pythagoras Samius, initio pictor, cuius signa ad aedem Fortunae Huiusce Diei septem nuda et senis unum laudata sunt. Hic supra dicto facie quoque indiscreta similis fuisse traditur, Regini autem discipulus et filius sororis fuisse Sostratus. Lysippum Sicyonium Duris negat ullius fuisse discipulum, sed primo aerarium fabrum audendi rationem cepisse pictoris Eupompi responso. Eum enim interrogatum, quem sequeretur antecedentium, dixisse, monstrata hominum multitudine, naturam ipsam imitandam esse, non artificem. Plurima ex omnibus signa fecit, ut diximus, fecundissimae artis, inter quae destringentem se, quem M. Agrippa ante Thermas suas dicauit, mire gratum Tiberio principi. Non quiuit temperare sibi in eo, quamquam imperiosus sui inter initia principatus, transtulitque in cubiculum alio signo substituto, cum quidem tanta pop. R. contumacia fuit ut theatri clamoribus reponi apoxyomenon flagitauerit princepsque, quamquam adamatum, reposuerit. Nobilitatur Lysippus et temulenta tibicina et canibus ac uenatione, in primis uero quadriga cum Sole Rhodiorum. Fecit et Alexandrum Magnum multis operibus, a pueritia eius orsus. Quam statuam inaurari iussit Nero princeps delectatus admodum illa; dein, cum pretio perisset gratia artis, detractum est aurum pretiosiorque talis existimabatur, etiam cicatricibus operis atque concisuris in quibus aurum haeserat remanentibus. Idem fecit Hephaestionem, Alexandri Magni amicum, quem quidam Polyclito adscribunt, cum is centum prope annis ante fuerit; item Alexandri uenationem quae Delphis sacrata est, Athenis Satyrum, turmam Alexandri, in qua amicorum eius imagines summa omnium similitudine expressit; hanc Metellus Macedonia subacta transtulit Romam. Fecit et quadrigas multorum generum. Statuariae arti plurimum traditur contulisse capillum exprimendo, capita minora faciendo quam antiqui, corpora graciliora siccioraque, per quae proceritas signorum maior uideretur. Non habet Latinum nomen symmetria, quam diligentissime custodit, noua intactaque ratione quadratas ueterum staturas permutando, uulgoque dicebat ab illis factos quales essent homines, a se quales uiderentur esse. Propriae huius uidentur esse argutiae operum custoditae in minimis quoque rebus. Filios et discipulos reliquit laudatos artifices Laippum, Boedan, sed ante omnes Euthycraten. Quamquam is constantiam potius imitatus patris quam elegantiam austero maluit genere quam iucundo placere. Itaque optume expressit Herculem Delphis et Alexandrum Thespiis uenatorem et Thespiadas, proelium equestre, simulacrum ipsum Trophoni ad oraculum, quadrigas complures, equum cum fiscinis, canes uenantium. - Huius porro discipulus fuit Tisicrates et ipse Sicyonius, sed Lysippi sectae propior, ut uix discernantur complura signa, ceu senex Thebanus et Demetrius rex, Peucestes, Alexandri Magni seruator, dignus tanta gloria. Artifices, qui compositis uoluminibus condidere haec, miris laudibus celebrant Telephanen Phocaeum, ignotum alias, quoniam Thessaliae habitauerit et ibi opera eius latuerint; alioqui suffragiis ipsorum aequatur Polyclito, Myroni, Pythagorae. Laudant eius Larisam et Spintharum pentathlum et Apollinem. Alii non hanc ignobilitatis fuisse causam, sed quod se regum Xerxis atque Darei officinis dediderit, existimant. Praxiteles quoque marmore felicior, ideo et clarior fuit; fecit tamen et ex aere pulcherrima opera: Proserpinae raptum, item catagusam et Liberum patrem, Ebrietatem nobilemque una Satyrum quem Graeci periboeton cognominant, et signa quae ante Felicitatis aedem fuere, Veneremque quae ipsa aedis incendio cremata est Claudii principatu, marmoreae illi suae per terras inclutae parem, item stephanusam, pseliumenen, Oporan, Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas, quos a Xerxe Persarum rege captos uicta Perside Atheniensibus remisit Magnus Alexander. Fecit et puberem Apollinem subrepenti lacertae comminus sagitta insidiantem, quem sauroctonon uocant. Spectantur et duo signa eius diuersos adfectus exprimentia, flentis matronae et meretricis gaudentis. Hanc putant Phrynen fuisse deprehenduntque in ea amorem artificis et mercedem in uultu meretricis. Habet simulacrum et benignitas eius; Calamidis enim quadrigae aurigam suum inposuit, ne melior in equorum effigie defecisse in homine crederetur. Ipse Calamis et alias quadrigas bigasque fecit equis semper sine aemulo expressis; sed, ne uideatur in hominum effigie inferior, Algumena nullius est nobilior. Alcamenes, Phidiae discipulus, et marmorea fecit, sed aereum pentathlum qui uocatur encrinomenos; at Polycliti discipulus Aristides quadrigas bigasque. Amphicrates Leaena laudatur. Scortum haec, lyrae cantu familiaris Harmodio et Aristogitoni. Consilia eorum de tyrannicidio usque in mortem excruciata a tyrannis non prodidit; quam ob rem Athenienses, et honorem habere ei uolentes nec tamen scortum celebrasse, animal nominis eius fecere atque, ut intellegeretur causa honoris, in opere linguam addi ab artifice uetuerunt. Bryaxis Aesculapium et Seleucum fecit, Boedas adorantem, Baton Apollinem et Iunonem qui sunt Romae in Concordiae templo, Cresilas uolneratum deficientem, in quo possit intellegi quantum restet animae, et Olympium Periclen dignum cognomine; mirumque in hac arte est quod nobiles uiros nobiliores fecit. Cephisodorus Mineruam mirabilem in portu Atheniensium et aram ad templum Iouis Seruatoris in eodem portu, cui pauca comparantur. Canachus Apollinem nudum, qui Philesius cognominatur, in Didymaeo, Aeginetica aeris temperatura, ceruumque una ita uestigiis suspendit, ut †linum† subter pedes trahatur alterno morsu calce digitisque retinentibus solum, ita uertebrato dente utrisque in partibus, ut a repulsu per uices resiliat. Idem et celetizontas pueros, Chaereas Alexandrum Magnum et Philippum patrem eius fecit, Ctesilaus doryphoron et Amazonem uolneratam, Demetrius Lysimachen quae sacerdos Mineruae fuit LXIIII annis, idem et Mineruam quae musica appellatur, quoniam dracones in Gorgone eius ad ictus citharae tinnitu resonant, idem equitem Simonem qui primus de equitatu scripsit. Daedalus, et ipse inter fictores laudatus, pueros duos destringentes se fecit, Dinomenes Protesilaum et Pythodemum luctatorem. Euphranoris Alexander Paris est, in quo laudatur quod omnia simul intellegantur, iudex dearum, amator Helenae et tamen Achillis interfector. Huius est Minerua, Romae quae dicitur Catuliana, infra Capitolium a Q. Lutatio dicata, et simulacrum Boni Euentus, dextra pateram, sinistra spicam ac papauera tenens; item Latona puerpera Apollinem et Dianam infantes sustinens in aede Concordiae. Fecit et quadrigas bigasque et cliduchon eximia forma, et Virtutem et Graeciam, utrasque colossaeas, mulierem admirantem et adorantem, item Alexandrum et Philippum in quadrigis; Eutychides Eurotam, in quo artem ipso amne liquidiorem plurimi dixere. Hegiae Minerua Pyrrhusque rex laudatur, et celetizontes pueri, et Castor ac Pollux ante aedem Iouis Tonantis; Hagesiae in Pario colonia Hercules; Isidoti buthytes. Lycius Myronis discipulus fuit, qui fecit dignum praeceptore puerum sufflantem languidos ignes et Argonautas; Leochares aquilam sentientem quid rapiat in Ganymede et cui ferat, parcentemque unguibus etiam per uestem puero, Autolycum pancratii uictorem, propter quem Xenophon symposium scripsit, Iouemque illum Tonantem in Capitolio ante cuncta laudabilem, item Apollinem diadematum; Lyciscus Langonem, puerum subdolae ac fucatae uernilitatis; Lycius et ipse puerum suffitorem. Menaechmi uitulus genu premitur replicata ceruice. Ipse Menaechmus scripsit de sua arte. Naucydes Mercurio et discobolo et immolante arietem censetur; Naucerus luctatorem anhelantem fecit, Niceratus Aesculapium et Hygiam, qui sunt in Concordiae templo Romae. Pyromachi quadriga ab Alcibiade regitur. Polycles Hermaphroditum nobilem fecit; Pyrrhus Hygiam et Mineruam; Phanis, Lysippi discipulus, epithyusan. Styppax Cyprius uno celebratur signo, splanchnopte; Periclis Olympii uernula hic fuit exta torrens ignemque oris pleni spiritu accendens. Silanion Apollodorum fudit, fictorem et ipsum, sed inter cunctos diligentissimum artis et iniquom sui iudicem, crebro perfecta signa frangentem, dum satiari cupiditate artis non quit, ideoque insanum cognominatum - hoc in eo expressit, nec hominem ex aere fecit, sed iracundiam - et Achillem nobilem, item epistaten exercentem athletas; Strongylion Amazonem quam ab excellentia crurum eucnemon appellant, ob id in comitatu Neronis principis circumlatam. Idem fecit puerum quem amando Brutus Philippensis cognomine suo inlustrauit. Theodorus, qui labyrinthum fecit Sami, ipse se ex aere fudit, praeter similitudinis mirabilem famam magna suptilitate celebratus: dextra limam tenet, laeua tribus digitis quadrigulam tenuit, tralatam Praeneste, tantae paruitatis ut miraculo fictam eam currumque et aurigam integeret alis simul facta musca. Xenocrates, Tisicratis discipulus, ut alii, Euthycratis, uicit utrosque copia signorum. Et de sua arte composuit uolumina. Plures artifices fecere Attali et Eumenis aduersus Gallos proelia, Isigonus, Pyromachus, Stratonicus, Antigonus qui uolumina condidit de sua arte. Boethi, quamquam argento melioris, infans †eximie† anserem strangulat. Atque ex omnibus quae rettuli clarissima quaeque in urbe iam sunt dicata a Vespasiano principe in templo Pacis aliisque eius operibus, uiolentia Neronis in urbem conuecta et in sellariis domus aureae disposita. Praeterea sunt aequalitate celebrati artifices, sed nullis operum suorum praecipui: Ariston qui et argentum caelare solitus est, Callides, Ctesias, Cantharus Sicyonius, Diodorus, Critiae discipulus, Deliades, Euphorion, Eunicus et Hecataeus, argenti caelatores, Lesbocles, Prodorus, Pythodicus, Polygnotus, idem pictor e nobilissimis, item e caelatoribus Stratonicus, Scymnus Critiae discipulus. Nunc percensebo eos qui eiusdem generis opera fecerunt, ut Apollodorus, Androbulus, Asclepiodorus, Aleuas philosophos, Apellas et adornantes se feminas, Antignotus et luctatores perixyomenum tyrannicidasque supra dictos, Antimachus, Athenodorus feminas nobiles, Aristodemus et luctatores bigasque cum auriga, philosophos, anus, Seleucum regem. Habet gratiam suam huius quoque doryphorus. Cephisodoti duo fuere: prioris est Mercurius Liberum patrem in infantia nutriens; fecit et contionantem manu elata - persona in incerto est -; sequens philosophos fecit. Colotes, qui cum Phidia Iouem Olympium fecerat, philosophos, item Cleon et Cenchramis et Callicles et Cepis, Chalcosthenes et comoedos et athletas, Daippus perixyomenon, Daiphron et Damocritus et Daemon philosophos. Epigonus, omnia fere praedicta imitatus, praecessit in tubicine et matri interfectae infante miserabiliter blandiente. Eubuli mulier admirans laudatur, Eubulidis digitis computans. Micon athletis spectatur, Menogenes quadrigis. Nec minus Niceratus omnia quae ceteri adgressus, repraesentauit Alcibiaden lampadumque accensu matrem eius Demaraten sacrificantem. Tisicratis bigae Piston mulierem inposuit, idem fecit Martem et Mercurium qui sunt in Concordiae templo Romae. Perillum nemo laudet saeuiorem Phalaride tyranno, cui taurum fecit, mugitus hominis pollicitus igni subdito et primus expertus cruciatum eum iustiore saeuitia. Huc a simulacris deorum hominumque deuocauerat humanissimam artem! Ideo tot conditores eius laborauerant, ut ex ea tormenta fierent! Itaque una de causa seruantur opera eius, ut quisquis illa uideat, oderit manus. Sthennis Cererem, Iouem, Mineruam fecit, qui sunt Romae in Concordiae templo, idem flentes matronas et adorantes sacrificantesque. Simon canem et sagittarium fecit, Stratonicus caelator ille philosophos, Scopas uterque ..., athletas autem et armatos et uenatores sacrificantesque Baton, Euchir, Glaucides, Heliodorus, Hicanus, Iophon, Lyson, Leon, Menodorus, Myagrus, Polycrates, Polyidus, Pythocritus, Protogenes, idem pictor e clarissimis, ut dicemus, Patrocles, Pollis, Posidonius qui et argentum caelauit nobiliter, natione Ephesius, Periclymenus, Philon, Symenus, Timotheus, Theomnestus, Timarchides, Timon, Tisias, Thrason. Ex omnibus autem maxime cognomine insignis est Callimachus, semper calumniator sui nec finem habentis diligentiae, ob id catatexitechnus appellatus, memorabili exemplo adhibendi et curae modum. Huius sunt saltantes Lacaenae, emendatum opus, sed in quo gratiam omnem diligentia abstulerit. Hunc quidem et pictorem fuisse tradunt. Non aere captus nec arte, unam tantum Zenonis statuam Cypria expeditione non uendidit Cato, sed quia philosophi erat, ut obiter hoc quoque noscatur tam inane exemplum. In mentione statuarum est et una non praetereunda, quamquam auctoris incerti, iuxta rostra, Herculis tunicati, sola eo habitu Romae, torua facie sentiensque suprema tunicae. In hac tres sunt tituli: L. Luculli imperatoris de manubiis, alter: pupillum Luculli filium ex S. C. dedicasse, tertius: T. Septimium Sabinum aed. cur. ex priuato in publicum restituisse. Tot certaminum tantaeque dignationis simulacrum id fuit!

XX. Nunc praeuertemur ad differentias aeris et mixturas. In Cyprio [coronarium et regulare est, utrumque, ductile] coronarium tenuatur in lamnas, taurorumque felle tinctum speciem auri in coronis histrionum praebet, idemque in uncias additis auri scripulis senis praetenui pyropi brattea ignescit. Regulare et in aliis fit metallis itemque caldarium. Differentia quod caldarium funditur tantum, malleis fragile, quibus regulare obsequitur, ab aliis ductile appellatum, quale omne Cyprium est. Sed et in ceteris metallis cura distat a caldario; omne enim diligentius purgatis igni uitiis excoctisque regulare est. In reliquis generibus palma Campano perhibetur, utensilibus uasis probatissimo. Pluribus fit hoc modis. Namque Capuae liquatur non carbonis ignibus sed ligni, purgaturque roboreo cribro, profusum in aquam frigidam, ac saepius simili modo coquitur, nouissime additis plumbi argentarii Hispaniensis denis libris in centenas aeris. Ita lentescit coloremque iucundum trahit, qualem in aliis generibus aeris adfectant oleo ac sale. Fit Campano simile in multis partibus Italiae prouinciisque, sed octonas plumbi libras addunt et carbone recoquunt propter inopiam ligni. Quantum ea res differentiae adferat, in Gallia maxime sentitur, ubi inter lapides candefactos funditur; exurente enim coctura nigrum atque fragile conficitur. Praeterea semel recoquunt, quod saepius fecisse bonitati plurimum confert. Id quoque notasse non ab re est, aes omne frigore magno melius fundi. Sequens temperatura statuaria est eademque tabularis hoc modo: massa proflatur in primis, mox in proflatum additur tertia portio aeris collectanei, hoc est ex usu coempti. Peculiare in eo condimentum attritu domiti et consuetudine nitoris ueluti mansuefacti. Miscentur et plumbi argentarii pondo duodena ac selibrae centenis proflati. - Appellatur etiamnum et formalis temperatura aeris tenerrimi, quoniam nigri plumbi decima portio additur et argentarii uicesima, maximeque ita colorem bibit quem Graecanicum uocant. - Nouissima est quae uocatur ollaria, uase nomen hoc dante, ternis aut quaternis libris plumbi argentarii in centenas aeris additis. - Cyprio si addatur plumbum, colos purpurae fit in statuarum praetextis.

XXI. Aera extersa robiginem celerius trahunt quam neglecta, nisi oleo perunguantur. Seruari ea optime in liquida pice tradunt. Vsus aeris ad perpetuitatem monimentorum iam pridem tralatus est tabulis aereis, in quibus publicae constitutiones inciduntur.

XXII. Metalla aeris multis modis instruunt medicinam, utpote cum ulcera omnia ibi ocissime sanentur; maxime tamen prosunt cadmea. Fit sine dubio haec et in argenti fornacibus, candidior ac minus ponderosa, sed nequaquam comparanda aerariae. Plura autem genera sunt. Namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadmea uocatur, fusuris necessarius, medicinae utilis, sic rursus in fornacibus existit alia, quae originis suae nomen recipit. Fit autem egesta flammis atque flatu tenuissima parte materiae et camaris lateribusque fornacium pro quantitate leuitatis adplicata. Tenuissima est in ipso fornacium ore, qua flammae eructantur, appellata capnitis, exusta et nimia leuitate similis fauillae. Interior optuma, camaris dependens et ab eo argumento botryitis nominata, ponderosior haec priore, leuior secuturis - duo eius colores, deterior cinereus, pumicis melior - friabilis oculorumque medicamentis utilissima. Tertia est in lateribus fornacium, quae propter grauitatem ad camaras peruenire non potuit. Haec dicitur placitis, et ipsa ab argumento, planitie crusta uerius quam pumex, intus uaria, ad psoras utilior et cicatrices trahendas. Fiunt ex ea duo alia genera: onychitis extra paene caerulea, intus onychis maculis similis; ostracitis tota nigra et e ceteris sordidissima, uolneribus maxime utilis. Omnis autem cadmea, in Cypri fornacibus optima, iterum a medicis coquitur carbone puro atque, ubi in cinerem rediit, extinguitur uino Amineo quae ad emplastra praeparatur, quae uero ad psoras aceto. Quidam in ollis fictilibus tusam urunt et lauant in mortariis, postea siccant. Nymphodorus lapidem ipsum quam grauissimum spississimumque urit pruna et exustum Chio uino restinguit tunditque, mox linteo cribrat atque in mortario terit, mox aqua pluuia macerat iterumque terit quod subsedit, donec cerussae simile fiat, nulla dentium offensa. Eadem Iollae ratio, sed quam purissimum eligit lapidem.

XXIII. Cadmeae effectus siccare, persanare, sistere fluctiones, pterygia et sordes oculorum purgare, scabritiam extenuare et quidquid in plumbi effectu dicemus. Et aes ipsum uritur ad omnia eadem, praeterque albugines oculorum et cicatrices, ulcera quoque oculorum cum lacte sanat; itaque Aegyptii collyrii id modo terunt in coticulis. Facit et uomitiones e melle sumptum. Vritur autem Cyprium in fictilibus crudis cum sulpuris pari pondere, uasorum circumlito spiramento, in caminis, donec uasa ipsa percoquantur. Quidam et salem addunt, aliqui alumen pro sulpure, alii nihil, sed aceto tantum aspergunt. Vstum teritur in mortario Thebaico, aqua pluuia lauatur iterumque adiecta largiore teritur et, dum considat, relinquitur; hoc saepius, donec ad speciem minii redeat. Tunc siccatum in sole in aerea pyxide seruatur.

XXIV. Et scoria aeris simili modo lauatur, minore effectu quam ipsum aes. Sed et aeris flos medicinae utile est. Fit aere fuso et in alias fornaces tralato; ibi flatu crebriore excutiuntur ueluti milii squamae quas uocant florem; cadunt autem, cum panes aeris aqua refrigerantur, rubentque similiter squamae aeris quam uocant lepida, et sic adulteratur flos ut squama ueneat pro eo. Est autem squama aeris decussa ui clauis, in quos panes aerei feruminantur, in Cypri maxime officinis. Omnis differentia haec est, quod squama excutitur ictu isdem panibus, flos cadit sponte. Squamae est alterum genus suptilius, ex summa scilicet lanugine decussum, quod uocant stomoma.

XXV. Atque haec omnia medici - quod pace eorum dixisse liceat - ignorant, pars maior et nomina; in tantum a conficiendis medicaminibus iis absunt, quod esse proprium medicinae solebat. Nunc quotiens incidere in libellos, componere ex his uolentes aliqua, hoc est inpendio miserorum experiri commentaria, credunt Seplasiae omnia fraudibus corrumpenti. Iam quidem facta emplastra et collyria mercantur, tabesque mercium aut fraus Seplasiae sic exteritur. Et squama autem et flos uruntur in patinis fictilibus aut aereis, dein lauantur ut supra ad eosdem usus; et amplius narium carnosa uitia, item sedis, et grauitates aurium per fistulam in eas flatu inpulsa et uuas oris farina admota tollit et tonsillas cum melle. Fit ex candido aere squama longe Cypria inefficacior. Nec non urina pueri prius macerant clauos panesque quidam excussuri squamam, teruntque et aqua pluuia lauant. Dant et hydropicis eam drachmis duabus in mulsi hemina et inlinunt cum polline.

XXVI. Aeruginis quoque magnus usus est. Pluribus fit ea modis. Namque et lapidi ex quo coquitur aes deraditur, et aere candido perforato atque in cadis suspenso super acetum acre opturatumque operculo. Multo probatior est, si hoc idem squamis fiat. Quidam uasa ipsa candidi aeris fictilibus condunt in acetum raduntque decumo die. Alii uinaceis contegunt totidemque post dies radunt, alii delimatam aeris scobem aceto spargunt uersantque spathis saepius die, donec absumatur. Eandem scobem alii terere in mortariis aereis ex aceto malunt. Ocissime uero contingit coronariorum recisamentis in acetum id additis. Adulterant marmore trito maxime Rhodiam aeruginem, alii pumice aut cummi. Praecipue autem fallit atramento sutorio adulterata; cetera enim dente deprehenduntur stridentia in frendendo. Experimentum in uatillo ferreo, nam quae sincera est suum colorem retinet, quae mixta atramento rubescit. Deprehenditur et papyro galla prius macerato, nigrescit enim statim aerugine inlita. Deprehenditur et uisu maligne uirens. Sed siue sinceram siue adulteram aptissimum est elui siccatamque in patina noua uri ac uersari, donec fauilla fiat; postea teritur ac reconditur. Aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figlinum percoquatur. Nonnulli et tus masculum admiscent. Lauatur autem aerugo sicut cadmea. Vis eius collyriis oculorum aptissima et delacrimationibus mordendo proficiens, sed ablui necessarium penicillis caedis, donec rodere desinat.

XXVII. Hieracium uocatur collyrium quod ita maxime constat; temperatur autem id Hammoniaci unciis quattuor, aeruginis Cypriae duabus, atramenti sutorii, quod chalcanthum uocant, totidem, misyos una, croci sex. Haec omnia trita aceto Thasio colliguntur in pilulas, excellentis remedii contra initia glaucomatum et suffusionum, contra caligines aut scabritias et albugines et genarum uitia. Cruda autem aerugo uolnerariis emplastris miscetur. Oris etiam gingiuarumque exulcerationes mirifice emendat et labrorum ulcera cum oleo. Quod si et cera addatur, purgat et ad cicatricem perducit. Aerugo et callum fistularum erodit uitiorumque circa sedem, siue per se siue cum Hammoniaco inlita uel collyrii modo in fistulas adacta. Eadem cum resinae terebinthinae tertia parte subacta lepras tollit.

XXVIII. Est et alterum genus aeruginis, quam uocant scoleca, in Cyprio aere trito alumine et sale aut nitro pari pondere cum aceto albo quam acerrimo. Non fit hoc nisi aestuosissimis diebus circa Canis ortum. Teritur autem donec uiride fiat contrahatque se uermiculorum specie, unde et nomen. Quod uitium ut emendetur, duae partes quae fuere aceti miscentur urina pueri inpubis. Idem autem in medicamentis et santerna efficit, qua diximus aurum feruminari. Vsus utriusque qui aeruginis. Scolex fit et per se derasus aerario lapidi, de quo nunc dicemus.

XXIX. Chalcitim uocant, ex quo et ipso aes coquitur. Distat a cadmea, quod illa super terram ex subdialibus petris caeditur, haec ex obrutis, item quod chalcitis friat se statim, mollis natura, ut uideatur lanugo concreta. Est et alia distinctio, quod chalcitis tria genera continet, aeris et misyos et soreos, de quibus singulis dicemus suis locis. Habet autem aeris uenas oblongas. Probatur mellei coloris, gracili uenarum discursu, friabilis nec lapidosa. Putant et recentem utiliorem esse, quoniam inueterata sori fiat. Vis eius ad excrescentia in ulceribus, sanguinem sistere, gingiuas, uuam, tonsillas farina compescere, uoluae uitiis in uellere inponi. Cum suco uero porri uerendorum additur emplastris. Maceratur autem in fictili ex aceto, circumlito fimo diebus XL, et colorem croci trahit. Tum admixto cadmeae pari pondere medicamentum efficit psoricon dictum. Quod si duae partes chalcitidis tertia cadmeae temperentur, acrius hoc idem fiat; etiamnum uehementius, si aceto quam uino temperetur; tosta uero efficacior fit ad eadem omnia.

XXX. Sori Aegyptium maxime laudatur, multum superato Cyprio Hispaniensique et Africo, quamquam oculorum curationi quidam utilius putent Cyprium; sed in quaecumque natione optimum cui maximum uirus olfactu, tritumque pinguiter nigrescens et spongiosum. Stomacho res contraria in tantum ut quibusdam olfactum modo uomitiones moueat. Et Aegyptium quidem tale, alterius nationis contritum splendescit ut misy et est lapidosius. Prodest autem et dentium dolori, si contineatur atque colluat, et ulceribus oris grauibus quaeque serpunt. Vritur carbonibus ut chalcitis.

XXXI. Misy aliqui tradiderunt fieri exusto lapide in scrobibus, flore eius luteo miscente se ligni pineae fauillae. Re uera autem e supra dicto fit lapide, concretum natura discretumque ui, optimum in Cypriorum officinis, cuius notae sunt friati aureae scintillae et, cum teratur, harenosa natura sine terra, chalcitidi similis. Hoc admiscent qui aurum purgant. Vtilitas eius infusi cum rosaceo auribus purulentis et in lana inpositi capitis ulceribus. Extenuat et scabritias oculorum inueteratas, praecipue utile tonsillis contraque anginas et suppurata. Ratio ut sedecim drachmae in hemina aceti coquantur addito melle, donec lentescat. Sic ad supra dicta utile est. Quotiens opus sit molliri uim eius, mel adspergitur. Erodit et callum fistularum ex aceto fouentium et collyriis additur, sistit et sanguinem ulceraque quae serpant quaeue putrescant, absumit et excrescentes carnes. Peculiariter uirilitatis uitiis utile et feminarum profluuium sistit.

XXXII. Graeci cognationem aeris nomine fecerunt et atramento sutorio; appellant enim chalcanthon. Nec ullius aeque mira natura est. Fit in Hispaniae puteis stagnisue id genus aquae habentibus. Decoquitur ea, admixta dulci pari mensura, et in piscinas ligneas funditur. Immobilibus super has transtris dependent restes lapillis extentae, quibus adhaerescens limus uitreis acinis imaginem quandam uuae reddit. Exemptum ita siccatur diebus XXX. Color est caeruleus, perquam spectabili nitore, uitrumque esse creditur; diluendo fit atramentum tinguendis coriis. Fit et pluribus modis, genere terrae eo in scrobes cauato, quorum e lateribus destillantes hiberno gelu stirias stalagmian uocant, neque est purius aliud; sed ex eo, candidum colorem sentiente uiola, lonchoton appellant. Fit et in saxorum catinis, pluuia aqua conriuato limo gelante; fit et salis modo, flagrantissimo sole admissas dulces aquas cogente. Ideo quidam duplici differentia fossile aut facticium appellant, hoc pallidius et quantum colore tantum bonitate deterius. Probant maxime Cyprium in medicinae usu. Sumitur ad pellenda uentris animalia drachmae pondere cum melle. Purgat et caput dilutum ac naribus instillatum, item stomachum cum melle aut aqua mulsa sumptum. Medetur et oculorum scabritiae dolorique et caligini et oris ulceribus. Sistit et sanguinem narium, item haemorrhoidum. Extrahit ossa fracta cum semine hyoscyami, suspendit epiphoras penicillo fronti inpositum, efficax et in emplastris ad purganda uolnera et excrescentia ulcerum. Tollit et uuas uel si decocto tangantur, cum lini quoque semine superponitur emplastris ad dolores tollendos. Quod ex eo candicat, in uno usu praefertur uiolaceis, ut grauitati aurium per fistulas inspiretur. Volnera per se inlitum sanat, sed tinguit cicatrices. Nuper inuentum ursorum in harena et leonum ora spargere illo, tantaque est uis in adstringendo ut non queant mordere.

XXXIII. Etiamnum in aerariis reperiuntur quae uocant pompholygem et spodon. Differentia, quod pompholyx lotura separatur, spodos inlota est. Aliqui quod sit candidum leuissimumque pompholygem dixere et esse aeris ac cadmeae fauillam, spodon nigriorem esse ponderosioremque, derasam parietibus fornacium, mixtis scintillis, aliquando et carbonibus. Haec aceto accepto odorem aeris praestat et, si tangatur lingua, saporem horridum. Conuenit oculorum medicamentis, quibuscumque uitiis occurrens, et ad omnia quae spodos. Hoc solum distat, quod huius elutior uis est. Additur et in emplastra quibus lenis refrigeratio quaeritur et siccatio. Vtilior ad omnia quae uino lota est.

XXXIV. Spodos Cypria optima. Fit autem liquescentibus cadmea et aerario lapide. Leuissimum hoc est flaturae totius euolatque e fornacibus et tectis adhaerescit, a fuligine distans candore. Quod minus candidum ex ea, inmaturae fornacis argumentum est; hoc quidam pompholygem uocant. Quod uero rubicundius ex iis inuenitur, acriorem uim habet et exulcerat adeo ut, cum lauatur, si attigit oculos, excaecet. Est et mellei coloris spodos, in qua plurimum aeris intellegitur. Sed quodcumque genus lauando fit utilius; purgatur ante pinna, dein crassiore lotura digitis scabritiae excernuntur. Et media uis est eius quae uino lauatur. Est aliqua et in genere uini differentia. Leni enim lota collyriis oculorum minus utilis putatur, eademque efficacior ulceribus quae manent, uel oris quae madeant, et omnibus medicamentis quae parentur contra gangraenas. Fit et in argenti fornacibus spodos quam uocant Lauriotim. Vtilissima autem oculis adfirmatur quae fiat in aurariis, nec in alia parte magis est uitae ingenia mirari. Quippe ne quaerenda essent metalla, uilissimis rebus utilitates easdem excogitauit.

XXXV. Antispodon uocant cinerem fici arboris uel caprifici uel myrti foliorum cum tenerrimis ramorum partibus, uel oleastri uel oleae uel cotonei mali uel lentisci, item ex moris inmaturis, id est candidis, in sole arefactis, uel e buxi coma aut pseudocyperi aut rubi aut terebinthi uel oenanthes. Taurini quoque glutinis aut linteorum cinerem similiter pollere inuentum est. Vruntur omnia ea crudo fictili in fornacibus, donec figlina percoquantur.

XXXVI. In aerariis officinis et smegma fit, iam liquato aere ac percocto, additis etiamnum carbonibus paulatimque accensis, ac repente uehementiore flatu exspuitur aeris palea quaedam. Solum, quo excipiatur, stratum esse debet marilla.

XXXVII. Ab ea discernitur quam in isdem officinis, diphrygem uocant Graeci ab eo, quod bis torreatur. Cuius origo triplex. Fieri enim traditur ex lapide pyrite cremato in caminis, donec excoquatur in rubricam. Fit et in Cypro ex luto cuiusdam specus arefacto prius, mox paulatim circumdatis sarmentis. Tertio fit modo in fornacibus aeris faece subsidente. Differentia est, quod aes ipsum in catinos defluit, scoria extra fornaces, flos supernatat, diphryges remanet. Quidam tradunt in fornacibus globos lapidis qui coquatur ferruminari, circa hunc aes feruere, ipsum uero non percoqui nisi translatum in alias fornaces, et esse nodum quendam materiae. id quod ex cocto supersit, diphrygem uocari. Ratio eius in medicina similis praedictis: siccare et excrescentia consumere ac repurgare. Probatur lingua, ut eam siccet tactu statim saporemque aeris reddat.

XXXVIII. Vnum etiamnum aeris miraculum non omittemus. Seruilia familia inlustris in fastis trientem aereum pascit auro, argento, consumentem utrumque. Origo atque natura eius incomperta mihi est. Verba ipsa de ea re Messallae senis ponam: Seruiliorum familia habet trientem sacrum, cui summa cum cura magnificentiaque sacra quotannis faciunt. Quem ferunt alias creuisse, alias decreuisse uideri et ex eo aut honorem aut deminutionem familiae significari.

XXXIX. Proxime indicari debent metalla ferri, optumo pessimoque uitae instrumento, siquidem hoc tellurem scindimus, arbores serimus, arbusta tondemus, uites squalore deciso annis omnibus cogimus iuuenescere, hoc exstruimus tecta, caedimus saxa, omnesque ad alios usus ferro utimur, sed eodem ad bella, caedes, latrocinia, non comminus solum, sed etiam missili uolucrique, nunc tormentis excusso, nunc lacertis, nunc uero pinnato, quam sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror, siquidem, ut ocius mors perueniret ad hominem, alitem illam fecimus pinnasque ferro dedimus. Quam ob rem culpa eius non naturae fiat accepta. Aliquot experimentis probatum est posse innocens esse ferrum. In foedere, quod expulsis regibus populo Romano dedit Porsina, nominatim comprehensum inuenimus ne ferro nisi in agri cultu uteretur. Et tum stilo osseo scribere institutum uetustissimi auctores prodiderunt. Magni Pompei in tertio consulatu exstat edictum in tumultu necis Clodianae, prohibentis ullum telum esse in urbe.

XL. Et tamen uita ipsa non defuit honorem mitiorem habere ferro quoque. Aristonidas artifex, cum exprimere, uehet Athamantis furorem Learcho filio praecipitato residentem paenitentia, aes ferrumque miscuit, ut rubigine eius per nitorem aeris relucente exprimeretur uerecundiae rubor. Hoc signum exstat hodie Rhodi. Est in eadem urbe et ferreus Hercules quem fecit Alcon, laborum dei patientia inductus. Videmus et Romae scyphos e ferro dicatos in templo Martis Vltoris. Obstitit eadem naturae benignitas exigentis ab ferro ipso poenas robigine eademque prouidentia nihil in rebus mortalius facientis, quam quod esset infestissimum mortalitati.

XLI. Ferri metalla ubique propemodum reperiuntur, quippe etiam insula Italiae Ilua gignente, minimaque difficultate adgnoscuntur colore ipso terrae manifesto. Ratio eadem excoquendis uenis; in Cappadocia tantum quaestio est, aquae an terrae fiat acceptum, quoniam perfusa certo fluuio terra neque aliter ferrum e fornacibus reddit. Differentia ferri numerosa. Prima in genere terrae caeliue: aliae molle tantum plumboque uicinum subministrant, aliae fragile et aerosum rotarumque usibus et clauis maxime fugiendum, cui prior ratio conuenit; aliud breuitate sola placet clauisque caligariis, aliud robiginem celerius sentit. Stricturae uocantur hae omnes, quod non in aliis metallis, a stringenda acie uocabulo inposito. Et fornacium magna differentia est, nucleusque quidam ferri excoquitur in iis ad indurandam aciem, alioque modo ad densandas incudes malleorumue rostra. Summa autem differentia in aqua, cui subinde candens inmergitur. Haec alibi atque alibi utilior nobilitauit loca gloria ferri, sicuti Bilbilim in Hispania et Turiassonem, Comum in Italia, cum ferraria metalla in iis locis non sint. Ex omnibus autem generibus palma Serico ferro est; Seres hoc cum uestibus suis pellibusque mittunt; secunda Parthico. Neque alia genera ferri ex mera acie temperantur; ceteris enim admiscetur mollior complexus. In nostro orbe aliubi uena bonitatem hanc praestat, ut in Noricis, aliubi factura, ut Sulmone, aqua ubi diximus, quippe cum exacuendo oleariae cotes aquariaeque differant et oleo delicatior fiat acies. Mirumque, cum excoquatur uena, aquae modo liquari ferrum, postea in spongeas frangi. Tenuiora ferramenta oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. A ferro sanguis humanus se ulciscitur; contactum namque eo celerius robiginem trahit.

XLII. De magnete lapide suo loco dicemus concordiaque, quam cum ferro habet. Sola haec materia uirus ab eo lapide accipit retinetque longo tempore, aliud adprehendens ferrum, ut anulorum catena spectetur interdum. Quod uolgus imperitum appellat ferrum uiuum, uulneraque talia asperiora fiunt. Hic lapis et in Cantabria nascitur, non ut ille magnes uerus caute continua, sed sparsa bullatione - ita appellant - nescio an uitro fundendo perinde utilis, nondum enim expertus est quisquam; ferrum utique inficit eadem ui. - Magnete lapide architectus Timochares Alexandriae Arsinoes templum concamerare inchoauerat, ut in eo simulacrum e ferro pendere in aere uideretur. Intercessit ipsius mors et Ptolemaei regis, qui id sorori suae iusserat fieri.

XLIII. Metallorum omnium uena ferri largissima est. Cantabriae maritima parte, qua oceanus adluit, mons praealtus - incredibile dictu - totus ex ea materia est, ut in ambitu oceani diximus. Ferrum accensum igni, nisi duretur ictibus, corrumpitur. Rubens non est habile tundendo, neque antequam albescere incipit. Aceto aut alumine inlitum fit aeris simile. A robigine uindicatur cerussa et gypso et liquida pice. Haec est ferro a Graecis antipathia dicta. Ferunt quidem et religione quadam id fieri et exstare ferream catenam apud Euphraten amnem in urbe quae zeugma appellatur, qua Alexander Magnus ibi iunxerit pontem, cuius anulos qui refecti sint robigine infestari, carentibus ea prioribus.

XLIV. Medicina e ferro est et alia quam secandi. Namque et circumscribi circulo terue circumlato mucrone et adultis et infantibus prodest contra noxia medicamenta, et praefixisse in limine euulsos sepulcris clauos aduersus nocturnas lymphationes, pungique leuiter mucrone, quo percussus homo sit, contra dolores laterum pectorumque subitos qui punctionem adferant. Quaedam ustione sanantur, priuatim uero canis rabidi morsus; quippe etiam praeualente morbo expauentesque potum usta plaga ilico liberantur. Calfit etiam ferro candente potus in multis uitiis, priuatim uero dysentericis.

XLV. Est et robigo ipsa in remediis, et sic proditur Telephum sanasse Achilles, siue id aerea siue ferrea cuspide fecit; ita certe pingitur ex ea decutiens gladio. Sed robigo ferri deraditur umido ferro clauis ueteribus. Potentia eius ligare, siccare, sistere. Emendat alopecias inlita. Vtuntur et ad scabritias genarum pusulasque totius corporis cum cera et myrteo oleo, ad ignes uero sacros ex aceto, item ad scabiem, paronychia digitorum et pterygia in linteolis. Sistit et feminarum profluuia inposita uelleribus, plagis quoque recentibus uino diluta et cum murra subacta, condylomatis ex aceto. Podagras quoque inlita lenit.

XLVI. Squama quoque ferri in usu est ex acie aut mucronibus, maxime simili sed acriore ui quam robigo, quam ob rem et contra epiphoras oculorum adsumitur. Sanguinem sistit, cum uolnera ferro maxime flant. Sistit et feminarum profluuia. Inponitur et contra lienium uitia, et haemorrhoidas compescit ulcerumque serpentia. Et genis prodest farinae modo adspersa paullisper. Praecipua tamen commendatio eius in hygremplastro ad purganda uulnera fistulasque et omnem callum erodendum et rasis ossibus carnes recreandas. Componitur hoc modo: propolis oboli sex, Cimoliae cretae drachmae sex, aeris tusi drachmae duae, squamae ferri totidem, cerae sex, olei sextarius. His adicitur, cum sunt repurganda uolnera aut replenda, ceratum.

XLVII. Sequitur natura plumbi, cuius duo genera, nigrum atque candidum. Pretiosissimum hoc [candidum], Graecis appellatum cassiterum fabuloseque narratum in insulas Atlantici maris peti uitilibusque nauigiis et circumsutis corio aduehi. Nunc certum est in Lusitania gigni et in Gallaecia, summa tellure, harenosa et coloris nigri. Pondere tantum ea deprehenditur. Interueniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis. Lauant eas harenas metallici et, quod subsedit, cocunt in fornacibus. Inuenitur et in aurariis metallis, quae alutias uocant, aqua inmissa eluente calculos nigros paullum candore uariatos, quibus eadem grauitas quae auro; et ideo in calathis, quibus aurum colligitur, cum eo remanent; postea caminis separantur conflatique in plumbum album resoluuntur. Non fit in Gallaecia nigrum, cum uicina Cantabria nigro tantum abundet, nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro. Iungi inter se plumbum nigrum sine albo non potest, nec hoc ei sine oleo, ac ne album quidem secum sine nigro. Album habuit auctoritatem et Iliacis temporibus, teste Homero, cassiterum ab illo dictum. Plumbi nigri origo duplex est; aut enim sua prouenit uena nec quicquam aliud ex sese parit, aut cum argento nascitur mixtisque uenis conflatur. Huius qui primus fluit in fornacibus liquor stagnum appellatur; qui secundus, argentum; quod remansit in fornacibus, galena, quae fit tertia portio additae uenae; haec rursus conflata dat nigrum plumbum, deductis partibus nonis duabus.

XLVIII. Stagnum inlitum aereis uasis saporem facit gratiorem ac compescit uirus aeruginis, mirumque, pondus non auget. Specula etiam ex eo laudatissima, ut diximus, Brundisi temperabantur, donec argenteis uti coepere et ancillae. Nunc adulteratur stagnum addita aeris candidi tertia portione in plumbum album. Fit et alio modo, mixtis albi plumbi nigrique libris; hoc nunc aliqui argentarium appellant. Iidem et tertiarium uocant, in quo duae sunt nigri portiones et tertia albi. Pretium eius in libras X| XX denarii. Hoc fistulae solidantur. Inprobiores ad tertiarium additis partibus aequis albi argentarium uocant et eo quae uolunt incoquunt. Pretium huius faciunt in p. LXX denarii. Albo per se sincero pretium sunt LXXX denarii, nigro VII denarii. Albi natura plus aridi habet, contraque nigri tota umida est. Ideo album nulli rei sine mixtura utile est, neque argentum ex eo plumbatur, quoniam prius liquescit argentum, confirmantque, si minus albo nigri quam satis sit misceatur, erodi ab eo argentum. Album incoquitur aer is operibus Galliarum inuento ita ut uix discerni possit ab argento, eaque incoctilia appellant. Deinde et argentum incoquere simili modo coepere equorum maxime ornamentis iumentorumque ac iugorum Alesia oppido; reliqua gloria Biturigum fuit. Coepere deinde et esseda sua colisataque ac petorita exornare simili modo, quae iam luxuria ad aurea quoque, non modo argentea, staticula peruenit, quaeque in scyphis cerni prodigum erat, haec in uehiculis adteri cultus uocatur. Plumbi albi experimentum in charta est, ut liquefactum pondere uideatur, non calore rupisse. India neque aes neque plumbum habet gemmisque ac margaritis suis haec permutat.

XLIX. Nigro plumbo ad fistulas lamnasque utimur, laboriosius in Hispania eruto totasque per Gallias, sed in Britannia summo terrae corio adeo large ut lex ultro dicatur, ne plus certo modo fiat. Nigri generibus haec sunt nomina: Iouetanum, Caprariense, Oleastrense; nec differentia ulla, scoria modo excocta diligenter. Mirum in his solis metallis, quod derelicta fertilius reuiuescunt. Hoc uidetur facere laxatis spiramentis ad satietatem infusus aer, aeque ut feminas quasdam fecundiores facere abortus. Nuper id conpertum in Baetica Samariensi metallo, quod locari solitum CC milia denariis annuis, postquam obliteratum erat, XLV milia denariis locatum est. Simili modo Antonianum in eadem prouincia pari locatione peruenit ad HS CCCC milia uectigalis. Mirum et addita aqua non liquescere uasa e plumbo, eadem, si in aqua addatur calculus uel aereus quadrans, peruri.

L. In medicina per se plumbi usus cicatrices reprimere adalligatisque lumborum et renium parti lamnis frigidiore natura inhibere inpetus ueneris; uisaque in quiete ueneria sponte naturae erumpentia usque in genus morbi his lamnis Caluus orator cohibuisse [se] traditur uiresque corporis studiorum labori custodisse. Nero, quoniam ita placuit diis, princeps, lamna pectori inposita, sub ea cantica exclamans alendis uocibus demonstrauit rationem. Coquitur ad medicinae usus patinis fictilibus, substrato sulpure minuto, lamnis inpositis tenuibus opertisque sulpure et ferro mixtis. Cum coquatur, munienda in eo opere foramina spiritus conuenit; alioqui plumbi fornacium halitus noxius sentitur et pestilens, et canibus ocissime, omnium uero metallorum muscis et culicibus; quam ob rem non sunt ea taedia in metallis. Quidam in coquendo scobem plumbi lima quaesitam sulpuri miscent, alii cerussam potius quam sulpur. Fit et lotura plumbi usus in medicina. Cum se ipso teritur in mortariis plumbeis, addita aqua caelesti, donec crassescat; postea supernatans aqua tollitur spongeis; quod crassissimum fuit, siccatum diuiditur in pastillos. Quidam limatum plumbum sic terunt, quidam et plumbaginem admiscent, alii uero acetum, alii uinum, alii adipem, alii rosam. Quidam in lapideo mortario et maxime Thebaico plumbum pistillo ‹lapideo› terere malunt, candidiusque ita fit medicamentum. Id autem quod ustum est plumbum lauatur ut stibis et cadmea. Potest adstringere, sistere, contrahere cicatrices; usus ex eodem et in oculorum medicamentis, maxime contra procidentiam eorum, et inanitates ulcerum excrescentiaue rimasque sedis aut haemorrhoidas et condylomata. Ad haec maxime lotura plumbi facit, cinis autem usti ad serpentia ulcera aut sordida, eademque quae chartis ratio profectus. Vritur autem in patinis per lamnas minutas cum sulpure, uersatum rudibus ferreis aut ferulaceis, donec liquor mutetur in cinerem; dein refrigeratum teritur in farinam. Alii elimatam scobem in fictili crudo cocunt in caminis, donec percoquatur figlinum. Aliqui cerussam admiscent pari mensura aut hordeum teruntque ut in crudo dictum est, et praeferunt sic plumbum spodio Cyprio.

LI. Scoria quoque plumbi in usu est. Optima quae maxime ad luteum colorem accedit, sine plumbi reliquiis, aut sulpuris specie et terra carens. Lauatur haec in mortariis minutim fracta, donec aqua luteum colorem trahat, et transfunditur in uas purum, idque saepius, usque dum subsidat quod utilissimum est. Effectus habet eosdem quos plumbum, sed acriores. Mirarique succurrit experientiam uitae, ne faece quidem rerum excrementorumque foeditate intemptata tot modis.

LII. Fit et spodium ex plumbo eodem modo quo ex Cyprio aere; lauatur in linteis raris aqua caelesti separaturque terrenum transfusione; cribratum teritur. Quidam puluerem eum pinnis digerere malunt ac terere in uino odorato.

LIII. Est et molybdaena, quam alio loco galenam appellauimus, uena argenti plumbique communis. Melior haec, quanto magis aurei coloris quantoque minus plumbosa, friabilis et modice grauis. Cocta cum oleo iocineris colorem trahit. Adhaerescit et auri argentique fornacibus; hanc metallicam uocant. Laudatissima quae zephyrio fiat; probantur minime terrenae minimeque lapidosae. Coquuntur lauanturque scoriae modo. Vsus in lipara ad lenienda ac refrigeranda ulcera, et emplastris, quae non inligantur, sed inlita ad cicatricem perducunt in teneris corporibus mollissimisque partibus. Compositio eius e libris tribus et cerae libra, olei tribus heminis, quod in senili corpore cum fracibus additur. Temperatur cum spuma argenti et scoria plumbi ad dysenteriam et tenesmum fouenda calida.

LIV. Psimithium quoque, hoc est cerussam, plumbariae dant officinae, laudatissimam in Rhodo. Fit autem ramentis plumbi tenuissimis super uas aceti asperrimi inpositis atque ita destillantibus. Quod ex eo cecidit in ipsum acetum, arefactum molitur et cribratur iterumque aceto admixto in pastillos diuiditur et in sole siccatur aestate. Fit et alio modo, addito in urceos aceti plumbo opturatos per dies decem derasoque ceu situ ac rursus reiecto, donec deficiat materia. Quod derasum est, teritur et cribratur et coquitur in patinis misceturque rudiculis, donec rufescat et simile sandaracae fiat; dein lauatur dulci aqua, donec nubeculae omnes eluantur; siccatur postea similiter et in pastillos diuiditur. Vis eius eadem quae supra dictis, lenissima tantum ex omnibus, praeterque ad candorem feminarum; est autem letalis potu sicut spuma argenti. Postea cerussa ipsa, si coquatur, rufescit.

LV. Sandaracae quoque propemodum dicta natura est. Inuenitur autem et in aurariis et in argentariis metallis, melior quo magis rufa quoque magis uirus sulpuris redolens ac pura friabilisque. Valet purgare, sistere, excalfacere, erodere, summa eius dote septica. Explet alopecias ex aceto inlita; additur oculorum medicamentis; fauces purgat cum melle sumpta, uocemque limpidam et canoram facit; suspiriosis et tussientibus iucunde medetur cum resina terebinthina in cibo sumpta; suffita quoque cum cedro ipso nidore isdem medetur.

LVI. Et arrhenicum ex eadem est materia. Quod optimum, coloris etiam in auro excellentis; quod uero pallidius aut sandaracae simile est, deterius iudicatur. Est et tertium genus, quo miscetur aureus color sandaracae. Vtraque haec squamosa, illud uero siccum purumque, gracili uenarum discursu fissile. Vis eadem quae supra, sed acrior; itaque et causticis additur et psilotris. Tollit et pterygia digitorum carnesque narium et condylomata et quidquid excrescit. Torretur, ut ualdius prosit, in noua testa, donec mutet colorem.