M. TVLLII CICERONIS - IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA XII

I

Etsi minime decere uidetur, patres conscripti, falli, decipi errare eum cui uos maximis saepe de rebus adsentiamini, consolor me tamen quoniam uobiscum pariter et una cum sapientissimo consule erraui. Nam cum duo consulares spem honestae pacis nobis attulissent, quod erant familiares M. Antoni, quod domestici, nosse aliquod eius uolnus quod nobis ignotum esset uidebantur. Apud alterum uxor, liberi; alter cotidie litteras mittere, accipere, aperte fauere Antonio. Hi subito hortari ad pacem, quod iam diu non fecissent, non sine causa uidebantur. Accessit consul hortator. At qui consul! Si prudentiam quaerimus, qui minime falli posset; si uirtutem, qui nullam pacem probaret nisi cum cedente atque uicto; si magnitudinem animi, qui praeferret mortem seruituti. Vos autem, patres conscripti, non tam immemores uestrorum grauissimorum decretorum uidebamini quam spe adlata deditionis quam amici pacem appellare mallent de imponendis, non accipiendis legibus cogitare. Auxerat autem meam quidem spem, credo item uestram, quod domum Antoni adflictam maestitia audiebam, lamentari uxorem. Hic etiam fautores Antoni quorum in uoltu habitant oculi mei tristiores uidebam. Quod si non ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc tempore, cur tam improuiso, cur tam repente pacis est facta mentio? Negat Piso scire se, negat audisse quicquam; negat Calenus rem ullam nouam adlatam esse. Atque id nunc negant, postea quam nos pacificatoria legatione implicatos putant. Quid ergo opus est nouo consilio, si in re nihil omnino noui est?

II

Decepti, inquam, sumus, patres conscripti: Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. Quod uidebam equidem sed quasi per caliginem: praestrinxerat aciem animi D. Bruti salus. Quod si in bello dari uicarii solerent, libenter me ut D. Brutus emitteretur pro illo includi paterer. Atque hac uoce Q. Fufi capti sumus: "Ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestate futurum se dixerit?" Durum uidebatur: itaque fracti sumus, cessimus. Recedit igitur a Mutina? "Nescio." Paret senatui? "Credo," inquit Calenus "sed ita ut teneat dignitatem." Valde hercules uobis laborandum est, patres conscripti, ut uestram dignitatem amittatis, quae maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per uos reciperet quam per se perdidit. Si iacens uobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quamquam - sed hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. At non est integrum: constituta legatio est. Quid autem non integrum est sapienti quod restitui potest? Cuiusuis hominis est errare; nullius nisi insipientis perseuerare in errore. Posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. Discussa est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet, uidemus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. Attendistis paulo ante praestantissimi uiri quae esset oratio. "Maestam" inquit "domum offendi, coniugem, liberos. Admirabantur boni uiri, accusabant amici quod spe pacis legationem suscepissem." Nec mirum, P. Seruili: tuis enim seuerissimis grauissimisque sententiis omni est non dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius. Ad eum ire te legatum quis non miraretur? De me experior: cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. Nos reprehendimur soli? Quid? uir fortissimus Pansa sine causa paulo ante tam accurate locutus est tam diu? Quid egit nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? Vnde autem ista suspicio est? Ex pacis patrocinio repentino quod subito suscepit eodem captus errore quo nos. Quod si est erratum, patres conscripti, spe falsa atque fallaci, redeamus in uiam. Optimus est portus paenitenti mutatio consili.

III

Quid enim potest, per deos immortalis! rei publicae prodesse nostra legatio? Prodesse dico? quid si etiam obfutura est? Obfutura? quid si iam nocuit atque obfuit? An uos acerrimam illam et fortissimam populi Romani libertatis recuperandae cupiditatem non imminutam ac debilitatam putatis legatione pacis audita? quid municipia censetis? quid colonias? quid cunctam Italiam? futuram eodem studio quo contra commune incendium exarserat? An non putamus fore ut eos paeniteat professos esse et prae se tulisse odium in Antonium qui pecunias polliciti sunt, qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei publicae contulerunt? Quem ad modum nostrum hoc consilium Capua probabit, quae temporibus his Roma altera est? Illa impios ciuis iudicauit, eiecit, exclusit. Illi, inquam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Antonius. Quid? legionum nostrarum neruos nonne his consiliis incidimus? Quis est enim qui ad bellum inflammato animo futurus sit spe pacis oblata? Ipsa illa Martia caelestis et diuina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud pulcherrimum nomen amittet: excident gladii, fluent arma de manibus. Senatum enim secuta non arbitrabitur se grauiore odio debere esse in Antonium quam senatum. Pudet huius legionis, pudet quartae quae pari uirtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium; pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistet certe.

IV

Quid enim reuocante et receptui canente senatu properet dimicare? Quid autem hoc iniustius quam nos inscientibus eis qui bellum gerunt de pace decernere? nec solum inscientibus sed etiam inuitis? An uos A. Hirtium, praeclarissimum consulem, C. Caesarem, deorum beneficio natum ad haec tempora, quorum epistulas spem uictoriae declarantis in manu teneo, pacem uelle censetis? Vincere illi expetunt pacisque dulcissimum et pulcherrimum nomen non pactione, sed uictoria concupiuerunt. Quid? Galliam quo tandem animo hanc rem audituram putatis? Illa enim huius belli propulsandi, administrandi, sustinendi principatum tenet. Gallia D. Bruti nutum ipsum, ne dicam imperium, secuta armis, uiris, pecunia belli principia firmauit; eadem crudelitati M. Antoni suum totum corpus obiecit; exhauritur, uastatur, uritur: omnis aequo animo belli patitur iniurias, dum modo repellat periculum seruitutis. Et ut omittam reliquas partis Galliae - nam sunt omnes pares - Patauini alios excluserunt, alios eiecerunt missos ab Antonio, pecunia, militibus, et, quod maxime deerat, armis nostros duces adiuuerunt. Fecerunt idem reliqui qui quondam in eadem causa erant et propter multorum annorum iniurias alienati a senatu putabantur: quos minime mirum est communicata cum eis re publica fidelis esse, qui etiam expertes eius fidem suam semper praestiterunt.

V

His igitur omnibus uictoriam sperantibus pacis nomen adferemus, id est desperationem uictoriae? Quid si ne potest quidem ulla esse pax? Quae enim est condicio pacis in qua ei cum quo pacem facias nihil concedi potest? Multis rebus a nobis est inuitatus ad pacem Antonius: bellum tamen maluit. Missi legati repugnante me, sed tamen missi; delata mandata: non paruit. Denuntiatum est ne Brutum obsideret, a Mutina discederet: oppugnauit etiam uehementius. Et ad cum legatos de pace mittemus qui pacis nuntios repudiauit? Verecundioremne coram putamus in postulando fore quam fuerit tum cum misit mandata ad senatum? Atqui tum ea petebat quae uidebantur improba omnino sed tamen aliquo modo posse concedi; nondum erat uestris tam grauibus tamque multis iudiciis ignominiisque concisus: nunc ea petit quae dare nullo modo possumus, nisi prius uolumus bello nos uictos confiteri. Senatus consulta falsa delata ab eo iudicauimus: num ea uera possumus iudicare? Leges statuimus per uim et contra auspicia latas eisque nec populum nec plebem teneri: num eas restitui posse censetis? Sestertium septiens miliens auertisse Antonium pecuniae publicae iudicauistis: num fraude poterit carere peculatus? Immunitates ab eo ciuitatibus, sacerdotia, regna uenierunt: num figentur rursus eae tabulae quas uos decretis uestris refixistis?

VI

Quod si ea quae decreuimus obruere uolumus, num etiam memoriam rerum delere possumus? Quando enim obliuiscetur ulla posteritas cuius scelere in hac uestitus foeditate fuerimus? Vt centurionum legionis Martiae Brundisi profusus sanguis eluatur, num elui praedicatio crudelitatis potest? Vt media praeteream, quae uetustas tollet operum circum Mutinam taetra monumenta, sceleris indicia latrocinique uestigia? Huic igitur importuno atque impuro parricidae quid habemus, per deos immortalis! quod remittamus? An Galliam ultimam et exercitum? Quid est aliud non pacem facere, sed differre bellum, nec solum propagare bellum sed concedere etiam uictoriam? An ille non uicerit, si quacumque condicione in hanc urbem cum suis uenerit? Armis nunc omnia tenemus; auctoritate ualemus plurimum; absunt tot perditi ciues, nefarium secuti ducem; tamen eorum ora sermonesque qui in urbe ex eo numero relicti sunt ferre non possumus. Quid censetis, cum tot uno tempore inruperint, nos arma posuerimus, illi non deposuerint, nonne nos nostris consiliis uictos in perpetuum fore? Ponite ante oculos M. Antonium consularem; sperantem consulatum Lucium adiungite; supplete ceteros neque nostri ordinis solum honores et imperia meditantis: nolite ne Tirones quidem Numisios et Mustelas Seios contemnere. Cum eis facta pax non erit pax, sed pactio seruitutis. L. Pisonis, amplissimi uiri, praeclara uox a te non solum in hoc ordine, Pansa, sed etiam in contione iure laudata est. Excessurum se ex Italia dixit, deos penatis et sedes patrias relicturum, si - quod di omen auerterint! - rem publicam oppressisset Antonius.

VII

Quaero igitur a te, L. Piso, nonne oppressam rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi recepti sint? Quos nondum tantis parricidiis contaminatos uix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos tolerabilis censes ciuitati fore? Aut isto tuo, mihi crede, consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, uitam inopem et uagam persequamur, aut ceruices latronibus dandae atque in patria cadendum est. Vbi sunt, C. Pansa, illae cohortationes pulcherrimae tuae quibus a te excitatus senatus, inflammatus populus Romanus non solum audiuit sed etiam didicit nihil esse homini Romano foedius seruitute? Idcircone saga sumpsimus, arma cepimus, iuuentutem omnem ex tota Italia excussimus, ut exercitu florentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur? si accipiendam, cur non rogamur? si postulandam, quid timemus? In hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear in quo ne si dissensero quidem a ceteris sciturus populus Romanus sit? Ita fiet ut si quid remissum aut concessum sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi potestas a me concessa uideatur. Quod si habenda cum M. Antoni latrocinio pacis ratio fuit, mea tamen persona ad istam pacem conciliandam minime fuit deligenda. Ego numquam legatos mittendos censui; ego ante reditum legatorum ausus sum dicere, pacem ipsam si adferrent, quoniam nomine pacis bellum lateret, repudiandam; ego princeps sagorum; ego semper illum appellaui hostem, cum alii aduersarium; semper hoc bellum, cum alii tumultum. Nec haec in senatu solum: eadem ad populum semper egi; neque solum in ipsum sed in eius socios facinorum et ministros, et praesentis et eos qui una sunt, in totam denique M. Antoni domum sum semper inuectus. Itaque ut alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii ciues, quasi uicissent, gratulabantur, sic me iniquum eierabant, de me querebantur; diffidebant etiam Seruilio: meminerant eius sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem illum et constantem senatorem, auunculum tamen; Calenum procuratorem; Pisonem familiarem; te ipsum, Pansa, uehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te Facta pacis suspicionem multis attulit immutatae uoluntatis. Inter has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus.

VIII

Proficiscantur legati optimis ominibus, sed ei proficiscantur in quibus non offendatur Antonius. Quod si de Antonio non laboratis, mihi certe, patres conscripti, consulere debetis. Parcite oculis saltem meis et aliquam ueniam iusto dolori date. Quo enim aspectu uidere potero - omitto hostem patriae, ex quo mihi odium in illum commune uobiscum est - sed quo modo aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius de me acerbissimae contiones? Adeone me ferreum putatis ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis audacissimi uidebantur, mea bona donare se dixit Petusio Vrbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec Antoniana saxa proiectus est. An L. Antonium aspicere potero, cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem. Atque idem hic myrmillo Asiaticus, latro Italiae, conlega Lentonis et Nuculae, cum Aquilae primi pili nummos aureos daret, de meis bonis se dare dixit: si enim de suis dixisset, ne aquilam quidem ipsam credituram putauit. Non ferent, inquam, oculi Saxam, Cafonem, non duo praetores, non duo designatos tribunos, non Bestiam, non Trebellium, non T. Plancum. Non possum animo aequo uidere tot tam importunos, tam sceleratos hostis; nec id fit fastidio meo, sed caritate rei publicae. Sed uincam animum mihique imperabo: dolorem iustissimum, si non potuero frangere, occultabo. Quid? uitae censetisne, patres conscripti, habendam mihi aliquam esse rationem? quae mihi quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis; uobis tamen et populo Romano uilis meus spiritus esse non debet. Is enim sum, nisi me forte fallo, qui uigiliis, curis, sententiis, periculis etiam quae plurima adii propter acerbissimum omnium in me odium impiorum perfecerim ut non obstarem rei publicae, ne quid adrogantius uidear dicere. Quod cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo cogitandum putatis?

IX

Hic cum essem in urbe ac domi, tamen multa saepe temptata sunt, ubi me non solum amicorum fidelitas sed etiam uniuersae ciuitatis oculi custodiunt: quid censetis, cum iter ingressus ero, longum praesertim, nullasne insidias extimescendas? Tres uiae sunt ad Mutinam - quo festinat animus ut quam primum illud pignus libertatis populi Romani, D. Brutum, aspicere possim; cuius in complexu libenter extremum uitae spiritum ediderim, cum omnes actiones horum mensum" omnes sententiae meae peruenerint ad eum qui mihi fuit propositus exitum. Tres ergo, ut dixi, uiae: a supero mari Flaminia, ab infero Aurelia, media Cassia. Nunc, quaeso, attendite num aberret a coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat Cassia. Scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit Lentonis Caesenni VIIuiralis auctoritas? Nobiscum nec animo certe est nec corpore. Si autem aut domi est aut non longe a domo, certe in Etruria est, id est in uia. Quis igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum? Dic mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper amicus ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam aperte est factus inimicus. Possum Cassiam uitare, tenere Flaminiam: quid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius uenerit, poterone Ariminum tuto accedere? Restat Aurelia. Hic quidem etiam praesidia habeo; possessiones enim sunt P. Clodi.

X

Tota familia occurret; hospitio inuitabit propter familiaritatem notissimam. Hisce ego uiis me committam qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die reuerterer, ire non sum ausus? Domesticis me parietibus uix tueor sine amicorum custodiis. Itaque in urbe maneo, si licebit, manebo. Haec mea sedes est, haec uigilia, haec custodia, hoc praesidium statiuum. Teneant alii castra, gerant res bellicas; occiderint hostem; nam hoc caput est; nos, ut dicimus semperque fecimus, urbem et res urbanas uobiscum pariter tuebimur. Neque uero recuso munus hoc: quamquam populum Romanum uideo pro me recusare. Nemo me minus timidus, nemo tamen cautior. Res declarat. Vicesimus annus est cum omnes scelerati me unum petunt. Itaque ipsi, ne dicam mihi, rei publicae poenas dederunt: me saluum adhuc res publica conseruauit sibi. Timide hoc dicam; scio enim quiduis homini accidere posse - uerum tamen semel circumsessus lectis ualentissimorum hominum uiribus cecidi sciens ut honestissime possem exsurgere. Possumne igitur satis uideri cautus, satis prouidus, si me huic itineri tam infesto tamque periculoso commisero? Gloriam in morte debent ei qui in re publica uersantur, non culpae reprehensionem et stultitiae uituperationem relinquere. Quis bonus non luget mortem Treboni? quis non dolet interitum talis et ciuis et uiri? At sunt qui dicant dure illi quidem, sed tamen dicunt: minus dolendum quod ab homine impuro nefarioque non cauerit. Etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. Cum saeptus sis legibus et iudiciorum metu, non sunt omnia timenda neque ad omnis insidias praesidia quaerenda. Quis enim audeat luci, quis in militari uia, quis bene comitatum, quis inlustrem aggredi? Haec neque hoc tempore neque in me ualent. Non modo enim poenam non extimescet qui mihi uim attulerit sed etiam gloriam sperabit a latronum gregibus et praemia.

XI

Haec ego in urbe prouideo: facilis est circumspectus unde exeam, quo progrediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. Num idem in Appennini tramitibus facere potero? in quibus etiam si non erunt insidiae, quae facillime esse poterunt, animus tamen erit sollicitus, ut nihil possit de officiis legationis attendere. Sed effugi insidias, perrupi Appenninum: nempe in Antoni congressum conloquiumque ueniendum est. Quinam locus capietur? Si extra castra, ceteri uiderint: ego me uix tuto futurum puto. Noui hominis furorem, noui effrenatam uiolentiam. Cuius acerbitas morum immanitasque naturae ne uino quidem permixta temperari solet, hic ira dementiaque inflammatus adhibito fratre Lucio, taeterrima belua, numquam profecto a me sacrilegas manus atque impias abstinebit. Memini conloquia et cum acerrimis hostibus et cum grauissime dissidentibus ciuibus. Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, duce Marsorum, inter bina castra conlocutus est: quo quidem die memini Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad conloquium ipsum Roma uenire, doctum uirum atque sapientem. Quem cum Scato salutasset, "Quem te appellem?" inquit. At ille "uoluntate hospitem, necessitate hostem." Erat in illo conloquio aequitas; nullus timor, nulla suberat suspicio; mediocre etiam odium. Non enim ut eriperent nobis socii ciuitatem, sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum Scipione inter Cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus de suffragiis populi, de iure ciuitatis leges inter se et condiciones contulerunt. Non tenuit omnino conloquium illud fidem: a ui tamen periculoque afuit.

XII

Possumusne igitur in Antoni latrocinio aeque esse tuti? Non possumus; aut, si ceteri possunt, me posse diffido. Quod si non extra castra congrediemur, quae ad conloquium castra sumentur? In nostra ille numquam ueniet; multo minus nos in illius. Reliquum est ut et accipiantur et remittantur postulata per litteras. Ergo erimus in castris, meaque ad omnia postulata una sententia; quam cum hic uobis audientibus dixero, isse redisse me putatote: legationem confecero. Omnia ad senatum mea sententia reiciam, quaecumque postulabit Antonius. Neque enim licet aliter neque permissum est nobis ab hoc ordine, ut bellis confectis decem legatis permitti solet more maiorum, neque ulla omnino a senatu mandata accepimus. Quae cum agam in consilio non nullis, ut arbitror, repugnantibus, nonne metuendum est ne imperita militum multitudo per me pacem distineri putet? Facite hoc meum consilium legiones nouas non improbare; nam Martiam et quartam nihil cogitantis praeter dignitatem et decus comprobaturas esse certo scio: quid? ueteranos non ueremur - nam timeri se ne ipsi quidem uolunt - quonam modo accipiant seueritatem meam? Multa enim falsa de me audierunt; multa ad eos improbi detulerunt, quorum commoda, ut uos optimi testes estis, semper ego sententia, auctoritate, oratione firmaui: sed credunt improbis, credunt turbulentis, credunt suis. Sunt autem fortes illi quidem, sed propter memoriam rerum quas gesserunt pro populi Romani libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad suam uim omnia nostra consilia reuocantes. Horum ego cogitationem non uereor; impetum pertimesco. Haec quoque tanta pericula si effugero, satisne tutum reditum putatis fore? Cum enim et uestram auctoritatem meo more defendero et meam fidem rei publicae constantiamque praestitero, tum erunt mihi non ei solum qui me oderunt sed illi etiam qui inuident extimescendi. Custodiatur igitur uita rei publicae mea, quoad uel dignitas uel natura patietur, patriae reseruetur, mors aut necessitatem habeat fati aut, si ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. Haec cum ita sint, etsi hanc legationem res publica, ut leuissime dicam, non desiderat, tamen si tuto licebit ire, proficiscar. Omnino, patres conscripti, totum huiusce rei consilium non periculo meo, sed utilitate rei publicae metiar. De qua mihi quoniam liberum est spatium, multum etiam atque etiam considerandum puto idque potissimum faciendum quod maxime interesse rei publicae iudicaro.