I. 1 Omnis de uniuerso quaestio in caelestia, sublimia, terrena diuiditur. Prima pars naturam siderum scrutatur et magnitudinem et formam ignium quibus mundus includitur, solidumne sit caelum ac firmae concretaeque materiae an ex subtili tenuique nexum, agatur an agat, et infra sese sidera habeat an in contextu sui fixa, quemadmodum anni uices seruet, solem retro flectat, cetera deinceps his similia. 2 Secunda pars tractat inter caelum terramque uersantia. Hic sunt nubila, imbres, niues, (uenti, terrae motus? fulgura) et humanas motura tonitrua mentes; quaecumque aer facit patiturue, haec sublimia dicimus, quia editiora imis sunt. Tertia illa pars de aquis, terris, arbustis, satis quaerit et, ut iurisconsultorum uerbo utar, de omnibus quae solo continentur. 3 - Quomodo, inquis, de terrarum motu quaestionem eo posuisti loco quo de tonitribus fulguribusque dicturus es? - Quia, cum motus spiritu fiat, spiritus autem aer sit agitatus, etiamsi subit terras, non ibi spectandus est; cogitetur in ea sede in qua illum natura disposuit. 4 Dicam quod magis mirum uidebitur: inter caelestia de terra dicendum erit. - Quare? inquis -. Quia, cum propria terrae ipsius excutimus suo loco, utrum lata sit et inaequalis et enormiter proiecta an tota in formam pilae spectet et in orbem partes suas cogat, alliget aquas an aquis alligetur, ipsa animal sit an iners corpus et sine sensu, plenum quidem spiritus sed alieni, et cetera huiusmodi quotiens in manus uenerint, terram sequentur et in imo collocabuntur; 5 at ubi quaeretur quis terrae situs sit, qua parte mundi consederit, quomodo aduersus sidera caelumque posita sit, haec quaestio cedet superioribus et, ut ita dicam, meliorem condicionem sequetur.
II. 1 Quoniam dixi de partibus in quas omnis rerum naturae materia diuiditur, quaedam in commune dicenda sunt, et hoc primum praesumendum inter ea corpora quibus unitas est aera esse. 2 Quid sit hoc et quare praecipiendum fuerit, scies, si paulo altius repetiero et dixero esse aliquid continuum, aliquid commissum; et enim commissura est duorum coniunctorum inter se corporum tactus, continuatio est partium inter se non intermissa coniunctio. Vnitas est sine commissura continuatio. 3 Numquid dubium est quin ex his corporibus quae uidemus tractamusque, quae aut sentiuntur aut sentiunt, quaedam sint composita, - illa constant aut nexu aut aceruatione (aut compactione), ut puta funis, frumentum, nauis, 4 rursus non composita, ut arbor, lapis? Ergo concedas oportet ex his quoque quae sensum quidem effugiunt, ceterum ratione prenduntur, esse in quibusdam unitatem corporum. 4 Vide quomodo auribus tuis parcam. Expedire me poteram, si philosophorum lingua uti uoluissem, ut dicerem unita corpora. Hoc cum tibi remittam, tu inuicem mihi refer gratiam. Quare istud? Si quando dixero unum, memineris me non ad numerum referre, sed ad naturam corporis nulla ope externa sed unitate sua cohaerentis. Ex hac nota corporum aer est.
III. 1 Omnia quae in notitiam nostram cadunt aut cadere possunt mundus complectitur. Ex his quaedam partes eius sunt, quaedam materiae loco relicta; desiderat enim omnis natura materiam, sicut ars omnis quae manu constat. 2 Quid sit hoc, apertius faciam. Pars est nostri oculos, manus, ossa, nerui. Materia sucus recentis cibi iturus in partes. Rursus quasi pars est sanguis nostri, qui et tamen est materia; praeparat enim is alia, et nihilominus in numero eorum est quibus totum corpus efficitur.
IV. 1 Sic mundi pars est aer, et quidem necessaria. Hic est enim qui caelum terramque conectit, qui ima ac summa sic separat ut tamen iungat. Separat, quia medius interuenit; iungit, quia utrique per hunc inter se consensus est; supra se dat quicquid accepit a terris, rursus uim siderum in terrena transfundit. 2 Quasi partem mundi uoco ut animalia et arbusta. Nam genus animalium arbustorumque pars uniuersi est, quia in consummationem totius assumptum et quia non est sine hoc uniuersum. Vnum autem animal et una arbor quasi pars est, quia quamuis perierit, tamen id ex quo perit, totum est. Aer autem, ut dicebam, et caelo et terris cohaeret; utrique innatus est. Habet autem unitatem quicquid alicuius rei natiua pars est. Nihil enim nascitur sine unitate.
V. 1 Terra et pars est mundi et materia. Pars quare sit, non puto te interrogaturum, aut aeque interroga quare caelum pars sit; quia scilicet non magis sine hoc quam sine illa uniuersum potest esse. Materiam porro mundi propterea est terra quod cum his uniuersis est ex quibus alimenta omnibus animalibus, omnibus satis, omnibus stellis diuiduntur. 2 Hinc uiritim singulis, hinc ipsi mundo tam multa poscendi subministrantur; hinc profertur quo sustineantur tot sidera tam exercita tam auida per diem noctemque ut in opere ita in pastu. Omnium quidem rerum natura, quantum in nutrimentum sui satis sit, apprehendit; mundus autem, quantum in aeternum desiderabat, inuasit. Pusillum tibi exemplar magnae rei ponam: oua tantum complectuntur umoris quantum ad effectum animalis exituri sat est.
VI. 1 Aer continuus terrae est et sic appositus ut statim ibi futurus sit unde illa discesserit. Pars totius est mundi; sed tamen, quicquid terra in alimentum caelestium misit, recipit, ut scilicet materia, non pars, intellegi debeat; ex hoc omnis inconstantia eius tumultusque est. 2 Hunc quidam ex distantibus corpusculis, ut puluerem, struunt plurimumque a uero recedunt. Numquam enim nisi contexti per unitatem corporis nisus est, cum partes consentire ad intentionem debeant et conferre uires. Aer autem, si in atomos inciditur, sparsus est; tendi uero disiecta non possunt. 3 Intentionem aeris ostendent tibi inflata nec ad ictum cedentia; ostendent pondera per magnum spatium ablata gestante uento: ostendent uoces, quae remissae claraeque sunt prout aer se concitauit. Quid enim est uox nisi intentio aeris, ut audiatur, linguae formata percussu? 4 Quid? cursus et motus omnis, nonne intenti spiritus opera sunt? Hic facit uim neruis, uelocitatem currentibus; hic, cum uehementer concitatus ipse se torsit, arbusta siluasque conuoluit et aedificia tota corripiens in altum frangit; hic mare per se languidum et iacens incitat. 5 Ad minora ueniamus. Quis sine intentione spiritus cantus est? Cornua et tubae et quae aquarum pressura maiorem sonitum formant quam qui ore reddi potest, nonne aeris intentione partes suas explicant? Consideremus quae ingentem uim per occultum agunt: paruula admodum semina et quorum exilitas in commissura lapidum locum inuenit in tantum conualescunt ut ingentia saxa deturbent et monumenta dissoluant; scopulos interim rupesque radices minutissimae ac tenuissimae findunt. Hoc quid est aliud quam intentio spiritus, sine qua nihil ualidum et contra quam nihil ualidum est? 6 Esse autem unitatem in aere uel ex hoc intellegi potest quod corpora nostra inter se cohaerent. Quid enim est aliud quod teneat illa quam spiritus? Quid est aliud quo animus noster agitetur? Quis est illi motus nisi intentio? Quae intentio nisi ex unitate? Quae unitas, nisi haec esset in aere?Quid autem aliud producit fruges et segetem imbecillam ac uirentes exigit arbores aut distendit in ramos aut in altum erigit quam spiritus intentio et unitas? VII. 1 Quidem aera discerpunt et in particulas diducunt ita ut illi inane permisceant. Argumentum autem existimant non pleni corporis sed multum uacui habentis quod auibus in illo tam facilis motus, quod maximis minimisque per illum transcursus est. 2 Sed falluntur. Nam aquarum quoque similis facilitas est, nec de unitate illarum dubium est, quae sic corpora accipiunt ut semper in contrarium acceptis refluant; hanc nostri circumstantiam, Graeci antiperistasin appellant. Quae in aere quoque sicut in aqua fit; circumsistit enim omne corpus a quo impellitur. Nihil ergo opus erit admixto inani. Sed haec alias.
VIII. 1 Esse quaedam in rerum natura uehementia magnique impetus non sit (diu) colligendum; nihil autem nisi intentione uehementius est, tam mehercule quam nihil intendi ab alio poterit, nisi aliquid per semet fuerit intentum, - dicimus enim eodem modo non posse quicquam ab alio moueri, nisi aliquid fuerit mobile ex semet; - quid autem est quod magis credatur ex se ipso habere intentionem quam spiritus? Hunc intendis quis negabit, cum uiderit iactari terram cum montibus, tecta murosque, magnas cum populis urbes, cum totis maria litoribus?
IX. 1 Ostendit intentionem spiritus uelocitas eius et diductio. Oculi statim per multa milia aciem suam mittunt; uox una totas urbes simul percutit; lumen non paulatim prorepit sed semel uniuersis rebus infunditur. Aqua autem quemadmodum sine spiritu posset intendi? Numquid dubitas quin sparsio illa quae ex fundamentis mediae harenae crescens in summam usque amphitheatri altitudinem peruenit cum intentione aquae fiat? Atqui nec manus nec ullum aliud tormentum aquam potest mittere aut agere quam spiritus; huic se commodat; hoc attollitur inserto et cogente; contra naturam suam multa conatur et ascendit, nata defluere. 2 Quid? Nauigia sarcina depressa parum ostendunt non aquam sibi resistere, quo minus mergantur, sed spiritum? Aqua enim cederet nec posset pondera sustinere, nisi ipsa sustineretur. Discus ex loco superiore in piscinam missus non descendit, sed resilit; quemadmodum, nisi spiritu referiente? 3 Vox autem qua ratione per parietum munimenta transmittitur, nisi quod solido quoque aer inest, qui sonum extrinsecus missum et accipit et remittit, scilicet spiritu non aperta tantum intendens, sed etiam abdita et inclusa, quod illi facere expeditum est, quia nusquam diuisus est sed per illa ipsa quibus separari uidetur coit secum? Interponas licet muros et mediam altitudinem montium, per omnia ista prohibetur nobis esse peruius, non sibi. Id enim intercluditur tantum per quod illum nos sequi possumus; ipse quidem per ipsum transit quo scinditur, et media non circumfundit tantum et utrimque cingit, sed permeat.
X. 1 Ab aethere lucidissimo aer in terram usque diffusus est, agilior quidem tenuiorque et altior terris nec minus aquis, ceterum aethere spissior grauiorque, frigidus per se et obscurus. Lumen illi calorque aliunde sunt. 2 Sed non per omne spatium sui similis est; mutatur a proximis. Summa pars eius siccissima calidissimaque et ob hoc etiam tenuissima est propter uiciniam aeternorum ignium et illos tot motus siderum assiduumque caeli circumactum; illa pars ima et uicinia terris densa et caliginosa est, quia terrenas exhalationes receptat; media pars temperatior, si summis imisque conferas, quantum ad siccitatem tenuitatemque pertinet, ceterum utraque parte frigidior. 3 Nam superiora eius calorem uicinorum siderum sentiunt. Inferiora quoque tepent; primum terrarum halitu, qui multum secum calidi affert; deinde quia radii solis replicantur et, quousque redire potuerunt, id duplicato calore benignius fouent; deinde etiam illo spiritu qui omnibus animalibus arbustisque ac satis calidus est, nihil enim uiueret sine calore. 4 Adice nunc ignes,. non tantum manufactos et certos, sed opertos terris, quorum aliqui eruperunt, innumerabiles in obscuro et condito flagrant semper. Hae tot partes eius fertiles rerum habent quiddam teporis,quoniam quidem sterile frigus est, calor gignit. Media ergo pars aeris ab his summota in frigore suo manet; natura enim aeris gelida est.
XI. 1 Qui cum sic diuisus sit, ima sui parte maxime uarius et inconstans ac mutabilis est. Circa terras plurimus audet, plurimum patitur, exagitat et exagitatur; nec tamen eodem modo totus afficitur, sed aliter alibi et partibus inquietus ac turbidus est. 2 Causas autem illi mutationis et inconstantiae alias terra praebet, cuius positiones hoc aut illo uersae magna ad aeris temperiem momenta sunt, alias siderum cursus, ex quibus soli plurimum imputes; illum sequitur annus, ad illius flexum hiemes aestatesque uertuntur. Lunae proximum ius est. Sed ceterae quoque stellae non minus terrena quam incumbentem terris spiritum afficiunt et cursu suo occursuue contrario modo frigora, modo imbres aliasque terris turbide iniurias mouent. 3 Haec necessarium fuit praeloqui dicturo de tonitru fulminibusque ac fulgurationibus. Nam cum in aere fiant, naturam eius explicari oportebat, quo facilius appareret quid facere aut pati posset.
XII. 1 Tria sunt quae accidunt, fulgurationes, fulmina, tonitrua, quae una facta serius audiuntur. Fulguratio ostendit ignem, fulminatio emittit. Illa, ut ita dicam, comminatio est et conatio sine ictu; ista iaculatio cum ictu. 2 Quaedam sunt de quibus inter omnes conuenit, quaedam in quibus diuersae sententiae sunt. Conuenit de illis, omnia ista in nubibus et e nubibus fieri. Etiamnunc conuenit et fulgurationes et fulminationes aut igneas esse aut ignea specie. 3 Ad illa nunc transeamus in quibus lis est. Quidam putant ignem inesse nubibus; quidam ad tempus fieri nec prius esse quam mitti. Ne inter illos quidem qui praeparant ignem conuenit; alius enim illum aliunde colligit. Quidam aiunt radios solis introcurrentis recurrentisque et saepius in se relatos ignem excitare. Anaxagoras ait illum ex aethere destillare et ex tanto ardore caeli multa decidere quae nubes diu inclusa custodiant. 4 Aristoteles multo ante ignem colligi non putat, sed eodem momento exilire quo fiat. Cuius sententia talis est. Duae partes mundi in imo iacent, terra et aqua. Vtraque ex se reddit aliquid: terrenus uapor siccus est et fumo similis, qui uentos, fulmina, tonitrua facit; aquarum halitus umidus est et in imbres et niues cedit. 5 Sed siccus ille terrarum uapor, unde uentis origo est, cum coaceruatus est, coitu nubium uehementer a latere eliditur; deinde, ut latius, nubes proximas feriet. Haec plaga cum sono incutitur, qualis in nostris ignibus redditur, cum flamma uitio lignorum uirentium crepat. Et illic spiritus habens aliquid umidi secum conglobatusque rumpitur flamma; eodem modo spiritus ille, quem paulo ante exprimi collisis nubibus dixi, impacatus aliis nec rumpi nec exilire silentio potes. 6 Dissimilis autem crepitus fit ob dissimilitudinem nubium, quarum aliae maiorem sinum habent, aliae minorem. Ceterum illa uis expressi spiritus ignis est qui fulgurationis nomen habet, leui impetu accensus et uanus. Ante autem uidemus fulgorem quam sonum audimus, quia oculorum uelocior sensus est et multum aures antecedit.
XIII. 1 Falsam opinionem esse eorum qui ignem in nubibus seruant per multa colligi potest. Si de caelo cadit, quomodo non cotidie fit, cum tantundem semper illic ardeat? Deinde nullam rationem reddiderunt quare ignis, quem natura sursum uocat, defluat. Alia enim condicio nostrorum ignium est, ex quibus fauillae cadunt, quae ponderis aliquid secum habent; ita non descendit ignis, sed praecipitatur et deducitur. 2 Huic simile nihil accidit in illo igne purissimo, in quo nihil est quod deprimatur. Aut si ulla pars eius exciderit, in periculo totus est, quia totum potest excidere quod potest carpi. Deinde illud quod cadit leue est an graue? Leue est? Non potest ruere quod cadere leuitas prohibet; illud suo (se) in adyto tenet. Graue est? Quomodo illic esse potuit unde caderet? 3 - Quid ergo?non aliqui ignes in inferiora ferri solent, sicut haec ipsa de quibus quaerimus fulmina? - Fateor. Non eunt tamen, sed feruntur; aliqua illos potentia deprimit. Quae non est in aethere; nihil enim illic iniuria cogitur, nihil rumpitur, nihil praeter solitum euenit. 4 Ordo rerum est, et expurgatus ignis in custodia mundi summa sortitus oras operis pulcherrimi circumit. Hic descendere non potest, sed ne ab externo quidem deprimi, quia in aethere nulli incerto corpori locus est; certa et ordinata non pugnant.
XIV. 1 - Vos, inquam, dicitis, cum causas stellarum transuolantium redditis, posse aliquas aeris partes ad se trahere ignem ex locis superioribus et sic (ardore) accendi -. Sed plurimum interest utrum aliquis dicat ignem ex aethere decidere, quod natura non patitur, an dicat ex ignea ui calorem in ea quae subiacent transilire. Non enim illic ignis cadit, quod non potest fieri, sed hic nascitur. 2 Videmus certe apud nos late incendio peruagante quasdam insulas quae diu concaluerunt ex se concipere flammam; itaque uerisimile est etiam in aere summo id quod ignis rapiendi naturam habet accendi calore aetheris superpositi. Necesse est enim ut et imus aether habeat aliquid aeri simile et summus aer non sit dissimilis imo aetheri, quia non fit statim in diuersum ex diuerso transitus; paulatim ista in confinio uim suam miscent ita ut dubitare possis aer an hoc iam aether sit.
XV. Quidam ex nostris existimant aera, cum in ignem et aquam mutabilis sit, non detrahere aliunde causas flammarum nouas; ipse enim se mouendo accendit et, cum densos compactosque nubium sinus dissipat, necessario uastum in tam magnorum corporum diruptione reddit sonum. Illa porro nubium difficulter cedentium pugna aliquid confert ad concitandum ignem sic quemadmodum ferro ad secandum aliquid manus confert, sed secare ferri est.
XVI. Quid ergo inter fulgurationem et fulmen interest? Dicam. Fulguratio est late ignis explicitus, fulmen est coactus ignis et in impetum iactus. Solemus duabus manibus inter se iunctis aquam concipere et compressa utrimque palma in modum siphonis exprimere. Simile quiddam et illic fieri puta: nubium inter se compressarum angustiae medium spiritum eiciunt et hoc ipso inflammant ac tormenti modo emittunt; nam ballistae quoque scorpionesque tela cum sono expellunt.
XVII. Quidam existimant igneum spiritum per frigida atque umida meantem sonum reddere. Nam ne ferrum quidem ardens silentio tinguitur, sed, si in aquam feruens massa descendit, cum multo murmure extinguitur. Ita, ut Anaximenes ait, spiritus incidens nubibus tonitrua edit et, dum luctatur per obstantia atque interscissa uadere, ipsa ignem fuga accendit.
XVIII. Anaximandrus omnia ad spiritum rettulit. Tonitrua, inquit, sunt nubis ictae sonus. Quare inaequalia sunt? Quia et ipse ictus inaequalis est. Quare et sereno tonat? Quia tunc quoque per crassum et scissum aera spiritus prosilit. At quare aliquando non fulgurat et tonat? Quia spiritus infirmior non ualuit in flammam, in sonum ualuit. Quid est ergo ipsa fulguratio? Aeris diducentis se corruentisque iactatio languidum ignem nec exiturum pariens. Quid est fulmen? Acrioris densiorisque spiritus cursus.
XIX. Anaxagoras ait omnia ista sic fieri ut ex aethere aliqua uis in inferiora descendat. Ita ignis impactus nubibus frigidis sonat; at, cum illas interscindit, fulget, et minor uis ignium fulgurationes facit, maior fulmina.
XX. 1 Diogenes Apolloniates ait quaedam tonitrua igne, quaedam spiritu fieri; illa ignis facit quae ipse antecedit et nuntiat; illa spiritus quae sine splendore crepuerunt. 2 Vtrumque sine altero esse aliquando concedo, ita tamen ut non discreta illis potestas sit, sed utrumque ab utroque effici possit. Quis enim negabit spiritum magno impetu latum, cum effecerit sonum, effecturum et ignem? Quis autem non et hoc concedet aliquando ignem quoque irrumpere posse nubes et non exilire, si plurium aceruo nubium, cum paucas perscidisset, oppressus est? Ergo et ignis ibit in spiritum perdetque fulgorem, et spiritus, dum secat ui fera (uiam) incendet. 3 Adice nunc quod necesse est impetus fulminis et praemittat spiritus agatque ante se, et a tergo trahat uentum, cum tam uasto ictu aera inciderit. Itaque omnia, antequam feriantur, intremiscunt uibrata uento quem ignis ante se pressit.
XXI. 1 Dimissis nunc praeceptoribus nostris incipimus per nos moueri et a confessis transimus ad dubia. Quid in confesso est? Fulmen ignem esse, et aeque fulgurationem, quae nihil aliud est quam flamma, futura fulmen, si plus uirium habuisset; non natura ista sed impetu distant. 2 Esse illum ignem color ostendit, qui non est nisi ex eo. Ostendit effectus: magnorum enim saepe incendiorum causa fulmen fuit; siluae illo concrematae et urbium partes; etiam quae non percussa sunt, tamen adusta cernuntur; quaedam uero ueluti fuligine colorantur. Quid quod omnibus fulguratis odor sulphuris est? 3 Ergo et utramque rem ignem esse constat et utramque rem inter se meando distare; fulguratio enim est non perlatum usque in terras fulmen, et rursus licet dicas fulmen esse fulgurationem usque in terras perductam. 4 Non ad exercendum uerba diutius hoc idem tracto, sed ut cognata esse ista et eiusdem notae ac naturae probem. Fulguratio est paene fulmen. Vertamus istud, fulmen est plus quiddam quam fulguratio.
XXII. 1 Quoniam constat utramque rem ignem esse, uideamus quemadmodum ignes fieri soleat apud nos; eadem enim ratione et supra fiet. Fit duobus modis, uno si excitatur sicut e lapide; altero si attritu inuenitur, sicut cum duo ligna inter se diutius fricta sunt, - non omnis hoc tibi materia praestabit, sed idonea eliciendis ignibus, sicut laurus, hederae et alia in hunc usum nota pastoribus. - 2 Potest ergo fieri ut nubes quoque ignem eodem modo uel percussae reddant uel attritae. Videamus quantis procellae uiribus ruant, quanto uertantur impetu turbines; id quod obuium fuit, dissipatur et rapitur et longe a loco suo proicitur. 3 Quid ergo mirum, si tanta uis ignem excutit uel aliunde uel sibi? Vides enim quantum feruorem sensura sint corpora horum transitu trita, nec hoc in his tantum debere credi - ac siderum, quorum ingens in confesso potentia est -.
XXIII. 1 Sed fortasse nubes quoque in nubes incitatae feriente uento et leuiter urgente ignem euocabunt qui exsplendescat nec exiliat; minore enim ui ad fulgurandum opus est quam ad fulminandum. 2 Superioribus collegimus in quantum feruorem quaedam affricta perducerentur. Cum autem aer mutabilis in ignem maximis uiribus, id est suis, cum in uentum conuersus est, atteratur, uerisimile est ignem excuti caducum et cito interiturum, quia non ex solida materia oritur nec in qua possit consistere. Transit itaque tantumque habet morae quantum itineris et cursus: habet morae quantum itineris et cursus: sine alimento proiectus est.
XXIV. 1 - Quomodo, inquit, cum dicatis ignis hanc esse naturam ut petat superiora, fulmen terram petit? Aut falsum est quod de igne dixistis; est enim illi aeque sursum iter quam deorsum. - Vtrumque uerum potest esse. Ignis enim natura in uerticem surgit et, si nihil illum prohibet, ascendit, - sicut aqua natura defertur; si tamen aliqua uis accessit quae illam in contrarium circumageret, illo intenditur unde imbre deiecta est; - 2 fulmen autem eadem necessitate qua aqua ascendit excutitur. Idem his ignibus accidit quod arboribus quarum cacumina trahi possunt ita ut terram spectent, si tenera sunt, etiam ut attingant; sed cum permiseris, in locum suum exilient. Itaque non est quod eum spectes cuiusque rei habitum qui illi non ex uoluntate est. 3 Si igni permittes ire quo uelit caelum, id est leuissimi cuiusque sedem, repetet; ubi est aliquid quod eum feriat et ab impetu suo auertat,id non natura, sed seruitus eius sit.
XXV. - Dicis, inquit, nubes attritas edere ignem, cum sint umidae, immo udae; quomodo ergo possunt gignere ignem, quem non magis uerisimile est ex nube quam ex aqua nasci? - XXVI. 1 Ex nube nascitur. Primum in nubibus non aqua est, sed aer spissus, ad gignendam aquam praeparatus, nondum in illam mutatus, sed iam pronus et uergens. Non est quod existimes eam tum colligi, tum effundi; simul fit et cadit. 2 Deinde, si concessero umidam esse nubem conceptis aquis plenam, nihil tamen prohibet ignem ex umido quoque educi, immo ex ipso, quod magis mireris, umore. Quidam negauerunt in ignem quicquam posse mutari, priusquam mutatum esset in aquam. Potest ergo nubes, salua quam continet aqua, ignem parte aliqua sui reddere, ut saepe alia pars ligni ardet, alia sudat. 3 Nec hoc dico non contraria inter se ista esse et alterum altero perimi; sed ubi ualentior ignis quam umor est, uincit; rursus, cum copia umoris exsuperat, tunc ignis sine effectu est; itaque non ardent uirentia. Refert ergo quantum aquae sit; exigua enim non resistet nec uim ignis impediet. 4 Quidni? Maiorum nostrorum memoria, ut Posidonius tradidit, cum insula in Aegaeo mari surgeret, spumabat interdiu mare et fumus ex alto ferebatur. Nox demum prodebat ignem, non continuum sed ex interuallis emicantem fulminum more, quotiens ardor infernus iacentis super undae pondus euicerat. 5 Deinde saxa euoluta rupesque partim illaesae, quas spiritus, antequam urerentur, expulerat, partim exesae et in leuitatem pumicis uersae. Nouissime cacumen usti montis emicuit. Postea altitudini adiectum et saxum illud in magnitudinem insulae creuit. 6 Idem nostra memoria Valerio Asiatico consule iterum accidit. Quorsus haec rettuli? Vt appareret nec extinctum ignem mari superfuso, nec impetum eius grauitate ingentis undae prohibitum exire; ducentorum passum fuisse altitudinem Asclepiodotus, auditor Posidonii, tradidit, per quam diremptis aquis ignis emersit. 7 Quod si immensa aquarum uis flammarum ex imo subeuntem uim non potuit opprimere, quanto minus impedire poterit ignem nubium tenuis umor et roscidus? Adeo res ista non affert ullam moram ut contra causa ignium sit; quos non uidemus emicare nisi impendente caelo; serenum sine fulmine est. Non habet istos metus dies purus, ne nox quidem nisi obscura nubibus. 8 - Quid ergo? non aliquando etiam apparentibus stellis et nocte tranquilla fulgurat? - Sed scias licet illic nubes esse unde splendor effertur, quas uideri a nobis terrarum tumor non sinit. 9 Adice nunc quod fieri potest ut nubes summissae et humiles attritu suo ignem reddant; qui in superiora expressus, in parte caeli sincera puraque uisitur, sed fit in sordida.
XXVII. 1 Tonitrua distinxere quidam ita ut dicerent unum esse genus cuius graue sit murmur, quale terrarum motum antecedit clauso uento et fremente. Hoc quomodo uideatur illis fieri dicam. 2 Cum spiritum intra se clausere nubes, in concauis partibus earum uolutatus aer similem agit mugitibus sonum, raucum et aequalem et continuum, utique ubi etiam umida illa regio est et exitum claudit; ideo eiusmodi tonitrua uenturi praenuntia imbris sunt. 3 Aliud genus est acre, quod acerbum magis dixerim quam sonorum, quale audire solemus,cum super caput alicuius dirupta uesica est; talia eduntur tonitrua, cum conglobata nubes dissoluitur et eum quo distenta fuerat spiritum emittit. Hic proprie fragor dicitur, subitus et uehemens. Quo edito concidunt homines et exanimantur; quidam uero uiui stupent et in totum sibi excidunt, quos uocamus attonitos, quorum mentem sonus ille caelestis loco pepulit. 4 Hic fieri illo quoque modo potest ut inclusus aer caua nube et motu ipso extenuatus diffundatur; deinde, dum maiorem sibi locum quaerit, a quibus inuolutus est, sonum patitur. Quid autem? non, quemadmodum illisae se manus plausum edunt, sic illisarum inter se nubium sonus potest esse, magnus quia magna concurrunt?
XXVIII. 1 - Videmus, inquit, nubes impingi montibus nec sonum fieri -. Primum omnium non quocumque modo illisae sunt sonant, sed si apte compositae ad sonum edendum. Auersas inter se manus collide, non plaudent: sed palma cum palma collata plausum facit; et plurimum interest utrum cauae concutiantur an planae et extentae. Deinde non tantum ire nubes oportet sed agi magna ui et procellosa. 2 Etiamnunc mons non findit nubem, sed digerit et primam quamque partem eius soluit. Ne uesica quidem, quocumque modo spiritum emisit, sonat: si ferro diuisa est, sine ullo aurium sensu exit; rumpi illam oportet, ut sonet, non secari. Idem de nubibus dico; nisi multo impetu dissiluere, non resonant. Adice nunc quod nubes in montem actae non franguntur, sed circumfunduntur et in aliquas partes montis, in arbores, ramos, frutices, aspera saxa et eminentia ita diducuntur, ut si quem habent spiritum, multifariam emittant, qui, nisi uniuersus erumpit, non crepat. 3 Hoc ut scias, uentus qui circa arborem finditur sibilat, non tonat; lato, ut ita dicam, ictu et totum globum semel dissipante opus est, ut sonitus erumpat qualis auditur, cum tonat.
XXIX. Praeter haec natura aptus est aer ad uoces. Quidni, cum uox nihil aliud sit quam ictus aer? Debent ergo nubes utrimque conseri, et cauae et intentae. Vides enim quanto uocaliora sint uacua quam plena, quanto intenta quam remissa. Item tympana et cymbala sonant, quia illa repugnantem ex ulteriore parte spiritum pulsant, haec et ipso aere non nisi cauo tinniunt.
XXX. 1 Quidam, inter quos Asclepiodotus est, iudicant sic quorundam quoque corporum concursu tonitrum et fulmina excuti posse. Aetna aliquando multo igne abundauit, ingentem uim harenae urentis effudit, inuolutus est dies puluere, populosque subita nox terruit. Aiunt tunc plurima fuisse fulmina et tonitrua quae concursu aridorum corporum facta sunt, non nubium, quas uerisimile est in tanto feruore aeris nullas fuisse. 2 Aliquando Cambyses ad Ammonem misit exercitum, quem harena austro mota et more niuis incidens texit, deinde obruit; tunc quoque uerisimile est fuisse tonitrum fulminaque attritu harenae sese affricantis. 3 Non repugnant proposito nostro ista opinio. Diximus enim utriusque naturae corpora efflare terras et sicci aliquid et umidi in toto aere uagari; itaque si quid tale interuenit, nubem fecit solidiorem et crassiorem quam si tantum simplici spiritu texeretur. Illa frangi potest et edere sonum. 4 Ista quae dixi, siue incendiis uaporantibus aera repleuerunt, siue uentis terras uerrentibus, necesse est nubem faciant ante quam sonum. Nubem autem tam arida quam umida conserunt; est enim, ut diximus, nubes spissitudo aeris crassi.
XXXI. 1 Ceterum mira fulminis, si intueri uelis, opera sunt nec quicquam dubii relinquentia quin diuina sit illius ac subtilis potentia. Loculis integris et illaesis conflatur argentum; manente uagina gladius ipse liquescit et inuiolato ligno circa pila ferrum omne destillat; stat fracto dolio uinum nec ultra triduum ille rigor durat. 2 Illud aeque inter adnotanda ponas licet quod et hominum et ceterorum animalium quae icta sunt caput spectat ad exitum fulminis, quod omnium percussarum arborum contra flumina astulae surgunt. Quid quod malarum serpentium et aliorum animalium quibus mortifera uis inest, cum fulmine icta sunt, uenenum omne consumitur? - Vnde, inquit, scis? - In uenenatis corporibus uermis non nascitur; fulmine icta intra paucos dies uerminant.
XXXII. 1 Quid quod futura portendunt, nec unius tantum aut alterius rei signa dant, sed saepe longum fatorum sequentium ordinem nuntiant, et quidem notis euidentibus longeque clarioribus quam si scriberentur? 2 Hoc inter nos et Tuscos, quibus summa est fulgurum persequendorum scientia, interest: nos putamus, quia nubes collisae sunt, fulmina emitti; ipsi existimant nubes collidi ut fulmina emittantur; nam, cum omnia ad deum referant, in ea opinione sunt tamquam non, quia facta sunt, significent, sed quia significatura sunt, fiat. Eadem tamen ratione fiunt, siue illis significare propositum, siue consequens est. 3 - Quomodo ergo significant, nisi ideo mittuntur? - Quomodo aues non in hoc motae ut nobis occurrerent dextrum auspicium sinistrumque fecerunt. - Et illas, inquit, deus mouit. - Nimis illum otiosum et pusillae rei ministrum facis, si aliis somnia, aliis exta disponit. 4 Ista nihilominus diuina ope geruntur, si non a deo pennae auium reguntur nec pecudum uiscera sub ipsa securi formantur. Alia ratione fatorum series explicatur indicia uenturi ubique praemittens, ex quibus quaedam nobis familiaria, quaedam ignota sunt. Quicquid fit, alicuius rei futurae signum est. Fortuita et sine ratione uaga diuinationem non recipiunt; cuius rei ordo est, etiam praedictio est. 5 - Cur ergo aquilae hic honor datus est ut magnarum rerum faceret auspicia, aut coruo et paucissimis auibus, ceterarum sine praesagio uox est? - Quia quaedam nondum in artem redacta sunt, quaedam uero ne redigi quidem possunt ob nimium remotam conuersationem; ceterum nullum animal est quod non motu et occursu suo praedicat aliquid. Non omnia scilicet, sed quaedam notantur. 6 Auspicium obseruantis est; ad eum itaque pertinet qui in ea direxit animum. Ceterum fiunt et illa quae pereunt. 7 Quinque stellarum potestates Chaldaeorum obseruatio excepit; quid? tu tot illa milia siderum iudicas otiosa lucere? Quid est porro aliud quod errorem maximum incutiat peritis natalium quam quod paucis nos sideribus assignant, cum omnia quae supra nos sunt partem nostri sibi uindicent? Summissiora forsitan propius in nos uim suam dirigunt et ea quae frequentius mota aliter nos aliterque prospiciunt; 8 ceterum et illa quae aut immota sunt aut propter uelocitatem uniuerso parem immotis similia non extra ius dominiumque nostri sunt. Alium aliud aspicit; distributis rem officiis tractant; non magis autem facile est scire quid possint, quam dubitare an possint.
XXXIII. Nunc ad fulmina reuertamur. Quorum ars in haec tria diuiditur: quemadmodum exploremus quemadmodum interpretemur; quemadmodum expiemus. Prima pars ad formulam pertinet, secunda ad diuinationem, tertia ad propitiandos deos, quos bono fulmine rogare oportet, malo deprecari; rogare, ut promissa firment; deprecari, ut remittant minas.
XXXIV. 1 Summam esse uim fulminis iudicant, quia, quicquid alia portendunt, interuentus fulminis tollit; quicquid ab hoc portenditur, fixum est nec alterius ostenti significatione mutatur; quicquid exta, quicquid aues minabuntur, secundo fulmine abolebitur; quicquid fulminem denuntiatum est, nec extis nec aue contraria refellitur. 2 In quo mihi falli uidentur. Quare? Quia uero uerius nihil est. Si aues futura cecinerunt, non potest hoc auspicium fulmine irritum fieri, aut non futura cecinerunt. Non enim nunc auem comparo et fulmen, sed duo ueri signa, quae, si uerum significant, paria sunt. Itaque, quae fulminis interuentus submouet extorum uel augurii indicia, male inspecta exta, male seruata auguria sunt. Non enim refert utrius rei species maior sit uel natura potentior; si utraque res ueri attulit signa, quantum ad hoc, par est. 3 Si dicas flammae maiorem uim esse quam fimi, non mentieris; sed, ad indicandum ignem, idem ualet flamma quod fumus. Itaque si hoc dicunt: "Quotiens aliud exta significabunt, aliud fulmina, fulminum erit auctoritas maior", fortasse consentiam. Si hoc dicunt: "Quamuis altera res uerum praedixisset, fulminis ictus priora deleuit et ad se fidem traxit," falsum est. Quare? Quia nihil interest quam multa auspicia sint. Fatum unum est: quod si bene primo auspicio intellectum est, secundo non interit. 4 Ita dico, non refert an aliud sit per quod quidem quaerimus, quoniam de quo quaeritur idem est. Fatum fulmine mutari non potest. Quidni? Nam fulmen ipsum fati pars est.
XXXV. 1 - Quid ergo? expiationes procurationesque quo pertinent, si immutabilia sunt fata? - Permitte mihi illam rigidam sectam tueri eorum qui risu excipiunt ista et nihil esse aliud quam aegrae mentis solacia existimant. 2 Fata aliter ius suum peragunt nec ulla commouentur prece. Non misericordia flecti, non gratia sciunt. Cursum irreuocabilem ingressa ex destinato fluunt. Quemadmodum rapidorum aqua torrentium in se non recurrit, ne moratur quidem, quia priorem superuenies praecipitat, sic ordinem fati rerum aeterna series rotat, cuius haec prima lex est, stare decreto.
XXXVI. Quid enim intellegis fatum? Existimo necessitatem rerum omnium actionumque, quam nulla uis rumpat. Hanc si sacrificiis aut capite niueae agnae exorari iudicas, diuina non nosti. Sapientis quoque uiri sententiam negatis posse mutari; quanto magis dei, cum sapiens quid sit optimum in praesentia sciat, illius diuinitati omne praesens sit?
XXXVII. 1 Agere nunc causam eorum uolo qui procuranda existimant fulmina, et expiationes non dubitant prodesse aliquando ad summouenda pericula, aliquando ad leuanda, aliquando ad differenda. 2 Quid sit quod sequatur, paulo post persequar; interim hoc habent commune nobiscum quod nos quoque existimamus uota proficere salua ui ac potestate fatorum. Quaedam enim a diis immortalibus ita suspensa relicta sunt ut in bonum uertant, si admotae diis preces fuerint, si uota suscepta; ita non est hoc contra fatum, sed ipsum quoque in fato est. 2 - Aut futurum, inquit, est aut non; si futurum est, fiet, etiamsi uota non suscipis; si non est futurum, etiamsi susceperis uota, non fiet. - Falsa est ista interrogatio, quia illam mediam inter ista exceptionem praeteris: futurum hoc est, sed si uota suscepta fuerint.
XXXVIII. 1 - Hoc quoque, inquit, ipsum necesse est fato comprehensum sit ut aut suscipias uota aut non. - Puta me tibi manus dare et fateri hoc quoque fato esse comprehensum ut utique fiant uota; ideo fient. 2 Fatum est ut hic disertus sit, sed si litteras didicerit; at eodem fato continetur ut litteras discat; ideo docendus est. Hic diues erit, sed si nauigauerit: at, in illo fati ordine quo patrimonium illi grande promittitur, hoc quoque protinus adfatum est ut etiam nauiget; ideo nauigabit. Idem tibi de expiationibus dico: effugiet pericula, si expiauerit praedictas diuinitus minas; at hoc quoque in fato est, ut expiet; ideo expiabit. 3 Ista nobis opponi solent, ut probetur nihil uoluntati nostrae relictum et omne ius faciendi fato traditum. Cum de ista re agetur, dicam quemadmodum manente fato aliquid sit in hominis arbitrio; nunc uero id de quo agitur explicui, quomodo, si fati certus est ordo, expiationes procurationesque prodigiorum pericula auertant, quia non cum fato pugnant, sed et ipsae in lege fati sunt. 4 - Quid ergo, inquis, aruspex mihi prodest? Vtique enim expiare mihi etiam non suadente illo necesse est. - Hoc prodest quod fati minister est. Sic cum sanitas debeatur fato, debetur et medico, quia ad nos beneficium fati per huius manus uenit.
XXXIX. 1 Genera fulgurum tria esse ait Caecina, consiliarium, auctoritatis et quod status dicitur. Consiliarium ante rem fit sed post cogitationem, cum aliquid in animo uersantibus aut suadetur fulminis ictu aut dissuadetur. Auctoritatis est ubi post rem factam uenit, quam bono futuram maloue significat. 2 Status est ubi quietis nec agentibus quicquam nec cogitantibus quidem fulmen interuenit et aut minatur aut promittit aut monet. Hoc monitorium uocat, sed nescio quare non idem sit quod consiliarium, nam et qui monet consilium dat. 3 Sed habeat aliquam distinctionem et ob hoc separetur a consiliario, quia illud suadet dissuadetque, hoc solam euitationem impendentis periculi continet, ut cum timemus ignem, fraudem a proximis, insidias a serius. 4 Etiamnunc tamen aliam distinctionem utriusque uideo: consiliarium est quod cogitanti factum est, monitorium quod nihil cogitanti; habet autem utraque res suam proprietatem: suadetur deliberantibus; ultro monentur.
XL. 1 Primo omnium non sunt fulminum genera sed significationum. Nam fulminum genera sunt illa, quod terebrat, quod discutit, quod urit. Quod terebrat subtile est et flammeum, cui per angustissimum fuga est ob sinceram et puram flammae tenuitatem. 2 Quod dissipat conglobatum est et habet admixtam uim spiritus coacti ac procellosi. Itaque illud fulmen per id foramen quod ingressum est redit et euadit; huius late sparsa uis rumpit icta, non perforat. 3 Tertium illud genus, quod urit, multum terreni habet et igneum magis est quam flammeum; itaque relinquit magnas ignium notas, quae percussis inhaereant. Nullum quidem sine igne fulmen uenit, sed tamen hoc proprie igneum dicimus quod manifesta ardoris uestigia imprimit, quod aut urit aut fuscat. 4 Tribus modis urit: aut afflat et leui iniuria laedit, aut comburit, aut accendit. Omnia ista urunt sed genere et modo differunt: quodcumque combustum est, utique et ustum est: at quod ustum est, non utique combustum est. 5 Item quod accensum est, - potest enim illud ipso transitu ignis ussisse, - quis nescit uri quidem nec ardere, nihil autem ardere quod non et uratur? Vnum hoc adiciam: potest aliquid esse combustum nec accensum, potest accensum esse nec combustum. 6 Nunc ad id transeo genus fulminis quo icta fuscantur; hoc aut decolorat aut colorat. Vtrique distinctionem suam reddam: decoloratur id cuius color uitiatur, non mutatur; coloratur id cuius alia fit quam fuit facies, tamquam caerulea uel nigra uel pallida.
XLI. 1 Haec adhuc Etruscis philosophisque communia sunt. In illo dissentiunt quod fulmina a Ioue dicunt mitti et tres illi manubias dant. Prima, ut aiunt, monet et placata est et ipsius Iouis consilio mittitur. Secundam mittit quidem Iupiter, sed ex consilii sententia, duodecim enim deos aduocat; hoc fulmen boni aliquid aliquando facit, sed tunc quoque non aliter quam ut noceat; ne prodest quidem impune. 2 Tertiam manubiam idem Iupiter mittit, sed adhibitis in consilium diis quos superiores et inuolutos uocant, quia uastat in quae incidit et utique mutat statum priuatum et publicum quem inuenit; ignis enim nihil esse quod fuit patitur. XLII. 1 In his prima specie, si intueri uelis, errat antiquitas. Quid enim tam imperitum est quam credere fulmina e nubibus Iouem mittere, columnas, arbores, nonnumquam statuas suas petere, uti, impunitis sacrilegis percussoribus incendiariis, pecudes innoxias feriat, et adsumi (in) consilium a Ioue deos, quasi in ipso parum consilii sit? illa laeta esse et placata fulmina quae solus excutiat, perniciosa quibus mittendis maior turba numinum intersit? 2 Si a me quaeris quid sentiam, non existimo tam hebetes fuisse ut crederent Iouem iniquae uoluntatis aut certae minus peritiae. Vtrum enim tunc cum emisit ignes quibus innoxia capita percuteret, scelerata transiret, noluit iustius mittere an non successit? 3 Quid ergo secuti sunt, cum haec dicerent? Ad coercendos imperitorum animos sapientissimi uiri iudicauerunt ineuitabilem metum, ut aliquid supra nos timeremus. Vtile erat in tanta audacia scelerum esse aduersus quod nemo sibi satis potens uideretur; ad conterrendos itaque eos quibus innocentia nisi metu non placet posuerunt supra caput uindicem, et quidem armatum.
XLIII. 1 Quare ergo id fulmen quod solus Iupiter mittit placabile est, perniciosum id de quo deliberauit et quod aliis quoque diis auctoribus misit? Quia Iouem, id est regem, prodesse etiam solum oportet, nocere non nisi cum pluribus uisum est. 2 Discant hi, quicumque magnam inter homines adepti sunt potentiam, sine consilio ne fulmen quidem mitti; aduocent, consideret multorum sententias, nociturum temperent, hoc sibi proponant, ubi aliquid percuti debet, ne Ioui quidem suum satis esse consilium.
XLIV. 1 In hoc quoque tam imperiti non fuerunt ut Iouem existimarent tela mutare. Poeticam istud licentiam decet: Est aliud leuius fulmen, cui dextra Cyclopum saeuitiae flammaeque minus, minus addidit irae; tela secunda uocant superi. 2 Illos uero altissimos uiros error iste non tenuit, ut existimarent Iouem modo grauioribus, modo leuioribus fulminibus et lusoriis uti. Sed uoluerunt admonere eos quibus aduersus peccata hominum fulminandum est non eodem modo omnia esse percutienda; quaedam stringi debere, quaedam effingi ac distringi, quaedam admoneri.
XLV. 1 Ne hoc quidem crediderunt Iouem, qualem in Capitolio et in ceteris aedibus colimus, mittere manu sua fulmina, sed eundem quem nos Iouem intellegunt, rectorem custodemque uniuersi, animum ac spiritum mundi, operis huius dominum et artificem, cui nomen omne conuenit. 2 Vis illum fatum uocare, non errabis; hic est ex quo suspensa sunt omnia, causa causarum. Vis illum prouidentiam dicere, recte dices; est enim cuius consilio huic mundo prouidetur, ut inoffensus exeat et actus suos explicet. Vis illum naturam uocare, non peccabis; hic est ex quo nata sunt omnia, cuius spiritu uiuimus. 3 Vis illum uocare mundum, non falleris; ipse enim est hoc quod uides totum, partibus suis inditus, et se sustinens et sua. Idem Etruscis quoque uisum est, et ideo fulmina mitti dixerunt a Ioue quia sine illo nihil geritur.
XVI. - At quare Iupiter aut ferienda transit aut innoxia ferit? - In maiorem me quaestionem uocas, cui suus dies, suus locus dandus est. Interim hoc dico fulmina non mitti a Ioue, sed sic omnia esse disposita ut etiam quae ab illo non fiunt tamen sine ratione non fiant, quae illius est. Nam etiamsi Iupiter illa nunc non facit, Iupiter fecit ut fierent. Singulis non adest ad omne, sed manum et uim et causam omnibus dedit.
XLVII. Huic illorum diuisioni non accedo. Aiunt aut perpetua esse fulmina, aut finita, aut prorogatiua. Perpetua, quorum significatio in totam pertinet uitam nec unam rem denuntiat sed contextum rerum per omnem deinceps aetatem futurarum complectitur; haec sunt fulmina quae prima accepto patrimonio et in nouo hominis aut urbis statu fiunt. Finita ad diem utique respondent. Prorogatiua sunt quorum minae differri possunt, auerti tollique non possunt.
XLVIII. 1 Dicam quid sit quare huic diuisioni non consentiam. Nam et quod perpetuum uocant fulmen finitum est, - aeque enim ad diem respondet nec ideo minus finitum est quia multa significat -; et quod prorogatiuum uidetur finitum est, - nam illorum quoque confessione certum est quousque impetretur dilatio; priuata enim fulgura negant ultra decimum annum, publica ultra tricesimum posse differri; hoc modo et ista finita sunt, quia ultra quod non prorogentur inclusum est -. Omnium ergo fulminum et omnis euentus dies stata sit; non potest enim ulla incerti esse comprehensio. 2 Quae inspicienda sint in fulgure, passim et uage dicunt, cum possint sic diuidere quemadmodum ab Attalo philosopho, qui se huic disciplinae dediderat, diuisa sunt, ut inspiciant ubi factum sit, quando, cui, in qua re, quale, quantum. Haec si digerere in partes suas uoluero, quid postea faciam? In immensa procedam.
XLIX. Nunc nomina fulgurum quae a Caecina ponuntur perstringam et quid de eis sentiam exponam. Ait esse postulatoria, quibus sacrificia intermissa aut non rite facta repetuntur; monitoria, quibus docetur quid cauendum sit; pestifera, quae mortem exiliumque portendunt; fallacia, quae per speciem alicuius boni nocent, - dant consulatum malo futurum gerentibus et hereditatem cuius compendium magno luendum sit incommodo - ; † dentanea, quae speciem periculi sine periculo afferunt; 2 peremptalia, quibus tolluntur priorum fulminum minae; attestata, quae prioribus consentiunt; atterranea, quae in cluso fiunt; obruta, quibus iam prius percussa nec procurata feriuntur; regalia, cum forum tangitur uel comitium uel principalia urbis liberae loca, quorum significatio regnum ciuitati minatur; 3 inferna, cum e terra exsiluit ignis; hospitalia, quae sacrificiis ad nos Iouem arcessunt et, ut uerbo eorum molliore utar, inuitant, - sed non irasceretur inuitatus; nunc uenire eum magno inuitantium periculo affirmant - ; auxiliaria, quae inuocata sed aduocantium bono ueniunt.
L. 1 Quanto simplicior diuisio est qua utebatur Attalus noster, uir egregius, qui Etruscorum disciplinam Graeca subtilitate miscuerat: ex fulminibus quaedam sunt quae significant id quod ad nos pertinet, quaedam aut nihil significant aut id cuius intellectus ad nos non peruenit. 2 Ex his quae significant quaedam sunt laeta, quaedam aduersa, (quaedam mixta), quaedam nec aduersa nec laeta. Aduersorum hae species sunt: aut ineuitabilia mala portendunt, aut euitabilia, aut quae minui possunt, aut quae prorogari. Laeta aut mansura significant, aut caduca. 3 Mixta aut partem habent boni, partem mali, aut mala in bonum, bona in mala uertunt. Nec aduersa nec laeta sunt quae aliquam nobis actionem significant qua nec terreri nec laetari debemus, ut peregrinationem in qua nec metus quicquam nec spei sit.
LI. 1 Reuertor ad ea fulmina quae significant quidem aliquid sed quod ad nos non pertineat, tamquam iterum eodem anno idem futurum fulmen quod factum est. Nihil significant fulmina aut id cuius notitia nos effugit, ut illa quae in uastum mare sparguntur aut in desertas solitudines; quorum significatio uel nulla est uel perit.
LII. 1 Pauca adhuc adiciam ad enarrandam uim fulminis. Quae non eodem modo omnem materiam uexat. Valentiora, quia resistunt, uehementius dissipat; cedentia nonnumquam sine iniuria transit: cum lapide ferroque et durissimis quibusque confligit, quia uiam necesse est per illa impetu quaerat, itaque facit qua effugiat; at teneris et rarioribus parcit, quamquam flammis opportuna uideantur, quia transitu patente minus saeuit. Loculis itaque integris, ut dixi, pecunia quae in his fuit conflata reperitur, quia ignis tenuissimus per foramina occulta transcurrit, quicquid autem in tigno solidum inuenit et contumax uincit. 2 Non uno autem, ut dixi, modo saeuit, sed quid quaeque uis fecerit, ex ipso genere iniuriae intellegis et fulmen opere cognosces. Interdum in eadem materia multa diuersa eiusdem fulminis uis facit, sicut in arbore quod aridissimum urit, quod durissimum et solidissimum est terebrat et frangit, summos cortices dissipat, interiores libros rumpit ac scindit, folia pertundit ac stringit. Vinum gelat, ferrum et aes fundit.
LIII. 1 Illud est mirum quod uinum fulmine gelatum, cum ad priorem habitum redit, potum aut exanimat aut dementes facit. Quare id accidat quaerenti mihi illud occurrit. Inest uis fulmini pestifera; ex hoc aliquem remanere spiritum in eo umore quem coegit congelauitque simili ueri est; nec enim alligari potuisset, nisi aliquod illi esset additum uinculum.Praeterea olei quoque et omnis unguenti taeter post fulmen odor est; ex quo apparet inesse quandam subtilissimo igni et contra naturam suam acto pestilentem potentiam, qua non icta tantum cadunt sed et afflata. Praeterea quocumque decidit fulmen, ibi odorem esse sulphuris certum est, qui, quia natura grauis est, saepius haustus alienat. 3 Sed ad haec uacui reuertemur. Fortasse enim libebit ostendere quam omnia ista a philosophia parente artium fluxerint. Illa primum et quaesiuit causas rerum et obseruauit effectus et, quod in fulminis inspectione longe melius est, initiis rerum exitus contulit.
LIV. 1 Nunc ad opinionem Posidonii reuertor. E terra terrenisque omnibus pars umida efflatur, pars sicca et fumida; haec fulminibus alimentum est, illa imbribus. Quicquid in aera sicci fumosique peruenit, id includi se nubibus non fert sed rumpit claudentia; inde est sonus quem nos tonitrum uocamus. 2 In ipso quoque aere quicquid extenuatur, simul siccatur et calefit; hoc quoque, si inclusum est, aeque fugam quaerit et cum sono euadit, ac modo uniuersum eruptionem facit eoque uehementius intonat, modo per partes et minutatim. 3 Ergo tonitrua hic spiritus exprimit, dum aut rumpit nubes, aut peruolat; uolutatio autem spiritus in nube conclusi ualentissimum est atterendi genus. Tonitrua nihil aliud sunt quam citi aeris sonitus, qui fieri, nisi dum aut terit aut rumpitur, non potest.
LV. 1 - Etsi colliduntur inter se, inquit, nubes, fit is quem desideras ictus.
- Sed non uniuersus, neque enim tota totis concurrunt, sed partibus partes; nec sonant mollia, nisi illisa duris sint, itaque non auditur fluctus, nisi impactus est. 2 - Ignis, inquit, demissus in aquam sonat, dum extinguitur. - Puta ita esse, pro me est; non enim ignis tunc sonum efficit sed spiritus per extinguentia effugiens. Vt dem tibi et fieri ignem in nube et extingui, spiritu nascitur et attritu. 3 - Quid ergo, inquit, non potest aliqua ex his transcurrentibus stellis incidere in nubem et extingui? - Existimemus posse aliquando et hoc fieri; nunc naturalem causam quaerimus et assiduam, non raram fortuitamque. Puta enim me confiteri uerum esse quod dicis, aliquando post tonitrua emicare ignes stellis transuersis et cadentibus similes, non ob hoc tonitrua facta sunt, sed cum, hoc fieret, tonitrua facta sunt. 4 Clidemos ait fulgurationem speciem inanem esse, non ignem; sic enim per noctem splendorem motu remorum remorari. Dissimile est exemplum. Illic enim splendor intra ipsam aquam apparet; qui fit in aere erumpit et exilit.
LVI. 1 Heraclitus existimat fulgurationem esse uelut apud nos incipientium ignium conatum et primam flammam incertam, modo intereuntem, modo resurgentem; haec antiqui fulgetra dicebant. Tonitrua nos pluraliter dicimus; antiqui autem tonitrum dixerunt aut tonum, - hoc apud Caecinam inuenio, facundum uirum et qui habuisset aliquando in eloquentia nomen, nisi illum Ciceronis umbra pressisset. - 2 Etiamnunc illo uerbo utebantur antiqui quo nos producta una syllaba utimur; dicimus enim, ut splendēre, sic fulgēre; at illis ad significandum hanc e nubibus subitae lucis eruptionem mos erat correpta media syllaba uti, ut dicerent fulgĕre.
LVII. 1 Quid ipse existimem quaeris; adhuc enim alienis opinionibus commodaui manum. Dicam. Fulgurat, cum repentinum late lumen emicuit; id euenit ubi in ignem aer extenuatis nubibus uertitur, nec uires quibus longius prosiliret inuenit. 2 Non miraris, puto, si aera motus extenuat aut extenuatio incendit; sic liquescit excussa glans funda et attritu aeris uelut igne destillat. Ideo plurima aestate sunt fulmina quia plurimum calidi est; facilius autem attritu calidorum ignis existit. 3 Eodem autem modo fit fulgur, quod tantum splendet, et fulmen, quod mittitur. Sed illi leuior uis alimentique minus est et, ut breuiter dicam quod sentio, fulmen est fulgur intentum. Ergo ubi calidi fumidique natura emissa terris in nubes incidit et diu in illarum sinu uolutata est, nouissime erumpit et, quia uires non habet, splendor est; 4 at ubi illa fulgura plus habuere materiae et maiore impetu arserunt, non apparent tantum, sed decidunt. Quidam existimant utique fulmen reuerti, quidam subsidere ubi alimenta praegrauauerunt et fulmen ictu languidiore delatum est.
LVIII. 1 At quare fulmen subitum apparet nec continuatur assiduus ignis? Quia celere mirique motus simul et nubes rumpit et aera incendit, deinde desinit flamma motu quiescente. Non enim assiduus est spiritus cursus, ut ignis possit extendi. Sed quotiens fortius ipsa iactatione se accendit, fugiendi impetum capit; deinde, cum euasit et pugna desinit, ex eadem causa modo usque ad terram profertur, modo ante dissoluitur, si minore ui pressus est. 2 Quare oblique fertur? Quia spiritu constat, - spiritus autem obliquus est flexuosusque -, et quia natura ignem sursum uocat, iniuria deorsum premit; incipit autem obliquum esse inter, dum neutra uis alteri cedit et ignis in superiora nititur, in inferiora deprimitur. 3 Quare frequenter cacumina montium feriuntur? Quia opposita sunt nubibus et e caelo cadentibus per haec transeundum est.
LIX. 1 Intellego quid dudum desideres, quid efflagites. "Malo, inquis, fulmina non timere quam nosse; itaque alios doce quemadmodum fiant; ego mihi metum illorum excuti uolo, non naturam indicari." 2 Sequor quo uocas. Omnibus enim rebus omnibusque sermonibus aliquid salutare miscendum est. Cum imus per occulta naturae, cum diuina tractamus, uindicandus est a malis suis animus ac subinde firmandus, quod etiam eruditis et hoc unum agentibus necessarium est, non ut effugiamus ictus rerum, - undique enim in nos tela iaciuntur, - sed ut fortiter constanterque patiamur. 3 Inuicti esse possumus, inconcussi non possumus. Quamquam interim spes subit, inconcussos quoque esse nos posse. Quemadmodum? inquis. Contemne mortem, et omnia quae ad mortem ducunt contempta sunt, siue illa bella sunt, siue naufragia, seu morsus ferarum, seu ruinarum subito lapsus procidentium pondera. 4 Numquid facere amplius possunt quam ut corpus ab animo resoluant? Hoc nulla diligentia euitat, nulla felicitas donat, nulla potentia euincit. Talia (fors) uaria formidine disponit; mors omnes aeque uocat; iratis diis propitiisque moriendum est. 5 Animus ex ipsa desperatione sumatur. Ignauissima animalia, quae natura ad fugam genuit, ubi exitus non patet, temptant pugnam corpore imbelli. Nullus perniciosior hostis est quam quem audacem angustiae faciunt, longeque uiolentius semper ex necessitate quam ex uirtute corrigitur, aut certe paria conantur animus magnus ac perditus. 6 Cogitemus nos, quantum ad mortem, perditos esse. Et sumus. Ita est, Lucili; omnes reseruamur ad mortem. Totum hunc quem uides populum, totumque quem usquam cogitas esse, cito natura reuocabit et condet, nec de re sed de die quaeritur; eodem citius tardius ueniendum est. 7 Quid ergo? Non tibi timidissimus omnium uidetur et insipientissimus qui magno ambitu rogat moram mortis? Nonne contemneres eum qui, inter perituros constitutus, beneficii loco peteret ut ultimus ceruicem praeberet? Idem facimus; magno aestimamus mori tardius. 8 In omnes constitutum est capitale supplicium, et quidem constitutione iustissima, quod maximum solet esse solacium extrema passuris; quorum enim causa, sors eadem est. Sequeremur traditi a iudice aut magistratu et carnifici nostro praestaremus obsequium; quid interest utrum ad mortem iussi eamus an nati? 9 O te dementem et oblitum fragilitatis tuae, si tunc mortem times cum tonat! Itane? In hoc salus tua uertitur? Viues si fulmen effugeris? Petet te gladius, petet lapis, petet bilis; non maximum, ex periculis tuis sed speciosissimum fulmen est. 10 Male scilicet actum erit tecum, si sensum mortis tuae celeritas infinita praeueniet, si mors tua procuratur, si ne tunc quidem, cum exspiras, superuacuus sed alicuius magnae rei signum es. Male scilicet tecum agitur, si cum fulmine conderis. 11 Sed pauescis ad caeli fragorem et ad inane nubilum trepidas et, quotiens aliquid effulsit, exspiras. Quid ergo? honestius putas deiectione perire quam fulmine? Eo itaque fortior aduersus caeli minas surge et, cum undique mundus exarserit, cogita nihil habet te tanta morte perdendum. 12 Quodsi tibi parari credis illam caeli confusionem, illam tempestatum discordiam, si propter te ingestae illisaeque nubes strepunt, si in tuum exitium tanta uis ignium excutitur, at tu solacii loco numera tanti esse mortem tuam. 13 Sed non erit huic cogitationi locus; casus iste donat metum et inter cetera hoc quoque commodum eius quod expectationem suam antecedit. Nemo umquam timuit fulmen, nisi quod effugit.