VITRVVII POLLIONIS - DE ARCHITECTVRA - LIBER X

PRAEFATIO - I

Nobili Graecorum et ampla ciuitate Ephesi lex uetusta dicitur a maioribus dura condicione sed iure esse non iniquo constituta. Nam architectus, cum publicum opus curandum recipit, pollicetur, quanto sumptu id sit futurum. Tradita aestimatione magistratui bona eius obligantur, donec opus sit perfectum. Absoluto autem, cum ad dictum inpensa respondit, decretis et honoribus ornatur. Item si non amplius quam quarta ad aestimationem est adicienda, de publico praestatur, neque ulla poena tenetur. Cum uero amplius quam quarta in opere consumitur, ex eius bonis ad perficiendum pecunia exigitur.

PRAEFATIO - II

Vtinam dii inmortales fecissent, ea lex etiam p. R. non modo publicis sed etiam priuatis aedificiis esset constituta! Namque non sine poena grassarentur inperiti, sed qui summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione profiterentur architecturam, neque patres familiarum inducerentur ad infinitas sumptuum profusiones, et ut e bonis eicerentur, ipsique architecti poenae timore coacti diligentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent, uti patres familiarum ad id, quod praeparauissent, seu paulo amplius adicientes, aedificia expedirent. Nam qui quadraginta ad opus possunt parare, si adicient centum, habendo spem perfectionis delectationibus tenentur; qui autem adiectione dimidia aut ampliore sumptu onerantur, amissa spe et inpensa abiecta, fractis rebus et animis desistere coguntur.

PRAEFATIO - III

Nec solum id uitium in aedificiis, sed etiam in muneribus, quae a magistratibus foro gladiatorum scaenisque ludorum dantur, quibus nec mora neque exspectatio conceditur, sed necessitas finito tempore perficere cogit, id est sedes spectaculorum uelorumque inductiones [sunt] et ea omnia, quae scaenicis moribus per machinationem ad spectationes populo comparantur. In his uero opus est prudentia diligens et ingenii doctissimi cogitata, quod nihil eorum perficitur sine machinatione studiorumque uario ac sollerti uigore.

PRAEFATIO - IV

Igitur quoniam haec ita sunt tradita et constituta, non uidetur esse alienum, uti caute summaque diligentia, antequam instituantur opera, eorum expediantur rationes. Ergo quoniam neque lex neque morum institutio id potest cogere et quotannis et praetores et aediles ludorum causa machinationes praeparare debent, uisum mihi est, imperator, non esse alienum, quoniam de aedificiis in prioribus uoluminibus exposui, in hoc, quod finitionem summam corporis habet constitutam, quae sint principia machinarum, ordinata praeceptis explicare.

I - I

Machina est continens e materia coniunctio maximas ad onerum motus habens uirtutes. Ea mouetur ex arte circulorum rotundationibus, quam Graeci kukliken kinesin appellant. Est autem unum genus scansorium, quod Graece akrobatikon dicitur; alterum spirabile, quod apud eos pneumatikon appellatur; tertium tractorium, id autem Graeci baroulkon uocitant. Scansorum autem machinae ita fuerunt conlocatae, ut ad altitudinem tignis statutis et transuersariis conligatis sine periculo scandatur ad apparatus spectationem; at spirabile, cum spiritus ex expressionibus inpulsus et plagae uocesque organikos exprimantur;

I - II

tractorium uero, cum onera machinis pertrahuntur, ut ad altitudinem sublata conlocentur. Scansoria ratio non autem sed audacia gloriatur; ea catenationibus [et transuersariis et plexis conligationibus] et erismatorum fulturis continentur. Quae autem spiritus potestate adsumit ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus. Tractoria autem maiores et magnificentia plenas habet ad utilitatem opportunitates et in agendo cum prudentia summas uirtutes.

I - III

Ex his sunt quae mechanikos, ††ala organikos mouentur. Inter machinas et organa id uidemus esse discrimen, quod machinae pluribus operis et ui maiore coguntur effectus habere uti ballistae torculariorumque prela; organa autem unius operae prudenti tactu perficiunt quod est propositum, uti scorpionis seu anisocyclorum uersationes. Ergo et organa et machinarum ratio ad usum sunt necessaria, sine quibus nulla res potest esse non inpedita.

I - IV

Omnis autem est machinatio rerum natura procreata ac praeceptrice et magistra mundi uersatione instituta. Namque animaduertamus primum et aspiciamus continentem solis, lunae, quinque etiam stellarum naturam, [ni] machinata uersarentur, non habuissemus interdum lucem nec fructum maturitates. Cum ergo maiores haec ita esse animaduertissent, et rerum natura sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus diuinis commodas uitae perfecerunt explicationes. Itaque comparauerunt, ut essent expeditiora, alia machinis et earum uersationibus, nonnulla organis, et ita quae animaduerterunt ad usum utilia esse studiis, artibus, l institutis gradatim augenda doctrinis curauerunt.

I - V

Attendamus enim primum inuentum de necessitate, ut uestitus, quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur, sed etiam ornatus adiciat honestatem. Cibi uero non habuissemus abundantiam, nisi iuga et aratra bubus iumentisque omnibus essent inuenta. Sucularumque et prelorum et uectium si non fuisset torcularis praeparatio, neque olei nitorem neque uitium fructum habere potuissemus ad iucunditatem, portationesque eorum non essent, nisi plostrorum seu serracorum per terram, nauicularum per aquam inuentae essent machinationes.

I - VI

Trutinarum uero librarumque ponderibus examinatio reperta uindicat ab iniquitate iustis moribus uitam. Non minus, quae sunt innumerabili modo rationes machinationum, de quibus non necesse uidetur disputare, quoniam sunt ad manum cotidianae, ut sunt molae, folles fabrorum, raedae, cisia, torni ceteraque, quae communes ad usum consuetudinibus habent opportunitates. Itaque incipiemus de iis, quae raro ueniunt ad manus, ut nota sint, explicare.

II - I

Primumque instituemus de is, quas aedibus sacris ad operumque publicorum perfectionem necessitate comparantur. Quae fiunt ita. Tigna duo ad onerum magnitudinem ratione expediuntur. A capite [a] fibula coniuncta et in imo diuaricata eriguntur, funibus in capitibus conlocatis et circa dispositis erecta retinentur. Alligatur in summo troclea, quem etiam nonnulli rechamum dicunt. In trocleam induntur orbiculi ‹II› per axiculos uersationes habentes. Per orbiculum ‹summum› traicitur ductarius funis, deinde demittitur et traducitur circa orbiculum trocleae inferioris. Refertur autem ad orbiculum imum trocleae superioris et ita descendit ad inferiorem et in foramine eius religatur. Altera pars funis refertur inter imas machinae partes.

II - II

In quadris autem tignorum posterioribus, quo loci sunt diuaricata, figuntur chelonia, in quae coiciuntur sucularum capita, ut faciliter axes uersentur. Eae suculae proxime capita habent foramina bina ita temperata, ut uectes in ea conuenire possint. Ad rechamum autem imum ferrei forfices religantur, quorum dentes in saxa forata accommodantur. Cum autem funis habet caput ad suculam religatum et uectes ducentes eam uersant, funis ‹se› inuoluendo circum suculam extenditur et ita subleuat onera ad altitudinem et operum conlocationes.

II - III

Haec autem ratio machinationis, quod per tres orbiculos circumuoluitur, trispastos appellatur. Cum uero in ima troclea duo orbiculi, in superiore tres uersantur, id pentaspaston dicitur. Sin autem maioribus oneribus erunt machinae comparandae, amplioribus tignorum longitudinibus et crassitudinibus erit utendum. Eadem ratione in summo fibulationibus, in imo sucularum uersationibus expediendum. His explicatis antarii funes ante laxi conlocentur; retinacula super scapulas machinae longe disponantur, et si non erit, ubi religetur, pali resupinati defodiantur et circum fistucatione solidentur, quo funes alligentur.

II - IV

Troclea in summo capite machinae rudenti contineatur, et ex eo funis perducatur ad palum et quae est in palo trocleam inligata. Circa eius orbiculum funis indatur et referatur ad eam trocleam, quae erit ad caput machinae religata. Circum autem orbiculum ab summo traiectus funis descendat et redeat ad suculam, quae est in ima machina, ibique religetur. Vectibus autem coacta sucula uersabitur, eriget per se machinam sine periculo. Ita circa dispositis funibus et retinaculis in palis haerentibus ampliore modo machina conlocabitur. Trocleae et ductarii funes, uti supra scriptum est, expediuntur.

II - V

Sin autem colossicotera amplitudinibus et ponderibus onera in operibus fuerint, non erit suculae committendum, sed quemadmodum sucula chelonis retinetur, ita axis includatur habens in medium tympanum amplum, quod nonnulli rotam appellant, Graeci autem ampheren, alii perithekion uocant.

II - VI

In his autem machinis trocleae non eodem, sed alio modo comparantur. Habent enim et in imo et in summo duplices ordines orbiculorum. Ita funis ductarius traicitur in inferioris trocleae foramen, uti aequalia duo capita sint funis, cum erit extensus, ibique secundum inferiorem trocleam resticula circumdata et contenta utraeque partes funis continentur, ut neque ‹in dextram neque› in sinistram partem possint prodire. Deinde capita funis referuntur in summa troclea ab exteriore parte et deiciuntur circa orbiculos imos et redeunt ad imum coiciunturque infimae trocleae ad orbiculos ex interiore parte et referuntur dextra sinistra. Ad caput circa orbiculos summos redeunt.

II - VII

Traiecti autem ab exteriore parte feruntur dextra sinistra tympanum in axe ibique, ut haereant, conligantur. Tum autem circa tympanum inuolutus alter funis refertur ad ergatam, † et is circumactus tympanum et axem. Se inuoluendo pariter extendunt, et ita leniter leuant onera sine periculo. Quodsi maius tympanum conlocatum aut in medio aut in una parte extrema fuerit, sine ergata calcantes homines expeditiores habere poterunt operis effectus.

II - VIII

Est autem aliud genus machinae satis artificiosum et ad usum celeritatis expeditum, sed in eo dare operam non possunt nisi periti. Est enim tignum, quod erigitur et distenditur retinaculis quadrifariam. Sub retinaculo chelonia duo figuntur, troclea funibus supra chelonia religatur, sub troclea regula longa circiter pedes duos, lata digitos sex, crassa quattuor supponitur. Trocleae ternos ordines orbiculorum in latitudine habentes conlocantur. Ita tres ductarii funes in machina religantur. Deinde referuntur ad imam trocleam et traiciuntur ex interiore parte per eius orbiculos summos. Deinde referuntur ad superiorem trocleam et traiciuntur ab exteriore parte in interiorem per orbiculos imos.

II - IX

Cum descenderint ad imum, ex interiore parte et per secundos orbiculos traducuntur in extremum et referuntur in summum ad orbiculos secundos; traiecti redeunt ad imum et ab imo referuntur ad caput; traiecti per summos redeunt ad machinam imam. In radice autem machinae conlocatur tertia troclea; eam autem Graeci epagonta, nostri artemonem appellant. Ea troclea religatur ad trocleae radicem habens orbiculos tres, per quos traiecti funes traduntur hominibus ad ducendum. Ita tres ordines hominum ducentes sine ergata celeriter onus ad summum perducunt.

II - X

Hoc genus machinae polyspaston appellatur, quod multis orbiculorum circuitionibus et facilitatem summam praestat et celeritatem. Vna autem statutio tigni hanc habet utilitatem, quod ante quantum uelit et dextra ac sinistra ab latere proclinando onus deponere potest. Harum machinationum omnium, quae supra sunt scriptae, rationes non modo ad has res, sed etiam ad onerandas et exonerandas naues sunt paratae, aliae erectae, aliae planae in carchesis uersatilibus conlocatae. Non minus sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem ratione et temperatis funibus et trocleis subductiones nauium efficiuntur.

II - XI

Non est autem alienum etiam Chersiphronos ingeniosam rationem exponere. Is enim scapos columnarum e lapidicinis cum deportare uellet Ephesi ad Dianae fanum, propter magnitudinem onerum et uiarum campestrem mollitudinem non confisus carris ne rotae deuorarentur, sic est conatus. De materia trientali scapos quattuor, duos transuersarios interpositos; quanta longitudo scapi fuerit, complectet et conpeget et ferreos cnodacas uti subscudes in capitibus scaporum inplumbauit et armillas in materia ad cnodacas circumdandos infixit. Item bucculis ligneis capita religauit. Cnodaces autem in armillis inclusi liberam habuerunt uersationem tantam. Ita, cum boues ducerent subiuncti, scapi uersando in cnodacibus et armillis sine fine uoluebantur.

II - XII

Cum autem scapos omnes ita uexerunt et instabant epistyliorum uecturae, filius Chersiphronos Metagenes transtulit ex scaporum uectura etiam in epistyliorum deductione. Fecit enim rotas circiter pedum duodenum et epistylorum capita in medias rotas inclusit; eadem ratione cnodaces et armillas in capitibus inclusit: ita cum trientes a bubus ducerentur, in armillis inclusi cnodaces uersabant rotas, epistylia uero inclusa uti axes in rotis eadem ratione, qua scapi, sine mora ad opus peruenerunt. Exemplar autem erit eius, quemadmodum in palaestris cylindri exaequant ambulationes. Neque hoc potuisset fieri, nisi primum propinquitas esset - non enim plus sunt ab lapidicinis ad fanum milia passuum octo - nec ullus est cliuus sed perpetuus campus.

II - XIII

Nostra uero memoria cum colossici Apollinis in fano basis esset a uetustate diffracta, et metuentes, ne cederet ea statua et frangeretur, locauerunt ex eisdem lapidicinis basim excidendam. Conduxit quidam Paconius. Haec autem basis erat longa pedes duodecim, lata pedes VIII, alta pedes sex. Quam Paconius gloria fretus non uti Metagenes adportauit, sed eadem ratione alio genere constituit machinam facere.

II - XIV

Rotas enim circiter pedum XV fecit et in his rotis capita lapidis fusos inclusit, deinde circa lapidem fusos sextantales ab rota ad rotam ad circinum compegit, ita uti fusus a fuso non distaret pedem [esse] unum. Deinde circa fusos funem inuoluit et bubus iunctis funem ducebant. Ita cum explicaretur, uoluebat rotas, sed non poterat ad lineam uia recta ducere, sed exibat in unam partem. Ita necesse erat rursus retroducere. Sic Paconius ducendo et reducendo pecuniam contricauit, ut ad soluendum non esset.

II - XV

Pusillum extra progrediar et de his lapidicinis, quemadmodum sint inuentae, exponam. Pixodarus fuerat pastor. Is in his locis uersabatur. Cum autem ciues Ephesiorum cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque, a Paro, Proconneso, Heraclea, Thaso uti marmor peteretur,propulsis ouibus Pixodarus in eodem loco pecus pascebat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius alium I praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat deiecta. Ita Pixodarus dicitur oues in montibus reliquisse et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea re ageretur, detulisse. Ita statim honores decreuerunt ei et nomen mutauerunt: pro Pixodaro Euangelus nominaretur. Hodieque quot mensibus magistratus in eum locum proficiscitur et ei sacrificium facit, et si non fecerit, poena tenetur.

III - I

De tractoriis rationibus quae necessaria putaui, breuiter exposui. Quorum motus et uirtutes duae res diuersae et inter se dissimiles uti congruentes uti principia pariunt eos perfectus: una porrecti, quam Graeci eutheian uocitant, altera rotunditatis, quam Graeci kukloten appellant. Sed uero neque sine rotunditate motus porrecti nec sine porrecto rotationis uersationes onerum possunt facere leuationes.

III - II

Id autem ut intellegatur, exponam. Inducuntur uti centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et in sucula conlocatus uectium uersationibus onerum facit egressus in altum. Cuius suculae cardines uti centra porrecti in cheloniis, foraminibusque eius uectes conclusi capitibus ad circinum circumactis torni ratione uersando faciunt oneris elationes. Quemadmodum etiam ferreus uectis cum est admotus ad onus, quod manuum multitudo non potest mouere, supposita uti centro citro porrecta pressione, quod Graeci hypomochlion appellant, et lingua sub onus subdita, caput eius unius hominis uiribus pressum id onus extollit.

III - III

Id autem, quod breuior pars prior uectis ab ea pressione, quod est centrum, subit sub onus, et quo longius ab eo centro distans caput eius per id deducitur, ‹eo facilius›. Faciundo motus circinationis cogit pressionibus examinare paucis manibus oneris maximi pondus. Item si sub onus uectis ferrei lingula subiecta fuerit neque eius caput pressione in imum, sed aduersus in altitudinem extolletur, lingula fulta in arae solo habebit eam pro onere, oneris autem ipsius angulum pro pressione. Ita non tam faciliter quam per oppressionem, sed aduerus nihilominus pondus oneris erit excitatum. Igitur si plus lingula uectis supra hypomochlion posita sub onus subierit et caput eius proprius centrum pressiones habuerit, non poterit onus eleuare, nisi quemadmodum supra scriptum est, examinati uectis longitudinis per caput deductionibus fuerit facta.

III - IV

Id autem ex trutinis, quae staterae dicuntur, licet considerare. Cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta uagando quo longius aut etiam ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, † et examinatio longius ab centro recedens ita inbecilliora aequipondii breuitas maiorem uim ponderis momento deducens sine uehementia molliter ab imo susum uersum egredi cogit [futurum].

III - V

Quemadmodum etiam nauis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui oiax a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus artis agitans, uersat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam. Eiusque uela cum sunt per altitudinem mediam mali pendentia, non potest habere nauis celerem cursum, cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt, tunc uehementior progreditur impetu, quod non proxime calcem mali, quod est loco centri, sed in summo longius et ab eo progressa recipiunt in se uela uentum.

III - VI

Itaque uti uectis sub onere subiectus, si per medium premitur, durior est neque incumbit, cum autem caput eius summum deducitur, faciliter onus extollit, similiter uela, cum sunt per medium temperata, minorem habent uirtutem, quae autem in capite mali summo conlocantur discedentia longius a centro, non acriore se eodem flatu, pressione cacuminis uehementius cogunt progredi nauem. Etiam remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro parmis maris undis ‹per› spumam inpulsu uehementi protrudunt porrectam nauem, secante prora liquoris raritatem.

III - VII

Onerum uero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum, uti indiuiso oneris solido pondere certa quadam diuisionis ratione aequas partes collis singuli ferant operarii. Mediae enim partes phalangarum, quibus lora tetraphororum inuehuntur, clauis sunt finitae, ne labantur in unam partem. Cum enim extra finem centri promouentur, premunt eum locum, ad quem propius accesserunt, quemadmodum in statera pondus, cum examine progreditur ad fines ponderationum.

III - VIII

Eadem ratione iumenta, cum iuga eorum subiugiis loris per medium temperantur, aequaliter trahunt onera. Cum autem inpares sunt eorum uirtutes et unum plus ualendo premit alterum, loro traiecto fit una pars iugi longior, quae inbecilliori auxiliatur iumento. Ita in phalangis et iugis cum in medio lora non sunt conlocata sed in una parte, qua progreditur lorum ab medio, unam breuiorem, alteram efficit partem longiorem. Ea ratione si per id centrum, quo loci perductum est lorum, utraque capita circumaguntur, longior pars ampliorem, breuior minorem agit circinationem.

III - IX

Quemadmodum uero minores rotae duriores et difficilores habent motus, sic phalangae et iuga, in quibus partibus habent minora a centro ad capita interualla, premunt duriter colla, quae autem longiora habent ab eodem centro spatia, leuant oneribus et trahentes et ferentes. Cum haec ita ad centrum porrectionibus et circinationibus reciperent motus, tunc uero etiam plostra, raedae, tympana, rotae, cocleae, scorpiones, ballistae, prela ceteraeque machinae isdem rationibus per porrectum centrum et rotationem circini uersando faciunt ad propositum effectus.

IV - I

Nunc de organis, quae ad hauriendam aquam inuenta sunt, quemadmodum uariis generibus conparentur, exponam. Et primum dicam de tympano. Id autem non alte tollit aquam, sed exhaurit expeditissime multitudinem magnam. Ad tornum aut circinum fabricatus ‹axis› capitibus lamna ferratis, habens in medio circa se tympanum ex tabulis inter se coagmentatis, conlocatur in stipitibus habentibus in se sub capita axis ferreas lamminas. In eius tympani cauo interponuntur octo tabulae transuersae tangentes axem et extremam tympani circuitionem, quae diuidunt aequalia in tympano spatia.

IV - II

Circa frontem eius figuntur tabulae, relictis semipedalibus aperturis ad aquam intra concipiendam. Item secundum axem columbaria fiunt excauata in singulis spatiis ex una parte. Id autem cum est nauali ratione picatum, hominibus calcantibus uersatur et hauriendo per aperturas, quae sunt in frontibus tympani, reddit per columbaria secundum axem supposito labro ligneo habente una secum coniunctum canalem. Ita hortis ad inrigandum uel ad salinas ad temperandum praebetur aquae multitudo.

IV - III

Cum autem altius extollendum erit, eadem ratio communicabitur sic. Rota fiet circum axem eadem magnitudine, ut ad altitudinem, quae opus fuerit, conuenire possit. Circum extremum latus rotae figentur modioli quadrati pice et cera solidati. Ita cum rota a calcantibus uersabitur, modioli pleni ad summum elati rursus ad imum reuertentes infundent in castellum ipsi per se quod extulerint.

IV - IV

Sin autem magis altis locis erit praebendum, in eiusdem rotae axe inuoluta duplex ferrea catena demissaque ad imum libramentum conlocabitur, habens situlos pendentes aereos congiales. Ita uersatio rotae catenam in axem inuoluendo efferet situlos in summum, qui ‹cum› super axem peruehuntur, cogentur inuerti et infundere in castellum aquae quod extulerint.

V - I

Fiunt etiam in fluminibus rotae eisdem rationibus, quibus supra scriptum est. Circa earum frontes adfiguntur pinnae, quae, cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt progredientes uersa rotam, et ita modiolis haurientes et in summum referentes sine operarum calcatura ipsius fluminis inpulsu uersatae praestant, quod opus est ad usum.

V - II

Eadem ratione etiam. uersantur hydraletae, in quibus eadem sunt omnia, praeterquam quod in uno capite axis tympanum dentatum est inclusum. Id autem ad perpendiculum conlocatum in cultrum uersatur cum rota pariter. Secundum id tympanum maius item dentatum planum est conlocatum, quo continetur. Ita dentes tympani eius, quod est in axe inclusum, inpellendo dentes tympani plani cogunt fieri molarum circinationem. In qua machina inpendens infundibulum subministrat molis frumentum et eadem uersatione subigitur farina.

VI - I

Est autem etiam cocleae ratio, quae magnam uim haurit aquae, sed non tam alte tollit quam rota. Eius autem ratio sic expeditur. Tignum sumitur, cuius tigni quanta paratur pedum longitudo, tanta digitorum expeditur crassitudo. Id ad circinum rotundatur. In capitibus circino diuidentur circumitiones eorum tetrantibus et octantibus in partes octo, eaeque lineae ita conlocentur, ut plano posito tigno utriusque capitis ad libellam lineae inter se respondeant, et quam magna pars sit octaua circinationis tigni, tam magna spatia decidantur in longitudinem. Item tigno plano conlocato lineae a capite ad alterum caput perducantur ad libellam conuenientes. Sic et in rotundatione et in longitudine aequalia spatia fient. Ita quo loci describuntur lineae, quae sunt in longitudinem spectantes facient decusationes et in decusationibus finita puncta.

VI - II

His ita emendate descriptis: sumitur salignea tenuis aut de uitice secta regula, quae uncta liquida pice figitur in primo decusis puncto. Deinde traicitur oblique ad insequentes longitudinis et circumitionis decusis, item ex ordine progrediens singula puncta praetereundo et circum inuoluendo conlocatur in singulis decusationibus, et ita peruenit et figitur ad eam lineam recedens a primo in octauum punctum, in qua prima pars est eius fixa. Eo modo quantum progreditur oblique spatium et per octo puncta, tantundem et longitudine procedit ad octauum punctum. Eadem ratione per omne spatium longitudinis et rotunditatis singulis decussationibus oblique fixae regulae per octo crassitudinis diuisiones inuolutos faciunt canales et iustam cocleae naturalemque imitationem.

VI - III

Ita per id uestigium aliae super alias figuntur unctae pice liquida, et exaggerantur ad id, uti longitudinis octaua pars fiat summa crassitudo. Supra eas circumdantur et figuntur tabulae, quae pertegant cum inuolutionem. Tunc eae tabulae pice saturantur et lamminis ferreis conligantur, ut ab aquae ui ne dissoluantur. Capita tigni, ferrea. Dextra autem ac sinistra cocleam tigna conlocantur in capitibus utraque parte habentia transuersaria confixa. In his foramina ferrea sunt inclusa inque ea inducuntur styli, et ita cocleae hominibus calcantibus faciunt uersationes.

VI - IV

Erectio autem eius ad inclinationem sic erit conlocanda, uti, quemadmodum Pythagoricum trigonum orthogonium describitur, sic id habeat responsum, id est uti diuidatur longitudo in partes V, earum trium extollatur caput cocleae; ita erit ab perpendiculo ad imas naris spatium earum partium IIII. Qua ratione autem oporteat id esse, in extremo libro eius forma descripta est in ipso tempore. Quae de materia fiunt organa ad hauriendam aquam, quibus rationibus perficiantur quibusque rebus motus recipientia praestent uersationibus [ad] infinitas utilitates, ut essent notiora, quam apertissime potui, perscripta sunt [in illo tempore].

VII - I

Insequitur nunc de Ctesibica machina, quae in altitudinem aquam educit, monstrare. Ea sit ex aere. Cuius in radicibus modioli fiunt gemelli paulum distantes, habentes fistulas furcillae figura similiter cohaerentes, in medium catinum concurrentes. In quo catino fiunt asses in superioribus naribus fistularum coagmentatione subtili conlocati, qui praeobturantes foramina narium non patiuntur ‹redire›, quod spiritu in catinum est expressum.

VII - II

Supra catinum paenula ut infundibulum inuersum est attemperata et per fibulam cum catino cuneo traiecto continetur, ne uis inflationis aquae eam cogat eleuari. Insuper fistula, quae tuba dicitur, coagmentata in altitudine fit erecta. Modioli autem haberat infra nares inferiores fistularum asses interpositos supra foramina eorum, quae sunt in fundis.

VII - III

Ita de supernis in modiolis emboli masculi torno politi et oleo subacti conclusique regulis et uectibus conmoliuntur, qui erit aer ibi cum aqua. Assibus obturantibus foramina cogent, extrudent inflando pressionibus per fistularum nares aquam in catinum, e quo recipiens paenula spiritu exprimit per fistulam in altitudinem, et ita ex inferiore loco castello conlocato ad saliendum aqua subministratur.

VII - IV

Nec tamen haec sola ratio Ctesibii fertur exquisita, sed etiam plures et uariis generibus ab eo liquore pressionibus coactae spiritus efferre ab natura mutuatos effectus ostenduntur, uti merularum aquae motu uoces atque angubatae bibentiaque et eadem mouentia ‹se› sigilla ceteraque, quae delectationibus oculorum et aurium usu sensus eblandiantur.

VII - V

E quibus quae maxime utilia et necessaria iudicaui selegi, et in priore uolumine de horologiis, in hoc de expressionibus aquae dicendum putaui. Reliqua, quae non sunt ad necessitatem sed ad deliciarum uoluntatem, qui cupidiores erunt eius subtilitatis, ex ipsius Ctesibii commentariis poterunt inuenire.

VIII - I

De hydraulicis autem, quas habeant ratiocinationes, quam breuissime proximeque attingere potero et scriptura consequi, non praetermittam. De materia conpacta basi, ara in ea ex aere fabricata conlocatur. Supra basim eriguntur regulae dextra ac sinistra scalari forma compactae, quibus includuntur aerei modioli, fundulis ambulationibus ex torno subtiliter subactis habentibus fixos in medio ferreos ancones et uerticulis cum uectibus coniunctos, pellibusque lanatis inuolutis. Item in summa planitia foramina circiter digitorum ternum. Quibus foraminibus proxime in uerticulis conlocati aerei delphini pendentia habent catenis cymbala ex ore infra foramina modiolorum calata.

VIII - II

Intra aram, quo loci aqua sustinetur, inest pnigeus uti infundibulum inuersum, quem subter taxilli alti circiter digitorum ternum suppositi librant spatium imum [una] inter labra pnigeos et arae fundum. Supra autem ceruiculam eius coagmentata arcula sustinet caput machinae, qui Graece kanon mousikos appellatur. In cuius longitudine canales, si tetrachordos est, fiunt quattuor, si hexachordos, sex, si octachordos octo.

VIII - III

Singulis autem canalibus singula epitonia sunt inclusa, manubriis ferreis conligata. Quae manubria, cum torquentur, ex arca patefaciunt nares in canales. Ex canalibus autem canon habet ordinata in transuerso foramina respondentia naribus, quae sunt in tabula summa, quae tabula Graeci pinax dicitur. Inter tabulam et canona regulae sunt interpositae ad eadem modum foratae et oleo subactae, ut faciliter inpellantur et rarsus introrsus reducantur, quae obturant ea foramina plinthidesque appellantur. Quarum itus et reditus alias obturat alias aperit terebrationes.

VIII - IV

Haec regulae habent ferrea choragia fixa et iuncta cum pinnis, quarum pinnarum tactus motiones efficit regularum continenter. Supra tabulam foramina, qua ex canalibus habent egressum spiritus, sunt anuli adglutinati, quibus lingulae omnium includuntur organorum. E modiolis autem fistulae sunt continentes coniunctae pnigeos ceruicibus pertinentesque ad nares, quae sunt in ancula. In quibus asses sunt ex torno subacti et ibi conlocati, qui cum recipit arcula animam, spiritum non patientur obturantes foramina rursus redire.

VIII - V

Ita cum uectes extolluntur, ancones deducunt fundos modiolorum ad imum delphinique, qui sunt in uerticulis inclusi, calantes in eos cymbala, aere implent spatia modiolorum, Atque ancones extollentes fundos intra modiolos uehementi pulsus crebritate et obturantes foramina cymbalis superiora, aera, qui est ibi inclusus, pressionibus coactum in fistulas cogunt, per quas in pnigea concurrit et per eius ceruices in arcam. Motione uero uectium uehementiore spiritus frequens compressus epitoniorum aperturis influit et replet anima canales.

VIII - VI

Itaque cum pinnae manibus tactae propellunt et reducunt continenter regulas alternis obturando foramina alternis aperiundo, e musicis artibus multiplicibus modulorum uarietatibus sonantes excitant uoces. Quantum potui niti, ut obscura res per scripturam dilucide pronuntiaretur, contendi, sed haec non est facilis ratio neque omnibus expedita ad intellegendum praeter eos, qui in his generibus habent exercitationem. Quodsi qui parum intellexerit ex scriptis, cum ipsam rem cognoscet, profecto inueniet curiose et subtiliter omnia ordinata.

IX - I

Transfertur nunc cogitatio scripturae ad rationem non inutilem sed summa sollertia a maioribus traditam, qua in uia raeda sedentes uel mari nauigantes scire possimus, quot milia numero itineris fecerimus. Hoc autem erit sic. Rotae, quae erunt in raeda, sint latae per medium diametrum pedum quaternum [et sextantes], ut, cum finitum locum habeat in se rota ab eoque incipiat progrediens in solo uiae facere uersationem, perueniendo ad eam finitionem, a qua coeperit uersari, certum modum spatii habeat peractum pedes XII s.†.

IX - II

His ita praeparatis tunc in rotae modiolo ad partem interiorem tympanum stabiliter includatur habens extra frontem suae rotundationis exstantem denticulum unum. Insuper autem ad capsum raedae loculamentum firmiter figatur habens tympanum uersatile in cultro conlocatum et in axiculo conclusum, in cuius tympani fronte denticuli perficiantur aequaliter diuisi numero quadringenti conuenientes denticulo tympani inferioris. Praeterea superiori tympano ad latus figatur alter denticulus prominens extra dentes.

IX - III

Super autem planum eadem ratione dentatum inclusum in alterum loculamentum conlocetur, conuenientibus dentibus denticulo, qui in secundi tympani latere fuerit fixus, in eoque tympano foramina fiant, quantum diurni itineris miliariorum numero cum raeda possit exire. Minus plusue rem nihil inpedit. Et in his foraminibus omnibus calculi rotundi conlocentur, inque eius tympani theca, siue id loculamentum est, fiat foramen unum habens canaliculum, qua calculi, qui in eo tympano inpositi fuerint, cum ad eum locum uenerint, in raedae capsum et uas aeneum, quod erit suppositum, singuli cadere possint.

IX - IV

Ita cum rota progrediens secum agat tympanum imum et denticulum eius singulis uersationibus tympani superioris denticulos inpulsu cogat praeterire, efficiet, ‹ut› cum CCCC imum uersatum fuerit, superius tympanum semel circumagatur et denticulus, qui est ad latus eius fixus, unum denticulum tympani plani producat. Cum ergo CCCC uersationibus imi tympani semel superius uersabitur, progressus efficiet spatia pedum milia quinque, id est passus mille. Ex eo quot calculi deciderint, sonando singula milia exisse monebunt. Numerus uero calculorum ex imo collectus summa diurni ‹itineris› miliariorum numerum indicabit.

IX - V

Nauigationibus uero similiter paucis rebus commutatis eadem ratione efficiuntur. Namque traicitur per latera parietum axis habens extra nauem prominentia capita. In quae includuntur rotae diametro pedum quaternum et s exstantes habentes circa frontes adfixas pinnas aquam tangentes. Item medius axis in media naui ‹habet› tympanum cum uno denticulo exstanti extra suam rotunditatem. Ad eum locum conlocatur loculamentum habens inclusum in se tympanum, peraequatis dentibus CCCC conuenientibus denticulo tympani, quod est in axe inclusum, praeterea ad latus adfixum exstantem extra rotunditatem alterum dentem unum.

IX - VI

Insuper in altero loculamento cum eo confixo inclusum tympanum planum ad eundem modum dentatum, quibus dentibus ‹conuenit› denticulus, qui est ad latus fixus tympano, quod est in cultro conlocatum, ut eos dentes, qui sunt plani tympani, singulis uersationibus singulos dens inpellendo in orbem planum tympanum uerset. In plano autem tympano foramina fiant, in quibus foraminibus conlocabuntur calculi rotundi. In theca eius tympani, siue loculamentum est, unum foramen excauetur habens canaliculum, qua calculus liberatus ab obstantia cum ceciderit in uas aereum, sonitum significet.

IX - VII

Ita nauis cum habuerit impetum aut remorum aut uentorum flatu, pinnae, quae erunt in rotis, tangentes aquam aduersam uehementi retrorsus inpulsu coactae uersabunt rotas; eae autem inuoluendo se agent axem, axis uero tympanum, cuius dens circumactus singulis uersationibus singulos secundi tympani dentes inpellendo modicas efficit circuitiones. Ita cum CCCC ab pinnis rotae fuerint uersatae, semel tympanum circum actum inpellet dente, qui est ad latus fixus, plani tympani dentem. Igitur circuitio tympani plani quotienscumque ad foramen perducet calculos, emittet per canaliculum. Ita et sonitu et numero indicabit miliaria spatia nauigationis. Quae pacatis et sine metu temporibus ad utilitatem et delectationem paranda, quemadmodum debeant fieri, peregi [esse futurum].

X - I

Nunc uero quae ad praesidia periculi et necessitatem salutis sunt inuenta, id est scorpionum et ballistarum rationes, quibus symmetriis comparari possint, exponam. Omnes proportiones eorum organorum ratiocinantur e proposita sagittae longitudine, quam id organum mittere debet, eiusque nonae partis fit foraminis in capitulis magnitudo, per quae tenduntur nerui torti, qui bracchia continent.

X - II

Ipsum tamen debent eorum foraminum capituli [magnitudine] deformari altitudo et latitudo. Tabulae, quae sunt in summo et in imo capituli, peritretique uocantur, fiant crassitudine unius foraminis, latitudine unius et eius dodrantis, in extremis foraminis unius et eius †s†. Parastaticae dextra ac sinistra praeter cardines altae foraminum IIII, crassae foraminum quinum; cardines foraminis dimidi. Aparastatica ad foramen spatium foraminis; a foramine ad medianam parastaticam item foraminis. Latitudo parastados mediae unius foraminis et eius is †, crassitudo foraminis unius.

X - III

Interuallum, ubi sagitta conlocatur, in media parastade foraminis partis quartae. Anguli quattuor, qui sunt circa in lateribus et frontibus lamnis ferreis aut stylis aereis et claui configantur. Canaliculi, qui Graece syrinx dicitur, longitudo foraminum XVIIII. Regularum, quas nonnulli bucculas appellant, quae dextra ac sinistra canalem figuntur, †longitudo†, foraminum XVIII altitudo foraminis unius et crassitudo. Et adfiguntur regulae duae in quas inditur sucula, habentes longitudinem foraminum trium, latitudinem dimidium foraminis. Crassitudo bucculae, quae adfigitur (uocitatur scamillum, seu quemadmodum nonnulli, loculamentum) securiclatis cardinibus fixa, foraminis I, altitudo foraminis Z. Suculae longitudo foraminum::, †scutulae foraminum IX crassitudo foraminis s †.

X - IV

Epitoxidos longitudo foraminis S, crassitudo item chelonii. Cheles, siue manucla dicitur, longitudo foraminum trium, latitudo et crassitudo s †. Canalis fundi longitudo foraminum XVI, crassitudo foraminis, altitudo SZZZ. Columellae basis in solo foraminum VIII, latitudo in plinthide, in qua statuitur columella foraminis s †, crassitudo RZ, columellae longitudo ad cardinem foraminum XII, latitudo foraminis sr, crassitudo s†. Eius capreoli tres quorum longitudo foraminum VIIII, latitudo dimidium foraminis crassitudo †. Cardinis longitudo foraminis[is], columellae capitis longitudo II; antefixi latitudo foraminis ZZZ, crassitudo I.

X - V

Posterior minor columna, quae Graece dicitur antibasis, foraminum VII latitudo foraminis SI, crassitudinis FZ. Subiectio foraminum XII latitudinis et crassitudinis eiusdem, cuius minor columna illa. Supra minorem columnam chelonium, siue puluinus dicitur, foraminum II s, altitudinis Is, latitudinis SI. Carchesi (cherolabae) scutularum foraminum II SI, crassitudo foraminis s, latitudo IS. Transuersariis cum cardinibus longitudo foraminum X, latitudo IS, et crassitudo †s†. Bracchii longitudo IS foraminum VII, crassitudo ab radice foraminis FZ, in summo foraminis FZ, CCZ, curuatura foraminis VIII.

X - VI

Haec his proportionibus aut adiectionibus aut detractionibus conparantur. Nam si capitula altiora, quam erit latitudo, facta fuerint, quae anatona dicuntur, de bracchiis demetur, ut, quo mollior est tonus propter altitudinem capituli, bracchii breuitas faciat plagam uehementiorem. ‹Si› minus altum capitulum fuerit, quod catatonum dicitur, propter uehementiam bracchia paulo longiora constituentur, uti facile ducantur. Namque quemadmodum uectis, cum est longitudine pedum quinque, quod onus IIII hominibus extollit, id, qui est X, duobus eleuat, eodem modo bracchia, quo longiora sunt, mollius, quo breuiora, durius ducuntur.

XI - I

Catapultarum rationes, e quibus membris et portionibus conponantur, dixi. Ballistarum autem rationes uariae sunt et differentes unius effectus causa conparatae. Aliae enim uectibus, suculis, nonnullae polyspastis, aliae ergatis, quaedam etiam tympanorum torquentur rationibus. Sed tamen nulla ballista perficitur nisi ad propositam magnitudinem ponderis saxi, quod id organum mittere debet. Igitur de ratione earum non est omnibus expeditum, nisi qui geometricis rationibus numeros et multiplicationes habent notas.

XI - II

Nam quae fiunt in capitibus foramina, per quorum spatia contenduntur capillo maxime muliebri uel neruo funes, magnitudine ponderis lapidis, quem debet ea ballista mittere, ex ratione grauitatis proportiones sumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus sagittarum. Itaque ut etiam qui geometricen non nouerunt, habeant expeditum, ne in periculo bellico cogitationibus detineantur, quae ipse faciundo certa cognoui quaeque ex parte accepi a praeceptoribus finita, exponam, et quam in libris Graecorum pensiones ad modulos habeant rationem, ad eam, ut etiam nostris ponderibus respondeant, tradam explicata.

XI - III

Nam quae ballista duo pondo saxum mittere debet, foramen erit in eius capitulo digitorum V; si pondo IIII, digitorum sex, VI, digitorum VII; decem pondo digitorum VIII; viginti pondo digitorum X; XL pondo digitorum XII s ; LX pondo digitorum XIII et digiti octava parte; LXXX pondo digitorum XV; CXX pondo I pedis et sesquidigiti; C et LX pedis ; C et LXXX pes et digiti V; CC pondo pedis et digitorum VI; CC et X pedis et digitorum VI; CCCLX, pedis I s‹emissisque›.

XI - IV

Cum ergo foraminis magnitudo fuerit instituta describatur scutula, quae Graece peritretos appellatur, cuius longitudo foraminum Ilez, latitudo duo et s; diuidatur medium lineae descriptae et, cum diuisum erit, contrahantur extremae partes eius formae, ut obliquam deformationem habeat longitudinis sexta parte, latitudinis, ubi est uersura, quartam partem. In qua parte autem ‹sunt› curuatura‹e›, in quibus procurrunt cacumina angulorum, eo foramina conuertantur et contractura latitudinis redeat introrsus sexta parte. Foramen autem oblongius sit tanto, quantam epizygis habet crassitudinem. Cum deformatum fuerit, circumleuigantur extrema, ut habeant curuaturam molliter circumactam.

XI - V

Crassitudo eius foraminis [s]I constituatur. Modioli foraminum duo, latitudo I:, crassitudo praeterquam quod in foramine inditur foraminis s †, ad extremum autem latitudo foraminis s. Parastatarum longitudo foraminum V r, curuatura foraminis pars dimidia; crassitudo foraminis s et partis IX. Adicitur autem ad mediam latitudinem, quantum est prope foramen factum in descriptione. †Regulae† latitudine et crassitudine foraminis V, altitudo parte IIII.

XI - VI

Regulae, quae est in mensa, longitudo foraminum VIII, latitudo et crassitudo dimidium foraminis; cardines II, crassitudo foraminis †, curuatura regulae s †. Exterioris regulae, latitudo et crassitudo tantundem, longitudo, quam dederit ipsa uersura deformationis et parastaticae latitudo ad suam curuaturam †. Superiores autem regulae aequales erunt inferioribus K. Mensae transuersarii foraminis †.

XI - VII

Climacidos scapi longitudo foraminum XVIIII, crassitudo IX. Interuallum medium latitudo foraminis I et partis quartae, altitudo foraminis: et partis octauae. Climacidos superioris pars quae est proxima bracchiis, quae coniuncta est mensae, tota longitudine diuidatur in partes V. Ex his dentur duae partes ei membro, quod Graeci chelen (chelonion) uocat, latitudo foraminis I r, crassitudo 9, longitudo foraminum XI et semis. Exstantia cheles (cheloni) foraminis s; pterygomatos foraminis †. Quod autem est ad axona, quod appellatur frons transuersarius foraminum trium.

XI - VIII

Interiorum regularum latitudo foraminis e, crassitudo r. cheloni replum, quod est operimentum, securicula includitur in scapos climacidos; latitudo r, crassitudo foraminis XII K. Crassitudo quadrati, quod est ad climacida, foraminis †, in extremis rotundi autem axis diametros aequaliter erit cheles, ad clauiculas autem s minus parte sexta decuma R.

XI - IX

Anteridon longitudo foraminum III †, latitudo in imo foraminis s, in summo crassitudo F. Basis, quae appellatur eschara, longitudo foraminum ::::, antibasis foraminum IIII, utriusque crassitudo et latitudo foraminis I. Compinguntur autem dimidia altitudinis columnae, latitudo et crassitudo s; altitudo autem non habet foraminis proportionem, sed erit, quod opus erit ad usum. Bracchii longitudo foraminum VI, crassitudo in radice foraminis rz, in extremis F. De ballistis et catapultis symmetrias, quas maxime ex peditas putaui, exposui. Quemadmodum autem contentionibus eae tenperentur e neruo capilloque tortis rudentibus, quantum comprehendere scriptis potuero, non praetermittam.

XII - I

Sumuntur tigna amplissima longitudine; supra figuntur chelonia, in quibus cluduntur suculae. Per media autem spatia tignorum insecantur exciduntur formae, in quibus excisionibus cluduntur capitula catapultarum, cuneisque distinentur, ne in contentionibus moreantur. Tum uero modioli aerei in ea capitula includuntur et in eos cuneoli ferrei, quas epizygidas Graeci uocant, conlocantur.

XII - II

Deinde ansae rudentum induntur per foramina capitulorum, in alteram partem traiciuntur, deinde in suculas coiciuntur inuoluuntur, uti uectibus per eas ext‹enti› rudentes, cum manibus sunt tacti, aequalem in utroque sonitus habeant responsorum. Tunc autem cuneis ad foramina concluduntur, ut non possint se remittere. Ita traiecti in alteram partem eadem ratione uectibus per suculas extenduntur, donec aequaliter sonent. Ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis auditionibus catapultae temperantur. De his rebus quae potui dixi. Restat mihi de oppugnatoriis rebus, quemadmodum machinationibus et duces uictores et ciuitates defensae esse possint.

XIII - I

Primum ad oppugnationes aries sic inuentus memoratur esse. Carthaginienses ad Gadis oppugnandas castra posuerunt. Cum autem castellum ante cepissent, id demoliri sunt conati. Posteaquam non habuerunt ad demolitionem ferramenta, sumpserunt tignum idque manibus sustinentes capiteque eius summum murum continenter pulsantes summos lapidum ordines deiciebant, et ita gradatim ex ordine totam communitionem dissipauerunt.

XIII - II

Postea quidam faber Tyrius nomine Pephrasmenos hac ratione et inuentione inductus malo statuto ex eo alterum transuersum uti trutinam suspendit et [in] reducendo et inpellendo uementibus plagis deiecit Gaditanorum murum. Geras autem Carchedonius de materia primum basim subiectis rotis fecit supraque compegit arrectariis et iugis uaras et in his suspendit arietem coriisque bubulis texit, uti tutiores essent; qui in ea machinatione ad pulsandum murum essent conlocati. Id autem, quod tardos conatus habuerat, testudinem arietariam appellare coepit.

XIII - III

His tunc primis gradibus positis ad id genus machinationis, postea, cum Philippus, Amyntae filius, Byzantios oppugnaret, Polyidos Thettalos pluribus generibus et facilioribus explicauit, a quo receperunt doctrinam Diades et Charias, qui cum Alexandro militauerunt. Itaque Diades scriptis suis ostendit se inuenisse turres ambulatorias, quas etiam dissolutas in exercitu circumferre solebat, praeterea terebram et ascendentem machinam, qua ad murum plano pede transitus esse posset, etiam coruum demolitorem, quem nonnulli gruem appellarat.

XIII - IV

Non minus utebatur ariete subrotato, cuius rationes scriptas reliquit. Turrem autem minimam ait oportere fieri ne minus altam cubitorum LX, latitudinem XVII, contracturam autem summam imae partis quintam, arrectaria turris in imo dodrantalia, in summo semipedalia. Fieri autem ait oportere eam turrem tabulatorum decem, singulis partibus in ea fenestratis.

XIII - V

Maiorem uero turrem altam cubitorum CXX, latam cubitorum XXIII‹s›, contracturam item quinta parte, arrectaria pedalia in imo, in summo sedigitalia. Hanc magnitudinem turris faciebat tabulatorum XX, cum haberent singula tabulata circumitionem cubitorum ternum. Tegebat autem coriis crudis, ut ab omni plaga essent tutae.

XIII - VI

Testudinis arietariae comparatio eadem ratione perficiebatur. Habuerat autem interuallum cubitorum XXII, altitudinem praeter fastigium XVI, fastigii autem altitudo ab strato ad summum cubita XVI. Exibat autem in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, et supra extollebatur turricula cubitorum quattuor, tabulatorum III, quo tabulato summo statuebantur scorpiones et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna multitudo ad extinguendum, si qua uis ignis inmitteretur. Constituebatur autem in ea arietaria machina, quae Graece kriodokis, in qua conlocabatur torus perfectus in torno, in quo insuper constitutus aries rudentium ductionibus et reductionibus efficiebat magnos operis effectus. Tegebatur autem is coriis crudis quemadmodum turris.

XIII - VII

De terebra has explicuit scriptis rationes. Ipsam machinam uti testudinem in medio habentem conlocatum in orthostatis canalem, quemadmodum in catapultis aut ballistis fieri solet, longitudine cubitorum L, altitudine cubiti, in quo constituebatur transuersa sucula. In capite autem dextra ac sinistra trocleae duae, per quas mouebatur quod inerat in eo canali capite ferrato tignum. Sub eo autem in ipso canali inclusi tori crebriter celeriores et uehementiores efficiebant eius motus. Supra autem [ad] lignum, quod inibi erat, i arcus tegebantur ad canalem crebriter, ut sustinerent corium crudum, quo ea machina erat inuoluta.

XIII - VIII

De corace nihil putauit scribendum, quod animaduerteret eam machinam nullam habere uirtutem. De accessu, quae epibathra Graece dicitur, et de marinis machinationibus, † quae per nauium aditus habere posset scripsit tantum pollicitum esse uehementer animaduerti neque rationes eorum eum explicauisse. Quae sunt a Diade de machinis scripta, quibus sint conparationibus, exposui. Nunc quemadmodum a praeceptoribus accepi et utilia mihi uidentur, exponam.

XIV - I

Testudo, quae ad congestionem fossarum paratur (eaque etiam accessus ad murum potest habere), sic erit facienda. Basis compingatur, quae Graece eschara dicitur, quadrata habens quoqueuersus latera singula pedum XXL et transuersaria IIII. Haec autem contineantur ab alteris duobus crassis Is, latis s; distent autem transuersaria inter se circiter pedes IIIs. Supponanturque in singulis interuallis eorum arbusculae, quae Graece amaxopodes dicuntur, in quibus uersantur rotarum axes conclusi lamnis ferreis. Eaeque arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cardines et foramina, quo uectes traiecti uersationes earum expediant, uti ante et post et ad dextrum seu sinistrum latus, siue oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas uersatis progredi possint.

XIV - II

Conlocentur autem insuper basim tigna duo in utramque partem proiecta pedes senos, quorum circa proiecturas figantur altera proiecta duo tigna arate frontes pedes XII, crassa et lata uti in basi sunt scripta. Insuper hanc compactionem exigantur postes compactiles praeter cardines pedum VIIII, crassitudine quoquouersus palmopedales, interualla habentes inter se sesquipedes. Ea concludantur superne intercardinatis trabibus. Supra trabes conlocentur capreoli cardinibus alius in alium conclusi, in altitudine excitati pedes VIIII. Supra capreolos conlocetur quadratum tignum, quo capreoli coniungantur.

XIV - III

Ipsi autem laterariis circa fixis contineantur teganturque tabulis maxime palmeis, si non, ex cetera materia, quae maxime habere potest uirtutem, praeter pinum aut alnum; haec enim sunt fragilia et faciliter recipiunt ignem. Circum tabulata conlocentur crates ex tenuibus uirgis creberrime textae maximeque recentibus. Percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis in aceto maceratis, circa tegatur machina tota. Ita ab his reicientur plagae ballistarum et impetus incendiorum.

XV - I

Est autem et aliud genus testudinis, quod reliqua omnia habet, quemadmodum quae supra scripta sunt, praeter capreolos, sed habet circa pluteum et pinnas ex tabulis et superne subgrundas proclinatas, supraque tabulis et coriis firmiter fixis continentur. Insuper uero argilla cum capillo subacta ad eam crassitudinem inducatur, ut ignis omnino non possit ei machinae nocere. Possunt autem, si opus fuerit, eae machinae ex VIII rotis esse, sed ad loci naturam ita opus fuerit temperare. Quae autem testudines ad fodiendum comparantur (oringes Graece dicuntur) cetera omnia habent, uti supra scriptum est, frontes uero earum fiunt quemadmodum anguli trigoniorum, uti a muro tela cum in eas mittantur, non planis frontibus excipiant plagas sed ab lateribus labentes, sine periculoque fodientes, qui intus sunt, tueantur.

XV - II

Non mihi etiam uidetur esse alienum de testudine, quam Hegetor Byzantius fecit, quibus rationibus sit facta, exponere. Fuerat enim eius baseos longitudo pedum LXIII, latitudo XLII. Arrectaria, quae supra compactionem erant quattuor conlocata, ex binis tignis fuerant compacta, in altitudinibus singulo pedum XXXVL, crassitudine palmopedali, latitudine sesquipedali. Basis eius habuerat rotas VIII, quibus agebatur. Fuerat autem earum altitudo pedum VIs , crassitudo pedum III, ita fabricata triplici materia: alternis se contra subscudibus inter se coagmentatae lamnisque ferreis ex frigido ductis alligatae.

XV - III

Eae in arbusculis siue amaxopodes dicuntur, habuerant uersationes. Ita supra transtratorum planitiem, quae supra basim fuerat, postes erant erecti pedes XVIII..†, latitudine ††, crassitudine F†, distantes inter se Is†. Supra eos trabes circumclusae continebant totam compactionem latae pede I.., crassae s†. Supra eam capreoli extollebantur altitudinem pedum XII; supra capreolus tignum conlocatum coniungebat capreolorum compactiones. Item fixa habuerant lateraria in transuerso, quibus insuper contabulatio circumdata contegebat inferiora.

XV - IV

Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas, ubi scorpiones et catapultae conlocabantur. Et erigebantur arrectaria duo compacta pedum XLV, crassitudine sesquipedali, latitudine PII, coniuncta capitibus transuersario cardinato tigno et altero mediano inter duos scapos cardinato et lamnis ferreis religato. Quo insuper conlocata erat alternis materies inter scapos et transuersarium traiecta e cheloniis et anconibus firmiter inclusa. In ea materia fuerunt ex torno facti axiculi duo, e quibus funes alligati retinebant arietem.

XV - V

Supra caput eorum, qui continebant arietem, conlocatum erat pluteum turriculae similitudine ornatum, uti sine periculo duo milites tuta stantes prospicere possent et renuntiare, quas res aduersarii conarentur. Aries autem eius habuerat longitudinem pedum CIV, latitudine in imo palmopedali, crassitudine pedali, contractum capite in latitudine pes, crassitudine s-.

XV - VI

Is autem aries habuerat de ferro duro rostrum, ita uti naues longae solent habere, et ex ipso rostro lamminae ferreae IIII circiter pedum XV fixae fuerant in materia. A capite autem ad imam calcem tigni contenti fuerunt funes III crassitudine digitorum VIII, ita religati, quemadmodum naues a puppi ad proram continentur, eique funes praecinctura e transuersis erant religati habentes inter se palmipedalia spatia. Insuper coriis crudis totus aries erat inuolutus. Ex quibus autem funibus pendebat, eorum capita fuerunt ex ferro factae quadruplices catenae, et ipsae coriis crudis erant inuolutae.

XV - VII

Item habuerat protectura eius ex tabulis arcam compactam et confixam, in qua †rete† rudentibus maioribus extentis, per quarum asperitates non labentibus pedibus faciliter ad murum perueniebatur. Atque ea machina sex modis mouebatur: progresso, †regressu†, item latere dextra et sinistra, porrectiones non minus in altitudinem extollebantur et in imum inclinatione demittebantur. Erigebatur autem machina in altitudinem ad disiciendum murum circiter pedes C, item latere dextra ac sinistra procurrendo praestringebat non minus pedes C. Gubernabant eam homines C habentem pondus talentum quattuor milium, quod fit CCCCLXXX pondo.

XVI - I

De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testudinibus et turribus, quae maxime mihi uidebantur idonea et a quibus essent inuenta et quemadmodum fieri deberent, explicui. Scalarum autem et carchesiorum et eorum, quorum rationes sunt inbecilliores, non necesse habui scribere. Haec etiam milites per se solent facere. Neque ea ipsa omnibus locis neque eisdem rationibus possunt utilia esse, quod differentes sunt munitiones munitionibus nationumque fortitudines. Namque alia ratione ad audaces et temerarios, alia ad diligentes, aliter ad timidos machinationes debent conparari.

XVI - II

Itaque his praescriptionibus si qui attendere uoluerit ‹et› ex uarietate eorum eligendo in unam conparationem conferre, non indigebit auxiliis, sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit, sine dubitatione poterit explicare. De repugnatoriis uero non est scriptis explicandum. Non enim ad nostra scripta hostes conparant res oppugnatorias, sed machinationes eorum ex tempore sollerti consiliorum celeritate sine machinis saepius euertuntur. Quod etiam Rhodiensibus memoratur usu uenisse.

XVI - III

Diognetus enim fuerat Rhodius architectus, et ei de publico quotannis certa merces pro artis dignitate tribuebatur ad honorem. Eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum uenisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio uersatili constituit, qua helepolim ad moenia adcedentem corripuit et transtulit intra murum. Hoc exemplar Rhodii cum uidissent, admirari ademerunt Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt.

XVI - IV

Interea rex Demetrius, qui propter animi pertinaciam Poliorcetes est appellatus, contra Rhodum bellum conparando Epimachum Atheniensem nobilem architectum secum adduxit. Is autem comparauit helepolim sumptibus inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat pedum CXXV, latitudo pedum LX. Ita eam ciliciis et coriis crudis confirmauit, ut posset pati plagam lapidis ballista inmissi pondo CCCLX; ipsa autem machina fuerat milia pondo CCCLX. Cum autem Callias rogaretur ab Rhadiis, contra eam helepolim machinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret intra murum, negauit posse.

XVI - V

Non enim omnia eisdem rationibus agi possunt, sed sunt alia, quae exemplaribus non magnis similiter magna facta habent effectus; alia autem exemplaria non possunt habere, sed per se constituuntur; nonnulla uero sunt, quae in exemplaribus uidentur ueri similia, cum autem crescere coeperunt, dilabantur. Vt etiam possumus hic animum aduertere. Terebratur terebra foramen semidigitale, digitale, sesquidigitale. Si eadem ratione uoluerimus palmare facere, non habet explicationem, semipedale autem maius ne cogitandum quidem uidetur omnino.

XVI - VI

† Sic item in nonnullis exemplaribus uidentur, quem ad modum in minimas fieri uidentur, atque eodem modo in maioribus. ] Id eodem modo Rhodii eadem ratione decepti iniuriam cum contumelia Diogneto fecerunt. Itaque posteaquam uiderunt hostem pertinaciter infestum, periculum seruitutis, machinationem ad capiendam urbem conparatam, uastitatem ciuitatis exspectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.

XVI - VII

Is primo negauit se facturum. Posteaquam ingenuae uirgines et ephebi cum sacerdotibus uenerunt ad deprecandum, tunc est pollicitus his legibus, uti, si eam machinam cepisset, sua esset. His ita constitutis, qua machina accessura erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice et priuatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti per eam fenestram per canales progredientes effundere ante murum. Cum ibi magna uis aquae, luti, stercoris nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens, antequam adpropinquaret ad murum, in umido uoragine facta consedit nec progredi nec egredi postea potuit. Itaque Demetrius, cum uidisset sapientia Diogneti se deceptum esse, cum classe sua discessit.

XVI - VIII

Tunc Rhodii Diogneti sollertia liberati bello publice gratias egerunt honoribusque omnibus eum et ornamentis exornauerunt. Diognetus eam helepolim reduxit in urbem et in publico conlocauit et inscripsit: "Diognetus e manubiis id populo dedit munus." Ita in repugnatoriis rebus non tantum machinae, sed etiam maxime consilia sunt comparanda.

XVI - IX

Non minus Chio cum supra naues sambucarum machinas hostes conparauissent, noctu Chii terram, harenam, lapides progesserunt in mare ante murum. Ita illi postero die cum accedere uoluissent, naues supra aggerationem, quae fuerat sub aqua, sederunt nec ad murum accedere nec retrorsus se recipere potuerunt, sed ibi malleolis confixae incendio sunt conflagratae. Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.

XVI - X

Tum uero Trypho Alexandrinus ibi fuerat architectus. Intra murum plures specus designauit et fodiendo terram progrediebatur extra murum dumtaxat extra sagittae missionem et in omnibus uasa aenea suspendit. Ex his in una fossura, quae contra hostium specus fuerat, uasa pendentia ad plagas ferramentorum sonare coeperunt. Ita ex eo intellectum est, qua regione aduersarii specus agentes intra penetrare cogitabant. Sic liniatione cognita temperauit aenea aquae feruentis et picis de superne contra capita hostium et stercoris humani et harenae coctae candentis. Dein noctu pertudit crebra foramina et per ea repente perfundendo qui in eo opere fuerunt hostes omnes necauit.

XVI - XI

Item Massilia cum oppugnaretur et numero supra XXX specus tum agerent, Massilitani suspicati totam quae fuerat ante murum fossam altiore fossura depresserunt. Ita specus omnes exitus in fossam habuerunt. Quibus autem locis fossa non potuerat fieri, intra murum barathrum amplissima longitudine et amplitudine uti piscinam fecerunt contra eum locum, qua specus agebantur, eamque e puteis et e portu impleuerunt. Itaque cum specus esset repente naribus apertis, uehemens aquae uis inmissa supplantauit fulturas, quique intra fuerant, et ab aquae multitudine et ab ruina specus omnes sunt oppressi.

XVI - XII

Etiam cum agger ad murum contra eos conpararetur et arboribus excisis eoque conlocatis locus operibus exaggeraretur, ballistis uectes ferreos candentes in id mittendo totam munitionem coegerunt conflagrare. Testudo autem arietaria cum ad murum pulsandum accessisset, permiserunt laqueum, et eo ariete constricto, per tympanum ergata circumagentes suspenso capite eius non sunt passi tangi murum. Denique totam machinam malleolis candentibus et ballistarum plagis dissipauerunt. Ita eae uictoriae ciuitatum non machinis, sed contra machinarum rationem architectorum sollertia sunt liberatae. Quas potui de machinis expedire rationes pacis bellique temporibus et utilissimas putaui, in hoc uolumine perfeci. In prioribus uero nouem de singulis generibus et partibus conparaui, uti totum corpus omnia architecturae membra in decem uoluminibus haberet explicata.