SENECAE MAIORIS - CONTROVERSIARVM LIBER II

PRAEFATIO - I

SENECA NOVATO, SENECAE, MELAE FILIIS SALVTEM.

I

Cum repeterem quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios Fabianus philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando quantae postea in disputando fuit. Exercebatur apud Arellium Fuscum, cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut similitudinem eius effugeret quam inpenderat ut exprimeret. Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, conpositio uerborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset; summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia uaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur, in descriptionibus extra legem omnibus uerbis dummodo niterent permissa libertas; nihil acre? nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et magis lasciua quam laeta.

PRAEFATIO - II

Ab hac cito se Fabianus separauit, et luxuriam quidem cum uoluit abiecit, obscuritatem non potuit euadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta est. Saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen uitiorum remanent uestigia. Quaedam tam subito desinunt ut non breuia sint sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias, et, quotiens inciderat aliqua materia quae conuicium saeculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor uero uelut uoluntarius non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; uocis nulla contentio, nulla corporis adseueratio, cum uerba uelut iniussa fluerent. Iam uidelicet conpositus et pacatus animus; cum ueros conpressisset adfectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat.

PRAEFATIO - III

Suasoriis aptior erat; locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius. Numquam inopia uerbi substitit, sed uelocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio. Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero quia uideo animum tuum a ciuilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu auersum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere. Tu eloquentiae tamen studeas: facilis ab hac in omnes artes discursus est; instruit etiam quos non sibi exercet. Nec est quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam ut te bene cedentis studii fauor teneat. Ego uero non sum bonae mentis impedimentum: perge quo inclinat animus, et paterno contentus ordine subduc fortunae magnam tui partem.

PRAEFATIO - IV

Erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus tuis, omnium bonarum artium capacissimum: est et hoc ipsum melioris ingenii pignus, non corrumpi bonitate eius ut illo male utaris. Sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque eius alioqui processus auidus et hortator laudatorque uel periculosae dum honestae modo industriae duobus filiis nauigantibus te in portu retineo. Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit: qui aliquando cum Sextium audiret nihilominus declamitabat, et tam diligenter ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari.

PRAEFATIO - V

Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem, qui primus eques Romanus Romae docuit; ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere. Nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. Apud Blandum diutius quam apud Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae causa. Scio futurum ut auditis eius sententiis cupiatis multas audire. Sed nec ille diu declamationibus uacauit et ego tanto minorem natu quam ipse eram audiebam quotiens inciderat, non quotiens uolueram. In hunc ergo libellum quaecumque ab illo dicta teneo conferam.

I

ADOPTANDVS POST TRES ABDICATOS

Diues tres filios abdicauit. Petit a paupere unicum filium in adoptionem. Pauper dare uult; nolentem ire abdicat.

I - I

PORCI LATRONIS.

Hancine meam esse fortunam? eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista uidelicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit. Quietiora tempora pauperes habuimus; bella ciuilia aurato Capitolio gessimus. Diuitias putas aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis ueneunt? Denuntio tibi, diues: etiamsi uenero, dabo operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra exspectationem accidunt, numquam tamen futurum putaui ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret. Non desidero patrimonium; fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa saepe fouit et sine ratione destituit. Vidi ego magni exercitus ducem sine comite fugientem; uidi ab ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore uenalia. Nam quid ex summis opibus ad egestatem deuolutos loquar? Multa tibi succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras.

I - II

RVFI VIBI.

Habendos esse liberos is quoque iudicat qui non libentissime habet. Ego illos in friuola inuitaui nostra: qui illis meam promisi domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero abdicabor, si non paruero abdicabor. Patrem amo: haec est contumacia mea. Diues filium non habet: me dabis; diues reduxerit suos: me recipies; ita non adoptari sed commodari recuso.

I - III

CESTI PII.

Accipe uitae meae testem, quod magnii aestimas, diuitem, cui placere difficile est. Vultis scire quare patrem non relinquam? quia genuit me, quia educauit, quia abdicauit. Diu dubitaui ille amicum temptaret an hic filium. "Abdico" inquit. Hoc pater uerus! quid ab eo qui adoptabit sperare possum?

NARRATIO CESTI PII.

Diues sustulit unum filium: non fuit contentus; quid enim erat diuiti unus? tres sustulit; poterat unum in adoptionem dare: abdicauit unum, alterum, tertium. Iam nihil diuiti putatis superesse? quartum addet.

I - IV

ARELLI FVSCI PATRIS.

Quisquis es auarus pecuniae custos inmensique cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris: ecce turba iuuenum sine patre. Impera quod uis: nauigabo, militabo, dummodo ubicumque fuero tuus sim. Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent? Vnde talem patrem? non irasceris nisi ut ames. Quid porro? ista patrimonia, in quae male sani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? Mille corruentium inter diuitias suas exempla referebas, et inter illa ponebas et diuitis domum. Merito abdicasti an inmerito? si inmerito abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes: si merito, odi domum tot facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam. Quae apud nos frugalitas est, apud illos humilitas est.

I - V

Petis iterum potius filios quam recipis. Colit etiamnunc in Capitolio casam uictor omnium gentium populus, cuius tantam felicitatem nemo miratur; merito potens est: nempe ab eius origine est qui non reliquit patrem. Egredientem te certe domo redeuntemque comitabor nec nisi in limine deseram; ero in publico filius. Amo aeque paupertatem quam patrem: utrique consueui. Non possum agere in domo diuitis filium. Si carum tibi seruum uenderes, quaereres numquid saeuus emptor esset. Vnam mehercule horam qua tibi irato satis faciam ter pluris omni patrimonio puto. Hoc solum omnium, quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene? de abdicatione?

I - VI

Ego in domum uestram intrabo tamquam ego uos eiecerim? ego ornamenta uestra occupabo, ut me, si illic quid commisero, et uester eiciat nec meus recipiat pater? Quid est quod aut negandum mihi aut excusandum sit? Non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio. Haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe: madentem unguentis externis, conuulneratum libidinibus, incedentem ut feminis placeat femina mollius, et cetera quae morbi non iudici sunt: abdicatio loquax est.

I - VII

Quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! Accusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam laudatorem habeo et eum cui non omnes placent - hoc enim malo dicere quam "omnes non placent." Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec post me alius quem retineas: quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom etiam deos cum uotis patris uidisses certantis. Et tutior aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus, memento, post terga uinctis manibus ductus est. Tu, Crasse, post euestigata illa fugitiuorum arma urbis Romanae diuitissimus ciuis, nunc apud Parthos eges sepulchro quoque.

I - VIII

[dicta praeterea illia corruentium] Non refero quotiens [enim inter diuitias suas exemplo] inter illa istam posueris domum meliores perdentem diuitiis suis liberos. Hoc animo scio nostros fuisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem, cuius paupertas uirtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa mirantes decora sua circumsteterunt lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuuenes, et meum rogando patrem uestrum rogare discite.

I - IX

BLANDI.

Tres genuit, quattuor abdicat. "Abdico" inquit: apparet unde uenias.

GALLI VIBI.

Si quis me audit adoptari, iam putat abdicatum. "Quare respuis diuitias?" Respondeo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nece tam uicino exemplo emendaris? qui abdicat suos, quaerit alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego diuitis filiis inuidebam, modo illi mihi. Laudat me pater, cum abdicet, laudo ego patrem, cum abdicer; haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego me meo.

I - X

FABIANI PAPIRI.

Ecce instructi exercitus saepe ciuium cognatorumque conserturi [praelium] manus constiterunt et colles equis utrimque complentur et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur; illa tum in multitudine cadauerum uel spoliantium sic quaesierit aliquis: quae causa hominem aduersus hominem in facinus coegit? - nam neque feris inter se bella sunt nec, si forent, eadem hominem deceant, placidum proximumque diuino genus; quae tanta uos pestis, cum una stirps idemque sanguis sitis, quaeue furiae in mutuum sanguinem egere?

I - XI

Quod tantum malum huic uni generi uel fato uel forte iniunctum? An, ut conuiuia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit? Magna enim uero et lauta sunt propter quae mensam et lacunaria sua nocentes quam lucem innocentes intueri maluerint. An, ne quid uentri negetur libidinique, orbis seruitium expetendum est? In quid tandem sic pestiferae istae diuitiae expetuntur si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur? Quid tandem est quod non diuitiae corruperint? Primum, si inde incipere uelis, aedes ipsas, quas in tantum exstruxere ut, cum domus ad usum ac munimentum paratae sint, nunc periculo, non praesidio sint: tanta altitudo aedificiorum est tantaeque uiarum angustiae ut neque aduersus ignem praesidium nec ex ruinis ullam [uillam] in partem effugium sit.

I - XII

Ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caeduntur ubique gentium siluae; aeris ferrique usus, iam auri quoque, in exstruendis et decorandis domibus, nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque metuant; qui siue tectis iniectus est siue fortuitus, ruinae et incendia illa urbium excidia sunt; quippe non defendunt sua, sed in communi periculo ad praedandum ut hostes discurrunt appetuntque aliena, et in suis domini a ualidioribus caeduntur, accenduntur alia ipsaque cum maxume flagrantia spolium ex alienis ruinis feruntur. In hos ergo exitus uarius ille secatur lapis et tenui fronte parietem tegit? [quam umetis seuere] in hoc pauimentum tesselatum et infusum tectis aurum?

I - XIII

O paupertas, quam ignotum bonum es! Quin etiam montes siluasque in domibus marcidis et in umbra fumoque uiridia aut maria amnesque imitantur. Vix possum credere quemquam eorum uidisse siluas uirentisque gramine campos, quos rapidus amnis ex praecipitio uel, cum per plana infusus est, placidus interfluit; non maria umquam ex colle uidisse lenta, aut hiberna cum uentis penitus agitata sunt: quis enim tam prauis oblectare animum imitamentis possit si uera cognouerit? Videlicet haec illis placent ut infantibus quae tangi conprehendique manibus aut sinu possunt; nam magna non capit exigua mens. Ex hoc litoribus quoque moles iniungunt congestisque in alto terris exaggerant sinus; alii fossis inducunt mare: adeo nullis gaudere ueris sciunt, sed aduersum naturam alieno loco aut terra aut mare mentita aegris oblectamenta sunt. Et miraris si fastidio rerum naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent?

I - XIV

HISPANI CORNELI.

Solus omnium abdicor quia me meus pater diligit, alienus adpetit. Quid mihi obicit? meretricis amo? aes alienum feci? Dic, diues audiat. "Diuitem" inquit "esse te uolo": o me abdicandum si talem patrem relinquo! Laudabat mihi pater paupertatem, narrabat diuitum incommoda, aiebat multos diuites accusatos; ego certe memini abdicatos. "Abdico" non est patris mei uerbum.

I - XV

TRIARI.

Quare abdicas? Numquid dies noctesque inpendo turpibus conuiuiis? plurimum uiuo in lupanari? Si nescis quae crimina obiciantur, ab amico disce. Si omnes mali sunt, quid isto patre miserius? si omnes boni sunt, quid isto patre furentius?

ROMANI HISPONIS.

In hanc ego domum ibo, in qua aut totiens insanitur a patre aut totiens peccatur in patrem? Cum prodiero repente diues, dicent omnes: "Quis est iste quem magna fortuna non decet? Haec est diuitis quarta abdicatio."

I - XVI

SILONIS POMPEI.

Quantumcumque est tibi, satis mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam feram; hoc non mihi primum accidit. Vnicus sum filius et tamen abdicor. Quid uideri me uelis, nescio: innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptotor. Vtcumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum abdicat; adoptio tres abdicauit, quartum abdicatura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicans: "in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidisses patrem"; etiamsi non abdicarer, perditurus fui.

I - XVII

PARS ALTERA.

LATRONIS PORCI.

Si nescirem quid mali esset paupertas, nunc intellegerem: abdicationem filius meus non timet. Fabriciorum imagines Metellis patuerunt; Aemiliorum et Scipionum familias adoptio miscuit; etiam abolita saeculis nomina per successores nouos fulgent. Sic illa patriciorum nobilitas a fundamentis urbis [habet] usque in haec tempora constitit: adoptio fortunae remedium est. Non ignoro ego quorum inopia per otium in angulis diuitiarum conuictos carpit accusandoque insequi non desinit. Sed nulla materia in rebus humanis uirtutes clarius ostendit: census senatorium gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe secernit, census in castris ordinem promouet, census iudices in foro legit. Non persuasi tibi? i ergo ad illos quos mauis sequi quam reducere.

I - XVIII

FVSCI ARELLI PATRIS.

Facilius possum paupertatem laudare quam ferre. Quid mihi Phocionem loqueris, quid Aristiden? tunc paupertas erat saeculi. Quid loqueris Fabricios, quid Coruncanios? pompae ista exempla; tunc fictiles fuerunt dii. Facile est ubi non noueris diuitias esse pauperem. Quod uos liberis uestris optatis, ego meo impero.

I - XIX

DIVISIO.

Non puto uos quaerere quomodo haec controuersia diuisa sit, cum habeat negotii nihil; Fusciis tamen sic diuisit: dico licuisse mihi adoptari, dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit [uerum est] et quod sine iure, quod quidem rationem habeat, recte fit. Cum de iure diceret, dixit: "Sub arbitrio" inquit "patris es." Si ob hoc subicior patri quia filius sum, in hoc sine dubio, ut filius sim; et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo. Quid ita? qui respondeo, scilicet id ago ne desinam filius esse; atque idem ago cum respondeo emancipanti. Quid enim ad amittendum patrem interest utrum eiciar an transferar? Si non licet recusare, cur potius abdicas me quam tradis? Cum de officio diceret, in haec diuisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi.

I - XX

Silo Pompeius sic diuisit: coepit a uetere et explosa quaestione, an in omnia patri parendum sit; etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit parendum quo efficitur ne pater sit; deinde quaesit an inuitus filius dari in adoptionem possit: si non potest, an ob id abdicari possit, quod arbitrio suo usus est; an, ut possit, possit non cum contra uoluntatem patris, sed cum male arbitrio suo utitur. Hic subiecit an hic bene usus sit. Deinde officii partem tractauit, et ita diuisit: turpem esse adoptionem, inutilem esse, periculosam esse. Cum diceret turpem, dixit: aliena bona inuadere et trium filiorum subsessorem esse et liberis spem reconciliationis paternae eripere quam inhumanum est! Cum inutilem diceret, dixit patri inutilem esse, adoptanti inutilem esse, sibi inutilem esse. Cum patri inutilem diceret, tractauit quam gratie esset filio carere unico, quanto grauius eo quem alius concupisceret, et cum diceret diuitem ipsum quoque, qui tot haberet solacia, filium quaerere, dixit: tibi non erit facile adoptare. Cum inutilem [rem] diuiti diceret, sic tractauit: futurum ut ad suos rediret si non adoptasset.

I - XXI

Hoc loco belle uidebatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. Cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudauit, in diuitias inuectus est; dixit se posse diuitiis corrumpi, quibus corrumpi possent exercitus. Cum in diuitias inueheretur, dixit: Aiunt multa uitia diuites habere istos et hoc grauissimum: suos non amant. Nec est quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda uitia: contactu ipso nocent transeunti. Timeo ne peccare discam: ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit futurum ut diuiti displiceret propius inspectus; ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit futurum ut abdicaretur si adoptatus non placuerit: ego nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante, tota familia expellere insitiuum heredem cupiente.

I - XXII

Latro ultimam quaestionem posuit quam fere solebat: etiamsi non recte fecit quod adoptari a diuite noluit, an tamen, si id bono aduersus patrem animo fecit, non ignoscendum sit; deinde: an bono aduersus patrem animo fecerit. In hac quaestione bona pars adulescentis est patrem amantis et opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus bono aduersus se animo factum, sed consensum filiorum aduersus patres dicturum. †tacitum nescio quam†

I - XXIII

... Brocco cuidam non malo rhetori uisum erat, qui dixerat adulescentem uideri sibi habere operta quaedam uitia; male de se existimare eum qui ire ad iudicem strictum innocentiae nollet. Argentarius omnes priores transit partes, statim ad hoc uenit: debueritne patri parere an non debuerit; et in figuram contulit declamationem. "Volo" inquit "aliquis filium abdicet qui petit a patre paupere ut in adoptionem diuiti daretur; quam bonam" inquit "causam pater habebit! dicet hic ..." deinde sic transit, cum declamasset eam controuersiam quae posita non erat: "si ille filius malam causam habet, ego bonam habeo." Contulit suam causam cum illo.

I - XXIV

De colore magis quaesitum est: an adulescens debeat in diuitem aliquid dicere. Quid enim faciet? dicet in eum qui tantum honoris illi habet, et in amicum paternum, non dicet in eum quem fugit? Et illi tamen qui sibi abstinentiam conuiciorum imperauerant non bene praestiterunt; aliquos sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt obsistere. Aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur: nihil enim illos sollicitat, nullum schema, nulla sententia. Sic quae malam faciem habent saepius pudicae sunt: non animus illis deest, sed corruptor.

I - XXV

Fabianus philosophus hoc colore usus est ut diceret: etiamsi sustinerem alicui tradi, at diuiti nollem, et in diuitias dixit, non in diuitem: illas esse quae frugalitatem, quae pietatem expugnassent, quae malos patres, malos filios facerent. Gallus Vibius fuit iam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae, cui hoc accidisse uni scio, ut in insaniam non casu incideret, sed iudicio perueniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod simulabat ad uerum redegit. Hic controuersiam postero die quam erat a Fabiano dicta declamauit;

I - XXVI

solebat autem sic ad locos peruenire, ut amorem descripturus paene cantantis modo diceret: "amorem describere uolo" sic tamquam "bacchari uolo"; deinde describebat et ut totiens coepturus repetebat: "amorem describere uolo." In hac controuersia plane quod uoluit consecutus est, ut diuitias nobis in odium adduceret: saepe enim ingessit: "diuitias describere uolo," et multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus sed dulcius. Hoc unum occurrit in quo pusillum inest insaniae: "non me delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula: patrem gratis amo."

I - XXVII

Fuscus Arellius [et] hunc colorem dixit: Ominibus offendor. Cum primum de adoptione ista cogitarem, occurrerunt mihi tres abdicati, et audio in ista domo tres fuisse filios nec esse. Timeo infelicem liberis domum. Et alias causas dixit - licet enim plura abdicato dicere propter quae non ablegetur -, sed nunc refero cui rei quisque maxime institerit. Latro illo colore usus est, sodalem se tribus diuitis filiis fuisse: "Semper" inquit "illos colui, immo adhuc colo. Cum abdicati essent, ego illis suasi ut tacerent et patrem cedendo mitigarent; dixi: cum primum tempestiuum putabitis, patrem uestrum rogabit meus. Ecce admonent me aptissimum esse tempus. Verum est; non potest pater inuenire reconciliationis aptius tempus: diues filios quaerit."

I - XXVIII

Cestius illo colore: Quos abdicatione non potuit terrere, putat se castigaturum adoptione. Non ille tuum filium concupiscit: suos corrigit. Cum illos correctos putauerit, me satis minatum abdicabit. "Non faciet" inquit. Atqui neminem adhuc habuit in quo hoc aut facilius aut iustius faceret. Fabianus hoc colore, ut dixi, egit: nolo diues esse. Rufus Vibius hoc: nescio diues esse. Haec in hoc oco cum diceret excepta sunt: non est quod putes omnibus diuitias conuenire; nihil est indecentius nouicio diuite. Et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu diuitiarum gloriam petat; ego non dico: "diues esse nolo," sed "nescio."

I - XXIX

Albucius et ipse diuitias insecutus est, et dixit pulchram de Fabricio sententiam: "munera" inquit "regia respuit: cum auro dominum noluit accipere." Et illum locum egregie tractauit: Omnes cibos habebo suspectos, omnes potiones; trium paedagogi illic sunt; occidere me uolet quisquis frugalissimus fuerit. Non uenenum pauperes timent, non heredem; adhuc nec abdicationem timebamus.

I - XXX

Silo Pompeius illo colore egit: nemo illi placere potest; ne in hoc quidem aliquem retinuit, ut non omnes abdicaret. "Ecce nunc" inquit "inuenit nouam abdicationem, ne quid de reditu sperare possent." Et cum multa dixisset in diuitem, dixit: non est quod mireris si te odi; amo quos abdicasti. Color a parte patris aliquid curae desiderat. Quidam induxerunt patrem cupidum diuitiarum, quod inuidiosum est in hoc uisum, quia ita diuitias filio dare uult ut filiis eripiat. Itaque Latro optimo colore usus est: in hoc, inquit, te in adoptionem uolo dare, ut facilius per te abdicati reconcilientur. Cestius: "timeo" inquit "ne abdicer": uellem timeres.

I - XXXI

Albucius hoc colore usus est: summam sibi amicitiam cum diuite fuisse; dixisse illum sibi dubitanti an filium tolleret: "tolle" inquit "in meum patrimonium; ego istum fratrem liberorum meorum iudicabo." Itaque cum et tertium abdicaret, dixit: quid sic mihi illudis tamquam unicus? etiamnunc filium habeo. Venit ad me et ait: redde quem educasti mihi: si emendati fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis; si perseuerauerint furere, habebo hunc pro illis. Temptaui statim reducere illum in gratiam cum filiis: intempestiuum erat. Temptaui cogere subtrahendo meum: respondit, tamquam non posset diuiti deesse filius.

I - XXXII

Silo dixit: "amicus" inquit "abdicatorum sum." Quid ergo? mauis inimicum adoptet? Si intraueris domum, uidebis an aliqui animum patris a filiis auertant. "Si reduxerit" inquit "illos, quid me fiet?" Capit diuitis domus et quattuor liberos. Si te illi fratrem grauabuntur, libentissime recipiam. Sic de me diues meruit, ut illi et dare filium paratus sim et commodare. Blandus hoc colore egit, ut diceret diuitem inexorabilem liberis esse. Omnia se fecisse ut illum placaret; uideri esse magnas causas et graues; itaque certam futuram adoptionem.

I - XXXIII

Otho Iunius pater solebat difficiles controuersias belle dicere, eas in quibus inter silentium et detectionem medio temperamento opus erat. Edidit quidem quattuor libros colorum, quos belle Gallio noster Antiphontis libros uocabat: tantum in illis somniorum est. Et hoc uitium ab antiquis qui artem dicendi tradebant duxerat; illi enim colores probabant qui non possunt coargui, non ut somnia, sed ut non essent aliquo nomine offensui. Sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit. Non multum interest in causa sua falsum aliquis testem det an se: alteri enim credi non debet, alteri non solet.

I - XXXIV

Otho tamen Iunius bene dicebat has controuersias quae suspiciose dicendae erant. Itaque memini optime illum dicere pro † hac re ne † adulteri reo, in quem Syriacus Vallius, homo disertus, [ad] calumniam iurauerat. Erat genus iudici tale: speciosum iuuenem dominus suus deprehendisse cum uxore in cubiculo testatus est et ob hoc uxorem suam dimisit; hoc nomine seruum adulteri postulatum dominus non defendebat, mulier, in quam petebatur praeiudicium, tuebatur. Opus erat aliquo colore, cum in cubiculo uisa esset cum seruo et marito.

I - XXXV

Otho Iunius nullam rem certam posuit, sed tantum circumuentam a uiro mulierem egregie tractauit; cuius actio quam utilis fuisset, statim adparuit Nigro Bruttedio dicente, qui hoc colore usus est: arcessitum a domino seruum ut inter se medius et dominam recumberet; illam non esse passam; maritum indignatum prosiluisse quasi in corruptorem. Verbo in hac re aeque corrupto usus est quam colore: dixit enim arcessitum seruum ut dominicae libidini paparium faceret. Syriacus, cum secunda actione hunc colorem urgueret, diserte multa dixit, inter quae et hoc: "adulterum accusator in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum," et paene causam abstulit. [et] Illud autem tum Syriacus uafre fecit et belle respondit: cum prima actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus est; dixit probaturum se deprehensam in cubiculo cum seruo.

I - XXXVI

Niger Bruttedius, cum ageret, obiecit Syriaco quod causam non posuisset, et [non] institit adsidue quare non appareret quomodo seruus sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. Cum responderet Syriacus, ait: Primum non apud eundem praeceptorem studuimus tu Apollodorum habuisti, cui semper narrari placet, ego Theodorum, cui non semper. Deinde quod quaeris, Niger, quare ego non narrauerim: ut tu ista narrares feci. Et contra Maximum Stertinium, a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixii: Per annos duodecim in officio tuo fui; dic quid in domo tua peccauerim? Sed haec est consuetudo uestra: iniuriam uocatis finem seruitutis; tamdiu uobis cordi sumus quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta et magnis excepta clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui.

I - XXXVII

Ad Othonem redeo, a quo longius aberraui. Solebat hos colores qui silentium et significationem desiderant bene dicere; itaque et hanc controuersiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum et reconciliationis causa faceret. Hoc non detegebat, sed omnibus sententiis utebatur ad hoc tendentibus, tamquam: "Non possum" inquit "pati sine patre." Me autem sine te putas pati posse? quemquam autem patrem putas pati sine liberis posse? Et illud: credite mihi, impium nihil de liberis duo patres cogitant. Et illud: "Recipiit" inquit "suos; non possum sine te pati." Hoc fortasse illi placebit, quod ad tuum patrem reuerti uoles. Et illud: Non amas abdicatos? domum illorum occupa.

I - XXXVIII

Amas? serua. Dixit et illud: "libenter" inquit "pauper sum"Ç et eÇÇ. Dicet aliquis: "quare ergo in adoptionem diuiti filium?" Recipiet excusationem si dixero: filii mei causa facio; honestius autem nunc facio quam si filii mei causa facerem. Et illud: hoc aut meum consilium est aut illius aut commune; consentiatis licet: duos senes iungitis. Et illud: O temerariam adulescentiae et incautam contumaciam! Fortasse iam superuacua esset adoptio si non repugnasset. Et illud: non recipio; omnia licet facias, non ego ero pater orbo diuite. Et illud in ultimo: Scis et me non inuitum esse pauperem; ego te genui, ego diuitias docui contemnere; sequere auctoritatem meam. Nihil turpiter suadeo, nihil sordide concupisco; crede fidei meae, hoc fieri expedit. "Quoi?" inquit: mihi, tibi, diuiti; nihil amplius dico.

I - XXXIX

Totam [inquit] bene dixit controuersiam, sed hoc genere ut putares illo dicente sic esse dicendam, deinde mirareris quid illi suspiciosa actione opus fuisset cum aperta uti liceret. Belle de hoc uitio illius Scaurus aiebat illum acta in aurem legere. Glycon Spyridion ex altera parte satis dulcem dixit sententiam: agnomonos apokerytteis homologon hoti ephilesas. Artemon dixit: ouk estin, pater, ton bebaion ktematon ploutos; henos plousiou treis aporrhetoi hypantosin. Hermagoras dixit: perieleusometha tessares henos aporrhetoi.

II

IVSIVRANDVM MARITI ET VXORIS

Vir et uxor iurauerunt ut, si quid alteri obtigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem qui diceret decessisse uirum. Vxor se praecipitauit. Recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. Abdicatur.

II - I

PORCI LATRONIS.

Dii inmortales, qua debetis prouidentia humanum genus regitis: effecistis ut illud non periculum esset amantis sed experimentum.

CESTI PII.

Antequam iuraremus, diu haec inter nos tacita lex erat. Si abdicata fuerit, non uiuet. Hoc illi pater non credit. Non est nouum; nec uir credidit. Quaeris quod iusiurandum fuerit? "ita patri placeam."

FVSCI ARELLI PATRIS.

Iam, uxor, non nauigabo, non peregrinabor. Fides tua me timidum fecit. "Mentitus es" inquit; hoc sollemne est amantibus; ideo non nisi iurantibus credimus. Hos diuidere uult socer quos ne mors quidem diuidet? "Moriar" inquit; "habeo et causam et exemplum: quaedam ardentibus rogis se maritorum miscuerunt, quaedam uicaria maritorum salutem anima redemerunt. Quam magna gloria breui sollicitudine pensata est! "O te felicem, uxor! inter has uiua numeraris.

II - II

MARVLLI.

Adsiduae contentiones erant: "ego magis amo": "immo ego"; "sine te uiuere non possum": "immo ego sine te"; qui solet exitus esse certaminum, iurauimus. Respexistis nos, di, quos numquam uiolauimus.

HISPONIS ROMANI.

Difficile est, iudices, eorum secretorum causas reddere quae amantibus etiam sine ratione iucunda sunt. Nec est quod putetis de abdicatione hodie tantum illius agi: de spiritu agitur. Scitis quemadmodum suos amet: non magis sine patre uiuere potest quam sine uiro.

II - III

IVNI GALLIONIS.

Socer - hoc enim te appellabo, quamdiu uixero -, quid sibi uolunt altiores gemitus et fortiora inter lacrimas suspiria? Nescio quid uideris fortius, puella, promittere. Non sum tanti ut bis pro me pericliteris.

ARGENTARI.

Nocet illi indulgentia suorum. In duo pericula mulier incidit, quorum neutrum esset experta si aut minus amaret uirum aut minus amaret patrem.

ALFI FLAVI.

Nec est quod putetis illi facilius istius esse desiderium: et patrem amat, tamquam mori iurauerit.

II - IV

PARS ALTERA.

P. ASPRENATIS.

Nempe, si quid acciderit uiro, uxor peritura est; et, si bene filiam meam noui, [peritura est] si quid genero meo acciderit filia mea moritura est; adiciam quod sit indignum: si quid filiae meae acciderit, uir eius uicturus est. Vide qua te lege constrinxeris: si parueris non uiues, si non parueris uiues.

BLANDI.

O condicionem aequam! alteri uitam debet, alteri deuouet.

PAPIRI FABIANI.

"Non possum" inquit "relinquere uirum." Quicquam non potes quae mori potes? Paene qui falsae mortis nuntium miserat uerae recepit. Vir, dum nimis amat uxorem, paene causa periculi fuit; uxor, dum nimis amat uirum, paene causa luctus fuit; pater, dum nimis amat filiam, abdicat. Seruate, di, totam domum amore mutuo laborantem. "Moriar" inquit: hoc patri minaris, uiro promittis. Potes sine uiro pati; peregrinationem eius tulisti. Facilius potest carere eo cui spiritum debet quam eo cui inpendit.

II - V

Et haec controuersia non eget diuisione; nam praeter illam quaestionem, an pater abdicare possit propter matrimonium, reliqua, cum ad aequitatem pertineant, tractationis sunt. Optimam tamen quaestionem coniecturalem Latro [fecit] proposuit illam: an, etiamsi non malo aduersus uxorem animo [fuit] maritus fecit, tamen tam temerarius et inconsultus relinquendus sit; deinde: an etiam malo aduersus uxorem animo fecerit. Fuscus Arellius iuris quaestioni subiecit, non posse illam discedere a uiro: nam et hoc illam iureiurando obligauit. Hunc enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur.

II - VI

Latroni contrarium uidebatur onerari iurisiurandi inuidiam, cum extenuari deberet; ait: illud iusiurandum contra fortunam uidetur, hoc etiam contra patrem. Cestius contra fecit: ex toto dixit iureiurando illam liberatam illo casu; solutos ipsos uinculo religionis et ideo non futurum periculum uxori si quid accidisset uiro. Silo Pompeius contra dixit illam teneri iureiurando, et adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen solui foederis pactionem; "et ideo" inquit "honestum morti nostrae titulum uindico, ne, si quid acciderit, aut ego pro aliena uxore moriar aut illa pro alieno uiro."

II - VII

Hispo Romanius hoc colore usus est: iusiurandum iocosum fuisse; sicut multa cotidie iurarent amantes, et ipsum iurasse; itaque oblitum se eam iurasse, misisse nuntium ut experiretur an affectus uxoris permaneret. Vxorem intellexisse falsum nuntium esse et ex eo se loco praecipitasse ex quo praecipitata perire non posset, "ut, quomodo ego illam" inquit "falso nuntio terrueram, sic illa" inquit "me falso periculo terreret." Marullus praeceptor noster licenter uerbo usus est satis sensum exprimente, cum diceret uxorem intellexisse mariti mendacium: et ipsa aduersus temerarios mariti iocos relusit.

II - VIII

Hanc controuersiam memini ab Ouidio Nasone declamari apud rhetorem Arellium Fuscum, cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diuersum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. Oratio eius iam tum nihil aliud poterat uideri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audit ut multas illius sententias in uersus suos transtulerit. In armorum iudicio dixerat Latro: mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit: arma uiri fortis medios mittantur in hostis; inde iubete peti. Et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est. Memini Latronem in praefatione quadam dicere quod scholastici quasi carmen didicerunt: Non uides ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes? Mollit uiros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem ducit, desidia dedocet. Naso dixit: uidi ego iactatas mota face crescere flammas et rursus nullo concutiente moli.

II - IX

Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. Hanc certe controuersiam ante Arellium Fuscum declamauit, ut mihi uidebatur, longe ingeniosius, excepto eo quod sine certo ordine per locos discurrebat. Haec illo dicente excepta memini: Quidquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas; necesse est deinde iurare permittas si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum putas? Tu nobis religiosum nomen fuisti; si mentiremur, illa sibi iratum patrem inuocauit, ego socerum. Parce, pater: non peierauimus. Ecce obiurgator nostri quam effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum. Quid est quod illam ab indulgentia sua auocet? di boni, quomodo hic amauit uxorem?

II - X

Amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse, et ab eo abducit sine quo negat se posse uiuere; queritur periculum eius qua paene caruit, hic qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam modum. Tu hoc obtinebis, ut terminos quasi adprobaturi custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut iure pacturi, omnia uerba ratione et fide ponderent? senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et decidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Quid ad patrem pertinet quod amantes iurant? si uis credere, nec ad deos pertinet.

II - XI

Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaueris: perit aliqua cum uiro, perit aliqua pro uiro; illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam: magnum tibi quam paruo constat exemplum! In reliquum, ut iubes, diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat iurantibus esse tertium qui magis amaret: sic, di, sit semper. Perseueras, socer? recipe filiam: ego, qui peccaui, poena dignus sum; quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? Discedam e ciuitate, fugiam, exulabo, utcumque potero desiderium misera et crudeli patientia perferam. Morerer, si solus moriturus essem.

II - XII

Declamabat autem Naso raro controuersias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias: molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignorauit uitia sua sed amauit. Manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis ut tolleret tres uersus, inuicem petit ut ipse tres exciperet in quos nihil illis liceret. Aequa lex uisa est; scripserunt illi quos tolli uellent secreto, hic quos tutos esse uellet: in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinouanus Pedo, qui inter arbitros fuit: semibouemque uirum semiuirumque bouem; secundum: et gelidum Borean egelidumque Notum. Ex quo adparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. Aiebat interim decentiorem faciem esse in qua aliquis naeuos esset.

III

RAPTOR PATREM NON EXORANS

Raptor, nisi et suum et raptae patrem intra dies triginta exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. Accusat dementiae.

III - I

PORCI LATRONIS.

"Moriar," inquit "moriar." Dic ergo uerum; non fleo. Quid contremescis, pectus? quid, lingua, trepidas? quid, oculi, obtorpuistis? nondum est tricesimus dies. Vitam rogas? dedi et perdidisti. "Mori" inquit "filium uis." Ego te mori uolo? immo furor tuus, illa caeca et temeraria cupiditas, et inter haec pater illius, qui nimis cito exoratus est. Quare tam cito senex ille remisit iniuriam? Ne tristiore quidem uultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. Timeo ne uerum sit quod audio, ne nouo inauditoque more de nuptiis puellae uitiator exoratus sit.

III - II

CESTI PII.

Quo melius de sene iudicare possitis, narrabo me iuuenem. Habui patrem sanae mentis nec tam seuerum ut crudelis esset, nec tam indulgentem ut incautus. Duxi uxorem quam pater iusserat, nec tamen nuptiarum mearum me paenitet. Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod negaueram dedi? Ipse dispensasti triginta dies, ut haberet primos socer, medios reus, nouissimos pater. Ne omnia uitia a prima adulescentia repetam, uirginem rapuit, patrem accusat: haec intra dies triginta. Putas me accusatori promissurum quod filio negaui? "Impetraui" inquit "ab illo": alii aiunt illum a te. Mediis me diebus accusas. Rapuisti uirginem, cum tam libenter uiueres?

III - III

ARELLI FVSCI PATRIS.

"Moriar" inquit: etiamnunc minaris? nondum rogas? "Quousque" inquit "rogabo?" Iam lassus es nec adhuc ullum rogasti. "Non possum" inquit "exorare tam diu." Nouo more obicit dementi constantiam. Quid ergo? tu poteris uidere morientem filium? Fortasse non potero et ideo irascor dum licet.

POMPEI SILONIS.

Haec audacia eius ex parte culpae meae est: nimium indulgenter nutritus est, omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogauit. "Ignouit" inquit. Ita aliquis ante me rogatus est? Non nosti condicionem legis tuae: in hac culpa qui pares sententias habent pereunt. Ipse se ad abenam misit, lex illum misit ad meam. "Raptor, nisi et suum et raptae patrem exorauerit, pereat." Vis scire lex utrum maluerit? non exorari: irascitur. Ex duobus patribus cum raptor accusat qui legem sequitur.

III - IV

ARELLI FVSCI.

Miraris me dubitare? ipsa lex inter mortem et nuptias dubia est. Quid me intempestiuae proditis lacrimae? nondum erat tempus fatendi. Non est quod tibi quicquam promisisse lacrimas putes: fleo quod necesse mihi est filium spectare morientem. Quid facturus sim adhuc nescio; utique tu ante tricesimum diem nescies. "Exoraui" inquit "raptae patrem." Quid ergo mihi molestus es si hoc tibi satis est?

MOSCHI.

Effregit fores et identidem leges inuocantem coegit pati stuprum: nisi tam facile puellam exorauit quam patrem. Mortem uitiatione meruit, accusatione deprecatur. Consumuntur interim dies: uter nostrum illos consumit? "Rogo" inquit: non est fortunae meae rogari; nunc ego rogare debueram, qui periclitor.

III - V

PAPIRI FABIANI.

Demens sum. Vides enim, turpiter uiuo, meretricem amo, legem ignoro, dies tuos non numero. Ad iudices uocat iudicem suum. "Ergo moriar" inquit. Hoc si reo dicis, non curo; si iudici, uidebo; si dementi, non intellego. Demens, inquit, es: et huic aliquis ignoscere potest qui sic rogat? Vos mei iudices estis, iste habet suum iudicem, nec potest inexorabilem queri quem nondum expertus est.

III - VI

IVNI GALLIONIS.

"Rogo" inquit. Nunc? hic sic? Si uolebas rogare, admouisses propinquos, amicos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte gemitus. Testor deos, sic rogaturus fui puellae patrem. "Quando" inquit "misereberis?" cum uultum in supplicis habitum summiseris, cum dixeris. "paenitet quod rapui, quod te priorem non rogaui," cum dixeris te dementem fuisse, deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, deliberabo cum tua matre. Me miserum, quam paene promisi! Dura, anime, dura; here fortior eras. Et multum habeo quod deliberem: diuersi me adfectus distringunt, inter reum et patrem distrahor; hinc iniuria est, hinc natura. Quid properas? nemo tibi praeter me rogandus est. "Ergo" inquit "misereberis?" Nihil promittam ante tricesimum diem. O me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! longiore tempore opus erat.

III - VII

Audi a demente exempla huic crimini. Denis uicenisque annis inter bella iuuentus consenuit; nos dies triginta ferre non possumus! Deliberabo: lex nihil uult temere fieri; magna res est, inquit: delibera, cogita, tempus accipe. Effregisti domum ciuis, ut dicis etiam misericordis; morere: non est hoc nocenti graue; ego nihil peccaui: propter te mori cupio. Ratio a me exigitur alienae culpae, meae potestatis. "Quid ergo facturus es?" Non pronuntiabo ante supremam. Quid miraris si illum citius exorasti? Facilius est iniuriam donare quam crimen. Agedum, procede in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum: non putasti mecum deliberandum? Vnde scis qualem filium habeam? ego certe adhuc nescio qualem filiam habeas. "Iam" inquit "angustum tempus est": et tibi uacat accusare? Nullum tempus uni uerbo angustum est.

III - VIII

VIBI RVFI.

Quis umquam praeter me ignoscere iussus est? "Iam" inquit "tempus angustum est." Ita non putas me subducere quantum supersit? "Iam" inquit "tempus angustum est." Angustum erat si duos rogare deberes. "Angustum tempus est" exclamat; "nescio quando rogem." Ergo me priorem rogare debuisti: non dico quia dignior sum qui prius roger quia pater tuus; id quod minimum est, propius habito. Hoc uidelicet illa pars legis pertinebat: "et suum patrem exoret."

P. ASPRENATIS.

Sic aliquis exorat? sic deprecatur? Apparet nunc te primum rogare. Demens sum: immo si uis argumentum dabo tibi: filius meus moriturus est, et nondum testamentum meum mutaui.

CORNELI HISPANI.

Multi me adfectus diducunt: necesse est de aliis querar, de aliis erubescam, de aliis timeam, de omnibus etiamnunc deliberem. Ne ille quidem, quamuis dicatur nimis exorabilis, ignouisset si sic rogatus esset.

III - IX

PARS ALTERA.

ARELLI FVSCI PATRIS.

Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, at tempori multum. Infelicior sum quam si neutrum exorassem; mortem timeo postquam mihi omnes gratulati sunt. Quid tibi, optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi et patri meo pepercisti, precer nisi superstitem filiam?

PAPIRI FABIANI.

Non possum dissimulare, pater: quod illum exoraui, tuum beneficium est; certe cum exoratus est, hoc dixit: Aliud quidem suadebat dolor meus, sed quid faciam? Patris tui misereor. Miserere, pater: scis quam breuis sit aduocatio mea. "Misereor" inquit (uis uerum dicam, quid dixerit?) "patris tui." Vnde ego miser ab hoc patre ueniens timerem patrem?

III - X

CESTI PII.

Timeo mortem nec iam habeo cui peream.

MARVLLI.

Si tibi tam pertinax aduersus me odium est, audacter quid sis facturus pronuntia; dic exorari te non posse. Quid me incerta mortis exspectatione suspendis? Sollicitus inter somnos quoque uelut admotam ceruicibus meis securem expauesco. Si non inpetro ut uiuam, hoc certe inpetrem, ne diu moriar. Non est quod putetis legem in numero dierum angustam fuisse: est lex illius diu mori. Responde, pater: si seruaturus es filium, iam tempus fuit; si occisurus, iam tempus est. Non possum metum sustinere ultra nec tormenta tot diebus pati: et in me mihi aliquid licet.

BLANDI.

Ita parum tibi contigit quod solus periclitante filio non rogas?

III - XI

Latro sic diuisit: an intra tricesimum diem raptor cum alio agere possit, sicut non potest qui in custodia est, qui in carcere. Etiamsi cum alio potest, an cum patre possit, quoi uitae mortisque arbitrium datum est, an illi accusare eum liberum sit quem mortiferum est non exorasse? Etiamsi cum patre potest agere, an ob id possit cuius faciendi potestatem lex patri dedit; "ista enim ratione nihil licet si aut exorari aut accusari ei necesse est." Deinde si potest agere, an debeat. Irascendi causas tractauit, quod rapuit, quod alium prius rogauit, quod patrem non rogauit, quod etiam accusat. Si non exorari a filio dementia est, an tamen damnari dementiae non possit cum adhuc an exoretur incertum sit. Hic paternos adfectus tractauit spem facientis. Non probabat Fuscum, qui paulo apertius agebat: Est, inquit, contra controuersiam promittere. Potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus.

III - XII

Fabianus hanc quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo qui morbo fureret; in hoc enim latam esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut regi. Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam an quidquid optauerit uir fortis aut tyrannicida accipere debeat: quasi iam pronuntiatum sit non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit. Inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam quae morbo fieret tantum accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum esse e lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam controuersias in quibus pater furiosus probari non possit, nec absolui tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam. Quid ergo? aiebat; numquam utar hac quaestione? utar cum aliis deficiar.

III - XIII

Pollio Asinius aiebat hoc Latronem uideri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret, sed in nulla magis illum re scholasticum deprehendi. "Remittit" inquit "eam quaestionem quae semper pro patribus ualentissima est." Ego [semper] scio nulli a praetore curatorem dari quia iniquus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc autem in foro esse curatorem petere quod in scholastica dementiae agere.

III - XIV

Gallio et superiore usus est quaestione et illam adiecit: an agi cum patre dementiae possit ob id quod fecerit, non ob id quod facturus sit. Neminem iniuriarum accusari quod iniuriam facturus sit, nec adulteri quod adulterium commissurus sit; sic ne dementiae quidem quod demens futurus sit. Atqui tu non, inquit, mecum agis quod non exorauisti, sed quod non exoraturus es; puta enim hodie me exorari: demens non ero. Demens uideor qui uno uerbo sanari possum? Lex triginta dies dedit quia iudicauit aliquem duriorem futurum. Etiamsi demens est qui non exoratur a filio tricensimo die, numquid et qui uicensimo? Ergo non potes hoc nomine damnare me quod exoratus non sim; etiamnunc enim exorari possum. Ita, si uis uerum, agere mecum hoc crimine non potes; utique intra triginta dies exorari possum, post triginta queri non potes: aut crimen non habeo aut accusatorem.

III - XV

Silo Pompeius fecit quaestionem qua Gallio usus est et illam adiecit: nihil acturum adulescentem etiamsi damnauerit patrem; nihilominus enim periturum quia lex nullam aliam salutis uiam dedit raptori quam si exorauerit patrem. Latro haec omnia quasi membra in aliquam quaestionem incurrentia tractabat, non ut quaestiones; tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem incurrere in qua quaeritur an raptor possit accusare patrem intra tricesimum diem. "Nam cum dico: non potes accusare eum in cuius arbitrio positum est moriaris an uiuas, non magis quam magistratum in ius uocare, quam de iudicibus tuis ferre sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum animaduertere, adicio: non opus est accusare; nihil enim tibi proderit; etiamsi damnaueris, morieris; lex enim, si non exoraueris, perire te uult; non exoras autem etiam si damnas." Quare hoc non in quaestionis loco ponebat? Inbecillum putabat.

III - XVI

Adparet enim non exigere legem ab eo ut exoret patrem qui non habet quem exoret. Puta enim patrem alicuius esse tam palam furiosum ut nihil intellegat: hunc exorari a filio uult? atqui eodem loco est manifestus inclemens. Fuscus parum hoc putabat ualens esse tamquam quaestionem, satis ualens tamquam argumentum; et illam alteram quaestionem [satis ualens questionem], non posse cum patre agi eo nomine quod non peccauerit sed peccaturus sit, in aequitatis tractatione ponebat, cum diceret: Agere mecum dementiae, etiamsi potes, non debes. Numquid enim peccaui? Non sum exoratus: nondum transit tempus, etiamnunc exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum!

III - XVII

Omnes infamauerunt raptae patrem quasi cum raptore conludentem. Gallio dixit: ingenuam uirginem rapuit, si tamen rapuit. Silo Pompeius eandem suspicionem in omnia contulit: "Exoraui" inquit "raptae patrem." Immo tu, cum exorabilem haberet patrem, rapuisti. Hispanus dixit: Omnia cito facta sunt: iste cito rapuit, ille cito ignouit. Nisi demens sum, aliquid suspicandum. Argentarius dixit: Rapta est et statim exorata; immo nescio an exorata, deinde rapta. Spero te innocentiorem fuisse quam uis uideri. Tu exorasse te dicis, ego te exoratum puto. Dic, quid tibi cum socero conuenit?

III - XVIII

Rufus Vibius dixit: Dic mihi quid tibi cum socero conuenerit, quanto tibi nuptias promiserit. Non uis? tum hercules fateberis cum dies uenerit. Asprenas dixit: "iam" inquit "non multum reliquum est ex triginta diebus"; si ex illo dies numerarem cum primum exorasti, aiunt iam triginta dies praeterisse. Latro dixit, id quod inter sententias scriptum est: "moriar"; dic ergo uerum. Cestius hac figura declamauit, ut rogaret patrem, tamquam non exoratus esset raptae pater; deinde ad hanc sententiam transit: numquid peiorem causam habeo si apud alterum iudicem uici? Eadem figura declamauit et Hispo Romanius, sed transit mollius: scio quid responderi possit mihi: facile est domestico iudici satis facere; uidero de te cum ab raptae patre ueneris.

III - XIX

In hac controuersia Triarius dixerat: non scies an exores nisi ultimus dies uenerit; et tum quamdiu licebit perseuerabo. Deinde cum scholasticorum summo fragore: at tu quisquis es carnifex, cum strictam sustuleris securem, antequam ferias, patrem respice. Belle deridebat hoc Asinius Pollio: filius, inquit, ceruicem porrigat, carnifex manum tollat, deinde respiciat ad patrem et dicat: agon? (quod fieri solet uictumis). Sed ioco quoque remoto aiebat rem uerissimam, non posse carnificem uenire nisi eo tempore quo iam exorari pater non posset.

III - XX

Cestius ex altera parte hoc colore usus est quare priorem rogasset raptae patrem: suspensum esse nolui patrem meum, uolui statim illum securum esse de me; queritur quod illum potius cogitare de matrimonio fili quam de periculo uolui. Latro hoc colore usus est: Scitis periclitantes alieno arbitrio agere. Illi qui circa erant sodales, qui occurrerant amici paterni, aiebant: eamus statim ad raptae patrem; in eiusmodi casu hi rogantur; nam raptorum patres - rogant.

III - XXI

Silo Pompeius diuersum colorem huic secutus est: nota erat, inquit, duritia patris mei; itaque amici suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne noceret apud illum, tarde meum exorari patrem. Hispo Romanius bello idiotismo usus est. Dixerunt, inquit, amici: eamus ad raptae patrem; hoc curemus, illud domi est. Fuscus Arellius dixit: prior rogatus est qui magis timebatur. Triarius a parte adulescentis dixit: timeo ne mutetur etiamsi exoratus est. Hunc sensum non inprudenter Silo Pompeius inprobabat; aiebat enim non posse mutari semel latam sententiam.

III - XXII

Quidam uoluerunt uideri cito exoratum raptae patrem, quidam tarde. Fuscus Arellius dixit: magnam partem legis consumpsi nec de mora queror: raptae pater rogabatur. Cestius non probabat, et hac sententia usus est cum hunc colorem argueret: dum uult uideri rogatum diu raptae patrem, efficit ut uideatur suum diu non rogasse; malo autem uideri huius patrem tarde exorari quam tarde rogari. Hermagoras solebat interdum diu schemata prosequi, interdum breuiter et fortius attingere, sicut in hac sententia fecit, cum suspicionem facere uellet inter raptae patrem et raptorem collusionis: "pepeistai, phesin, ho tes phthareises pater.'houtos tacheos? mononou pro tes phthoras."

III - XXIII

Artemon dixit: lege, es ti sy pros ton patera tes ephtharmenes sympephonekas? lege, pos pepeikas? siopas? †IORIO.† Glycon dixit: bradeos eleeis me; Keros rhysis ouk esti. Phthino kryeroteran thanatou merimna; ou perimeno sou ton eleon. Hunc sensum commodius dixit Lepidus, Neronis praeceptor: non misereberis nisi ultimo die? ego mei ante miserebor. Diocles Carystius a parte patris ethicos dixit: "hebo thanasimos." apothane; eis ti gar herpazes? eis ti gar epherou? eis ti gar emainou? Kai tauta de poiesas enedras e ti homoion.

IV

NEPOS EX MERETRICE SVSCEPTVS

Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. Aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit. Pater post mortem illius adoptauit puerum; ab altero [pater] filio accusatur dementiae.

IV - I

PORCI LATRONIS.

Qualem uidi! ipsa fungebatur officiis, sedula circa aegrotantis lectum in omnia discurrebat ministeria, non incultis tantum sed laniatis capillis. Vbi est, inquam, meretrix? Venit ad me subito qui diceret: filius antequam moriatur rogat uenias. Non exspectaui dum iste permitteret: amens cucurri. Cetera quemadmodum narrem nescio: steterim an sederim, quid locutus sim, quid audierim, nescio; hoc unum scio, iacuisse me inter duos filios. Accede hoc, puer, depositum, crimen meum; non habeo miser cui te moriturus commendem.

IV - II

CESTI PII.

Recepi in sinum nepotem: uultis et hunc abdicem? Duos filios sustuli; huic numero iam adsueui. Patrem accusat, fratrem infamat, infantem persequitur: rogo uos, non satius est meretricem amare quam neminem? In me noui generis dementia arguitur: sanus eram si non agnoscerem meos. Tradidit infantem, exspirauit; non habui cui redderem. Offerebam me propinquis, exspectabam ut aliquis pro abdicato rogaret: nemo audebat propinquorum fratre cessante; illi uidelicet in hac cogitatione tacebant: nos rogabimus cum frater non audeat? "Meretricis" inquit "filium recepisti": nempe eius quae meum receperat. Fateor aliquando me insanum fuisse: nescii quis esset abdicandus, meliorem expuli.

IV - III

PAPIRI FABIANI.

Quam nihil in illa domo meretriciae uitae uidi! Adsidebat mulier tristi uultu, adfecta, aegro simillima ipsa, demissis in terram oculis. "Pater," inquit "nihil tecum frater locutus est?" In sinu meo et filium et animam deposuit. Domum pertuli. Dementiam uocat quod infantem adoptaui. Quid facerem? negarem aliquid filio cum ille rogaret pro filio? Ignosco tibi quod tam durus es: aegrum fratrem non uidisti. Ille magni modo successor patrimoni natus in lectulo precario moriebatur; non seruorum turba circumstabat, non amicorum; inter infantem et mulierculam deficientis adulescentis spiritus in aduentum meum sustinebatur. Vt intraui, cadentes iam oculos ad nomen meum erexit, fugientemque animam retinuit. "Pater," inquit "quod adhuc nihil deprecatus sum, non contumacia feci; fratri mandaueram." Indico tibi crimina mea: exspirantem coheredem tuum ad uitam uolui reuocare; ut saluus esset rogaui deos et, licet dementiam uoces, si uixisset, recepissem.

IV - IV

ARELLI FVSCI PATRIS.

Securior eram, quoniam putaueram illi omnia praestare fratrem, cum subito nuntiatum est in ultimis esse filium, nec hoc a fratre. O me miserum, quod solum nepotem recepi!

ALBVCI SILI.

Vt uidit uxorem, uidit patrem, circumspiciebat et fratrem.

IVLI BASSI.

Tibi debeo, mulier, quod habuit filius meus in qua domo aegrotaret. Pudet dicere: ut nepotem agnoscerem rogatus sum. Non potest ex uno crimine dementia intellegi. Nemo sine uitio est: in Catone deerat moderatio, in Cicerone constantia, in Sulla clementia. Ad summam, tres fuimus, omnes peccauimus: ego quod abdicaui, frater quod tacuit, tu quod pro fratre non rogasti. Non sum uno herede contentus, duos habere uolo: et, quo magis concupiscam, habui. Misit ad me adfectus, aeger. Non ibo? Mihi crede, aliter tu audis de coherede. Cogitate quis roget, pro quo roget, quem roget; uidebitis neminem negare [non] posse nisi qui accusare possit et patrem.

IV - V

ALTERA PARS.

PORCI LATRONIS.

Quem honestius subiecit meretrix quam peperit. Pater istius incertus est; bene cum ipso ageretur si et mater.

FVSCI ARELLI PATRIS.

Errat si quis me putat pecunia moueri. Primum adsueui coheredem habere; deinde olim iam cum puero isto paterna diuisi, quia multo illi pater donauit plus quam suam partem.

ROMANI HISPONIS.

Incidit in meretricem inter omnia mala etiam fecundam. Vere mimicae nuptiae in quibus ante in cubiculum riualis uenit quam maritus.

ARGENTARI.

Cum abdicaret, aiebat: hoc scilicet exspectabo, donec e meretrice liberos tollas? Mulier, nescio an aduersus patrem iniuriosior quod abstulisti illi heredem an quod dedisti.

IV - VI

ALBVCI SILI.

Sine ueniant illuc amici, sine propinqui: nolunt, erubescunt in domum meretricis accedere. Mulier, quae sine praefatione honeste nominari non potes, cedo istum puerum nulli agnoscendum si mater adserat. Seuerissimus pater abdicauit etiam quem sciebat suum. Erat in domo puer, qui omnes uocabat patres. Adoptauit eius filium propter quam etiam suum eiecerat.

CESTI PII.

Nullum genus iudicum recuso: si seueri erunt, nocebit isti quod recepit meretricis filium; si clementes, quod abdicauit suum. Clamauit pater: in domum ergo meam meretrix ueniet aut, quod turpius est, filius ad illam ibit? Misit in domum nostram publicum puerum. Quis illis nuptiis interfuit nisi abdicatus aut abdicandus?

IV - VII

Latro sic diuisit: an pater ob ullam adoptionem accusari possit, an ob hanc debeat. Omnes infamauerunt adulescentem, quasi illius criminationibus factum sit ut frater abdicaretur; et ideo sententia laudatur Fabiani: nihil tecum locutus [sum] est? Cum hoc unum puero noceat, quod ex meretrice natus est, omnes operam dederunt ut, quantum in hac controuersia licebat, huic uitio mederentur, efficerentque ne quicquam in illa uideretur meretricis fuisse nisi nomen. Marullus decenter hoc dixit, simul obiciens fratri impietatem: nihil, inquit, in illa domo meretricium fuit: scires, si mecum fuisses.

IV - VIII

Albucius ethicos, ut multi putant, dixit - certe laudatum est cum diceret -: exeuntem me puer secutus est. Non probabat hanc Messala sententiam: non habet, inquit, fiduciam si mauult uideri recepisse puerum quam adduxisse; et sine ratione est adoptatum esse non quia debuerit sed quia secutus sit. Fuit autem Messala exactissimi ingenii quidem in omni studiorum parte, sed Latini utique sermonis obseruator diligentissimus; itaque cum audisset Latronem declamantem, dixit: sua lingua disertus est. Ingenium illi concessit, sermonem obiecit. Non tulit hanc contumeliam Latro, et pro Pythodoro Messalae orationem disertissimam recitauit, [que] conpositamque suasoriam de Theodoto declamauit per triduum. Quae dixerit suo loco reddam, cum ad suasorias uenero.

IV - IX

A parte adulescentis non unus omnibus color placuit. Quidam personam eius qualem acceperant introduxerunt duram et asperam, ex quibus fuit et Hispo Romanius: hoc unum aiebat efficiendum, ut non durus uideretur sed seuerus. In hac parte dixit nobilem illam sententiam quam Fabius Maximus circum ferebat: uenit adsidue in domum meretrix, non recedit, paulum abest quin nouerca sit. Cestius bella figura egit: "Dementia" inquit "res est sanitati contraria. Non quaeram extra exemplar sani hominis ad quod patris mei mentem exigam: ipsum sibi comparabo. Fuit aliquando sanus: tunc quid faciebat? Oderat luxuriam, uitia castigabat. Hunc tam seuerum senem putabitis sanum si uobis in lupanari ostendero?" Sic declamauit ut patri accusatorem patrem daret et illum argueret sibi ipsum conparando.

IV - X

Latro patri pepercit; puerum pressit et dixit fratris filium non esse et ne fratrem quidem hoc fateri uoluisse; illa uerba aegro imperata. Fabianus ex omnibus istis colorem secutus est optimum, quo aiebat Messala posse non tantum bonam partem adulescentis fieri sed etiam honestam: obiecit patri quod fratrem abdicasset, non schemate, sed derecto: "Nihil" inquit "peccauerat; amat meretricem; solet fieri: adulescens est, exspecta, emendabitur, ducet uxorem. Quare ergo tunc non egisti dementiae? Tuam exspectabam paenitentiam; aiebam: iam recipiet. Hoc per transitum obicere coepit, quod non recepisset quom uidisset in lupanari habitantem. "Abdicasti" inquit "ut emendares? Vitia augeri uides. Nullum illius uitium: aetatis est, amoris est; recipe, antequam aliquid faciat cuius mox pudore moriatur."

IV - XI

Ad ultumum obiecit illi quod aegrum non secum tulisset. "Potest" inquit "conualescere si uiderit penates suos, si minus, certe morietur in solo paterno, suo, puro. Quare, inquit, tu apud fratrem non fuisti? Et ego queror. Ille, cum ad te mitteret, putauit se ad duos mittere. Vtinam tecum fuissem, pater; redisses illinc cum filio, sed tuo." De adoptione nouissime questus est et hac figura: Abstulisti mihi fratrem cum quo natus sum, cum quo educatus sum, ut quem dares? istum. Indignor hanc fieri fratri meo contumeliam, ut huius uocetur pater. Sed ut aliquid iocemur, Fabius Maximus nobilissimus uir fuit, qui primus foro Romano hunc nouicium morbum quo nunc laborat intulit; de quo Seuerus Cassius, antequam ab illo reus ageretur, dixerat: quasi disertus es, quasi formonsus es, quasi diues es; unum tantum es non quasi, uappa.

IV - XII

Hanc controuersiam cum declamaret, Maximus dixit [quasi] tricolum tale qualia sunt quae basilicani sectantur. Dicebat autem a parte patris: Omnes aliquid ad uos inbecilli, alter alterius onera, detulimus: accusatur pater in ultimis annis, nepos in primis †abdicatur nullus†. Haec autem subinde refero quod aeque uitandarum rerum exempla ponenda sunt quam sequendarum. In hac controuersia Latro contrariam rem non controuersiae dixit sed sibi. Declamabat illam Caesare Augusto audiente et M. Agrippa, cuius filios, nepotes suos, Caesar [Lucium et Gaium] adoptaturus diebus illis uidebatur. Erat M. Agrippa inter eos qui non nati sunt nobiles sed facti.

IV - XIII

Cum diceret partem adulescentis Latro et tractaret adoptionis locum, dixit: "iam iste ex imo per adoptionem nobilitati inseritur" et alia in hanc summam. Maecenas innuit Latroni festinare Caesarem; finiret iam declamationem. Quidam putabant hanc malignitatem Maecenatis esse; effecisse enim illum non ne audiret quae dicta erant Caesar, sed ut notaret. Tanta autem sub diuo Augusto libertas fuit ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem exprobrarent. Vipsanius Agrippa fuerat, at Vipsani nomen quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat et M. Agrippa dicebatur. Cum defenderet reum, fuit accusator qui diceret: "Agrippa Marce et quod in medio est" - uolebat Vipsanium intellegi -; fuit qui diceret: "concurrite! Agrippa malum habebit." Responde sis, Marce uterque." Mihi uidetur admiratione dignus diuus Augustus, sub quo tantum licuit, sed horum non possum misereri qui tanti putant caput potius quam dictum perdere. Latro dignus fuit miseratione, qui ne excusare quidem errorem suum potuit. Nihil est autem crudelius quam sic offendere ut magis sis offensurus si satis feceris.

V

TORTA A TYRANNO PRO MARITO

Torta a tyranno uxor numquid de uiri tyrannicidio sciret, perseuerauit negare; postea maritus eius tyrannum occidit. Illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. Ingrati actio est.

V - I

PORCI LATRONIS.

Cum liberis torta esset, indicasset. "Escende," inquit "occide tyrannum; nisi occideris, indicabo." Subito iniecta manu satelles "quid moraris?" inquit; "iam exposita tormenta sunt." "Bene est," inquit mulier, "ad stuprum non uocor." Instabat cotidie uiro uxor, exigebat tyrannicidium: "tempus est; escende; si nihil aliud, ut liberos habeas: in tyrannide paritura non sum." "Miraris si eo tempore parere non potui quo a tyranno torqueri matrona potuit?" "Escende, occide tyrannum; comes sequerer nisi me inutilem dimisisset tyrannus. Escende: ego iam feci tyrannicidium meum." Eas nuptias tyrannicidium diduxit quas non diduxit tyrannus.

V - II

CESTI PII.

[Subito infelicis nuptias tyrannus oppressit.] Trahebantur matronae, rapiebantur uirgines; nihil tutum erat; nullae feliciores tunc uidebantur quam quae liberos non habebant. Quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt. Quod ad hanc pertinet, agat sane Fortunae gratias quod illo tempore nihil peperit. Tyrannus suspicatus est nescio quid istum de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit, siue magna consilia non bene uoltus texit. Vtique de uxoris garrulitate queri non potes, cum scias quemadmodum taceat. Misit satellites: "attrahite" inquit "uxorem, et" adiecit "si quos filios habet."

V - III

Veniunt in domum crudelissimi carnifices, in quorum uultibus tormenta erant: iactatur misera inter satellitum manus, et toto itinere non ducitur sed trahitur. Hanc aliquis, etiamsi torta non sit, mirabitur non peperisse cum cogitaret iste de tyrannicidio? Audacter iam consilium indicamus, iam enim, puto, licet. Nupsit isti propter liberos, sed infelices nuptias cito tyrannus oppressit; hoc publicum diuortium fuit. Rapitur in arcem mulier, inter satellitum manus uexatur atque distrahitur. Hanc aliquis, etiamsi non torqueatur, non parere miretur? Inposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum. Quam multas matres audiui illo tempore: quid mihil uolui quae peperi?

V - IV

ARELLI FVSCI.

Explicatur crudelitatis aduersus infelicem feminam adparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris conscientiam proponuntur; instat ante denuntiationibus quam tormentis tyrannus et minando torquet: tacet. Videt intentum tyranni uultum, uidet oculos minaces: [et] tacet. Plus tibi praestare non potuit si de te liberos sustulisset. Flagellis caeduntur artus, uerberibus corpus abrumpitur exprimiturque sanguis ipsis uitalibus: tacet. Res publica, an sit tibi ista datura liberos nescio; tyrannicidam dedit. Ita tu, mulier, non uis parere? delicata es, cruciatus puerperi times? Fremebat indignatione captae ciuitatis maritus et consilio suo et uxoris adiutorio fortior. "Quomodo occidam tyrannum? quae pars accedenti maxime uacat? ubi custodiae cessant? ubi natura loci minore munimento uirtutem non summouet?" Sic uir et uxor noctes exercebant: miraris si transit quinquennium inter uxorem tortam et occupatum uirum? Saeuiebat etiamnunc tyrannus; torquebantur in conspectu maritorum uxores; paenitebat matres fecunditatis suae.

V - V

HISPONIS ROMANIS.

In quid desideras liberos? ut sint quibus relinquas patrimonium? Ingrate, ita tu hac salua heredem non habes? Nullum tormenti genus omisit; omnia membra laniata, omnes artus conuolsi sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, conuulsum tormentis. Ignoscetis puto mulierculae si dixero: fessa est.

HISPANI CORNELI.

Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat inpelli; prorsus, cum uxorem uidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue tormenta uariantur; accenduntur extincti ignes; tortor uocatur sub quo mariti uxores prodiderant. Pacisci me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium? Quid gloriaris tamquam non facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris suae obligatus est: et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit.

V - VI

IVNI GALLONIS.

Instabat tyrannus: torque: illa pars etiam potest; subice ignes: in illa parte iam exaruit cruor; seca, uerbera, oculos lancina, fac iam ne uiro placeat matrix.

PAPIRI FABIANI.

Describam nunc ego cruciatus et miram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saeuientia: extincti sanguine refouebantur ignes; in hoc desinebatur torqueri aliquando ut saepius posset. Exquisita uerbera, lamnae, eculeus, quidquid antiqua saeuitia inuenerat, quidquid et noua adiecerat - quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. O nos felices quod nullis exhausta puerperiis fuit! Tacuit ac silentio tyrannicidium fecit, certe tyrannicidam. Conuolsis laceratisque membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex arce sed proiecta.

V - VII

Quid est quare uxorem dimiseris? Numquid premit censum onerosa sumplibus? et, ut saeculi mos est, in detelius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit. Numquid gemmas et ex alieno litore petitos lapillos et aurem uestemque nihil in matrona tecturam concupiuit? Si talis esset, facile illam corrupisset tyrannus. Exspecta, potest parere; non respondet ad propositum nec ad certam diem fecunditas; sui iuris rerum natura est nec ad leges humanas conponitur: modo properat et uota praecurrit, modo lenta est et demoratur. Exspecta, pariet. Quid dicis? "Non potest fieri." Quare? quod torta est. Imputat tibi quod †publica† est; imputat tibi quod torta est; imputat tibi quod sterilis est.

IVLI BASSI.

Aiebat tyrannus: ure, caede uentrem.

ARGENTARI.

Caede uentrem, ne tyrannicidas pariat.

V - VIII

TRIARI.

Non ex formula natura respondet nec ad praescriptum casus obsequitur; semper exspectari fortuna mauult quam regi. Aliubi effunditur inprouisa segetum maturitas, aliubi sera magno fenore moram redemit. Licet lex dies finiat, natura non recipit. Aiebat tyrannus: "indica; nulla tua culpa est": tacet. Caeditur: tacet; uritur: tacet. Vtrum putas mirandum esse, iuum tyrannicidium an huius silentium? Exspectasse aliqua per longum tempus maritum dicitur: quanta laus est seruasse cum exspectasse tanta sit! Alia desiderio uiri attonita in ardentem rogum se misisse: haec non cum uiro arsisset, quae pro uiro arsit? Alia pro incolumitate mariti uicaria morte decidit: creditisne hanc in tormentis oppressam horruisse amplius pro uiro praestitisset si quid amplius exegisset tyrannus.

V - IX

MARCELLI.

Si quid tamen peccasset in partu, ignosci ei posset; nupserat enim isti occupato. Crudelior es etiam illo quem occidisti tyranno: ille torsit, sed dimisit ad uirum.

ALBVCI SILI.

Vicerat saeuitiam patientia; deerat iam sanguis, supererat fides. Aliquando proiecta est; deserebatur distortis manibus, emotis articulis; nondum in sua membra artus redierant. Talem uxorem tortor dimisit ad partum. Ingratus uocabatur quod in praemio nullam uxoris fecerat mentionem. "Res tuas tibi habe." Inicere debuit manum et ipsum te inter res suas trahere; nihil amplius patri debes quam uxori. Mihi crede, maius fuit tyrannicidium pati quam facere.

V - X

PARS ALTERA.

ARGENTARI.

"Ego tamen torta sum." Merito obiceres nisi te uindicassem.

FVLVI SPARSI.

Vobiscum, iudices, loquor; quid faciam? Non agam gratias quod non indicauit uxor? timeo ne uobis ingrati iam teneri uidear; agam gratias? liberorum expers manebo ...

DIVISIO.

* * uoluit in tali controuersia hanc reum facere primam, si materia patitur: "non accepi, beneficium," aut "accepi quidem sed reddidi" aut "accepi quidem sed non potui reddere," aut isto nouissime confugere: "non quisquis non reddidit beneficium ingrati tenetur; animus aestimandus est non reddentis." Pollio Asinius aiebat numquam temptandam esse quaestionem primam, nisi manifesto obtineri posset, qua negamus nos beneficium accepisse; perit tota causa nisi in hoc uicit; apparet enim ingratum esse qui ne fatetur quidem se accepisse beneficium.

V - XI

Gallio noster putat, quotiens possit, hoc auferendum aduersario; quotiens non possit, concutiendum; quotiens ne hoc quidem possit, ita transeundum quasi donemus et possimus quidem facere controuersiam sed nolimus. Idem Attico Dionysio, Apollodori discipulo, placuit. Hoc ille amplius: quotiens non potuerimus, aiebat, an beneficium acceperimus controuersiam facere, de modo faciamus: non esse tam magnum quam ille dicat, sicut in criminibus facimus; quotiens negare non possumus, esse quidem crimen illud fatemur, sed leuiore poena dignum quam accusator arguat.

V - XII

Latro in hac controuersia non dubitabat facere primam quaestionem, an beneficium dederit. Hoc in haec diuisit: etiamsi scisti de tyrannicidio uiri nec indicasti, non est beneficium scelus non facere; deinde ne scisti quidem; non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit. Alteram fecit: etiamsi dedit beneficium, an receperit. Occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi, ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi ubi torserat. Dices me rei publicae causa fecisse: et tu rei publicae causa tacuisti. Tertiam: an ob id tutus sit quod lege fecerit. Deinde ultima aequitatis tractatio: an quod fecit facere debuerit.

V - XIII

Hoc diuisit in duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit. Noui declamatores post Moschum Apollodoreum, qui reus ueneficii fuit et a Pollione Asinio defensus damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in hac controuersia fecerunt: an inter uiros et uxores data beneficia ingrati lege teneantur. Non est beneficium sed officium facere quod debeas: sic filius patri se dicat beneficium dare. Hanc quaestionem fecit et Gallio noster. Blandus in ultima parte controuersiae, qua de re publica disputatur, quaestionem fecit an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide. Illud tempus non debet inputari quasi sterili quo matres etiam editos partus abominatae sunt: illud tempus imputetur feminis quo rei publicae pariunt, non illud quo tyranno. Huic subiecit an, etiamsi aliis imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat.

V - XIV

Latro ex suo more has non quaestiones putabat, sed membra illius ultimae partis ex aequitatis quaestione pendentis. An ne sterilis quidem, altius repetit: "Non quaecumque quinquennio non peperit sterilis est. Quid enim si uir alicuius afuerit toto paene quinquennio peregrinatione, utri imputabitur? quid si uir aegrotauerit? Si hic maritus a tyranno tortus inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, utri imputari debuit quinquennium? Quaeris quare non pepererit? Tyrannis erat; nemo non cum parentibus suis querebatur quod natus esset. Adice quod torta est haec, quod maritus occupatus tyrannicidio non uacauit in uxoris uoluptates."

V - XV

Buteo, aridus quidem declamator, sed prudens diuisor controuersiarum, contra Latronem sentiebat, Blando accedebat. Aliud enim esse aiebat: "quae intra quinquennium non peperit, non utique sterilis est"; aliud: "quae intra quinquennium non peperit, non statim dimitti potest sterilitatis nomine"; hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. Sed Blandum quoque arguebat; aiebat enim non sic fuisse quaerendum, an tyrannidis tempus excipi deberet, deinde, [an] etiamsi non in aliis, an in hac, tamquam inter has gradus essent. Ipse sic hanc partem uel quaestionem diuidebat: an, quaecumque quinquennio non peperit, tamquam sterilis dimitti possit.

V - XVI

Puta accidere, quod Atheniensibus in bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur: inputabitur hoc tempus feminis, quo uiros non destituunt, sed non habent? Si tyrannus non uetuisset istam parere, quin intra quinquennium parere potuerit, quis dubitet? Et cum hoc uehementer impleuisset et probasset, non omnes posse dimitti si quinquennio non peperissent, tunc illo transit: an haec posset; et hic etiamnunc non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset, et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, cum quid liceat quaeratur, non quid oporteat? Hoc enim, an haec possit, per illa impleo: non potest quia in tyrannide non conceperat. Aliquod tempus immune a legibus miseriae faciunt. Non dico: non peperit quia torta est - hoc adhuc praetereo et aequitatis tractationi reseruo -, sed quia tu maximae rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti.

V - XVII

Passienus, uir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc subtilitatem Buteonis non probabat: Latroni se adsentiri dicebat ideo quod istae quaestiones tractandae per se essent si haec mulier iniusti repudi ageret; nunc ingrati agit: ita non quaeritur an legitime sed an ingrate dimissa sit; itaque in aequitatis tractationem cadunt etiam quae iuris sunt. Nam cum quaeratur an non oportuerit hanc dimitti etiamsi licuit, apparet quam utique non oportuerit si ne licuit quidem. Albucius itaque decentissime fecit - solebat enim fere in aliquas figuras declamationem discribere - et prius egit iniusti repudii, deinde ingrati: † inquit putat emet an ullum beneficium a quo tamquam iniquae dimissa. † Hinc omnes quaestiones ad sterilitatem et aestimationem quinquenni pertinentis libere tractauit; deinde transit in ingrati accusationem.

V - XVIII

Cestius pro uiro hunc introduxit colorem: quo tempore uxor torta est, nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam; postea cogitaui et haec ipsa mihi causa cogitandi fuit uxoris ultio. Vtrumque secutus est, ut et illa marito silentium imputare non posset et maritus imputare illi tyrannicidium posset. Latro dixit se iam tunc de tyrannicidio cogitasse, sed uxori non indicasse. Fabianus philosophus colorem non magis bono uiro conuenientem introduxit quam oratori callido. Dixit enim et cogitasse se tyrannicidium et uxori indicasse et illam tum quidem fecisse quod probam feminam facere oportuit, nunc peccare quod putet beneficium esse recte facere. Hic color illi et in illa parte profuit: si beneficium putas te dedisse quod tyrannicidium non prodidisti, ego prior dedi, qui tibi tyrannicidium credidi. † Repudium ex tuo quo ius liberorum cupiditatem, quo semper uti tamquam ciuis debuisset, postea magis tamquam tyrannicida. †

V - XIX

L. Vinicius, † uinci fater †, Fabiani colorem ualde probabat, et aiebat onerari uxorem uno modo posse, si nihil umquam secretum ab illa maritus habuisset. Si dixerit, inquit, post tormenta se de tyrannicidio cogitasse, tum tyrannicidium uxori debemus. Melius de uiro meruit si torta tyrannicidam fecit quam si tacuit. Sed apparet ei aliquid de tyrannicidio cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est ut torqueret. Si dixerit cogitasse quidem se de tyrannicidio ante tormenta, sed uxori non indicasse, augebit uxoris beneficium: liberius enim potuit tyrannicidium indicare quod illi commissum non erat; potuit enim uxor etiam non indicante marito tam magni consili molitionem deprehendere. At si hunc colorem Fabiani sequor, multa efficiam. Si olim de tyrannicidio cogitaui, honestior sum uetus tyrannicida et non priuatis sed publicis malis ad ultionem inpulsus. Si cum cogitarem non celaui uxorem, facilius persuadebo malum me hodie maritum non esse, qui semper tam deditus fui. Ad ultimum hoc consequar, quod, si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides.

V - XX

Hic est L. Vinicius quo nemo ciuis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio alii praestatura erat, prima ingentio animi dabat; ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere uideretur. De hoc eleganter dixit diuus Augustus: L. Vinicius ingenium in numerato habet. Hispo Romanius maligne et accusatorie "Nihil" inquit "ego isti narraueram; ista, ut erat necesse, aliquid ex uultu, aliquid ex nocturnis uigiliis suspicata est. Vnde emanauerit sermo scietis - uidetis quo ueniat tyrannus: non ad amicum meum, non ad seruum, sed ad istam, quae nihil negoti habuisset si tacuisset. Tua etiam causa tacuisti: sciebas te perituram si confessa esses tyrannicidium." Hybreas dixit: † anaxais oun epi ten akran epion, kai ei eutolmeis, nyn labe to xiphos. †

VI

PATER ET FILIVS LVXVRIOSI

Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. Filius accusat patrem dementiae.

VI - I

PORCI LATRONIS.

Vtriusque tamen conparetur luxuria. Tu consumis patrimonium patris tui, ego accusatoris mei. Nauiga, milita, peregrinare, quaere adulescens, senex utere. Accusator meus diuersos et inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolui.

CESTI PII.

Potest nobis conuenire; similes sumus. Puta te patrem: dic quid me uelis facere. Si tu bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego imitor an tu me? Rogo uos: uter prior coepit? "Luxuriaris" inquit. Patrimonium conputemus. "Sed tu senex es" inquit. Hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius desinet.

VI - II

ARELLI FVSCI PATRIS.

"Sed tu" inquit "senex es." Vnde scis te non futurum luxuriosum senem? Omnia a te uitia: quod unguento coma madet, tuum est; quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est. Quid est aliud quod non a te senes discant? Quid porro? domus nostra luxuriosos duos non capit? Indulgentius te abdicare non potui. Ecquid mihi licet seniles annos meliore uita reficere? Hoc nouissimum meum meritum est et quod tibi pro maximo imputo: pro te etiam luxuriosus factus sum.

FABIANI.

Noli pecuniam concupiscere. Quid tibi dicam? Haec est quae auget discordiam urbis et terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum odium instigat, haec est quae senes corrumpit. Quidam summum bonum dixerunt uoluptatem et omnia ad corpus rettulerunt. Nihil est mihi opus praecipientibus: habeo exemplum, proposui quidquid tu feceris facere; nauigabo si nauigaris, militabo si mihtaris: dic hodie, quid putes melius. Sed illud excipio: non obicies quod elegeris. BLANDI. Obicit luxuriam; poteram ei hoc dicere: adulescens, frugaliter uixi quamdiu patrem habui. Ante me desisti, ante me coeperas.

VI - III

† BLANDI. † "Senex luxuriaris." Respondeo tibi: adulescens enim nauigaui. "Ego" inquit "iam desii, tu nondum." Non miror si prior desisti; prior coeperas.

MENTONIS.

Quid? gaudiorum taedium cepisti? Vere luxurior.

POMPEI SILONIS.

Si modo emendatus est filius meus - solet enim etiam luxuria dissimulari -, suo quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? Si nouercam haberes, iam abdicatus esses.

VIBI GALLI.

Conuiuae certe tui dicunt: uiuamus, moriendum est. Si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi. Ostendi tibi luxuriam in te non uidebas. Adliga me, dum te custodias.

P. ASPRENATIS.

Quia nihil proficiebam obiurgando, uolui illi uitam suam ostendere.

IVNI OTHONIS.

Malam causam haberem si alium accusatorem haberem; malam causam haberem si te filium non haberem.

VI - IV

PARS ALTERA.

IVNI GALLONIS.

A laudibus patris incipiam. Fuit hic adulescens temperatissimus, et lubricum tempus sine infamia transit; duxit uxorem, filium sustulit, ad aetatem perduxit. Iam senex factus est, nisi quod sibi nondum uidetur; in luxuriam usque eo se proiecit ut accusem. Senex amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in praeteritos annos se retro agens et ualidius in uoluptatibus quam iuuenis exultans, nonne portentum est? Luxuriosus adulescens peccat; at senex luxuriosus insanit; aetas exhaurit uirtutes: uitia lasciuiunt.

PAPIRI FABIANI.

Nauem in portu mergis. Alter solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno, alter suo; alter annos sequitur, alter senectuti repugnat. Non est luxuria tua qualem uideri uelis: non simulas ista sed facis, nec amantem agis sed amas, nec potantem adumbras sed bibis, nec te dicis bona dissipare sed dissipas. Nemo, puto, uitia quia odit imitatur. Quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? quis, ut ambitum comprimeret, ipse honores mercatus est? quis, ut seditionem leniret, turbauit rem publicam? Non coercet uitia qui prouocat.

VI - V

Latro sic diuisit: an ob hoc accusari pater possit, quod luxuriatus sit. Hic illam uolgarem quaestionem posuit quam solebat fastidire: † se leuiter † minime patri obici solere luxuriam, non magis quam auaritiam, quam iracundiam; non uitia patris accusari solere, sed morbum. Vt possit aliquid praeter dementiam obici patri, an luxuria non possit. "Alioqui filiis" inquit "abdicare permittitis patres; sed lex patri filium quia de alieno consumit abdicare permittit, hic de suo consumit." Etiamsi ob hoc accusari pater a filio potest, an a tali filio possit? Hic uitiorum exprobratio. "Sic ebrietatem patri obicis ebrius, sic petulantiam iniuriarum damnatus?" Etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an, si ad castigandum filium hoc consilio usus est, damnandus sit. Ait enim adulescens: Quolibet alio genere debuisti me obiurgare. Quid si adulterium uelles uindicare committendo? Turpe est sic castigare uitia ut imiteris. Deinde, an consilio luxurietur. Non enim concedit hoc filius: "alioqui" inquit "quare, si coepisti sic emendare filium, cum emendaueras non desinis?"

VI - VI

Cestius a parte patris aiebat simulationem luxuriae significandam magis quam profitendam. Ita, inquit, apparebit illum simulasse si etiamnunc simulat; si desinit simulare, ostendit iam sibi nihil opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit; emendatum autem esse non concessit, et adsidue dixit nihil magis se quam interuallum hoc luxuriae timere; intermissa uitia uehementius surgere. Latro aperte putabat simulationem confitendam. Incipio, inquit, non tantum honestum senem sed prudentem defendere si, quod uitium uideri poterat, efficio consilium. Quare potius significet quam dicat frugi se esse? Blandus hac figura declamauit filium: ut pro abdicato respondit.

VI - VII

Cestius aiebat adulescentis partem diligentius colorandam: facere illum rem non ita probam: patri non remittere quod a patre ipsi remissum sit. Itaque sic narrauit ut suam quoque luxuriam imputaret patri. Non seueram fuisse disciplinam, non bene institutam domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a uitiis aetatis abducere. "Quodammodo" inquit "ad luxuriam a patre praemissus sum ... unguento canos madentis et comissatorem senem: utique nulli nimis luxuriosus sed parum sanus uidebatur. Merito in adulescentibus non omnem luxuriam uindicant: cito desinunt. Desii, cum haberem luxuriae istius exemplum. Quaeritis quae res mihi remedio fuerit? aetas - illa quae faciebam iam putabam me non decere."

VI - VIII

Hunc sensum ipse Cestius sano genere dixit; Flauum Alfium, auditorem suum, qui eandem rem lasciuius dixerat, obiurgauit. Flauus hoc modo dixit: cum desidiae se eripuisset, paulatim se ad frugalitatem redisse et odio se uitiorum captum. "Hoc fuit" inquit "quare desinerem: sentiebam" inquit "me senem fieri." Cestius hoc aiebat dulcius quidem esse, sed corrumpi ultimam sententiam. "Incredibile est," inquit "cum iuuenis sit, sensisse illum se senem fieri, et nolim uideri tam diu luxuriatum donec sentiret senem se fieri."

VI - IX

Fuscus Arellius dixit: Non accusaturus patrem sed me defensurus sum, ne aliena luxuria male audiam. Hoc consilium luxuriante filio honestum emendato est superuacuum. In narratione hunc colorem habuit: subito furore conlapsam patri mentem. Meretricem uidi pendentem collo senis et parasitorum circumfusum patri gregem, turpes cum riualibus rixas et ebrietati nocturnae additum diem. Putaui initio et ego consilium esse, non morbum: desii luxuriari; desinet, inquam, si propter me coepit. Permanet in iuuenalibus uitiis et turpius luxuriosus et diutius. Quid faciam? ex suo more emendare patrem uolo: luxuriandum est.

VI - X

Silo Pompeius patronum adulescenti dedit; quod non putabat in accusatoris persona Latro faciendum: numquam certe esse factum ut aliquis per patronum accusaret patrem. Rufus Vibius a parte adulescentis: festiuum senem! in honorem filii sui ebrius fit. In narratione hoc usus est colore: solutum patrem iam mente eius labente laudare coepisse luxuriam; dicere enim eos felicius uiuere qui sibi amare permitterent nec cessarent tantum habere quantum cuperent; obiurgare interim se quasi non commodaret. "Rusticum" inquit "iuuenem!" Praematura inquit "seueritas non est frugalitas sed tristitia: quid tu senex facies?". Non creditis haec illum dixisse qui uitia dum obiurgare uult luxuriatur?

VI - XI

Argentarius hoc colore declamauit: Duo luxuriantur una in domo: alter iuuenis, alter senex; alter flius, alter pater; uterque aeque licenti cultu per publicum incedit. Alter uobis hoc ait: "Concessis aetati iocis utor et iuuenali lege defungor; id facio quod pater meus fecit cum iuuenis esset. Negabit? Bona ego aetate coepi; simul primum hoc tirocinium adulescentiae quasi debitum ac sollemne persoluero, reuertar ad bonos mores." Qui qualem causam habeat uideritis; facit etiamsi non quod oportet fieri, at quod solet. Alter ait: "scio me nouum ciuitatis miraculum incedere, luxuriosum senem, sed hoc castigandi genus commouentius uisum; ut emendarem filium, ipse peccare coepi." Ita, si auos uiueret, ut nemo in domo luxuriosus esset, tres luxuriosi fuissetis.

VI - XII

A parte patris Glycon Spyridion dixit: ego men archomai dapanon, sy d'ou pauei. Agroitas Massiliensis longe uiuidiorem sententiam dixit quam ceteri Graeci declamatores, qui in hac controuersia tamquam riuales rixati sunt. Dicebat autem Agroitas arte inculta, ut scires illum inter Graecos non fuisse, sententiis fortibus, ut scires illum inter Romanos fuisse. Sententia quae laudabatur haec fuit: epi tes asotias touto diapephonekamen; sy men dapanais hedomenos, ego de lypoumenos. Damas Scombrus: estygemenen asotian asoteuei.

VI - XIII

Diocles Carystius: eith'eucharistoies; arti ek tes asotias metaballomai. Hermagoras raras sententias dicebat, sed argutas et quae auditorem diligentem penitus adficerent, securum et neglegentem transcurrerent. In hac controuersia dixit: o tyches deines; tauta epitattontes allelois epoioumen. Barbarus dixit uulgarem sensum satis uulgariter: gnosei, teknon, hoti nous gerai synanthei. Elegantius hoc conposuit Hispo Romanius: Placet uobis frugalitas mea, quod patrimonium seruaui, quod adquisiui, quod uxorem mature duxi, semper dilexi, quod ab omni me tutum fabula praestiti. Illud adfirmo, nihil tota uita frugalius feci. Rem ab omnibus dictam celerrime Syriacus Vallius dixit: fili, quando uis desinamus?

VII

PEREGRINVS NEGOTIATOR

Quidam, cum haberet formonsam uxorem, peregre profectus est. In uiciniam mulieris peregrinus mereator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. Decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formonsam et adiecit elogium: "pudicam repperi." Adit hereditatem. Redit maritus, accusat adulteri ex suspicione.

VII - I

PORCI LATRONIS.

Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui ut magis timeam ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat quod tam seram querellam detuli. Non accuso adulteram nisi diuitem factam; ex ea domo ream protraho in qua iam nihil meum est. Cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum periculum terra marique fugerim, plus ista intra unam uiciniam quam ego toto mari quaesit. Post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem. Illud, iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio uestro, ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex quaestu habitura est quam quantum damnatae perdendum est; tantum in istam diues amator effudit ut post poenam quoque expediat fuisse adulteram.

VII - II

Quae praeceperim uxori proficiscens, scio; cetera, quemadmodum adulescens formonsus, diues, ignotus in uiciniam formonsae et in absentia uiri nimium liberae mulieris commigrauerit, quemadmodum adsidua satietate cotidianae per diem noctemque libidinis exhaustis uiribus perierit, interrogate rumorem. Vos interrogo, iudices, quid offici mei fuerit: poteram ego saluo pudore meo nihil de hereditate suspicari in qua etiam nomen auctoris ab uxore doctus sum? Veni nihil aliud quam ut fortunam meam querar; nam causam melius uos nostis.

VII - III

Tempus est, iudices, de uxore marito credi mulierem tam formonsam amari potuisse pudice; certe sic amari, ne sollicitaretur, potuit; neque est quod dicat: non in meo istud arbitrio positum erat. Erratis uos, iudices, si non maius ad sollicitandam matronam putatis inritamentum spem corrumpendi quam faciem quamuis amabilem uenustam. Si tantum in formonsa sperari posset quantum placere potest, omnes formonsae in se uniuersos oculos conuerterent. Matrona, quae tuta esse aduersus sollicitatoris lasciuiam uolet, prodeat in tantum ornata quantum ne inmunda sit; habeat comites eius aetatis quae inpudicum, si nihil aliud, in uerecundiam annorum mouere possit; ferat iacentis in terram oculos; aduersus officiosum salutatorem inhumana potius quam inuerecunda sit; etiam in necessaria resalutandi uice multo rubore confusa sit. Sic se inuerecundiam pigneret ut longe ante inpudicitiam suam ore quam uerbo neget. In has seruandae integritatis custodias nulla libido inrumpet.

VII - IV

Prodite mihi fronte in omne lenocinium composita, paulo obscurius quam posita ueste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro blandientes ut quisquis uiderit non metuat accedere: deinde miramini si, cum tot argumentis inpudicitiam praescripseritis, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis repertus est qui incurrenti adulterae se non subduceret. Internuntium, puto, illa sollicitatoris arripi et denudari iussit, flagella et uerbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi uix inbecillitatem muliebris manus continuit. Nemo sic negantem iterum rogat.

VII - V

Quotiens absentis uiri nomen inplorauit? quotiens quod non una peregrinaretur questa est? cum quo questa es? apud quem indignata es? Abunde te in argumentum pudicitiae profecturam putas si stuprum tantum negaueris, quod plerumque etiam inpudicissima, spe uberioris praemi, de industria simulat? Quando de iniuria tua uiro scripsisti et, ne in occasionem similis iniuriae solitudo tua pateret, maturiorem reditum rogasti? Et quanto decentius contumeliam penetralium meorum uxoris epistula quam testamento sollicitatoris cognoscerem! Miserrimus omnis saeculi maritus sic contempta absentia mea etiamnunc iniuriam meam nescirem si qui fecerat tacere uoluisset.

VII - VI

Totiens sollicitata non istam faciem qua placere poteras conuestisti? non omne ornamentum ueluti causam talis iniuriae exsecrata es? Quod proximum est a promittente, rogata stuprum tacet. Inspicite adulterae censum; ex eo inpune sit quod adulter isti dedit si est aliquid quod non dederit. Quid singillatim omnia percenseo? quid ego non emi in mundo tibi? Me miserum: maritus cum omni censu meo inter munera adulteri lateo. "Sola heres esto." Quid ita? Habes, inquit; scripsit causas: "quia, cum semel appellassem, cum iterum appellassem, cum tertio appellassem, non corrupi."

VII - VII

O nos nimium felici et aureo, quod aiunt, saeculo natos! Sic etiam qui inpudicas quaerunt pudicas honorant? "Omnium bonorum meorum, omnis pecuniae meae sola heres esto quia corrumpi non potuit, quia tot sollicitationibus expugnari non potuit, quia tam fideliter pudicitiam custodiuit." Tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum uiri creditis? Ecce nullam in uxore suspicatus infamiam, inter mutuum eius amorem aut certe ita creditum iam moriturus tabellas occupare si uolo et muneribus meis inponere elogium, ex testamento adulteri petendum est. "Sola heres esto, quamuis aliena, quamuis ignota; tantum quia pudica, quia incorrupta est."

VII - VIII

Quid? isti tam censorio adultero non mater est? non soror? non propinqua? an nulla earum pudica est? Idcirco scilicet cum tantis diuitiis peregrinas urbes in honorem pudicitiae ignotae perambulat. Illic ubi natus est nulla pudica erat, atque illic ubi negotiatus est nulla non prostituta erat; uacuo testamento pudica heres per errorem quaesita est. Ego adulteram arguo, qui in matrimonium recepi, qui communis ex ista liberos precatus sum, qui pudicam libentissime crederem. Adeone iam ad omnem patientiam saeculi mos abiit ut aduersus querimoniam uiri uxor alieno teste defendatur? At hercules aduersus externorum quondam opiniones speciosissimum patrocinium erat: ego uiro placeo.

VII - IX

Atque ego, si hunc morem scribendi recipitis, in conspectu uestro ita scribam: "uxor mea heres ne esto, quod peregrinante me adamata est, quod heres ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod tam infamem hereditatem adit." A duobus uos testamentis in consilium mitto: utrum secuturi estis? quo ab adultero absoluitur, an quo damnatur a uiro? Vnus pudicitiae fructus est pudicam credi, et aduersus omnes inlecebras atque omnia delenimenta muliebribus ingeniis est ueluti solum ac firmamentum in nullam incidisse fabulam. † nouos fortasse non in omnium existimationem ocure et horrendum multa deinde ab uariae daturis experimenta.† Feminae quidem unum pudicitia decus est; itaque ei curandum est esse ac uideri pudicam ... Muliebrium uitiorum fundamentum auaritia est. Quae potest non timere opinionem adulterii, potest non timere adulterium. Ex omni rupe conchylium contrahitur quo uestis cruentetur. Infelices ancillarum greges laborant ut adultera tenui ueste perspicua sit et nihil in corpore uxoris suae plus maritus quam quilibet alienus peregrinusque cognouerit. Futuram eius aestimabo pudicitiam; interim, quod negat, conperi inpudicam. Omnes te inpudicam locuntur, pudicam tantum et unus et peregrinus, qui plus laudator quam accusator nocet. Vxorem meam nusquam pudicam audiui nisi in adulteri elogio. Deice in terram oculos et aures externorum uocibus claude: sibi quisque pro te neget. Pudicam ille dixit, ego inpudicam: puto, plus credetis ciui quam peregrino, marito quam adultero. Ipsum elogium scripsit corruptoris animo. Quia pudicam, inquit, conperi: quod nulli praeter me contigit. Pars altera. Formosa est: hoc natura peccauit. Sine uiro fuit: hoc maritus peccauit. Appellata est: hoc alius peccauit. Negauit: hoc pudice. Heres relicta est: hoc feliciter. Hereditatem adiit: hoc consulte fecit.