CVRTII RVFI - HISTORIAE ALEXANDRI MAGNI - LIBER V

I

Quae interim ductu imperioque Alexandri uel in Graecis uel in Illyriis ac Thraecia gesta sunt, si suis queque temporibus reddere uoluero, interrumpendae sunt res Asiae, quas utique ad fugam mortemque Darei uniuersas in conspectu dari et, sicut inter se cohaerent, ita opere ipso coniungi haud paulo aptius uideri potest. Igitur, quae proelio apud Arbela coniuncta sunt, ordiar dicere. Dareus media fere nocte Arbela peruenerat, eodemque magnae partis amicorum eius ac militum fugam fortuna conpulerat. Quibus conuocatis exponit haud dubitare se quin Alexander celeberrimas urbes agrosque omni copia rerum abundantes petiturus esset: praedam opimam paratamque ipsum et milites eius spectare. Id suis rebus tali in statu saluti fore, quippe se deserta cum expedita manu petiturum. Vltima regni sui adhuc intacta esse, inde bello uires haud aegre reparaturum. Occuparet sane gazam auidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox futura praedae sibi; usu didicisse pretiosam supellectilem pelicesque et spadonum agmina nihil aliud fuisse quam onera et inpedimenta: eadem trahentem Alexandrum, quibus rebus antea uicisset, inferiorem fore. Plena omnibus desperationis uidebatur oratio, quippe Babylona urbem opulentissimam dedi cernentibus: iam Susa, iam cetera ornamenta regni causamque belli uictorem occupaturum. At ille docere pergit non speciosa dictu, sed usu necessaria in rebus aduersis sequenda esse: ferro geri bella, non auro, uiris, non urbium tectis; omnia sequi armatos. Sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam reparasse fortunam. Igitur, siue confirmatis eorum animis, siue imperium magis quam consilium sequentibus Mediae fines ingressus est. Paulo post, Alexandro Arbela traduntur regia supellectile ditique gaza repleta: IIII milia talentum fuere, praeterea pretiosae uestes, totius, ut supra dictum est, exercitus opibus in illam sedem congestis. Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadauerum totis iacentium campis uulgauerat, maturius castra mouit. Euntibus a parte laeua, Arabia odorum fertilitate nobilis regio; campestre iter est in terra inter Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat. Causa fertilitatis est humor, qui ex utroque amne manat, toto fere solo propter uenas aquarum resudante. Ipsi amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum diuortio iter, quod coeperunt, percurrunt; II milia et quingenta stadia emensi sunt, qui amplissimum interuallum circa Armeniae montes notauerunt. Idem, cum Mediae et Gordyaeorum terram secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et, quo longius manant, hoc angustius inter se spatium terrae relinquunt. Vicina maxime sunt in campis, quos incolae Mesopotamiam appellant: mediam namque ab utroque latere cludunt. Eadem per Babyloniorum fines in Rubrum mare inrumpunt. Alexander quartis castris ad Mennin urbem peruenit. Cauerna ibi est, ex qua fons ingentem bituminis uim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse. Ceterum Babylona procedenti Alexandro Mazaeus, qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis liberis supplex occurrit, urbem seque dedens. Gratus aduentus eius regi fuit; quippe magni operis obsidio futura tam munitae urbis. Ad hoc uir inlustris et manu promptus famaque etiam proximo proelio celebris et ceteros ad deditionem sui incitaturus exemplo uidebatur. Igitur hunc quidem benigne cum liberis excipit; ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat, uelut in aciem irent, ingredi suos iubet. Magna pars Babyloniorum constiterat in muris auida cognoscendi nouum regem; plures obuiam egressi sunt: inter quos Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio a Mazaeo uinceretur, totum iter floribus coronisque constrauerat argenteis altaribus utroque latere dispositis, quae non ture modo, sed omnibus odoribus cumulauerat. Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque, leones quoque et pardales caueis praeferebantur. Magi deinde suo more carmen canentes, post hos Chaldaei, Babyloniorumque non uates modo, sed etiam artifices cum fidibus sui generis ibant. Laudes hi regum canere soliti, Chaldaei siderum motus et statas uices temporum ostendere. Equites deinde Babylonii, suo equorumque cultu ad luxuriam magis quam ad magnificentiam exacto ultimi ibant. Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites ire iussit: ipse cum curru urbem ac deinde regiam intrauit. Postero die supellectilem Darei et omnem pecuniam recognouit. Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac uetustas non regis modo, sed etiam omnium oculos in semet haud inmerito conuertit. Samiramis eam condiderat, non, ut plerique credidere, Belus, cuius regia ostenditur. Murus instructus laterculo coctili bitumine interlitus spatium XXX et duorum pedum latitudine amplectitur: quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur. Altitudo muri L cubitorum eminet spatio; turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis ambitus CCCLXVIII stadia conplectitur: singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est. Aedificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. Ac ne totam quidem urbem tectis occupauerunt, - per LXXX stadia habitabatur, - nec omnia continua sunt, credo, quia tutius uisum est pluribus locis spargi. Cetera serunt coluntque, ut, si externa uis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur. Euphrates interfluit magnaeque molis crepidinibus coercetur. Sed omnium operum magnitudinem circumueniunt cauernae ingentes, in altitudinem pressae ad accipiendum impetum fluminis: quod ubi adpositae crepidinis fastigium excessit, urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent. Coctili laterculo structi sunt, totum opus bitumine adstringitur. Pons lapideus flumini inpositus iungit urbem; hic quoque inter mirabilia Orientis opera numeratus est, quippe Euphrates altum limum uehit, quo penitus ad fundamenta iacienda egesto uix suffulciendo operi firmum reperiunt solum. Harenae autem subinde cumulatae et saxis quis pons sustinetur adnexae, morantur amnem, qui retentus acrius quam si libero cursu mearet inliditur. Arcem quoque ambitu XX stadia conplexam habent. XXX pedes in terram turrium fundamenta demissa sunt, ad LXXX summum munimenti fastigium peruenit. Super arcem, uulgatum Graecorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt, summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbra et proceritate amoeni. Saxo pilae, quae totum onus sustinet, instructae sunt; super pilas lapide quadrato solum stratum est, patiens terrae, quam altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras: adeoque ualidas arbores sustinent moles, ut stipites earum VIII cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum altitudinem emineant frugiferaeque aeque sint ut si terra sua alerentur. Et cum uetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata est, inuiolata durat: quippe XX pedes lati parietes sustinent XI pedum interuallo distantes, ut procul uisentibus siluae montibus uis inminere uideantur. Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae proditum est, amore coniugis uictum, quae, desiderio nemorum siluarumque in campestribus locis, uirum conpulit amoenitatem naturae genere huius operis imitari. Diutius in hac urbe quam usquam constitit rex, nec alio loco disciplinae militari magis nocuit. Nihil urbis eius corruptius moribus, nihil ad inritandas inliciendasque inmodicas cupiditates instructius. Liberos coniugesque cum hospitibus stupro coire, modo pretium flagitii detur, parentes maritique patiuntur. Conuiuales ludi tota Perside regibus purpuratisque cordi sunt, Babylonii maxime in uinum et, quae ebrietatem sequuntur, effusi sunt. Feminarum conuiuia ineuntium in principio modestus est habitus, dein summa quaeque amicula exuunt, paulatimque pudorem profanant, ad ultimum, - honos auribus habitus sit, - ima corporum uelamenta proiciunt; nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum uirorumque, apud quos comitas habetur uulgati corporis uilitas. Inter haec flagitia exercitus ille domitor Asiae, per XXXIIII dies saginatus, ad ea quae sequebantur discrimina haud dubie debilior futurus fuit, si hostem habuisset. Ceterum quo minus damnum sentirent, identidem incremento renouabatur. Namque Amyntas Andromeni ab Antipatro Macedonum peditum VI milia adduxit, D praeterea eiusdem generis equites, cum his DC Thracas, adiunctis peditibus suae gentis III milibus D, et ex Peloponneso mercennarius miles ad IIII milia aduenerat cum trecentis octoginta equitibus. Idem Amyntas adduxerat L principum Macedoniae liberos adultos ad custodiam corporis; quippe inter epulas hi sunt regis ministri, idemque equos ineuntibus proelium admouent uenantesque comitantur et uigiliarum uices ante cubiculi fores seruant: magnorumque praefectorum et ducum haec incrementa sunt et rudimenta. Igitur rex arci Babylone Agathone praesidere iusso cum septingentis Macedonum trecentisque mercede conductis praetores, qui regioni Babyloniae ac Ciliciae praeessent, Menetem et Apollodorum relinquit. II milia his militum cum mille talentis data: utrique praeceptum ut in supplementum milites legerent. Mazaeum transfugam satrapea Babylone donat, Bagophanem, qui arcem tradiderat, se sequi iussit; Armenia Mithreni Sardium proditori data est. Ex pecunia deinde Babylone tradita, Macedonum equitibus sesceni denarii tributi; peregrinus eques quingenos accepit; ducenos pedes domesticus; ceteri trium stipendium mensum.

II

His ita conpositis, in regionem, quae satrapea Sittacene uocatur, peruenit: fertilis terra copia rerum et omni commeatu abundans. Itaque diutius ibi substitit, ac, ne desides otio demitterent animos, iudices dedit praemiaque proposuit de uirtute militari certantibus noua: qui fortissimi iudicati essent, singulis militum milibus praefuturi erant, - chiliarchas uocabant, - tunc primum in hunc numerium copiis distributis: namque antea quingenariae cohortes fuerant, nec fortitudinis praemia cesserant. Ingens militum turba conuenerat egregio interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus latura sententiam: quippe uerone an falso honos cuique haberetur, ignorari non poterat. Primus omnium, uirtutis causa, donatus est Adarrhias senior, qui omissum apud Halicarnason a iunioribus proelium unus maxime accenderat, proximus ei Antigenes uisus est, tertium locum Philotas Augaeus obtinuit, quartus Amyntae datus, post hos Antigonus, et ab eo Lyncestes Amyntas fuit, septimum locum Theodotus, ultimum obtinuit Hellanicus. In disciplina quoque militaris rei, a maioribus pleraque summa utilitate mutauit: nam cum ante equites in suam quisque gentem discriberentur seorsus a ceteris, exempto nationum discrimine praefectis non utique suarum gentium, sed delectis attribuit. Tuba, cum castra mouere uellet, signum dabat, cuius sonus plerumque tumultuantium fremitu exoriente haud satis exaudiebatur; ergo perticam, quae undique conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua signum eminebat pariter omnibus conspicuum: obuersabatur ignis noctu, fumus interdiu. Iamque Susa ei adituro Abulites, regionis eius praefectus, siue Darei iussu, ut Alexandrum praeda retineret, siue sua sponte filium obuiam misit traditurum se urbem promittens. Benigne iuuenem excepit rex et eodem duce ad Choaspin amnem peruenit, delicatam, ut fama est, uehentem aquam. Hic Abulites cum donis regalis opulentiae occurrit. Dromades cameli inter dona erant uelocitatis eximiae, XII elephanti a Dareo ex India acciti, iam non terror, ut sperauerant, Macedonum, sed auxilium, opes uicti ad uictorem transferente fortuna. Vt uero urbem intrauit, incredibilem ex thesauris summam pecuniae egessit: L milia talentum argenti, non signati forma sed rudi pondere. Multi reges tantas opes longa aetate cumulauerant liberis posterisque, ut arbitrabantur: quas una hora in externi regis manus intulit. Consedit deinde in regia sella, multo excelsiore quam pro habitu corporis. Itaque, cum pedes imum gradum non contingerent, unus ex regiis pueris mensam subdidit pedibus. Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam maestitiae requisiuit. Ille indicat Dareum uesci in ea solitum, seque sacram eius mensam ad ludibrium recidentem sine lacrimis conspicere non posse. Subiit ergo regem uerecundia uiolandi hospitales deos, iamque subduci iubebat, cum Philotas: "Minime uero haec feceris, rex, sed omen quoque accipe, mensam, ex qua libauit hostis epulas, tuis pedibus esse subiectam." Rex Persidis finem aditurus Susa urbem Archelao et praesidium III milia tradidit, Xenophilo arcis cura mandata est, mille Macedonum aetate grauibus praesidere arcis custodiae iussis, thesaurorum Callicrati tutela permissa, satrapea regionis Susianae restituta Abulitae. Matrem quoque et liberos Darei in eadem urbe deponit. Ac forte Macedonicas uestes multamque purpuram dono ex Macedonia sibi missam cum his, quae confecerant, tradi Sisigambi iubet, - omni namque honore eam et filii quoque pietate prosequebatur, - admonerique iussit ut, si cordi quoque uestis esset, conficere eam neptes suas adsuefaceret, donoque se, quae docerent, dare. Ad hanc uocem lacrimae obortae prodidere animum aspernantis id munus, quippe non aliud magis in contumeliam Persarum feminae accipiunt, quam admouere lanae manus. Nuntiant, qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio uisa. Ipse ergo peruenit ad eam et: "Mater", inquit, "hanc uestem, qua indutus sum, sororum non donum solum, sed etiam opus uides: nostri decepere me mores. Caue, obsecro, in contumeliam acceperis ignorationem meam. Quae tui moris esse cognoui, ut spero, abunde seruata sunt. Scio apud uos filio in conspectu matris nefas esse considere, nisi cum illa permisit: quotienscumque ad te ueni, donec, ut considerem, adnueres, steti. Procumbens uenerari me saepe uoluisti: inhibui. Dulcissimae matri Olympiadi nomen debitum tibi reddo."

III

Mitigato animo eius rex quartis castris peruenit ad Tigrim fluuium; Pasitigrim incolae uocant. Oritur in montibus Vxiorum, et per L stadia siluestribus ripis praeceps inter saxa deuoluitur. Accipiunt deinde eum campi, quos clementiore alueo praeterit, iam nauium patiens. DC sunt stadia mollioris soli, per quod leni tractu aquarum Persico mari se insinuat. Amne superato, cum VIIII milibus peditum et Agrianis sagittariisque Graecorum mercennariorum, tribus milibus, additis mille Thracum, in regionem Vxiorum peruenit. Finitima Susis est et in primam Persidem excurrit, artum inter se et Susianos aditum relinquens. Medates erat regionis praefectus, haud sane temporum homo, quippe ultima pro fide experiri decreuerat. Sed periti locorum Alexandrum docent occultum iter esse per calles et auersum ab urbe: si paucos misisset leuiter armatos, super capita hostium euasuros. Cum consilium placuisset, idem itinerum fuerunt duces. M et D mercede conducti et Agriani fere M Tauroni praefecto dati, ac post solis occasum iter ingredi iussi. Ipse tertia uigilia castris motis circa lucis ortum superat angustias caesaque materia cratibus et pluteis faciundis, ut qui turres admouerent extra teli iactum essent, urbem obsidere coepit. Praerupta erant omnia, saxis et cotibus inpedita. Multis ergo uulneribus depulsi, ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen quia rex inter primos constiterat interrogans tot urbium uictores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis. Simul admonens, inter haec eminus petebatur: quem testudine obiecta milites, - ut decederet perpellere nequierant, - tuebantur. Tandem Tauron super arcem urbis se cum suo agmine ostendit; ad cuius conspectum et hostium animi labare et Macedones acrius proelium inire coeperunt. Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti uis hostium poterat. Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit; magna pars in arcem concessit: inde XXX oratoribus missis ad deprecandum, triste responsum a rege redditur, non esse ueniae locum. Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt qui peterent ut ipsa regem mitigaret, haud ignari parentis eam loco diligi colique. Et Medates sororis eius filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua cognatione contingens. Diu Sisigambis supplicum precibus repugnauit, abnuens deprecationem pro illis non conuenire fortunae in qua esset, adicitque metuere sese ne uictoris indulgentiam fatigaret, saepiusque cogitare captiuam esse se quam reginam fuisse. Ad ultimum uicta litteris Alexandrum ita deprecata est, ut ipsum excusaret quod deprecaretur; petere se ut illis quoque, si minus, sibi ignosceret; pro necessario ac propinquo suo, iam non hoste, sed supplice, tantum uitam precari. Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, uel una haec res possit ostendere: non Medati modo ignouit, sed omnes et deditos et captiuos et libertate atque inmunitate donauit, urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere permisit. A uictore Dareo plura mater non inpetrasset. Vxiorum dein gentem subactam Susianorum satrapae contribuit, diuisisque cum Parmenione copiis illum campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito agmine iugum montium cepit, quorum perpetuum dorsum in Persidem excurrit. Omni hac regione uastata, tertio die Persidem, quinto angustias, quas illi Susidas pylas uocant, intrat. Ariobarzanes has cum XXV milibus peditum occupauerat, rupes abscisas, undique praeruptas, in quarum cacuminibus extra teli iactum Barbari stabant, de industria quieti et pauentibus similes, donec in artissimas fauces penetraret agmen. Quod ubi contemptu sui pergere uident, tum uero ingentis magnitudinis saxa per montium prona deuoluunt, quae incussa saepius subiacentibus petris maiore ui incidebant, nec singulos modo sed agmina proterebant. Fundis quoque excussi lapides et sagittae undique ingerebantur. Nec id miserrimum fortibus uiris erat, sed quod inulti, quod ferarum ritu ueluti in fouea deprehensi caederentur. Ira igitur in rabiem uersa, eminentia saxa conplexi ut ad hostem peruenirent, alius alium leuantes, conabantur ascendere: ea ipsa multorum simul manibus conuolsa in eos, qui conmouerant, recidebant. Nec stare ergo poterant nec niti, ne testudine quidem protegi, cum tantae molis onera propellerent Barbari. Regem non dolor modo, sed etiam pudor temere in illas angustias eiecti exercitus angebat. Inuictus ante eam diem fuerat nihil frustra ausus: inpune Ciliciae fauces intrauerat, mare quoque nouum in Pamphiliam iter aperuerat; tunc haesitabat deprehensa felicitas, nec aliud remedium erat, quam reuerti qua uenerat. Itaque, signo receptui dato, densatis ordinibus scutisque super capita consertis retro euadere ex angustiis iubet: XXX fuere stadia, quae remensi sunt.

IV

Tum castris undique aperto loco positis non consultare modo quid agendum esset, sed uates quoque adhibere coepit a superstitione animi. Sed quid tunc praedicere Aristander, cui tum plurimum credebat ex uatibus, poterat? Itaque damnatis intempestiuis sacrificiis peritos locorum conuocari iubet: per Mediam iter ostendebant tutum apertumque. Sed rex deserere milites insepultos erubescebat ita tradito more, ut uix ullum militiae tam sollemne esset munus quam humandi suos. Captiuos ergo, quos nuper exceperat, uocari iubet; inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, siluestres esse calles uix singulis peruios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos siluas committere. Namque Persis ab altero later perpetuis montium iugis clauditur. Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est. Planities deinde sub radicibus montium spatiosa procumbit, fertilis terra multisque uicis atque urbibus frequens. Araxes amnis per hos campos multorum aquas torrentium euoluit in Medum; Medus ad mare ad meridiem uersus, minor amnis eo quem accepit, euehitur, gignendaeque herbae non alius est aptior, quidquid adluit floribus uestiens. Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul uisentibus continuata uideantur montibus nemora riparum. Quippe obumbratus amnis presso in solum alueo dilabitur, inminentque colles, ipsi quoque frondibus laeti, radices eorum humore subeunte. Regio non alia tota Asia salubrior habetur: temperat caelum hinc perpetuum iugum opacum et umbrosum, quod aestus leuat, illinc mare adiunctum, quod modico tepore terras fouet. His captiuus expositis interrogatus a rege, auditune an oculis conperta haberet quae diceret, pastorem se fuisse et omnes eas calles percurrisse respondit; bis captum, semel a Persis in Lycia, iterum ab ipso. Subit animum regis memoria oraculo editae sortis, quippe consulenti responsum erat ducem in Persidem ferentis uiae Lycium ciuem fore. Igitur promissis, quanta et praesens necessitas exigebat et ipsius fortuna capiebat, oneratum armari iubet Macedonum more et, quod bene uerteret, monstraret iter quamuis arduum et praeceps: euasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse. Etiam atque etiam docere captiuus, quam difficile iter esset, maxime armatis. Tum rex: "Praedem", inquit, "me accipe neminem eorum, qui secuntur, recusaturum ire, qua duces." Cratero igitur ad custodiam castrorum relicto, cum peditibus, quos aduexerat, et iis copiis, quas Meleager ducebat, et sagittariis equitibus M praecipit ut castrorum specie manente plures de industria ignes fieri imperet, quo magis Barbari credant, ipsum regem in castris esse. Ceterum, si forte Ariobarzanes cognouisset per callium anfractus intrare et ad occupandum iter suum partem copiarum temptasset opponere, Craterus eum inlato terrore retineret ad propius periculum conuersurum agmen: sin autem ipse hostem fefellisset et saltum occupasset, cum trepidantium Barbarorum tumultum exaudisset persequentium regem, id ipsum iter, quo pridie pulsi fuerant, ne dubitaret ingredi: quippe uacuum fore hostibus in semet auersis. Ipse tertia uigilia, silenti agmine ac ne tuba quidem dato signo, pergit ad demonstratum iter callium; tridui alimenta portare militem iusserat leuiter armatum. Sed praeter inuias rupes ac praerupta saxa, uestigium subinde fallentia, nix cumulata uento ingredientis fatigabat: quippe uelut in foueas delati hauriebantur et, cum a commilitonibus adleuarentur, trahebant magis adiuuantes, quam sequebantur. Nox quoque et ignota regio ac dux, - incertum an satis fidus, - multiplicabant metum: si custodes fefellisset, quasi feras bestias ipsos posse deprehendi. Ex unius captiui uel fide uel anima pendere et regis salutem et suam. Tandem uenere in iugum. A dextra iter ad ipsum Ariobarzanen erat. Hic Philotam et Coenon cum Amynta et Polyperconte expeditam habentes manum relinquit, monitos ut, quia et eques pediti iret mixtus et quam pinguissimum esset solum et pabuli fertile, sensim procederent: duces erant itineris de captiuis dati. Ipse cum armigeris et ala, quam agema appellabant, ardua semita, sed longius a stationibus hostium remota multa cum uexatione processit. Medius erat dies et fatigatis necessaria quies, quippe tantumdem itineris supererat quantum emensi erant, sed minus praecipitis atque ardui. Itaque, refectis cibo somnoque militibus secunda uigilia surgit. Et cetera quidem haud aegre praeterit; ceterum, qua se montium iugum paulatim ad planiora demittit, ingens uorago, concursu cauata torrentium, iter ruperat. Ad hoc arborum rami alius alio inplicati et cohaerentes ut perpetuam obiecerant saepem. Desperatio igitur ingens, adeo ut uix lacrimis abstinerent, incesserat. Praecipue obscuritas terrori erat: nam, etiam si qua sidera internitebant, continenti fronte tectae arbores conspicere prohibebant. Ne aurium quidem usus supererat siluas quatiente uento, qui concurrentibus ramis maiorem quam pro flatu sonum edebat. Tandem exspectata lux omnia, quae terribiliora nox fecerat, minuit: circumiri breui spatio poterat eluuies, et sibi quisque dux itineris coeperat fieri. Euadunt ergo in editum uerticem: ex quo hostium statione conspecta, strenue armati a tergo se ostendunt nihil tale metuentibus; quorum pauci, qui congredi ausi erant, caesi sunt. Itaque hinc morientium gemitus, hinc ad suos recurrentium miserabilis facies, integros quoque, antequam discrimen experirentur, in fugam auertit. Fremitu deinde in castra, quis Craterus praesidebat, inlato ad occupandas angustias, in quibus pridie haeserant, miles educitur. Simul et Philotas cum Polyperconte Amyntaque et Coeno diuersum iter ingredi iussus alium terrorem intulit Barbaris. Vndique ergo Macedonum armis fulgentibus ancipiti malo oppressi memorabile tamen proelium edunt. Vt opinor, ignauiam quoque necessitas acuit, et saepe desperatio spei causa est. Nudi conplectebantur armatos et ingenti corporum mole secum ad terram detrahentes ipsorum telis plerosque fodiebant. Ariobarzanes tamen XL ferme equitibus et V milibus peditum stipatus per mediam aciem Macedonum cum multo suorum atque hostium sanguine erupit, Persepolim urbem, caput regionis, occupare festinans. Sed a custodibus urbis exclusus, consecutis strenue hostibus cum omnibus fugae comitibus renouato proelio cecidit. Craterus quoque, raptim agmine acto, superuenit.

V

Rex eodem loco, quo hostium copias fuderat, castra communit. Quamquam enim undique fugati hostes uictoriam concesserant, tamen praealtae praecipitesque fossae pluribus locis obiectae abruperant iter, sensimque et caute progrediundum erat, iam non hostium sed locorum fraude suspecta. Procedenti ei litterae redduntur a Tiridate custode pecuniae regiae indicantes eos, qui in urbe essent, audito eius aduentu diripere uelle thesauros: properaret occupare thesauros dimissos; expeditum iter esse, quamquam Araxes amnis interfluat. Nullam uirtutem regis iustius quam celeritatem laudauerim; relictis pedestribus copiis, tota nocte cum equitibus itineris tanto spatio fatigatis ad Araxen prima luce peruenit. Vici erant in propinquo, quibus dirutis pontem ex materia eorum subditis saxis strenue induxit. Iamque haud procul urbe erant, cum miserabile agmen, inter pauca fortunae exempla memorandum, regi occurrit. Captiui erant Graeci ad IIII milia fere, quos Pesae uario suppliciorum modo adfecerant. Alios pedibus, quosdam manibus auribusque amputatis inustisque barbararum litterarum notis in longum sui ludibrium reseruauerant; et cum se quoque alienae dicionis esse cernerent, uolentes regi occurrere non prohibuerant. Inuisitata simulacra, non homines uidebantur, nec quicquam in illis praeter uocem poterat agnosci. Plures igitur lacrimas commouere, quam profuderant ipsi: quippe in tam multiplici uariaque fortuna singulorum, intuentibus similes quidem, sed tamen dispares poenas, quis maxime miserabilis esset, liquere non poterat. Vt uero Iouem illi tandem, Graeciae ultorem, aperuisse oculos conclamauere, omnes pari supplicio adfecti sibi uidebantur. Rex, abstersis quas profuderat lacrimis, bonum habere animum iubet, uisuros urbes suas coniugesque, et castra inde duo ab urbe stadia communit. Graeci excesserant uallo, deliberaturi quid potissimum a rege peterent; cumque aliis sedem in Asia rogare, aliis reuerti domos placeret, Euctemon Cymaeus ita locutus ad eos fertur: "Ii, qui modo etiam ad opem petendam ex tenebris et carcere procedere erubuimus, ut nunc est, supplicia nostra, - quorum nos pudeat magis an paeniteat incertum est, - ostentare Graeciae uelut laetum spectaculum cupimus? Atqui optime miserias ferunt, qui abscondunt, nec ulla tam familiaris est infelicibus patria quam solitudo et status prioris obliuio. Nam qui multum in suorum misericordia ponunt, ignorant quam celeriter lacrimae inarescant. Nemo fideliter diligit, quem fastidit: nam et calamitas querula est et superba felicitas. Ita suam quisque fortunam in consilio habet, cum de aliena deliberat. Nisi mutuo miseri essemus, olim alius alii potuissemus esse fastidio: quid mirum est fortunatos semper parem quaerere? Obsecro uos, olim uita defuncti quaeramus locum, in quo haec semesa obruamus. Grati prorsus coniugibus, quas iuuenes duximus, reuertemur! Liberi in flore et aetatis et rerum agnoscent patres ergastuli detrimenta! Et quota pars nostri tot obire terras potest? Procul Europa in ultima Orientis relegati, senes, debiles, maiore membrorum parte mulcati, tolerabimus scilicet quae armatos et uictores fatigarunt! Coniuges deinde, quas captis fors et necessitas unicum solacium adplicuit, paruosque liberos trahimus nobiscum, an relinquimus? cum his uenientes nemo agnoscere uolet: relinquemus ergo extemplo praesentium pignora, cum incertum sit an uisuri simus illa quae petimus? Inter hos latendum est, qui nos miseros nosse coeperunt." Haec Euctemon. Contra Theaetetus Atheniensis orsus est dicere "neminem pium habitu corporis suos aestimaturum, utique saeuitia hostis, non natura calamitosos; dignum esse omni malo, qui erubesceret fortuito; tristem enim de mortalitate ferre sententiam et desperare misericordiam, quia ipse alteri denegaturus sit. Deos, quod ipsi numquam optare ausi forent, offerre: patriam, coniuges, liberos et quidquid homines uel uita aestimant, uel morte redimunt. Quin illi ex hoc carcere erumperent? alium domi esse caeli haustum, alium lucis aspectum. Mores, sacra, linguae commercium etiam a Barbaris expeti, quae ingenita ipsi omissuri sunt sua sponte, non ob aliud tam calamitosi, quam quod illis carere coacti essent. Se certe rediturum ad penates et in patriam, tantoque beneficio regis usurum; si quos contubernii liberorumque, quos seruitus coegisset agnoscere, amor detineret, relinquerent, quibus nihil patria carius est." Pauci huius sententiae fuere, ceteros consuetudo, natura potior, uicit. Consenserunt petendum esse a rege, ut aliquam ipsis attribueret sedem. C ad hoc adlegati sunt: quos Alexander ratus quod ipse praestare cogitabat petituros: "Iumenta", inquit, "adsignari quae uos ueherent et singulis uestrum milia denarium dari iussi. Cum redieritis in Graeciam, praestabo ne qui statum suum, si haec calamitas absit, uestro credat esse meliorem." Illi obortis lacrimis terram intuebantur, nec aut erigere uultus aut loqui audebant; tandem, rege tristitiae causam exigente, Euctemon similia iis quae in consilio dixerat respondit. Atque ille, non fortunae solum eorum, sed etiam paenitentiae miseretur: terna milia denariorum singulis dari iussit; denae uestes adiectae sunt et armenta cum pecoribus ac frumento data, ut coli serique attributus iis ager posset.

VI

Postero die, conuocatos duces copiarum docet nullam infestiorem urbem Graecis esse quam regiam ueterum Persidis regum: hinc illa inmensa agmina infusa, hinc Dareum prius, dein Xerxem Europae inpium intulisse bellum; excidio illius parentandum esse maioribus. Iamque Barbari deserto oppido qua quemque metus agebat diffugerant, cum rex phalangem nihil cunctatus inducit. Multas urbes refertas opulentia regia partim expugnauerat, partim in fidem acceperat, sed urbis huius diuitiae uicere praeterita. In hanc totius Persidis opes congesserant Barbari: aurum argentumque cumulatum erat, uestis ingens modus, supellex non ad usum, sed ad ostentationem luxus conparata. Itaque inter ipsos uictores ferro dimicabatur: pro hoste erat qui pretiosiorem occupauerat praedam, et, cum omnia quae recipiebant capere non possent, iam res non occupabantur, sed aestimabantur. Lacerabant regias uestes, ad se quisque partem trahentes, dolabris pretiosae artis uasa caedebant, nihil neque intactum erat neque integrum ferebatur, abrupta simulacrorum membra, ut quisque auellerat, trahebat. Neque auaritia solum, sed etiam crudelitas in capta urbe grassata est: auro argentoque onusti uilia captiuorum corpora trucidabant, passimque obuii caedebantur, quos antea pretium sui miserabilis fecerat. Multi ergo hostium manus uoluntaria morte occupauerunt, pretiosissima uestium induti e muris semetipsos cum coniugibus ac liberis in praeceps iacientes. Quidam ignes, quod paulo post facturus hostis uidebatur, subiecerant aedibus, ut cum suis uiui cremarentur. Tandem suos rex corporibus et cultu feminarum abstinere iussit. Ingens captiuae pecuniae modus traditur, prope ut fidem excedat. Ceterum aut de aliis quoque dubitabimus aut credemus in huius urbis gaza fuisse C et XX milia talentum: ad quae uehenda, - namque ad usus belli secum portare decreuerat, - iumenta et camelos et a Susis et a Babylone contrahi iussit. Accessere ad hanc pecuniae summam captis Parsagadis sex milia talentum. Cyrus Parsagada urbem condiderat, quam Alexandro praefectus eius Gobares tradidit. Rex arcem Persepolis tribus milibus Macedonum praesidio relictis Nicarchiden tueri iubet. Tiridati quoque, qui gazam tradiderat, seruatus est honos, quem apud Dareum habuerat; magnaque exercitus parte et inpedimentis ibi relictis, Parmeniona Craterumque praefecit. Ipse cum mille equitibus peditumque expedita manu interiorem Persidis regionem sub ipsum Vergiliarum sidus petiit, multisque imbribus et prope intolerabili tempestate uexatus procedere tamen quo intenderat perseuerauit. Ventum erat ad iter perpetuis obsitum niuibus, quas frigoris uis gelu adstrinxerat; locorumque squalor et solitudines inuiae fatigatum militem terrebant, humanarum rerum terminos se uidere credentem. Omnia uasta, atque sine ullo humani cultus uestigio attoniti intuebantur et, antequam lux quoque et caelum ipsos deficerent, reuerti iubebant. Rex castigare territos supersedit, ceterum ipse equo desiluit pedesque per niues et concretam glaciem ingredi coepit. Erubuerunt non sequi primum amici, deinde copiarum duces, ad ultimum milites. Primusque rex dolabra glaciem perfringens iter sibi fecit; exemplum regis ceteri imitati sunt. Tandem propemodum inuias siluas emensi humani cultus rara uestigia et passim errantes pecorum greges repperere: et incolae, qui sparsis tuguriis habitabant, cum se callibus inuiis saeptos esse credidissent, ut conspexere hostium agmen, interfectis qui comitari fugientes non poterant, deuios montes et niuibus obsitos petiuerunt. Inde per colloquia captiuorum paulatim feritate mitigata tradidere se regi, nec in deditos grauius consultum. Vastatis inde agris Persidis uicisque conpluribus redactis in potestatem uentum est in Mardorum gentem bellicosam et multum a ceteris Persis cultu uitae abhorrentem. Specus in montibus fodiunt, in quos seque ac coniuges et liberos condunt; pecorum aut ferarum carne uescuntur. Ne feminis quidem pro naturae habitu molliora ingenia sunt: comae prominent hirtae, uestis super genua est, funda uinciunt frontem: hoc et ornamentum capitis, et telum est. Sed hanc quoque gentem idem fortunae impetus domuit. Itaque tricesimo die postquam a Persepoli profectus erat, eodem redit. Dona deinde amicis ceterisque pro cuiusque merito dedit; propemodum omnia, quae in ea urbe ceperat, distributa.

VII

Ceterum ingentia animi bona, illam indolem, qua omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis constantiam, in rebus moliendis efficiendisque uelocitatem, in deditos fidem, in captiuos clementiam, in uoluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam, haud tolerabili uini cupiditate foedauit. Hoste et aemulo regni reparante cum maxime bellum, nuper subactis quos uicerat nouumque imperium aspernantibus, de die inibat conuiuia, quibus feminae intererant, non quidem quas uiolari nefas esset, quippe pelices licentius, quam decebat, cum armato uiuere adsuetae. Ex his una Thais, et ipsa temulenta, maximam apud omnes Graecos initurum gratiam adfirmat, si regiam Persarum iussisset incendi: exspectare hoc eos, quorum urbes Barbari delessent. Ebrio scorto de tanta re ferente sententiam, unus alter, et ipsi mero onerati, adsentiuntur. Rex quoque auidior fuit quam patientior: "Quin igitur ulciscimur Graeciam, et urbi faces subdimus?" Omnes incaluerant mero: itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus rex ignem regiae iniecit; tum conuiuae et ministri pelicesque. Multa cedro aedificata erat regia: quae celeriter igne concepto late fudit incendium. Quod ubi exercitus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus ad opem ferendam concurrit. Sed ut ad uestibulum regiae uentum est, uident regem ipsum adhuc aggerentem faces. Omissa igitur quam portauerant aqua, ipsi aridam materiem in incendium iacere coeperunt. Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde tot gentes antea iura petebant, patria tot regum, unicus quondam Graeciae terror, molita M nauium classem et exercitus, quibus Europa inundata est, contabulato mari molibus perfossisque montibus, in quorum specus fretum inmissum est. Ac ne tam longa quidem aetate, quae excidium eius secuta est, resurrexit. Alias urbes habuere Macedonum reges, quas nunc habent Parthi: huius uestigium non inueniretur, nisi Araxe amnis ostenderet. Haud procul moenibus fluxerat: inde urbem fuisse XX stadiis distantem credunt magis quam sciunt accolae. Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a comissabundo rege deletam esse. Itaque res in serium uersa est, et imperauerunt sibi ut crederent illo potissimum modo fuisse delendam. Ipsum, ut primum grauato ebrietate mentem quies reddidit, paenituisse constat et dixisse maiores poenas Graecis Persas daturos fuisse, si ipsum in solio regiaque Xerxis conspicere coacti essent. Postero die Lycio itineris, quo Persidem intrauerat, duci XXX talenta dono dedit. Hinc in regionem Mediae transiit? ubi supplementum nouorum e Cilicia militum occurrit; peditum erant V milia, equites M; utrisque Platon Atheniensis praeerat. His copiis auctus, Dareum persequi statuit.

VIII

Ille iam Ecbatana peruenerat. Caput Mediae urbs haec: nunc tenent Parthi, eaque aestiua agentibus sedes est. Adire deinde Bactra decreuerat, sed ueritus ne celeritate Alexandri occuparetur, consilium iterque mutauit. Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam nullum interuallum aduersus uelocitatem eius satis longum uidebatur. Itaque proelio magis quam fugae se praeparabat. XXX milia peditum sequebantur, in quibus Graecorum erant IIII milia, fidelitate erga regem ad ultimum inuicta. Funditorum quoque et sagittariorum manus IIII milia expleuerat; praeter hos III milia et CCC equites erant, maxime Parthienorum; Bessus praeerat, Bactrinae regionis praefectus. Cum hoc agmine paulum declinauit uia militari, iussis praecedere lixis inpedimentorumque custodibus. Consilio deinde aduocato: "Si cum ignauis", inquit, "et pluris qualemcumque uitam honesta morte aestimantibus fortuna iunxisset, tacerem potius quam frustra uerba consumerem. Sed maiore, quam uellem, documento et uirtutem uestram et fidem expertus, magis etiam coniti debeo ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare an uestri similes adhuc sitis. Ex tot milibus, quae sub imperio fuerunt meo, bis me uictum, bis fugientem persecuti estis. Fides uestra et constantia ut regem me esse credam facit. Proditores et transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto honore digni habentur, sed ut praemiis eorum uestri sollicitentur animi. Meam fortunam tamen quam uictoris maluistis sequi, dignissimi quibus, si ego non possim, dii pro me gratiam referant. Et, mehercule, referent. Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama, quae non in caelum uos debitis laudibus ferat. Itaque, etiam si consilium fugae, a qua multum abhorret animus, agitassem, uestra tamen uirtute fretus obuiam issem hosti. Quousque enim in regno exsulabo et per fines imperii mei fugiam externum et aduenam regem, cum liceat experto belli fortunam aut reparare quae amisi, aut honesta morte defungi? nisi forte satius est exspectare uictoris arbitrium et Mazaei et Mithrenis exemplo precarium accipere regnum nationis unius, ut iam malit ille gloriae suae quam irae obsequi. Nec di siuerint, ut hoc decus mei capitis aut demere mihi quisquam aut condonare possit! nec hoc imperium uiuus amittam, idemque erit regni mei qui spiritus finis. Si hic animus, si haec lex, nulli non parta libertas est. Nemo e uobis fastidium Macedonum, nemo uultum superbum ferre cogetur. Sua cuique dextera aut ultionem tot malorum pariet aut finem. Equidem quam uersabilis fortuna sit, documentum ipse sum, nec inmerito mitiores uices eius exspecto. Sed si iusta ac pia bella di auersantur, fortibus tamen uiris licebit honeste mori. Per ego uos decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos uiros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot nauium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor ut nobilitate uestra gentisque dignos spiritus capiatis, ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini quidquid deinde fors tulerit. Me certe in perpetuum aut uictoria egregia nobilitabit aut pugna."

IX

Haec dicente Dareo praesentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec aut consilium suppetebat aut uox, cum Artabazus, uetustissimus amicorum, quem hospitem fuisse Philippi supra diximus: "Nos uero", inquit, "pretiosissimam uestem induti armisque, quanto maximo cultu possumus, adornati regem in aciem sequemur, ea quidem mente ut uictoriam speremus, mortem non recusemus." Adsensu excepere ceteri hanc uocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea facinoris societate inita, regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et uincire decreuerant, ea mente ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege uiuo inirent gratiam uictoris, magni profecto cepisse Dareum aestimaturi, sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renouarent. Hoc parricidium cum diu uolutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans: "Scio me," inquit, "sententiam esse dicturum, prima specie haudquaquam auribus tuis gratam; sed medici quoque grauiores orbos asperis remediis curant et gubernator, ubi naufragium timet, iactura quidquid seruari potest redimit. Ego tamen, non ut damnum quidem facias, suadeo, sed ut te ac regnum tuum salubri ratione conserues. Dis aduersis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit: nouis initiis et ominibus opus est. Auspicium et imperium interim alii trade, qui tam diu rex appelletur donec Asia decebat hostis, uictor deinde regnum tibi reddat. Hoc autem breui futurum ratio promittit: Bactra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res nouandas uires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit. Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium uirorum est magis mortem contemnere quam odisse uitam. Saepe taedio laboris ad uilitatem sui conpelluntur ignaui; at nihil uirtus inexpertum omittit. Itaque ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire satis est. Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius Bessum regem temporis gratia statuamus; conpositis rebus iusto regi tibi fiduciarium restituet imperium". Haud mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam tam impiae uoci quantum nefas subesset latebat. Itaque: "Pessimum", inquit, "mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires!" strictoque acinace interfecturus eum uidebatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie, ceterum si perseueraret uincturi circumstetissent. Nabarzanes interim elapsus, mox et Bessus consecutus copias quibus praeerant a cetero exercitu secedere iubent, secretum inituri consilium. Artabazus conuenientem praesenti fortunae sententiam orsus mitigare Dareum temporum identidem admonens coepit: ferret aequo animo qualiumcumque, suorum tamen uel stultitiam uel errorem. Instare iam tum Alexandrum, grauem, etiamsi omnes praesto essent: quid futurum, si persecuti fugam ipsius alienentur a rege. Aegre paruit Artabazo et, quamquam mouere castra statuerat, turbatis tamen omnium animis eodem in loco substitit, sed attonitus maestitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit. Ergo in castris, quae nullius regebantur imperio, uarii animorum motus erant, nec in commune ut ante consulebatur. Dux Graecorum militum, Patron, arma capere suos iubet paratosque esse ad exsequendum imperium. Persae secesserant: Bessus cum Bactrianis erat temptabatque Persas abducere, Bactra et intactae regionis opulenta simulque quae manentibus instarent pericula ostentans. Persarum omnium eadem fere fuit uox, nefas esse deseri regem. Inter haec Artabazus omnibus imperatoriis fungebatur officiis: ille Persarum tabernacula circumire, hortari, monere nunc singulos nunc uniuersos non ante destitit, quam satis constaret imperata facturos. Idem aegre a Dareo inpetrauit ut cibum caperet animumque rebus aduerteret.

X

At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus exsequi statuunt regni cupiditate accensi: Dareo autem incolumi tantas opes sperare non poterant. Quippe in illis gentibus regum eximia maiestas est: ad nomen quoque Barbari conueniunt, et pristinae ueneratio fortunae sequitur aduersam. Inflabat inpios animos regio cui praeerant, armis uirisque et spatio locorum nulli earum gentium secunda: tertiam partem Asiae tenet, multitudo iuniorum exercitus, quos amiserat Dareus, aequabat. Itaque non illum modo, sed etiam Alexandrum spernebant, inde uires imperii repetituri, si regni iis potiri contigisset. Diu omnibus cogitatis placuit per milites Bactrianos ad omne obsequium destinatos regem conprehendere, mittique nuntium ad Alexandrum, qui indicaret uiuum adseruari eum: si, id quod timebant, proditionem aspernatus esset, occisuri Dareum et Bactra cum suarum gentium manu petituri. Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat, tot Persarum milibus laturis opem regi; Graecorum quoque fides timebatur. Itaque, quod ui non poterant, fraude adsequi temptant: paenitentiam secessionis simulare decreuerant et excusare apud regem consternationem suam. Interim? qui Persas sollicitarent, mittuntur. Hinc spe, hinc metu militares animos uersant: ruinae rerum subdere illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra pateant, exceptura eos bonis et opulentia, animis quam concipere non possint. Haec agitantibus Artabazus superuenit siue regis iussu siue sua sponte, adfirmans mitigatum esse Dareum et eundem illis amicitiae gradum patere apud regem. Illi lacrimantes nunc purgare se, nunc Artabazum orare ut causam ipsorum tueretur precesque perferret. Sic peracta nocte sub lucis exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus in uestibulo praetorii aderant, titulum sollemnis officii occulto sceleri praeferentes. Dareus signo ad eundum dato currum pristino more conscendit. Nabarzanes ceterique parricidae procumbentes humi, quem paulo post in uinculis habituri erant, sustinuere uenerari; lacrimas etiam paenitentiae indices profuderunt: adeo humanis ingeniis parata simulatio est! Preces deinde suppliciter admotae Dareum natura simplicem et mitem non credere modo, quae adfirmabant, sed flere etiam coegerunt. Ac ne tum quidem cogitati sceleris paenituit, cum intuerentur, qualem et regem et uirum fallerent. Ille quidem securus periculi, quod instabat, Alexandri manus, quas solas timebat, effugere properabat.

XI

Patron autem, Graecorum dux, praecipit suis ut arma, quae in sarcinis antea ferebantur, induerent, ad omne imperium suum parati et intenti. Ipse currum regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum, quippe Bessi facinus praesenserat; sed Bessus id ipsum metuens, custos uerius quam comes, a curru non recedebat. Diu ergo Patron cunctatus ac saepius sermone reuocatus, inter fidem timoremque haesitans, regem intuebatur. Qui, ut tandem aduertit oculos, Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem percontari iubet numquid ipsi uelit dicere. Patron se uero, sed remotis arbitris loqui uelle cum eo respondit, iussusque propius accedere sine interprete, - nam haud rudis Graecae linguae Dareus erat, - "Rex", inquit, "ex L milibus Graecorum supersumus pauci, omnes fortunae tuae comites, et in hoc tuo statu idem, qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro patria et domesticis rebus petituri. Secundae aduersaeque res tuae copulauere nos tecum. Per hanc fidem inuictam oro et obtestor, in nostris castris tibi tabernaculum statue, nos corporis tui custodes esse patiaris. Omisimus Graeciam, nulla Bactra sunt nobis, spes omnis in te: utinam et ceteris esset! Plura dici non attinet. Custodiam corporis tui externus et alienigena non deposcerem, si crederem alium posse praestare." Bessus quamquam erat Graeci sermonis ignarus, tamen stimulante conscientia indicium profecto Patronem detulisse credebat: et interpretes celato sermone Graeci exempta dubitatio est. Dareus autem, quantum ex uoltu concipi poterat, haud sane territus percontari Patrona causam consilii quod adferret coepit. Ille, non ultra differendum ratus: "Bessus", inquit, "et Nabarzanes insidiantur tibi; in ultimo discrimine et fortunae tuae et uitae hic dies aut parricidis aut tibi futurus ultimus." Et Patron quidem egregiam conseruati regis gloriam tulerat. Eludant uidelicet, quibus forte temere humana negotia uolui agique persuasum est, nec serie nexuque causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere. Dareus certe respondit, quamquam sibi Graecorum militum fides nota sit, numquam tamen a popularibus suis recessurum; difficilius sibi esse damnare, quam decipi: quidquid fors tulisset, inter suos perpeti malle quam transfugam fieri; sero se perire, si saluum esse milites sui nollent. Patron desperata regis salute ad eos quibus praeerat reddit, omnia pro fide experiri paratus.

XII

At Bessus occidendi protinus regis impetum ceperat: sed ueritus, ne gratiam Alexandri, nisi uiuum eum tradidisset, inire non posset, dilato in proximam noctem sceleris consilio agere gratias incipit, quod perfidi hominis insidias iam Alexandri opes spectantis prudenter cauteque uitasset: donum eum hosti laturum fuisse regis caput. Nec mirari hominem mercede conductum omnia habere uenalia: sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri. Arguenti deinde se deosque patrios testes fidei suae inuocanti Dareus uultu adsentiebatur, haud dubius quin uera deferrentur a Graecis; sed eo rerum uentum erat, ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi. XXX milia erant, quorum inclinata in scelus leuitas timebatur, IIII milia Patron habebat. Quibus si credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio excusationem uidebat offerri; itaque praeoptabat inmerito quam iure uiolari. Besso tamen insidiarum consilium purganti respondit Alexandri sibi non minus iustitiam quam uirtutem esse perspectam: falli eos, qui proditionis ab eo praemium exspectent; uiolatae fidei neminem acriorem fore uindicem ultoremque. Iamque nox adpetebat, cum Persae more solito armis positis ad necessaria ex proximo uico ferenda discurrunt. At Bactriani, ut imperatum a Besso erat, armati stabant. Inter haec Dareus Artabazum acciri iubet, expositisque quae Patron detulerat haud dubitare Artabazus quin transeundum esset in castra Graecorum: Persas quoque periculo uulgato secuturos. Destinatus sorti suae et iam nullius salubris consilii patiens unicam in illa fortuna opem Artabazum, ultimum illum uisurus, amplectitur, perfususque mutuis lacrimis inhaerentem sibi auelli iubet: capite deinde uelato, ne inter gemitus digredientem uelut a rogo intueretur, in humum pronum corpus abiecit. Tum uero custodiae eius adueti, quos regis salutem uel periculis uitae tueri oportebat, dilapsi sunt, tot armatis, quos iam aduentare credebant, haud rati se futuros pares. Ingens ergo in tabernaculo solitudo erat paucis spadonibus, quia quo discederent non habebant, circumstantibus regem. At ille remotis arbitris diu aliud atque aliud consilium animo uolutabat. Iamque solitudinem, quam paulo ante pro solacio petiuerat, perosus Bubacen uocari iubet. Quem intuens: "Ite", inquit, "consulite uobis ad ultimum regi uestro, ut decebat, fide exhibita; ego hic legem fati mei exspecto. Forsitan mireris, quod uitam non finiam: alieno scelere, quam meo mori malo." Post hanc uocem spado gemitu non tabernaculum modo sed etiam castra conpleuit. Inrupere deinde alii, laceratisque uestibus lugubri et barbaro ululatu regem deplorare coeperunt. Persae ad illos clamore perlato attoniti metu nec arma capere, ne in Bactrianos inciderent, nec quiescere audebant, ne inpie deserere regem uiderentur. Varius ac dissonus clamor, sine duce ac sine imperio totis castris referebatur. Besso et Nabarzani nuntiauerant sui regem a semetipso interemptum esse: planctus eos deceperat; itaque citatis equis aduolant, sequentibus quos ad ministerium sceleris delegerant; et, cum tabernaculum intrassent, quia regem uiuere spadones indicabant, conprehendi uincirique iusserunt. Rex curru paulo ante uectus et deorum auspiciis ac suis honoribus cultus nulla externa ope admota captiuus seruorum suorum in sordidum uehiculum pellibus undique contectus inponitur. Pecunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, onustique praeda per scelus ultimum parta fugam intendunt. Artabazus cum his qui imperio parebant Graecisque militibus Parthienen petebat, omnia tutiora parricidarum contuitu ratus. Persae promissis Bessi onerati, maxime quia nemo alius erat quem sequerentur, coniunxere se Bactrianis, agmen eorum tertio adsecuti die. Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum uinciunt, noua ludibria subinde excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis pellibus uehiculum intexerant; ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in agmine monstrari posset. Custodes procul sequebantur.

XIII

Alexander, audito Darium mouisse ab Ecbatanis, omisso itinere quod patebat in Mediam fugientem insequi pergit strenue. Tabas, - oppidum est in Paraetacene ultima, - peruenit: ibi transfugae nuntiant praecipitem fuga Bactra petere Dareum. Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio; non equidem uinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut uinculorum adfirmabat. Rex, ducibus conuocatis: "Maximum", inquit, "opus, sed labor breuissimus superest. Dareus haud procul, destitutus a suis aut oppressus. In illo corpore posita est nostra uictoria, et tanta res celeritatis est praemium." Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit, ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante. Itaque D stadia processit, peruentumque erat in uicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat. Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta cognoscit. Sed fatigatis necessaria quies erat; itaque delectis equitum VI milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi grauiora arma portabant, ceterum equis uehebantur; cum res locusque posceret, pedestris acies erant. Haec agentem Alexandrum adeunt Orsilos et Mithracenes: Bessi parricidium exosi transfugerant, nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos breuius iter monstraturos. Gratus regi aduentus transfugarum fuit. Itaque prima uespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam uiam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut primi coniungi ultimis possent. CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor; is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius quam CC stadia abesse, exercitum, utpote qui non caueret, incompositum inordinatumque procedere; Hyrcaniam uideri petituros; si festinaret sequi palantes superuenturum; Dareum adhuc uiuere. Strenuo alioquin cupiditatem consequendi transfuga iniecerat. Itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt. Iamque fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed prospectum ademerat pulueris nubes. Paulisper ergo inhibuit cursum, donec consideret puluis. Iamque conspecti a Barbaris erant et abeuntium agmen conspexerant nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset ad proelium, quantum ad parricidium fuerat. Namque et numero Barbari praestabant et robore: ad hoc refecti cum fatigatis certamen inituri erant. Sed nomen Alexandri et fama, maximum in bello utique momentum, pauidos in fugam auertit. Bessus uero et ceteri facinoris eius participes uehiculum Darei adsecuti coeperunt hortari eum conscenderet equum et se hosti fuga eriperet. Ille deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se parricidas uelle comitari. Tum uero ira quoque accensi tela coiciunt in regem multisque confossum uulneribus relinquunt. Iumenta quoque, ne longius prosequi possent, conuulnerant duobus seuis qui regem comitabantur occisis. Hoc edito facinore, ut uestigia fugae spargerent, Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant. Barbari ducibus destituti qua quemque aut spes ducebat aut pauor dissipabantur; D tantum equites congregauerant se, incerti adhuc resistere melius esset an fugere. Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte ad inhibendam fugam emittit; ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur, iubente rege ut caedibus abstineretur. Nemo captiuorum erat, qui monstrare Darei uehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum uestigium fugae regis exstabat. Festinantem Alexandrum uix III milia equitum persecuta sunt, at in eos, qui lentius sequebantur, incidebant uniuersa fugientium agmina. Vix credibile dictu, plures captiui quam qui caperent erant: adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent. Interim iumenta quae Dareum uehebant, nullo regente decesserant militari uia et errore delata per quattuor stadia in quadam ualle constiterant, aestu simulque uulneribus fatigata. Haud procul erat fons, ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit; ac, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit. Miratusque confossas potius quam abacta esse, semiuiui hominis ...