M. TVLLII CICERONIS - IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA XIII

I

A principio huius belli, patres conscripti, quod cum impiis ciuibus consceleratisque suscepimus, timui ne condicio insidiosa pacis libertatis recuperandae studia restingueret. Dulce enim etiam nomen est pacis, res uero ipsa cum iucunda tum salutaris. Nam nec priuatos focos nec publicas leges uidetur nec libertatis iura cara habere quem discordiae, quem caedes ciuium, quem bellum ciuile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto. Itaque siue Sulla siue Marius siue uterque siue Octauius siue Cinna siue iterum Sulla siue alter Marius et Carbo siue qui alius ciuile bellum optauit, eum detestabilem ciuem rei publicae natum iudico. Nam quid ego de proximo dicam cuius acta defendimus, auctorem ipsum iure caesum fatemur? Nihil igitur hoc ciue, nihil hoc homine taetrius, si aut ciuis aut homo habendus est, qui ciuile bellum concupiscit. Sed hoc primum uidendum est, patres conscripti, cum omnibusne pax esse possit an sit aliquod bellum inexpiabile, in quo pactio pacis lex sit seruitutis. Pacem cum Scipione Sulla siue faciebat siue simulabat, non erat desperandum, si conuenisset, fore aliquem tolerabilem statum ciuitatis. Cinna si concordiam cum Octauio confirmare uoluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuisset. Proximo bello si aliquid de summa grauitate Pompeius, multum de cupiditate Caesar remisisset, et pacem stabilem et aliquam rem publicam nobis habere licuisset.

II

Hoc uero quid est? Antoniis pax potest esse? cum Censorino, Ventidio, Trebellio, Bestia, Nucula, Munatio, Lentone, Saxa? Exempli causa paucos nominaui: genus infinitum immanitatemque ipsi cernitis reliquorum. Addite illa naufragia Caesaris amicorum, Barbas Cassios, Barbatios, Polliones; addite Antoni conlusores et sodalis, Eutrapelum, Melam, Pontium, Caelium, Crassicium, Tironem, Mustelam, Petusium: comitatum relinquo, duces nomino. Huc accedunt Alaudae ceterique ueterani, seminarium iudicum decuriae tertiae, qui suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris deuoratis, fortunas nostras concupiuerunt. O fidam dexteram Antoni qua ille plurimos ciuis trucidauit, o ratum religiosumque foedus quod cum Antoniis fecerimus! Hoc si Marcus uiolare conabitur, Luci eum sanctitas a scelere reuocabit. Illis si in hac urbe fuerit, ipsi urbi locus non erit. Ora uobis eorum ponite ante oculos et maxime Antoniorum; incessum, aspectum, uoltum, spiritum, latera tegentis alios, alios praegredientis amicos. Quem uini anhelitum, quas contumelias fore censetis minasque uerborum! Nisi forte eos pax ipsa leniet maximeque, cum in hunc ordinem uenerint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quemque nostrum.

III

Non recordamini, per deos immortalis! quas in eos sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis; leges refixistis; per uim et contra auspicia latas decreuistis; totius Italiae dilectus excitauistis; conlegam et scelerum socium omnium hostem iudicauistis. Cum hoc quae pax potest esse? Hostis si esset externus, id ipsum uix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non uideres. Hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus? At incertus exitus belli. Est omnino fortium uirorum, quales uos esse debetis, uirtutem praestare - tantum enim possunt - fortunae culpam non extimescere. Sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum uerum etiam sapientia postulatur - quamquam uix uidentur haec posse seiungi, seiungamus tamen - fortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, uocat ad periculum: quid sapientia? Cautioribus utitur consiliis, in posterum prouidet, est omni ratione tectior. Quid igitur censet? parendum est enim atque id optimum iudicandum quod sit sapientissime constitutum. Si hoc praecipit ne quid uita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: "Etiamne, si erit, cum id fecero, seruiendum?" Si adnuerit, ne ego sapientiam istam, quamuis sit erudita, non audiam. Sin responderit: "Tu uero ita uitam corpusque seruato, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora ducas itaque his uti uelis, si libera re publica possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae," tum sapientiae uocem audire uidear eique uti deo paream. Itaque si receptis illis esse possumus liberi, uincamus odium pacemque patiamur; sin otium incolumibus eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. Aut enim interfectis illis fruemur uictrice re publica aut oppressi - quod omen auertat Iuppiter! - si non spiritu, at uirtutis laude uiuemus.

IV

At enim nos M. Lepidus, imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo ciuili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. Nullius apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M. Lepidi uel propter ipsius uirtutem uel propter familiae dignitatem. Accedunt eodem multa priuata magna eius in me merita, mea quaedam officia in illum. Maximum uero eius beneficium numero quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi uita mea semper fuit carior. Nam cum Magnum Pompeium, clarissimum adulescentem, praestantissimi uiri filium, auctoritate adduxit ad pacem remque publicam sine armis maximo ciuilis belli periculo liberauit, tum me eius beneficio plus quam pro uirili parte obligatum puto. Itaque et honores ei decreui quos potui amplissimos, in quibus mihi uos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum tenet. Summa nobilitas est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris maiorumque monumenta; probatissima uxor, optatissimi liberi, res familiaris cum ampla tum casta a cruore ciuili. Nemo ab eo ciuis uiolatus, multi eius beneficio et misericordia liberati. Talis igitur uir et ciuis opinione labi potest, uoluntate a re publica dissidere nullo pacto potest. Pacem uolt M. Lepidus. Praeclare, si talem potest efficere qualem nuper effecit, qua pace Cn. Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu complexuque recipiet, neque solum illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit. Haec causa fuit cur decerneretis statuam in rostris cum inscriptione praeclara, cur absenti triumphum. Quamquam enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat tamen ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio, qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio bellum ciuile confecerat, cum primum licuit, honores in eum maximos contulistis.

V

Existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit ciuem, talis futuros in re publica Antonios? In altero pudor, grauitas, moderatio, integritas; in illis - et cum hos compello, praetereo animo ex grege latrocini neminem - libidines, scelera, ad omne facinus immanis audacia. Deinde uos obsecro, patres conscripti, quis hoc uestrum non uidet quod Fortuna ipsa quae dicitur caeca uidit? Saluis enim actis Caesaris quae concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris quam emit Antonius redimet; redimet, inquam, Cn. Pompei domum filius. O rem acerbam! Sed haec satis diu multumque defleta sunt. Decreuistis tantam pecuniam Pompeio quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione inimicus uictor redegisset. Sed hanc mihi dispensationem pro paterna necessitudine et coniunctione deposco: redimet hortos, aedis, urbana quaedam quae possidet Antonius. Nam argentum, uestem, supellectilem, uinum amittet aequo animo, quae ille helluo dissipauit. Albanum, Formianum a Dolabella recuperabit; etiam ab Antonio Tusculanum; eique qui nunc Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depellantur. Sunt alii plures fortasse, sed mea memoria dilabuntur. Ego etiam eos dico qui hostium numero non sunt Pompeianas possessiones quanti emerint filio reddituros. Satis inconsiderati fuit, ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere; retinere uero quis poterit clarissimo domino restituto? An is non reddet qui domini patrimonium circumplexus quasi thesaurum draco, Pompei seruus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupauit? Atque illud septiens miliens quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur ut uideatur a uobis Cn. Pompei filius in patrimonio suo conlocatus. Haec senatus; reliqua populus Romanus in ea familia quam uidit amplissimam persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quem ego eum, ut quod a patre accepi filio reddam, mea nominatione cooptabo. Vtrum igitur augurem Iuppiter Optimus Maximus cuius interpretes internuntiique constituti sumus, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an Antonium? Mihi quidem numine deorum immortalium uidetur hoc fortuna uoluisse ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare.

VI

Ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereundum puto quod clarissimi uiri legati, L. Paulus, Q. Thermus, C. Fannius, quorum habetis cognitam uoluntatem in rem publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se Pompei conueniendi causa diuertisse Massiliam eumque cognouisse paratissimo animo ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni uereretur ne ueteranorum animos offenderet. Est uero eius patris filius qui sapienter faciebat non minus multa quam fortiter. Itaque intellegitis et animum ei praesto fuisse nec consilium defuisse. Atque etiam hoc M. Lepido prouidendum est ne quid adrogantius quam eius mores ferunt facere uideatur. Si enim nos exercitu terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani atque uniuersae rei publicae esse, non suum. At uti potest pro suo. Quid tum? omniane bonis uiris quae facere possunt facienda sunt, etiamne si turpia, si perniciosa erunt, si facere omnino non licebit? Quid autem turpius aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum, contra ciuis, contra patriam exercitum ducere? quid uero magis uituperandum quam id facere quod non liceat? Licet autem nemini contra patriam ducere exercitum; si quidem licere id dicimus quod legibus, quod more maiorum institutisque conceditur. Neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. Tibi enim exercitum, Lepide, tam quam maioribus tuis patria pro se dedit. Hoc tu arcebis hostem, finis imperi propagabis: senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te forte traduxerit.

VII

Haec si cogitas, es M. Lepidus, pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos; sin hominibus tantum licere iudicas quantum possunt, uide ne alienis exemplis eisque recentibus uti quam et antiquis et domesticis malle uideare. Quod si auctoritatem interponis sine armis, magis equidem laudo, sed uide ne hoc ipsum non sit necesse. Quamquam enim est tanta in te auctoritas quanta debet in homine nobilissimo, tamen senatus se ipse non contemnit, nec uero fuit umquam grauior, constantior, fortior. Incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor exstingui; odimus, irati pugnamus, extorqueri manibus arma non possunt; receptui signum aut reuocationem a bello audire non possumus; speramus optima, pati uel difficillima malumus quam seruire. Caesar confecit inuictum exercitum; duo fortissimi consules adsunt cum copiis; L. Planci, consulis designati, uaria et magna auxilia non desunt; in D. Bruti salute certatur; unus furiosus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penatis, contra aras et focos, contra quattuor consules gerit bellum. Huic cedamus, huius condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus?

VIII

At periculum est ne opprimamur. Non metuo ne is qui suis amplissimis fortunis nisi nobis saluis frui non potest prodat salutem suam. Bonos ciuis primum natura efficit, adiuuat deinde fortuna. Omnibus enim bonis expedit saluam esse rem publicam. Sed in eis qui fortunati sunt magis id apparet. Quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? Vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus; uidit quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponens Antonius seruum se illius quam conlegam esse malebat. Qui si reliquis flagitiis et sceleribus abstinere potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. Nam si ipse seruire poterat, nobis dominum cur imponebat? et si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? Itaque illo interfecto qualem in nos eum esse uoluit, talis ipse in ceteros exstitit. Qua enim in barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare dominante ueniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto. Hoc archipirata - quid enim dicam tyranno? - haec subsellia ab Ituraeis occupabantur. Prorupit subito Brundisium ut inde agmine quadrato ad urbem accederet; lautissimum oppidum nunc municipum honestissimorum, quondam colonorum, Suessam fortissimorum militum sanguine impleuit; Brundisi in sinu non modo auarissimae, sed etiam crudelissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones trucidauit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi cuiusque rapiebat! Quo tempore di ipsi immortales praesidium improuisum nec opinantibus nobis obtulerunt.

IX

Caesaris enim incredibilis ac diuina uirtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardauit: quem tamen ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quaecumque falso diceret in sanctissimum adulescentem, ea uere recidere in memoriam pueritiae suae. Ingressus urbem est quo comitatu uel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, diuisurum se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delata quam scripta sunt. Rediit ad milites; ibi pestifera illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capitolium; parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repente - nam Martiam legionem Albae consedisse sciebat - adfertur ei de quarta nuntius. Quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare: egressus est non uiis, sed tramitibus paludatus. Ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum ueteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat, eique in Galliam penetranti D. se Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti tamquam frenos furoris iniecit. Quam cum operibus munitionibusque saepsisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me - testor et uos et populum Romanum et omnis deos qui huic urbi praesident - inuito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum et gladiatorum ducem. Quis tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? Non audiuit, non respondit; neque eos solum praesentis sed multo magis nos a quibus illi erant missi spreuit et pro nihilo putauit. Postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? Circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem, consulem designatum; agros diuexat ciuium optimorum; hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur.

X

Cum hoc, M. Lepide, pax esse quae potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari uidetur posse res publica. Quod si quis adhuc dubitare potuit quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua posset esse, desinet profecto dubitare his cognitis litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. Eas dum recito dumque de singulis sententiis breuiter disputo" uelim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. "Antonius Hirtio et Caesari." Neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore Caesarem. Satis hoc quidem scite: deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. "Cognita morte C. Treboni non plus gauisus sum quam dolui." Videte quid se gauisum, quid doluisse dicat: facilius de pace deliberabitis. "Dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi uiri et apparuisse numen deorum intra finem anni uertentis aut iam soluto supplicio parricidi aut impendente laetandum est." O Spartace! quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis uidetur fuisse Catilina? laetandum esse ausus es scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit? Age, hoc laetaris: uideamus quid moleste feras. "A senatu iudicatum hostem populi Romani Dolabellam eo quod sicarium occiderit, et uideri cariorem rei publicae filium scurrae quam C. Caesarem, patriae parentem, ingemiscendum est." Quid ingemiscis? Hostem Dolabellam? quid? te non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudicatum? Quid est autem, scelerate, quod gemas hostem Dolabellam iudicatum a senatu? Quem tu ordinem omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi proponis ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes omnes summum ordinem subsequantur. At scurrae filium appellat. Quasi uero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus, Treboni pater. Is autem humilitatem despicere audet cuiusquam qui ex Fadia sustulerit liberos?

XI

"Acerbissimum uero est te, A. Hirti, ornatum beneficiis Caesaris et talem ab eo relictum qualem ipse miraris. " Equidem negare non possum a Caesare Hirtium ornatum, sed illa ornamenta in uirtute et in industria posita lucent. Tu uero qui te ab eodem Caesare ornatum negare non potes, quid esses, si tibi ille non tam multa tribuisset? ecquo te tua uirtus prouexisset, ecquo genus? In lustris, popinis, alea, uino tempus aetatis omne consumpsisses, ut faciebas, cum in gremiis mimarum mentum mentemque deponeres. "Et te, o puer." Puerum appellat quem non modo uirum sed etiam fortissimum uirum sensit et sentiet. Est istuc quidem nomen aetatis, sed ab eo minime usurpandum qui suam amentiam puero praebet ad gloriam. "Qui omnia nomini debes." Debet uero soluitque praeclare. Si enim ille patriae parens, ut tu appellas - ego quid sentiam uidero - cur non hic parens uerior a quo certe uitam habemus e tuis facinerosissimis manibus ereptam? "id agere ut iure deminutus sit Dolabella?" Turpem uero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris amentiam! "et ut uenefica haec liberetur obsidione?" Veneficam audes appellare eum uirum qui tuis ueneficiis remedia inuenit? quem ita obsides, noue Hannibal aut si quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare. Recesseris: undique omnes insequentur; manseris: haerebis. Nimirum recte ueneficam appellas a quo tibi praesentem pestem uides comparatam. "Vt quam potentissimus sit Cassius atque Brutus!" Putes Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios. Cur autem nolint potentis esse non modo optimos et nobilissimos uiros sed secum etiam in rei publicae defensione coniunctos? "Nimirum eodem modo haec aspicitis ut priora." Quae tandem? "Castra Pompei senatum appellatis."

XII

An uero tua castra potius senatum appellaremus? in quibus tu es uidelicet consularis cuius totus consulatus est ex omni monumentorum memoria euolsus; duo praetores sine causa diffisi se aliquid habituros - nos enim Caesaris beneficia defendimus - praetorii Philadelphus Annius et innocens Gallius; aedilicii, corycus laterum et uocis meae Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum Trebellius, et homo dirutus aere Q. Caelius, columenque amicorum Antoni Cotyla Varius, quem Antonius deliciarum causa loris in conuiuio caedi iubebat a seruis publicis; VIIuirales Lento, Nucula; tum deliciae atque amores populi Romani L. Antonius; tribuni primum duo designati, Tullus Hostilius qui suo iure in porta nomen inscripsit qua, cum prodere imperatorem suum non potuisset, reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui fortis, ut aiunt, latro; quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri balneatorem. Sequuntur alii tribunicii, T. Plancus in primis: qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. Quo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, unde excesserat legibus. Sed hoc ei commune cum pluribus sui similibus. Illud tamen non uerum in hoc Planco quod prouerbi loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. Fracta sunt et uiuit. Hoc tamen, ut alia multa, Aquilae referatur acceptum.

XIII

Est etiam ibi Decius, ab illis, ut opinor, Muribus Deciis; itaque Caesaris munera arrosit: Deciorum quidem multo interuallo per hunc praeclarum uirum memoria renouata est. Saxam uero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum plebis uideremus quem ciuem numquam uideramus? Est quidem alter Saserna: sed omnes tamen tantam habent similitudinem inter se ut in eorum praenominibus errem. Nec uero Extitius, Philadelphi frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, inuidisse uidear Antonio. Est etiam Asinius quidam senator uoluntarius, lectus ipse a se. Apertam curiam uidit post Caesaris mortem: mutauit calceos; pater conscriptus repente factus est. Non noui Sex. Albesium, sed tamen neminem tam maledicum offendi qui illum negaret dignum Antoni senatu. Arbitror me aliquos praeterisse; de eis tamen qui occurrebant tacere non potui. Hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares: qui si omnes uiuerent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset audacia. Sed quantum praesidi fuerit in ceteris, hinc intellegi potest quod ego unus relictus ex multis contudi et fregi adiuuantibus uobis exsultantis praedonis audaciam.

XIV

Quod si non fortuna nobis modo eripuisset Ser. Sulpicium eiusque conlegam ante, M. Marcellum - quos ciuis, quos uiros! - si duo consules, amicissimos patriae, simul ex Italia eiectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum, ciuem cum in ceteris rebus tum in salute mea singularem, si M. Bibulum cuius est in rem publicam semper merito laudata constantia, si L. Domitium, praestantissimum ciuem, si Appium Claudium, pari nobilitate et uoluntate praeditum, si P. Scipionem, clarissimum uirum maiorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset, certe eis consularibus non esset Pompeianus despiciendus senatus. Vtrum igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium an sectorem Cn. Pompei uiuere Antonium? Qui uero praetorii! quorum princeps M. Cato idemque omnium gentium uirtute princeps. Quid reliquos clarissimos uiros commemorem? Nostis omnis. Magis uereor ne longum me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo putetis. Qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! Quid multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit ut magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non uenerunt.

XV

Nunc reliqua attendite. "Victum Ciceronem ducem habuistis." Eo libentius "ducem" audio quod certe ille dicit inuitus; nam de uicto nihil laboro. Fatum enim meum est sine re publica nec uinci posse nec uincere. "Macedoniam munitis exercitibus." Et quidem fratri tuo qui a uobis nihil degenerat extorsimus. "Africam commisistis Varo bis capto." Hic cum Gaio fratre putat se litigare. "In Syriam Cassium misistis." Non igitur sentis huic causae orbem terrae patere, te extra munitiones tuas uestigium ubi imprimas non habere? "Cascam tribunatum gerere passi estis." Quid ergo? ut Marullum, ut Caesetium a re publica remoueremus eum per quem ut neque idem hoc posthac neque multa eius modi accidere possent consecuti sumus? "Vectigalia Iuliana Lupercis ademistis." Lupercorum mentionem facere audet? neque illius diei memoriam perhorrescit quo ausus est obrutus uino, unguentis oblitus, nudus gementem populum Romanum ad seruitutem cohortari? "Veteranorum colonias, deductas lege senatus consulto sustulistis." Nos sustulimus an contra lege comitiis centuriatis lata sanximus? Vide ne tu ueteranos, etiam eos qui erant perditi, perdideris in eumque locum deduxeris ex quo ipsi iam sentiunt se numquam exituros. "Massiliensibus iure belli adempta reddituros uos pollicemini." Nihil disputo de iure belli - magis facilis disputatio est quam necessaria - illud tamen animaduertite, patres conscripti, quam sit huic rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam ciuitatem oderit quam scit huic rei publicae semper fuisse amicissimam.

XVI

"Neminem Pompeianum qui uiuat teneri lege Hirtia dictitatis." Quis, quaeso, iam legis Hirtiae mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos de quibus lata est paenitere. Omnino mea quidem sententia legem illam appellare fas non est; et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare. "Apuleiana pecunia Brutum subornastis." Quid? si omnibus suis copiis excellentem uirum res publica armasset, quem tandem bonum paeniteret? Nec enim sine pecunia exercitum alere nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset. "Securi percussos Petraeum et Menedemum, ciuitate donatos et hospites Caesaris, laudastis." Non laudauimus quod ne audiuimus quidem. Valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. "Theopompum, nudum, ui expulsum a Trebonio, confugere Alexandream neglexistis." Magnum crimen senatus! De Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, uiuat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? "Ser. Galbam eodem pugione succinctum in castris uidetis." Nihil tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissimo ciui: coram aderit; praesens et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. "Milites aut meos aut ueteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis." Scilicet uerba dedimus, decepimus: ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant ueterani quid ageretur; non illi senatus auctoritatem, non libertatem populi sequebantur: Caesaris mortem ulcisci uolebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te uidelicet saluum, beatum, florentem esse cupiebant.

XVII

O miser cum re, tum hoc ipso quod non sentis quam miser sis! Sed maximum crimen audite. "Denique quid non aut probastis aut fecistis quod faciat, si reuiuiscat" - Quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum - "Cn. Pompeius ipse?" O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitati sumus! "aut filius eius, si modo possit." Poterit, mihi crede: nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. "Postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuuero." Alii istuc negant: ego uero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic ciuitati futuram puto. "Quid? hoc placetne ueteranis istis? quibus adhuc omnia integra sunt." Nihil uidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio consensuque oderint. "Quos iam uos adsentationibus et uenenatis muneribus uenistis deprauaturi." An corrupti sunt quibus persuasum sit foedissimum hostem iustissimo bello persequi? "At militibus inclusis opem fertis. Nihil moror eos saluos esse et ire quo libet, si tantum modo patiuntur perire eum qui meruit." Quam benigne! denique usi liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt: per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam conlegae parentasset. "Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. Difficile est credere, eosque qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putare aliquid moderate aut humane esse facturos. Vix etiam ueri simile est, qui iudicauerint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus." Parumne uidetur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? Nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? Ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem Dolabellam iudicauerint ob rectissimum facinus - ita enim uidetur Antonio - sibi parcere idem sentienti.

XVIII

Quid huic facias qui hoc litteris memoriaeque mandarit, ita sibi conuenisse cum Dolabella ut ille Trebonium et, si posset, etiam Brutum, Cassium, discruciatos necaret, eadem ipse inhiberet supplicia nobis? O conseruandus ciuis cum tam pio iustoque foedere! Is etiam queritur condiciones suas repudiatas, aequas quidem et uerecundas, ut haberet Galliam ultimam, aptissimam ad bellum renouandum instruendumque prouinciam; ut Alaudae in tertia decuria iudicarent, id est ut perfugium scelerum esset quam turpissimis rei publicae sordibus; ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet consulatus uestigium. Cauebat etiam L. Antonio, qui fuerat aequissimus agri priuati et publici decempedator, Nucula et Lentone conlega. "Quam ob rem uos potius animaduertite utrum sit elegantius et partibus utilius Treboni mortem persequi an Caesaris, et utrum sit aequius concurrere nos quo facilius reuiuiscat Pompeianorum causa totiens iugulata, an consentire ne ludibrio simus inimicis." Si esset iugulata, numquam exsurgeret: quod tibi tuisque contingat. "Vtrum" inquit "elegantius." Atqui hoc bello de elegantia quaeritur! "et partibus utilius." Partes, furiose, dicuntur in foro, in curia. Bellum contra patriam nefarium suscepisti; oppugnas Mutinam, circumsedes consulem designatum; bellum contra te duo consules gerunt cumque eis pro praetore Caesar; cuncta contra te Italia armata est. Istas tu partis potius quam a populo Romano defectionem uocas? Potiusne Treboni mortem quam Caesaris persequimur. Treboni satis persecuti sumus hoste iudicato Dolabella; Caesaris mors facillime defenditur obliuione et silentio. Sed uidete quid moliatur. Cum mortem Caesaris ulciscendam putat, mortem proponit non eis solum qui illam rem gesserunt sed eis etiam si qui non moleste tulerunt.

XIX

"Quibus, utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna uitauit, ne uideret unius corporis duas acies lanista Cicerone dimicantis: qui usque eo felix est ut isdem ornamentis deceperit uos quibus deceptum Caesarem gloriatus est." Pergit in me maledicta dicere, quasi uero ei pulcherrime priora processerint: quem ego inustum uerissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiternae. Ego lanista? Et quidem non insipiens: deteriores enim iugulari cupio, meliores uincere. "Vtri ceciderint," scribit "lucro nobis futurum." O praeclarum lucrum, cum te uictore - quod di omen auertant! - beata mors eorum futura sit qui e uita excesserint sine tormentis. A me "deceptos" ait "isdem ornamentis" Hirtium et Caesarem. Quod, quaeso, adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. Deceptum autem patrem a me dicere audes? Tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminium cur reliquisti? Sed iam uidete magni et clari uiri admirabilem grauitatem atque constantiam: "Mihi quidem constat nec meam contumeliam nec meorum ferre, nec deserere partis quas Pompeius odiuit nec ueteranos sedibus suis moueri pati nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem quam dedi Dolabellae." Omitto alia: fidem Dolabellae, sanctissimi uiri, deserere homo pius non potest. Quam fidem! an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae partitionis, uastandarum diripiendarumque prouinciarum? Nam quid erat aliud quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide sanciretur? "nec Lepidi societatem uiolare, piissimi hominis." Tibi cum Lepido societas aut cum ullo, non dicam bono ciui, sicut ille est, sed homine sano? Id agis ut Lepidum aut impium aut insanum existimari uelis. Nihil agis - quamquam adfirmare de altero difficile est - de Lepido praesertim, quem ego metuam numquam; bene sperabo, dum licebit. Reuocare te a furore Lepidus uoluit, non adiutor esse dementiae. Tu porro ne pios quidem, sed piissimos quaeris et, quod uerbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam diuinam pietatem nouum inducis. "nec Plancum prodere participem consiliorum." Plancum participem? cuius memorabilis ac diuina uirtus lucem adfert rei publicae - nisi forte eum subsidio tibi uenire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu peditatuque Gallorum - quique, nisi ante eius aduentum rei publicae poenas dederis, ipse huius belli feret principatum. Quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora.

XX

Sed iam se conligit et ad extremum incipit philosophari: "Si me rectis sensibus euntem di immortales, ut spero, adiuuerint, uiuam libenter. Sin autem me aliud fatum manet, praecipio gaudia suppliciorum uestrorum. Namque si uicti Pompeiani tam insolentes sunt, uictores quales futuri sint uos potius experiemini." Praecipias licet gaudia: non enim tibi cum Pompeianis, sed cum uniuersa re publica bellum est. Omnes te di homines, summi medii infimi, ciues peregrini, uiri mulieres, liberi serui oderunt. Sensimus hoc nuper falso nuntio; uero prope diem sentiemus. Quae si tecum ipse recolueris, aequiore animo et maiore consolatione moriere. "Denique summa iudici mei spectat huc ut meorum iniurias ferre possim, si aut obliuisci uelint ipsi fecisse aut ulcisci parati sunt una nobiscum Caesaris mortem." Hac Antoni sententia cognita dubitaturumne A. Hirtium aut C. Pansam consules putatis quin ad Antonium transeant, Brutum obsideant, Mutinam expugnare cupiant? Quid de Pansa et Hirtio loquor? Caesar, singulari pietate adulescens, poteritne se tenere quin D. Bruti sanguine poenas patrias persequatur? Itaque fecerunt ut his litteris lectis ad munitiones propius accederent. Quo maior adulescens Caesar, maioreque deorum immortalium beneficio rei publicae natus est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus umquam est et intellegit maximam pietatem conseruatione patriae contineri. Quod si partium certamen esset, quarum omnino nomen exstinctum est, Antoniusne potius et Ventidius partis Caesaris defenderent quam primum Caesar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris tum cum illae uere partes uocabantur? Hae uero quae sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bonorum, urbis Italiaeque partitio?

XXI

Veniamus aliquando ad clausulam. "Legatos uenire non credo." Bene me nouit, + Reliqui ueniant, proposito praesertim exemplo Dolabellae. Sanctiore erunt, credo, iure legati quam duo consules contra quos arma fert, quam Caesar cuius patris flamen est, quam consul designatus quem oppugnat, quam Mutina quam obsidet, quam patria cui igni ferroque minitatur. "Cum uenerint, quae postulant cognoscam." Quin tu abis in malam pestem malumque cruciatum? Ad te quisquam ueniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restinguerent summos uiros misimus; repudiasti: nunc in tantam flammam tamque inueteratam mittamus, cum locum tibi reliquum non modo ad pacem sed ne ad deditionem quidem feceris? Hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitaui, sed ut confessionibus ipsius omnia patefacta eius parricidia uideretis. Cum hoc pacem M. Lepidus, uir ornatissimus omnibus et uirtutis et fortunae bonis, si haec uideret, aut uellet aut fieri posse arbitraretur? "Prius undis flamma,"ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam. Monstra quaedam ista et portenta sunt et prodigia rei publicae. Moueri sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras demigrare, unde Antoniorum "nec facta nec nomen audiat," quam illos, Caesaris uirtute eiectos, Bruti retentos, intra haec moenia uidere. Optatissimum est uincere; secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non ferendum putare. Quod reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere uitae cupiditate. Quae cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi, uiri clarissimi, Seruilio adsentior, et hoc amplius censeo, Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina uirtute, industria, uoluntate fecisse, quod suam eorumque quos secum haberet operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam rem fore. Hoc uel coniungi cum hoc senatus consulto licet uel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius conlaudatus esse uideatur.