M. TVLLII CICERONIS - PRO SVLLA ORATIO

I

Maxime uellem, iudices, ut P. Sulla et antea dignitatis suae splendorem obtinere et post calamitatem acceptam modestiae fructum aliquem percipere potuisset. Sed quoniam ita tulit casus infestus ut in amplissimo honore cum communi ambitionis inuidia tum singulari Autroni odio euerteretur, et in his pristinae fortunae reliquiis miseris et adflictis tamen haberet quosdam quorum animos ne supplicio quidem suo satiare posset, quamquam ex huius incommodis magnam animo molestiam capio, tamen in ceteris malis facile patior oblatum mihi tempus esse in quo boni uiri lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omnibus nunc quasi intermissam agnoscerent, improbi ac perditi ciues domiti atque uicti praecipitante re publica uehementem me fuisse atque fortem, conseruata mitem ac misericordem faterentur. Et quoniam L. Torquatus, meus familiaris ac necessarius, iudices, existimauit, si nostram in accusatione sua necessitudinem familiaritatemque uiolasset aliquid se de auctoritate meae defensionis posse detrahere, cum huius periculi propulsatione coniungam defensionem offici mei. Quo quidem genere non uterer orationis, iudices, hoc tempore, si mea solum interesset; multis enim locis mihi et data facultas est et saepe dabitur de mea laude dicendi; sed, ut ille uidit quantum de mea auctoritate deripuisset tantum se de huius praesidiis deminuturum, sic hoc ego sentio, si mei facti rationem uobis constantiamque huius offici ac defensionis probaro, causam quoque me P. Sullae probaturum. Ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a ceteris clarissimis uiris ac principibus ciuitatis in hoc officio atque in defensionis iure secernas. Quid enim est quam ob rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi uiri atque ornatissimi, non reprehendatur meum? Nam, si est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius urbis, exstinguendi imperi, delendae ciuitatis, mihi maiorem hae res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre debent, meum denique grauius esse iudicium, qui adiuuandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse uideatur? "Ita," inquit; "tu enim inuestigasti, tu patefecisti coniurationem."

II

Quod cum dicit, non attendit eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes uiderent quod antea fuisset occultum. Qua re ista coniuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi. Quem cum uideas hoc honore, auctoritate, uirtute, consilio praeditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullae defenderet, quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit; quaero illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis uiris et clarissimis ciuibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi huius innocentiam uides. Non enim una ratio est defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui laborant, qui saluum uolunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt. An uero, in quibus subselliis haec ornamenta ac lumina rei publicae uiderem, in his me apparere nollem, cum ego illum in locum atque in hanc excelsissimam sedem dignitatis atque honoris multis meis ac magnis laboribus et periculis ascendissem? Atque ut intellegas, Torquate, quem accuses, si te forte id offendit quod ego, qui in hoc genere quaestionis defenderim neminem, non desim P. Sullae, recordare de ceteris quos adesse huic uides; intelleges et de hoc et de aliis iudicium meum et horum par atque unum fuisse. Quis nostrum adfuit Vargunteio? Nemo, ne hic quidem Q. Hortensius, praesertim qui illum solus antea de ambitu defendisset. Non enim iam se ullo officio cum illo coniunctum arbitrabantur, cum ille tanto scelere commisso omnium officiorum societatem diremisset. Quis nostrum Ser. Sullam, quis Publium, quis M. Laecam, quis C. Cornelium defendendum putauit, quis eis horum adfuit? Nemo. Quid ita? Quia ceteris in causis etiam nocentis uiri boni, si necessarii sunt, deserendos esse non putant; in hoc crimine non solum leuitatis est culpa uerum etiam quaedam contagio sceleris, si defendas eum quem obstrictum esse patriae parricidio suspicere. Quid? Autronio nonne sodales, non conlegae sui, non ueteres amici, quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes qui sunt in re publica principes defuerunt? Immo etiam testimonio plerique laeserunt. Statuerant tantum illud esse maleficium quod non modo non occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique deberet.

III

Quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa uides adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse? Nisi uero me unum uis ferum praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate et crudelitate praeditum. Hanc mihi tu si propter meas res gestas imponis in omni uita mea, Torquate, personam, uehementer erras. Me natura misericordem, patria seuerum, crudelem nec patria nec natura esse uoluit; denique istam ipsam personam uehementem et acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam uoluntas et natura ipsa detraxit. Illa enim ad breue tempus seueritatem postulauit, haec in omni uita misericordiam lenitatemque desiderat. Qua re nihil est quod ex tanto comitatu uirorum amplissimorum me unum abstrahas; simplex officium atque una bonorum est omnium causa. Nihil erit quod admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum aduerteris me uidebis. Nulla est enim in re publica mea causa propria; tempus agendi fuit mihi magis proprium quam ceteris, doloris uero et timoris et periculi fuit illa causa communis; neque enim ego tunc princeps ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent. Qua re necesse est quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam priuato cum ceteris esse commune. Neque ego hoc partiendae inuidiae, sed communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem nemini impertio, gloriae bonis omnibus. "In Autronium testimonium dixisti," inquit; "Sullam defendis." Hoc totum eius modi est, iudices, ut, si ego sum inconstans ac leuis, nec testimonio fidem tribui conuenerit nec defensioni auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae, religio priuati offici, studium retinendae uoluntatis bonorum, nihil minus accusator debet dicere quam a me defendi Sullam, testimonio laesum esse Autronium. Videor enim iam non solum studium ad defendendas causas uerum etiam opinionis aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et moderate utar, iudices, et omnino non uterer, si ille me non coegisset.

IV

Duae coniurationes abs te, Torquate, constituuntur, una quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi uiri atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse; scis me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum penitus in re publica uersabar, quod nondum ad propositum mihi finem honoris perueneram, quod me ambitio et forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat. Quis ergo intererat uestris consiliis? Omnes hi, quos uides huic adesse et in primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum eximium in rem publicam, tum propter summam familiaritatem summumque amorem in patrem tuum cum communibus tum praecipuis patris tui periculis commouebatur. Ergo istius coniurationis crimen defensum ab eo est qui interfuit, qui cognouit, qui particeps et consili uestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus inerat auctoritatis in ea quam facultatis. Illius igitur coniurationis quae facta contra uos, delata ad uos, a uobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui; non modo animo nihil comperi, sed uix ad auris meas istius suspicionis fama peruenit. Qui uobis in consilio fuerunt, qui uobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum testimonia grauia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt, in huius periculo declarant se non crimine coniurationis, ne adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos esse. Mei consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis, ne a me defendetur. Atque haec inter nos partitio defensionis non est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum uideremus eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putauit de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset.

V

Et quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium diligenter audistis, de hac coniuratione quae me consule facta est hoc primum attendite. Multa, cum essem consul, de summis rei publicae periculis audiui, multa quaesiui, multa cognoui; nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium, nullae litterae peruenerunt, nulla suspicio. Multum haec uox fortasse ualere deberet eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio inuestigasset, ueritate aperuisset, magnitudine animi uindicasset, cum is se nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret. Sed ego nondum utor hac uoce ad hunc defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari Torquatus desinat me qui Autronio non adfuerim Sullam defendere. Quae enim Autroni fuit causa, quae Sullae est? Ille ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato uoluit gladiatorum ac fugitiuorum tumultu, deinde, id quod uidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium requisiuit. Ille damnatus ita se gerebat non solum consiliis et sermonibus uerum etiam aspectu atque uoltu ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae uideretur; hic se ita fractum illa calamitate atque adflictum putauit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset. Hac uero in coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret sed ne mediocri quidem sermone et congressu coniungeretur. Illum Allobroges, maximarum rerum uerissimi indices, illum multorum litterae ac nuntii coarguerunt; Sullam interea nemo insimulauit, nemo nominauit. Postremo eiecto siue emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubas, fascis, signa, legiones, ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena compressus conuertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra ita quieuit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse putantur huius adfines suspicionis et locus est ipse non tam ad inflammandos calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus.

VI

Propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum atque causarum dissimilem me in utroque praebui. Veniebat enim ad me et saepe ueniebat Autronius multis cum lacrimis supplex ut se defenderem, et se meum condiscipulum in pueritia, familiarem in adulescentia, conlegam in quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla etiam sua in me proferebat officia. Quibus ego rebus, iudices, ita flectebar animo atque frangebar ut iam ex memoria quas mihi ipsi fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse ab eo C. Cornelium qui me in meis sedibus, in conspectu uxoris ac liberorum meorum trucidaret obliuiscerer. Quae si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitate, numquam me hercule illius lacrimis ac precibus restitissem; sed cum mihi patriae, cum uestrorum periculorum, cum huius urbis, cum illorum delubrorum atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac uirginum ueniebat in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces uniuersumque totius urbis incendium, cum tela, cum caedes, cum ciuium cruor, cum cinis patriae uersari ante oculos atque animum memoria refricare coeperat, tum denique ei resistebam, neque solum illi hosti ac parricidae sed his etiam propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud me parentis grauitatem, alter fili suauitatem obtinebat; neque me arbitrabar sine summo scelere posse, quod maleficium in aliis uindicassem, idem in illorum socio, cum scirem, defendere. Atque idem ego neque P. Sullam supplicem ferre, neque eosdem Marcellos pro huius periculis lacrimantis aspicere, neque huius M. Messalae, hominis necessarii, preces sustinere potui; neque enim est causa aduersata naturae, nec homo nec res misericordiae meae repugnauit. Nusquam nomen, nusquam uestigium fuerat, nullum crimen, nullum indicium, nulla suspicio. Suscepi causam, Torquate, suscepi, et feci libenter ut me, quem boni constantem, ut spero, semper existimassent, eundem ne improbi quidem crudelem dicerent.

VII

Hic ait se ille, iudices, regnum meum ferre non posse. Quod tandem? Torquate, regnum? Consulatus, credo, mei; in quo ego imperaui nihil et contra patribus conscriptis et bonis omnibus parui; quo in magistratu non institutum est uidelicet a me regnum, sed repressum. An tum in tanto imperio, tanta potestate non dicis me fuisse regem, nunc priuatum regnare dicis? quo tandem nomine? "Quod, in quos testimonia dixisti," inquit, "damnati sunt; quem defendis, sperat se absolutum iri." Hic tibi ego de testimoniis meis hoc respondeo, si falsum dixerim, te in eosdem dixisse; sin uerum, non esse hoc regnare, cum uerum iuratus dicas, probare. De huius spe tantum dico, nullas a me opes P. Sullam, nullam potentiam, nihil denique praeter fidem defensionis exspectare. "Nisi tu," inquit, "causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed indicta causa profugisset." Si iam hoc tibi concedam, Q. Hortensium, tanta grauitate hominem, si hos talis uiros non suo stare iudicio, sed meo; si hoc tibi dem quod credi non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem rex est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui calamitosos non deserit? At hic etiam, id quod tibi necesse minime fuit, facetus esse uoluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti. Mitto iam de rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris. Nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me, quoniam, ut tu ais, duo iam peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum. "Hoc dico," inquit, "te esse ex municipio." Fateor et addo etiam: ex eo municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est. Sed scire ex te peruelim quam ob rem qui ex municipiis ueniant peregrini tibi esse uideantur. Nemo istuc M. illi Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio, nemo M'. Curio, nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inuiderent, obiecit umquam. Equidem uehementer laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad maximam partem ciuium conueniret.

VIII

Sed tamen te a me pro magnis causis nostrae necessitudinis monendum esse etiam atque etiam puto. Non possunt omnes esse patricii; si uerum quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui propter istam causam abs te anteiri putant. Ac si tibi nos peregrini uidemur, quorum iam et nomen et honos inueterauit et urbi huic et hominum famae ac sermonibus, quam tibi illos competitores tuos peregrinos uideri necesse erit qui iam ex tota Italia delecti tecum de honore ac de omni dignitate contendent! Quorum caue tu quemquam peregrinum appelles, ne peregrinorum suffragiis obruare. Qui si attulerint neruos et industriam, mihi crede, excutient tibi istam uerborum iactationem et te ex somno saepe excitabunt nec patientur se abs te, nisi uirtute uincentur, honore superari. Ac si, iudices, ceteris patriciis me et uos peregrinos uideri oporteret, a Torquato tamen hoc uitium sileretur; est enim ipse a materno genere municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani. Aut igitur doceat Picentis solos non esse peregrinos aut gaudeat suo generi me meum non anteponere. Qua re neque tu me peregrinum posthac dixeris, ne grauius refutere, neque regem, ne derideare. Nisi forte regium tibi uidetur ita uiuere ut non modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli seruias, contemnere omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati magis consulere quam uoluntati, nemini cedere, multis obsistere. Si hoc putas esse regium, regem me esse confiteor; sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum mouet, quin tu id potius profers quam uerbi inuidiam contumeliamque maledicti?

IX

Ego, tantis a me beneficiis in re publica positis, si nullum aliud mihi praemium ab senatu populoque Romano nisi honestum otium postularem, quis non concederet? Ceteri sibi haberent honores, sibi imperia, sibi prouincias, sibi triumphos, sibi alia praeclarae laudis insignia; mihi liceret eius urbis quam conseruassem conspectu tranquillo animo et quieto frui. Quid si hoc non postulo? si ille labor meus pristinus, si sollicitudo, si officia, si operae, si uigiliae deseruiunt amicis, praesto sunt omnibus; si neque amici in foro requirunt studium meum neque res publica in curia; si me non modo non rerum gestarum uacatio sed neque honoris neque aetatis excusatio uindicat a labore; si uoluntas mea, si industria, si domus, si animus, si aures patent omnibus; si mihi ne ad ea quidem quae pro salute omnium gessi recordanda et cogitanda quicquam relinquitur temporis: tamen hoc regnum appellabitur, cuius uicarius qui uelit esse inueniri nemo potest? Longe abest a me regni suspicio; si quaeris qui sint Romae regnum occupare conati, ut ne replices annalium memoriam, ex domesticis imaginibus inuenies. Res enim gestae, credo, meae me nimis extulerunt ac mihi nescio quos spiritus attulerunt. Quibus de rebus tam claris, tam immortalibus, iudices, hoc possum dicere, me qui ex summis periculis eripuerim urbem hanc et uitam omnium ciuium satis adeptum fore, si ex hoc tanto in omnis mortalis beneficio nullum in me periculum redundarit. Etenim in qua ciuitate res tantas gesserim memini, in qua urbe uerser intellego. Plenum forum est eorum hominum quos ego a uestris ceruicibus depuli, iudices, a meis non remoui. Nisi uero paucos fuisse arbitramini qui conari aut sperare possent se tantum imperium posse delere. Horum ego faces eripere de manibus et gladios extorquere potui, sicuti feci, uoluntates uero consceleratas ac nefarias nec sanare potui nec tollere. Qua re non sum nescius quanto periculo uiuam in tanta multitudine improborum, cum mihi uni cum omnibus improbis aeternum uideam bellum esse susceptum.

X

Quod si illis meis praesidiis forte inuides, et si ea tibi regia uidentur quod omnes boni omnium generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt, consolare te quod omnium mentes improborum illi uni maxime sunt infensae et aduersae; qui me non modo idcirco oderunt quod eorum conatus impios et furorem consceleratum repressi, sed eo etiam magis quod nihil iam se simile me uiuo conari posse arbitrantur. At uero quid ego mirer, si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L. Torquatus primum ipse his fundamentis adulescentiae iactis, ea spe proposita amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati, fortissimi consulis, constantissimi senatoris, semper optimi ciuis filius, interdum efferatur immoderatione uerborum? Qui cum suppressa uoce de scelere P. Lentuli, de audacia coniuratorum omnium dixisset, tantum modo ut uos qui ea probatis exaudire possetis, de supplicio, de carcere magna et queribunda uoce dicebat. In quo primum illud erat absurdum quod, cum ea quae leuiter dixerat uobis probare uolebat, eos autem qui circum iudicium stabant audire nolebat non intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros quibus se uenditabat ut uos quoque audiretis, qui id non probabatis. Deinde alterum iam oratoris est uitium non uidere quid quaeque causa postulet. Nihil est enim tam alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset quam uideri coniuratorum poenam mortemque lugere. Quod cum is tribunus pl. facit qui unus uidetur ex illis ad lugendos coniurationis relictus, nemini mirum est; difficile est enim tacere, cum doleas; te, si quid eius modi facis, non modo talem adulescentem sed in ea causa in qua te uindicem coniurationis uelis esse uehementer admiror. Sed reprehendo tamen illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus causam rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi Romanae res eas non probari quas me consule omnes boni pro communi salute gesserunt.

XI

Ecquem tu horum qui adsunt, quibus te contra ipsorum uoluntatem uenditabas, aut tam sceleratum statuis fuisse ut haec omnia perire uoluerit, aut tam miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet quod saluum esse uelet? An uero clarissimum uirum generis uestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum uita priuauit ut in ceteros firmaret imperium; tu rem publicam reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab eis ipsa necaretur, necauit? Itaque attende, Torquate, quam ego defugiam auctoritatem consulatus mei! Maxima uoce ut omnes exaudire possint dico semperque dicam. Adeste omnes animis, Quirites, quorum ego frequentia magno opere laetor; erigite mentis aurisque uestras et me de inuidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite ! Ego consul, cum exercitus perditorum ciuium clandestino scelere conflatus crudelissimum et luctuosissimum exitium patriae comparasset, cum ad occasum interitumque rei publicae Catilina in castris, in his autem templis atque tectis dux Lentulus esset constitutus, meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine dilectu, sine armis, sine exercitu, quinque hominibus comprehensis atque confessis incensione urbem, internicione ciuis, uastitate Italiam, interitu rem publicam liberaui; ego uitam omnium ciuium, statum orbis terrae urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperi, quinque hominum amentium ac perditorum poena redemi. An me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum quae iuratus in maxima contione dixissem?

XII

Atque etiam illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te amare, Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem omnes exaudiant clarissima uoce dicam. Harum omnium rerum quas ego in consulatu pro salute rei publicae suscepi atque gessi L. ille Torquatus, cum esset meus contubernalis in consulatu atque etiam in praetura fuisset, cum princeps, cum auctor, cum signifer esset iuuentutis, actor, adiutor, particeps exstitit; parens eius, homo amantissimus patriae, maximi animi, summi consili, singularis constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam est a me digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuuit plurimum cum infirmitatem corporis animi uirtute superaret. Videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retinebuntque semper nec, si a me forte desciueris, idcirco te a se et a re publica et a tua dignitate deficere patientur. Sed iam redeo ad causam atque hoc uos, iudices, testor: mihi de memet ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo. Nam si Torquatus Sullam solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione in me esset inuectus et cum, ut initio dixi, defensionem meam spoliare auctoritate uoluisset, etiam si dolor meus respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem flagitauisset.

XIII

Ab Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. Quis negat? Sed lege indicium et uide quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris Autronium secum facere. Quaero num Sullam dixerit Cassius. Nusquam. Sese aiunt quaesisse de Cassio quid Sulla sentiret. Videte diligentiam Gallorum; qui uitam hominum naturamque non nossent ac tantum audissent eos pari calamitate esse, quaesiuerunt essentne eadem uoluntate. Quid tum Cassius? Si respondisset idem sentire et secum facere Sullam, tamen mihi non uideretur in hunc id criminosum esse debere. Quid ita? Quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret, non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus illi aliquid suspicari uiderentur. Non respondit tamen una facere Sullam. Etenim esset absurdum, cum ceteros sua sponte nominasset, mentionem facere Sullae nullam nisi admonitum et interrogatum; nisi forte ueri simile est P. Sullae nomen in memoria Cassio non fuisse. Si nobilitas hominis, si adflicta fortuna, si reliquiae pristinae dignitatis non tam inlustres fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam Sullae rettulisset; etiam, ut arbitror, cum auctoritates principium coniurationis ad incitandos animos Allobrogum conligeret Cassius, et cum sciret exteras nationes maxime nobilitate moueri, non prius Autronium quam Sullam nominauisset. Iam uero illud minime probari potest, Gallos Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, huius in mentem uenire potuisse. Sed tamen quid respondit de Sulla Cassius? Se nescire certum. "Non purgat," inquit. Dixi antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset interrogatus, id mihi criminosum uideretur. Sed ego in iudiciis et in quaestionibus non hoc quaerendum arbitror, num purgetur aliquis, sed num arguatur. Etenim cum se negat scire Cassius, utrum subleuat Sullam an satis probat se nescire? "Subleuat apud Gallos." Quid ita? "Ne indicent." Quid? si periculum esse putasset ne illi umquam indicarent, de se ipse confessus esset? "Nesciit uidelicet." Credo celatum esse Cassium de Sulla uno; nam de ceteris certe sciebat; etenim domi eius pleraque conflata esse constabat. Qui negare noluit esse in eo numero Sullam quo plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est, se nescire dixit. Atque hoc perspicuum est, cum is qui de omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem uim esse negationis huius quam si extra coniurationem hunc esse se scire dixisset. Nam cuius scientiam de omnibus constat fuisse, eius ignoratio de aliquo purgatio debet uideri. Sed iam non quaero purgetne Cassius Sullam; illud mihi tantum satis est contra Sullam nihil esse in indicio.

XIV

Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat, ait me aliter ac dictum sit in tabulas publicas rettulisse. O di immortales! - uobis enim tribuo quae uestra sunt, nec uero possum meo tantum ingenio dare ut tot res tantas, tam uarias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea sponte dispexerim - uos profecto animum meum tum conseruandae patriae cupiditate incendistis, uos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae conuertistis, uos denique in tantis tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis. Vidi ego hoc, iudices, nisi recenti memoria senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similis - nam id me multum fefellit - sed ut aliquis patrimoni naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata haec esse diceret, quo facilius uento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis rei publicae portum aliquem suorum malorum inuenire. Itaque introductis in senatum indicibus constitui senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa perscriberent. At quos uiros ! non solum summa uirtute et fide, cuius generis erat in senatu facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia, celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. Credo esse neminem qui his hominibus ad uere referendum aut fidem putet aut ingenium defuisse.

XV

Quid deinde? quid feci? Cum scirem ita esse indicium relatum in tabulas publicas ut illae tabulae priuata tamen custodia more maiorum continerentur, non occultaui, non continui domi, sed statim describi ab omnibus librariis, diuidi passim et peruolgari atque edi populo Romano imperaui. Diuisi tota Italia, emisi in omnis prouincias; eius indici ex quo oblata salus esset omnibus expertem esse neminem uolui. Itaque dico locum in orbe terrarum esse nullum, quo in loco populi Romani nomen sit, quin eodem perscriptum hoc indicium peruenerit. In quo ego tam subito et exiguo et turbido tempore multa diuinitus, ita ut dixi, non mea sponte prouidi, primum ne quis posset tantum aut de rei publicae aut de alicuius periculo meminisse quantum uellet; deinde ne cui liceret umquam reprehendere illud indicium aut temere creditum criminari; postremo ne quid iam a me, ne quid ex meis commentariis quaereretur, ne aut obliuio mea aut memoria nimia uideretur, ne denique aut neglegentia turpis aut diligentia crudelis putaretur. Sed tamen abs te, Torquate, quaero: cum indicatus tuus esset inimicus et esset eius rei frequens senatus et recens memoria testis, et tibi, meo familiari et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint scribae mei, si uoluisses, quam in codicem rettulissent, cur cum uideres aliter fieri, tacuisti, passus es, non mecum aut ut cum familiarissimo questus es aut, quoniam tam facile inueheris in amicos, iracundius et uehementius expostulasti? Tu, cum tua uox numquam sit audita, cum indicio lecto, descripto diuolgato quieueris, tacueris, repente tantam rem ementiare et in eum locum te deducas ut, ante quam me commutati indici coargueris, te summae neglegentiae tuo iudicio conuictum esse fateare?

XVI

Mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? per me ego ueritatem patefactam contaminarem aliquo mendacio? quemquam denique ego iuuarem, a quo et tam crudelis insidias rei publicae factas et me potissimum consule constitutas putarem? Quod si iam essem oblitus seueritatis et constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteritatis causa repertae sint, quae subsidio obliuioni esse possent, ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo posse superari? Fero ego te, Torquate, iam dudum fero, et non numquam animum incitatum ad ulciscendam orationem tuam reuoco ipse et reflecto, permitto aliquid iracundiae tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo parenti. Sed nisi tibi aliquem modum tute constitueris, coges oblitum me nostrae amicitiae habere rationem meae dignitatis. Nemo umquam me tenuissima suspicione perstrinxit quem non peruerterim ac perfregerim. Sed mihi hoc credas uelim; non eis libentissime soleo respondere quos mihi uideor facillime posse superare. Tu quoniam minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac noua lenitate abuti mea, noli aculeos orationis meae, qui reconditi sunt, excussos arbitrari, noli id omnino a me putare esse amissum si quid est tibi remissum atque concessum. Cum illae ualent apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus tuus, aetas, amicitia nostra, tum nondum statuo te uirium satis habere ut ego tecum luctari et congredi debeam. Quod si esses usu atque aetate robustior, essem idem qui soleo cum sum lacessitus; nunc tecum sic agam tulisse ut potius iniuriam quam rettulisse gratiam uidear.

XVII

Neque uero quid mihi irascare intellegere possum. Si, quod eum defendo quem tu accusas, cur tibi ego non suscenseo, quod accusas eum quem ego defendo? "Inimicum ego," inquis, "accuso meum." Et amicum ego defendo meum. "Non debes tu quemquam in coniurationis quaestione defendere." Immo nemo magis eum de quo nihil umquam est suspicatus quam is qui de aliis multa cognouit. "Cur dixisti testimonium in alios?" Quia coactus sum. "Cur damnati sunt?" Quia creditum est. "Regnum est dicere in quem uelis et defendere quem uelis." Immo seruitus est non dicere in quem uelis et non defendere quem uelis. Ac si considerare coeperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse quam me humanitatis. At uero, cum honos agebatur familiae uestrae amplissimus, hoc est consulatus parentis tui, sapientissimus uir familiarissimis suis non suscensuit, pater tuus, cum Sullam et defenderent et laudarent? intellegebat hanc nobis a maioribus esse traditam disciplinam ut nullius amicitia ad pericula propulsanda impediremur. At erat huic iudicio longe dissimilis illa contentio. Tum adflicto P. Sulla consulatus uobis pariebatur, sicuti partus est; honoris erat certamen; ereptum repetere uos clamitabatis, ut uicti in campo in foro uinceretis; tum qui contra uos pro huius salute pugnabant, amicissimi uestri, quibus non irascebamini consulatum uobis eripiebant, honori uestro repugnabant, et tamen id inuiolata uestra amicitia, integro officio, uetere exemplo atque instituto optimi cuiusque faciebant.

XVIII

Ego uero quibus ornamentis aduersor tuis aut cui dignitati uestrae repugno? Quid est quod iam ab hoc expetas? Honos ad patrem, insignia honoris ad te delata sunt. Tu ornatus exuuiis huius uenis ad eum lacerandum quem interemisti, ego iacentem et spoliatum defendo et protego. Atque hic tu et reprehendis me quia defendam et irasceris; ego autem non modo tibi non irascor sed ne reprehendo quidem factum tuum. Te enim existimo tibi statuisse quid faciendum putares et satis idoneum offici tui iudicem esse potuisse. At accusat C. Corneli filius et id aeque ualere debet ac si pater indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod praemi solet esse in indicio, reliquerit, quod turpitudinis in confessione, id per accusationem fili susceperit! Sed quid est tandem quod indicat per istum puerum Cornelius? Si uetera, mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit Hortensius; sin, ut ais, illum conatum Autroni et Catilinae, cum in campo consularibus comitiis, quae a me habita sunt, caedem facere uoluerunt, Autronium tum in campo uidimus - sed quid dixi uidisse nos? ego uidi; uos enim tum, iudices, nihil laborabatis neque suspicabamini, ego tectus praesidio firmo amicorum Catilinae tum et Autroni copias et conatum repressi. Num quis est igitur qui tum dicat in campum aspirasse Sullam? Atqui, si tum se cum Catilina societate sceleris coniunxerat, cur ab eo discedebat, cur cum Autronio non erat, cur in pari causa non paria signa criminis reperiuntur? Sed quoniam Cornelius ipse etiam nunc de indicando dubitat, et, ut dicitis, informat ad hoc adumbratum indicium filium, quid tandem de illa nocte dicit, cum inter falcarios ad M. Laecam nocte ea quae consecuta est posterum diem Nonarum Nouembrium me consule Catilinae denuntiatione conuenit? quae nox omnium temporum coniurationis acerrima fuit atque acerbissima. Tum Catilinae dies exeundi, tum ceteris manendi condicio, tum discriptio totam per urbem caedis atque incendiorum constituta est; tum tuus pater, Corneli, id quod tandem aliquando confitetur, illam sibi officiosam prouinciam depoposcit ut, cum prima luce consulem salutatum ueniret, intromissus et meo more et iure amicitiae me in meo lectulo trucidaret.

XIX

Hoc tempore, cum arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis, Cethegus caedi praeponeretur, Autronio ut occuparet Etruriam praescriberetur, cum omnia ornarentur, instruerentur, pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? Num Romae? Immo longe afuit. Num in eis regionibus quo se Catilina inferebat? Multo etiam longius. Num in agro Camerti, Piceno, Gallico, quas in oras maxime quasi morbus quidam illius furoris peruaserat? Nihil uero minus. Fuit enim, ut iam ante dixi, Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime ista suspicione caruit. Quid ergo indicat aut quid adfert aut ipse Cornelius aut uos qui haec ab illo mandata defertis? Gladiatores emptos esse Fausti simulatione ad caedem ac tumultum? "Ita prorsus; interpositi sunt gladiatores." Quos testamento patris deberi uidemus. "Adrepta est familia." Quae si esset praetermissa, posset alia familia Fausti munus praebere. Vtinam quidem haec ipsa non modo iniquorum inuidiae sed aequorum exspectationi satis facere posset! "Properatum uehementer est, cum longe tempus muneris abesset." Quasi uero tempus dandi muneris non ualde appropinquaret. "Nec opinante Fausto, cum is neque sciret neque uellet, familia est comparata." At litterae sunt Fausti, per quas ille precibus a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat, neque solum ad Sullam missae sed ad L. Caesarem, Q. Pompeium C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta est. "At praefuit familiae Cornelius, libertus eius." Iam si in paranda familia nulla suspicio est, quis praefuerit nihil ad rem pertinet; sed tamen munere seruili obtulit se ad ferramenta prospicienda, praefuit uero numquam, eaque res omni tempore per Bellum, Fausti libertum, administrata est.

XX

At enim Sittius est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam prouinciam perturbaret. Primum Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furore Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam ob necessariam causam, magna ratione cum Mauretaniae rege contracta. Tum autem, illo profecto, Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis uenditis aes alienum eiusdem dissolutum est, ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis. Iam uero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare uellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare in ultimas terras! Vtrum quo facilius Romae ea quae conabatur efficeret, si in Hispania turbatum esset? At haec ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. An in tantis rebus, tam nouis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur? Veri simile non est ut, quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset, hunc in aduersis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret. Ipse autem Sittius - non enim mihi deserenda est causa amici ueteris atque hospitis - is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romano facere uoluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent finitimi ac uicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaret? cuius aes alienum uidemus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita Romae debuit ut in prouinciis et in regnis ei maximae pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent; uenire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum suorum. A quo quidem genere, iudices, ego numquam timui, cum in illa rei publicae tempestate uersarer. Illud erat hominum genus horribile et pertimescendum qui tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis membra citius diuelli ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem cum praediis esse existimauit suis. Itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris uerum etiam ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo uindicauit.

XXI

Iam uero quod obiecit Pompeianos esse a Sulla impulsos ut ad istam coniurationem atque ad hoc nefarium facinus accederent, id cuius modi sit intellegere non possum. An tibi Pompeiani coniurasse uidentur? Quis hoc dixit umquam, aut quae fuit istius rei uel minima suspicio? "Diiunxit," inquit, "eos a colonis ut hoc discidio ac dissensione facta oppidum in sua potestate posset per Pompeianos habere." Primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio delata ad patronos est, cum iam inueterasset ac multos annos esset agitata; deinde ita a patronis res cognita est ut nulla in re a ceterorum sententiis Sulla dissenserit; postremo coloni ipsi sic intellegunt, non Pompeianos a Sulla magis quam sese esse defensos. Atque hoc, iudices, ex hac frequentia colonorum, honestissimorum hominum, intellegere potestis, qui adsunt, laborant, hunc patronum, defensorem, custodem illius coloniae si in omni fortuna atque omni honore incolumem habere non potuerunt, in hoc tamen casu in quo adflictus iacet per uos iuuari conseruarique cupiunt. Adsunt pari studio Pompeiani, qui ab istis etiam in crimen uocantur; qui ita de ambulatione ac de suffragiis suis cum colonis dissenserunt ut idem de communi salute sentirent. Ac ne haec quidem P. Sullae mihi uidetur silentio praetereunda esse uirtus, quod, cum ab hoc illa colonia deducta sit, et cum commoda colonorum a fortunis Pompeianorum rei publicae fortuna diiunxerit, ita carus utrisque est atque iucundus ut non alteros demouisse sed utrosque constituisse uideatur.

XXII

At enim et gladiatores et omnis ista uis rogationis Caeciliae causa comparabatur. Atque hoc loco in L. Caecilium, pudentissimum atque ornatissimum uirum, uehementer inuectus est. Cuius ego de uirtute et constantia, iudices, tantum dico, talem hunc in ista rogatione quam promulgarat non de tollenda, sed de leuanda calamitate fratris sui fuisse ut consulere uoluerit fratri, cum re publica pugnare noluerit; promulgarit impulsus amore fraterno, destiterit fratris auctoritate deductus. Atque in ea re per L. Caecilium Sulla accusatur in qua re est uterque laudandus. Primum Caecilius - quid? "id promulgauit in quo res iudicatas uidebatur uoluisse rescindere, ut restitueretur Sulla." Recte reprehendis; status enim rei publicae maxime iudicatis rebus continetur; neque ego tantum fraterno amori dandum arbitror ut quisquam, dum saluti suorum consulat, communem relinquat. At nihil de iudicio ferebat, sed poenam ambitus eam referebat quae fuerat nuper superioribus legibus constituta. Itaque hac rogatione non iudicum sententia, sed legis uitium corrigebatur. Nemo iudicium reprehendit, cum de poena queritur, sed legem. Damnatio est enim iudicum, quae manebat, poena legis, quae leuabatur. Noli igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum grauitate et dignitate alienare a causa. Nemo labefactare iudicium est conatus, nihil est eius modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum potestatem perpetuandam, legis acerbitatem mitigandam putauit.

XXIII

Sed quid ego de hoc plura disputem? Dicerem fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam longius quam finis cotidiani offici postulat L. Caecilium pietas et fraternus amor propulisset, implorarem sensus uestros, unius cuiusque indulgentiam in suos testarer, peterem ueniam errato L. Caecili ex intimis uestris cogitationibus atque ex humanitate communi. Lex dies fuit proposita paucos, ferri coepta numquam, deposita est in senatu. Kalendis Ianuariis cum in Capitolium nos senatum conuocassemus, nihil est actum prius, et id mandatu Sullae Q. Metellus praetor se loqui dixit Sullam illam rogationem de se nolle ferri. Ex illo tempore L. Caecilius egit de re publica multa; agrariae legi, quae tota a me reprehensa et abiecta est, se intercessorem fore professus est, improbis largitionibus restitit, senatus auctoritatem numquam impediuit, ita se gessit in tribunatu ut onere deposito domestici offici nihil postea nisi de rei publicae commodis cogitarit. Atque in ipsa rogatione ne per uim quid ageretur, quis tum nostrum Sullam aut Caecilium uerebatur? nonne omnis ille terror, omnis seditionis timor atque opinio ex Autroni improbitate pendebat? Eius uoces, eius minae ferebantur, eius aspectus, concursatio, stipatio, greges hominum perditorum metum nobis seditionesque adferebant. Itaque P. Sulla hoc importunissimo cum honoris tum etiam calamitatis socio atque comite et secundas fortunas amittere coactus est et in aduersis sine ullo remedio atque adleuamento permanere.

XXIV

Hic tu epistulam meam saepe recitas quam ego ad Cn. Pompeium de meis rebus gestis et de summa re publica misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam quaeris et, si furorem incredibilem biennio ante conceptum erupisse in meo consulatu scripsi, me hoc demonstrasse dicis, Sullam in illa fuisse superiore coniuratione. Scilicet ego is sum qui existimem Cn. Pisonem et Catilinam et Vargunteium et Autronium nihil scelerate, nihil audacter ipsos per sese sine P. Sulla facere potuisse. De quo etiam si quis dubitasset antea an id quod tu arguis cogitasset, ut interfecto patre tuo consul descenderet kalendis Ianuariis cum lictoribus, sustulisti hanc suspicionem, cum dixisti hunc, ut Catilinam consulem efficeret, contra patrem tuum operas et manum comparasse. Quod si tibi ego confitear, tu mihi concedas necesse est hunc, cum Catilinae suffragaretur, nihil de suo consulatu, quem iudicio amiserat, per uim recuperando cogitauisse. Neque enim istorum facinorum tantorum, tam atrocium crimen, iudices, P. Sullae persona suscipit. Iam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de uita hominis ac de moribus dicam. Etenim de principio studuit animus occurrere magnitudini criminis, satis facere exspectationi hominum, de me aliquid ipso qui accusatus eram dicere; nunc iam reuocandi estis eo quo uos ipsa causa etiam tacente me cogit animos mentisque conuertere.

XXV

Omnibus in rebus, iudices, quae grauiores maioresque sunt, quid quisque uoluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus eius qui arguitur est ponderandum. Neque enim potest quisquam nostrum subito fingi neque cuiusquam repente uita mutari aut natura conuerti. Circumspicite paulisper mentibus uestris, ut atia mittamus, hosce ipsos homines qui huic adfines sceleri fuerunt. Catilina contra rem publicam coniurauit. Cuius aures umquam haec respuerunt? conatum esse audacter hominem a pueritia non solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et studio in omni flagitio, stupro, caede uersatum? Quis contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper omnes ad ciuile latrocinium natum putauerunt? Quis Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum, quis peruersam atque impiam religionem recordatur qui illum aut nefarie cogitasse aut stulte sperasse miretur? Quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione ac de uolnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse uideatur? Omitto ceteros, ne sit infinitum; tantum a uobis peto ut taciti de omnibus quos coniurasse cognitum est cogitetis; intellegetis unum quemque eorum prius ab sua uita quam uestra suspicione esse damnatum. Ipsum illum Autronium, quoniam eius nomen finitimum maxime est huius periculo et crimini, non, sua uita ac natura conuicit? Semper audax, petulans, libidinosus; quem in stuprorum defensionibus non solum uerbis uti improbissimis solitum esse scimus uerum etiam pugnis et calcibus, quem exturbare homines ex possessionibus, caedem facere uicinorum, spoliare fana sociorum, comitatu et armis disturbare iudicia, in bonis rebus omnis contemnere, in malis pugnare contra bonos, non rei publicae cedere, non fortunae ipsi succumbere. Huius si causa non manifestissimis rebus teneretur, tamen eum mores ipsius ac uita conuinceret.

XXVI

Agedum, conferte nunc cum illius uita uitam P. Sullae uobis populoque Romano notissimam, iudices, et eam ante oculos uestros proponite. Ecquod est huius factum aut commissum non dicam audacius, sed quod cuiquam paulo minus consideratum uideretur? Factum quaero; uerbum ecquod umquam ex ore huius excidit in quo quisquam posset offendi? At uero in illa graui L. Sullae turbulentaque uictoria quis P. Sulla mitior, quis misericordior inuentus est? Quam multorum hic uitam est a L. Sulla deprecatus! quam multi sunt summi homines et ornatissimi et nostri et equestris ordinis quorum pro salute se hic Sullae obligauit! Quos ego nominarem - neque enim ipsi nolunt et huic animo gratissimo adsunt - sed, quia maius est beneficium quam posse debet ciuis ciui dare, ideo a uobis peto ut quod potuit, tempori tribuatis, quod fecit, ipsi. Quid reliquae constantiam uitae commemorem, dignitatem, liberalitatem, moderationem in priuatis rebus, splendorem in publicis? quae ita deformata sunt a fortuna ut tamen a natura inchoata compareant. Quae domus, quae celebratio cotidiana, quae familiarium dignitas, quae studia amicorum, quae ex quoque ordine multitudo! Haec diu multumque et multo labore quaesita una eripuit hora. Accepit P. Sulla, iudices, uolnus uehemens et mortiferum, uerum tamen eius modi quod uideretur huius uita et natura accipere potuisse. Honestatis enim et dignitatis habuisse nimis magnam iudicatus est cupiditatem; quam si nemo alius habuit in consulatu petendo, cupidior iudicatus est hic fuisse quam ceteri; sin etiam in aliis non nullis fuit iste consulatus amor, fortuna in hoc fuit fortasse grauior quam in ceteris. Postea uero quis P. Sullam nisi maerentem, demissum adflictumque uidit, quis umquam est suspicatus hunc magis odio quam pudore hominum aspectum lucemque uitare? Qui cum multa haberet inuitamenta urbis et fori propter summa studia amicorum, quae tamen ei sola in malis restiterunt afuit ab oculis uestris et, cum lege retineretur, ipse se exsilio paene multauit.

XXVII

In hoc uos pudore, iudices, et in hac uita tanto sceleri locum fuisse credatis? Aspicite ipsum, contuemini os, conferte crimen cum uita, uitam ab initio usque ad hoc tempus explicatam cum crimine recognoscite. Mitto rem publicam, quae fuit semper Sullae carissima; hosne amicos, talis uiros, tam cupidos sui, per quos res eius secundae quondam erant ornatae, nunc subleuantur aduersae, crudelissime perire uoluit, ut cum Lentulo et Catilina et Cethego foedissimam uitam ac miserrimam turpissima morte proposita degeret? Non, inquam, cadit in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc uitam, non in hunc hominem ista suspicio. Noua quaedam illa immanitas exorta est, incredibilis fuit ac singularis furor, ex multis ab adulescentia conlectis perditorum hominum uitiis repente ista tanta importunitas inauditi sceleris exarsit. Nolite, iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse - neque enim ulla gens tam barbam aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis patriae sit inuentus -, beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae forma hominum indutae exstiterunt. Perspicite etiam atque etiam, iudices, nihil enim est quod in hac causa dici possit uehementius - penitus introspicite Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli ceterorumque mentis; quas uos in his libidines, quae flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas notas facinorum, quae indicia parricidiorum, quantos aceruos scelerum reperietis! Ex magnis et diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente uis erupit, ut ea confecta et eiecta conualescere aliquando et sanari ciuitas posset; neque enim est quisquam qui arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius haec stare potuisse. Itaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitauerunt.

XXVIII

In hunc igitur gregem uos nunc P. Sullam, iudices, ex his qui cum hoc uiuunt atque uixerunt honestissimorum hominum gregibus reicietis, ex hoc amicorum numero, ex hac familiarium dignitate in impiorum partem atque in parricidarum sedem et numerum transferetis? Vbi erit igitur illud firmissimum praesidium pudoris, quo in loco nobis uita ante acta proderit, quod ad tempus existimationis partae fructus reseruabitur, si in extremo discrimine ac dimicatione fortunae deseret, si non aderit, si nihil adiuuabit? Quaestiones nobis seruorum accusator et tormenta minitatur. In quibus quamquam nihil periculi suspicamur, tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura cuiusque cum animi tum corporis, regit quaesitor, flectit libido, corrumpit spes, infirmat metus, ut in tot rerum angustiis nihil ueritati loci relinquatur. Vita P. Sullae torqueatur, ex ea quaeratur num quae occultetur libido, num quod lateat facinus, num quae crudelitas, num quae audacia. Nihil erroris erit in causa nec obscuritatis, iudices, si a uobis uitae perpetuae uox, ea quae uerissima et grauissima debet esse, audietur. Nullum in hac causa testem timemus, nihil quemquam scire, nihil uidisse, nihil audisse arbitramur. Sed tamen, si nihil uos P. Sullae fortuna mouet, iudices, uestra moueat. Vestra enim, qui cum summa elegantia atque integritate uixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut simultate aut leuitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis disquisitionibus repentinisque periculis uitam unius cuiusque esse testem. Quam uos, iudices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere inuidiae, dedere suspicioni; munite communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; ualeat ad poenam et ad salutem uita plurimum, quam solam uidetis per se ex sua natura facillime perspici, subito flecti fingique non posse.

XXIX

Quid uero? haec auctoritas - saepe enim est de ea dicendum, quamquam a me timide modiceque dicetur - quid? inquam, haec auctoritas nostra, qui a ceteris coniurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem iuuabit? Graue est hoc dictu fortasse, iudices, graue, si appetimus aliquid; si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, graue; sed, si laedimur, si accusamur, si in inuidiam uocamur, profecto conceditis, iudices, ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem. Accusati sunt uno nomine omnes consulares, ut iam uideatur honoris amplissimi nomen plus inuidiae quam dignitatis adferre. "Adfuerunt," inquit, "Catilinae illumque laudarunt." Nulla tum patebat, nulla erat cognita coniuratio; defendebant amicum, aderant supplici, uitae eius turpitudinem in summis eius periculis non insequebantur. Quin etiam parens tuus, Torquate, consul reo de pecuniis repetundis Catilinae fuit aduocatus, improbo homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico. Cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coniurationem, indicauit se audisse aliquid, non credidisse. "At idem non adfuit alio in iudicio, cum adessent ceteri." Si postea cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset, ignoscendum est eis qui postea nihil audierunt; sin illa res prima ualuit, num inueterata quam recens debuit esse grauior? Sed si tuus parens etiam in ipsa suspicione periculi sui tamen humanitate adductus aduocationem hominis improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus honestauit quid eat quam ob rem consulares qui Catilinae adfuerunt reprendantur? "At idem eis qui ante hunc causam de coniuratione dixerunt non adfuerunt." Tanto scelere astrictis hominibus statuerunt nihil a se adiumenti, nihil opis, nihil auxili ferri oportere. Atque ut de eorum constantia atque animo in rem publicam dicam quorum tacita grauitas et fides de uno quoque loquitur neque cuiusquam ornamenta orationis desiderat potest quisquam dicere umquam meliores, fortiores, constantiores consularis fuisse quam his temporibus et periculis quibus paene oppressa est res publica? Quis non de communi salute optime, quis non fortissime, quis non constantissime sensit? Neque ego praecipue de consularibus disputo; nam haec et hominum ornatissimorum, qui praetores fuerunt, et uniuersi senatus communis est laus, ut constet post hominum memoriam numquam in illo ordine plus uirtutis, plus amoris in rem publicam, plus grauitatis fuisse; sed quia sunt descripti consulares, de his tantum mihi dicendum putaui quod satis esset ad testandam omnium memoriam, neminem esse ex illo honori gradu qui non omni studio, uirtute, auctoritate incubuerit ad rem publicam conseruandam.

XXX

Sed quid ego? qui Catilinam non laudaui, qui reo Catilinae consul non adfui, qui testimonium de coniuratione dixi in alios, adeone uobis alienus a sanitate, adeo oblitus constantiae meae, adeo immemor rerum a me gestarum esse uideor ut, cum consul bellum gesserim cum coniuratis, nunc eorum ducem seruare cupiam et animum inducam, cuius nuper ferrum rettuderim flammamque restinxerim, eiusdem nunc causam uitamque defendere? Si me dius, fidius, iudices, non me ipsa res publica meis laboribus et periculis conseruata ad grauitatem animi et constantiam sua dignitate reuocaret, tamen hoc natum est insitum ut, quem timueris, quicum de uita fortunisque contenderis, cuius ex insidiis euaseris, hunc semper oderis. Sed cum agatur honos meus amplissimus, gloria rerum gestarum singularis, cum, quotiens quisque est in hoc scelere conuictus, totiens renouetur memoria per me inuentae salutis, ego sim tam demens, ego committam ut ea quae pro salute omnium gessi, casu magis et felicitate a me quam uirtute et consilio gesta esse uideantur? "Quid ergo? hoc tibi sumis," dicet fortasse quispiam, "ut, quia tu defendis, innocens iudicetur?" Ego uero, iudices, non modo mihi nihil adsumo in quo quispiam repugnet sed etiam, si quid ab omnibus conceditur, id reddo ac remitto. Non in ea re publica uersor, non eis temporibus caput meum obtuli pro patria periculis omnibus, non aut ita sunt exstincti quos uici aut ita grati quos seruaui, ut ego mihi plus appetere coner quam quantum omnes inimici inuidique patiantur. Graue esse uidetur eum qui inuestigarit coniurationem, qui patefecerit, qui oppresserit, cui senatus singularibus uerbis gratias egerit, cui uni togato supplicationem decreuerit dicere in iudicio: "non defenderem, si coniurasset." Non dico id quod graue est, dico illud quod in his causis coniurationis non auctoritati adsumam, sed pudori meo: "ego ille coniurationis inuestigator atque ultor certe non defenderem Sullam, si coniurasse arbitrarer." Ego, iudices, de tantis omnium periculis cum quaererem omnia, multa audirem, crederem non omnia, cauerem omnia, dico hoc quod initio dixi, nullius indicio, nullius nuntio, nullius suspicione, nullius litteris de P. Sulla rem ullam ad me esse delatam.

XXXI

Quam ob rem uos, di patrii ac penates, qui huic urbi atque huic rei publicae praesidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, qui populum Romanum, qui haec tecta atque templa me consule uestro numine auxilioque seruastis, testor integro me animo ac libero P. Sullae causam defendere, nullum a me sciente facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi. Nihil de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audiui. Itaque idem ego ille qui uehemens in alios, qui inexorabilis in ceteros esse uisus sum, persolui patriae quod debui; reliqua iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque debentur; tam sum misericors, iudices, quam uos, tam mitis quam qui lenissimus; in quo uehemens fui uobiscum nihil feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subueni, patriam demersam extuli; misericordia ciuium adducti tum fuimus tam uehementes quam necesse fuit. Salus esset amissa omnium una nocte, nisi esset seueritas illa suscepta. Sed ut ad sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus, sic ad salutem innocentium uoluntate deducor. Nihil uideo esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum, misericordia digna multa. Neque enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad uos? iudices, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis inuratur. Nam ipse quidem, si erit uestro iudicio liberatus, quae habet ornamenta, quae solacia reliquae uitae quibus laetari ac perfrui possit? Domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac uestitum pristinum recuperabit. Omnia, iudices, haec amissa sunt; omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudici calamitate occiderunt. Sed ne exstinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti sceleris in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur; huic puero qui est ei uita sua multo carior metuit, cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat. Hic uos orat, iudices, paruus, ut se aliquando si non integra fortuna, at ut adflicta patri suo gratulari sinatis. Huic misero notiora sunt itinera iudiciorum et fori quam campi et disciplinarum. Non iam de uita P. Sullae, iudices, sed de sepultum contenditur; uita erepta est superiore iudicio, nunc ne corpus eiciatur laboramus. Quid enim est huic reliqui quod eum in hac uita teneat aut quid est quam ob rem haec cuiquam uita uideatur?

XXXII

Nuper is homo fuit in ciuitate P. Sulla ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret; nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit; quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis uos, iudices, obtestatur. Te ipsum iam, Torquate, expletum huius miseriis esse par erat et, si nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo uos contentos esse oportebat; honoris enim contentio uos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. Sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima ac luctuosissima destitutus sit, quid est quod expetas amplius? Lucisne hanc usuram eripere uis plenam lacrimarum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu ac dolore retinetur? Libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis. An uero inimicum ut expellas? cuius ex miseriis, si esses crudelissimus, uidendo fructum caperes maiorem quam audiendo. O miserum et infelicem illum diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla renuntiatus est, o falsam spem, o uolucrem fortunam, o caecam cupiditatem, o praeposteram gratulationem ! Quam cito illa omnia ex laetitia et uoluptate ad luctum et lacrimas recciderunt, ut, qui paulo ante consul designatus fuisset, repente nullum uestigium retineret pristinae dignitatis! Quid enim erat mali quod huic spoliato fama, honore, fortunis deesse uideretur aut cui nouae calamitati locus ullus relictus? Vrget eadem fortuna quae coepit, repperit nouum maerorem, non patitur hominem calamitosum uno malo adflictum uno in luctu perire.

XXXIII

Sed iam impedior egomet, iudices, dolore animi ne de huius miseria plura dicam. Vestrae sunt iam partes, iudices, in uestra mansuetudine atque humanitate causam totam repono. Vos reiectione interposita nihil suspicantibus nobis repentini in nos iudices consedistis, ab accusatoribus delecti ad spem acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium innocentiae constituti. Vt ego quid de me populus Romanus existimaret, quia seuerus in improbos fueram, laboraui et, quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi, sic uos seueritatem iudiciorum quae per hos mensis in homines audacissimos facta sunt lenitate ac misericordia mitigate. Hoc cum a uobis impetrare causa ipsa debet tum est uestri animi atque uirtutis declarare non esse eos uos ad quos potissimum interposita reiectione deuenire conuenerit. In quo ego uos, iudices, quantum meus in uos amor postulat, tantum hortor ut communi studio, quoniam in re publica coniuncti sumus, mansuetudine et misericordia nostra falsam a nobis crudelitatis famam repellamus.